Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit componere, opponere et præponere Hebræos Dei cultores Ægyptiis idololatris, primo, vers. 1, quod in densis Ægyptiorum tenebris Hebræis lux esset clarissima. Secundo, vers. 3, quod Hebræi ducem viæ a Deo acceperint columnam nubis per diem et ignis per noctem; Ægyptii vero sine duce mersi sint in Mari Rubro. Tertio, vers. 6, quod cæsis ab angelo Ægyptiorum primogenitis, Hebræi nil passi sint. Quarto, vers. 20, quod cum ob seditionem Core Deus immisisset ignem in populum, per thurificationem et deprecationem Aaronis placari se permiserit, plagamque stiterit, cum Ægyptiis fuerit implacabilis, eosque variis plagis per Moysem attriverit, et tandem Pharaonem cum omnibus asseclis in mari suffocarit.
Textus Vulgatae: Sapientia 18:1-25
1. Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te: 2. et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
3. Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. 4. Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. 5. Cum cogitarent justorum occidere infantes: et uno exposito filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. 6. Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. 7. Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. 8. Sicut enim læsisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti. 9. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. 10. Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. 11. Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. 12. Similiter ergo omnes uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est. 13. De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. 14. Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, 15. omnipotens sermo tuus de cœlo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, 16. gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cœlum attingebat stans in terra. 17. Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. 18. Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis. 19. Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent. 20. Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. 21. Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. 22. Vicit autem turbas, non in virtute corporis nec armaturæ potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans. 23. Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quæ ad vivos ducebat, viam. 24. In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. 25. His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
1. 1. Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te: 2. et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
Adde, Hebræis ob disparitatem hanc exsultantibus lucem hanc fuisse maximam, sicut cum idem per Esther, cap. VIII, vers. 16, a morte liberati sunt, ipsis « nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium: » vide dicta Exod. X, 23. Fuere ergo Hebræi Dei cultores filii lucis, Ægyptii vero idololatræ filii tenebrarum.
ET HORUM QUIDEM VOCEM AUDIEBANT: - addunt nonnulli inimici, sed id delent Romani et Græci: verisimile enim est ex commento nonnullorum in textum irrepsisse, multi enim hæc referunt ad Ægyptios, q. d. Horum, scilicet Hebræorum in luce exsultantium, vocem jubilationis audiebant eorum inimici, scilicet Ægyptii, sed ob tenebras, quibus involuti erant, eorum figuram non videbant.
rum inimici, scilicet Ægyptii, sed ob tenebras, quibus involuti erant, eorum figuram non videbant: quare eos, quia non et ipsi eadem, puta easdem tenebras, spectra et terrores passi erant quas Ægyptii patiebantur, magnificabant te, græce beatificabant, id est beatos prædicabant: ita S. Bonaventura, Dionysius, Cantacuzenus et alii. Alii tamen æque apposite hæc referunt ad Hebræos, q. d. Horum, scilicet Ægyptiorum, in tenebris flebilem vocem, gemitus et suspiria audiebant Hebræi; sed eorum figuram ob caliginis densitatem non videbant: quocirca se beatos prædicabant, et magnificabant te, Domine, eo quod tenebras non paterentur, quas patiebantur Ægyptii. Uterque sensus verus est et appositus; secundus tamen magis respondet Vulgatæ, quæ habet, magnificabant te: Hebræi enim exsultantes magnificabant Deum, cum Ægyptii suas ærumnas miserrime deplorarent. Vaticanus codex legit affirmative, quoniam quidem et ipsi, scilicet Ægyptii, passi erant. Complutenses vero et Vulgata nervosius legunt negative, quia non et ipsi, scilicet Hebræi, eadem passi erant, quæ Ægyptii. Pro magnificabant te, græce est, ἐμακάριζον, id est beatificabant, id est beatum prædicabant, tum Israelem, tum ejus ductorem Deum. Beatitudo enim Dei in eo sita est, quod ipse ita affluat bonorum omnium copia, ut eamdem in creaturas, præsertim homines et angelos effundat, nihilque ab eis recipere valeat; quod significat hebraice Dei nomen Saddai, id est sufficientia, copia, abundantia: hoc est quod ait Psaltes, Psalm. XV, 1: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges; » hinc « beatius est magis dare, quam accipere: » dare enim est Dei abundantis, accipere vero est hominum indigentium, Actor. XX, 35. Vide ibi dicta.
2. 2. ET QUI ANTE LÆSI FUERANT, QUIA NON LÆDEBANTUR, GRATIAS AGEBANT: ET UT ESSET DIFFERENTIA, DONUM PETEBANT. - Rursum nonnulli ad Hebræos, alii ad Ægyptios hæc referunt; græce enim est, et quia ante læsi non nocent, gratias agebant, q. d. Ægyptii gratias agebant Hebræis, quod se in tenebris positos non læserant, cum ab iis ante fuissent læsi et oppressi; unde Vatablus vertit, quod autem injuria lacessiti non læderent, gratias agebant ipsis, et inimicitiarum veniam rogabant: poterant enim Hebræi Ægyptiis in tenebris quasi colligatis talionem rependere, et injurias suas ulcisci, eosque vexare et cruciare, si voluissent. Verum Vulgata exigit hoc accipi de Hebræis, q. d. Hebræi, qui ante læsi erant ab Ægyptiis, dum viderent se tenebris et plagis Ægyptiorum non tangi, nec lædi, adeoque ab ipsis Ægyptiis amplius lædi non posse, gratias agebant Deo; et hoc significat græcum, quia non nocent, id est quia Ægyptii Hebræis amplius nocere non poterant. Et ut esset differentia donum petebant, q. d. Hebræi petebant a Deo, ut hoc discrimen differentis providentiæ, puta castigationis Ægyptiorum et salvationis Hebræorum continuaret, ac perpetuum faceret, scilicet ut plagæ, quæ tangebant Ægyptios, non tangerent Hebræos; hoc est quod ait Moyses, Exod. XI, 7: « Ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios ab Israel. »
Porro S. Bonaventura, Lyranus, Hugo et Dionysius sic legunt, ut esset differentiæ donum, te Deum (Holcot te Dominum) donum petebant: græce pro differentia est, διενεχθῆναι, id est differendi, quod Vatablus et Nannius accipiunt pro dissidendi, unde vulgo differentias unius ab altero vocamus dissidia; hinc vertit, inimicitiarum gratiam vel veniam rogabant, χάρις enim et donum et gratiam significat; vel ad verbum, ut recte ait noster a Castro, et quod inimicati essent, sive quod se inimice erga ipsos gessissent, aut differentias, hoc est contentiones et inimicitias contra ipsos exercuissent, gratiam orabant, puta petebant, ne ipsos Israelitæ ut inimicos tractarent, ut possent: nolebant enim Israelitas habere inimicos, quos metuebant. Videbant illos habere summam ulciscendi facultatem, deerat tantum voluntas, quæ in animo offenso atque inimico inest. Idcirco postulabant hanc gratiam ab illis, ne inimicitias ad ipsos exercerent, quod dixit Vulgatus, ut esset differentia, hoc est, ut longius secederent, et a seipsis discederent, postulabant: sæpe enim plagis affecti, et calamitatibus propter eos afflicti, eos abire compellebant; unde Exod. X, 7: « Dixerunt servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. Nonne vides quod perierit Ægyptus? » et cap. XII, vers. 33: « Urgebant Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. » Hæc a Castro, qui hisce verbis tertium innuit sensum, quo differentia sumitur pro distantia et discessu: Ægyptii enim petebant ut Hebræi, propter quos tot plagis a Moyse afficiebantur, a Pharaone dimitterentur, itaque Ægypto egrederentur, ac loco a se differrent et distarent, ne quid amplius ab eis paterentur; verum prior sensus planior est et plenior.
3. 3. PROPTER QUOD IGNIS ARDENTEM COLUMNAM DUCEM HABUERUNT IGNOTÆ VIÆ, ET SOLEM SINE LÆSURA BONI HOSPITII PRÆSTITISTI. - Vatablus, quippe tu columnam igneam itineris ignoti ducem, et ad magnificam peregrinationem solem innocuum his exhibuisti. Pro propter quod, græce est, ἀνθ᾽ ὧν, id est propter quæ, vel pro quibus, quod primo, Vatablus opponit quippe vel propterea quod: Rationem reddit, inquit, cur lux ampla suppeteret sanctis, quia scilicet lux hæc fuit columna ignis lucidissima, quæ noctu tota Hebræorum castra illuminabat. Verum lux illa ampla vel maxima, de qua vers. 1, fuit tempore tenebrarum triduanarum Ægypti, iis enim opponitur; columna ignis autem data fuit Hebræis post egressum ex Ægypto, quare lux illa maxima nequit esse columna ignis.
Secundo et genuine, τὸ propter quod referas ad id quod proxime præcessit, et ut esset differentia, donum petebant, q. d. Quia Hebræi luce maxima differebant, et præcellebant Ægyptios in densa caligine positos, petebantque hanc differentiam et præcellentiam sibi Dei dono continuari et perpetuari, propter hoc Deus preces eorum exaudiens, continuavit eis hanc lucis statusque differentiam, dando eis columnam ignis lucidissimam, quæ Hebræis noctu lucem clarissimam præberet, quando Ægyptii nocturnis obvolvebantur tenebris; et sic columna hæc ignis tenebris Ægypti per quamdam prorogationem continuando opponitur.
Tertio, noster a Castro, tertiæ differentiæ explicationi paulo ante datæ insistens: Quia Ægyptii, inquit, postulabant Israelitas abire, et longe a se recedere constricti angustia plagarum, quibus afficiebantur, propterea tu, o Domine, eduxisti eos de Ægypto, et itineris ducem te præbuisti per columnam ignis et nubis. Quarto, idem τὸ ἀνθ᾽ ὧν est pro quibus, refert ad Hebræos, pro quibus, o Domine, ducendis tuendisque illa itineris adjumenta præbuisti, quæ referuntur Exod. XIII, 21, illis verbis: « Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam, per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem coram populo. » Quinto, noster Lorinus, propter quod, quia scilicet Hebræi læsi noluerunt se vindicare, ac lædere Ægyptios; aut quia Deo grati gratas agebant gratias: Præmium, inquit, hoc fuisse scribitur, sive benignitatis Hebræorum se, cum possent, non ulciscentium de Ægyptiis, quos oppresserant tenebræ; sive potius grati adversus Deum animi: solet enim gratus animus benefactorem ad nova conferenda beneficia provocare. Simile fuit, cap. X, vers. 20, cum post famem Ægypti subjungit per antithesin: « Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum. »
IGNIS ARDENTEM COLUMNAM DUCEM HABUERUNT. - Pro ignis ardentem græce est una vox, πυριφλεγῆ, id est igniardentem, ignitam, igniflammeam, quia speciem habebat flammæ, ut frigus noctis dispelleret suo calore, sed ita moderato, ut Hebræos non ureret: adde ardentem, per catachresin idem esse, quod splendentem, fulgurantem instar ignis: sic vocamus castra ardentia, id est fulgurantia; et Virgilius, IV Æneid.: Ardentem (id est splendentem) murice lænam. Habuerunt: hæc vox non est in græco, ubi τὸ columnam, cæterique accusativi pendent et reguntur a verbo præstitisti, sed in hoc verbo intelligitur τὸ habuerunt; unde Noster claritatis causa id expressit.
