Cornelius a Lapide

Sapientia XIX


Index


Synopsis Capitis

Pergit in antithesi fidelium Hebraeorum et infidelium Aegyptiorum; unde multa supplicia Aegyptiis inflicta, ac praesertim submersionem in Mari Rubro recenset, iisque opponit varia beneficia Hebraeis collata, tum in Aegypto, tum in deserto. Unde colligit, Deo elementa omnia servire, tam ad puniendum impios, quam ad praemiandum pios, eique ad nutum obedire, ac tandem pro omnibus gratias agens librum concludit.


Textus Vulgatae: Sapientia 19:1-21

1. Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Praesciebat enim et futura illorum: 2. quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos poenitentia acti. 3. Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ: et quos rogantes projecerant, hos tanquam fugitivos persequebantur: 4. ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quae acciderant, commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis, repleret punitio: 5. et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. 6. Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. 7. Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quae ante erat, terra arida apparuit, et in Mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: 8. per quem omnis natio transivit, quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. 9. Tanquam enim equi depaverunt escam, et tanquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. 10. Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. 11. Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis. 12. In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias. 13. Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. 14. Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos. 15. Qui autem cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. 16. Percussi sunt autem caecitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. 17. In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde aestimari ex ipso visu certo potest. 18. Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quaecumque erant natantia, in terram transibant. 19. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. 20. Flammae e contrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies,

bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti in omni tempore, et in omni loco assistens eis.


2. 2. Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Praesciebat enim et futura illorum.

Graece, impiis autem immisericors indignatio institit: praevidebat enim eorum et futura. Pendent haec a fine capitis praecedentis: pergit enim in antithesi Hebraeorum et Aegyptiorum, q. d. Hebraei in seditione Core murmurantes igne puniti a Deo, mox resipuerunt: quare paucorum strage ceteri cautiores evaserunt, sola enim tentatio, id est experientia irae sufficiens erat ad correctionem eorum: quare plaga ignis in eos non ad extremum desaeviit, sed tantum modice ad eorum probationem et emendationem; at vero impiis Aegyptiis vindicta Dei usque ad internecionem, sine ulla misericordia supervenit: videbat enim Deus eorum pervicaciam, quod scilicet essent incorrigibiles, nullisque minis vel poenis mores mutaturi essent; quare ad unum omnes mersit in Mari Rubro.


2. 2. Quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos poenitentia acti.

Graece diokonta, id est persequentur illos poenitentia acti. Perperam Complutenses legunt poenitentiae actus, etsi eodem redeat sensus: actus enim poenitentiae fuit Aegyptiorum persecutio, ut Hebraeos ad se revocarent; graece, quantum ipsi cum permississent abire, atque cum studio praemisissent illos, poenitentia ducti essent persecuturi: pendet sententia a praevidebat, quod praecessit, q. d. Praevidebat Deus, quod Aegyptii, etsi ob caedem primogenitorum perculsi permitterent, imo cogerent Hebraeos exire ab Aegypto, ne ob eas graviores Dei plagas sentirent, mox tamen poenitndine ducti eos persequerentur, ut reducerent in Aegyptum, uti de facto persecuti sunt usque ad Mare Rubrum, in quo proinde Deus omnes submersit: lege Exod. xiv, 25.


3. 3. Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tanquam fugitivos persequebantur.

Q. d. Aegyptii Hebraeos, quos paulo ante velut dominos cum precibus emiserant, hos, mox mutato consilio velut servos fugitivos persecuti sunt: sic saepe alibi ejicere significat emittere. Pro inscientiæ graece est anoias, id est stultitiae, amentiae: stulte enim eos persecuti sunt, quia persequendo mersi sunt in Mari Rubro; quare fuit haec cogitatio inscientia, id est insipiens, stultum et insanum Aegyptiorum consilium.


4. 4. Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quae acciderant, commemorationem amittebant, ut, quae deerant tormentis, repleret punitio.

Graece, traxit autem eos digna quaedam necessitas, et eorum quae acciderant oblivionem injecit, ut quae restabat tormentis adimplerent poenam. Commemorationem, id est memoriam. Pro ducebat, graece est eilke, id est traxit, q. d. Aegyptios ad hunc exitum et exitium, puta ad submersionem in mari protraxit necessitas divinae ordinationis, seu punitionis in eos a Deo decretae, qua scilicet decreverat Deus eos excaecare, ut dum insequentur Hebraeos per Mare Rubrum a Deo divisum, illius alveum ingressi, revolutis in eos aquis obruerentur: et quia priorum plagarum a Moyse Aegyptiis immissarum memoria eos a persequendo Hebraeos revocare potuisset, Deus illarum oblivionem illis injecit, ut sic implerent mensuram suae tyrannidis suorumque scelerum, qua impleta ipse pariter repleret, id est impleret cumulum poenae, omnes mergendo in mari, ac deinde in igne gehennae: vide dicta Exod. xiv, 25.

Nota ductum et tractum necessitatis hujus, quo Aegyptii a Deo trahebantur in suam perniciem, non fuisse naturalem, antecedentem et perfectum, hic enim opponitur libertati liberoque arbitrio; sed moralem et consequentem, qui innititur certae Dei praescientiae, qua Deus praesciebat, quod si ipse Hebraeos poneret in arcto, puta in angustiis rupis et Maris Rubri, ut naturaliter evadere non possent, Aegyptii eos libere persequerentur, ut comprehenderent, etiam per Mare Rubrum: quo facto, ipsi ibidem necessario ex vi sui decreti, quo eos punire et mergere volebat, reipsa mergerentur et suffocarentur. Rursum, digna necessitas accipi potest commerita sors, conditio quaedam cum illorum ingenio et natura conjuncta, ut fatalis quaedam necessitas videretur potuisset, ait Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. xv, num. 10: haec necessitas est ex parte rei, cujus culpa exigit justam poenam, sicut prior fuit ex parte Dei, ejusque decreti ac justitiae vindicativae, quae quasi necessario poscit justam reatus vindiciam, ut justitiae satisfiat; prior ergo posteriori est correlativa, et antistrophe respondet: nam culpa exigit poenam a justitia, et vicissim justitia poenam justam culpae reoque infligit, ut non remaneat dedecus culpae sine decore poenae, justaeque vindictae: haec enim illam adaequat, et quasi obliterat.


5 et 6. 5 et 6. Et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.

Graece, paradoxon edyporian perase, id est paradoxum, inopinatum, mirabile iter, vel perfectionem transiret; Vatablus et alii legunt peraze, id est tentaret: vide dicta cap. x, vers. 17. Illi autem (Aegyptii scilicet) novam (graece, xenon, id est peregrinam, novam, insolitam, mirandam) mortem invenirent (submersionis in Mari Rubro). Omnis enim creatura ad suum genus (id est secundum vel juxta genus suum, id est, ut graece, in genere suo) ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.

