Cornelius a Lapide
Index
CAPUT OCTAVUM. SYNOPSIS CAPITIS.
Peroratio est et conclusio dramatis Cantici, qua sponsa summum erga sponsum amorem demonstrat, extremeque ei intime jungi, eoque frui in cælis, ex quo in deliquium et exstasin incidit; a qua eam excitari vetat sponsus, vers. 4. Mox vers. 5, populus occurrens, cernens sponsam de deserto ascendentem, deliciis affluentem et dilecto innixam, admiratur. Subjicit sponsus se in malo, id est ligno crucis eam suscitasse, et tantis deliciis donisque adornasse: quare petit ut ipsa tanto amore sponsi cor obsignet. Inde vers. 8, Ecclesia queritur sororem suam Synagogam esse parvulam, nec ubera habere; cui respondent sodales sponsi: Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. Respondet deinde ipsa Synagoga vers. 10, se murum esse, et ubera habere, insuper et vineam. Denique vers. 13, sponsus ultimam sponsæ vocem cantumque epithalamicum poscit. Unde canit illa: Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum, quo velut cygneo cantu possit sponsa cum sponso ex hac vita rapi in cælos. Igitur sicut S. Joannes in Apocal. cap. XXI et XXII, desinit in gloria Ecclesiæ triumphantis, sic et Salomon Canticum claudit in gloria cælestis Jerusalem: in ea enim perficietur et beabitur Ecclesia, et laboris militiæque suæ recipiet præmia et coronas æternas.
Textus Vulgatae: Canticum 8:1-14
1. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? 2. Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. 3. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 4. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. 5. Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. 6. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. 7. Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. 8. Soror nostra parva, et ubera non habet: quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? 9. Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. 10. Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. 11. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu ejus mille argenteos. 12. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus ejus. 13. Quæ habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam. 14. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
VOX SPONSÆ
VERS. 1. QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM SUGENTEM UBERA MATRIS MEÆ, UT INVENIAM TE FORIS, ET DEOSCULER TE, ET JAM ME NEMO DESPICIAT? — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM SUGENTEM UBERA MATRIS MEÆ, UT INVENIAM TE FORIS (Scholiastes, is appo, id est in agro; alii, is appoa, id est in foreli; Hebræa, quis te det sicut fratrem mihi? ita Aquila; Arabicus, quis dabit tibi, fili fratris mei, ut sugas ubera matris meæ? cum invenero te extra, osculabor te; Syrus, quis tibi dabit me, ut fratri? suverusi ubera agni mei: laudabo te.
Pendent hæc a proxime præcedentibus, pergit enim loqui sponsa, suumque amorem ardentem in sponsum pandere: sicut enim paulo ante optavit cum sponso ire ad agros et villas, ut ibi da-
...vel ad momentum a te separer, sed per omnem æternitatem te felicissime fruar; ubi nemo judæus, paganus, vel impius me amplius despicere, exprobrare vel vexare poterit! Utinam ex agris et villis hisce terrestribus ad cælestes atque ad supernos aromatum divinorum montes conscendere liceat! Et brevi id dabitur, sed hoc momento, hoc ipso temporis instanti id fieri optarem: amanti enim et amore æstuanti omnis mora argara, prolixa et molesta est. Ita tres Anonymi apud Theodoretum hæc tribuunt Ecclesiæ et animæ sanctæ optanti secundum Christi adventum, eumque sic affanti: « Quoniam prior adventus tuus me ad te perfruendum præparavit, ecquis tribuat mihi secundo adventu tuo nobiscum in cælesti Jerusalem, quæ mater nostra est, novum bibentem poculum, quod ex ipsa in nos per gratiam sine medio, quasi lac ex matris uberibus, in ejus filios fluat? sic enim inveniens te foris deosculabor; cognoscens namque te, non ut nunc per fidem, sed per aspectum foris in nostra substantia incorruptionem nobis, et immutabilitatem in communi largientem resurrectione, perfruemur te; et nemo quidem despiciet me, licet nunc a mundi sapientibus spernar, quod propter tui amorem caduca omnia contemnam. » Sic et Delrio et alii. Huc pertinet expositio S. Ambrosii, Aponii, Honorii, Ruperti, Anselmi, Hortolani, qui hæc intelligunt de conversione Judæorum in fine mundi: post hanc enim mox sequetur dies judicii et gloria sanctorum.
Verba S. Anselmi mox recitabo. Quin et prisci rabbini, teste Galatino, lib. III, cap. XXVIII, censent hic significari desiderium adventus Messiæ, adventus non primi (hic enim jam factus est per incarnationem, ut dictum est cap. I et seq.), sed secundi ad judicium et glorificationem sanctorum.
Symbolice, primo, S. Gregorius, Cassiodorus, Theodoretus, Beda, Philo, S. Athanasius in Synopsi, et alii hæc tribuunt Synagogæ, id est patriarchis desiderantibus Christi incarnationem: per hanc enim Christus e sinu Patris foras in carnem prodiit, nobisque frater effectus est, ut eum osculari liceat, per quem Ecclesia jam non despicitur, sed ab ipsis etiam angelis honoratur. « Quis enim, ait Guilielmus, poterit despicere homines in Deo homine facto? quis vilem judicabit hominem pretio sanguinis tui pro homine dato? » Unde S. Ambrosius, De Instit. Virg. cap. I: « Foris, inquit, factus est, qui erat intus. Vide illum intus, quando legis, quod in sinu est Patris; cognosce illum foris, quando nos quærit ut redimat. Foris tibi factus est, ut mihi intus esset, et fieret medicus noster. Ibi ergo simus, ubi Christus medicus est radicatus et fixus in cordibus nostris. »
S. Chrysostomus vero, hom. 12 in varios S. Matthæi locos, hæc refert ad Herodem; qui Christum infantem persecutus est: sic enim legit, quis dabit tibi fratrem meum sugentem ubera matris meæ? q. d. Nemo tibi dabit Christum infantem ut eum occidas, nec enim ullam habebis potestatem adversus eum qui est princeps omnium potestatum: quæ nova est expositio, nec satis consona sensui litterali.
Secundo, Philo hæc refert ad passionem Christi: « Tunc enim, inquit, foris inventus est sponsus et osculatus a sponsa, cum humanitate vestitus, et extra Hierosolymam crucifixus, eam ipsam a sempiterna morte redemit per ineffabilem charitatem, soluto omni debito, sibimet amantissime reconciliavit et Patri. » Porro Philo per matrem accipit æternam sapientiam; Theodoretus vero Spiritum Sanctum, cujus ubera Christus suxisse dicitur, cum fidelibus ea per studium et orationem sugenda esse, ut lac doctrinæ omnisque gratiæ ex iis hauriant, in evangelio docuit et monstravit: sic et Rupertus. Auctores citati hos sensus afferunt quasi litterales; sed revera symbolici videntur: ad litteram enim de incarnatione et passione Christi egit Salomon, Cantic. cap. I; indeque progressus est ad Ecclesiæ exordia, profectus et perfectionem, quam hic gloria cælesti concludit: ibi enim erit finis, consummatio et coronatio Ecclesiæ triumphantis, quæ hic sub cruce Christi militat: hoc enim acoluthia, ordoque dramatis exigit.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Primo, anima pia optat Christum suscipere in venerabili sacramento, in quo Christus quasi fit frater noster, nos suo corpore pascens, ibique eum osculamur, dum ore corporis, et multo magis mentis eum suscipimus: ita Aponius et Gislerius fuse. Eucharistia enim est pignus futuræ gloriæ, per illam enim resurgemus in vitam æternam, uti docet Christus, Joan. VI, 55. Hac de causa Christus, specie parvuli apparens S. Francisco, S. Antonio de Padua, S. Edmundo Cantuariensi episcopo, similibusque sanctis, se illis osculandum dissuaviandumque præbuit. Hoc reipsa se in seipso expertum asserit Rupertus abbas Tuitensis, scribens in cap. XXVI Matth. lib. XII, pag. 562: narrat enim se, cum juberetur capessere sacerdotium, seque tanto gradu indignum judicaret, vidisse Christum crucifixum in altari se intuentem et invitantem ad amplexum. Quare « altare, inquit, per medium sese aperuit, meque introitus currentem suscepit. Quod cum festinus introissem, apprehendi quem diligit anima mea, tenui illum, amplexatus sum eum, diutius osculatus sum eum. Sensi quam graviter hunc gestum dilectionis admitteret, cum inter osculandum suum ipse os aperiret, ut profundius oscularer. Plane hoc agebatur, hoc illa significatione parabatur, ut fieret illud, quod in Canticis dilecta exoptans dicit, cap. VIII, vers. 1: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? » Ex hac visione sensit Rupertus sibi desiderium sacerdotii immitti, ut quotidie sacrificans cum Christo in Eucharistia dissuaviaretur, eumque manducando amplecteretur et oscularetur.
Secundo, optat anima Christum sibi fratrem fieri, forisque osculari eumdem, cum ipsa optat exui carnis mundique affectibus, ut extra se quasi exiens, spirituales mores et amores inducat, itaque osculum pacis a Christo accipere incipiat, quod perficiatur in cælo: hac ratione enim fit quasi soror fratris Christi: ita S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII: « Bona anima, quæ foris est, inquit, ut Verbum intus sit, illa extra corpus, ut Verbum habitet in nobis: » sic et Rupertus: « Porro invenire Christum foris, inquit, est exire ad illum extra castra, qui sicut extra portam passus est: ita extraneus factus est fratribus suis et filiis matris suæ. Eumdem vero deosculari est improperium ipsius venerari, et sacramenta pietatis ejus familiariter cognoscere: nam in quantum illa cognoscimus et diligimus, in tantum illum amabilem amantes deosculamur, » etc.
Addit Honorius proprie fratres Christi dici apostolos et viros apostolicos, qui animabus lucrandis incumbunt: hi enim sunt similes Christo, ejusque quasi fratres: hoc enim officium fuit Christi; qui ergo alium ad statum religionis et perfectionis pellicere satagit, dicat: Quis mihi det te fratrem meum, ut mihi religione et charitate sis conjunctissimus quasi frater, id est fere alter, sugentem ubera matris meæ (disciplinam et instituta meæ religionis), ut inveniam te foris (separatum a sæculo in claustro), et deosculer te, id est summe in omnibus religionis officiis et exercitiis tibi conjungar, et jam nemo me despiciat, qui talem religioni fratrem, imo filium pepererim? ita Honorius.
Denique S. Anselmus, S. Ambrosius, Rupertus, Aponius, Honorius et Hortolanus hæc referunt ad Judæorum conversionem: audi S. Anselmum: « Utinam quis mihi annuntiet Christum fratrem meum, de carne mea natum, educatum doctrina Synagogæ; conversaque ad ipsummet addat: « Ut inveniam te foris, ut hominem te agnoscam, in quo turpiter erravi; et deosculer te, id est, et delecter in agnita tui humanitate; et jam nemo despicabilem me censeat! » Huc spectat versio Chaldæi: « Illo tempore, ait, apparebit rex Messias Synagogæ Israel, et dicent ei filii Israel: Adesdum, esto nobiscum pro patre, et ascendemus Hierosolymam, et sugemus tecum sententias legis, quemadmodum sugit infans ubera matris suæ. Quoniam etiam omni illo tempore, quo vagus eram, et extorris a mea patria, dum recordabar nominis Dei magni, et tradebam animam meam pro divinitate ipsius populi exteri, non me contemnebant. »
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Rupertus ait hanc esse vocem Ecclesiæ, quæ matri suæ, id est B. Virgini (hæc enim mater est Christi, et consequenter Ecclesiæ, id est omnium christianorum), ac suæ per eam felicitati exsultando et admirando applaudit, quod Christum pariendo, eum fratrem nostrum effecerit; aitque hanc vocem esse similem illi S. Elisabethæ ad B. Virginem se visitantem, Luc. I, 43: « Et unde hoc mihi, ut mater Domini mei veniat ad me? »
Congruentius ad sensum litteralem hæc tribuas B. Virgini in hac vita, ad Filium in cælis regnantem aspiranti, q. d. Quis mihi det, o Fili, ut sicut olim ex me carnem assumens, frater meus omniumque hominum fieri dignatus es, ac sugere ubera mea tanquam matris tuæ, atque ubera mystica Synagogæ, quæ est mater mea pariter et tua, ibique suavissime ego te deosculata sum: sic pariter nunc efficias ut te fratrem, imo filium meum in gloriosa humanitate, quam ex me sumpsisti, in cælis triumphantem aspiciam, ibique te deosculer, ac tecum in summis æternisque gaudiis jugiter dissuaviar et delicier.
Addit Hailgrinus: « Invenire desiderat eum solum, in divina videlicet natura, in qua solus est, et humanum non habet consortium. Invenire desiderat eum, ut non solum cognoscat in carnis ergastulo, sed ut immensitatem deitatis inveniat; quæ nullo concluditur termino, et omnia continet et concludit, et ipsum sic invenire desiderat, ut deosculetur eum, ut videlicet eum videndo præsentem tanquam facie ad faciem in ejus amore delectetur. »
VERS. 2. APPREHENDAM TE, ET DUCAM IN DOMUM MATRIS MEÆ: IBI ME DOCEBIS, ET DABO TIBI POCULUM EX VINO CONDITO, ET MUSTUM MALORUM GRANATORUM MEORUM.
APPREHENDAM (Septuaginta, assumam) TE, ET DUCAM TE IN DOMUM MATRIS MEÆ (Septuaginta, ejus quæ me concepit): IBI ME DOCEBIS, ET DABO TIBI POCULUM EX VINO CONDITO, ET MUSTUM (Syrus, dulcedinem) MALORUM GRANATORUM MEORUM. — Pro condito Septuaginta vertunt unguentario; Hebræa, potabo te vino aromatite, quale scilicet solent in apothecis pharmacopæi componere et condire saccharo, melle, cinnamomo, aliisque aromatibus, quæ dulcem et gratum saporem afferunt etiam pueris, qualis hic optatur esse sponsus; unde Arabicus vertit, potabo te vino suavi; S. Hieronymus in cap. IX Zachar., potabis me de vino unguentarii, de rivis malorum granatorum tuorum; sed in cap. XII legit, potabis me de vino unguentarii (apothecarii), de vino malorum, censetque esse verba Ecclesiæ ad Christum.
Fingitur sponsa sponsum, quem parvulum optabat, cupere osculari, et hunc assumere et asportare in domum matris suæ, id est suam, ut ibi a sponso doceatur, eoque continue fruatur, ideoque deliciis suis eum pastura, puta vino aromatico, et musto malogranatorum. Licet enim infantibus et lactentibus non detur vinum, sed lac, tamen datur subinde vinum melle, vel saccharo conditum; hoc enim est instar lactis. Rursum, licet vers. 1 optarit sponsa sponsum esse infantulum, tamen sciebat revera ipsum non esse infantem, sed virum perfectum, ac ut tali hic vinum conditum et mustum malogranatorum propinare destinat.
Pendent hæc a versu præcedenti, est enim optatio, q. d. Quis mihi det, id est utinam mihi liceret te apprehendere et ducere in domum matris meæ, ut ibi me doceres, et ego vicissim tibi propinarem vinum et mustum, hoc est, utinam, o sponse, me sponsam apprehendas et ducas in domum tuam, ut ibi nuptiæ nostræ consummentur! ad hoc enim solebat sponsus sponsam in domum suam traducere. Est hypallage: simili arte atque phrasi utuntur mendici, ut stipem a divitibus extorqueant; et pueri ut a matre liba vel poma, quæ vident, impetrent. Dicunt enim astuti: En, o mater, quam bella poma! utinam haberem pecuniam ut illa coemerem, tibique darem! quo significare volunt, q. d. O mater, eme tam bella poma, eaque mihi dona, quia ea valde concupisco, sed id exprimere non audeo, ideoque concupiscentiam meam charitatis velo obtego; amo enim te, sicut tu amas me; ostende ergo mihi amorem maternum, ut ego ostendam tibi filialem.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Sponsam audacem et animosam facit amor, quare id sibi tribuit, quod erat sponsi, scilicet inducere sponsam in domum matris suæ, id est suam; sed hæc sponsæ vota sunt amoris, non effectus potestatis. Pendent hæc a præcedentibus, q. d. Utinam te, o sponse, possem ut infantulum et fraterculum meum osculari, apprehendere et inducere in domum matris meæ! quo per metalepsin, vel potius hypallagen significat sponsa se optare a sponso duci in domum ejus, ut ibi nuptias perficiat et consummet, q. d. Utinam, o sponse, me jam laboriosæ et ærumnosæ hujus in villis et hortis terrenis vitæ pertæsam apprehendas, et ducas in domum matris tuæ, id est tuam, puta in Jerusalem cælestem, ut ibi me doceas, imo ostendas divinitatem tuam, illaque me bees, ut videam et gustem quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quodque Deus præparavit diligentibus se! Ibi ergo mutuis certabimus officiis, tu me hæc docebis, ego vicissim propinabo tibi vinum conditum laude, gratiarum actione, omnique genere cultum; et succum malogranatorum meorum, puta sanguinem et doxologiam martyrum meorum. Ita Cassiodorus, Beda, Honorius, Alcuinus, Angelomus hic et S. Ambrosius, lib. V, epist. 39 ad Irenæum.
Audi Cassiodorum: « Per fidem, inquit, et charitatem tibi adhærens, prosequar te revertentem in cælum post actum incarnationis tuæ et passionis mysterium. Ascendente namque in cælos Domino, apostoli oculis illum deduxerunt, pioque prosecuti sunt aspectu, quousque nubes suscepit eum; cum cælo receptus fueris, et me quoque in cælum assumpseris, ibi me docebis et in omnem veritatem induces, et divinitatem tuam facie ad faciem ostendes, et ego ostendam quam ferventissima charitate te diligam, potans te charitatis vino condito bonis aliarum virtutum operibus; et dabo tibi mustum malorum granatorum meorum, ostendens in passionibus sanctorum martyrum quanta diligaris charitate: dilectio namque martyrum est mustum malorum granatorum. »
Huc facit expositio eorum qui hæc referunt ad conversionem Judæorum in fine mundi, quos mox citabo: post eam enim completo electorum numero mox sequetur dies judicii, et glorificatio sanctorum in cælo.
Symbolice Theodoretus, Beda aliique, qui versum præcedentem exposuerant de incarnatione vel passione Christi, etiam hunc de eodem exponunt; Philo vero exponit de Christi morte, sepultura et descensu ad inferos: sic enim legit, apprehendam te, et ducam te in domum matris meæ, et in promptuarium ejus quæ me colligit: domus enim nostra et promptuarium, quod patres olim colligebat æque ac Christum, est mors, sepulcrum et infernus, q. d. Christus in mortem et infernum descendit, ut ex eo patres liberaret. Idem per vinum conditum accipit passionem et sanguinem Christi, quo se ablutam cum gratiarum actione profitetur Ecclesia.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima sancta, primo, per orationem et meditationem Christum sponsum ducit in domum matris suæ, id est in mentem suam, quæ est quasi mater omnium cogitationum et actionum; ibi docetur ab eo quomodo in charitate, religione omnique virtute se perficere possit et debeat; ibi vicissim offert ei vinum ac mustum malogranatorum acris compunctionis, mortificationis et martyrii: ita tres Anonymi apud Theodoretum. Secundo, Rupertus per vinum conditum accipit sacrificium calicis Eucharistici; per mustum malogranatorum, sacrificium S. martyrum. Sic et Philo, qui, tertio, per domum matris accipit SS. Scripturas, quarum mysteria et arcana quasi penus et promptuarium sunt, in quibus fidelis anima sese reficit. Quarto, Honorius domum matris accipit religionem vel monasterium: Ibi, inquit, Christum quasi per manum apprehendit, et in domum matris suæ inducit, dum opera bona in claustrum, domum congregationis quasi matris conversorum inducit, et in intellectum regulæ claustralis suæ nutricis, dum eam intelligere docet; ibi in claustro docetur quid conversis in cælo promittatur; ibi dabitur ei poculum ex vino condito, id est « doctrina ex scripturis sapientum composita, et mustum malogranatorum, id est exempla justorum. »
Porro S. Gregorius, Aponius, Anselmus, Hortolanus hæc referunt ad conversionem Synagogæ, id est Judæorum in fine mundi. Audi S. Gregorium: « Apprehensum in domum matris suæ ducit, quia Synagogæ in fine mundi Christum, in quem credit, prædicabit; dumque per prædicationem Ecclesiæ susceptus fuerit, ibi Ecclesiam docebit: quia se doceri gaudebit, quando Synagogam jam idem corpus factam erudiri secum videbit. Poculum ex vino conditum Ecclesia dabit, quia ipsi Synagogæ Novum Testamentum cum Veteri prædicabit, et quasi vino poculum condiet, quia dulcedinem evangelii testimonio legis, quæ aspera est, ut robustius teneatur, cinget. Mustum vero malorum granatorum suorum tribuet, quia fortium virorum, qui unitatem Ecclesiæ etiam in martyrio tenuerunt, exempla apponet, ut ad eorum similitudinem Synagoga inardescat, et Antichristi persecutionibus martyrum præcedentium exemplis roborata non succumbat. Cum enim fortium pugnatorum victorias audierit, ad eorum imitationem pugnam subire non dubitabit. » Huc spectat versio Chaldæi: « Ducam te, o Rex Messia, et introducam te in domum sanctuarii mei, et docebis me timere a facie Domini, et ambulare in viis ejus, et ibi prandebimus prandium, et bibemus vinum vetus quod reconditum est in uvis suis a die, quo creatum est sæculum, et de malis punicis, quæ præparata sunt justis in paradiso voluptatis. »
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo, Christum infantem pariens, duxit eum in domum matris suæ, id est suam, in Nazareth, quæ ab angelis Lauretum translata, ubi hodie totius orbis concursu colitur. In ea ab eodem fuit edocta de mysterio passionis, crucis, resurrectionis, etc., et redemptionis hominum, deque traducenda vita angelica, perfecta et divina, idque magis exemplo quam verbo. Rursum ibi Christum jam grandescentem potavit vino condito et musto malogranatorum, tum litterali, tum mystico, puta vino ardentis charitatis, ac musto compunctionis et lacrymarum.
Rursum et magis congrue ad litteram, B. Virgo apprehendit Christum, id est petiit apprehendi a Christo (est hypallage), ac duci in domum matris, puta cælestis Jerusalem, ibique ab eo doceri per visionem beatificam de tota sancta Deitate et Trinitate; atque ibi ei vicissim obtulit vinum conditum exsultationis et gratiarum actionis, ac mustum æstuantis amoris et charitatis.
VERS. 3. LÆVA EJUS SUB CAPITE MEO, ET DEXTERA ILLIUS AMPLEXABITUR ME.
Sponsa ex vehementia amoris et desiderii fruendi Christo in cælo, quod expressit vers. 1 et 2, incidit in animi deliquium, somnum et exstasin; unde quasi collabens et corruens, invocat opem sponsi, ut læva caput, dextera corpus suffulciat, itaque in sinu ejus conquiescat, per quod ad litteram significatur Ecclesiam in fine mundi partim ex æstu amoris in Christum, partim ex multitudine persecutionum et tribulationum suspiraturam ad cælum, ut ibi sponsus Christus eam læva et dextera circumplectatur, sibique facie ad faciem arctissime uniat et adstringat; interim vero dum hæc unio differtur, rogaturam ut sponsus se læva et dextera sua protegat, roboret et deducat, ut moras ejus et persecutiones hostium fortiter perferat, donec aspiret dies beatæ æternitatis, et inclinentur umbræ miseræ mortalitatis.