SOLEM SINE LÆSURA, - id est non lædentem, non urentem: græce ἀβλαβῆ, id est innocuum, ita vocat columnam ignis per appositionem, q. d. Columna ignis, quæ Hebræorum dux iter eis præibat in deserto, noctu clarissima luce totis Hebræorum castris præfulgebat, adeo ut videretur esse sol quidam nocturnus solisque jubar, ita tamen ut Hebræos non torreret, nec læderet: sol inquam boni hospitii, græce φιλοτίμου ξενιτείας, id est honorificæ peregrinationis, magnifici pretiosique hospitii, quia scilicet columna hæc quasi sidus cœleste, magnifice Hebræis prælucebat ad peregrinationem continuam in Terram Promissam, ac bona hospitia, id est commodas stationes in deserto per 40 annos eis indicabat. Insuper eos per diem velut hospitii tectum, nube sua tegebat contra solis æstum: nam columnæ dux, præses, auriga et motor erat angelus, qui columnæ ignem ita noctu attemperabat, ut Hebræos illuminaret, non vero ureret, ac per diem columnæ nubem ita dilatabat, ut tota Hebræorum castra operiret, eaque ab æstu solis velut umbraculum superne protegeret. Hinc vocatur columna nubis per diem et ignis per noctem, quia per diem erat opaca ut nubes, per noctem splendida ut ignis. Ipsa ergo erat, quasi sol magnificæ peregrinationis, id est lux et dux magnifici exercitus Hebræorum peregrinantis in Terram Sanctam: hic enim exercitus incedebat quasi acies cœlestis ordinatissima, et quasi tota ecclesia Israelis militans Deo, ideoque invicta, cui nil resistere poterat, quin omnia sibi subigeret; nam Deus per angelum columnæ præsidem eam ducebat, regebat, tegebat, ac pro ea pugnabat.
Alludit ad solem, qui uti temporum et tempestatum, sic et locorum ac hospitiorum, commodorum vel incommodorum dat signa, imo velut causa illa ipsa efficit. Nam cum sol mutat in vultu suo colorem, mutat et temporum locorumque sortes, ut ait Virgilius, I Georg.: Cæruleus pluviam denuntiat, igneus euros. Sin maculæ incipient rutilo immiscerier igni, Omnia tunc pariter vento nimbisque videbis Fervere. Et post pauca: At si, cum referetque diem, condetque relatum Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis. Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum Audeat? Ille etiam cæcos instare tumultus Sæpe monet, fraudemque et operta tumescere bella. Ille etiam exstincto miseratus Cæsare Romam, Cum caput obscura nitidum ferrugine texit, Impiaque æternam timuerunt sæcula noctem. Et Claudianus in Rufin.: Sol, qui flammiferis mundum complexus habenis; Volvis inexhausto redeuntia sæcula motu, Sparge diem meliore coma. Hinc læta sunt hospitia, ubi lucidi sunt soles; tristia et mæsta, ubi obscuri et nubili: sol enim luce sua locis omnibus lætitiam et vitam aspirat.
Allegorice, simili modo stella ducens Magos ad Christum, fuit eis et gentibus sol magnificæ peregrinationis; unde de ea canit Prudentius: Stella, quæ solis rotam vincit decore et lumine.
Tropologice, talis pariter est fides, ac illustratio et vocatio Spiritus Sancti, qua hunc ad martyrium, illum ad religionem, istum ad sacerdotium, etc., vocat et impellit: vide dicta Exod. XIII, et Numer. VI, 15 et seq.
4. 4. DIGNI QUIDEM ILLI CARERE LUCE, ET PATI CARCEREM TENEBRARUM, QUI INCLUSOS CUSTODIEBANT FILIOS TUOS, PER QUOS INCIPIEBAT INCORRUPTUM LEGIS LUMEN SÆCULO DARI. - Pro incipiebat dari, græce est, μέλλε δίδοσθαι, id est dandum erat; Vatablus, prodendum erat; alii, debebat dari; alii, per quos integerrimum legis lumen orbi erat impertiendum: Hebræis enim a Deo data est lex et vera Dei religio in Sina, Exod. XIX, 20, quæ deinde ab eis toti orbi communicata est. Sensus est, q. d. Juste et congrue Ægyptii puniti sunt densis tenebris, eo quod ipsi Israelitas, per quos lux legis divinæ toto orbi spargenda erat, captivos detinerent, itaque simul ipsam quasi lucem legis incarcerare, obscurare et exstinguere conarentur: quocirca ob exstinctum, quoad ipsis licuit, duplex lumen; primo scilicet externum, id Hebræis eripiendo; secundo, internum, veræ religionis cognitionem respuendo; duplici caligine puniti sunt, materiali scilicet in corpore, et spirituali in mente. Legem incorruptam vocat, primo, quia integra est, justa, pura, sancta, immaculata, convertens animas Psalm. XVIII, 8; secundo, quia nunquam corrumpitur, vel aboletur, sed semper durat vel in se vel in suo antitypo, quod repræsentat, lex enim vetus cæremonialis durat in Christi mysteriis et sacramentis legis novæ, quæ per veteris cæremonias fuerunt significatæ et adumbratæ; tertio, quia sui observatores ducit ad vitam incorruptibilem et felicitatem æternam.
5. 5. CUM COGITARENT JUSTORUM OCCIDERE INFANTES, ET UNO EXPOSITO FILIO, ET LIBERATO, IN TRADUCTIONEM ILLORUM, MULTITUDINEM FILIORUM ABSTULISTI, ET PARITER ILLOS PERDIDISTI IN AQUA VALIDA. - Græce, cum decrevissent autem ipsos sanctorum occidere infantes, unusque expositus puer (Moyses), ad castigationem eorum esset servatus, tu multitudine liberorum orbasti illos, aquarumque vi simul omnes perdidisti. Pro in traductionem, græce est, εἰς ἔλεγχον, id est, in correptionem, redargutionem, castigationem: sensus est, q. d. Cum Pharao et Ægyptii consilium cæpissent Hebræorum infantes, puta masculos omnes mergere in Nilo, unus ex eis a matre expositus a Deo servatus est, puta Moyses, qui Ægyptiorum tyrannidem castigaret, ac vicissim eos multitudine filiorum privaret, occidendo primogenitos eorum, ac deinde omnes, qui Hebræos persequebantur, mergeret in Mari Rubro. Congrua enim fuit hæc talionis pœna, ut qui Israelem primogenitum Dei populum afflixerant, primogenitis suis mulctarentur; et qui infantes Hebræorum merserant in Nilo, ipsi pariter mergerentur in mari Rubro. Vide dicta Exod. I et II. Ita Cantacuzenus, Vatablus, Jansenius et alii. Quare perperam nonnulli veteres græcæ linguæ imperiti, per traductionem accipiunt eductionem Hebræorum ex Ægypto.
6. 6. ILLA ENIM NOX ANTE COGNITA EST A PATRIBUS NOSTRIS, UT VERE (græce, ἀσφαλῶς, id est secure et certo) SCIENTES QUIBUS JURAMENTIS CREDIDERUNT, ANIMÆQUIORES ESSENT; - græce, ἐπευθυμήσωσι, id est lætarentur, hilarescerent, animosiores et fidentiores fierent; sensus ergo est, q. d. Nox illa paschalis, qua ab angelo percutiente occisa sunt omnia primogenita Ægyptiorum, tam in hominibus quam in animalibus, prævisa et prædicta fuit, tum a Moyse Exod. IV, 22, et clarius cap. XI, vers. 5, tum quoad rem, puta quoad stragem Ægyptiorum et liberationem Hebræorum, licet non quoad modum et tempus noctis præcognita, et a Deo cum juramento promissa fuit Abrahæ. Genes. XVIII, 14 et sequent.; et Isaac, Genes. XXVI, 3; et Jacob, Genes. XXVIII, 13 et sequent. Idque hoc fine, ut Hebræi videntes hæc Dei promissa impleri, ei plane crederent et confiderent, ac in eo, ejusque singulari providentia læti et securi acquiescerent, non dubitantes, quin Deus simili modo ipsis cætera sua promissa opere compleret, ac reipsa daret illis terram Chanaan possidendam lacte et melle manantem, qui erat scopus promissionum Dei, et terminus peregrinationum Hebræorum.
7. 7. SUSCEPTA EST AUTEM A POPULO TUO SANITAS QUIDEM JUSTORUM, INJUSTORUM AUTEM EXTERMINATIO. - Græce, suscepta est autem a populo tuo, salus quidem justorum, hostium vero perditio: explicat τὸ animæquiores essent, vel, ut græce est, lætarentur, q. d. Populus tuus vidit, et cum gaudio excepit salutem justorum, id est suorum primogenitorum, quos salvasti et illæsos custodisti ab angelo percutiente, ac simul vidit interitum injustorum, id est, primogenitorum Ægypti infidelium, quos idem angelus nocte paschali morte percussit. Unde Vatablus vertit, populusque tuus et salutem justorum vidit, et hostium interitum: magnum enim et duplex, imo triplex fuit Hebræorum hic gaudium, primum, quod se viderent illæsos a plaga; secundum, quod viderent hostes suos Ægyptios eadem lædi et occidi; tertium, quod viderent eos occidi propter se, ut videlicet hac plaga perculsi victique cederent Moysi et Deo, ac Hebræos liberos ex Ægypto abire permitterent, uti reipsa permiserunt. Sic in Scriptura crebro legimus, quod quoties Deus populum suum ab hostibus liberavit, id fecerit cum hostium ultione et pernicie, ut hac ratione amorem curamque paternam erga populum suum ostenderet, eisque gaudium, hostibus vero mœrorem duplicaret et triplicaret: ultio enim hostium oriebatur ex amore amicorum et filiorum, puta Hebræorum. Id videre est passim in libris Judicum, Regum, Machabæorum cæterisque historialibus.
Paulo aliter explicat noster Lorinus, q. d. Concepit populus spem ex illis jurejurando firmatis divinis promissis fore, ut consequeretur quidem inse salutem, adversarii vero interitum; vel reipsa postea deprehenderunt veritatem promissorum, licet aliquando addubitassent.
8. 8. SICUT ENIM LÆSISTI ADVERSARIOS: SIC ET NOS PROVOCANS MAGNIFICASTI. - Idem dicit et exaggerat. Pro provocans, græce est προσκαλεσάμενος, id est advocans, convocans, provocans, scilicet Deus per Moysem Hebræos ad sui cultum et amorem, Exod. XII. Pro sic Noster legit, οὕτως, jam legunt, αὐτῷ, id est eo. Pro læsisti, græce est ἐτιμωρήσω, id est castigasti, punivisti, vindicasti injuriam populo tuo, ideoque tibi ab Ægyptiis illatam, q. d. Sicut castigasti Ægyptios populo tuo, ideoque honori tuo injurios; sic vice versa eadem castigatione provocans et convocans Hebræos ad tui cultum magnificasti, id est, magna gloria illustrasti, cum eos victis Ægyptiis gloriose per tot signa et portenta ex Ægypto armatos eduxisti, et triumphantes in Chanaan induxisti. Unde ex græco legendo τούτω, et ὡς, id est sicut, accipiendo pro cum, sic vertas cum Vatablo, cum enim inimicos nostros ultus es, tum nos convocatos gloria illustrasti; et significantius cum nostro a Castro, cum enim punivisti adversarios, eo vel ea in re nos vocatos gloria affecisti, hoc est, cum supplicium sumpsisti de inimicis, ea re nos gloria et honore affecisti: nam in ea quidem ultione et amor Dei erga suos, et honos, quem illis habet, perspicitur. Castigatio ergo et depressio inimicorum, est amicorum exaltatio et glorificatio: ideo enim Deus castigat infideles, ut fideles suos exaltet et magnificet.