Q. d. Primo, omnes creaturae, quas adhibuisti ad puniendos Aegyptios et servandos Hebraeos, novam induere figuram et formam, ut, quae prius exstiterat talis vel talis conditionis, jam alia esse inciperet, et quasi novum esse ab initio acciperet. Explicat id exemplis columnae, nubis, maris, manna, et caeterorum quae subjicit: omnia enim haec in gratiam Hebraeorum videbantur mutare suam indolem et naturam, ut Hebraeis commoda, Aegyptiis vero noxia evaderent. Unde Vatablus vertit, siquidem res omnes creatae, commissae sibi curae subservientes in genere suo, aliam de integro figuram, ut illaesi filii tui conservarentur, induere. Secundo, vero ab initio explicat S. Bonaventura, q. d. Creatura recuperarunt eam conditionem, quam habuerunt in statu innocentiae, scilicet ut essent innoxiae, nec nocerent Adae innocenti, verbi gratia, aqua submergendo, ignis comburendo, spinae pungendo, nubes obscurando, etc.: nam pro ab initio, graece est, palin anothen, id est rursum desuper, sive ex alto; vel rursus ab integro, sive ab initio; vel rursus a principio, ab antiqua origine, uti erat olim in sui initio et creatione: haec tria enim significat anothen. Hoc tertium sequitur S. Bonaventura; et noster a Castro: Revocabatur, inquit, creatura ad initium creationis, quasi de novo crearetur et reformaretur in gratiam Israelitarum: videbatur enim rursus reformata a Deo, a quo facta fuerat in initio. Deserviens tuis praeceptis, graece, propriis mandatis, hoc est inserviens certis et propriis officiis, quae Deus illi ad commodum Hebraeorum demandabat. Pro refigurabatur, graece est anetyputo, id est ad suum typum sive formam revocabatur, ad primaevam suam ideam reformabatur, de novo suo typo applicabatur, ut novam formam et figuram acciperet: typus enim sive forma rerum creatarum est idea, quae est in mente et voluntate divina: juxta hanc enim Deus omnia creat et recreat, format et reformat.


7. 7. Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quae ante erat, terra arida apparuit, et in Mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio.

Graece, nubes castra inumbrabat: quae autem aquae prius fuerat, sicca emergens terra visa est: a Mari Rubro via non impedita, et viridem herbam ferens campus e gurgite violento. Exemplis ostendit quod dixit, scilicet Deum in gratiam Hebraeorum creaturas quaslibet transformasse et commutasse: primum exemplum est columna praeiens castra, haec enim formam mutabat quotidie, dum per noctem splenderet ut ignis ad illuminandum tota Hebraeorum castra, per diem vero opacaretur ut nubes ad castra obumbrandum, et ab aestu solis protegendum. Secundum est, quod ex aqua, quae ante erat, terra arida apparuit, et in Mari Rubro via sine impedimento; graece, ex prius autem exsistente aqua arida emersio terrae visa est, vel sicca emergens terra apparuit, et ex Mari Rubro iter expeditum, cum scilicet Deus per Moysem virga percutientem Mare Rubrum, illud divisit, ac ventum validum induxit, qui alveum ejus plane siccaret atque resectis (si quae ibi erant) sylvis, carectis, saxis, etc., illud complanavit, ut Hebraei, etiam pueri et feminae, sicco pede, facile, molliter et exsultanter illud transirent; unde Isaias, cap. lxiii, vers. 13: Qui eduxit eos, inquit, per abyssos quasi equum in deserto non impingentem, q. d. Sicut equus in hippodromo, ubi omnia ad cursum aequata et complanata sunt, facile decurrit nec uspiam impingit: sic Hebraei per alveum Maris Rubri a Deo complanatum, molliter transierunt. Pergit Isaias: Quasi animal in campo descendens: Spiritus Domini ductor ejus fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Et Psaltes, Psalm. cv, 9: Et increpuit Mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. Huc facit quod ait Philo, lib. De Vita Moysis, fundum Maris Rubri antea limosum et lutosum concrevisse: Suis minutiis, inquit, induruit velut pavimentum construtum silice; intellige quantum sufficiebat ad firmandos et solidandos in eo gressus: nam alioqui erat instar campi germinantis, ut sequitur. Magnum hoc fuit prodigium et beneficium, quo Moyses virga sua, sive baculo suo secuit, et stitit aquas Maris Rubri in gratiam Hebraeorum.

Simile fecit S. Sabinus episcopus Placentinus, qui Padum restagnantem litteris ad eum scriptis in suum alveum repulit; de quo audi S. Gregorium, III Dialog. cap. x: Sabinum fuisse asserunt mirae virtutis episcopum, cui dum die quadam suus diaconus nuntiasset, quod cursus sui Padus alveum egressus Ecclesiae agros occupasset, totaque illi loca nutriendis hominibus profutura aqua ejusdem fluminis teneret, venerabilis vitae Sabinus episcopus respondit, dicens: Vade et dic ei: Mandat tibi episcopus, ut te compescas, et ad proprium alveum redeas. Quod diaconus ejus audiens despexit et irrisit. Tunc vir Dei accersito notario dictavit, dicens: Sabinus Domini nostri Jesu Christi servus, commonitorium Pado: Praecipio tibi in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut de alveo tuo in locis istis ulterius non exeas, nec terras Ecclesiae laedere praesumas. Atque eidem notario dicens subjunxit: Vade, hoc scribe, et in aquam ejusdem fluminis projice. Quo facto sancti viri praeceptum suscipiens, statim se a terris Ecclesiae fluminis aqua compescuit, atque ad proprium alveum reversa, exire ulterius in loca eadem non praesumpsit. Qua in re, Petre, quid aliud quam inobedientium hominum duritia confunditur? quando in virtute Jesu, et elementum irrationale sancti viri praeceptis obedivit.

Simili modo S. Attala abbas Bobiensis, cum Bobius fluvius monasterii molendinum alluendo suffoderet, Sinoaldo diacono dixit:

Sumpto baculo, quo sustentor, vade ad Bobium fluvium, et facto crucis signo dicito illi, ut has rimas desinat perfodere: quod cum fecisset, Bobius obediens recessit, et ad adversam molendini ripam cursum inflexit: ita Surius in Vita ejus, et Philippus Ferrarius in Catalog. Sanct. Italiae, ad diem 10 martii. Denique S. Gregorius Thaumaturgus, quem S. Basilius Moysi comparat, paludem inter fratres causam discordiarum exsiccavit, ac Lycum fluvium perniciose agros inundantem ad ripam, quo sustentabatur baculo, qui statim virentem crevit in arborem, coercuit, ut postea ultra eum terminum non effluxerit, uti refert S. Gregorius Nyssenus in ejus Vita. Ex dictis patet, Hebraeos non ambulasse super mare, sed in fundo maris sicco. Quare canit Tertullianus lib. II Contra Marcionem cap. III: Calcavit fluctus, hostes demersit in undis: poetice dictum est calcavit, id est superavit fluctus maris jam divisi, perinde ac si pedibus eos calcasset.