Audi Honorium: « Erit læva sponsi sub capite sponsæ, quia omnem gloriam mundi videbit sub potentia Christi, qui est caput ejus; et dextera ejus amplexabitur eam, quia angelica societas et sanctorum unanimitas, quæ in dextera Christi in judicio erit, illam sibi associabit; in hac dextera ab omni perturbatione requiescet, et nemo eam ab hac quiete excitabit, quia gaudium ejus nemo tollet ab ea. » Porro gnomen hanc audivimus cap. II, vers. 6, ubi eam explicui: quare hic plura non addam, nisi quod ibi illa tribuatur sponsæ infanti, hic vero adultæ et perfectæ.
Denique Chaldæus judaice hæc refert ad frontalia Judæorum: « Dixit, ait, cætus Israel: Ego electa sum supra omnes populos, quia ego alligo frontalia manui sinistræ meæ et capiti, chartulaque infixa est lateri dextero portæ meæ, cujus tertia pars respicit thalamum meum, ut non habeant licentiam dæmones ad nocendum mihi. »
VERS. 4. ADJURO VOS, FILIÆ JERUSALEM, NE SUSCITETIS, NEQUE EVIGILARE FACIATIS DILECTAM, DONEC IPSA VELIT.
ADJURO VOS, FILIÆ JERUSALEM, NE SUSCITETIS, NEQUE EVIGILARE FACIATIS DILECTAM (Hebræa et Septuaginta, charitatem vel dilectionem, id est, summe dilectam), DONEC IPSA VELIT. — Sunt verba sponsi, qui videns sponsam in somnum et exstasin amoris incidisse, vetat ne quis eam ab illo, utpote suavissimo, piissimo, sibique gratissimo excitet, sed placide in eo dormire sinat. Hanc gnomen jam tertio audivimus, nam cap. II, vers. 7, tribuitur sponsæ infanti, et cap. III, vers. 5, sponsæ adolescenti; hic vero tribuitur sponsæ perfectæ et grandævæ: vide ibi dicta. Tertio eam repetit sponsus, ut ostendat quam sibi placeat sors Magdalenæ præ Marthæ, id est otium contemplationis præ negotio actionis.
Chaldæus judaizans hæc refert ad Gog et Magog, qui repræsentant Antichristum ejusque asseclas: « Dixit, ait, rex Messias: Adjuro vos, popule mi domus Israel, quare contenditis contra populos terrarum, ut egrediamini ex captivitate, et quare vos vultis rebellare contra exercitum Gog et Magog? Sustinete modicum, donec consumantur populi, qui ascenderunt ad belligerandum contra Jerusalem, et postea recordabitur vobis dominator sæculi miserationum justorum, et erit voluntas a facie ejus, ut liberet vos. »
VOX POPULI OCCURRENTIS.
VERS. 5. QUÆ EST ISTA, QUÆ ASCENDIT DE DESERTO, DELICIIS AFFLUENS, INNIXA SUPER DILECTUM SUUM?
Septuaginta et Arabicus pro מדבר midbar, id est deserto, legentes מובר mubar, vertunt dealbata: בר bar enim vel barar est mundare, purificare, dealbare, licet Complutenses in Septuaginta legant, de eremo. Pro deliciis affluens, innixa, hebraice est una vox מתרפקת mithrappeket, quam Vatablus, Pagninus et alii vertunt, innixa; R. David, adhærens; R. Salomon et Aben-Ezra, associata; Septuaginta, imbrapicomeva, id est suffulta, innixa; Philo, confirmata in fratre suo, id est quæ Christum habet quasi immobile suæ speciei et decori firmamentum. Licet Origenes, hom. 1, versa a S. Hieronymo, et S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII, legant imbronnousie, id est super pectus ejus recumbens: sicut S. Joannes in sinu Jesu recubuit, ait S. Ambrosius. Ex quo nonnulli volunt sponsam hic visam in sinu sponsi dormientem, cum ille eam læva dextraque complecteretur, ut dixit vers. 3; sed repugnat vox ascendit: in sinu enim non ascendit, sed potius portabatur manibus sponsi. Rursum sponsam jam non dormivisse, sed experrectam ambulasse, patet ex eo quod ait illi sponsus versu sequenti: « Sub arbore malo suscitavi te, » etc.
Igitur sponsa, quæ prius dormierat in sinu sponsi, jam evigilans et exstasi amoris animosior effecta, pulso omni pudoris et dicteriorum metu, brachiis strinxit collum vel potius humeros sponsi, itaque illis innixa præ amoris deliciis visa est transcuntibus et occurrentibus ascendere de deserto, id est ex agro suburbano, versus Jerusalem; occurrentes autem viri eam videntes, admirati ejus speciem, æque ac amorem et libertatem, exclamant: « Quæ est ista, » etc., id est « quam beata, quæ ascendit, ait Honorius, de mundo ad cælum? et angeli in consortium suum introducent, ubi deliciis paradisi affluet, quia bonis Domini gaudebit, cum ipsum Deum in quem angeli desiderant prospicere, facie ad faciem videbit, ubi concentum angelorum, et organa sanctorum audiet, et ipsum odorem suavitatis sentiet; ubi inebriabitur ab ubertate domus Domini, et satiabitur, cum apparuerit gloria Dei. Ibi erit super dilectum suum innixa, quia semper in gaudio Domini erit stabilita. » Est ergo hæc vox non sodalium sponsi vel sponsæ, sed turbæ occurrentis.
Unde Theodoretus notat sponsam a Septuaginta vocari dealbatam, sponsum vero candidum, quia ipse natura est talis, sponsa vero prius erat denigrata et fuscata, eo quod illam sol aspexisset; jam vero a sponso dealbata est et candoris ejus particeps effecta, qui sicut lux exsistens ipsam lucidam et reddidit et appellavit, et sanctus exsistens, sanctam et fecit et nominavit; et cum sit resurrectio, resurrectione dignam esse voluit; sic et albedinem suam illi communicavit: hæc S. Augustinus. S. Ambrosius tamen serm. 14 in Psalm. CXVIII, pro dealbata legit candida, idque lib. IV De Sacram. cap. II, refert ad candorem baptismalem, quem admirantur angeli: porro candor hic et puritas conscientiæ exhibent animæ delicias paradisi. Alludit ad ascensum Hebræorum ex deserto in terram promissam, duce Josue, ait Honorius.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Angeli et cælites, videntes Ecclesiam in fine mundi, conversis jam Judæis et gentibus, suis omnibus sanctis et electis esse perfectam, ideoque ad cælum contendere, ut militiæ et victoriæ suæ nanciscatur præmium et triumphum, ejus formam, robur et decus quasi admirantes exclamabunt: Quæ est ista virago tot virginum, martyrum, confessorum, apostolorum, aliorumque heroum stemmatibus et trophæis insignita, quæ de deserto, id est inculto hujus mundi agro, imo vepreto et senticeto scelerum, malorumque omnium, tam gloriosa in cælum scandit, præ amoris teneritudine ac deliciis innixa super Christum dilectum suum? Ita Honorius, Cassiodorus, S. Gregorius, S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 14, vers. 5.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Cassiodorus, Beda, Anselmus et alii hæc accipiunt de ascensu, id est progressu animæ, ut eat de virtute in virtutem: Anima fidelis, ait Honorius, de deserto ascendit, cum malam vitam deserit; et ad spiritualem conversationem per gradus virtutum ascendit. Hæc deliciis affluit, dum oraculis Scripturarum se deliciose pascit; super dilectum est innixa, quia amore soli Christo infixa. Tres Patres apud Theodoretum: Quænam est hæc, inquiunt, quæ tam perite docens, a rebus arcanis ad magis arcanas reconditasque progreditur, ab omni peccatorum macula purgata? Eleganter Alanus: « Descendit, inquit, in desertum per nativitatem, ascendit per desertum progrediendo de virtute in virtutem; ascendit super desertum, omnem mundanorum contemnens sublimitatem, ascendit de deserto in æternam beatitudinem. »
Huc accedit Chaldæus: « Dixit, ait, Salomon propheta: Quando reviviscent mortui, futurum est ut scindatur mons Olivarum, et omnes mortui Israel egressuri ex eo, et etiam justi, qui mortui sunt in captivitate, venturi sunt per viam spinarum sub terra, et egredientur ex monte Olivarum. Futurum est autem ut impii, qui mortui sunt et sepulti sunt in terra Israel, dejiciantur sicut lapis, quem projicit homo super terram. Tunc dicent omnes habitatores terræ: Quod est meritum populi hujus, qui ascendit de terra in mille millibus, sicut in die quo ascendit de deserto in terram Israel, et deliciis affluunt propter miserationes Domini sui; sicut in die qua visus est sub monte Sinai, ut susciperet legem? »
To innixa super dilectum suum significat Ecclesiam ascendere in cælum viribus non suis, sed gratiæ Christi: « nemo enim ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo, » et quem ille secum in cælum ducere dignatus sit, Joan. cap. III, 13: vide S. Augustinum in Psalm. CIII, et lib. De Grat. et Lib. arbitr. cap. VI.
Urget Rupertus to innixa super dilectum suum: « Nimirum, inquit, ut non timeat timorem hominum, ut non deficiat in tribulationibus, quæ illam invenerunt, sive inventuræ sunt, atque persecutionibus inimicorum visibilium et invisibilium, paganorum, judæorum, hæreticorum et spirituum malignorum. Quomodo enim inter hæc omnia subsisteret, nisi innixa esset super dilectum suum? Numquid innixa deberet esse super semetipsam, aut super quemlibet alium? tunc utique caderet, stare non posset. Nunc autem dicit, Psalm. XXVI, 1: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. Hoc dicere et facere, nimirum est innixam esse super dilectum. » Hinc spei et amoris symbolum est hedera, sic dicta ab hærendo, quod cum per se stare nequeat, ligno se affigens ita adhæret, ut divelli nequeat: sic anima sancta suis viribus diffidens, et tota Christo confidens, ita illi adhæret, ut ab eo separari nequeat. Unde hoc est hederæ hujus lemma: « Nunquam divellar. » Exemplum est in S. Magdalena.
Vis ergo deliciis affluere? innitere tuo Jesu, qui est mel in ore, melos in aure, jubilus in corde; ait S. Bernardus, ipsiusque vitam sequere: de his deliciis vide Isaiam, cap. LXVI, vers. 11 et sequentibus.
Audi S. Gregorium: « Sancta anima de deserto ascendit, quia in exsilio hujus peregrinationis posita, ad cælestia gaudia mente et cogitationibus tendit; unde et Paulus dicebat: Nostra conversatio in cælis est, Philip. III, 20. Deliciis affluit, quia S. Scripturæ meditationibus intendens, cælesti pabulo assidue mentem pascit. Super dilectum innititur, quia in solius Christi auxilio confidens, eo largiente ab exsilio ad patriam transfertur. » Et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 14, vers. 5: « Anima, ait, meritis ascendit albentibus, ex isto vitæ hujus, ut habent plerique, deserto ad illum florentem semper locum jucunditatis æternæ; mirantur illæ virtutes, ex isto confragroso scopulosoque deserto, aliquam ascendere animam posse sine magnorum labe vitiorum, et ideo gratulantur repertam, quæ vestimenta innocentiæ naturalis non polluerit atramento insipentiæ sæcularis, sed magis sapientiæ spiritalis et gratiæ candore mundarit. » Mysticum desertum triplex, e quo ascendit anima, describit S. Bernardus in Sententiis.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Honorius Ecclesiam e Judæis in fine mundi conversam, sic gloriam B. Virginis admirantem inducit: « Quæ est ista, id est quanta laude digna, quam virtuosa, quæ ascendit de deserto, Libano mundi, deliciis affluens cæli, innixa super dilectum suum, ab eo exaltata super choros angelorum? Plenius Hailgrinus: « Ascendit, ait, B. Virgo per processus meritorum; ascendit per gradus dignitatum, quæ consurgens ut aurora, pulchra ut luna, electa ut sol; ascendit e vitæ præsentis exsilio super choros angelorum assumpta. Ascendit autem de deserto, scilicet de mundo, quem sic deseruit, et tanquam desertum reputavit, quod ab ipso omnem suum avertit affectum. Affluere autem dicitur gratiarum deliciis et virtutum, innixa super dilectum: nam ne perderet delicias affluentes, non suis meritis, sed ipsius innitebatur gratiæ, qui gratiam tribuit, et meritum præmium superaddit. »
Porro S. Bernardus, serm. 4 In festo Assumpt. B. Virginis, hæc tribuit angelis admirantibus B. Virginis, cum a Christo in cælum assumeretur, decorem et gloriam, ideoque exclamavisse: « Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? »
VOX SPONSI. SUB ARBORE MALO SUSCITAVI TE: IBI CORRUPTA EST MATER TUA, IBI VIOLATA EST GENITRIX TUA.
SUB ARBORE MALO SUSCITAVI (Arabicus, sublevavi) TE: IBI CORRUPTA EST MATER TUA, IBI VIOLATA EST GENITRIX TUA. — Septuaginta, sub malo exsuscitavi te; ibi cum dolore peperit te mater tua, ibi cum dolore peperit te, quæ genuit te; Syrus, ibi corrupit te mater tua, ibi violavit te genitrix tua; Arabicus, dolores partus passa est in te: hebræum enim חבל chibbel, et græcum ὠδίνασε, ut vertunt Septuaginta, significat cum dolore parere et eniti; unde proprie vertas, ibi magno dolore parturiit te mater tua. Ad hæc chibbel significat quoque corrumpere, disrumpere, ut vertit Noster.
Nonnulli censent hæc esse verba sponsæ de sponso, quia Rabbini pro te et tua supposuerunt punctum masculinum, idque ne mater sponsi, id est Synagoga eorum, dicatur esse corrupta et violata, quod eis videtur esse probrum. Rabbinos sequuntur hæretici et nonnulli catholici, ut Luysius Legionensis, Agathias, Nannius, Genebrardus; sed varie explicant.
...cæteris, quæ sequuntur: nam verba hæc esse sponsi unanimi consensu docent S. Gregorius, Theodoretus, Cassiodorus, Philo, Aponius, Beda, Justus, Anselmus, Rupertus, Angelomus, Haymo, Alcuinus, S. Thomas cæterique omnes Patres græci æque ac latini. Fingitur ergo hic sponsa sub malo legens poma a serpente admorsa, et periclitans de vita a sponso sanata, et ad vitam quasi suscitata: sic enim Christus Evam, ejusque filios, a serpente diabolo in pomo vetito admorsos et lethaliter saucios, ad vitam per crucem revocavit.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Nonnulli sic exponunt, q. d. Sub arbore scientiæ boni et mali comedit Eva pomum vetitum, atque se et suos posteros perdidit; verum ego Christus sub arbore crucis, quæ in eodem loco Calvariæ sita erat, eam a morte revocavi, sive per crucem quæ est arbor mali antitype, suscitavi sponsam mortuam: ita S. Gregorius et multi.
Verum dico hæc esse verba sponsi, non sponsæ, ac proinde in Hebræo substituenda esse puncta, quæ significant pronomina feminina pro masculinis, ut pro עוררתיך orarticha legas orartich, pro אמך immecha, אמך immech; pro חבלתך chibbelatech, et ita de cæteris, quæ sequuntur: nam verba hæc esse sponsi unanimi consensu docent S. Gregorius, Theodoretus, Cassiodorus, Philo, Aponius, Beda, Justus, Anselmus, Rupertus, Angelomus, Haymo, Alcuinus, S. Thomas cæterique omnes Patres.
Sensus ergo est, q. d. O sponsa, o Ecclesia, in hac tua gloria memor esto, quod ego moriens in ligno crucis te a morte suscitaverim, eo quod in ligno antistropho pomi vetiti per comestionem et inobedientiam a serpente corrupta sit mater tua Eva, quæ in te, dum te genuit, hoc peccatum originale quasi naturali propagine transmisit: Eva enim consentiendo serpenti, id est diabolo, ei quasi se violandam et corrumpendam prostituit; ibi quoque violata est genitrix tua Synagoga (hæc enim est mater Ecclesiæ, quia ex illa prodiit), dum me suum Messiam et regem, pontificem et legislatorem immani parricidio et sacrilegio, imo deicidio crucifixit: « quando enim Salvatorem suum in ligno fixit, ibi nefando scelere se corrupit, » ait S. Gregorius. « Ipse ergo lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret, » ut canit Ecclesia in hymno S. Crucis.
Voluit enim Deus congruo suæ justitiæ et sapientiæ decreto, Christum non gladio, non igne, non alio tormento, quam ligno crucis occidi, ut commissum in ligno ab Adam et Eva peccatum ligno crucis expiaretur, ut diabolus, « qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur, » ut canit Ecclesia; « et unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. » Hac de causa crux Christi apparebit in cælo, cum Christus ad judicium veniet, Matth. XXIV, 30, ac, ut multi volunt, in cælo perdurabit in æternum, ut beatos semper memores et gratos tanti beneficii efficiat. Ita S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Justus, Anselmus, Rupertus.
Audi Guilielmum: « Nam mortua eras in peccatis, vivificavi te sub ligno crucis. De corpore meo pendente in ligno, sanguis redemptionis quinque rivis stillavit super te, et ita sub arbore illa suscitavi te. Quid est sub arbore illa? suspicientem in arborem illam, suspicientem æneum serpentem, id est credentem in Jesum Christum et hunc crucifixum. » Huc alludens Ezechiel, cap. XVI, vers. 5 et sequentibus, Synagogæ suam priorem vilitatem et sordes, a quibus a Deo erecta, purgata, et in sponsam assumpta est, cogitandas objicit: « Non pepercit, inquit, super te oculus ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ in die qua nata es. Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo, et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sanguine tuo vive. »
Porro quod Septuaginta, Arabicus et alii ex Hebræo vertunt, ibi magno dolore vel cruciatu parturiit te mater tua, apte Titelmannus sic exponit, q. d. In cruce Christi materna pietas et misericordia, quasi mater puerpera te parturiit immenso cruciatu; additque posterius membrum verti posse, ibi laboravit genitura tua, vel nativitas tua, hoc est, ibi patuit quanto pretio constiterit tua regeneratio, quanta difficultate peragi potuerit tua a morte redemptio, utpote quæ non nisi per mortem unigeniti Filii Dei potuerit perfici.
S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII: « Illic, inquit, parturivit te mater tua, etc., pariuntur autem in quibus Christi imago formatur; unde quoniam in sponsa formatus erat Christus, ait, Cantic. VIII, 6: Pone me ut signaculum super brachium tuum. »
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Sub malo, id est sub cruce per ejus crebram meditationem et contemplationem excitatur anima ad amorem et fervorem, ut adeo sui amantem redamet, ac amorem amori, sanguinem sanguini, mortem morti rependat, quia ibi in dolore peperit, quæ te concepit, ut vertunt Septuaginta, id est caro Christi, ait Philo, in tormento crucis passa, sponsam sibi peperit sanguine redemptam, et aqua baptismi, quæ de latere Christi fluxit, ablutam. « Inspice, ait S. Augustinus, lib. De Virg., vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis: caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Hæc quanta sint cogitate, hæc in statera vestri cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro nobis fixus fuit in cruce. »
Trita S. Gregorii sententia: « Nihil Deo grave est, quod non æquanimiter toleretur, si Christi passio ad memoriam reducatur: parva enim toleramus, si recordemur quam dura verba, duriora verbera, durissima supplicia pro nobis ille passus sit, qui in capite tulit coronam, in oculis velamen, in auribus convicia, in ore fel et acetum, in facie sputa et alapas, in genis vellicationem, in humeris crucem, in corde mærorem, in visceribus concussionem, in corpore flagella, in membris extensionem, in manibus et pedibus perfossionem; denique a capite ad pedum plantas usque, innumera sustinuit vulnera et dolores. »
Addit Philo hujus mali arboris fructum, sive pomum esse Eucharistiam, in qua caro Christi in cruce amore nostri magis, quam dolore assa et tosta, nobis manducanda exhibetur, ut nobis suum amorem, vitam et spiritum aspiret.
Rursum tres Anonymi apud Theodoretum aiunt animam concupiscentia infectam ex arbore vetita, cujus pomum comedit Eva, sanari arbore crucis, ex qua discit voluptatem vincere cruce et mortificatione: audi eos: « Sub rebus istis procreatis, quæ suavis pomi instar sensus omnes oblectant, te (o anima) desidia ad bonum complectendum inertem, et rerum caducarum studio consopitam excitavi, providentiæ, judiciique sermonibus et rationibus impellens ad amorem et desiderium mei: illic enim in affectione rerum fluxarum concepit te prima mater tua Eva generans cum voluptate, et pariens cum dolore. Quibus affectionibus rerum fragilium desiderio laborabas voluptatem sequens, doloremque fugiens, ad voluptatis finem ita contendens, ut a dolore velles separari, quod quidem fieri nullo modo potest. Proinde si cupis ab istis perturbationibus esse libera, » pone me ut sigillum, etc., quæ sequuntur.
Anagogice Honorius: « Animam, inquit, sub arbore mali Christus suscitabit; quia post hanc vitam omne genus ad vitam per victoriam crucis vivificabit, quod per arborem transgressionis mortem subiit. Tunc Ecclesia recipietur in illa gloria, ubi corrupta est per superbiam mater ejus, scilicet dignitas angelica, et ubi genitrix ejus violata, videlicet numerositas electorum imminuta, quam ipsa redintegrabit, cum incorruptelam possidebit, et numerum electorum implebit; tunc Christum ut signaculum ponet super cor suum, » etc.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Primo, sub malo, id est sub cruce suscitavit Christus Evam et Adamum (unde et Adam sepultus est in monte Calvariæ, in quo crucifixus est Christus, ut, sanguine e Christo in Adamum sepultum stillante, ipse a morte resuscitaretur, uti passim docent Patres; sicut pelicanus fertur pullos suos exanimes sanguine e pectore suo elicito vivificare); et omnes eorum posteros, inter quos est B. Virgo; sed hæc quia jam a Deo decreta erat mater Christi, hinc a lapsu et peccato originali a Deo fuit præservata; dicitur tamen hic suscitata a lapsu et peccato, non quod actu incurrerit, sed quod incurrere debuisset ex propagine communi Adæ et Evæ, nisi per speciale Dei privilegium fuisset exempta.
Pulchris similitudinibus id explicat S. Augustinus in illud, Psalm. CXXXV, 13: Eruisti animam meam ex inferno inferiori. Prima est: « Quemadmodum, inquit, si medicus videat tibi imminentem ægritudinem forte ex aliquo labore, et dicat: Parce tibi, sic te tracta, requiesce, iis cibis utere, nam, si non feceris, ægrotabis; tu autem si feceris, et salvus eris; recte dicis medico: Liberasti me ab ægritudine, non in qua jam eras, sed in qua futurus eras. Secunda: Nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem: venit alius, defendit eum, gratias agens, quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Tertia: Suspendendus erat debitor, solutum est pro eo, liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant, sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent, inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. »
Secundo, Christus suscitavit sub cruce B. Virginem ad incrementum et fervorem charitatis, ut videns tantum Christi in se et in omnes homines amorem usque ad mortem, et mortem crucis, hoc exemplo vicissim incitaretur, et quasi incenderetur flammeo charitatis incendio, adeo ut optaret pro Christo et cum Christo crucifigi, ac ad omne genus tormentorum sese Deo in holocaustum et victimam pro peccato offerre pro salute hominum.