9. 9. ABSCONSE ENIM SACRIFICABANT JUSTI PUERI BONORUM, ET JUSTITIÆ LEGEM IN CONCORDIA DISPOSUERUNT: SIMILITER ET BONA ET MALA RECEPTUROS JUSTOS, PATRUM JAM DECANTANTES LAUDES. - Græce, occulte enim sacrificabant sancti pueri bonorum, ac divinitatis legem in concordia disposuerunt: eorum pariter et bonorum et periculorum participes futuros justos, patrum jam præcinentes laudes. Explicat τὸ provocans magnificasti, q. d. Cum nos ad tui cultum per Moysem in nocte paschali vocares et provocares, ut nos magnificares et exaltares, nos Moysi tibique obedientes, vocationem et provocationem tuam secuti sumus: nam juxta tuum Moysisque jussum absconse, id est clanculum, ob metum Ægyptiorum, pro felici exitu ex Ægypto immolavimus et sacrificavimus tibi agnum paschalem, nos, inquam, qui sumus justi, id est, fideles tui, et pueri bonorum, id est filii sanctorum patriarcharum Abrahæ, Isaac et Jacob; tumque justitiæ legem, græce, divinitatis, id est, divinam legem in concordia disposuimus, id est, concorditer unanimi consensu statuimus legem Dei servare, similiter bona et mala recepturos, ut scilicet similiter et æqua sorte pateremur mala et bona pro lege Dei, ac constanter et unanimiter omnia adversa, etiam exsilium et mortem pro ea subiremus, ideoque inter epulum agni paschalis decantavimus laudes patrum, qui pro Deo constantissime persecutiones et ærumnas quaslibet pertulerunt.
ET JUSTITIÆ (Græce, θεοσεβείας, id est divinitatis) LEGEM. - Quæres, quænam sit lex divinitatis? Primo, aliqui accipiunt legem de immolando agno paschali a Deo sancitam: ita Glossa, S. Bonaventura et Hugo. Secundo, alii accipiunt legem a Moyse de præparando se ad exitum ex Ægypto Hebræis præscriptam, et quamvis aliam a Deo in Sina præscribendam, Exod. XIX: ita Lyranus. Tertio, pressius noster a Castro accipit legem justitiæ legalis, sive concordiæ civium, quam subjicit Sapiens, qua se omnes Hebræi coram Moyse et Aarone ad Dei cultum, et pro eo ad omnium rerum communionem constringebant, et in egressu, et in profectione, et in ingressu Terræ Promissæ divinitatis legem vocat, quod obedientes præcepto Dei præcipientis, ut omnes simul exirent, uno consensu statuerunt et in mortem et in vitam abire, ut tanquam unus populus, et bonorum eorumdem et periculorum similiter fierent participes: sic et Jansenius ac Vatablus. Accedit Cantacuzenus, qui asserit Hebræos nocte paschali inter sacrificandum promisisse se leges Dei, sive quidquid Deus præciperet, servaturos; et Osorius: Lex, inquit, justitiæ et divinitatis erat, ut vitæ officia dirigerent ad sanctitatis legem, sive ad rationes justitiæ et sanctitatis æternas, quæ sunt in mente et voluntate Dei. Tunc enim Hebræi ab Ægyptiis idololatris se sequestrantes, quasi in unum Dei populum unamque Ecclesiam militantem coeuntes, reipsa professi sunt se velle Deo vero servire, ac in illius religione cultuque quasi sacramento militari se obstrinxerunt, scilicet se pro lege Dei unanimiter decertaturos usque ad mortem. Hoc enim fuit Vetus Testamentum, sive pactum cum Deo ab Hebræis initum, sicut Novum Testamentum, sive pactum, est quod Christus cum apostolis et fidelibus instituit, præsertim in ultima cœna, illudque sanxit sacrificio sui corporis Eucharistia.
SIMILITER ET BONA ET MALA RECEPTUROS JUSTOS. - Vatablus, sanctos eorumdem bonorum et periculorum ex æquo consortes fore, sicut socii in bello promittunt et jurant sibi fidelitatem, omniaque bona et mala singulis fore communia, ut eadem pericula et adversa omnes subeant usque ad mortem: sic enim in sancto hoc fœdere Hebræi conspirabant, et quasi conjurabant in Dei veri cultum et obedientiam, ac in mutuam societatem, ut omnia tristia æque ac læta unanimiter subirent; quod erat divina in Ecclesia societate confœderari, et quasi contesserari.
PATRUM JAM DECANTANTES LAUDES. - Minus recte Lyranus legit, patri omnium, id est Deo; et Bonaventura et Hugo, patrias laudes: Græca enim et Romana habent patrum laudes; græce est, πατράσιν ἤδη προαναμέλποντας ὕμνους, id est, patribus jam præcinentibus laudes, id est patribus inchoantibus hymnos, quos deinde filii prosequerentur, uti factum est post transitum Maris Rubri, Exod. XV, 1. Vatablus hanc clausulam ad sequentia eorum lamenta referens, iisque per antithesin opponens, sic vertit, et patribus jam hymno præcinentibus inimicorum contra clamor inconditus clarescebat, comploratioque miserabilis puerorum exoriebatur; idque magis patebit versu sequenti, ubi pro resonabat, græce est ἀντήχει, id est ex altera parte, et quasi ex altero choro sonabat et respondebat.
Porro laudes patrum accipi possunt, primo, laudes quibus Hebræi patres suos, qui hanc posterorum ex Ægypto liberationem prædixerant, imo sua sanctitate meruerant, laudabant: ita Cantacuzenus.
de eadem domo die sequenti homines interirent, tuncque per revelationem cuidam dictum esse pestem non prius quieturam, quam in Basilica S. Petri ad vincula poneretur altare S. Sebastiani martyris: eo vero facto pestem protinus cessasse. Hæc ille. Exstat autem ibidem hactenus integrum ipsum altare, nec non ejusdem sancti martyris imago musivo opere expressa: sed et ex hoc propagata ad posteros religio est, ut pestis tempore, voti causa imago ejusdem S. Sebastiani diversis in locis pingi soleret, atque in ejus memoriam altaria erigi et Ecclesias fabricari.
rum Complutenses et Vulgata legunt, προαναμέλποντας, id est præcinentes, ubi τὸ præ innuit Hebræos cœpisse canere has laudes, antequam Ægyptii sua lamenta ob primogenitorum cædem inchoarent; unde Vatablus hanc clausulam ad sequentia eorum lamenta referens, iisque per antithesin opponens, sic vertit, et patribus jam hymno præcinentibus inimicorum contra clamor inconditus clarescebat, comploratioque miserabilis puerorum exoriebatur; idque magis patebit versu sequenti, ubi pro resonabat, græce est ἀντήχει, id est ex altera parte, et quasi ex altero choro sonabat et respondebat.
Porro laudes patrum accipi possunt, primo, laudes quibus Hebræi patres suos, qui hanc posterorum ex Ægypto liberationem prædixerant, imo sua sanctitate meruerant, laudabant: ita Cantacuzenus, q. d. Hebræi celebrantes epulum agni, ut eo peracto egrederentur ex Ægypto, visa cæde primogenitorum Ægypti, seque ab illa immunes exsistere, laudabant suos patres Abraham, Isaac et Jacob, quibus hic exitus a Deo fuerat promissus; itaque se mutuo beatos prædicabant, quod tales habuissent patres, qui omni laude digni essent. Unde sibi mutuo congratulantes de iis, deque eorum prophetia, quam jam adimpleri cernebant, exsultantes Deo eucharisticum carmen modulabantur. Secundo, per laudes patrum accipi possunt hymni a patribus ad Deum laudandum compositi, et posteris per manus avorum traditi, ut iis quoque instar patrum Deum laudarent. Tertio, per laudes patrum intelligi possunt hymni a Moyse et Aarone compositi, ut iis Hebræi inter sacrificium epulumque agni Deum laudarent, ipsique gratias agerent, quales hymni et doxologiæ exstant etiamnum apud Hebræos in rituali Paschæ, atque ab iis in celebratione agni paschalis canuntur; unde et Christus, Matth. XXVI, 30, celebrato Pascha « et hymno dicto exivit cum discipulis in montem Olivarum. »
Graphice hic depingit ultimam plagam Ægyptiorum, puta cædem primogenitorum tam hominum, quam animalium cæterorum, quæ plane discriminavit et dispescuit Hebræos ab Ægyptiis: angelus enim percussor transiens et transiliens domos Hebræorum, quos velut Dei populum reveritus tangere non audebat, insiliebat in domos Ægyptiorum, eorumque primogenita omnia occidebat, indeque institutum et nuncupatum est festum Paschæ: Pascha enim hebraice idem est quod transitus vel transultus, scilicet angeli percutientis: radix enim פסח pasach significat transire, vel potius transultare. Similis transitus et percussio angeli fuit Romæ sub Agathone papa, anno Domini 680, quo Paulus diaconus, lib. VI De Gestis Longob. cap. V, scribit visibiliter multis Romæ apparuisse bonum et malum angelum noctu per civitatem pergere, et quoties ex jussu boni angeli malus venabulo, quod in manu ferre videbatur, ostium domus alicujus percuteret, tot de eadem domo die sequenti homines interirent.
10. 10. RESONABAT AUTEM INCONVENIENS INIMICORUM VOX, ET FLEBILIS AUDIEBATUR PLANCTUS (Græce κλαυθμός, id est miserabilis) PLORATORUM INFANTIUM. - Pro resonabat, græce est, ἀντήχει (unde nomen echo, id est resonantia vocisque reverberatio), id est ex adverso sonabat, et quasi ex altero choro ἀντιφώνως, antistrophe responsabat: ponit enim hic quasi duos choros sibi responsantes, sed dissona voce et tono, ideoque sibi adversantes, unum Hebræorum præ gaudio incolumitatis suæ hymnos canentium, alterum Ægyptiorum mortem primogenitorum suorum miserabiliter deplorantium: ita Vatablus, cujus versionem et verba jam recensui. Hinc pro inconveniens, græce est ἀσύμφωνος, id est inconcinnus, inconditus, dissonus, q. d. Erant hic φωναί non σύμφωνοι, sed ἀσύμφωνοι, id est, erant soni non consoni, sed dissoni, quare miram non symphoniam et consonantiam, sed dissonantiam efficiebant: complorationi enim Ægyptiorum responsabat exsultatio Hebræorum. Male autem et inconcinne respondet chorus exsultantium choro complorantium, juxta illud Eccli. XXII, 6: « Musica in luctu importuna narratio. » Pro audiebatur, græce est διεφέρετο, id est quaquaversum differebatur et spargebatur. Pro ploratorum, græce est, θρηνουμένων, quod aliqui vertunt active, plorantium, puta primogenitorum, qui plorabant cum occiderentur ab angelo percutiente; verum angelus eos subito occidit, nec eis tempus plorandi dedit (exceptis paucis, quos in pœnam parentum ad tempus semivivos reliquit, de quibus vers. 18); unde Exod. XII, 29, referuntur parentes duntaxat planxisse cædem suorum primogenitorum, non vero ipsi primogeniti; quare melius Noster vertit passive ploratorum, quorum scilicet necem parentes deplorabant.