Et campus germinans de profundo nimio.

Graece, et viridem herbam ferens campus e gurgite violento, vel ex tempestate vehementi; Vatablus, et herbosus e fluctu violento campus, unde poeta: Prosilit herbosus violento e gurgite campus; Syrus, et conculcata est via in Mari Rubro, et planities plena omni herba occurrit illis; Arabicus, et de gurgite profundo campus distinctus varietate herbarum; Nannius, herbiferus campus et undis procellosis gigneretur. Primo, S. Bonaventura, Lyranus, Holcot et Jansenius censent haec figurate dici per hyperbolen, ac tantum significare, quod via illa in Mari Rubro fuerit Hebraeis loco campi germinantis, eo quod cum summa alacritate et laetitia per eam transierint. Simili schemate Baruch laetitiam Hebraeorum redeuntium e captivitate Babylonica depingens, cap. v, ait: Obumbraverunt autem et sylvae, et omne lignum suavitatis Israel mandato Dei. Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia, quae est ex ipso: vide ibi dicta. Secundo, magis proprie et germane Syrus, Arabicus et alii censent, alveum Maris Rubri vento siccatum apparuisse herbosum et floridum, instar campi germinantis et vernantis, ut Hebraeis transcuntibus illud in Paschate, quando ver est, quo omnia virent, florent et vernant, miram amoenitatem, odoris suavitatem et jucunditatem afferret: nam in fundo maris, praesertim Rubri, germinat alga, herba et flores, quin et lauri, arbores ac sylvae, uti docet Plinius lib. XIII, cap. xxv. Nascuntur, inquit, et in mari frutices, arboresque minores in nostro. Rubrum enim, et totus Orientis Oceanus refertus est sylvis;

et nonnullis interjectis: Eodem tractu insularum sylvas operit aestus, quanquam altiores plantis populisque altissimis. Folia iis lauri, flos violae et odore et colore. Baccae ut oleis, et ipsae odoris jucundi autumno nascentes, foliis numquam deciduis: harum minores totas integit mare; maximarum cacumina exstant, ad quae naves religantur; et cum recessit aestus, et radices. Alias quoque arbores in alto ab eisdem accipimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili. Accedunt recentiores et novi orbis repertores, qui narrant Rubrum Mare herbis florentibus sic implicitum, quasi coronatum et concatenatum esse, ut navigari nequeat, iisque adeo longis, ut a radice ad cacumen numerentur palmi sexaginta, ac quocumque vertuntur fluctus, eodem pariter converti herbas et flores, ut fluctus herbarum potius et florum, quam aquarum et maris esse videantur. Ita Ovetius, lib. II, cap. v, et Simon Majolius, colloq. 10, et ex iis Pineda in Job cap. xxvi, vers. 5.

Porro Deus Hebraeos deduxit in Mari Rubro ea parte et loco, qua major erat planities, ac laetissima herbarum viriditas, florum amoenitas, atque minor copia arborum et sylvarum: hae enim iter tantae multitudinis, ac multo magis equitum et curruum Pharaonis insequentis impedivissent et retardassent: tacet hoc Moyses, Exod. xiv, 22; sed multa hic supplet Sapiens, quae ibi reticentur. Denique, Sapiens hic significat Deum in gratiam Hebraeorum mira patrasse prodigia, omnesque creaturas transformasse, ut eis beneficae forent ac voluptatem afferrent: quare plane verisimile est eum effecisse, ut transitus eorum per alveum maris adeo lati, qui alias fuisset difficilis, utpote arenosus, lutulentus et glaber, germinantibus herbis et floribus eis esset amoenus, hilaris et jucundus, ne ut alias itineris tam longi et fastidiosi eos taederet. Haec est suavis, benigna et munifica Dei nostri erga suos providentia providaque cura: ita nostri, a Castro, Lorinus et Pineda, lib. IV De Reb. Salom. cap. xiii, num. 5; nec ad hoc opus erat miraculo, sufficiebat enim alvei Maris Rubri natura et conditio, ut ex Plinio dixi.


8 et 9. 8 et 9. Per quem omnis natio transivit, quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.

Graece, per quem tota gens transierunt, quae tua manu protegebantur conspicientes miranda portenta, scilicet Maris Rubri divisi dissectique, columnae nubis praeuntis, iter angeli medium sese inter Hebraeos et Aegyptios interponentis, ac in hos jaculantis fulmina, quibus currus, equos et equites prostravit, et mersit in Mari Rubro, Exod. xiv, 23.

Tanquam enim equi depaverunt escam, et tanquam agni exsultaverunt magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.

Graece, tanquam enim equi hinnierunt; et quasi agni exsultaverunt laudantes te, Domine, qui liberasses ipsos; Arabicus, quoniam depasti sunt velut equi, et exsultaverunt tanquam tauri, glorificantes te, o Domine, qui liberasti eos; legit Noster cum Complutensibus, Regiis et Vaticanis, enemuthesan, id est pasti sunt, pro

quo alii legunt echremetisan, id est hinnierunt. Sensus est, q. d. Hebraei transeuntes Mare Rubrum, herbis floribusque germinans et vernans, videntes Aegyptios in eo mersos, mire gavisi sunt et exsultaverunt instar agnorum salientium et equorum hinnientium, praesertim cum mox a transitu, in deserto arido viderent sibi assidue paratam a Deo escam suavissimam, scilicet manna et coturnices, quam avidissime et jucundissime depasti sunt. Conglomerat enim hic Sapiens beneficia et miracula a Deo praestita Israeli, ideoque ab uno salit ad aliud, licet diverso loco et tempore editum, nimirum a transitu Maris Rubri salit ad coturnices: unde eas mox nominat vers. 11; et ad manna: hoc enim celebrat vers. 20. Alludit ad equos depascentes gramina in campo, et agnos in eo exsultim ludentes: nam vers. 7, herboso campo comparavit alveum Maris Rubri, q. d. Tam laete et festive gaudentes et epulantes Hebraei transierunt alveum Maris Rubri, quam equi transeunt per campos et prata herbis florida, quae ipsi avide depascuntur, quamque agni in iisdem gaudent et exsultant: simili enim modo Hebraei in transitu Maris Rubri herbis, floribus, rebusque omnibus ad eorum voluptatem gustumque comparatis, quasi escis pasti et recreati sunt. Forte enim piscibus, ostreis, pomis et fructibus, etc., in Mari Rubro inventis, et a Deo praeparatis proprie pasti sunt: sicut enim Deus Hebraeis paravit mensam in deserto, Psalm. lxxvii, 19, sic et parare potuit in Mari Rubro.