Tertio, B. Virgo Christo crucifixo astans, eumque in holocaustum Deo offerens pro reconciliatione mundi, dicit Ecclesiæ et animæ sanctæ: Sub malo, id est sub cruce per mortem filii mei, quem pro te Deo in sacrificium obtuli, suscitavi te a peccato, morte et inferno: idem facit quotidie, dum pro peccatoribus per crucem Filii Deum interpellat, eisque veniam, gratiam et salutem impetrat.
VERS. 6. PONE ME UT SIGNACULUM SUPER COR TUUM, UT SIGNACULUM SUPER BRACHIUM TUUM: QUIA FORTIS EST UT MORS DILECTIO, DURA SICUT INFERNUS ÆMULATIO: LAMPADES EJUS LAMPADES IGNIS ATQUE FLAMMARUM.
PONE ME UT SIGNACULUM SUPER COR TUUM, UT SIGNACULUM SUPER BRACHIUM TUUM. — Chaldæus, Arabicus, rabbini et catholici, qui versum præcedentem censent esse vocem sponsæ, hunc quoque eidem assignant quasi ipsa petat, ut sponsus cor suum et brachium jugi memoria, et amore sponsæ tam miseræ et peccato corruptæ, velut signaculo obsignet; et sane possunt hæc verba tribui sponsæ, quia ipsa imitatur affectum sponsi, ad eumque se suumque animum fingit: correlativus enim est affectus amorque sponsi et sponsæ; hinc Chaldæus vertit, dicent filii Israel in die illo Domino suo: Obsecro te, pone nos sicut sculpturam annuli super brachium tuum, ut non addamus ultra esse exsules. Denique textus hebræus significat esse verba sponsæ, non sponsi: habet enim masculine שימני simeni, id est pone me, o vir, o sponse. Si enim essent verba sponsi, dicendum fuisset feminine שימיני simini, id est pone me, o femina, o sponsa; nisi dicas simeni esse infinitivum, qui ponitur pro imperativo: infinitivus enim tam est femininus, quam masculinus, ita aliqui.
Nam hæc esse verba sponsi ad sponsam colligi videtur ex dictis versu præcedenti. Pendet igitur hæc gnome a præcedenti velut effectus a causa, et gratiarum actio a beneficio, q. d. Quia ego sponsus te, o sponsa, sub malo pomi vetiti a matre tua Eva comesti, lethaliter sauciam a plaga et morte, per malum et lignum crucis meæ suscitavi, hinc tu vicissim tanti beneficii memor, « pone me ut signaculum super cor tuum. » Prior sensus planus est; secundus obscurior magisque moralis, hinc eum prosequar: nam Patres assentiunt hæc esse verba sponsi, non sponsæ.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Sponsus, ut magis sponsam incitaret ad jugem sui amorem, reverentiam et gratiarum actionem, versui præcedenti injecit mentionem crucis et mortis pro sponsa Ecclesia obitæ; unde hic jure suo poscit, ut se crucemque suam jugiter gerat in corde et mente, ac in brachio et operatione, eoque quasi signaculo cor et brachium obsignet. Pro signaculum, hebraice est חותם chotam, quod proprie sigillum et annulum signatorium, quo litteræ aliæque res obsignantur et sigillantur, significat: radix enim חתם chatam significat occludere, obsignare, sigillo confirmare.
Primo ergo signaculum hic significat sigillum, quasi dicat sponsus: Me meique memoria et amore sigilla, o sponsa, cor tuum et brachium tuum, ut jugem mei formam et speciem, velut imaginem in mente et actione tua ex me expressam et impressam conserves: ita Cassiodorus, Beda, Justus et alii; unde Guilielmus: « Pone me ut signaculum, hoc est, inquit, imprime mihi intus, me jugiter cogitando; imprime mihi foris, propter me strenue operando, ut pia cordis interna cogitatio in externam brachii operationem emanet. » Rursum, q. d. Ita meos mores et vitam cordi et brachio tuo imprime, ut eorum similitudinem in te, id est in cogitationibus et actionibus tuis exprimas, ut qui te christianum viderit, Christum se videre putet, sicut qui videt imaginem in cera impressam, sigillum ipsum et exemplar videre se æstimat, idque tam in agendo, quam in patiendo, juxta illud Pauli, II Corinth. IV, 18: « Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris: » ita S. Anselmus et S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII, ac Theodoretus.
« Vult, ait Theodoretus, Salvator ut eum pro signaculo in contemplationibus et in actionibus nostris habeamus, et notam ipsius tum dictis, tum factis imprimamus: sic enim erunt ut numismata regia, non adulterina, sed regiam imaginem proferentia: » sic et tres Anonymi. Audi S. Ambrosium: « Signaculum Christus in fronte est, signaculum in corde, signaculum in brachio: in fronte, ut semper confiteamur; in corde, ut semper diligamus; in brachio, ut semper operemur. Luceat ergo imago ejus in confessione nostra, luceat in dilectione, luceat in operibus et factis; ut, si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis. Ipse sit caput nostrum, quia caput viri Christus; ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem; ipse vox nostra, per quam loquamur ad Patrem; ipse dextera, per quam Deo patri sacrificium nostrum offeramus: ipse quoque est signaculum nostrum, quod est perfectionis et charitatis insigne, qua diligens Pater signavit Filium, sicut legimus, Joan. VI, 27: Quem Pater signavit Deus. »
Secundo, signaculum idem est quod stigma et signum quale herus imprimit suis servis, militibus, ovibus, bobus et rebus, ut ex eis liqueat illas res esse ipsius: sic, Apocalyp. VII, 2, omnes electi signantur signo crucis. Christus ergo hic sponsæ imprimit suum stigma crucis, ut ex eo liqueat eam esse servam Christi crucifixi; sicut Antichristus suam notam et characterem suis sequacibus in manu vel fronte imprimet, Apocal. XIII, 16: ita Aponius.
Ex adverso de Jechonia ait Deus, Jerem. XXII, 24: « Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum. » Atque hinc Ecclesiæ damna omnia nascuntur, quod scilicet multi non Christum, sed mundum, mundique idolum ponant signaculum cordis sui; quod scilicet ambiant mundanos honores, opes, delicias, non Christi amorem et gloriam. Audi Hugonem cardinalem hæc et plura complectentem: « Pone me ut signaculum, etc., q. d. Volo ut mei pro te crucifixi memoriam habeas, ut per te nihil nocivum intret, aut exeat (nam quæ abscondita esse volumus, etiam sigillo munimus), ut mihi soli arcanum cordis aperias; ut speciei meæ in te similitudo resultet; ut mei character amoris te ab omni alieno discernat; ut in castro tuo meum semper vexillum appareat; » et post nonnulla: « Monile pectoris est signaculum cordis, ne affectio indigna subrepat; armilla brachii signaculum fortitudinis in exteriori operatione, ut etiam in corpore nostro stigmata Domini nostri Jesu Christi circumferamus. »
Denique S. Ambrosius, lib. De Isaac et Anima, cap. VIII: « Sigillum, ait, Christus in fronte est, ut semper confiteamur; in corde, ut semper diligamus; in brachio, ut semper operemur, ut, si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis. Ipse est signaculum nostrum, quem Pater signavit Deus, » Joan. VI, 27, etc. Idem in Psalm. CXVIII, serm. 15, ad illa vers. 120: « Confige clavis a timore tuo carnes meas: Fige, ait, cordi tuo hoc signaculum crucifixi: infige et brachio tuo, ut opera tua peccato mortua sint. Fortasse hanc imaginem clavi non solum timoris, sed etiam charitatis affigunt, quia valida est ut mors dilectio: durus sicut inferi zelus, Cantic. VIII, 6. His clavis charitatis configatur anima nostra et caro nostra, ut et ipsa dicat: Vulnerata charitate ego sum. »
Porro hanc Christi imaginem in corde imprimi sigillo charitatis docet Guilielmus, dum ait: « Imprime mihi quasi signaculo, per amorem mihi fortiter adhærendo, ut a me quasi signaculo formam accipias, ut mea subtili expressione similitudinem trahas: quanta fuerit impressio amoris, tanta et erit expressio similitudinis; quanto mihi fortius per amorem inhæseris, tanto mihi similior eris. Quanto te mihi impresseris fortius, tanto ego Christus in te formabor expressius, et tanto tu in me reformaberis transformaberisque insignius. » Et inferius: « Charitas hominem, mundo conformem transformant, quia ut signaculum, sic et formam mutat, ut qui erat mundanus, fiat deificus et divinus.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Christus crucifixus jubet animæ piæ, ut sui effigiem jugiter in corde et brachio, id est in mente et operatione gestet, ut nihil non videat, cogitet, amet, operetur quam Christum crucifixum; sed a mente et affectu omnes alias personas et res quantumvis pretiosas excludat, ac tacite eidem spondet, si id faciat, se vicissim illius memoria et amore obsignaturum cor suum, æque ac brachium, ut assidue de ea cogitet eamque curet, dirigat, propugnet, prosperet: ita tres Anonymi apud Theodoretum. Sic Deus ait Zorobabeli, qui fuit typus Christi: « Assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum, » Agg. II, 24, ubi multa hac de re dixi.
Sic Christo obsignatus erat S. Paulus, cum diceret, Galat. VI, 17: « De cætero nemo mihi molestos sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto; » et S. Franciscus eadem corpori suo impressa a Christo accepit; et S. Clara de Montefalco in Italia, cordi suo impressa Christi crucem, clavos, flagella et spineam coronam, etiamnum tot annis post mortem spectantibus exhibet, idque refert Bozius, lib. I De Signis Eccles. cap. XVIII.
Ita S. Agnes sponsa Christi de sponso suo aiebat: « Dexteram meam et collum meum cinxit lapidibus pretiosis, tradidit auribus meis inæstimabiles margaritas: posuit signum in faciem meam, ut nullum præter eum amatorem admittam, » uti ex S. Ambrosio de ea canit Ecclesia. Porro fidelis ita sit signaculum et sigillum Christi, ut ejus ideam, et mores aliis instar sigilli imprimere satagat, uti faciebat Paulus dicens, I Corinth. XV, 47: « Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo cælestis. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis; » et ibidem, cap. VI, vers. 20: « Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. »
...at operatione gestet, ut nihil non videat, cogitet, amet, operetur quam Christum crucifixum... formasse, eique dixisse: « Sicut ego sum figura substantiæ Patris in deitate, sic tu eris figura substantiæ meæ in humanitate, quia recipiet in anima quasi deifica dona tibi missa a mea divinitate, eo modo quo aer recipit claritatem solis, ut hoc radio penetrata intime usque ad medullas, apta habilisque fias ad familiarem unionem mecum ineundam. » Et cap. VII et seq.: « Cum, inquit, in festo Purificationis recepissem sacram synaxim, mente intenta in Deum et in meipsam, percepi et sensi animam meam instar ceræ igne divino liquefactam, talemque effectam ex sillatione pectoris Christi; ex eo enim impressos accepi thesauros gratiarum; in quo habitat plenitudo Divinitatis corporaliter; atque exinde exstiti nobiliter signata charactere splendentis et semper tranquillæ Trinitatis, ut deinceps tota mentis aviditate anhelarem ad summum bonum in seipso, quod es tu, Domine, in veritate tuæ æternitatis, quæ est abyssus charitatis, ex qua immensos amoris, omnisque gratiæ et virtutis gurgites haurire licet. »
Et lib. I, cap. IV: Christus cuidam ostendit monile quoddam splendidum et mire ornatum, quod gestabat cordi suo impositum: monile hoc erat triangulum instar trifolii; additque: « In signum amoris, quo sponsam meam Gertrudem prosequor, continuo hoc monile gestabo. » Et lib. V, cap. III: imminente morte S. Gertrudis, Christus eam mellifluo hoc promisso consolatus est: « Ecce nunc tandem per meum osculum efficacissima suavitate plenum te mihi acquiram, perque arctissimos divini mei cordis amplexus offeram te meo Patri cælesti, » q. d. Hucusque te in terra detineri permisi majoris tui meriti ergo: at nunc cum fervor delicati amoris non ferat ulteriores absentiæ tuæ moras, solvam vinculo carnis, sistamque te tuo Creatori, ut deinceps refrigerem in te magnitudinem mei ardentissimi amoris, secundum dulcissimas deliciarum mearum delectationes.
Porro revelationes S. Gertrudis, æque ac Brigittæ, Martinus Delrio agens de prophetia in Mag., aliique multi viri docti et critici, qui initio revelationum S. Brigittæ citantur, laudant et venerantur ut probas et pias, esto multa contineant symbolica; ideoque symbolice interpretanda: sunt enim a matronis eximie sanctis dictata, quare dicere eas esse confictas, magnæ foret temeritatis et impudentiæ. Non tamen assererem omnia, quæ in illis scribuntur, proprie dictas esse revelationes Deique oracula, præsertim quia ipsi prophetæ subinde falluntur, putantque se spiritu Dei agi, cum spiritu proprio, licet pio, aguntur, uti contigit Nathan prophetæ, II Reg. cap. VII, vers. 3 et vers. 4. Hac de causa subinde revelationes hasce cito, sed parce et cum grano salis, ubi res exigit.
Anagogice Honorius hæc accipit de Ecclesia in cælis triumphante: « Tunc, ait, Christum ut signaculum super cor ponet, quia ipsum, qui est imago Dei, in seipsa, ut imaginem in cera expressam videbit: super brachium ut signaculum ponet, quia ipsum pro labore operum mercedem accipiet. Ibi fortis est ut mors dilectio, quia sicut mors omnes reprobos traxit ad interitum, ita dilectio Dei omnes electos trahet ad gaudium. Dura est ibi sicut infernus æmulatio, quia sicut infernus omnes sequaces diaboli, sic cælum omnes Dei imitatores Christi recipiet. Ibi omnes electi lampades charitatis erunt, quando, accensis lampadibus, obviam sponso et sponsæ ibunt, qui semper in amore Dei, ut ignis ardebunt: quia in regno Patris sui, ut sol fulgebunt. »
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo Christum posuit ut signaculum super cor suum, non tantum ethice per amorem plusquam maternum, sed etiam physice, cum eum concepit, novem mensibus in utero portavit, aluit, genuit; super brachium vero, cum eum jam natum in ulnis et brachiis gestavit, quare non imago vel similitudo Christi, sed ipsissimus Christus ei fuit signaculum cordis et brachii. Audi Alanum: « Virgo Maria Christum posuit super cor suum, ut signaculum, quia ipsi per imitationem conformata est, ejusque gratia consignata. Hoc autem fuit incognitum diabolo, et cognitum angelo: super brachium tuum, id est in omnibus operibus tuis memor eris mei. Super cor virginis et super brachium dilectus ponitur ut signaculum, quia in cogitationibus, quæ notantur per cor, et in actionibus, quæ per brachium, virgo filium imitatur. »
QUIA FORTIS EST UT MORS DILECTIO, DURA SICUT INFERNUS ÆMULATIO.
Pro fortis, Symmachus vertit, inexpugnabilis; pro æmulatio, hebraice est קנאה kina; Septuaginta ζῆλος, id est zelus, zelotypia, qua sponsus adeo ardenter amat sponsam, ut se pro ea periculis, duellis, mortique ipsi objiciat: ut nullum patiatur rivalem, sed solus sponsa potiri velit: ac si quis eam sibi eripere velit, acriter in eum insurgat, lædat et occidat; unde Syrus et Arabicus vertunt, crudelis sicut infernus zelotypia. Sunt verba sponsi, ut patet ex præcedentibus; minus recte Chaldæus zelum refert ad hostes et persecutores: « Quoniam, inquit, fortis est ut mors dilectio deitatis tuæ, et robustus sicut gehenna zelus populorum, qui zelant nos. »
Videtur prima fronte absona et horrida comparatio dilectionis cum morte et inferno; sed hoc loco est consona et commoda, quia amor sponsi per crucem liberavit sponsam a morte et inferno, cui ob peccatum addicta erat. Simili modo Apostolus, Rom. X, 15, potentiorem docet esse gratiam Christi, quam fuerit peccatum Adæ, quod mortem in orbem totum invexit, quia gratia Christi utrumque destruxit. Amor igitur et fortitudo amoris Christi est clausula et finis Cantici; unde Joannes Gerson Cancellarius Parisiensis, finita expositione Cantici ægrotans, identidem repetens hæc verba: « Fortis est ut mors dilectio, » amori huic et hisce verbis immortuus est, uti initio in interpretibus dixi.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
To quia dat causam præcedentium, cur sponsus sub malo crucis suscitarit sponsam, ideoque ab ea poscat, ut se ponat signaculum super cor et brachium: causa enim fuit amor verus et merus, q. d. Ideo ego Christus pro te, o Ecclesia, a morte suscitanda, cruci et morti me exposui, quia te ut sponsam puro meroque amore et zelo adamavi. Amor enim fortis est ut mors, zelus durus est sicut infernus, primo, quia sicut mors omnia domat, sibique subjicit, ut nullum vivens ejus vim et imperium effugere queat; et sicut infernus ante Christum omnes morientium animas absorbebat, nec ulla ejus manus evadere poterat, quin in eum descenderet: sic pariter amor Christi vicit omnia flagella, clavos, spinas, crucem, dolores, probra, famem, sitim, nuditatem, omniaque dura et adversa, quæ fortiter perpessus est, ut Ecclesiam sponsam suam a morte redimeret. Sicut ergo morti et inferno nihil resistit, sic et amori Christi forti et duro omnia cesserunt et succubuerunt.
Addunt Cassiodorus et Beda: Sicut infernus nescit misereri, et a pænis mitigari, sic Christus nequit desistere ab amandis hominibus ob quantumlibet graves eorum improbitates. Secundo, amor Christi fuit fortis sicut mors et infernus, quia amor eum coegit mori et descendere in infernum; sed amor Christi fuit fortior morte et inferno, quia animas Patrum morti et inferno eripuit, illasque ex eo liberavit, juxta illud, Ose. XIII, 14: « Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne: » ita S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII, Cassiodorus, Philo, Justus, Beda et Gregorius. Amor ergo tam fortis est, ut vicerit Deum, eumque in carnem et crucem quasi charitatis victimam deduxerit: quare sicut Jacob prævalens angelo Dei vicario in lucta, ab eo vocatus est Israel, id est dominans Deo, sic multo magis amor nuncupari potest Israel, quia « unus de Deo triumphat amor. »
Tertio, quia amor facit ut amans, si res amata lædatur, vel ei eripiatur, summe angatur et crucietur, ac videatur subire ipsam mortis et inferni agoniam, juxta illud, Psalm. XVII, 5 et CXIV, 3: « Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me. »
Quarto, quia Christus omnes hæreticos et impios, qui sponsam suam Ecclesiam violare vel maculare contendunt, adigit in mortem et infernum, sicut maritus occidit adulterum, juxta illud, Proverb. VI, 34: « Zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. » Hunc zelum habebat Moyses, cum 23 millia Israelitarum adorantium vitulum aureum occidit, Exod. XXXII, 34.
Porro Christus ut sponsus eximium suum hunc in sponsam Ecclesiam amorem illi proponit, ut vicissim similem ab ea exigat, q. d. Dixi: Pone, o sponsa, me ut signaculum super cor tuum, signaculum, inquam, amoris, quod alias res omnes a corde tuo fortiter excludat: quia sicut meus in te amor fuit fortis ut mors, et zelus durus sicut infernus, sic volo pariter ut tuus sit: amor enim vult redamari; sicut ergo ego te amo ardentissima charitate, sic volo ut eadem tu me ames, nec alium amatorem admittas: amor enim meus est zelus, quo uti nihil est vehementius, sic nihil est ad offensiones etiam leves magis irritabile. Irritatus autem gignit dolores et iras gravissimas, adeo ut præ illis mors et infernus parvi faciendi sint, ait Luysius: quare volo ut amor tuus sit fortis et durus sicut mors et infernus, ut fuit meus, ut scilicet instar inferni nulli rei vel adversitati cedat, sed omnia domet sibique subjiciat, adeoque ipsam mortem et infernum superet, sibique substernat.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima amore Christi saucia, quod in se sentit hoc dicit, scilicet: « Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio, » primo, quia amor inducit mortem: facit enim eam mori omnibus cupiditatibus et rebus temporalibus, ut uni Christo vivat: ita Theodoretus, Cassiodorus, Beda, Anselmus et S. Gregorius, quem audi: « Quod mors agit in sensibus corporis, hoc agit dilectio in cupiditatibus mentis: sunt enim nonnulli qui sic diligunt Deum, ut omnia visibilia negligunt; et dum in æterna mente tendunt, ad omnia temporalia pene insensibiles fiunt. In his nimirum ut mors dilectio fortis exsistit, quia sicut mors exteriores corporis sensus ab omni proprio et naturali appetitu interficit, sic dilectio in talibus viris omnia terrena desideria contemnere mentem alias intentam compellit. Hujusmodi mortuis et vivis dicebat Apostolus, Coloss. III, 3: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. »
Et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 15, vers. 8: « Valida est ut mors charitas: charitas enim culpam et omnia peccata mortificat: charitas sicut mortis ictus interimit. Denique morimur flagitiis atque peccato, dum Domini mandata diligimus. Charitas est Deus, charitas Dei verbum est, quod est validum et acutius omni gladio acutissimo, usque ad divisionem quidem animæ ac spiritus, artusque et intima penetrans medullarum. »
Fortis ergo ut mors dilectio, quia sicut mors nunquam frangitur, nunquam quiescit, donec omnium mortalium vitas sibi subegerit, sic et dilectio non cessat, donec omnes passiones et vitia sibi subjugarit: nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 1 ad Phil.: « Adeo violentus est amor, atque ut ita dicam, tyrannicus, ut nulli cedat occasioni, sed continenter inhæreat amantis animo, neque committat ut ulla afflictio aut ullus dolor superet animum, » nec ulli sumptui aut labori parcat.
Secundo, quia amor facit animam piam optare mortem pro Christo, ut optarunt martyres: ita Beda, Philo, et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 19, et Theodoretus. Sic S. Agatha lætissima et glorianter ibat ad carcerem, et quasi ad epulas invitata agonem suum Domino commendabat. Sancti item Marcus et Marcellianus, quorum anniversaria dies 18 junii recolitur, cum essent ad stipitem alligati, pedibus clavis confixis: « Nunquam, inquiunt, tam jucunde epulati sumus, quam hæc libenter Jesu Christi causa perferimus, in cujus amore nunc fixi esse cæpimus; utinam tamdiu nos hæc pati sinat, quamdiu hoc corruptibili corpore vestiti erimus, » uti habet eorum Vita, et Acta S. Sebastiani.
S. Eulalia virgo et martyr, cum ungulis laceraretur, exsultabat: « Hi, inquit, sunt characteres, quibus in carne mea et magis in corde meo inscribitur et imprimitur Christus, » unde Prudentius, hymno 3, μεροπαρθένων, asserit eam dixisse: Scriberis ecce mihi, Domine: Quam juvat hos apices legere, Qui tua, Christe, trophæa notant!
Quocirca igne circumdata, flammam ore avido hauriens, martyr in cælum specie columbæ evolavit; unde de ea canit Prudentius: Virgo citum cupiens obitum, Appetit, et bibit ore rogum. Emicat inde columba repens, Martyris os nive candidior Visa relinquere, et astra sequi: Spiritus hic erat Eulaliæ, Lacteolus, celer, innocuus.