11. 11. SIMILI AUTEM PŒNA SERVUS CUM DOMINO AFFLICTUS EST, ET POPULARIS HOMO REGI SIMILIA PASSUS, - q. d. Strages hæc primogenitorum fuit universalis omnibusque communis: tam enim primogenita servi vel popularis, id est plebeii, quam domini vel regis Pharaonis occisa sunt ab angelo, ut patet Exod. XII, 29. Nullus ergo, ne rex quidem, ab hac plaga immunis exstitit.
12. 12. SIMILITER ERGO OMNES UNO NOMINE MORTIS MORTUOS HABEBANT INNUMERABILES. NEC ENIM AD SEPELIENDUM VIVI SUFFICIEBANT: QUONIAM UNO MOMENTO, QUÆ ERAT PRÆCLARIOR NATIO ILLORUM, EXTERMINATA EST. - Pro similiter, græce est ὁμοθυμαδόν, id est uno animo, communi consensu, communi voce et comploratione: nam, ut narrat Philo lib. De Vita Moysis: « Prima luce cum quisque suos carissimos inopinata nece sublatos videret, cum quibus superiore die suaviter usque ad vesperam convixerat, ut in publico luctu gravissima comploratione impleverunt omnia: cum enim nemo esset exsors ejus calamitatis, unus erat clamor omnium, unusque luctus detinebat regionem universam quacumque patebat. Qui tantisper dum intra privatos parietes se continebat, singulis aliena mala ignorantibus, privatus etiam tum videbatur; ubi vero alii didicerunt, ex aliis geminabatur comploratio, in tantum gravante dolore publico, ut nullus consolator exsisteret: quis enim solaretur alterum indigens ipse consolatione? »
Uno nomine mortis, - hoc est eodem mortis genere, puta eadem plaga inflicta ab angelo: quia enim eadem omnium Ægyptiorum erat culpa, puta oppressio Hebræorum, ac præsertim infantium occisio, hinc pariter eadem omnium fuit pœna, eaque crimini congrua, puta primogenitorum cædes. Sic nomen sumitur pro genere vel specie apud Virgilium, cum ait: Omnia pœnarum percurrere nomina (id est genera) possem. Et: Tibi nomina mille, Mille nocendi artes. Rursum nomina vocantur debita, eorumque syngraphæ, ait Budæus; unde nomina exigere est debita repetere apud Ciceronem: quare in nomine, id est in culpa et debito mortis: nam, ut dixi, omnes Ægyptii erant rei mortis ob oppressionem Hebræorum. Denique proprie uno nomine, id est eadem de causa, puta ob idem crimen: nomen enim sæpe pro causa usurpatur.
NEC ENIM AD SEPELIENDUM VIVI SUFFICIEBANT: - nulla enim erat domus, in qua non esset mortuus sepeliendus, imo in eadem sæpe erant plures primogeniti, v. g. primi filii fratrum, sororum, ancillarum, qui omnes occidebantur ab angelo: accedit, quod Ægyptii in sepeliendo, ungendo, reliquaque pompa funeris et sepulturæ erant morosi, longi et exquisiti præ cæteris gentibus, ut patet Genes. L, 2. Insuper angelus occidit primogenita animalium æque ac hominum, ut patet Exod. XI, 5, hæc autem sepelire debebant, ne aerem tabe inficerent.
PRÆCLARIOR NATIO ILLORUM, - id est proles honoratior: tales enim sunt primogeniti, qui cæteris prolibus anteferuntur.
13. 13. DE OMNIBUS ENIM NON CREDENTES PROPTER VENEFICIA, TUNC VERO PRIMUM CUM FUIT EXTERMINIUM PRIMOGENITORUM, SPOPONDERUNT POPULUM DEI ESSE. - Græce, qui enim nil credebant propter veneficia, in primogenitorum interitu confessi sunt Dei filium populum esse; Vatablus, nam cum propter præstigias omnia credere recusarent, post cladem primogenitorum populum Dei filium (id est Deo charissimum) esse confessi sunt; nonnulli legunt beneficia, sed legendum cum Romanis et Græcis, veneficia, quæ scilicet sunt maleficorum et sagarum beneficia: græce est φαρμακείας, id est incantationes, præstigias, magicas artes, quibus magi Pharaonem et Ægyptios ita dementarant, ut Moysi per Deum tot plagas inferenti fidem non adhiberent, nec Hebræos esse populum Dei crederent.
Spoponderunt, - græce, ὡμολόγησαν, id est confessi sunt « populum Dei esse, » q. d. cum Pharao et Ægyptii antea nollent credere Moysi et Deo, eo quod viderent magos suos veneficiis et incantationibus quædam mira facere similia iis, quæ faciebat Moyses, postea tamen videntes tantam, tamque universalem et conformem cædem primogenitorum, adeo attoniti et perculsi fuerunt, ut confessi et palam professi sint Israelem esse populum Dei, idque adeo certo et firmiter, ut pro eo spondere auderent seque vades et sponsores exhibere, præsertim cum eadem nocte qua egressus est Israel ex Ægypto, omnia Ægypti templa, vel fulminibus, vel terræ motibus eversa sint, uti tradunt Hebræi, et ex iis S. Hieronymus, epist. 127 ad Fabiolam: quocirca Ægyptii Hebræos Ægypto exire non tantum permiserunt, sed et urserunt ac coegerunt.
14, 15 et 16. CUM ENIM QUIETUM SILENTIUM CONTINERET OMNIA, ET NOX IN SUO CURSU MEDIUM ITER HABERET. OMNIPOTENS SERMO TUUS DE CŒLO A REGALIBUS SEDIBUS, DURUS DEBELLATOR IN MEDIAM EXTERMINII TERRAM PROSILIVIT, GLADIUS ACUTUS INSIMULATUM IMPERIUM TUUM PORTANS, ET STANS REPLEVIT OMNIA MORTE. ET USQUE AD CŒLUM ATTINGEBAT STANS IN TERRA; - Syrus, silentium enim et quies tenebat omnia, et in media nocte factus est stupor, verbum tuum, quod omnia potest, de cœlo venit e throno regni admirabilis, bellatores media perditione evertit super terram: gladium acutum præcepto tuo, quod non accipit personam, attulit, et perfecit omne præceptum, atque ad cœlum pervenit, et stetit super terram.
Arabicus, quoniam aqua apprehendit universas creaturas silentio quietis, et æquata (vel facta) est illa nox in æquilibrio; vicit verbum tuum bellipotens terribile, omnipotens de cœlis usque ad medium inimicorum habentium regna, in perniciem eorum, ex terra accinctum præcepto tuo imperante, carente simulatione, gladio terrificante. Pergit exaggerare ultimam Ægypti plagam, nempe cædem omnium primogenitorum, tam in animalibus quam in hominibus, quæ contigit nocte paschali, puta 14 luna, sive 14 die mensis primi, qui dicitur nisan, sub medium noctis, uti narratur Exod. XII, 29. Sensus ergo est, q. d. In media nocte paschali, cum alta esset nox, indeque quies et silentium, cum scilicet Ægyptii secure altum dormirent, ecce tibi repente de cœlo sermo tuus, id est jussio tua, sive edictum, sententia et mandatum tuum severum et pugnax, in Ægyptum exterminio a te destinatam desiliit, gladius, inquam, acutus non fictum, sed sincerum tuum imperium portans, qui replevit omnia cæde et morte primogenitorum omnium, adeo ut videretur e cœlo porrigere se in totam Ægypti terram. Hunc esse sensum liquet ex ipsis Scripturæ verbis, atque ex antecedentibus et consequentibus.
Ad litteram ergo loquitur de strage primogenitorum Ægypti inflicta a Deo per Moysem, non de nativitate Christi; illi tamen allegorice hæc omnia accommodat Ecclesia in Officio ecclesiastico nativitatis Christi (et Epiphaniæ) quam proinde statim post medium noctis, die 25 decembris jam inchoante contigisse, communis est doctorum et Ecclesiæ sensus: qua de causa ipsa statim post mediam noctem missam inchoat in Festo Nativitatis Christi, ex decreto S. Telesphori papæ in sua Epist. Decretali, cap. II, quod et notavit Damasus pontifex in Vita Telesphori: vide Suarez, III part. Quæst. XXXV, sub finem. Idipsum satis colligitur ex illo Luc. II, 8: « Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. » Nimirum noctu nascitur Christus, quia venerat noctem infidelitatis et peccatorum mundi, sancto suæ nativitatis fulgore discutere et illustrare. Porro allegoria hæc apposita est et congrua: sicut enim olim Deus sermone, sive verbo, id est jussu suo, vel verbo, id est per vindicem Sapientiam, ac per filium suum liberavit Hebræos ex Ægypto, cædendo primogenita Ægyptiorum, atque per hanc operationem et vindictam dicitur de cœlo descendisse in Ægyptum: ita pariter in nativitate Christi proprie Verbum Dei descendit ad unionem hypostaticam cum carne et humanitate a se assumpta in terra, puta in utero B. Virginis, ut homines liberaret per suam redemptionem, passionem, crucem et gratiam, exterminando et debellando peccatum, mortem et diabolum: ita S. Anselmus in Elucidario; Idacius, Contra Varimadum; Petrus Blesensis, serm. 6 De Nativit. Domini; imo Tertullianus, lib. V Contra Marcion. cap. IX, et S. Augustinus in Psal. CIX: idem probant ex illo vers. 3: « Ex utero ante luciferum (id est ante auroram) genui te. »
Adde incarnationem Verbi, quæ fuit quasi prima nativitas Christi, qua proprie de regalibus cœlorum sedibus descendit in uterum B. Virginis factus homo, contigit nocte paschali, puta 23 martii, quo die Ecclesia in tanti mysterii memoriam celebrat Festum Annunt. B. Virginis: nam 25 die martii, uti mundus olim a Deo fuit creatus, ita post quatuor annorum millia eodem die fuit recreatus per Verbi incarnationem, ac ejusdem post 34 annos eodem die crucifixionem et mortem. Hæc enim tria mysteria contigisse die 25 martii, docui Proœmio in Acta Apostolorum, initio Chronotaxeos. Hac de causa prisci rabbini in libris Cabala, quos citat Estella in Exod. XVIII, 11, disp. 2, ita scribunt: « In eadem die (15 nisan, puta in Paschate) redimendus est Israel in diebus Messiæ, sicut redempti sunt eadem die de qua scribitur: In diebus egressionis tuæ ostendam mirabilia, » quod nota, ad Judæos suorum rabbinorum dictis revincendos.