Denique per catachresin pasti sunt, id est velut qui bene pasti et saginati exsultarunt, et, ut nonnulli legunt, echremetisan, id est hinnierunt, id est gaudentes et jubilantes hymnos Deo cecinerunt, ac praesertim canticum Moysis, quod hac de re exstat, Exod. xv, 1; maxime autem notat manna et coturnices, ut dixi. Sicut enim herba in campo ab equis et agnis, utpote mitibus et lanigeris animalibus, ideoque benigni dentis, carpta et depasta mox repullulat et renascitur; depasta vero a feris, utpote venenati dentis, non regerminat, sed tabescit, et velut enecta a virulento dente in radice arescit: sic pariter Israeli fideli et pio collectum, et quasi depastum in campo manna quotidie recrescebat et renascebatur, cum impiis et virulentis Aegyptiis omnia tabescerent, exarescerent et perirent, juxta illud, Proverb. xxi, 20: Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi: et imprudens (impius) homo dissipabit (hebraice, depascet) illud. Sensus ergo est, q. d. Hebraei in vasta solitudine cibo coelesti, puta manna pasti et lautissime enutriti, exsultarunt instar equorum et agnorum, qui in pinguissimis et amoenissimis pratorum pascuis trifolia sibi sapidissima depascuntur. Porro insulsum est, quod ait Holcot: Depaverunt, id est audacter et sine pavore se habuerunt. Minus recte quoque Lyranus et Dionysius: Depaverunt, inquiunt, id est diripuerunt arma et spolia Aegyptiorum mersorum in Mari Rubro: arma enim non erant esca.

Denique portentum hoc divisi Maris Rubri, et transitum Israelis celebrans Psaltes sic canit Psalm. cxiii, 4: Montes exsultaverunt sicut arietes, et colles sicut agni ovium, quod S. Basilius sic exponit: Per hyperbolen montes tripudiantes et laetantes inducit, ut magnitudinem gaudii Hebraeorum significet: sic et Euthymius, multique alii. Rabbini tamen ad litteram ut patet accipient: tradunt enim montem Sina terrae motu concussum se vertisse, et curvasse super Hebraeos instar tinae, eisque applausisse, inquit R. Isaac apud Genebrardum in Psalm. cxiii; et Genebrardus: Ob maris, inquit, et Jordanis exsiccationem tam stupendam vicini montes quasi tripudiarunt, partim admirantes prodigium, partim gratulantes populo. Quin et Theodoretus: Montes, inquit, id est mons Sina cum suis collibus et jugis partim prae gaudio divinae praesentiae gestiit, ut legit S. Augustinus et Romana; partim prae metu et reverentia contremuit et subsiliit, cum Deus in eo Israeli paulo post transitum Maris Rubri daret legem, ut patet Exod. xix, 18: Erat, inquit, omnis mons terribilis; Chaldaeus, contremuit totus mons; Pagninus, et commotus est mons valde; Vatablus, et totus mons vehementer contremuit, sic et Hebraei; unde et sequitur in Psalm. cxiii: Terra mota est; Aquila, parturiit; S. Hieronymus, contremiscit, scilicet ut parturiens, hebraice enim est chuli, id est instar parturientis contremuit. Tropologice, S. Augustinus, S. Hieronymus et Cassiodorus in Psalm. cxiii: Cum, inquit, conversi sumus a vanitate ad veritatem, a creaturis ad creatorem, mare fugit, id est omnis seculi impedimenta cesserunt; terra, id est terrenum hominis cor poenitentia compunctum et commotum est; montes et colles gestierunt, id est, apostoli et praedicatores exsultarunt conversione gentium, spe coelestis gloriae, et reverentia Dei.


10. 10. Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.

Q. d. Hebraei exsultaverunt, tum quia magnifice a Deo habiti et pasti, tum quia memores erant, quanta paulo ante pro eis contra Aegyptios Deus portenta patrasset in incolatu, cum scilicet adhuc incolerent Aegyptum, dum pro natione animalium, graece geneseos, id est foetu, sobole vel generatione pecorum, terra produxit muscas, ac Nilus fluvius pro piscibus, graece pro aquatilibus, dedit copiam ranarum, quae omnes Aegyptiorum domos, mensas et lectos oppleverunt et conspurcarunt: vide dicta Exod. viii, 1 et seq. Pro in incolatu, graece est en paroikia, id est in peregrinatione vel peregrinitate sua, puta in Aegypto, in qua peregrini erant et peregrinabantur Hebraei, juxta oraculum a Deo Abrahae datum Genes. xv, 13.


11 et 12. 11 et 12. Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis. In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.

Graece, in novissimo autem viderunt et novam generationem avium, cum concupiscentia adducti postulassent cibos deliciarum: nam ad consolationem eorum ascendit de mari ortygometra, ac supplicia peccatoribus supervenerunt, non sine factis signis vi fulminum; juste enim patiebantur suis nequitiis. Pro novissime, graece est, en hystero, id est deinde, postea: hebraeum enim achar significat sequens, posterius, quod Noster vertere solet novissimum: explicat escam, quam depaverunt Hebraei, scilicet eam fuisse coturnices sapidas et delicatas. Novam creaturam, ita vocat coturnices nove a Deo productas, et in desertum adductas, quae novi et exquisiti erant saporis, aeque ac magnitudinis et pinguedinis: ita S. Bonaventura; unde eas vocat escas epulationis, graece, escas deliciarum, id est delicatas, quae in epulis lautioribus solent apponi ad epulandum delicate et voluptuose. In allocutione, graece, eis paramythian, id est in consolationem: allocutio enim itinerantis et laborantis, est solatium itineris et laboris. Ortygometra, ita vocatur coturnicum dux, indeque agmen, uti dixi cap. xvi, vers. 2. Vexationes, timoria, id est supplicia, quae irrogantur ad vindicandum timon, id est honorem, ait Gellius, lib. VI, cap. xiv, puta Dei hoc loco, quem laeserant Aegyptii, Deo et Moysi rebellantes.

Non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum.