Et de S. Laurentio in craticula assato ait S. Leo, serm. 1 de eo: « Flammis sævæ crudelitatis superari charitatis Christi flamma non potuit: segnior fuit ignis, qui foris ussit, quam qui intus accendit. » Et S. Gregorius, homil. 3 in Evang., loquens de S. Felicitate septem martyrum matre: « Neque, ait, filios quos carnem suam esse noverat, sine dolore poterat morientes videre, sed erat vis amoris interius, qui dolorem vinceret carnis. »
Tertio, quia sicut morti et inferno nihil resistit, sic nec charitati; sicut ergo mortem impedire nemo potest, quin veniat et mortificet, sic nec charitatem quin salvet, ait Anselmus. Rursum sicut infernus, ait Cassiodorus, quos semel receperit nunquam dimittit, sic et solida dilectio et zelus animam quam possidet, non deserit; unde Paulus, Rom. VIII, 35: « Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis). Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum (nec cælum, nec infernus, nec superi, nec inferi), neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. »
Has tres causas affert S. Augustinus, epist. 39 ad S. Hieronymum: « Merito, ait, charitas dicta est sicut mors, sive quia nemo eam vincit, sicut mortem; sive quia in hac vita est usque ad mortem mensura charitatis, sicut Dominus ait, Joan. XV, 13: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic charitas a concupiscentiis carnalibus. »
Quarto, sicut infernus suis, quos sinu suo continet, non parcit, sic nec vere amans parcit suis opibus, filiis, et sibi ipsi: ita S. Ambrosius, serm. 15 in Psalm. CXVIII. Denique charitas compulit multos sanctorum optare sibi mortem et infernum, ut ex eo animas liberarent: ita S. Paulus, Rom. IX, 1 et 2, optat anathema Christo fieri pro Judæis; et Moses deleri de libro vitæ, Exod. XXXII, 32. Sancta Christina mirabiles subibat pænas inferni, puta purgatorii, ut animas ex eo eriperet, quare in aquas gelidas, in rotas, in fornaces ardentes sese injiciebat et excruciabat, uti refert cardinalis Vitriaco in ejus Vita, et ex eo Surius.
S. Agnes ex charitate præfecti Romæ filium a morte et inferno suscitavit: idem fecere alii; imo multi censent sanctum Gregorium liberasse animam Trajani imperatoris ex inferno. S. Catharina Senensis optabat corpore suo obstruere os inferni, ne qua anima amplius in illum ingredi posset. Noster Alphonsus Rodriguez Majoricensis, ex incensa charitate offerebat se Deo victimam, ad patiendum omnia tormenta inferni per totam æternitatem, pro salvanda anima cujuscumque Æthiopis, Indi, aut barbari: quare meruit videre in exstasi omnes viros et feminas totius mundi, ac audire, quod tam ardenti amoris desiderio tantum meruisset, quantum si totam illam multitudinem convertisset.
B. Jacoponus tempore Bonifacii VIII pontificis, magnus sui mundique contemptor et Dei amator, ex nobili advocato factus minorita, et quidem laicus, desiderabat subire omnes omnium damnatorum pænas, si Deo placeret, ut eos iis liberaret, omnesque salvaret, ita ut ipse omnium esset minimus in cælo, nec quisquam ipsorum illi pro tanto beneficio gratias ageret: ita habet ejus Vita in Italia celebris.
Porro Christus charitatem, quæ fortis sit ut mors et infernus, exigit ab anima, non tantum ad se, sed et ad alios salvandos, q. d. Sicut ego tui, o anima mihi desponsa, amore moriens mortem et infernum vici, teque inde liberavi, sic pariter efficito et tu, ut tuo amori in me et fideles meos nec mors, nec infernus prævaleat, vel prædam tibi eripiat; sed tu potius utrumque vincas, et animas velut spolium e faucibus eorum exorqueas.
Hinc S. Anselmus: Dura, ait, est sicut infernus æmulatio, quia sicut infernus est insaturabilis; unde illud: Inferus insatiabiliter cava guttura pandit; indeque infernus hebraice vocatur שאול scheol, id est postulans, quod semper animas postulet, nec unquam impleatur dicatque: « Sufficit, » Proverb. XXX, 16: sic pariter charitas est insaturabilis: nam quo magis diligit Christum, eo amplius et ardentius diligere cupit, ac cum multas ei animas lucratur, eo plures et plures lucrari satagit. Rursum sicut mors et infernus tabescere faciunt corpus et animam, sic et zelus sanctorum, cum vident Deum dilectum suum ab impiis offendi et violari.
Testis est David Psalm. CXVIII, 139: « Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei, » et rursum, vers. 158: « Vidi prævaricantes, et tabescebam; » et Elias, III Reg. XIX, 10: « Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel. » Testis, nostra ætate, B. P. N. Ignatius, qui dicebat non tam horrere se gehennæ tormenta, quam blasphemias, quæ a damnatis inter tormentorum aculeos in Deum jactabantur: ita Sanchez.
Unde R. Solomon, Agathius, et Sotomaior sic exponunt, q. d. Æmulatio et zelus animarum urit æque ac ignis, flammæque infernales. Porro S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Aponius, et Chaldæus per æmulationem accipiunt invidiam, censentque eam hic opponi dilectioni et charitati, quod charitas fortis sit ut mors, invidia vero dura et crudelis ut infernus: ipsa enim est vitium, æque ac tormentum universale et diabolicum, quod per multas antitheses pulchre representat noster Hieronymus Prado in Ezech. cap. VIII, vers. 2.
Eas hic subjicio: [Table of antitheses between DILECTIO and ÆMULATIO] Fortis ut mors, quia Mors interimit. / Dura sicut infernus, quia Infernus cruciat. / Efficax in perimendo, ne torqueat. / Segnis in cruciando, ne perimat. / Si occidit, occidit semel. / De pænis innocentum ridet. / Peremit ingenue. / Cruciat ignobiliter. / Gloriæ est amare. / Ignominiæ est non redamari. / Labores consummat. / Dolores geminat. / Utramque eripit amanti. / Aseram donat animam. / Interitus corporis, vita animæ. / Est corporis, et animi cruciatus. / Potitur victoria. / Spolia detrahit. / Vivum pecat. / Sævit in mortuum. / Justo perimit. / Inique sauciat. / Est telum aureum. / Est cruciatus igneus. / Utat quem trajicit. / Spoliat quem urit.
Minus genuine S. Gregorius per æmulationem accipit invidiam Judæorum in Christum: Dura, inquit, ut infernus est æmulatio, dura exstitit, quia sicut infernus sine misericordia, quos tenet, cruciat, sic judaica plebs Christum apprehendens sine respectu pietatis ad mortem trahebat; » et Aponius, qui accipit æmulationem hæreticorum: Hæc enim, inquit, dura est sicut infernus, quia superbe æmulando Ecclesiam atque catholicos, per omnia æquatur diabolo, qui inferni vocabulo nuncupatur, quod instar inferni, neque precibus neque lacrimis potest mollescere, et ita est durus, ut nequeat a sua duritie molliri.
Mystice, S. Anselmus per mortem accipit diabolum mortis auctorem, q. d. Sicut diabolus invincibiliter damnationem confert, sic dilectio Dei salvationem.
Lampades ejus (dilectionis vel potius æmulationis zeli) Lampades ignis atque Flammarum. — Lampades proprie dictas, quæ infuso oleo lucent, hic accipiunt Cassiodorus, Anselmus et alii, per easque accipiunt sanctorum corda, in quibus quasi in vasis dilectio habitat, esseque ignis, quia intus ardent per amorem, et flammarum, quia exterius lucent per operationem. Justus Orgelitanus vero ait castos esse lampades, id est vasa charitatis, dicique ignis et flammarum, quia semper sunt splendida, et Spiritus Sancti igne ferventia.
Verum lampas hic et alibi sæpe idem est, quod tæda, titio, carbo, fax ardens, ut patet, Judic. VII, 16: nam pro lampades hebraice est רשפים rescaphim, quæ vox significat omne id, quod volando adurit, incendit et inflammat; alludit enim per metathesin ad seraphim, id est ardentes, incendentes: unde significat ignem et fulgura, quæ instar volucrum celerrime discurrunt et adurunt, ut patet Psalm. LXXVII, 48: item faces et sagittas ignitas, quæ volant per aera et domos urbesque incendunt, ut patet Psalm. LXXV, 4.
Ex Hebræo ergo ad verbum hoc loco sic vertit Hortolanus, carbones vel faces ejus carbones ignis, qui a flamma Dei, q. d. Faces et carbones charitatis et zeli similes sunt faculis ignitis et flammis ardentissimis et maximis: quæ enim Dei sunt, sunt summa et maxima: sic vocantur montes Dei et cedri Dei, id est altissimi et maximi. Hinc rescaphim hoc loco Septuaginta vertunt megimrega, id est volatilia, id est volantia jacula, vel alæ in circuitu, q. d. Charitas circumdatur circumcirca alis igneis, vel sagittis alatis et ignitis; hinc Christus crucifixus quasi seraph alatus apparens S. Francisco, eidem quinque vulnerum suorum, quasi quinque incendii charitatis stigmata impressit.
Symmachus vertit, impetus ejus impetus ignis; Syrus, radii ejus; Arabicus, extensio alarum ejus sicut alarum ignis; Pagninus, prunæ ejus, prunæ flammæ ignitæ ardentissimæ; sexta editio, scintillæ ejus scintillæ ignis, alii, prunæ scintillantes, scintillæ enim volant, et volando ea, quæ contingunt, adurunt. De alis hisce charitatis ita scribit S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII: « Bona charitas habens alas ignis ardentes, quæ volitat per pectora et corda sanctorum, et exurit quidquid materiale atque terrenum est; quidquid vero sincerum est, probat, et quod contigerit, suo igne meliorat. Hunc ignem in terras misit Jesus, et refulsit fides, accensa devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit. Hoc igne...
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Omnia jam dicta præ omnibus competunt Beatæ Virgini, præsertim quod ipsa ex forti amore Dei, pro hominum salute seipsam et Christum suum in crucem morti devoverit, et in victimam piacularem obtulerit. Rursum, quod ipsa ex amore Christi sibi mortua erat, et uni vivebat Christo; unde et a theologis censetur, quod non morbo, sed amore, puta ex continuo et ardenti desiderio fruendi Christo et Deo exanimata, et mortua fuerit: tanta enim fuit conjunctio et unio B. Virginis cum Christo, ut ipsa revelaverit S. Brigittæ, lib. I Revel. cap. XXXV: « Cum, inquit, nasceretur (Christus) ex me, sensi ego quod quasi dimidium cor meum nasceretur et exiret ex me; et cum ipse pateretur, sensi quod quasi cor meum patiebatur: sicut enim illud quod dimidium est extra et dimidium intra, si illud pungitur quod est extra, æque sentit dolorem quod intus est, sic ego, cum flagellaretur et pungeretur Filius meus, quasi cor meum flagellabatur et pungebatur. »
Lampades ejus lampades ignis atque flammarum... Charitas ergo et zelus Christi ac ejus asseclarum, est instar ignis flammarum, primo, quia illarum adinstar nunquam quiescit, sed semper ardet, lambit, adurit et incendit omnia; unde ipse ait, Luc. XII, 49: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? » Secundo, quia sicut ignis cruciat corpus, sic zelus animum, præsertim, si videat sponsam ab alio amari, vel alium a se amare. Tertio, sicut pulvis tormentarius mæenibus domibusque subjectus, si incendatur, vi ignis disjicit, imo in altum ejaculatur domos et mænia horrendo impetu et fragore: sic et zelus omnes obices, quantumvis magnos disjicit et dispellit.
Exstat emblema Alciati, in quo amor currui insidet, quem trahunt quatuor leones; et alterum, in quo Cupido pingitur cum alis, arcu et sagittis; depluunt e cælo circumcirca igneæ sagittæ, sed fractæ, quo significatur amorem vincere Deum et totum orbem incendere; unde lemma: Aligerum fulmen fregit deus aliger igne, Dum demonstrat, uti est; fortior ignis amor.
Christus ergo quot pro nobis labores exantlavit, quot adversa quoque, quot flagella, vibices et dolores pro nobis pertulit, tot sagittis amoris ardentibus cor nostrum confixit: tantum enim fuit Christi amoris incendium, talibusque flammeis alis Seraphinus noster in cruce pansus, totusque accensus supervolavit, ut nihil non vicerit; nam et mortem fortiter pertulit, ut eam moriendo superaret, et infernum quantumvis durissimum fregit, ut quos dure strictos tenebat, duriter ac potenter eriperet.
Hinc de cherubinis Christi stipatoribus ait Ezechiel, cap. I, vers. 13: « Aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum; » et vers. 12: « Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. » Hinc et Christus in Pentecoste misit Spiritum Sanctum specie linguarum ignearum, ut iis apostoli totum orbem succenderent, Actor. II, 3; unde Aponius hic lampades accipiens flammas Spiritus Sancti: « Vivacitas, ait, verbi Deitatis, et flammarum illuminationis mentium illuxit de lampade Spiritus Sancti. » Clarius S. Anselmus: Ardores, inquit, sunt dilectionis Spiritus Sancti, qui est ignis, suntque tates, ut etiam luceant, quia eos qui diligunt lucere faciunt, ut verbo et exemplo illuminent; sed magis ut accendant, qualis præ omnibus fuit B. Virgo; unde S. Cyrillus, hom. Contra Nestorium, eam vocat lampadem inexstinguibilem.
Sic S. Paulus adeo charitate erat refertus et circumvallatus, ut ipsa charitas esse videretur; ideo igneis charitatis alis quasi fulgur orbem pervolavit et incendit. Idem hoc sæculo in Europa et India fecere S. Franciscus Xaverius, Gaspar Barzæus aliique viri apostolici, et etiamnum faciunt. Audi S. Chrysostomum, hom. 2 in Acta Paulum angelis conferentem, imo præferentem: « Nam et tanquam pennatus totum docendo pervolavit orbem, et velut incorporeus labores omnes periculaque contempsit; et quasi jam cælum possidens cuncta prorsus terrena despexit; et tanquam cum ipsis jam incorporeis degeret, ita jugi mentis intentione vigilavit: et angelis quidem sæpe diversarum gentium cura commissa est, sed nullus illorum ita creditum sibi populum gubernavit, ut Paulus universum gubernavit orbem. »
Et mox: « Michaeli gens una commissa est Judæorum, Paulo vero terræ ac maria atque universi orbis habitatio. » Et hom. 3: « Cum vero celsus in omnium consisteret arce virtutum, omnem tamen flammam præcipuo charitatis ardore vincebat: ut enim missum in ignem ferrum totum profecto ignis efficitur, sic Paulus charitate succensus totus factus est charitas, qui quasi communis totius mundi esset pater, ita in amore omnium ipsos eorum imitabatur parentes, imo cunctos non carnales tantummodo, verum etiam spirituales patres sollicitudine ac pietate superabat, et pecunias, et verba, et corpus, et animam pro his, quos diligebat, impendens. »
Et hom. 16 in Epist. ad Romanos, explicans illud cap. IX: Optabam anathema esse: « Etenim, inquit, omni pelago latior, omni flamma vehementior erat hæc dilectio, ac nulla illam pro dignitate dictabit oratio: sed ille solus eam noverit, quisquis eadem exacte præditus fuerit. »
Audi Laurentium Justinianum, lib. De Casto connubio verbi et animæ, in fine: « Ignitus amor semper meditatur nova, et insueta componit: impatiens namque cum sit, cogitare non desinit quomodo ardentius diligat, diligatur dulcius, fortius teneat, familiarius conversetur. Nihil secum amari vult, solus cordis concupiscit possidere principatum; hinc zelotypia, hinc querimoniæ, hinc amoris murmur, ingeminatio verborum, et absentiæ intolerantia. Nec a clamore vox, nec gemitus a corde, nec ab inquisitione sollicitudo, nec ab intimis conquiescit desiderii ardor, nisi per præsentiam dilecti: qui namque ferventius diligit, fatigatur vehementius, quamvis ipsum amoris immensitas non permittat considerare laborem.
Deinde hujus amoris mira gaudia et fructus recenset: « Ex lege igitur amoris sancti connubii quanta sint gaudia, quantaque flagratio charitatis comprobari potest. Ex eadem quoque sponsæ excellentia atque illius donorum sublimitas, deliciarum opulentia, latitudo cordis, mentis magnanimitas, suavitas spiritus, amoris confidentia, devotionis delectatio, veritatis scientia, conscientiæ puritas, virtutum perfectio, charitatis vinculum, exsultationis tripudium, jubilationis gaudium, desiderium æstus, pacis abundantia, contemplationis gustus, rectitudinis constantia, moram pro-
...bitas, sapientiæ fæcunditas, luminis delectatio, humilitatis exercitatio, compassio fraternæ dilectionis, innocentiæ candidatio, munditiæ decor, jucunditas sanctitatis, divinæ magnitudinis laudatio, et verbo sufficienter agnoscitur ipsius inhæsio salutaris. »
Porro Chaldæus, S. Gregorius, et alii qui æmulationem in malam partem accipiunt pro invidia et odio, eidem lampades, id est prunas et faces hasce assignant; unde Chaldæus vertit, et inimicitia, quam reservant nobis, similis est prunis gehennæ, quam creavit Deus, ut succendantur in eo cultores idolatriæ. S. Gregorius, de invidia Judæorum in Christum sic explicat: « Lampades ejus lampades ignis atque flammarum: sicut enim ignis, quæ incendit, consumit, sic Judæos ab omni fidei virtute invidia sua destruxit, de quibus bene alibi dicitur: Et nunc ignis adversarios consumit, ac si diceretur: Antequam ad æternum ignem veniant, in præsenti consumuntur, quia in se ipsi ignem invidiæ portant, qui sine portantis combustione non portatur. Hic ignis invidiæ flammas protulit, quando per exempla in quibus accensus est, etiam in gentilibus usque ad christianorum martyria, per mundum universum excrevit: sed quia hinc ignis invidiæ, hinc ignis charitatis se extulit, ideo subditur: Aquæ multæ non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. »
Anagogice, beati in cælo erunt quasi lampades ignis atque flammarum, quia fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, ut ait Christus, et æque ardebunt. Erit ibi plenum charitatis incendium, quo Christus ut sponsus et sponsa Ecclesia, puta omnes electi, se invicem ardentissime diligent in omnem æternitatem. Unde Arabicus ad hunc versum nervose addit, nec est mensura incendii amoris. Hic sensus non tam anagogicus, quam litteralis est, agitur enim hic de sponsa suspirante ad cælum, ubi erit nuptiarum spiritualium, æque ac charitatis consummatio: quare hic æstus amoris reciprocus, qui hic describitur, nunquam alibi proprie et plene invenietur quam in cælo.
Unde S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. VIII, pro lampades ignis, legens ex Septuaginta, alæ ignis: « His alis, inquit, evolavit Enoch raptus ad cælum: his alis evolavit Elias cursu igneo, et equis igneis ad superna translatus: his alis Dominus Deus per columnam ignis deducebat patrum plebem: has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbones ignis de altari, et tetigit os prophetæ, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit. »
VERS. 7. AQUÆ MULTÆ NON POTUERUNT EXSTINGUERE CHARITATEM, NEC FLUMINA OBRUENT ILLAM: SI DEDERIT HOMO OMNEM SUBSTANTIAM DOMUS SUÆ PRO DILECTIONE, QUASI NIHIL DESPICIET EAM.
AQUÆ MULTÆ NON POTUERUNT (ita Romana; nonnulli legunt poterunt, sic enim habent Hebræa; Syrus vero et Arabicus, possunt, quia Hebræi per unum tempus, puta futurum, reliqua duo, scilicet præteritum et præsens significant; unde Noster mox vertit in futuro obruent: significatur enim hic constantia et vis charitatis Christi et Ecclesiæ, quam nulla adversa exstinguere potuerunt, possunt aut poterunt) EXSTINGUERE CHARITATEM, NEC FLUMINA OBRUENT ILLAM: SI DEDERIT HOMO OMNEM SUBSTANTIAM (Septuaginta, omnem vitam, id est omnem victum, quo sustentatur vita) DOMUS SUÆ PRO DILECTIONE (Septuaginta, in dilectione), QUASI NIHIL DESPICIET EAM, — non charitatem, sed substantiam, ut patet ex Hebræo.
Septuaginta, contemptu contemnant eum, scilicet βίον, id est victum, licet rabbini referant ad hominem; unde Vatablus vertit, si quis det omnes opes domus suæ pro amore, omnes eum maxime contemnunt; tanquam iniquum et ridiculum emptorem, utpote qui charitatem rem pretiosissimam vilissimis opibus emere velit, q. d. Charitas superat omne pretium, omne aurum, omnes opes et res pretiosas. Ita Theodoretus et cæteri. Symmachus, pro charitate spretus spernetur.
Pro obruent illam, hebraice est מים ישטפוה, id est inundabunt, et magna aquarum abundantia æque ac impetu submergent, obruentque eam; Pagninus, profundabunt eam; Arabicus, et flumina non possunt abluere vestigia ejus: si homo commutaverit omnem ætatem suam pro amore, non despicient illum, scilicet amorem, vel hominem.