Hinc Ecclesia in benedictione cerei paschalis, nocti paschali hæc concinendo dat elogia, partim litteralia, partim mystica: « Hæc enim sunt festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cujus sanguine postes fidelium consecrantur. Hæc nox est, in qua primum patres nostros filios Israel eductos de Ægypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Hæc igitur nox est, quæ peccatorum tenebras columnæ illuminatione purgavit. Hæc nox est, quæ hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis sæculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiæ, sociat sanctitati. Hæc nox est, in qua destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. » Unde admirabunda et exsultans in hæc paradoxa exclamando prorumpit: « O miræ circa nos pietatis dignatio! O inæstimabilis dilectio charitatis! ut servum redimeres, filium tradidisti. O certe necessarium Adæ peccatum, quod Christi morte deletum est. O felix culpa, quæ talem ac tantum meruit habere redemptorem. O vere beata nox, quæ sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit. Hæc nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis. Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat, et reddit innocentiam lapsis, et mœstis lætitiam, fugat odia, concordiam parat, curvat imperia, etc. O vere beata nox, quæ spoliavit Ægyptios, ditavit Hebræos. »
Anagogice, ex hoc typis primogenitorum Ægypti media paschali nocte peractæ typo, S. Chrysostomus, Theophylactus et S. Hieronymus (qui ait hanc esse apostolicam traditionem) asserunt Christum eodem mediæ noctis tempore venturum ad judicium, ad majorem terrorem reproborum, ut eos exterminet et deturbet in tartara; alii tamen summo mane venturum putant. Nunc singula verba expendamus.
CUM ENIM QUIETUM SILENTIUM CONTINERET OMNIA: (ita Romana et Græca; alii legunt continerent: utrumque verum, quies enim et silentium noctu occupat omnia, ac vicissim occupatur ab omnibus), et nox in suo cursu medium iter haberet; - græce, et nocte in propria velocitate dimidiata, id est sub mediam noctem vel paulo post dimidium noctis: tunc enim facta est ab angelo cædes primogenitorum Ægypti, Exod. XII, 29. Causa fuit, ut eo terribilior esset cædes, quo magis erat improvisa, obscura et nocturna, ut hoc terrore perculsi Ægyptii obstinationem excuterent, ac missos facerent Hebræos; unde Petrus Blesensis silentium hoc vocat conticinium, quod est tempus mediæ noctis post galli cantum.
Causa tropologica fuit, ad arcanam divinæ majestatis vim et efficaciam repræsentandam: nimirum Dei arcani et invisibilis arcana et obscura decet esse opera. Rursum Deo loquente sileant omnes creaturæ oportet, juxta illud Sophon. I, 7: « Silete a facie ejus omnis terra; » Habacuc II, 22: « Silete a facie Domini mei; » et Zachar. II, 13: « Sileat omnis caro a facie Domini. » Hinc Syrus vertit, in media nocte factus est stupor. Moraliter, hic disce opera Dei et virorum divinorum, non se ostentare, sed peragi in quiete et silentio: ita generatio Christi divina, qua gignitur a Patre, est summe arcana; ac humana, qua conceptus et natus est ex B. Virgine, fuit secretissima. Quocirca Christus comparatur aquis « Siloe quæ vadunt cum silentio, » Isai. VIII, 6: ubi multa de fructu silentii dixi, ac plura ibid. XXX, 15, ad illa: « In spe et silentio erit fortitudo vestra. » Hinc silentes sunt profundi cordis. « Altissima flumina minimo sono labuntur, » ait Curtius. Ex adverso loquaces levi sunt corde, nimirum Eccli. XXI, 29: « In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientum os illorum: » vide ibi dicta.
OMNIPOTENS SERMO TUUS DE CŒLO A REGALIBUS SEDIBUS, DURUS DEBELLATOR IN MEDIAM EXTERMINII TERRAM PROSILIVIT. - Omnipotens sermo: græcum λόγος et sermonem et verbum significat, puta jussionem et sententiam Dei, q. d. Sententia dura et aspera lata a Deo in solio cœlesti, per angelum bellatorem in media nocte exsecutioni mandata e cœlo desiliit, ita a Castro: allegorice, sermo hic est ipsum Verbum incarnatum. De cœlo; Complutenses addunt exsiliens, sed id merito delent Romani et Græci: mox enim sequitur prosilivit. Durus, ἀπότομος, id est asper, sævus; Arabicus, terribilis. Debellator, græce πολεμιστής, id est bellator; Arabicus, bellipotens, quia, ut vertit Syrus, bellatores (Pharaonem et Ægyptios) media nocte evertit, juxta illud Exod. XV, 3: « Dominus conterens bella, » id est bellatores inimicos; Chaldæus, Dominus victor bellorum. In mediam exterminii terram prosilivit, nimirum in Ægyptum exterminio a Deo addictam; græce est ὀλεθρίας, id est exitialis, vel perniciosæ terræ, ut vertit Vatablus, ideoque exitio addictæ: τὸ prosilivit, vel ut Vatablus, desiliit, notat Dei vindicis Ægyptios invadentis velocitatem, vim, iram, impetum et efficaciam inevitabilem. Allegorice, Christus ingenti virtutis et amoris saltu e cœlo in terram desiliit factus homo, juxta illud Cant. II, 8: « Ecce venit iste saliens in montibus, transiliens colles; » in quæ verba commentans S. Bernardus, serm. 53 in Cant.: « En quantum saltum, inquit, dedit a summo cœlo ad terras: » saliit enim magno saltu desultim e cœlo in cœnum, e cœno in crucem, e cruce in infernum, inde resiliit in terram, ac e terra in cœlum.
GLADIUS ACUTUS INSIMULATUM IMPERIUM TUUM PORTANS, - græce, omnipotens sermo tuus, etc., gladium acutum (puta) insimulatum imperium tuum portans: ξίφος enim, cum sit masculinum, ad λόγος, id est sermo, referri debet, non ad ξίφος, id est gladium, cum sit generis neutri: Noster videtur legisse neutre ξίφος, itaque retulisse ad gladium, sed eodem redit sensus, q. d. Sermo tuus, o Domine, fuit quasi gladius acutus, qui imperium tuum insimulatum, græce ἀνυπόκριτον, id est non hypocriticum, non simulatum, non fictum, non comminatorium, sed verum, sincerum, apertum, certum et efficax, planeque exsecutioni mandandum (angelus enim percutiens non finxit se nolle percutere, cum revera percuteret, sed quod fecit, hoc præ se tulit; nec tantum comminatus est se velle occidere, sed reipsa occidit) portavit et detulit in Ægyptum. Porro gladius in Scriptura significat quodlibet instrumentum, et quemlibet modum cædis, puta omnem cladem et stragem. Nam, ut ait Varro, lib. IV De Lingua Latina, gladius dicitur a clade, quod sit ad hostium cladem, dum eos ferit, secat et necat, nam omnis corporis dolor consistit in sectione, sive divisione continui: nec enim angelus cædens primogenita Ægypti usus est gladio, aut eo opus habebat, sed per se immediate primogenita Ægypti suffocando, lacerando, aliove modo lædendo necabat: unde dicitur acutus, quia, ut ait Apostolus Hebr. IV, 12, « vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. »
ET STANS. - Scilicet λόγος, id est sermo, græce enim est στάς, masculinum, quod ad λόγος masculinum referri debet, non ad ξίφος, id est gladium, quod est neutrum: statio hæc irrevocabilem et immobilem decretoriam Dei jussionem significat, æque ac insimulatum imperium ejusdem auctoritatem, ait S. Bonaventura.
REPLEVIT OMNIA MORTE (nempe cæde primogenitorum Ægypti), ET USQUE AD CŒLUM ATTINGEBAT STANS IN TERRA, - græce, et cœlum quidem attingebat, descenderat vero, vel ingrediebatur vero in terram, q. d. Magna potens, cœlestis atque ex cœlo manans, ideoque ingens et inevitabilis erat hæc cædes et vindicta: quare esto in terra perageretur, vim tamen sortiebatur e cœlo, imo eam inchoabat in cœlo: nam Verbum Dei mandavit angelo in cœlo, ut illico in terram descendens percuteret primogenita Ægyptiorum, quare vim suam omnipotentem explicuit, tam in cœlo, quam in terra.
Aliter Dionysius, q. d. Angelus executor vindictæ divinæ, vim suam extendebat usque ad cœlum aerium, quousque scilicet ambitus virtutis activæ ejus se porrigere poterat. Aliter quoque noster Lorinus, q. d. Vix ea dicta dedit Deus in cœlo, vix increpuit sonus in cœlo jussionis divinæ, cum reipsa peracta est; simul voluit ipse ut primum dixit, illico quod imperavit factum est; quod vulgo dicimus: « Dictum, factum; » et Scriptura de aliis divinis operibus, Psalm. CXLVIII, 5: « Dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. » Sic et a Castro: Notat, inquit, hac phrasi celeritatem completi Verbi Dei, quod adeo celer fuit angelus percussor in percutiendis primogenitis, et complendo præcepta Dei, ut necdum cœlo relicto, unde mittebatur, jam terram pede calcaret et jussum exsequeretur. Porro Vatablus vertit, et stans omnia morte, cœlum partim attingens, partim solo insistens, complevit: quibus verbis innuit angelum hunc, ut Dei Domini sui plenum in cœlum et terram imperium ostenderet, visum a nonnullis pedem unum collocare in terra, alterum in cœlo, id est in aere, uti angelus visus a S. Joanne Apoc. X, 2 et 6: « Posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram, etc., et juravit per Viventem in sæcula sæculorum, quia tempus non erit amplius. » Hoc allegorice recte convenit Verbo incarnato, quod qua Deus cœlum Deumque attingit, qua homo terræ figitur; unde ejus typus fuit scala Jacob, e terra in cœlum porrecta, cui innitebatur Deus: Christus enim, instar scalæ, qua Deus tangit cœlum, qua homo terram: in seipso enim junxit cœlum cœno, Verbum carni, Deum homini.