Ita Romana et Graeca; male ergo nonnulli legunt fluminum: transit, vel potius redit ad ultimam plagam Aegyptiorum, qua cum Pharaone mersi sunt in Mari Rubro, q. d. Ultima haec plaga eis inflicta fuit post praecedentia argumenta irae Dei, quia scilicet antequam Deus eos mergeret, jaculatus est in eos tonitrua et fulmina, quibus currus eorum, equos et equites subvertit, uti dixi Exod. xiv, 25. Audi Josephum, lib. II Antiq. cap. vii: Ecce cum jam universus exercitus introgressus esset, refunditur iterum mare, et Aegyptios fluctibus involvit, ventis etiam eodem impellentibus: accesserunt et imbres de coelo, et aspera tonitrua fulguribus simul intermicantibus, fulmina quoque deferebantur, et nihil omnino deerat eorum, quae ab irato Deo hominibus ad perniciem immitti solent. Aliqui censent haec dici de Sodomitis: in hos enim Deus e coelo jaculatus fulmina, eos igne coelesti sideravit; verum durior est tantus tamque subitus iste saltus, ut subito ab Aegyptiis transiliat ad Sodomitas: ad eos tamen alludit. Tacite ergo confert Aegyptios cum Sodomitis, q. d. Sicut olim Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur, et ignem a Domino de coelo, et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, Genes. xix, 24: sic pariter in Aegyptios jaculatus est fulmina et ignes coelestes, quibus castra eorum subvertit in Mari Rubro, idque ob similes eorum nequitias, praesertim inhospitalitatis, qua in suos hospites barbari erant et truculenti, ut isequitur.


13. 13. Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas: alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.

Inhospitalitatem accipe non negativam, sed positivam: graece enim est, misoxenian, id est odium hospitalitatis et hospitum. Pro instituerunt, graece est epitedeusan, id est exercuerunt. Pro ignotos, graece est agnountas, id est ignorantes, qui scilicet non norant ipsos, nec ab ipsis erant cogniti, q. d. qui nullum cum eis commercium habebant, unde nec in eos benefici exstiterant. Unde Noster apte vertit ignotos; Vatablus vertit, nam alii eos, qui errabant apud se, vel ignotos non recipiebant; Osorius, nam vel homines tantae immanitatis ignaros non recipiebant. Pro advenas Noster legit pariontas, jam legunt parontas, id est praesentes. Pro bonos, graece est euergutas, id est benefactores.

Comparativus detestabiliorem significat hic comparationem institui inter inhospitalitatem Aegyptiorum et Sodomitarum, ad quos versu praecedenti allusit, ut dixi. Sensus ergo est, q. d. Sodomitae sibi lauti, aliis fuere crudeles, ac praesertim in hospites duri et saevi; unde Ezechiel, cap. xvi, vers. 49: Ecce, inquit, haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus, et manum egeno et pauperi non porrigebant. Sed tamen magis inhospitales fuere Aegyptii: nam Sodomitae angelos hospites missos ad Lot, Genes. xix, 3, non receperant hospitio, utpote ignotos, quia ignorabant eos esse angelos, ac nullum cum eis commercium habuerant, nec ullum sciebant ab eis se recepisse beneficium. At vero Aegyptii a bonos (graece benefactores) hospites, puta Hebraeos, a quibus multa receperant beneficia, ac imprimis a Joseph, qui totam Aegyptum in fame aluit et ditavit, Genes. xli, 47 et seq., in servitutem redigebant, iisque quasi mancipiis ad agros colendos, ad Nili alveos et fossas repurgandas, ad pyramides exstruendas, etc., tyrannice abutebantur. Quocirca magis puniti fuere a Deo inhospitales Aegyptii, quam Sodomitae: hi enim solo igne, illi vero igne et aqua siderati sunt, cum fulminibus icti, mersi sunt in Mari Rubro: hanc comparationem plane significant Graeca, quae sic habent, nam et graviorem inhospitalitatem exercuerunt: illi enim ignotos non recipiebant praesentes: hi autem bene meritos hospites in servitutem redegerunt: ubi to illi opponitur to hi: illi, scilicet Sodomitae; hi, scilicet Aegyptii. Porro quam Aegyptii fuerint in hospites saevi, liquet ex Busiride Pharaone, qui Thasium immolavit ad arcendam Aegypti sterilitatem: idem faciebat caeteris hospitibus, teste Eusebio in Chron., et S. Augustinus, lib. XVIII De Civit.

cap. xii: Illo, ait, tempore (quo Danaus imperabat Argivis, Athenis Minos, Atticae Erichtonius, Graecia Dionysius sive Liber pater, Hebraeis Moyses et Josue) vel rex, vel potius tyrannus Busiris, suis diis suos hospites immolabat, quem filium Neptuni perhibent; qua de causa ab Hercule occisus est. Unde et Virgilius, III Georg.: Quis, ait, aut Euristhea durum, Aut illaudati (id est infamis) nescit Busiridis aras? Idem patet ex crudelitate, quam Aegyptii exercuerunt in Moysem et Hebraeos hospites, Exod. i et seq., atque ex iis quae de Aegyptiis narrant Arnobius, lib. VIII Contra Gentes, Minutius in Octav., Diodorus Siculus, lib. II, cap. iv, et alii.

Pharaonem cum totis castris fulminavit, mersitque in Mari Rubro. Ex adverso misericordia et hospitalitas Abrahae ita placuit Deo, ut meruerit angelos hospitio recipere, qui ei et Sarae sterili filium Isaac promiserunt, Genes. xviii. Sic et S. Gregorius ob eleemosynas et hospitalitatem angelum hospitio excepit, qui ei edixit Deum propter eas elegisse ipsum in pontificem, uti habet ejus Vita: idem S. Gregorius, lib. III Dialog. cap. xi, narrat Carbonium Populonii episcopum, eo quod milites hospitio excepisset et abscondisset, a Totila Gothorum rege ursis objectum, sed ursos deflexa cervice, summissoque humiliter capite ejus pedes lambere coepisse, quo portento permotum Totilam et Gothos, odium in amorem, et contemptum in honorem vertisse, ipsumque ut sanctum magna in veneratione habuisse. Quocirca S. Paulus Hebraeos, cap. xiii, vers. 2, exhortatur dicens: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt (alii legunt placuerunt) quidam angelis hospitio receptis, ubi plura hac de re annotavi: ad eamdem omnes urget S. Basilius, hom. 8 Hexam., exemplo cornicum, quae ciconias alio avolantes sub hyemem comitantur, et secure ad hospitium deducunt: Cornices, inquit, nostrates velut lictores, satellitesque ipsas comitantur atque deducunt: quin, ut mihi videtur, et socias se offerunt, auxiliaresque adversus aves ipsis adversarias atque hostes. Cujus rei argumento sunt illa: primum, quod nostris in provinciis illo tempore nulla prorsus cornix conspicitur; deinde cum vulneribus redeuntes, aperta praestitae tutelae indicia nobis afferunt. Quis apud ipsas hospitalitatis jura praescripsit? Audiant haec homines hi, qui nullo hospitio homines excipiunt, januasque suas occludunt, et neque hyeme, neque noctu solo tegimine peregrinos, advenasque suscipiunt.