Chaldæus more suo referens hæc ad Judæos sic vertit: « Dixit Dominator sæculi populo suo domui Israel: Quamvis congregentur omnes populi, qui comparati sunt aquis maris quæ sunt multæ, non poterunt exstinguere miserationes meas a te; et si congregati fuerint omnes reges terræ, qui comparati sunt aquis fluminis, quod defluit cum impetu, non poterunt evellere te a sæculo: et si dederit vir omnem pecuniam domus suæ, ut possideat sapientiam in captivitate, ego reddam ei duplum in sæculo venturo, et omnis præda, quam deprædabitur de castris Gog, ipsius erit. »
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Adeo fortis fuit amor et zelus Christi erga sponsam Ecclesiam, quam sub arbore malo, id est sub cruce suscitavit, ut nullæ aquæ, torrentes vel flumina persecutionum, tormentorum, dolorum, ærumnarum, contradictionum, ingratitudinum, contemptuum, blasphemiarum, perfidorum Judæorum, vel gentilium, potuerint eum exstinguere, vel sopire, quin pro illis ipsis maximos labores prædicando exantlaret, et dolores subiret, ac tandem vitam in cruce atrocissima profunderet, etiamsi in cruce ab iis rideretur et blasphemaretur, omnique infamia et dedecore velut latro afficeretur; imo potius hisce aquis...
constantem, ut nullis tormentis, nullis muneribus vel opibus expugnari possit; quare suo exemplo discat Ecclesia et anima pia, ita cor suum et brachium amore Christi obsignare, ut nullis poenis, nullis praemiis inustum cordi signaculum exuri, eradi, aut deleri sinat, praesertim in persecutione Antichristi, quae uti erit ultima, sic et acerrima; ad quam proinde superandam incensa charitate hic Christus suos obarmat. Ita S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Anselmus, Rupertus et S. Hieronymus, lib. XIV in Ezech., cap. XLVII ubi sic legit, aquae multae non poterunt restinguere charitatem, et flumina non demergent eam. Audi S. Ambrosium, lib. De Isaac, cap. viii: "Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia, quia charitatis eos flamma refrigerabat. Aqua multa non poterit exstinguere charitatem. Charitas adamante fortior, et vinculum indissolubile. Nulla diluvia passionum charitatem excludere possunt, nulla eam acerbitatum flumina inundare: sicut enim arca in illo mundi diluvio totius orbis spatiis innocua ferebatur, ita et tu adversus omnium tentationum fluctus immobilis perstas." Quare minus aptus et congruus est sensus, quem afferunt Philo, Justus et Aponius, q. d. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pauperibus pro dilectione, hoc est, pro eo ut diligeret; si videlicet eleemosynam externam praeposuerit charitati internae, malens hac carere, et illam habere, quasi nil dederit, despiciet eum Christus judex, ejusque angeli: nam, ut docet Apostolus, I Cor. xiii, 3, sine charitate nil prodest ad salutem, nec eleemosyna, nec scientia, nec martyrium.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Christ for the salvation of the soul allowed Himself to be overcome by no labors or sorrows, but willed to die and be crucified for it; therefore let the soul make a return to Christ, so that it allows itself to be drawn away from His love by no temptations, no terrors, no promises, no torments, no pleasures -- not even a hair's breadth -- but rather let it emerge strong, indeed stronger and more steadfast in all things, like asphalt, which is not consumed by fire but nourished by it, according to the saying: "The wave feeds the flames, and the more it is hindered, The more the fire burns." Let the flesh therefore tickle, the world flatter, the devil lay snares -- let the true lover of Christ stand unbroken, allowing himself to be deceived by no blandishments nor cast down by any threats, but with Paul, Philippians 3:8, let him "count all things as dung" and despise them, indeed abhor them. Peter fell when tempted by the maidservant and the Jews out of fear, and denied Christ, because he did not yet possess perfect charity; but when he received it from the Holy Spirit at Pentecost, afterward he feared no threats or punishments, but boldly preached Christ
Christus pro animae salute nullis laboribus vel doloribus se superari permisit, sed pro ea mori et crucifigi voluit; vicem ergo reddat anima Christo, ut nullis tentationibus, nullis terroribus, nullis promissis, nullis tormentis, nullis voluptatibus ab ejus amore vel hilum abduci se sinat, sed fortis, imo fortior et constantior in omnibus evadat instar asphalti, qui igne non uritur, sed alitur, juxta illud:
and this -- with the very coldest frost of human hearts and every opposition overcome -- as if by antiperistasis the love of Christ blazed forth more vehemently, thundered, flashed lightning, and burst forth in the likeness of flashing lightning, Ezekiel 1:14. Hence, about to go to His passion, He instituted the Eucharist as a pledge of His immovable and eternal love, according to John 13:1: "Having loved His own who were in the world, He loved them to the end" (both of life and of love, that is, with the utmost and supreme love). Indeed, even on the cross itself He prayed with tears and the most ardent charity for those who crucified Him; whence many of them at Pentecost, having heard St. Peter's preaching, repented, and embracing the faith of Christ, were baptized, Acts 2:41. Christ's life, therefore, was extinguished in death, but not His charity: for this could not die, but remained alive in death. He adds the reason: "If a man gives all the substance (the Septuagint reads 'life') of his house for love, he will despise it as nothing," that is to say: Christ poured out all that was His for the love of God and men, because charity is a most precious, transcendent, and divine thing, which surpasses every price, both of gold and of labors and sorrows, for which all wealth, all strength, all toil, and life itself must be expended: for as St. John says, 1 John 4:16: "God is charity: and he who abides in charity abides in God, and God in him." Alciatus in his Emblems depicts love breaking the oak of Jupiter and setting the whole world on fire: again he depicts love naked-shouldered, winged, holding a fish in the right hand and a bouquet of flowers in the left, and he explains these symbols in these verses: "See how naked Love smiles and gazes gently, He bears no torches, no bow to bend. But one hand carries flowers, the other a fish, That he may give laws to earth and sea. Naked Love therefore smiles with charming little eyes, He bears no bow, no fiery darts now. Nor idly does he handle flower and dolphin: By the one he rules the land, by the other the sea." "Charity (says Marsilio Ficino) is a divine power of love: if it seizes anyone, it will, as if from a mirror, shoot forth flaming rays: it illuminates the mind, kindles the will, and reflects the light." A similar thing is seen subsequently in worldly and carnal love, so that it is not quenched by any adversities, by any injuries even from the beloved, but rather is more inflamed by them; whence the common saying "Injury dissolves loves" is lamented as false by the lover in the Epigram, who says: "It is a fable that they toss about, that injury dissolves loves; For this madness burns all the more fiercely thereby."
Alit unda flammas, quoque prohibetur magis, Magis ardet ignis.
Titillet ergo caro, mundus blandiatur, daemon insidietur, stet verus Christi amator infractus, nec se ullis blanditiis decipi, nec ullis minis dejici sinat, sed cum Paulo, Philip. III, 8, omnia "arbitretur ut stercora," eaque despiciat, imo exhorreat. Cecidit Petrus tentatus ab ancilla et Judaeis ex metu, ac Christum negavit, quia necdum perfectam habuit charitatem; at ubi eam accepit a Spiritu Sancto in Pentecoste, nullas postea minas vel poenas extimuit, quin Christum
Porro Christus ut sponsus similem a sponsa amorem, imo amoris fortis vices, quibus ab ea redametur exigit: solent enim sponsae a procis ad adulterium sollicitari vel metu poenarum, vel spe munerum: utrumque hic sponsus includit, adreque fortem a sponsa amorem requirit et
et hoc frigidissimo cordium humanorum gelu omnique contrarietate superata, quasi per antiperistasim amor Christi vehementius exarsit, tonavit, fulguravit, et in similitudinem fulguris coruscantis erupit, Ezech. I, 14. Unde iturus ad passionem, Eucharistiam quasi pignus immobilis aeternique amoris instituit, juxta illud, Joan. XIII, vers. 1: "Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, usque in finem (tum vitae, tum amoris, id est extremo summoque amore) dilexit eos." Quin et in ipsa cruce pro crucifixoribus ardentissima charitate cum lacrymis oravit; unde multi eorum in Pentecoste audita S. Petri praedicatione poenituerunt, Christique fidem amplexi baptizati sunt, Act. II, 41. Christi ergo vita in morte fuit exstincta, at non charitas: haec enim mori non potuit, sed in morte viva permansit. Rationem subjungit: "Si dederit homo omnem substantiam (Septuaginta, vitam) domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam," q. d. Christus pro charitate Dei et hominum omnia sua profudit, quia charitas est res pretiosissima, transcendens et divina, quae omne pretium tam auri quam laborum et dolorum superat, pro qua omnes opes, omnes vires, omnes sudores, vitaque ipsa expendenda est: nam, ut ait S. Joannes 1 Epist. IV, 16: "Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo."
Alciatus in Emblem. pingit amorem robur Jovis infringentem, et totum orbem incendentem: rursum pingit eum nudum humeris, alatum, dextra tenentem piscem, sinistra fasciculum florum, quae symbola hisce versibus declarat:
Nudus amor viden' ut ridet, placidumque tuetur, Nec faculas, nec quae cornua flectat, habet. Altera sed manuum flores gerit, altera piscem, Scilicet ut terrae jura det, atque mari. Nudus amor blandis idcirco arridet ocellis, Non arcus, aut nunc ignea tela gerit. Nec temere manibus florem, delphinaque tractat: Illo etenim terris, hoc valet ipse mari.
VOX SPONSAE Adultae de juniore, hoc est, Ecclesiae de Synagoga.
VERS. 8. SOROR NOSTRA PARVA, ET UBERA NON HABET. QUID FACIEMUS SORORI NOSTRAE IN DIE QUANDO ALLOQUENDA EST?
OUR SISTER IS LITTLE, AND HAS NO BREASTS (the fifth edition reads: 'our sister, you are little, and you have no breasts'). WHAT SHALL WE DO FOR OUR SISTER IN THE DAY WHEN SHE IS TO BE SPOKEN TO? -- The Hebrew and Septuagint read: 'when she shall be spoken of'; the Syriac: 'when there must be speech about her, that she may be given in marriage to the bridegroom'; the Arabic: 'when she is spoken to'; Pagninus: 'when speech is made with her'; on the contrary, Sanchez reads: 'in her, or against her,' that is, he says, against her, namely when adulterous suitors will form plans against her to deceive her and subject her to themselves; so also Rabbi Solomon: 'On the day,' he says, 'when the nations will deliberate about destroying her'; and an anonymous rabbi: 'I fear,' he says, 'lest men despise her, so that when she has grown, they may speak to her heart and affection, and despise her.' Rupert inclines to this interpretation, understanding by 'when she is to be spoken to' the harsh counsels by which Nero and other tyrants persecuted the Church while it was still tender. SHE HAS NO BREASTS -- that is, they are not yet swelling but depressed, for there is no woman who does not have breasts, but at puberty they begin to protrude, swell, and become full of milk, as Aristotle teaches in the History of Animals; whence St. Ambrose, on Psalm 118, sermon 22: "This," he says, "is customarily the sign for all virgins about to be married, that when the breasts have begun to be prominent, then they are deemed fit for union." The sense is, as if to say: Let us pad the breasts of our little sister
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo passa est plus quam martyres et mortales ceteri, imo aliquo modo plus quam Christus: nam post mortem Christi, in qua finita est Christi passio, ipsa usque ad ejus resurrectionem in continuis et acerbissimis fuit doloribus, has per omnem vitam revolvens dolores Christi, acta mire cruciabatur. Ad haec a Judaeis in odium Christi multa perpessa est, imo omnes christianorum afflictiones, persecutiones, lapsus, ipsa quasi mater mater compatiendo intime sensit, dicens cum Paulo, II Corinth. XI, 28: "Praeter illa
of our little sister, who is now bride-to-be, with wool or some other padding, so that they may appear prominent, and thus she may be deemed mature for a husband and worthy of a bridegroom; so St. Ambrose and Honorius: thus elder sisters already married are accustomed to be concerned about their younger sisters, that they too may be honestly and timely given in marriage. Cassiodorus, St. Gregory, and others consider these to be the words of the bridegroom: but better, the Hebrews and Greeks -- such as Theodoret, the three Anonymi, Philo, and others -- consider them to be the words of the elder bride, namely the Church, concerning the new bride, namely the Synagogue of the Jews to be converted to Christ at the end of the world, as Aponius, Honorius, the Chaldean paraphrase, Hortolanus, Delrio, and others expressly teach. Hear the Chaldean: "At that time the angels of heaven will say to one another: There is a nation of ours on earth, and its merits are slight, and it has no kings or rulers to go out to fight against the army of Gog: What shall we do for our sister on the day when the nations shall have spoken, to go up against her to war?" For Gog will be the army of Antichrist, as I said on Ezekiel 37:3 and 39:11.
trae parvae jam sponsae lana, aliove tomento, ut eminere videantur, ac sic ipsa matura viro, dignaque sponso censeatur; ita S. Ambrosius et Honorius: sic solent sorores adultiores jam nuptae de sororibus junioribus esse sollicitae, ut et ipsae honeste et tempestive nuptui dentur.
Therefore the Church, having heard such great praises and teachings of its charity from the bridegroom, and that He demanded a similar charity from the bride, being itself rightly conscious of this (as it will show in what follows), and therefore keeping silent about itself, immediately began to speak about its little sister, namely the Synagogue of the Jews, because many of those recently converted were weak and infirm in charity as well as in faith. She therefore asks the bridegroom to strengthen them in charity, to make them grow and mature, that they may be rendered fit and worthy for the bridegroom's wedding in heaven soon to come. However, the order of the dramatic action seems rather to require that these things be said by the bride about her sister not to the bridegroom (for she would not have accused her sister before the bridegroom of being small and having no breasts, and therefore being unfit for marriage), but to the companions
Cassiodorus, S. Gregorius et alii censent haec esse verba sponsi: melius Hebraei et Graeci, ut Theodoretus, tres Anonymi, Philo et alii censent esse verba sponsae adultae, puta Ecclesiae de sponsa novella, puta Synagoga Judaeorum convertenda ad Christum in fine mundi, ut diserte docet Aponius, Honorius, Chaldaeus, Hortolanus, Delrio et alii. Audi Chaldaeum: "In illo tempore dicent angeli coeli ad invicem: Gens una est nobis in terra, et merita ejus levia sunt, et reges, et dominatores non habet, ut egrediatur ad pugnandum contra exercitum Gog: Quid faciemus sorori nostrae in die, qua locutae fuerint nationes, ut ascendant contra eam ad bellum?" Gog enim erit exercitus Antichristi, ut dixi Ezech. xxxvii, 3, et xxxix, 11.
Per diem quando alloquenda est, Honorius intelligit tempus praedicationis Enoch et Eliae; Aponius vero accipit diem, quo plebs christiana ab Antichristo, vel ejus ministris alloquenda est: an eligat negato Christo sibi inflectere colla, an atrocissimae morti succumbere. Melius accipias diem judicii, quando Christus Judex eam de fide, merito et praemio examinabit et alloquetur, sententiamque beatae aeternitatis proferet, ut sibi copuletur in coelo, et angelorum coetui inseratur. Sensus ergo est, quasi dicat Ecclesia gentium Christo: Quid fiet de sororcula mea, aeque ac tua secundum carnem a te assumptam, puta de Synagoga, id est de Judaeis recens per Eliam ad te conversis, qui pauci sunt numero, et in fide christiana adhuc rudes, ac in virtute infirmi, in die quo tradetur viro, id est in ultimo judicii die, quando ad normam charitatis, quam quisque possederit, omnia exigentur? q. d. Decet nunc nos operam dare, ut illam munio idoneo doctrinae fidei et operum charitatis instruamus, ne maritus illam tum, ut coelesti conjugio immaturam, repudiatam spernat. Tuum hoc est, qui potes et vis despicere, et eam qualem tunc tibi optasti, talem tempestive efficere. Vis ornatam, orna; vis comptam, come; vis ditem, dita: a tua ergo providentia et beneficentia posco ut illud ipsum ei praestes, jam enim imminet dies judicii, et nuptiarum in coelo tempus appropinquat: ita Honorius, Anselmus, Aponius et ex iis Delrio.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Let the holy soul say concerning a tender and imperfect soul: "Our sister is little, and has no breasts; what shall we do for our sister in the day when she is to be spoken to?" That is to say: How shall we make her grow in virtue and charity, so that on the day of judgment she may be worthy of the address of Christ, that by Him she may be led, as a sister and bride, into the fellowship of the heavenly inheritance and bridal chamber, so that Christ may, as a brother, regard her as a sister, according to Romans 8:29: "Whom He foreknew, He also predestined to be conformed to the image of His Son, that He might be the firstborn among many brethren"; and that He Himself, as bridegroom, may celebrate the wedding with her in heaven, according to Revelation 19:6: "I heard as it were the voice of a great multitude, and as the voice of many waters, and as the voice of mighty thunders, saying: Alleluia: for the Lord our God the Almighty reigns. Let us be glad and rejoice, and give Him glory: for the marriage of the Lamb has come, and His wife has made herself ready." Hence St. Ambrose, sermon 22 on Psalm 118:8, considers that the holy soul is asking for a delay of the nuptials and a longer span of life, so that in that time it may advance in virtues, and thus be made worthy of the marriage of Christ: so also Philo of Carpathia, who, reading from the Septuagint 'what shall we do for our sister on the day when she shall have spoken in herself,' explains this as the examination of conscience by which the soul, speaking within itself, recollects all the acts of its life. He adds, however, that this voice may be taken as that of the patriarchs and apostles congratulating the soul on such great felicity -- that it has been deemed worthy of the most sweet nuptial conversation with Christ in the heavens: for rightly the address of Christ may be understood as that which He will say to the holy soul at the hour of death and on the day of judgment: "Come, bride, receive the crown which I have prepared for you eternally. Come, my beautiful one, my dove, my spotless one, my perfect one; enter with me into the joy of the Lord your God."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
First, Alan considers these things to be said by the angels about the Blessed Virgin before the incarnation of the Word, as if to say: What shall we do for the Blessed Virgin, when, soon to be addressed by Gabriel the ambassador of Christ the Son of God, she will hear from him: "Behold, you shall conceive in your womb and bear a son, and you shall call His name Jesus"? For she is small through humility; she also lacks breasts to become a mother, because she has taken a vow of virginity; therefore she will not dare to consent, nor will she wish to violate her vow of purity. Second, more aptly according to the letter, Honorius refers these words to the solicitude of the Blessed Virgin for the recently converted Synagogue of the Jews, and by 'address' he understands the preaching of Elijah, who will be Christ's legate to the Jews, according to the sense I assigned at the beginning.
VOX SODALIUM Sponsi, puta discipulorum et asseclarum Eliae.
VERS. 9. SI MURUS EST, EDIFICEMUS SUPER EUM PROPUGNACULA ARGENTEA: SI OSTIUM EST, COMPINGAMUS ILLUD TABULIS CEDRINIS.
SI MURUS EST, EDIFICEMUS (Vatablus, aedificabimus) SUPER EUM PROPUGNACULA ARGENTEA: SI OSTIUM EST, COMPINGAMUS ILLUD TABULIS CEDRINIS. - Septuaginta, diagrapsomen ep' autan sanida kidrinen, id est describamus vel sculpamus super illud tabulam cedrinam; Symmachus, perisphinxomen, id est constringamus, arctemus, et hoc proprie significat hebraeum natsur. Pro murus Arabicus vertit, moenia; pro propugnacula argentea, idem vertit, tabulas vel tabulata argentea; hebraice est, propugnaculum argenteum et tabulam cedri, in singulari: locus est perobscurus, unde tot fere hic sunt explicationes, quot interpretes.
First, some consider these to be the words of suitors lying in wait against the chastity of the younger bride, as if to say: If the bride is constant in chastity like a wall, let us build against her bulwarks of silver, that is, let us storm her with gold and silver money; but if she is like a door, which is easily turned and opened, let us promise her boards of cedar, that is, light ornaments of garments or bracelets, by which we may open access to her: for women are lovers of adornment, and many prostitute their chastity in order to adorn their bodies with elegant garments. Second, Theodoret considers these words to belong to the chorus of young women, teaching what the duties of a virtuous wife are in governing a household, namely that like a wall and a closed door she should guard, protect, and shut up those things that are in the house, and therefore she should be given the ornaments of walls, that is, silver bulwarks, and the decorations of a door, namely boards of cedar. Third, Luis de Leon considers these to be the words of the bridegroom, as if to say: It is my decree that at the time when this little sister is to be addressed, her natural defects should be corrected by art, and what nature gave her less of should be supplemented by clothing, and
Primo, nonnulli censent haec esse verba procorum, castitati sponsae junioris insidiantium, q. d. Si sponsa in castitate constans est ut murus, aedificemus contra eum propugnacula argentea, puta pecunia aurea et argentea eam expugnemus; sin ipsa est instar ostii, quod facile vertitur et aperitur, polliceamur ei tabulas cedrinas, id est levia vestium vel armillarum ornamenta, quibus aditum ad ipsam nobis aperiemus: sunt enim feminae philocosmae, multaeque, ut corpus elegantibus vestibus ornent, pudicitiam prostituunt.
Secundo, Theodoretus censet haec verba esse chori adolescentularum, docentis quae sint officia uxoris probae in regenda familia, scilicet ut instar muri et ostii clausi ea, quae in domo sunt tucatur, custodiat et claudat, ideoque danda illi esse murorum ornamenta, seu propugnacula argentea, et ostii decora, scilicet tabulas cedrinas.
Tertio, Luysius Legionensis censet esse verba sponsi, q. d. Decretum mihi est ut tunc temporis cum alloquenda est ipsa soror parva, ejus vitia naturalia corrigantur arte, et quod illi minus a natura tributum est, suppleatur vestitus, atque
ornamentorum exquisito aliquo genere: quemadmodum si quis vetustos urbis muros reficiens, ei turres atque pinnas addat auro illitas, aut egregia aliqua pictura ornatas, aut si quis januae fores vestiat tabulis cedrinis.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Omnia haec spectant ad robur charitatis, de quo dixi vers. 6: "Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio:" charitas enim est quae sponsae et asseclis patefacit coelum, ac in eo cuique pro gradu et intentione charitatis quam habet, locum et praemium assignabit sponsus. Cum igitur sponsa adulta, puta Ecclesia gentium, objecisset sodalibus sponsi de sorore juniore, puta de Synagoga Judaeorum convertenda in fine mundi: "Soror nostra parva, et ubera non habet," id est plebs Judaeorum recens conversa adhuc parva est in fide et charitate, nec ubera doctrinae et doctorum habet, quibus alios lactet, ac proinde necdum habilis est ad nuptias cum Christo sponso celebrandas in coelis; respondent sodales sponsi, id est discipuli Eliae
et praedicatores Christi: "Si murus est," id est, esto sit parva et carens uberibus, si tamen instar muri pectus animumque habet firmum et resolutum credendi in Christum, illique adhaerendi, "aedificemus (hebraice, aedificabimus) super eum propugnacula argentea," id est instruemus illam eloquiis sacrae Scripturae et doctrinae, pietatisque christianae (nam eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, Psalm. XI, 7): iisque illam quasi propugnaculis armabimus contra omnes Antichristi et Judaeorum in judaismo permanentium insultus, iisdemque quasi uberibus decorabimus eam, ut alios in christianismo lactare, docere et erudire valeat, itaque se suasque comites in fide et charitate adolescere faciet, ut jam adultae maturae sint nuptiis Christi in coelo brevi ineundis et consummandis. Jam inter haec propugnacula argentea eloquiorum S. Scripturae praecipua sunt illa quae de futura in coelis gloriae magnitudine loquuntur: nam, ut recte ait Sanchez, propugnacula murorum corona sunt. Significat ergo sponsae fidem et constantiam coronandam esse in coelis corona argentea, id est candida et splendida, qualem nunc in coelis gestant beati: hujus enim coronae spes et intuitus sponsam excitat ad incrementa virtutum, et ad heroicos charitatis martyriique actus.
Sin sponsa junior, id est plebs judaica ad Christum conversa, ostium est, non murus, id est, si ipsa instar ostii pectus animumque habet exilem, mobilem et versatilem, ut judaizantibus aures aditumque aperiat, "compingamus illud tabulis cedrinis," id est, sepiamus et muniamus eam exemplis et conversatione piorum christianorum, qui eam a judaizantibus custodiant, iisque aditum intercludant, ac piis monitis, aeque ac moribus eam in fide et charitate christiana confirment, ut si ad perfectionem et dignitatem sponsae non assurgat, mereatur tamen inter adolescentulas numerari, quae una cum sponsa ad nuptias coelestes cum Christo celebrandas ingredientur.
This notes the fickle disposition of neophytes, especially of Jews, who, having been converted to Christ, easily slip back into Judaism, to which they have been accustomed from childhood: therefore, like a door, they must be fastened and strengthened with the examples of the saints as with cedar boards -- that is, incorruptible ones -- according to Psalm 91:13: "The just shall flourish like a palm tree: he shall grow like a cedar of Lebanon." So Philo, Honorius, and others. Hear St. Gregory: "The Church is said to be enclosed like a door with cedar boards, because, preaching the faith, it is adorned with multitudes of peoples, and while the peoples are sprinkled with various virtues, as a painting with many colors, so the Church is graced with many distinctions." The same St. Gregory understands by the silver bulwarks the miracles by which preachers establish and defend their faith. And St. Ambrose, sermon 22 on Psalm 118, verse 8: "Let us build upon her boards of cedar,"
Notat mobile neophytorum, praesertim Judaeorum ingenium, qui ad Christum conversi facile ad judaismum, cui a puero assueverunt, elabuntur: quare instar ostii sanctorum exemplis velut tabulis cedrinis, id est incorruptibilibus, compingendi et corroborandi sunt, juxta illud, Psal. XCI, 13: "Justus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur:" ita Philo, Honorius et alii.