Simili modo tempore S. Gregorii, uti ipse refert, lib. IV Dialog. cap. XXXVI, sagittæ cœlitus lapsæ pestem Romæ inflixerunt, quam ipse Litaniis et publica processione, deferens imaginem B. Virginis a S. Luca depictam, sedavit: cum enim ad molem Adriani (quæ exinde dicta est Castellum S. Angeli) procedendo pervenisset, visus est angelus in signum reconciliati numinis, gladium nudatum in vaginam reponere, eoque symbolo lues cessavit, uti ex priscis monumentis refert Baronius, tom. VIII, anno Christi 590. Simile contigit Davidi offerenti sacrificium ad sedandam pestem, ab angelo percutiente ob numeratum a Davide populum Israeli inflictam, III Reg. 16: vidit enim Deum dicentem angelo: « Sufficit, contine manum tuam. »
spectra in somnis, indeque timores et angores Ægyptiis, præsertim nonnullis primogenitis, quos non statim occidit, sed semivivos reliquit, eisque in somnis causam tantæ mortis et stragis primogenitorum revelavit, ut ipsi eamdem parentibus indicarent, scilicet se occidi, quia ipsi oppresserant Hebræos, eorumque infantes masculos occiderant: Israel enim, sive Israel, erat primogenitus Dei populus: Jure ergo Ægyptii primogenitos suos perdiderunt, qui paulo ante primogenitum Dei populum perdiderant: audi Moysen, Exod. IV, 22: « Hæc dicit Dominus (tibi, o Pharao): Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum: » hunc sensum plane significat τὸ causam demonstrabat mortis: visiones enim, quæ illos turbaverant, hæc præmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent, ne scilicet stragem hanc tribuerent casui, epidemiæ, pesti, alterive causæ naturali, sed Deo vindici ob afflictum Israelem, ideoque eum liberum ex Ægypto in Chanaan abire permitterent, uti causa ex primogenitis suis cognita de facto abire permiserunt. Hoc enim hac plaga ab eis extorquere intendebat Deus: porro idipsum tacet Moyses, Exod. XII, sed Sapiens hic supplet, uti alia plura, quæ vel majorum traditione, vel Dei revelatione accepit.
Hinc moraliter disce Deum, cum quem punit et plectit, solere non raro eidem causam et culpam, ob quam eum plectit, indicare: sicut judex, cum reum ad furcam condemnat, assignat ei furtum, aliudve scelus ab eo commissum, ob quod eum condemnat, ut ipse cæterique sciant quodnam scelus puniatur, itaque illud deinceps caveant. Sic Antiochus morbis lethalibus afflictus Deo indicante, fassus est se puniri ob clades Hebræis injuste illatas, II Machab. IX, 11. Sic fratres Joseph afflictionis suæ causam Deo suggerente agnoverunt esse, quod ipsi prius afflixissent Joseph, Genes. XLII, 21: « Merito, inquiunt, hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos hæc tribulatio. » Sic Moyses, Exod. VII, VIII et IX, jussu Dei Pharaoni et Ægypto infligens decem plagas, eidem revelavit causam, scilicet quod nollet Hebræos dimittere. Sic Samuel Sauli ex Deo intentans privationem regni et vitæ, causam addidit, quod Deo præcipienti disperdere Amalecitas, non obedivisset, I Reg. XV, 19 et sequent. Sic passim in libro Judicum, causam oppressionis Hebræorum peractæ a Philistæis, Madianitis, Moabitis, etc., Deus assignat cultum Baal, Astaroth et idolorum. Ægyptii ergo videntes primogenita sua occidi, partim ex Moysis prædictione, partim ex primogenitorum cum occiderentur revelatione et confessione, sciverunt se hac plaga puniri, eo quod ipsi primogenitum Dei populum, puta Israelem, afflixissent et occidissent.
Nota τὸ visus somniorum malorum turbaverunt illos: nam Hippocrates lib. De Somniis docet « somnia nocturna diurnis exercitationibus respondentia esse bona sanitatemque significantia, propterea quod anima in diurnis consiliis perseverat, neque repletione, neque evacuatione aliqua, aut alia forinsecus allapsa re victa. Cum autem insomnia diurnis actibus adversantur, et de ipsis pugna oboritur, cum sane hoc contigerit, turbationem in corpore significat, et siquidem fortis fuerit, forte est malum; si vero levis, debilius. » Præterea turbidæ imaginationes et pavores diurni turbida gignunt somnia nocturna, juxta illud Senecæ in Octavia: Quacumque mentis cogitat infestus vigor, Ea per quietem sacer, et arcanus refert, Veloxque sensus.
20. 20. TETIGIT AUTEM TUNC ET JUSTOS TENTATIO MORTIS, ET COMMOTIO IN EREMO FACTA EST MULTITUDINIS: SED NON DIU PERMANSIT IRA TUA. - Pro tunc Noster legit τότε; jam legunt πότε, id est aliquando: codices Vaticani utrumque omittunt. Tunc, id est prisco illo tempore egressionis Israel ex Ægypto, etsi diverso: nam tentatio hæc contigit in deserto, diu post cædem primogenitorum in Ægypto. Tertia est hæc antithesis Hebræorum et Ægyptiorum, estque simul tacita occupatio, q. d. Dicet quis: Sicut Pharao et Ægyptii resistentes Moysi a Deo contriti sunt, sic et Hebræi, puta Core, Dathan et Abiron, eorumque symmystæ et socii; ergo par utrorumque fuit conditio, par in utrosque ira Dei. Respondet negando consequentiam: ira enim Dei exterminavit Ægyptios, ut disperderet eos; Hebræos vero duntaxat castigavit, ut emendaret; unde paucorum cæde sanxit cæterorum vitam, obedientiam et disciplinam. Congrue transit a Pharaone et clade primogenitorum Ægypti ad Core, Dathan et Abiron, tum quia sicut Pharao restitit Moysi, sic et Core cum suis eidem seditiose rebellavit; tum quia Core, Dathan et Abiron erant primogeniti, ideoque prætendebant sibi deberi pontificatum, quem Moyses contulerat Aaroni fratri suo, eo quod in lege naturæ primogeniti fuissent sacerdotes; tum quia cæsi sunt ab angelo percutiente, æque ac primogeniti Ægyptiorum. Historia fuse narratur Numer. XVI, nimirum cum Core, Dathan et Abiron ambientes pontificatum rebellarunt Moysi et Aaroni, Moyse Deum invocante, vivi a terra absorpti descenderunt ad inferos; alii pariter eis adhærentes, numero 250, cœlesti igne afflati interierunt: quocirca totus populus murmuravit contra Moysen et Aaronem, dicens: Vos occidistis populum Domini: qua de causa Deus ignem in populum immisit, qui quatuordecim millia et septingentos combussit; cumque serperet incendium, ut plures combureret, Aaron jussu Moysis inter occisos et vivos medium se statuens, orans et thurificans stitit plagam, iramque Dei sedavit. Vide dicta Num. XVI.
Justos: - ita vocat Hebræos fideles, utpote Dei cultores, et ad justitiam vocatos, ut superius dixi. TENTATIO MORTIS. - Ergo tentatio hæc non fuit sollicitatio ad peccatum, sed pœna peccati, puta invasio mortis, qua mors invasit et corripuit jussu Dei Core, Dathan et Abiron cum sociis, ac cæteros Hebræos invadere destinabat: quibus tentatio hæc fuit comminatio, et discrimen mortis intentatum ab angelo puniente. Unde Nannius: Tentatio, inquit, græce πεῖρα, idem est quod periculum mortis: sic enim dicimur tentari febre, catharro, calculo, id est periclitari, exagitari, cruciari febre, etc., juxta illud Horatii: Cum latus, aut renes morbo tentantur acuto, id est periclitantur, cruciantur. Triplex ergo est tentator et tentatio: dæmon enim tentat hominem, ut ad peccatum alliciat; Deus tentat, ut hominis animum, fidem et virtutem probet; mors tentat, ut occidat et perire faciat: unde a perire dictum est periculum. « Tentatio mortis » ergo est plaga mortifera Core cum sociis, et Hebræis murmurantibus a Deo immissa.
Commotio; - græce θραῦσις, id est confractio, concussio, quassatio, quo nomine plagam hanc vocant Septuaginta Numer. XVI, et Psalm. CV, 36, ita vocatur plaga immissa in populum ob cultum Beelphegor, quem zelo occidens principem ducemque sceleris, sedavit Phinees, Numer. XXV, 1.
21. 21. PROPERANS ENIM HOMO SINE QUERELA DEPRECARI PRO POPULIS, PROFERENS SERVITUTIS SUÆ SCUTUM, ORATIONEM, ET PER INCENSUM DEPRECATIONEM ALLEGANS RESTITIT IRÆ, ET FINEM IMPOSUIT NECESSITATI, OSTENDENS QUONIAM TUUS EST FAMULUS. - Narrat modum, quo cohibita est plaga, scilicet quod Aaron pontifex jussu Moysis orando, et thymiama offerendo restiterit iræ Dei, plagamque ignis stiterit, ne plures afflaret. Homo sine querela, græce ἄμεμπτος, id est irreprehensibilis, quia scilicet Aaron inculpate vivebat, et sancte pontificis munus obibat. Deprecari pro populis, græce προμαχῆσαι, id est propugnavit, sicque legunt nonnulli codices Latini. Porro arma pontificis sunt, non gladii et bombardæ, sed oratio et thymiama, ut sequitur: hisce enim pugnat pro populo contra iram et vindictam Dei eamque expugnat. Proferens servitutis (græce λειτουργίας, id est liturgiæ, sive publici sui et sacerdotalis ministerii) scutum, puta orationem; nam λαός est publicus, ἔργον, opus: unde λειτουργία et λειτουργός, id est publicus minister, publicum obiens opus, puta sacerdos sacrificans pro toto populo.
ET PER INCENSUM DEPRECATIONEM ALLEGANS RESTITIT IRÆ, ET FINEM IMPOSUIT NECESSITATI, OSTENDENS QUONIAM TUUS EST FAMULUS. - Perperam nonnulli legunt alligans. « Allegans, » græce κράζων, id est adducens, afferens, offerens et mittens ad Deum, græce est, et thymiamatis propitiationem vel placationem afferens; hinc petita est prisca thuribuli benedictio, quæ habetur in vetere ordine Romano: sic enim habet: « Domine Deus, qui dum filios Israel in deserto murmurantes, ob rebellem suam audaciam, durum vastaret incendium, Aaron sacerdotem tunc orantem, arrepto de igne altaris thuribulo tibi incensum ponentem exaudire, eosque de incendio liberare dignatus es, benedic quæsumus hoc thuribulum, et præsta, ut quoties thus in eo adolebitur, votum populi tui tibi boni odoris efficias, sitque fuga dæmonum, repulsio phantasmatum, et immundarum abscissio cogitationum. Per Dominum, » etc. Restitit iræ Dei, græce ἀντέστη τῷ θυμῷ, id est ex adverso stetit, contendit, opposuit se iræ Dei, eamque expugnavit et cohibuit; talis ergo sit sacerdos, tantæque virtutis et meriti, ut iræ Dei in populum grassanti, sese in medium interponere et opponere, eamque cohibere valeat. Finem imposuit necessitati, græce τὴν ἀνάγκην ἀπέκοψε, id est calamitati et plagæ incendii.