Magnus ille S. Pachomius, cum adhuc gentilis esset et miles, visa christianorum in milites transeuntes tam profusa hospitalitate, ad Christi fidem conversus tantus evasit, ut religionis fundator regulam ab angelo accipere meruerit: ita habet ejus Vita. Ingens fuit primorum christianorum hospitalitas, praesertim pontificum et civium Romanorum, ut liquet ex Annalibus Baronii, quin et etiamnum Romae eadem viget, uti videre est in tot tamque copiosis hospitalibus, ac episcoporum, sacerdotum, religiosorum caeterorumque peregrinorum hospitiis, quibus praeter alia plurima, similis generis tota urbs referta est.


14 et 15. 14 et 15. Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos. Qui autem cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.

Graece, et non solum, sed quaedam visitatio erit illorum, quoniam odiose recipiebant extraneos; alii vero, quos cum festivitatibus acceperant, eos jam ejusdem juris participes factos, gravibus afflixerunt laboribus. Pro respectus, graece est episkope, id est visitatio, inspectio, consideratio, respectus, q. d. Aegyptii non solum hospites in servitutem redigebant, sed et in eis alia culpa et inhospitalitas consideranda et respicienda occurrit, quod scilicet inviti (graece apechthos, id est odiose, inimice, invite, tetrice) recipiebant extraneos, cum hospites hilari ore et vultu sint recipiendi: potest quoque visitatio accipi pro ratione agendi, more consuetudine vivendi. Aliqui haec accipiunt, de Sodomitis, ut sit secunda antithesis, quod Sodomitae invite receperint hospites; Aegyptii vero festive receptos saeve afflixerint, ut sequitur: verum nec in Graeco, nec in Latino ulla hic insinuatur antithesis; ergo de Aegyptiis loqui pergit.

Qui autem cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.

Graece, met' heortasmon, id est cum festivitatibus; Jansenius, festivis et solemnibus gaudiis; Vatablus, gaudiorum celebritate; Osorius, hilari fronte inter solemnia sacra diebus festis. Ita legendum, non institutis, etsi eodem redeat sensus: graece enim est dikaion, id est justis neutre, hoc est juribus, q. d. Aegyptii Hebraeos, quos primitus in gratiam Joseph festivis gaudiis, ludis et festis exceperant, quosque in suam rempublicam receptos sui juris fecerant participes, ac quasi cives civitate donarant, hos mortuo Joseph contra omne jus et fas saevissimis afflixerunt doloribus et laboribus, qui recensentur initio Exodi. An non haec summa erat inhospitalitas, summaque barbaries fulminibus ferienda, et aquis Maris Rubri suffocanda?

Moraliter, disce hic quam immisericordia et inhospitalitas Deo displiceat, utpote propter quam inter alia scelera Sodomam, totamque Pentapolim igne coelesti combussit, Ezech. xvi, 49; ac


16. 16. Percussi sunt autem caecitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.

Aliqui, ut S. Bonaventura, Lyranus, Hugo et Ribera in Sophon. i, num. 81, haec omnia accipiunt de Sodomitis, qui cum invaderent ostium Lot, ut hospites, puta angelos raperent ad suam libidinem, ab angelis percussi sunt caecitate, ut ostium Lot invenire nequirent: addit Ribera, ex hoc Sapientis loco liquere Sodomitas, etiam ostia propriarum aedium reperire non potuisse. Verum melius alii passim haec accipiunt de Aegyptiis, de quibus sermo praecessit: hos enim comparat Sodomitis, quod sicut hi caecitate percussi ostium Lot invenire non poterant, Genes. xix, 10, sic et Aegyptii triduanis tenebris (de quibus egit cap. xvii, vers. 2 et seq.) involuti ostia suarum domorum, per quae transire solebant, videre nequirent: hoc enim plane verba significant, praesertim illud sicut illi. Pro caecitate, graece est aorasia, id est avidentia, caecitas. Fuit haec dispar in Sodomitis et Aegyptiis: in Sodomitis enim fuit interna, qua scilicet eorum oculi tenebantur et obscurabantur, ut videntes ostium Lot non viderent, id est, non agnoscerent illud esse ostium Lot, sed putarent esse communem parietem, vel quid aliud; in Aegyptiis vero fuit caligo et tenebrae externae, quae visum communem impediebant. Juste et congrue inhospitales, qui hospites videre non poterant, privantur oculorum (quibus abutebantur) usu et visu.


17. 17. In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde aestimari ex ipso visu certo potest.

Q. d. Sicut in psalterio, cithara, lyra, aliove musico instrumento sonus unius chordae, et variatione modulationis et soni aliarum chordarum, aliam et aliam harmoniam, aeque ac nomen sortitur, licet eaedem sint chordae, idemque in se maneat singularum sonus: ita Deo quasi ludente, psallente et citharizante in elementis Aegypti, idem elementum suam naturam, proprietatem et ordinem retinens, junctum alteri elemento, in ejus naturam et usum transire visum est: agrestia enim in aquatica convertebantur, uti explicans subdit. Quod dixit, vers. 6, Deum in gratiam Hebraeorum vim et conditionem naturalem elementorum immutasse, idipsum hic apta similitudine instrumenti musici declarat: sicut enim in eo dum pulsatur, manente eodem sono cujusque chordae et vocis, ex concursu soni et vocis aliarum chordarum mutatur harmonia et concentus: sic pariter in elementis manente eadem cujusque natura, Deo operante et singula quasi pulsante, mutatur earum operatio et actio, operisque harmonia et concentus, quo omnia consonabant et conspirabant in salutem piorum Hebraeorum, ac in perniciem impiorum Aegyptiorum. Pro organo, graece est psalterio: organum enim est vox generalis significans quodlibet instrumentum musicum, ita dictum quasi organon, id est operatorium, puta instrumentum quod operose opus, v. g. sonum et harmoniam operatur efficitque. Unde aestimari ex ipso visu certo potest, hoc est, ut habent Graeca, quod ex ipsa rerum factarum visione, vel inspectione perfecte licet conjicere: patet ex sequent.


18. 18. Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quaecumque erant natantia in terram transibant.

Id est, ut graece, terrestria enim in aquatilia convertebantur, et natatilia in terram transibant: nimirum Hebraei, eorumque jumenta terrestria, quae in agris degere, arare et pascere solebant, per Mare Rubrum sicco pede transeuntia, videbantur naturam et conditionem piscium tranantium induisse: vice versa ranae, quae solent in aquis natare, invadentes domos, mensas et lectos Aegyptiorum, videbantur naturam et locum mutasse, atque ex aquaticis et natatilibus factae esse terrestria. Sapienter S. Isidorus, lib. I Sent. cap. ix, docet, cum creaturarum stimulis, et elementaribus adversitatibus homo verberatur, peccati hoc exigere poenam, ut Deo superbiens homo, ea quae infra ipsum sunt, patiatur adversa, juxta illud, Sapient. v, 21: Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos.