Audi S. Gregorium: "Dicitur Ecclesia ut ostium tabulis cedrinis compingi, quia fidem praedicans populorum multitudinibus decoratur, et dum populi variis virtutibus asperguntur, ut pictura multis coloribus, sic Ecclesia multis distinctionibus honestatur." Idem S. Gregorius per propugnacula argentea accipit miracula, quibus praedicatores suam fidem adstruunt et propugnant. Et S. Ambrosius, serm. 22 in Psalm. CXVIII, vers. 8: "Edificemus, inquit, super eam tabulas cedrinas,
Porro de Judaeis in fine mundi convertendis hic agi patet ex acoluthis dramatis, cujus hic est ultimus actus, imo ultima scena; idque diserte docet Honorius, et alii initio capitis citati. Huc accedit versio Chaldaei: "Dicet Michael (hic enim princeps est Ecclesiae et Synagogae) princeps Israel: Si ipsa steterit sicut fundamentum inter populos, et dederit argentum, ut possideat veritatem nominis Dominatoris saeculi, erimus ego et vos cum scribis eorum circumdantes eam sicut ordines argentei, et non habebunt potestatem populi, ut dominentur in eam, sicut non est potestas vermi ut dominetur argento; et quamvis sit egena praeceptis, quaeremus miserationem propter eam coram Domino, et recordabitur ejus propter meritum legis, in qua laborant pueri, quae scripta est in tabulis cordis, et stat contra gentes sicut cedrus."
Salomon ergo hic Synagogam facit bipartitam, hoc est, Judaeos in fine mundi convertendos in duas divisit classes: unam, eorum qui majoribus naturae et gratiae dotibus, ac praesertim robore et constantia pollebunt, ideoque habiles erunt ut fiant doctores, praedicatores, catechistae, cum in S. Scriptura magis fuerint eruditi: hos significat nomine muri, cui inaedificantur propugnacula argentea. Alteram, eorum qui minores habebunt dotes et robur, sed tamen ab aliis roborati verbo et exemplo, sociis viam in coelum patefacient: hos significat nomine ostii cedro vestiti et decorati.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Quae dicta sunt de Synagoga, adapta animae mutato nomine. Audi Honorium: "Si anima illa sana est, si velit esse stabilis in congregatione, aedificemus super eam propugnacula argentea, instruamus eam sententiis sacrae Scripturae eloquentia lucidis, quibus se a tentationibus muniat, et alios se a vitiis abstinere doceat; si ostium est aliis verbo et exemplo ad conversionem, compingamus illud tabulis cedrinis, id est, ornemus illud multis Patrum exemplis, ut multis pateat introitus per illud ad vitam." Insuper Theodoretus de anima sancta sic exponit, q. d. "Cum magno regi copulanda sit, et tanquam murus futura domus ipsius, ut curet et custodiat ea quae intus sint, et tanquam ostium ea quae recondita fuerint conservet, tanquam super muro quidem aedificemus argentea propugnacula, hoc est eloquia ratione splendentia. Psalm. XI, 7: Eloquia enim Domini eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, ut in ipsis consistens hostes sagittis petat, et insidias struentes persequatur. Ipsi autem ut ostio tabulas, easque cedrinas, quae peccati corruptionem suscipere nequeant, imponamus: putredinis enim expers est cedrus."
An intensification is brought by the fact that the Septuagint, instead of 'let us enclose,' renders 'let us inscribe or carve upon it' -- that is, upon the door -- 'a board of cedar': for the door of the heart must be inscribed and engraved by the faithful person with the image of Christ, so that His deeds and sufferings may be cut into it as upon cedar boards -- that is, incorruptibly and indelibly -- so that in thoughts, words, and actions one may everywhere relate and represent them, according to verse 6: "Set me as a seal upon your heart, as a seal upon your arm." By a similar phrase, images and writings that are to be committed to eternity are called 'worthy of cedar'; whence the saying: "And he spoke things worthy of cedar."
Auxesin affert, quod Septuaginta pro compingamus, vertunt describamus vel sculpamus super illud, scilicet ostium, tabulam cedrinam: ostium enim cordis a fideli inscribi et insculpi debet imagine Christi, ut ejus gesta et passiones illi, velut in tabulis cedrinis, id est incorruptibiliter et indelebiliter incidantur, ut ea in cogitationibus, sermonibus et actibus ubique referat et repraesentet, juxta illud, vers. 6: "Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum." Simili phrasi imagines et scripta aeternitati consignanda, cedro digna nuncupantur; unde illud:
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Omnia jam dicta prae universis competunt uni B. Virgini: unde facile cuivis erit illa ipsi adaptare: habuit enim ipsa pectus virile et forte instar muri, cui quotidie propugnacula argentea eloquiorum S. Scripturae et inspirationum S. Spiritus inaedificabat, ut uberibus et lacte doctrinae abundaret, lactaretque apostolos et caeteros fideles. Ipsa quoque est ostium, per quod ad Christum in coelum ingredimur, compactum ex tabulis cedrinis, id est ex variis gratiae et gloriae incorruptibilis dotibus; hinc ipsa in Litaniis vo-
and invoked as the Gate of Heaven; and by the Church in the hymn composed by St. Ambrose: "That the tearful may enter like the stars, You have been made the window of heaven. You are the gate of the great King, And the radiant door of light." And by Ezekiel, chapter 44, verse 2, the Lord says of her: "This gate shall be shut: it shall not be opened, and no man shall pass through it: because the Lord God of Israel has entered through it." Hear Hailgrin: "The Blessed Virgin is a door in the Church which resists evil spirits, lest they enter and approach her devoted ones as they wish, and this door is framed with as many boards by the Most Holy Trinity as there are virtues and privileges of rank in her; and these boards are called cedar because they are incorruptible and fragrant, and rooted by humility in the deep, they grew to immensity. Certainly, the eastern gate, bright and ever shut, signifies Mary in Ezekiel, alluding to which, St. Augustine introduces her speaking thus: 'I have been made the gate of heaven, I have been made the door of the Son of God. I have been made the closed door for Him who after His resurrection entered through closed doors.'"
VOX SPONSAE Junioris, puta Synagogae.
VERS. 10. EGO MURUS: ET UBERA MEA SICUT TURRIS, EX QUO FACTA SUM CORAM EO QUASI PACEM REPERIENS.
EGO MURUS: ET UBERA MEA SICUT TURRIS (hebraice, turres, in plurali), ex quo facta sum coram eo quasi PACEM REPERIENS. - Pro ex quo hebraice est באז az, id est tunc; unde Aquila vertit, tunc fui coram eo inveniens pacem; sic et Septuaginta, nisi quod Vaticanus codex habeat, in oculis eorum, in plurali; Complutensis tamen Regia aliique legunt,
'in his sight,' in the singular, as the Hebrew, Vulgate, Pagninus, Vatablus, and the Syriac have it: 'Then,' he says, 'I was in his eyes as one finding salvation'; the Arabic: 'the only one of peace, the only one of salvation.' Our translator understood the preposition 'from' so that 'then' is taken as 'from then,' that is 'since,' which is familiar to the Hebrews. Moreover, Vatablus renders it in a new way: 'by which promise indeed I appeared to satisfy him'; and Sotomayor explains it thus: By which response I wonderfully pacified the mind of my beloved, fully satisfying him, and binding him to myself. Others say: I am a wall, I have breasts like towers; and I have this from the time when I was fully and perfectly united to you, O Christ my bridegroom. Luis de Leon, however, says: I have no need of a wall or breasts, for in place of them I have my beauty, by which I so please the bridegroom that I seem to him to be a wall, and to have towered breasts and all other ornaments.
in conspectu ejus, in singulari, ut habent Hebraea, Vulgata, Pagninus, Vatablus et Syrus: Tunc, inquit, eram in oculis ejus ut inveniens salutem: Arabicus, unica pacis, unica salutis: Noster subintellexit praepositionem ex, ut tunc sumatur pro ex tunc, id est ex quo, quod Hebraeis est familiare.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Synagoga Judaeorum in fine mundi, audiens Eliam et Enoch tanto robore et spiritu concionantes de Christo, ac concionem confirmantes per sanctitatem vitae et per stupenda miracula, illico in Christum credet, illique tanta fide et amore copulabitur, ut multos gentiles superet, ac multos praedicatores producat, qui Christum valide et ardenter instar S. Pauli praedicent. Dicet ergo tunc sorori adultae, puta episcopis et praelatis Ecclesiae gentium: Non est quod de me solliciti sitis, nec de mea in Christum fide dubitetis: ego enim agnoscens longum meum errorem, eumque damnans, ac certo sciens hunc esse Messiam sive Christum, qui a meis patribus indigne crucifixus est, in illum credo, illique me totam dedo, atque in hac fide firma sum instar muri, ut facilius sit murum diruere, quam pectoris mei fidem et constantiam infringere; imo in illa instar turrium exstantia habeo ubera doctrinae et doctorum, qui ut turres fidem propugnare, et ut ubera juniores et debiliores lactare queant: quare illi brevi in doctrina vitaque christiana ita adolescent, ut nuptiis Christi coelestibus digni futuri sint. In fine enim mundi Judaei per praedicationem Eliae et Enoch, ac per efficacem Christi gratiam mutabunt odium Christi in zelum, ut tam ardenter praedicent et propugnent Christum, quam obstinate eum ante oppugnarunt, ut fecit S. Paulus: quare majores et doctores inter illos minores et rudiores ita erudient et perficient, ut et ipsi Christum praedicent; et tunc "omnis Israel salvus fiet," ut ait Apostolus, Rom. XI, 26.
Porro haec habeo, id est habebo, ait Synagoga, non ex me, sed ex gratia Christi, "ex quo" scilicet "facta sum coram eo quasi pacem reperiens:" cum enim, ex quo Christo sponso meo charissimo reconciliata fui, pacemque ab ipso impetravi, ipsum apud me perpetuo omnipotentem, et doctorem omniscium habeo, ab eodem summas vires obtineo, quibus principes atque potestates, harumque rectores tenebrarum, omnes denique hostes tam visibiles, quam invisibiles ego possim repellere, atque nec intra moenia conclusos, ceu civitas munitissima, servare
cives meos: si enim Deus unum Jeremiam prophetam, cap. I, 18, posuit ut columnam ferream et murum aeneum, quanto magis posuit me, qui jam Ecclesia et sponsa sum Christi, cui ipse promisit os et sapientiam tantam, ut illi nulli possint resistere adversarii, Matth. x, 19: "nam turris fortissima nomen Domini: ad ipsum currit justus, et exaltabitur," Proverb. XVIII, 10; et hoc est quod mihi promisit Deus, Zachar. II, 5: "Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio ejus," vide ibi dicta: ita Honorius, tres Anonymi apud Theodoretum, Cosmas Damianus, Delrio et alii. Huc accedit Chaldaeus: "Respondebit, ait, coetus Israel, et dicet: Ego fortis sum in verbis legis sicut murus, et filii mei robusti sicut turres. Et illo tempore coetus Israel inveniet misericordiam in oculis Domini sui, et salutabunt eum omnes habitatores terrae." Huc quoque referri possunt Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Justus, Anselmus, Rupertus et alii, qui haec accipiunt de Ecclesia, quae murus dicitur ob firmitatem: fundatus enim est in petra, id est in Christo, et constructus est ex vivis et electis lapidibus; nam Synagoga in fine mundi convertenda fiet Ecclesia Christi.
Porro pro pacem hebraice est שלום shalom, a qua voce sponsus dictus est Salomon, id est pacificus, sponsa vero Synagoga dicta est Sulamitis, id est pacifica, q. d. Ex quo verus Salomon, id est Christus, qui pacem e coelo inter Deum et homines detulit, me Synagogam, quae Moysi et legi veteri mordicus adhaerens eram ejus jurata hostis, dignatus est per gratiam ad se vocare, sibique reconciliare, imo Sulamitem, id est Ecclesiam suam sponsam efficere, illico in tantum fidei et charitatis robur et celsitudinem excrevi, ut quasi sponsa sponso, si non par, certe suppar esse videar. Unde Arabicus vertit, unica pacis, unica salutis: quare quasi hic, ut alibi, non similitudinem, sed veritatem denotat, q. d. Facta sum, quasi, id est vere pacem reperiens, vel facta sum sicut illa quae pacem reperiet: ita Theodoretus: "Cum me, ait, praesciverit et praedestinaverit, quod pacem quaeram et persequar eam, et persequens comprehendam, me tum pacificam appellavit, tum Sunamitidem, et murum fecit inexpugnabilem, hostibus formidandum, atque ubera mea, id est, doctrinam moralem et theologicam in sublime extulit, et quasi turrem constituit, ut ex eo pugnans sponsi hostes propellam."
Anagogice Honorius: "Ecclesia, inquit, videns de vivis lapidibus ut murum in habitaculum veri Dei aedificari, et turrim angelicam coelestis Jerusalem per se reparari, canit exsultans, Cantic. VIII, 10: Ego murus, et ubera mea sicut turris, q. d. Ego sum constructa per opificem Christum, de electis hominibus, murus de lapidibus in ambitum Jerusalem coelestis, ut murus in circuitum civitatis; et ubera mea, id est doctores, qui mihi lac doctrinae praebuerunt, sicut turres erecti sunt pro angelis, qui inde ceciderunt, et ita coepit aedificari ut civitas per doctos opifices, apostolos, et eorum successores ex illo tempore, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens," ex quo scilicet in Christum, qui vera est pax, credidi.
Symbolice Aponius per murum accipit humanitatem Christi; per ubera et turres apostolos: "Quia, inquit, sicut per eos nutrit, ita per eos defendit Ecclesiam civitatem; qui ut turris murum, ita doctrinam Christi ornare probantur; securus ergo in his turribus divinae scientiae armis circumdatus consistit, qui in eorum fide immobilis permanet: nam sicut turris portatur a muris et
intra turres arma posita, ita per fidem a Christo sustentantur apostoli, et per apostolos fidelium turma, in quibus vitae et rectae fidei arma sunt collocata, quae qui indesinenter tenet, vincit; qui dimiserit, vincitur."
donec soluto obsidionis hostilis morsu, pacis validaeque juventuti maternae praesidio virtutis acquirat; unde et Propheta ait, Psalm. CXXI, 7: "Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis." Porro in fine mundi erunt 144 millia virginum, qui se usque ad mortem Antichristi impietati et libidini opponent, uti patet Apoc. XIV, 1 et sequent.
Denique Honorius haec applicat religiosis: "Anima, ait, doctrinis praelatorum ut lapidibus opificum aedificata, et exemplis Patrum ornata, clamat secularibus: Vos qui in seculi negotiis laboratis, in eo exemplo quasi per ostium in spiritualis vitae requiem intrate, quia ego prius vobis similis in peccatis labilis, facta sum ut murus in spiritualibus stabilis, et ubera mea, id est doctrina vitae meae, ut turris inexpugnabilis, ex quo facta sum, coram eo quasi pacem reperiens, id est ex quo me de tumultu seculi contuli ad quietem claustralem: nam quasi in fremitu bellorum desudat, qui inter adversa mundi et carnis illecebras laborat, sed quasi pacem coram Deo reperit, dum in spirituali vita requiescit; quam pacem plenam habebit, quando nullam pugnam inter carnem et spiritum sentiens, aeterna pace gaudebit."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
The holy soul is a wall through the firmness of virtue, and a tower through the loftiness of prayer, in which it obtains mystical breasts, and draws from God the milk of doctrine and spirit, which it may pour out upon others; and there finally it obtains the full peace and joy of conscience. So Philo, Bishop of Carpathia: "I," he says, "am now fortified with faith and filled with charity, and my breasts -- mine, I say (for they were given to me and to all who practice them) -- that is, the two Testaments and the two commandments of charity, and also the twofold kind of life (namely the active, and that which belongs to contemplation), proved by the duties of justice; which indeed, with divine grace as guide, have raised me to the highest degree of integrity, like a tower; and there I have already begun to be entirely a stranger to all anxiety, perturbation, and care for human affairs, and have found rest. Whence it follows: 'I was sitting in his eyes as one who found peace.' Rightly she rejoices that she is now seated and at rest in the eyes of the bridegroom, after she received from the hand of divine grace peace, the bridegroom saying, John 14:27: 'My peace I give to you. My peace I leave to you; not as the world gives, do I give to you.'" It should be noted that the imperfect tense is used when it says 'I was sitting,' to show that we can never rest perfectly here. For we have not here a lasting city, but we seek one to come, as Paul says, Hebrews 13:14.
Anima sancta est murus per firmitatem virtutis, et turris per celsitudinem orationis, in qua consequitur ubera mystica, et haurit a Deo lac doctrinae et spiritus, quod in alios effundat; ibi denique plenam conscientiae pacem et laetitiam consequitur: ita Philo Carpathiorum episcopus: "Ego, inquit, jam fide munita sum et charitate referta, et ubera mea, mea inquam (mihi enim donata, et omnibus facientibus ea), hoc est, duo Testamenta et duo praecepta charitatis, itemque duplex vitae genus (activum scilicet, et quod contemplationis est proprium) justitiae officiis comprobata; quae quidem divina gratia duce ad altissimum probitatis gradum, me turris instar evexerunt; ibique jam aliena prorsus esse coepi ab omni rerum humanarum sollicitudine, perturbatione ac cura, et requievit. Unde sequitur: Ego sedebam in oculis ejus tanquam ea quae pacem invenit: recte jam sedere se et conquiescere in oculis sponsae gaudet, postquam divinae gratiae manus accepit et pacem, dicente sponso, Joan. XIV, 27: Pacem meam do vobis. Pacem relinquo vobis, non quomodo mundus dat, ego do vobis."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Quae dixi de B. Virgine versu praecedenti, hic repete: ipsa enim instar muri roborabit Judaeos ad Christum conversos in fine mundi, ac uberibus suae gratiae, et doctrinae praedicatorum, quos eis submittet, lactabit, atque velut turris eosdem propugnabit, tanquam gentem suam, olim in patribus Deo dilectam, ex qua tam ipsa, quam Christus carnem assumpsit, idque facit ex eo, quod ipsa pacem, id est veniam et gratiam eis apud filium impetrarit, illosque ei reconciliarit tanquam vera Sunamitis, ac mediatrix ac pacificatrix Dei et Synagogae, quam enim ipsa Deo pariet, eamdem alere, fovere, provehere et perficere sataget: hoc enim exigit maternus in filios amor. Quomodo B. Virgo sit turris dixi, cap. IV, vers. 4; de ejus pietatis uberibus dixi cap. I, vers. 1, et cap. IV, vers. 5.
Porro Guilielmus sic B. Virginem dulciter et pie loquentem inducit: "Denique mox ut ex carne mea Verbum caro factum est, inveni et sensi me habere in utero de Spiritu Sancto, et reperi in utero meo quasi pacem, nondum quidem pacem, sed jam quasi pacem, id est hostiam pacis, cujus immolatio hostiae plena pax, etc. Porro ex quo sensi me in utero habere de Spiritu Sancto, procul dubio tantae excellentiae, tantae potentiae, tantaeque clementiae facta sum, ut omnibus ad me confugientibus non tantum murus sim ad muniendum, sed et mater ad nutriendum."
et tanta mater, cujus ubera sunt sicut turris, id est cujus materna pietas non tantum parvulos nutriat, sed etiam dum adhuc in nutrimentis sunt et minus apti ad praelium hostibus inaccessibiles faciat, cum creverint fiducialiter processuros in campum, non tantum carnem et sanguinem, sed et spiritualia nequitia in coelestibus provocaturos ad praelium."
VOX SPONSAE, Adultae, puta Ecclesiae.
VERS. 11 et 12. VINEA FUIT PACIFICO IN EA, QUAE HABET POPULOS: TRADIDIT EAM CUSTODIBUS, VIR AFFERT PRO FRUCTU EJUS MILLE ARGENTEOS. VINEA MEA CORAM ME EST. MILLE TUI PACIFICI, ET DUCENTI HIS, QUI CUSTODIUNT FRUCTUS EJUS.
VINEA FUIT PACIFICO IN EA, QUAE HABET POPULOS: TRADIDIT EAM CUSTODIBUS, VIR AFFERT PRO FRUCTU EJUS MILLE ARGENTEOS. - Hebraea, vinea fuit Salomoni in Baal Hamon: "Hamon" est nomen proprium urbis in tribu Nephtali sitae inter mare Galilaeae et mare Phoeniciae, quae data fuit Levitis, I Paralip. VI, 75, ita dictae a frequentia populi et civium: nam "Baal Hamon" hebraice idem est quod habens vel possidens populum; unde Noster vertit, in ea quae habet populos; Symmachus, in retentione turbae; Aquila, in habente multitudinem; Septuaginta vero retinent ut nomen proprium, vinea, inquiunt, facta est Salomoni in Beelamon; Syrus vero refert ad multitudinem non populi, sed fructuum: Vinea, inquit, fuit Salomoni, et fructus ejus multus: Baalamon enim erat locus fertilis. Mirum est quod Arabicus vertat, Salomon factus est vinea in Baalamon, nisi sic explices, q. d. Salomon tam copiosas habebat vineas, in eisque excolendis erat tam assiduus et frequens, ut ipse in eas quasi transmutatus dici possit. Videtur ergo Salomon vere habuisse vineam copiosam in Baal Hamon.
Porro multa nomina locorum et urbium ornatus causa praepositum habent nomen Baal, ut Baal Pharasim, Baal Meon, Baal Salisa, Baal Hasor, Baal Sephon, etc., sive quod olim Baal, id est Bel vel Belus, lar et deus tutelaris in iis cultus fuerit; sive quod Baal idem sit quod habens, possidens, sive aliis de causis. Noster Sanchez asserit Baal Hamon esse Engaddi, palmis et balsamis abundantem, sed nullo auctore id probat.
Chaldaeus more suo ad Judaeos haec refert: unde per vineam accipit Jerusalem et Judaeam, cujus rex fuit Salomon, et post eum rex Juda fuit Roboam, rex decem tribuum fuit Jeroboam: "Gens una, inquit, attendit in sortem Dominatoris saeculi apud quem est pax, quae comparata est vineae. Collocavit eam in Jerusalem, tradiditque eam in manum regum domus David, ut custodirent eam, sicut agricola custodit vineam suam. Postquam autem mortuus est Salomon rex Israel, remansit in manu Roboam filii ejus, et venit Jeroboam filius Nabath, et divisit cum eo regnum, et tulit de manu ejus decem tribus, juxta verbum oris Achiae Silonitae, qui erat vir magnus. Quando audivit Salomon rex Israel prophetiam Achiae Silonitae, quaesivit occidere eum, et fugit Achia a facie Salomonis, et abiit in Aegyptum: et in illo tempore dictum est in prophetia Salomoni regi, quod dominaretur decem tribubus omnibus diebus suis, et post mortem suam dominaretur eis Jeroboam filius Nabath: et duabus tribubus, videlicet Juda et Benjamin, dominaretur Roboam filius Salomonis."
Vinearum in Canticis crebra est mentio, quia Canticum scriptum est more bucolico; unde Salomon hic inducitur ut vinitor, pastor et agricola: quare a vineis incipit, ita et in vineis desinit; nam cap. I statim sponsa, sed adhuc junior, inexperta et debilis ait: "Posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi;" hic vero jam adulta, sapiens et valida ait: "Vinea fuit pacifico in ea, quae habet populos."