Sic Noe Eccli. XLIV, 17: « In tempore iracundiæ factus est reconciliatio, » quia scilicet sua sanctitate et oratione stitit diluvium toti orbi immissum: sic S. Leo Attilam flagellum Dei ab Italia suis meritis avertit; S. Gregorius pestem acerrimam suis litaniis sedavit; S. Sylvester infidelitatem et persecutiones decem imperatorum compescuit, dum Constantinum Magnum sanavit, convertit et baptizavit. Vide qua ratione Moyses restiterit iræ Dei, volentis perdere Hebræos ob adoratum vitulum aureum, Exod. XXXII, 10 et sequentibus. Ex adverso de falsis prophetis graviter queritur Deus per Ezechielem, cap. XIII, 5, dicens: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini: » vide ibi dicta. Præclare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 1, sacerdotis dignitatem describens: « Quis est, inquit, qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget, et ut id quod majus est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet? »
movebat populus: addit Cantacuzenus, Aaronem gravi oratione habita ad populum, ejus tumultum compescuisse. Secundo, per turbas accipias plagam ignis, quæ turbabat populum, hanc enim vi orationis repressit Aaron. Tertio, per turbas accipias angelum turbantem, id est punientem et vexantem populum per incendium a se immissum; unde Græci habent ὀλοθρεύοντα, id est vastatorem; et hunc mox exprimit subdens, eum qui se vexabat, q. d. Aaron suo λόγῳ, id est sermone, quem orando ex intimo cordis affectu ad Deum effudit, cohibuit angeli vastationem et plagam ignis, qua se, id est populum suum vexabat et puniebat: græce enim est κολάζοντα, id est punientem: sic Jacob, Genes. XXXII, 28, luctans cum angelo, lacrymis et oratione eum flexit et vicit, indeque dictus est Israel, id est dominans Deo, id est angelo Dei vicario. Fieri etiam potest, ut Aaron ardore fidei animose se converterit ad angelum, ipsumque ignem, eique nomine Dei imperavit, ut cessaret a plaga, sicut S. Michael altercans cum dæmone de corpore Moysis, imperavit ei silentium dicens, ut ait Judas Epist. 1, 9: « Imperet tibi Dominus. » Hic angelus vel fuit bonus, solet enim Deus per bonos exsequi sua jussa tam iræ et vindictæ, quam gratiæ et beneficentiæ, ut patet passim ex Daniele, Zacharia et Apocalypsi, præsertim cap. V et XVI; vel potius fuit malus et dæmon, tum quia vocatur vastator, vexator, exterminator, quem Aaron devicit, sibique subjecit; tum quia versu ultimo dicitur extimuisse Aaronem sacerdotem; tum quia Deus dæmonibus quasi lictoribus crebro utitur ad puniendum impios, potius quam angelis bonis, juxta illud Psalm. LXXVII, 49: « Immissiones per angelos malos. »
Moraliter hic disce arma sacerdotis esse orationem et sacrificium, eaque validissima; unde iis Moyses vicit Amalec, Exod. XVII: quocirca Paulus militem christianum panoplia, id est omni armatura a capite ad talos obarmans: « Galeam, inquit, salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei) per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. » Sic S. Ambrosius tract. De Basilicis non tradendis, asserit sua et sacerdotis arma contra milites invadentes, esse preces cum lacrymis; et S. Ephrem, serm. De Panoplia spiritali, orationem vocat arcum, quo sagittas ignitorum desideriorum ad Deum emittimus, quibus hostes configimus. Unde Origenes, hom. 11 in Exod., ubi orationi adaptat id quod Balac de Hebræis dixit, juxta Septuaginta, cap. XXII, vers. 4: « Nunc ablinget Synagoga hæc omnes, qui in circuitu nostro, sicut ablingeret vitulus virentia de campo, » ita ut ablingere denotet orationem lingua formatam, per quod, ait ille, ut a majoribus accepimus, indicatur populum Dei non tam manu et armis, quam voce et lingua pugnare, id est orationem ad Deum fundendo. Huc facit illud Psalm. XIX, 8: « Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus, » q. d. Nostri equites, nostri falcati currus, nostra arma sunt invocationes Dei, ac preces, quas velut ignita tela in hostes intorquebimus. Nil ita dæmones vincit æque ac tentationes, atque oratio; unde S. Cyprianus, epist. 57: « Incumbamus, ait, gemitibus assiduis et deprecationibus crebris: hæc sunt enim nobis arma cœlestia, quæ stare et perseverare fortiter faciunt; hæc sunt munimenta spiritualia, et tela divina, quæ protegunt. » Est ipsa quasi armamentarium Ecclesia, ad quam accurrent celeriter justi, cum volunt adversus vitia et peccata pugnare: imo est velut generalis quædam officina, in qua vita spiritualis invenit quidquid ad se conservandam, et augendam, et tuendam opus habet, » ita noster Lorinus: quocirca Cassianus, Coll. IV, cap. 1: « Omnis, ait, monachi finis, cordisque perfectio ad jugem atque indiruptam orationis perseverantiam tendit, et quantum humanæ fragilitati conceditur, ad immobilem tranquillitatem mentis, ac perpetuam nititur puritatem. » Denique oratio est oris ratio, ait S. Hieronymus, epist. 139 ad Cyprian., quia ratio per oris sermonem se prodit, multo magis per orationem ad Deum fusam: oratio enim homini a Deo pro ratione data est, quia quod ratio peccato obscurata non assequitur, hoc oratio ad Deum fusa nanciscitur.
ILLUM, QUI SE VEXABAT SUBJECIT, JURAMENTA PARENTUM, ET TESTAMENTUM COMMEMORANS. - Illum qui se vexabat, græce τὸν κολάζοντα, id est punientem, torquentem, castigantem, puta ignem, vel potius angelum per ignem, se, id est illos, puta Hebræos; vel se, id est suum populum, cujus plagam intimo cordis dolore per compassionem sentiebat, sibique arrogabat Aaron pontifex, æque ac Paulus dicens II Corinth. XI, 29: « Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? »
Juramenta parentum, et testamentum (græce διαθηκῶν, id est pactum) commemorans, q. d. Aaron orans Deum venia allegavit pacta a Deo cum patribus, Abraham, Isaac et Jacob inita, quibus Deus promiserat se fore eorum ac posterorum Deum, protectorem, liberatorem, provisorem, etc., strinxit ergo Deum sui ipsius pactis et juramentis, quibus eum vicit, et veniam populo impetravit.
23. 23. CUM ENIM JAM ACERVATIM CECIDISSENT SUPER ALTERUTRUM MORTUI, INTERSTITIT, ET AMPUTAVIT IMPETUM, ET DIVISIT ILLAM, QUÆ AD VIVOS DUCEBAT VIAM; - græce, acervatim enim jam mortuis jacentibus aliis super alios, in medio stans præcidit iram, et interrupit ad vivos viam: sensus patet, q. d. Cum incendium grassaretur in populum murmurantem, Aaron interstitit, id est inter incendium et incensos ac populum reliquum adhuc vivum, medium se stitit, atque orando illud inhibuit, ne ulterius in populum proserperet, itaque « divisit (perperam nonnulli legunt dimisit) illam, quæ ad vivos ducebat, viam, » q. d. Interclusit igni viam, ne a succensis et mortuis ad vivos progrederetur: stitit ergo se medium inter vivos et mortuos, ut vivos ab igne et incensis dispesceret, eosque illæsos et intactos conservaret; unde S. Hieronymus in Ezech. cap. XIII, ait Aaronem adversus ignem Israelis populum devorantem occurrisse, et stetisse medium, et opposuisse se murum pro salute populi. Allegorice, Aaron hic expressus fuit typus Christi mediatoris: audi S. Ambrosium, epist. ad Felicem Comensem Episcopum, quæ in editione Romana ordine est 60: « Ubi Christus, inquit, ibi omnia: ibi doctrina ejus, ibi peccatorum remissio, ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium; et Aaron quidem semel stetit in medio eorum objiciens se, ne mors transiret ad viventium agmina a funeribus mortuorum. Hic autem quasi verbum semper stat in singulis, quem nos non videmus intra nos, separans rationabiles virtutes a cadaveribus passionum lethalium et pestilentium cogitationum. Hic stat quasi qui in hunc mundum venerit, ut aculeum mortis hebetaret, devovatorium ejus abstrueret, viventibus æternitatem gratiæ daret, defunctis resurrectionem concederet, » etc. Hinc Christus in cruce medius inter cœlum et terram pependit, seseque intermedium stitit, ut velut mediator cœlum terræ, id est homines Deo et angelis reconciliaret, utque sagittas iræ Dei vibratas in homines in seipso reciperet, ne ad homines pervenirent, sed unus ipse omnium hominum scelera in corpore suo lueret; ac vicissim in cruce, velut in arcu brachia corporis, æque ac cordis expandens, ignitas orationis et amoris sagittas ad Deum ejacularetur, quibus cor ejus vulneraret, ad gratiam hominibus largiendam.
24. 24. IN VESTE ENIM PODERIS, QUAM HABEBAT, TOTUS ERAT ORBIS TERRARUM: ET PARENTUM MAGNALIA IN QUATUOR ORDINIBUS LAPIDUM ERANT SCULPTA, ET MAGNIFICENTIA TUA IN DIADEMATE CAPITIS ILLIUS SCULPTA ERAT; - græce, in talari enim tunica vestimenti erat totus mundus, et patrum gloriæ in quadruplicis ordinis lapidum sculptura, et majestas tua in diademate capitis illius; Syrus, quoniam vestis ejus est totus populus, et honor patrum erat insculptus super quatuor ordinibus lapidum, qui erant super humeros ejus (vel et gloriæ patrum super collum ejus) et corona majestatis tuæ super caput ejus; Arabicus quoniam totus orbis terrarum super flexus vestimentorum ejus, et super collum ejus lapides gemmarum insculpti. Pro orbis terrarum, græce est, κόσμος, id est ornatus, et orbis sive mundus, qui ab ornatu nomen accepit: nec enim solam terram, sed et totum mundum veste sua repræsentabat pontifex.
Minus apte Vatablus vertit, siquidem omnigenus ornatus tunica qua induebatur inerat: dat enim causam, cur Aaron pontifex medium se stiterit inter vivos et mortuos, curque Deus ab eo permiserit se exorari, ut plagam incendii sisteret. Causa erat, quod Deus Aaronem constituerat pontificem, id est mediatorem et deprecatorem inter se et populum, ut scilicet ipse iram Dei sisteret, populumque Deo reconciliaret; atque, ut hoc visibili populo significaret, jusserat in podere, id est in veste ejus pontificia, poni symbola omnium elementorum, totiusque orbis, ut meminisset se esse mediatorem inter Deum et mundum. Rursum jusserat ut in rationali gestaret duodecim gemmas, eisque sigillatim insculpi curaret nomina duodecim tribuum Israel, ut hoc signo moneretur se omnes tribus in pectore, id est in corde et cura gestare, ac pro eis assidue Deum deprecari debere.
Poderis: - est vestis talaris usque ad pedes et talos demissa, eratque pontifici duplex, una linea communis omnibus sacerdotibus, altera hyacinthina propria pontifici, illaque hic intelligitur, ac per eam cæteræ omnes vestes pontificiæ. Est synecdoche: ita S. Bonaventura, Hugo, Holcot, et Dionysius. Dicitur poderis, ἀπὸ τοῦ ποδὸς καὶ ἄρειν, q. d. pedi adaptata, eo quod usque ad pedes protenderetur.