19. 19. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.

Graece, ignis in aquam virtutem habebat, propriae facultatis oblitus, et aqua exstinctivae naturae obliviscebatur; Syrus, ignis inflammabatur in aquis, et non comburebat secundum suam virtutem, et aqua virtute sua non exstinguebant ignem; Arabicus, et ignis potentia invaluit in aquis, et aqua abscondit suam naturam. Loquitur de igne mixto pluviae et grandini, qui hanc non exstinguebat, nec ab ea exstinguebatur, sed velut cum ea sororians, eam quasi per antiperistasin acuebat et intendebat, ac vicissim ab ea acuebatur et intendebatur: vide dicta cap. xvi, vers. 22, et Exod. ix, 23. Ex hoc loco et similibus Franciscus Suarez, I part. Quaest. XIII, art. 1, disput. 31, sect. v et vi, probat in creaturis esse potentiam obedientialem, non tantum passivam ad recipiendum in se qualitates supernaturales, quas Deus in iis operatur imprimitque, ut vult Gabriel Vasquez, sed etiam activam, ad operandum per eas effectus, qui naturales earum vires superant, sicut operatur per ignem inferni corporeum, facitque ut is agat in animas et spiritus daemonum, elevando ejus activitatem naturalem comburendi corpora, ut supernaturaliter cruciet uratque spiritus. Neque dicas cum nonnullis, ignem ibi nihil agere, sed Deum ad praesentiam ignis per se totum facere urereque spiritus, quia Scriptura ait passim eos cruciari, torqueri, uri ipso igne. Sic pariter a Deo elevatur intellectus beatorum supra naturam, ut Deum ipsum per essentiam clare videat et amet visione et amore supernaturali, itaque beetur: haec enim visio Dei beatifica non tantum est passio, sed et actio vitalis intellectus et voluntatis.

Rursum, sicut homo utitur calamo quasi instrumento ad scribendum, adeo ut sine eo scribere non posset, unde quo melior est calamus, eo melior est Scriptura: sic pariter creatura Deo cooperatur quasi instrumentum, ad omnem ejus voluntatem et actionem supernaturalem. Tanta est creaturae ad Deum creatorem subjectio et obedientia, tanta vicissim Dei operantis potentia et intima cum creatura qualibet praesentia et conjunctio, nimirum major quam sit formae cum materia, et animae cum corpore.

Ratio a priori igitur hujus potentiae obedientialis est omnipotentia Dei, qua ipse potest uti sua creatura ad omnem effectum, et secundum omnem modum et rationem non involventem contradictionem, sicut per eam humanam naturam sibi hypostatice univit, ac per eam sanavit caecos, surdos, claudos, mutos, paralyticos; sic et per sacramenta operatur gratiam in anima suscipientium illa, quam operationem S. Thomas ejusque asseclae censent esse non tantum moralem, sed et physicam, etsi alii id negent. Hoc est quod ait hic Sapiens: Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur, etc.: sic etiamnum si Deus vellet, faceret ut ignis frigefaceret et aqua calefaceret, vide dicta cap. xvi, vers. 17 et sequent.; unde ibidem causam subjiciens ait: Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia transfiguratae, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat.


20. 20. Flammae e contrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam.

Graece, flammae e contrario facile corruptibilium animalium, non marcescere fecerunt carnes inambulantium, neque liquabile glacialis forma liquefaciebat genus ambrosii cibi. Primo, S. Bonaventura per flammas accipit columnam ignis et nubis, quae Hebraeos secum ambulantes non comburebat, sed protegebat ab aestu solis. Secundo, alii accipiunt serpentes ignitos in Hebraeos murmurantes a Deo immissos, horum enim serpentium corpora non urebantur ab igne in eis contento, ait Holcot: hi pariter non mordebant, nec urebant Hebraeos eorumque jumenta, cum aeneum serpentem a Moyse erectum inspicerent, ait Hugo, Lyranus et Dionysius. Tertio, Osorius: Flammae, inquit, in Aegyptios immissae eos laedebant, non vero caetera animalia, ut liqueret ipsas esse peccatorum supplicium, ac in homines nocentes, non in animalia innoxia immitti. Quarto et genuine, q. d. Animalia a Deo in Aegyptios ad eos cruciandos immissa, non laedebantur ab ignibus et fulminibus in eosdem immissis, sed utraque quasi conjurantia in Aegyptiorum excidium conspirabant. Rursum, cum Aegyptii vellent igne comburere immissas a Deo in se ranas, muscas, locustas in rogos congestas, ignis quasi naturae suae oblitus illis pepercit, cum in medio ignis illaesae inambularent, juxta illud cap. xvi, vers. 18: Quodam etiam tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem: ita Cantacuzenus, a Castro, Lorinus et alii.

Nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam.

Q. d. Mirabile, imo miraculum erat, quod flammae non liquabant manna, quod simile erat glaciei, sive rori concreto: nam manna pistum et in tortas panesque efformatum, coquebatur et durabatur igne, uti coquuntur et durantur panes nostri; cum tamen idem manna ad aestum solis, eo incalescente dissolveretur et liquaretur instar glaciei: vide dicta cap. xvi, vers. 20 et Exod. xvi, 14. Graece est eustomton (minus recte Complutenses et alii legunt, euteikton, id est facile liquabile, cum illud idem sit quod teikton) krystalloeidous geneseos ambrosiou trophes, id est neque liquabile crystallo, id est glaciei simile genus ambrosianae escae: crystallus enim similis est glaciei, imo multi censent crystallum non esse aliud quam glaciem induratam, indeque dici krystallos, quasi dia kryous synestekuia hygra, id est per frigus congluciata aqua: unde Dionysius, De Situ orbis ait, in mari Caspio gigni crystallum. Manna ergo simile erat crystallo, id est glaciei, quia erat quasi ros frigore constrictus, qui ardore solis liquabatur: rursum erat candidum et albicans icque instar crystalli. Talis mystice est Eucharistia, cujus typus erat manna, quia continet Christum, qui est agnus niveus et crystallo candidior et lucentior, talesque efficit eos qui ipsum pie manducant, nimirum virgines, imo angelos, juxta illud Zachar. ix, 17: Quoniam bonum ejus est, et quod pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines? Rursum Eucharistia homines carneos, id est infirmos et quasi aqueos, qui facile quibusvis fluctibus, id est tentationibus, cedant et dissolvantur, indurat et obfirmat, instar crystalli, ut nulla tentatione liquari aut vinci queant.

Bonam escam.