Est vox sponsae adultae, puta Ecclesiae gentium, quae audita voce sponsae junioris sororis suae, puta Synagogae Judaeorum asserentis se esse murum, et habere ubera instar turrium, concludit per parabolam vineae fertilissimae et praestantissimae tam de se, quam de sorore sua, quod jam copiosus et completus sit fidelium et electorum tam gentium, quam Judaeorum numerus, ideoque tempus esse, ut nuptias cum Christo in coelo consummet, quod utraque unice optat, et tacite postulat. Vineam esse Ecclesiam tam gentium quam Judaeorum, patet ex parabola Isaiae, cap. V, vers. 1: "Vinea, inquit, facta est dilecto meo in cornu filio olei;" et Christi, Matth. cap. XXI, vers. 33: "Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam," etc.; igitur vinea hoc loco tam est Synagoga Judaeorum in fine mundi convertenda, quam Ecclesia gentium jampridem conversa, sed in fine mundi et populis et virtutibus mire florens, ac numeris omnibus absoluta et perfecta, ideoque bis repetitur nomen vineae: unde nonnulli valde apposite per primam vineam, vers. 11, intelligunt Synagogam, per secundam, vers. 12, Ecclesiam: utraque enim vinea erit paris vel similis fertilitatis, ac plurimos sanctos Christo proferet, sed Ecclesia utpote multo major copiosiorem et numeriosiorem dabit multitudinem sanctorum: quocirca per vineam hic Synagogam accipiunt S. Gregorius, Aponius, Chaldaeus; Ecclesiam vero Cassiodorus, Philo, Justus, Beda, Anselmus et S. Ambrosius Psalm. CXVIII, serm. 22, vers. 8, qui per custodes accipiunt pastores et doctores, vel etiam angelos custodes, uti censent Cassiodorus et Beda, et custodes dicuntur, non coloni, quia colonus proprie est Christus.
Applicentur ergo singula primo Synagogae, deinde Ecclesiae. Sensus est, q. d. Sicut olim Salomoni regi fuit insignis vinea in Baal Hamon, tum litteralis, pendens ei sane mille argenteos; tum mystica, puta Synagoga legis veteris, amplum magnique pretii pietatis, Deique cultus fructum proferens: sic Christo, qui verus est Salomon, id est pacificus et pacificans Deum ac homines, in fine mundi erit vinea in Baal Hamon, id est in Judaea, quae tum abundabit fidelium populis et virtutibus, eritque perfecta magno sanctorum et electorum numero; unde S. Joannes vidit ex singulis Israelis tribubus duodecim millia signatorum, Apocal. VII, 4; tunc ergo Sulamitis, id est Synagoga, digna erit quae sponso Salomoni in coelo copuletur, ac vino gloriae, quod protulit ipsa quasi vinea, inebrietur. Hanc vineam Salomon, id est Christus, tradidit, id est tradet custodibus, id est praelatis, doctoribus et praedicatoribus, qui eam in fide et pietate excolant et custodiant. Vir, id est quisque custodum, qui scilicet annue eam custodit, puta pontifex pro fructu ejus annua pensione affert mille argenteos, id est maximum et plenissimum (millenarius enim symbolum est summae magnitudinis et perfectionis) virtutum et sanctorum numerum, pretiumque offeret Christo, puta multa magna heroicaque opera SS. martyrum, virginum, religiosorum, clericorum, praesulum, conjugum.
Simili modo Christi vinea est Ecclesia gentium in Baal Hamon, id est in multitudine populorum; complectitur enim omnes nationes, quae sub coelo sunt, atque in fine mundi plurimis abundabit sanctis et electis martyribus, virginibus, confessoribus, iisque perficietur, tum fidelium sanctorumque numero, tum charitatis, omniumque virtutum, bonorum operum et meritorum copia et perfectione, ut illi jam omnino digni sint qui, instar uvarum maturarum et vini ex illis expressi, in coeleste convivium nuptiarum Christi inferantur. Hoc est quod ait Joannes, Apocal. VII, 9: "Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum, et in conspectu agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum: et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et agno." Ita Guilielmus, qui et rationem affert, quia, inquit, Ecclesia gentium multos habet populos, cum Synagoga unum duntaxat habeat, scilicet judaicum; et quia Christus pro Ecclesia potius utpote tam numerosa, quam pro Synagoga e coelo descendit, mortemque et crucem subiit; et quia Ecclesia longe majorem fructum numerumque sanctorum, martyrum, virginum et confessorum Christo protulit et profert, quam Synagoga, quae tot saeculis ob perfidiam repudiata a Christo in fine mundi duntaxat ei rursum associabitur: ita S. Ambrosius loco jam citato.
Addunt iidem et alii, Ecclesiam factam esse vineam Christi in Baal Hamon, id est in multitudine populorum in Pentecoste, cum Parthi, Medi, Elamitae, etc., audierunt apostolos loquentes suis linguis magnalia Dei. Verum tunc coepit Ecclesia, quae deinde per omnes populos propagata, plane perficietur in fine mundi; unde Lyranus per virum accipit Constantinum imperatorem, qui, inquit, pro Ecclesia propaganda, et uberi ejus fructu colligendo mille argenteos, hoc est innumeras fecit expensas: nam alii imperatores, tanquam pueri qui prae uno crepundio mille aureos contemnunt, immensas opes pro emendis suis voluptatibus effundebant; at vero Constantinus tanquam vir, qui non nisi magnis mercibus magnum pretium appendit, ingentes sui imperii thesauros pro thesauro regni coelestis comparando liberaliter suppeditabat: haec Lyranus.
Congrue addit hanc vineam esse in Baal Hamon, quia Hamon erat urbs sacerdotalis: data enim fuit sacerdotibus Aaronicis ad incolendum, qui caeteras urbes per intervalla obibant, ut ubique populum Dei legem cultumque docerent. q. d. Simili modo Synagoga in fine mundi dabit multos sanctos, doctosque sacerdotes Christo, qui plebem in christiana fide pietateque erudient et perficient; hi scilicet erunt ubera, de quibus ipsa, vers. 10, dixit: "Ubera mea sicut turris." Deinde Ecclesia de seipsa subdit:
VINEA MEA CORAM ME EST. MILLE TUI PACIFICI, ET DUCENTI HIS, QUI CUSTODIUNT FRUCTUS EJUS.
VINEA MEA CORAM ME EST, - id est, ut Vatablus, vinea mea, quae ad me attinet, mihi curae est, quasi dicat: Tu, o Synagoga soror, vineam tuam habes Judaeam, at ego vineam habeo totum orbem reliquum, puta omnes gentes, quas in fide et virtute christiana per meos praelatos, pastores et praedicatores assidue excolo: quare opus est,
ut tam amplam vineam semper prae oculis habeam, ac magna sedulitate et labore pastinem, putem, vindemiem, etc., uti feci, et facio: quocirca illa jam tot annis et saeculis a me sic exculta, quotannis ex fructibus Salomoni hero (puta Christo) reddit mille argenteos, id est maximum pretium; custodibus vero eam excolentibus insuper pro labore reddit ducentos argenteos: argenteus intelligitur siclus, qui quatuor argenti drachmas, hoc est quatuor julios italicos, sive quatuor regales hispanicos, hoc est, florenum brabanticum, sive belgicum continet.
Porro Philo, Cassiodorus, Rupertus, S. Gregorius et S. Ambrosius censent haec verba: Vinea mea coram me est, etc., esse verba sponsi Christi, qui sponsae respondeat, q. d. ait Cassiodorus: "Tu dicis, quia Ecclesiam vineam meam tradidi custodibus; attamen ego semper curam illius habeo. Noli dubia esse pro aeterna mercede, quandoquidem tibi paratus est fructus retributionis aeternae: mille enim tui, id est omnia illa, quae pro me reliquisti, pacifici (in recto) id est proficui tibi sunt: porro his, qui custodiunt fructus vineae meae, parati sunt ducenti, item pacifici, id est duplicatus fructus redditus est proficuus, quatenus juxta Apostoli dictum, I Timoth. V, 15, presbyteri duplici honore sunt digni, maxime qui praesunt et laborant in verbo." Haec sententia et expositio probabilis est, sed probabilior prior, scilicet, haec esse verba sponsae, juxta sensum paulo ante recensitum; nam sequitur: "Mille tui pacifici;" hebraice, est, o Salomon, id est, o Christe, quae esse verba sponsae ad sponsum, nemo dubitat.
MILLE TUI PACIFICI, ET DUCENTI HIS, QUI CUSTODIUNT FRUCTUS EJUS.
Pro pacifici hebraice est, o Salomon; unde Complutenses legunt pacifice, in vocativo; tui ergo pacifici, idem est quod tui, o pacifice, o Salomon, unde Arabicus vertit, multa millia Salomonis; Septuaginta, mille Salomoni; hinc patet to pacifici non esse nominativum pluralem, uti censent Honorius, Cassiodorus, Guilielmus, Rupertus et alii, sed esse genitivum singularem, ac denotare Salomonem, ejusque antitypum Christum. Sensus est, q. d. Sicut tua vinea Judaeorum, o Synagoga, Salomoni, id est Christo sponso offert mille argenteos, id est maximum, maximique pretii fructum charitatis, virtutum et bonorum operum: sic idem prorsus facit mea vinea gentium, licet enim gentes, utpote Judaeis multo plures, longe plures quam Judaei proferant heroicarum virtutum fructus, ac majorem sanctorum martyrum, virginum et confessorum numerum; tamen, ad vitandam sororis Synagogae aemulationem et zelotypiam, dicitur tantumdem quantum ipsa afferre, scilicet mille argenteos, id est maximi pretii fructus; sed proportionaliter juxta numerum cujusque, Ecclesia enim gentium, quia numerosior, utique numerosiorem dat, dabitque in fine mundi sanctorum proventum, quam Synagoga Judaeorum.
Ait ergo mille tui pacifici, id est mille tibi, o pacifice, o Salomon, id est o Christe, argenteos, quos ex fructu vineae collegi, offero et reddo, quia Christi est omnis Ecclesiae, puta fidelium et sanctorum charitas, virtus, perfectio, beatitudo et gloria: omnia enim haec manant a gratia Christi, sicut rivus a fonte, radius a sole, calor ab igne; Christo ergo debentur mille, id est longe potior et maxima bonorum operum dignitas, meritum et praemium; Ecclesiae vero et sanctis debentur, danturque ducenti, id est sanctitas animae et corporis, vel charitas Dei et proximi, cui ceu praemium in coelo respondet gloria animae et corporis, per decem praeceptorum decalogi observationem in corde et opere centies duplicatam, id est omnimode multiplicatam et perfectam, nam centum duplicata faciunt ducenta: ita Honorius, et ex eo Delrio, Philo et alii.
Rursum, mille tui pacifici, q. d. En, Christe sponse noster, tam Synagoga quam Ecclesia, utraque sponsa tua, affert tibi millenarium, id est universitatem et plenitudinem sanctorum omnium, quasi fructuum, quos per gratiam tuam ex gentibus aeque ac Judaeis collegit: quare completus est jam sanctorum et electorum numerus. Age ergo, huic labori et militiae nostrae finem impone, duc nos tecum e terra in coelum, e militia ad triumphum, ex agone ad bravium, ut tibi quasi sponso in coelesti thalamo nuptiis beatissimis copulemur: quare utramque hanc vineam tuam e solo in coelum transplanta, homines sanctos angelis junge, atque sponsam tuam tamdiu in arena hac generose luctantem, effice triumphantem.
Nota, millenarius est cubus atque quadratura denarii, decem enim in se ducta et multiplicata, puta decies decem faciunt centum, decies centum faciunt mille: quare mille notant rei, puta sanctorum hic universitatem et plenitudinem, ait S. Augustinus, lib. II De Civit. cap. VII, et alii passim. Rursum millenarius symbolum est virginitatis, virginitatis enim symbolum et causa est unitas, sive simplex, sive composita, uti componitur in 10, 100 et 1000, qui est millenarius; matrimonii autem symbolum est dualitas, juxta illud Ephes. V, 31: "Erunt duo in carne una," sive simplex, sive composita, uti componitur in 20 et 200. Quia ergo Ecclesia Christi sponsa, et virgo et conjux est, idcirco argentei ejus mille sunt, quia virgo; et ducenti quia conjux, ait Petrus Bongus De Num. myster. in 200, quae ipse mutuatus est ex Ruperto hoc loco, qui et aliam rationem addit: "Unitas, inquit, virgo dicitur, quia in semetipsa multiplicata, nihil creat, quia semel unus, tantum est unus: quod alteri numero nulli contingit, nam bis duo sunt quatuor, ter tria novem, atque ita deinceps. Nuptias centenus binarius (ducenti) designat, quia hoc felicissime indissolubili vinculo dilecto copulata est."
Porro Christo proprie competit millenarius, ait Bongus, in 100, juxta illud: "Mille tui, o pacifice," Christo, inquam, qui est pax sibi ipsi, et omnia, teste S. Paulo, Colos. I, pacificavit in coelo et in terra, et cujus officium est perducere ad hunc finem in quo est plenissima et felicissima pax, perfectissimus deputatur millenarius: hic enim jure optimo in eo, quod finis et ultimus est numeri ultimi consummati, vere Christo soli convenit, qui est primus secundum divinitatem, antequam nullus, novissimus autem secundum humanitatem, juxta illud, I Corinth. XV, 45: "Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem:" millenarius enim omnium numerorum est periodus, hoc est principium et finis, incipimus enim numerare ab unitate et desinimus in mille: sic Christus Deus et homo fons, origo et principium primum est, aeque ac finis ultimus omnium bonorum, juxta id quod ipse de se ait: Apoc. XXI, 6: "Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus." Ita Theodoretus.
Denique millenarius symbolum est consummationis mundi, juxta illud: "Sex millia mundus," resurrectionis et gloriae beatorum in coelis aeternae, Apocal. XX, 5: ibi enim sancti Ecclesiae bibent vinum felicitatis aeternae, ac pace, id est bonorum omnium affluentia perfruentur: ita S. Gregorius, Cassiodorus, Justus et alii passim.
In the primitive Church, these silver pieces were brought by those about whom it is written in the Acts of the Apostles, chapter 4, verse 34: "As many as were possessors of lands or houses sold them, and brought the proceeds and laid them at the feet of the apostles, the price of those things which they sold." The reward of these is two hundred pieces of silver, because such persons will receive a hundredfold in this life, and much more than a hundredfold in the future life, according to Christ's promise, Matthew 19:29: "Everyone who has left house, or brothers, or sisters, or father, or mother, or wife, or children, or lands, for my name's sake, shall receive a hundredfold and shall possess eternal life." St. Anselm adds that two hundred are given to the keepers, because the guardians of the Church and of souls offer a double price to God, inasmuch as they keep themselves spotless and gain others, and therefore they also obtain a double reward. To this end serves Proverbs 10:20: "The tongue of the just is choice silver."
Hos argenteos in primitiva Ecclesia illi ferebant, de quibus in Actibus apostolorum scriptum est, cap. IV, vers. 34: Quotquot autem possessores agrorum aut domorum erant, vendebant, et afferentes ponebant ad pedes apostolorum pretia eorum, quae vendebant." Horum praemium sunt ducenti argentei, quia tales centuplum recipient in hac vita, et multo magis centuplum in futura, juxta illud Christi promissum, Matth. XIX, 29: "Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
"Anima, ait Philo Carpathius, quae pacem Domini invenit, et requiem a delictis, fit quasi vinea fructifera Salomoni coelesti, qui cuncta beat in coelo et in terra, omniaque quieta, beata, pacifica praestat et servat, modo illi subjecta sint, et morem gerant: nam nec impiis est pax, nec improbis quies, nec superbis tranquillitas, sed mansuetis et rectis corde. Hi si sponso student placere, non mundo, non homini, suae animae ut vineae custodes praeficiuntur; hoc probat Propheta, cum dicit, Psalm. CXVIII, 5: Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. Talis pro mercede accipit mille argenteos, hoc est totius legis et mandatorum plenitudinem salutarem secum defert in patriam; et ibi sine fine victurus comedit de fructu manuum suarum. Nihil Deo acceptius, quam benefacere, et bene caeteros docere exemplo ipsius sponsi, qui de talibus dixit, Joan. XVII, 25: Ubi ego sum, ibi sit et minister meus." Anima ergo, quae perfectioni studet, assidue dicit: "Vinea mea coram me est," ut assidue seipsam inspiciat, examinet, corrigat, perficiat, ceu vinitor vineam.
Porro Honorius, Cassiodorus et S. Gregorius haec applicant religiosis, qui omnia bona terrena contemnunt, ut Christo se uniant, et despondeant. Audi S. Gregorium: "Pro fructu vineae vir mille argenteos affert, quia quisquis viriliter in fide, quam suscepit, se habet, libenti mente et
perfecte omnia terrena dimittit; ut Christum veraciter habeat: millenarius enim perfectus est numerus; ideo per eum perfectio rei cujuslibet demonstratur. Hos argenteos in primitiva Ecclesia illi ferebant, de quibus in Actibus apostolorum scriptum est, cap. IV, vers. 34: Quotquot autem possessores agrorum aut domorum erant, vendebant, et afferentes ponebant ad pedes apostolorum pretia eorum, quae vendebant." Horum praemium sunt ducenti argentei, quia tales centuplum recipient in hac vita, et multo magis centuplum in futura, juxta illud Christi promissum, Matth. XIX, 29: "Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit."
Symbolice, Guilielmus per mille et ducentos accipit SS. angelos, qui coelestis sponsi sunt pacifici et familiares, eique in cura Ecclesiae cooperantur: nempe pacifici sunt, qui quaerunt et jugiter rogant quae ad pacem sunt Jerusalem: nam mille et ducenti faciunt duodecies centum: "Et notandum, inquit, quia duodenarius constat ex quatuor ternariis, et quodammodo quadratur eis; quadratorum autem est, in quamcumque partem inclinentur, firmiter stare. Itaque duodenarius angelorum, in amore creatricis Trinitatis eorum stabilem insinuat firmitatem. Centenarius vero in litteris sacris solemni ratione perfectionem significat. Cum vero sancti angeli duodecies centum dicuntur, in amore sui Conditoris non tantum firmi, sed et perfecti ostenduntur, nempe ideo
tam firmiter adhaerent, ut nullo tempore, nullo casu in ejus valeant amore nutare, et tam perfecte atque integre, ut nihil quod non ipse et propter ipsum ament, valeant cum ipso amare." Haec ipse, non satis apte ad litteram, tum quia mille dantur hic Christo, non angelis, ducenti vero custodibus vineae; tum quia to pacifici non est hic nominativus pluralis, sed genitivus singularis, ipsumque Salomonem, hoc est Christum, denotat, ut patet ex Hebraeo, Septuaginta, Syro, Arabico et aliis.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
The vineyard, says Honorius in the Sigillum, is the Virgin Mother of God, whom God planted in Baal Hamon, that is, in Jerusalem and Judea, abounding with peoples, which was the homeland of the apostles, and He committed her to keepers, that is, to the apostles, and especially to St. John when dying on the cross, when He said to him, John 19:27: "Behold your mother." Again, and more aptly according to the letter, whatever I said at the beginning about the Synagogue and the Church, attribute to the Blessed Virgin: for she, after Christ, has a tender care and singular providence over both of them as their mother.
VOX SPONSI.
VERS. 13. QUAE HABITAS IN HORTIS, AMICI AUSCULTANT: FAC ME AUDIRE VOCEM TUAM.
YOU WHO DWELL IN THE GARDENS (Honorius incorrectly reads 'in the gates,' namely of life and death, he himself says) FRIENDS ARE LISTENING: MAKE ME HEAR YOUR VOICE. -- The Septuagint reads: 'you who have sat (Symmachus: who sit) in the gardens, friends are attending to my voice: make me hear your voice'; the Syriac: 'the keepers (about whom there was discussion above) who dwell in the gardens (are present) and listen to your voice'; the Arabic: 'to him who sits (masculine) in the garden, others listen.' The Septuagint, and the Syriac and Arabic who follow them, seem to have read for the Hebrew yoshevet (feminine), that is, 'who sits' or 'who dwells,' the form yashavta (masculine), that is, 'who have sat,' that is, 'who sits.' This is the voice of the bridegroom to the bride, whom the pastoral phrase 'you who dwell in the gardens' denotes as a rustic maiden and nymph who inhabits forests and mountains, such as the poets call Dryads and Oreads, about whom Virgil writes, Aeneid 1: "Diana leads the dances, whom a thousand follow, And from this side and that the Oreads gather." Whence Servius says: "Dryads are nymphs who dwell among the trees; Hamadryads, however, are nymphs who are born with the trees and perish with them." So this bride, as a nymph of chastity and wisdom, loves the countryside, fields, vineyards, and gardens. This alludes to what the bride said about herself in the preceding verse: "My vineyard is before me": for a vineyard is at the same time a garden, because among the vines are planted herbs, trees, and plants, as is done in gardens.
QUAE HABITAS IN HORTIS (male Honorius legit in portis, scilicet vitae et mortis, ait ipse) AMICI AUSCULTANT: FAC ME AUDIRE VOCEM TUAM. - Septuaginta, qui sedisti (Symmachus, qui sedetis) in hortis, amici sunt intendentes voci meae: vocem tuam insinua mihi; Syrus, custodes (de quibus sermo praecessit) qui habitant in hortis (adsunt) et auscultant vocem tuam; Arabicus, sedenti (masculine) in horto alii auscultant. Videntur Septuaginta, et qui eos sequuntur Syrus et Arabicus, pro ישבת ioscebet, feminine, id est quae sedes vel habitas, legisse ישבת iascabta, masculine, id est qui sedisti, id est qui sedes. Est vox sponsi ad sponsam, quam bucolice denotat to quae habitas in hortis, quasi rustica puella, et nympha quae sylvas et montes colit, quales a poetis vocantur Dryades et Oreades, de quibus Virgilius, Aeneid. I:
Second, our Sanchez understands by 'friends' the witnesses of the marriage contract, as if to say: With a clear voice, O bride, declare and profess that you wish to enter into marriage with me, and that you desire no other than me as bridegroom, so that the witnesses may hear it, and thus before them we may celebrate a ratified and solemn marriage according to custom. Third and best, by 'friends' you should understand the companions and groomsmen of the bridegroom, who wish the bride to be united to the bridegroom, and to hear her wish and desire on this matter expressed in voice. The bridegroom therefore asks the bride to at last openly declare before the groomsmen the wishes that she has hitherto only tacitly insinuated concerning the consummation of the nuptials with the bridegroom.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Christus hucusque dialogismum et colloquium Synagogae et Ecclesiae audivit, illudque ei placuit: quare ab utraque jam in fide et religione christiana unita, unaque Ecclesia effecta, petit ut ultima sua vota et postulata depromat: se enim eis cupere annuere et satisfacere; q. d. ait Hortolanus: O mea suavissima Ecclesia catholica, quae et ipsa hortus es mihi gratissimus, et omnium mearum Ecclesiarum, ac singulorum electorum velut hortorum meorum satagis, ecce tam diu et saepe saepius abs te vocatus venio: adsunt mecum omnes angeli sodales mei, et communes amici nostri. Fare jam, age, quid me vis: quid est, quod teque tuumque spiritum assidue clamare audio: Veni, veni, veni, Domine Jesu: ecce jam veni, sicut olim promisi, et merces mea mecum est, ut reddam unicuique juxta opera sua. Coram sum, quem vocas: opta quod velis. Tu modo loquere: scis enim me tua oratione mirifice delectari: delectantur et ea hi omnes amici nostri, teque loquentem idcirco audire perquipiunt. Hi hactenus preces et vota tua summa cum voluptate auscultaverunt, et ad me bona fide retulere, te mihi Patrique meo de meliore semper nota commendare soliti, et in hoc (ut aliquando monui) Patris mei coelestis faciem perpetuo observantes. Porro Ecclesia fixe habitat in hortis, id est assidue versatur in amoenitate Scriptu-
turarum, in excolendis paradisis juge virentium, pulchre florentium, et suaviter olentium virtutum: ita Rupertus, Honorius et alii. Amici sunt angeli: ita Cassiodorus, Theodoretus, Beda, Aponius, Anselmus, Haymo, Rupertus et alii. Huc accedit versio Chaldaei: "Dixit Salomon in fine prophetiae suae: Dicturus est Dominator saeculi coetui Israel in fine dierum: Tu congregatio Israel, quae comparata es horto minimo inter nationes, et habitas in domo doctrinae cum sociis Concilii, et reliquis populis, qui auscultant vocem principis scholae, et discunt ab ore ejus verba ejus, audire fac legem, vocem sermonum tuorum in tempore, quo tu sedes ad justificandum, et condemnandum, et assentior omnibus."