Quæres, quomodo in podere, id est veste pontificis repræsentabatur totus orbis? Respondetur, poderis hæc erat tunica texta ex lana hyacinthina, sive violacei coloris, ut pontifex vestem suam inspiciens, illa moneretur cogitationem et vitam suam debere esse cœlestem; hinc in fimbria habebat 72 tintinnabula, et totidem mala punica alternis inserta. Rursum tunicæ huic imponebatur ephod, cui ad pectus annexum erat rationale, in quo erant duodecim gemmæ, quibus inscripta erant nomina duodecim tribuum Israel. Porro quinque primariæ erant vestes pontificis, primo enim induebatur femoralibus lineis; secundo, tunica linea, quam zona succcingebat; tertio, tunica hyacinthina cum simili zona; quarto, ephod cum rationali, urim et tummim, id est doctrina et veritas; quinto, tiara, cui affixa erat lamina aurea inscriptum habens: « Sanctitas Jehova. » Hæ repræsentabant totum orbem. Nam primo, femoralia linea figurabant terram, ex qua linum nascitur. Secundo, zona figurabat oceanum, qui quasi zona terram cingit. Tertio, tunica hyacinthina figurabat aerem, in qua sunt mala punica, id est fulgura; et tintinnabula, id est tonitrua. Quarto, ephod varium figurabat cœlum sidereum: duo in ephod lapides onychini erant duo hemisphæria, vel sol et luna; duodecim gemmæ in pectore, erant duodecim signa in zodiaco. Quinto, tiara figurabat cœlum empyreum; lamina tiaræ aurea habens inscriptum nomen tetragrammaton, figurabat Deum omnibus præsidentem; idque primo, ut hoc suo vestitu et ornatu pontifex ostenderet, se creatoris mundi esse ministrum, et indicaret omnem creaturam Dei misericordia indigere, ipseque pro ea tam habitu et veste, quam voce et mente precaretur;
secundo, ut considerata universi, quam gestat, imagine, vitam præstaret a natura non degenerem, sed sicut elementa aliaque creata Deo per omnia obediunt, ita obediret et ipse, ita Philo; tertio, ut operando sacris totum mundum, quem in veste quasi gestabat, deprecatorem secum apud Deum allegaret. Hæc omnia pene ex Josepho et Philone habet S. Hieronymus, et brevissime S. Thomas, I II, Quæst. CII, art. 5, ad 9, qui et tropologiam addit pari brevitate: Feminalia, inquit, significant castitatem; tunica linea significat vitæ universæ puritatem et innocentiam; zona, moderationem discretionis; tiara, rectam intentionem: et hæc communia sunt omnibus sacerdotibus. Pontifici vero primo, propria erat lamina aurea cum nomine Jehova, significans jugem Dei memoriam in contemplatione, quam debet habere pontifex; secundo, ephod, id est compassio, qua suis quasi humeris ferat infirmitates populi; tertio, tunica hyacinthina, id est conversatio cœlestis; quarto, rationale, id est cura et charitatis viscera erga subditos.
Ubi nota, totus mundus est quasi templum quoddam sanctissimum, et Deo dignum, ut aiebat Diogenes, et Philo, II De Monarch., et Lactantius lib. De Ira Dei, cap. XIV. Hinc et Baruch ait cap. III, 24: « O Israel, quam magna est domus Dei! » scilicet hic mundus, in quo quasi divini templi antistes sacerdotio functurus pro universis creaturis, homo est constitutus: ideoque Hebræorum pontifex in sua veste totum repræsentabat orbem. Pontifex ergo erat quasi legatus totius orbis ad Deum, juxta illud Pauli II Corinth. V, 20: « Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo reconciliamini Deo. » Quin et Philo loco citato asserit, idcirco pontificem totius mundi portasse in vestibus imaginem, ut sciret se mundi totius esse mediatorem apud Deum, et orare debere, non pro necessariis tantum et amicis, sed pro toto humano genere, pro omnibus naturæ partibus, cœlo atque elementis, atque gratias agere, supplicationesque pro omnibus offerre omnium conditori: præterea vita, doctrina, virtutibus in seipso exprimere universi ordinem, ornatum, concentum, ut sit μικρόκοσμος, majoris ita mundi repræsentans in moribus imaginem, sicut gestat in vestibus. « Hoc cultu, inquit Philo, pontifex utitur totum mundum referens ornatu mirando, vel menti vel oculis: admonet enim pontificem, ut considerata universi, quam gestat imagine, vitam præstet a natura non degenerem; deinde, ut operando sacris totum mundum deprecatorem alleget: decet enim ut patris sacerdos, filium ejus mundum hunc ad preces votaque adhibeat. »
Idem Philo libro De Somniis, censet idcirco pontificem in veste gestare similitudinem cœli ac mundi, ut mundus una cum sacerdote operetur, et homo cum hac rerum universitate efficacius vota et sacra faciat: vide dicta Exod. XXVIII, 4, ubi hasce vestes fuse ad litteram allegorice et tropologice explicui.
Tropologice sacerdos vestire se debet orbe vestium, id est orbe virtutum, ut universis sit ornatus, itaque earum circulo velut corona cingatur et coronetur, uti paulo ante dixi; hinc sacerdos et religiosus intuens habitum suum pullum, tonsuram ac vestes sacras, ab iis sentiat se moneri, ut gravitatem, luctum, opum contemptum, cœlestium desiderium, omnemque morum compositionem exhibeat. Hinc Noster Alvarez de Paz, De Vita spirit. lib. I, part. III, cap. XXVI: In veste Aaron, inquit, totus erat orbis terrarum, quia vir per religiosum statum Deo consecratus, debet quod ad conversationem externam attinet, omnibus, prout fuerit possibile, se accommodare, ut omnes ad Christum trahat, et ad virtutis amorem invitet. Sic vestitus erit discoloribus, hoc est veste quadam, quæ una cum sit, multarum virtutum necessitatem supplet, et earum diversas pulchritudines defert. Sic ad exemplum Pauli omnibus omnia factus est, non mentientis actu (ut inquit Anselmus), sed compatientis affectu: non mala aliorum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinæ diligentiam procurando.
PARENTUM MAGNALIA IN QUATUOR ORDINIBUS LAPIDUM ERANT SCULPTA; - græce, πατέρων δόξαι ἐπὶ τετραστίχων λίθων γλυφῆς, hoc est, patrum gloriæ, sive decora in quatuor ordinum lapidum sculptura. In rationali judicii erant quatuor ordines lapidum: in primo versu sardius, topazius, smaragdus; in secundo carbunculus, sapphirus, jaspis; in tertio ligurius, achates, amethystus; in quarto chrysolithus, onychinus, berillus: omnes inclusi auro, et habentes nomina filiorum Israel, sed duodecim tribuum. Pro magnalia, græce est δόξαι, id est gloriæ, excellentiæ, victoriæ, trophæa, nobilitatis insignia, stemmata parentum, de quibus filii et posteri jure gloriabantur. Signa ergo sacra et hieroglyphica Hebræorum insculpta erant in singulis lapidibus rationalis, non vero litteræ nominum patriarcharum, sive tribuum fuerunt exaratæ, inquit noster Hieronymus Pradus, initio Comment. in Ezech.: stemma enim Judæ erat leo, Benjamin lupus, Dan coluber, Joseph bos, etc., quæ eis assignavit Jacob pater in morte singulis benedicens, Genes. XLIX, 5. Verum Exod. XXVIII, 21, ostendi non stemmata, sed nomina ipsa tribuum gemmis fuisse insculpta, idque hoc fine, ut pontifex ipso habitu et nominibus ostenderet se esse legatum duodecim tribuum, id est totius populi, ac pro eo velut mediator apud Deum intercedere et supplicare. Hæc ergo nomina vocantur δόξαι, quia magnifice magnificis gemmis insculpta erant in veste, puta in rationali summi pontificis, quæ magna erat eorum gloria, laus et decus.
MAGNIFICENTIA TUA IN DIADEMATE CAPITIS ILLIUS SCULPTA ERAT. - Vatablus, majestasque tua in diademate capitis ipsius; Syrus, et corona majestatis super caput ejus: tiara enim erat rotunda instar coronæ, q. d. Pontifex in capite gestabat tiaram cum lamina aurea, cui inscriptum erat sanctitas Jehova, ut meminisset se Dei divinæque majestatis esse pontificem, ac ejus sanctitatem vita et verbo debere repræsentare. Symbolice, tiara hæc cum lamina referebat cœlum empyreum, cui præsidet Deus, ex eoque omnia subjecta sapienter et sancte moderatur; quo rursum significabatur pontificis, velut Dei in terra vicarii, dignitatem et potestatem superare omnem dignitatem hominum, etiam regum et imperatorum: vide dicta Exod. XXVIII, 4.
25. 25. HIS AUTEM CESSIT QUI EXTERMINABAT, ET HÆC EXTIMUIT. - Non ignis, ut vult Lyranus: πῦρ enim, id est ignis, est neutrius generis, ὁλοθρεύων vero, id est exterminator, masculini; sed angelus incendium in murmurantes Hebræos immittens, sive bonus is fuerit, sive potius malus, ut censent Hugo et Holcot: hic enim nomen Dei tetragrammaton et ineffabile, puta Jehova, laminæ aureæ insculptum, ac tantam pontificis majestatem, potestatem, orationem et thurificationem reveritus, cessit, et ab incendio plagaque cessavit. Reveritus ergo est ille exterminator ineffabile Dei nomen, cui universa se prosternit natura, cessit sacerdoti summo deprecanti, et mundum universum deprecatorem alleganti, ac merita gloriamque patrum ante Dominum proponenti, ut misereretur: ita a Castro. Sic sæpe in Scripturis timor sumitur pro reverentia, et timere pro revereri: nam vere reverentia non est aliud quam religiosus timor. Sic Alexander Magnus iratus Judæis, cum ei obviam prodiret Jaddus pontifex pontificalibus indutus, tanta majestate quasi cœlesti telo ictus, ac sacro horrore percussus et perculsus, eum reveritus, iram in benevolentiam vertit, uti narrat Josephus lib. XI Antiquit. cap. VIII: idem fecit Attila Leoni pontifici, ut habet Vita S. Leonis, vide Baronium anno Christi 452. Codex Vaticanus et alii legunt extimuerunt, quasi plures fuerint angeli vastatores.
ERAT ENIM TENTATIO IRÆ SUFFICIENS. - Pro tentatio, græce non est πειρασμός, id est tentatio, sed πεῖρα, id est experientia iræ sufficiebat ad correctionem, q. d. Satis erat Hebræis, quod experti essent tuam iram, ut qui plagæ et incendio supererant, se corrigerent, et de murmure suo pœniterent. Tentatio ergo hic idem est quod tentamentum, experimentum, periculum, aggressio, invasio: hæc enim omnia significat πεῖρα, q. d. Sufficiebat Hebræis periculum fecisse, et expertos esse aggressionem iræ divinæ: mox enim illi cesserunt et pœnituerunt; unde noluerunt ejus vim ulterius experiri, nec ejus imperium usque ad internecionem desævientem amplius sentire.
Quare perperam Lyranus contrarie explicat, q. d. Tentatio seditionis populi sufficiens erat ad totum cum igne perdendum, nisi Aaron supplex intercessisset; et Hugo, q. d. Plaga ignis sufficiebat ad delendum Hebræos; et Holcot, q. d. Timor et pavor incussus populo per plagam ignis, satis erat ad delendum murmuris crimen: hæc enim omnia hoc loco parerga sunt.