Graece, genos ambrosiou trophes, id est genus ambrosii cibi, vel ambrosianae escae, id est esca delicatissima, coelestis et divina: ambrosia enim a poetis dicitur esse esca delicatissima, ac deliciae Jovis et deorum, sicut nectar esse eorumdem potus; unde Martialis: Juppiter ambrosia satur est, et nectare vivit. Idem lib. VIII, epigr. 50, Domitiano imperatori, qui deus haberi volebat, pro epulis dat ambrosiam: Vescitur, inquit, omnis eques tecum, populusque patresque, Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.

Ovidius, lib. I De Pont. eleg. 4: Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum. Et Catullus, epigr. 94, ait: Ambrosia dulci dulcius. Nam Ibycus apud Adagiographum ad illud, nectar spirat, ait ambrosiam dulcedine mel novies superare. Hinc dicitur ambrosia ab a privativo et brotos, id est mortalis, interposito u vocalitatis gratia, eo quod mortales eam non edant, vel quod qui eam ederint, immortales evadant: quocirca ambrosia alendus dicitur is qui caeteris eminet quasi diis aequandus, apud Ciceronem, lib. II De Oratore; et ambrosius graece idem est quod immortalis, divinus, suavissimus et dulcissimus. Sic nectar dicitur a ne et kteino, quod non eorum qui moriuntur, sed immortalium deorum sit potus, aut quod neous, id est juvenes, vegetos et florentes efficiat, ut ex Plinio et Dioscoride ait Matthiolus lib. III, cap. cxii. Manna ergo vocatur ambrosia, quia primo, erat delicatissimi saporis; quia secundo, erat cibus coelestis et divinus ab angelis confectus, juxta illud cap. xvi, vers. 20: Angelorum esca nutrivisti populum tuum; et Psalm. lxxvii, 25: Panem angelorum manducavit homo; tertio, quia Hebraeos omnes in deserto aluit per 40 annos, eosque fecit vegetos, fortes, et quasi immortales per totum tempus peregrinationis suae: quocirca videntur gentiles ab Hebraeorum ligno vitae, vel manna mutuati suam ambrosiam, aeque ac nepenthes, ita dictum, quod quasi vi nimios omnem luctum adimat, ac moly; quod senes juventuti restituere perhibebant: vide Plinium, lib. XXV, cap. iv.

Allegorice, longe verius ambrosia est Eucharistia, quia primo, piis praebet omnem virtutem gratiarum et consolationum divinarum suavitatem. Secundo, est angelorum hominumque beatorum (qui qua homines in coelo humanitate Christi pascuntur et beantur), imo Dei ipsius cibus: quo enim pascitur et delectatur Pater aeternus, aeque ac Spiritus Sanctus, nisi contemplatione Verbi sive Filii, in quo sunt omnes rerum ideae, species et deliciae? Tertio, quia Eucharistia cibus est coelestis a Christo confectus, ac fideles facit immortales, coelestes et divinos, imo quasi deos quosdam terrestres, quia nos transformat in Christum, juxta illud Joan. vi, 57: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo; et ibid. vers. 59: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quare in his verum est illud Hesiodi et Aristotelis, lib. III Metaph. textu 15, caeterorumque priscorum philosophorum et poetarum: Mortales esse, qui non vescuntur nectare et ambrosia; qui vero iis vescuntur, esse immortales: hoc enim diserte de Eucharistia asserit Christus loco jam

citato, quare Eucharistia est sacramentum sacramentorum, sacrificium sacrificiorum, deliciae deliciarum, miraculum miraculorum, quod quotidie patrat sacerdos in missa consecrans, et non advertit.

In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti in omni tempore, et in omni loco assistens eis.

Est conclusio, qua confitetur Sapiens paternam Dei in Israelem providentiam, curam, patrocinium, exaltationem, cibationem per manna caeteraque beneficia quae celebrat, pro iisque Deo gratias agit: Idem facit Moyses Deuter. iv, 7. Multo majora beneficia, miracula, sacramenta sunt, quae Deus praestat christianis in Ecclesia militante, ac maxima erunt, quae praestabit in triumphante: ipsi sit honor, decus, et gloria in omnes aeternitates. Amen.

Hinc patet sapientiam, de qua toto hoc libro egit, tum regum et magistratuum, tum regnorum et rerumpublicarum, tum fidelis cujusque sitam esse in Dei cultu, virtute et pietate; eamque adducere Dei favorem, beneficentiam, felicitatem omneque bonum. Unde Moyses moriturus Israelitis id inculcans Deuter. iv, 6: Haec, inquit, est vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna. Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Quae est enim alia gens sic inclyta ut habeat caeremonias justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae.

Concupiscentia dilabitur et alternat. Sola sapientia beat et aeternat.

Transit sceleris voluptas, manet gehennae AETERNITAS. Transit virtutis labor, manet gloriae AETERNITAS. Transit honor, fugit aurum, tempus avolat, stat firma AETERNITAS. O nimis longa, lata, alta, et profunda AETERNITAS!

Vita tua, o Philothee, brevis est, mors certa, dies incerta, anima tua immortalis est; post mortem ad vitam redire non licet, in ictu oculi clauduntur omnia, clausa est poenitentiae janua: longa te excipiet et immensa aeternitas; en gaudia immensa et aeterna sunt, intoleranda gehennae tormenta perennant: alterutra te certo exspectant, utraque in tua optione et manu sunt. Elige, alterum enim duobus eligere te constat Deus. Si sapis, o Philopsyche, amico sincere te, tuamque perennem salutem diligenti, ausculta: non te decipiat falsa libertas novantium, non inescet fugax illecebra voluptatum carni blandientium, non illudat momentaneus honori-

fumus, nec fallax plausus adulantium; in momento haec omnia abibunt, et te moestum deserent: memento te aeternum, et creatum, natumque aeternitati. Temporaria despice, aeterna suscipe: si secus faxes, aeternum te poenitebit. Illam ergo, o Philothee, nunc fidem, illam vitam amplectere, illud nunc crede, illud elige, illud operare quod in hora mortis, quod in die judicii, cum tribunali Christi judicandus astabis; quod in omni aeternitate te credidisse, elegisse, dixisse, fecisse optabis; ut a justo judice Christo non gehennae, sed coelo adjudiceris, ut jugiter animae tuae optime sit, non pessime; ut non miserrimus, sed felicissimus sis in omnem AETERNITATEM. Haec est vera Salomonis, imo Christi sapientia, haec vera et beata AETERNITAS. O Deus aeterne, qui nos aeternos, ad tuam beatam aeternitatem ab aeterno praedestinasti, et in tempore creasti, da nobis haec sapere, haec assidue meditari, huc omnia nostra cogitata, dicta, facta dirigere, ut nulla mundi fallax nos dementet vanitas, sed sola tuae fidei et virtutum pascat veritas, ut post caducam hanc vitam te perpetim videre, te frui, te beari mereamur, quia tu es sola veritas, vera charitas, chara felicitas, felix AETERNITAS. Amen.