Symbolically, St. Gregory, Cassiodorus, and Bede consider that Christ here desires to hear the voice of the Church's preaching (Rupert adds: and of prayer and petitions), so that the garden of the faithful, in which the doctrine of Sacred Scripture dwells, may be cultivated: for by this voice both He and the friends, that is, the angels and the blessed, are delighted. Less correctly, Justus of Urgel reads: 'You who dwell in the gardens: friend, listen; make me hear your voice,' as if 'you who dwell in the gardens' were the voice of the bridegroom; and the following 'friend, listen,' etc., were the voice of the bride to the bridegroom, as if to say: Make me, O bridegroom, hear your most joyful voice, with which you will say to him who has lived holily on the day of judgment, Matthew 25:21: "Well done, good and faithful servant; because you have been faithful in a few things, I will set you over many; enter into the joy of your lord." So also Theodoret, who, reading with the Septuagint in the masculine 'you who dwell in the gardens,' considers all these to be the words of the bride to the bridegroom, who, he says, diligently desiring and awaiting the second coming of Christ, humbly prays to Him and says: "Make me hear (that) voice of yours" most longed for, Matthew 25:34: "Come, blessed of my Father, possess the kingdom prepared for you from the foundation of the world."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
The three Anonymi in Theodoret, reading with the Septuagint 'you who dwell in the gardens,' etc., consider these words to be those of the bride to the bridegroom, whom she says is seated in the gardens: "The gardens," they say, "are the divine temples, the memorials of the martyrs, the communities of those who have embraced the solitary life. In these, where people offer a thousand silver pieces for the fruit of the vineyard, the bride asserts the bridegroom dwells, and she begs Him not only to converse with angelic powers, but also to make her worthy of His voice, and not to despise her, who burns with desire and thirst to enjoy His words." To this St. Ambrose adds, on Psalm 118, sermon 12, verse 8: "Hence we too," he says, "if we wish Him to sit in us, let us be enclosed gardens and
Tres Anonymi apud Theodoretum legentes cum Septuaginta, qui habitas in hortis, etc., censent haec verba esse sponsae ad sponsum, quem in hortis sedere dicit: "Horti autem, inquiunt, divina sunt templa, martyrum monumenta, eorum, qui solitariam amplexi sunt vitam conventus. In his mille argenteos pro fructu vineae offerentibus, sponsum asserit habitare, atque illum obsecrat, ut non solum cum angelicis virtutibus colloquatur, sed seipsam quoque voce sua dignam efficiat, neve contemnat se, quae desiderio sitique ardet, fruendi sermonibus ipsius."
as well as my own, namely the angels -- indeed, they stand with ears pricked up and attend to your voice (for this is what makshivim means), thirsting for it most intensely, that they may receive and drink it in. Hence Rupert: "Make me," he says, "hear your voice, so that the law of the Lord may always be in your mouth, now by preaching, now by working, now by singing psalms: for by these means I gladly hear your voice, and so that you may do this more wisely and diligently, behold, I tell you: friends also listen -- those whom you do not see with bodily eyes, namely the holy angels, according to Psalm 137:1: 'In the sight of the angels I will sing psalms to you.'" Moreover, from this, says St. Ambrose, book On the Good of Death, chapter 5: "Plato composed that garden for himself which he elsewhere called the garden of Jupiter, and elsewhere the garden of the mind: for he called Jupiter both god and the mind of the whole world. He said that the soul, which he calls Poverty, entered into this garden to fill itself with the abundance and riches of the garden, in which, filled with drink, there lay one who poured out pure nectar. This therefore he composed from the book of the Song of Songs, because the soul, clinging to God, had entered the garden of the mind, in which there was an abundance of diverse virtues and flowers of discourses."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Primo, Guilielmus exponit de Christo per Gabrielem poscente consensum B. Virginis ad Verbi incarnationem, q. d. O Virgo, quae in hortis animae pasceris liliis puritatis, audire me fac vocem tuam, quasi dicas: "Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum," Luc. I, 38. Rursum idem Guilielmus exponit de Christo post resurrectionem poscente a matre licentiam e terra abeundi, et ascendendi in coelum, q. d. Audire me fac vocem tuam, qua dicas: "Fuge, dilecte mi: assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum," ut fugias in coelum, indeque mihi et apostolis de tuo discessu maestis mittas Spiritum Sanctum.
Second, Alan, as if Christ says: "O my mother, who dwell in gardens -- in the garden of the Church bodily, and in the garden of virtues sprouting into eternal life spiritually; in the garden that is Christ, through love; in the garden of eternal life through hope, and subsequently to dwell through direct vision -- make me hear your voice, that is, direct your prayers to me from whatever tribulation, that I may fulfill them, because you cannot pray inordinately." Third, and most aptly according to the letter, Cardinal Hailgrin, as if to say: "At the end of this work, Christ here concludes His words; He assigns to His mother the office she is to hold in heaven, saying: O my beloved, you who dwell in the gardens of graces and virtues, make me hear your voice in prayers, let your voice sound in my ears, because friends, namely the angels, are listening, so that whatever you ask of me, they may immediately carry out in their dutiful ministry. And the Blessed Virgin, willingly complying with her Son, and as if rejoicing in such an office imposed upon her, immediately rises to prayer, saying: 'Flee,' etc., as follows."
VOX SPONSAE.
VERS. 14. FUGE, DILECTE MI, ET ASSIMILARE CAPREAE, HINNULOQUE CERVORUM SUPER MONTES AROMATUM.
FUGE, DILECTE MI, ET ASSIMILARE CAPREAE, HINNULOQUE CERVORUM SUPER MONTES AROMATUM. - Symmachus, suavitatum; Syrus pro fuge, etc. vertit, ut cum venero, dilecte mi; Chaldaeus, in illo tempore dicent senes coetus Israel: Fuge tibi, dilecte mi Dominator saeculi, de terra hac immunda, et habitet majestas tua in coelis excelsis: et in tempore tribulationis, quo nos oraverimus coram te, eris similis capreae quae in tempore, quo dormit, unus oculus ejus est clausus, et alter oculus est apertus; aut sicut hinnulus cervorum, qui in tempore quo fugit, respicit post se: sic tu contemplaberis nos, et respicies tribulationem nostram de coelis excelsis, usque ad tempus quo beneplacitum erit tibi in nobis, et redimes nos, et introduces nos in montem Jerusalem, et ibi adolebunt sacerdotes coram te incensum aromatum.
Est ultima et cycnaea vox sponsae, qua sponso cupienti vocem ejus ultimam audire, illam edit, et per eam ultima et extrema sua vota sponso insinuat, quae sunt, ut sponsus fugiat, id est celeriter se proripiat instar capreae super montes aromatum, eoque secum rapiat sponsam, ut ibi illa ipso solo perfruatur: nec enim amor, qui intimis sponsae medullis insedit, ullas sponsi moras patitur. Fuge ergo, o sponse, mecum e vallibus hortorum in montes rupium, ex turba in solitudinem, ex coeno faetorum in colles aromatum.
Again, 'flee,' that is, hasten, go quickly, and fly to the mountains: so also the Hebrew barach, that is, 'to flee,' is sometimes the same as 'to run hastily,' says Rabbi Joseph Kimchi, of which meaning Pagninus lists several examples in the Thesaurus of the Holy Language: for since flight happens with haste and speed, by metalepsis 'to flee' is taken for 'to hasten,' 'fugitive' for 'swift,' and 'flight' for 'running.' So Virgil, Georgics 3, verse 66, says: "The best days of life for wretched mortals Flee first."
that is, it passes by most swiftly and flies away; and Silius: "He fled faster than the East winds"; and Plautus: "With oar and sail, hasten and flee as fast as you can." Whence Seneca, epistle 118, near the end: "Never," he says, "does Virgil say that days 'go,' but rather that they 'flee,' which is the most impetuous kind of running": for flight is the swiftest of all, especially that of gazelles and young stags when hunting dogs pursue them most swiftly. There is therefore an emphasis in the word 'flee,' as if to say: Just as gazelles and young stags, driven by dogs, flee at full speed, so you, O bridegroom, I beg, for the sake of my salvation, flee with me, that is, carry me away with you most swiftly to the mountains of spices, that is, to heaven, where I may live beyond all danger, and be blessed, and most joyfully enjoy you: "You do not flee to escape: you flee so as to be caught." Sanchez adds: 'To flee' sometimes means 'to attack': thus of Aeneas pursuing Turnus, Virgil sings, Aeneid 12: "As often as he cast his eyes upon the foe, And attempted in his course the flight of his swift steeds, So often Juturna turned back the chariot." By this meaning, therefore, it is intimated that the saints, led by Christ, through heroic works of mortification, martyrdom, charity, and other virtues, attack and seize the mountains of spices, that is, the mountains of eternity in the heavens, according to Christ's saying, Matthew 11:12: "The kingdom of heaven suffers violence, and the violent take it by force." This flight, therefore, denotes the swift assault in the contest of virtue, by which the saints invade and occupy heaven. The mountains of spices are the mountains of Bether or Bethel, as I said at chapter 2, verse 7, where Jacob saw a ladder set up from the earth to heaven, and angels descending and ascending upon it toward God who leaned upon the top of the ladder, and therefore he called the place Bethel, that is, the house of God, Genesis 28:12. The mountains of spices, therefore, or as Symmachus says, 'of delights,' symbolically denote heaven, as the Chaldean, Vatablus, and others everywhere explain, where the saints, most sweetly singing, continually offer God spices, that is, the incense and perfumes of praise, prayer, thanksgiving, and jubilation, as is clear from Revelation 5:8 and following.
Rursum fuge, id est festina, festinanter abi, et avola in montes: sic et hebraeum ברח barach, id est fugere, subinde idem est, quod festinanter currere, ait R. Joseph Kimchi, cujus significati plura exempla recenset Pagninus in Thesauro linguae sanctae: quia enim fuga fit cum festinatione et velocitate, hinc per metalepsin fugere sumitur pro festinare, fugax pro veloci, fuga pro cursu. Sic Virgilius, III Georg. vers. 66, ait:
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Ecclesia in fine mundi, conversis et completo sanctorum et electorum numero, qui sedes angelorum lapsorum restaurabunt et implebunt, toto hoc opere sua ad coelum suspiria e corde sponsi amore ardenti ad eum ejaculatur, ut ibi post tot labores et agones quasi emerita et victrix cum Christo nuptias beatas consummet, eoque gloriose perfruatur in aeternum, ac cum sanctis angelis juge Alleluia concinat. Unde idem suspirium hic iterat, eoque cantico concludit, imminente jam secundo Christi adventu ad judicium. Sensus ergo est, q. d. Fuge, id est festina et proripe te, o sponse, mox a peracto judicio, ex valle hac lacrymarum, tot sceleribus et aerumnis foetida et putida, in montes aromatum, id est ad colles beatae aeternitatis, ad sedes angelorum ubi omnia fragrant thure et incenso laudum et jubilorum, eoque pariter me tecum transfer, uti solent capreae et hinnuli foetus suos secum eripere (imo sine illis nolunt se solos eripere) a venatoribus, et transferre in montes aromatibus redolentes. Cur Christus comparetur capreae et hinnulo, plures causas et analogias recensui, cap. II.
Unde Cosmas Damianus paraphrastice et pathetice sic explicat: O optime, et vita mea mihi charior sponse mi, Domine Jesu Christe, venisti tandem diu multumque vocatus mihi et exspectatus: felix, faustusque sit nobis adventus tuus. Ecce jam exoptata spirat regenerationis nostrae dies: jam te exorto summo Sole et Rege nostro, principum omnium et potestatum, ceu liquescentium montium, umbrae contrahuntur: jam omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis: jam vita nostra, quae hactenus in te condita latuit, una cum tua vita et gloria universo orbi revelabitur: jam corruptibile hoc corpus induet incorruptionem, et mortale immortalitatem: jam denique tecum de peccato et morte triumphaturi, hostibus nostris Oseae hoc carmen canentes insultabimus: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, peccatum, stimulus tuus? Bonum certamen certavimus, cursum consummavimus, fidem servavimus, vicimus. Rogamus ergo te enixe, ut nos omnes qui sumus electi et dilecti tui, ex quatuor plagis ad te venire jubeas, et in istam nubem tuam lucidissimam rapias, teque et nos e conspectu hominum impiorum quam celerrime in coelum, procul e foetidis hujus mundi montibus, ferinum leonum et pardorum virus olentibus, transferas in montes coelestes omnium gratiarum et virtutum tuarum, ac votorum nostrorum aromaticam spirantes fragrantiam. Audiat tandem, te obsecro, tua Ecclesia promissam illam jucundissimam vocem tuam: "Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea..., coronaberis," etc.; item et illam: "Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi."
Porro Patres haec passim referunt ad Christi ascensionem in coelum, qui contigit 40 die ab ejus resurrectione, quasi Ecclesia, id est apostoli et fideles supplicent Christo, ut scandat in coelum, sed ita ut inde suos sanctos oculo misericordiae respiciat, eosque sua gratia et consolatione saepe visitet: sanctos, inquam, qui montes aromatum dici merentur ob contemptum terrenorum, et appetitum coelestium bonorum et gaudiorum, ait Beda: sic et Cassiodorus, Philo, Justus, Aponius et S. Bernardus, serm. 9 in Psalm. Qui habitat, ubi per montes aromatum accipit omnes angelorum ordines, super quos Christus, qua homo, triumphans in coelum ascendit. Verum quia de Christi ascensu in coelum jam dudum actum est cap. II, in Ecclesiae adolescentia: hinc melius hic, ubi agitur de Ecclesia jam adulta, imo perfecta, ideoque statim beanda et glorificanda in coelo, fugam hanc sponsi in montes aromatum accipias de secundo Christi adventu, quo scilicet ipse in die judicii, eo peracto in valle Josaphat, ex ea cum sanctis gloriose scandet in coelum, eosque secum rapiet, ut ipsos Deo Patri velut fructum crucis suae offerat: ita Theodoretus, Honorius, Aponius, S. Ambrosius, De Bon. mort., V, et S. Bernardus, serm. 9 in Psalm. Qui habitat, et ex neotericis Luysius, Nannius, Osorius, Delrio, Hortolanus et alii.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
First, St. Gregory: "Christ," he says, "fleeing the reprobate, seeks the mountains of spices, because, leaving the perverse behind, He does not cease to visit holy souls, who both become lofty through contemplation and carry with them fragrant ointments through the compounding of virtues; upon these mountains the beloved is likened to a gazelle and a young stag, because in the hearts of holy men it is manifest with what tender charity He assumed humanity for our sake." Hence St. Ambrose, book 3 On Virgins, applying these words to them: "There," he says, "let the daughters seek Christ, where the Church seeks Him -- on the mountains of good fragrance, which by the loftiness of their exalted deeds breathe forth the sweet odor of life from the summits of their merits. For He flees the streets, He flees the gatherings and the noise of the marketplace, according to what is written, Song of Songs 8:14: 'Flee, my brother, and be like a deer or a young stag upon the mountains of spices.' For hostile to the snaky serpents, fleeing dogs, and hating the serpents that crawl upon the ground, He knows not how to dwell except in the loftiness of virtues, He knows not how to abide except in such daughters of the Church who can say, 2 Corinthians 2:15: 'We are the good fragrance of Christ.'"
Primo, S. Gregorius: "Christus, inquit, fugiens reprobos, montes aromatum petit, quia perversos dimittens, sanctas animas visitare non desinit, quae et per contemplationem excelsae fiunt, et per confectiones virtutum odorifera unguenta secum ferunt; super hos montes dilectus capreae, hinnuloque cervorum assimilatur, quia in cordibus sanctorum virorum manifestatur quam pia charitate humanitatem pro nobis assumpsit."
Hinc S. Ambrosius, lib. III De Virg., haec iis adaptans: "Ibi, inquit, filiae Christum quaerant, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum, suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant. Fugit enim plateas, fugit conventus et strepitus fori, juxta quod scriptum est, Cantic. VIII, 14: Fuge, fraternus meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi in montes aromatum. Serpentinis enim invisus colubris effugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi in talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere, II Corinth. II, 15: Christi bonus odor sumus."
Secundo, aptius ad litteram S. Ambrosius, lib. De Bon. mort., cap. V, haec accipit de desiderio animae evolandi ex hac vita et saeculo in coelum: "Fuge, inquit, frater meus. Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa, terrena fugientem. Dicit ut similis sit damulae, quae evadit de retibus: vult enim et ipsa fugere et
ut persecutionem fugiendo declinemus: "Propter infirmos, ait S. Ambrosius, fugit, qui tentamenta graviora ferre non possunt, etc.; transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio possit odorem beatae resurrectionis afferre. Montes aromatum sancti sunt: ad eos confugit Christus, quia fundamenta ejus in montibus sanctis: ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta; in nobis fugit, in illis fida statione consistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere, II Cor. II, 15: Bonus odor Christi sumus Deo. Mons aromatum David cujus orationis odor ascendebat ad Dominum, et ideo dicebat, Psalm. CXL, 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo."
Mystici, sive contemplativi, haec referunt ad mysticos Christi ad animam accessus et recessus: hi enim fugae assimilantur; unde noster Alvarez de Paz, De Nat. contempl. lib. V, part. II, cap. XII, sic explicat, quasi dicat: "Fuge, dilecte mi," etc., quandoquidem, o sponse, fugiturus es, et me tuo amore relicturus, oro ut fugias ad instar capreae hinnulique cervorum, qui ita insequentes fugiunt, ut frequenter ad eos se convertant, oculisque inspiciant. Vade, sed redi, ut sicut discessu tuo humilior, et meam infirmitatem agnosco, ita accessu virtutum augmento exalter, et amoris affectu respirem. Tu te similem fecisti aquilae.
Symbolice Rupertus et S. Gregorius censent hic animam piam petere ut Deus se abscondat, ac in suam deitatis caliginem et incomprehensibilitatem se recipiat, ne plus alta de eo contemplans eum se comprehendisse arbitretur: audi S. Gregorium, XVII Moral. cap. XV: "Fuge, dilecte mi, fuge, ac si diceret: Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane." Rursum Philo: Cum, inquit, tentaris, o anima dilecta, fuge ad montes aromatum, id est ad exempla sanctorum, ut iis animata tentationi resistas: tentaris libidine, fuge ad arduum castitatis montem Joseph patriarcham, qui in manu herae se tentantis pallium reliquit, et aufugit, tentaris ira, fuge ad mitissimum clementiae collem Davidem, qui Sauli scelus persecutionis ignovit, eumque imitare: "Simus ergo, ait, montes aromatum," id est odoramenta virtutum. Insuper in tentatione, praesertim voluptatis, gulae et luxuriae, singulare remedium est fuga, ut fugias omnes carnis illecebras, et mulierum species omnesque peccandi occasiones.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Primo, Guilielmus haec accipit de B. Virgine rogante Christum, ut in coelum ascendat, indeque in se et apostolos mittat Spiritum Sanctum; ascendat, inquam, "super montes aromatum," id est super omnem excellentiam angelorum, qui facti sunt montes aromatum, cum in amore Dei solidari beati meruerunt: "Propter ineffabiles, inquit, quibus perpetuo fruentur, delicias internae suavitatis, ex contemplatione summae Trinitatis."
Secundo, Rupertus docet in quavis necessitate fideli confugiendum esse ad montes aromatum, id est invocandos esse sanctos quoslibet, sed praesertim B. Virginem, quae est Virgo virginum, mons montium, et sancta sanctorum: "Levavi, ait Psalm. CXX, 1, oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; sed ad te praecipue convertimur, ad te praesertim oculos nostros levamus, tuum prae omnibus auxilium suspiramus. Per sanctum uteri tui sacramentum, et illum, qui animam tuam pertransivit, gladium, obtine ut videamus ipsam illuminationem montium aeternorum, scilicet dilectum, et ex dilecto dilectum et simul dilectionem amborum, id est Patrem et Filium, et Spiritum Sanctum, Deum unum, vivum et verum, cujus regnum et imperium permanet in saeculum saeculorum. Amen."
Sensus litteralis et adaequatus Canticorum est, describere conjugium Christi et Ecclesiae per humanitatem ab eo assumptam; sensus partialis, Christi et animae sanctae, non cujuslibet, sed perfectae; et sensus principalis, Christi et B. Virginis. Primo ergo, describit Ecclesia et anima sancta infantiam, a cap. I usque ad cap. II, vers. 8; secundo, ejus adolescentiam, a cap. II, vers. 8, usque ad cap. III, vers. 6; tertio, ejus virilem aetatem, a cap. III, vers. 6, usque ad cap. V, vers. 2; quarto, ejus senectam, a cap. V, vers. 2, usque ad cap. VI, vers. 3; quinto, ejus renovationem et glorificationem, vel potius aspirationem ad gloriam, a cap. VI, vers. 3, usque ad finem libri.
1. OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI. - Petit Synagoga osculum incarnationis Verbi, quo scilicet Verbum osculetur humanam naturam eam assumendo, ut in ea patiendo, illam Deo Patri ob peccatum exosam reconciliet. Petit anima sancta osculum perfectionis, charitatis et unionis cum Deo. Petit B. Virgo osculum Spiritus Sancti, ut fiat mater Christi.
QUIA MELIORA SUNT UBERA TUA VINO. - Ubera vocat papillas, nec enim viri habent mammas, ut feminae; ex papillis autem virorum subinde lac exprimi docet Galenus et Aristoteles, lib. I Histor. animal., cap. XII, et lib. III, cap. XX; ubera significant dulcissimam lactandi facultatem et vim, Christus enim sua doctrina et gratia quasi duobus uberibus lactat fideles. Nota to quia, haec enim vox dat causam cur sponsa ambiat osculum sponsi, q. d. Quia dulcedinem tuorum uberum, id est tuae doctrinae, gratiae et consolationis gus-
tavi, hinc aspiro ad tuum osculum, ut ex ejus halitu spiritum et animam, a qua omnis dulcedo promanat, in vino ipso fonte hauriam. Haec ubera meliora sunt vino voluptatum saeculi, aeque ac vino, id est austeritate legis mosaicae.
2. FRAGRANTIA UNGUENTIS OPTIMIS, - puta charismatibus Spiritus Sancti praestantissimis. Externa Christi ubera sunt apostoli et evangelistae.