Cornelius a Lapide

Sapientia XVII


Index


Synopsis Capitis

Cap. xv ostendit veram sapientiam consistere in cultu veri Dei, insipientiam in cultu idolorum. Id cap. xvi probavit exemplo Ægyptiorum, quibus Deus aquas in sanguinem vertit; ac Hebræorum, quos velut sui cultores Deus in siti aqua de petra potavit, ac in fame coturnicibus et manna cælesti cibavit: nunc idipsum prosequitur et demonstrat per aliam Ægypti plagam, scilicet tenebrarum, quæ ordine fuit nona, in qua Hebræi fruebantur clara luce, Ægyptii vero degentes in densis tenebris variis spectris, atque ac timoribus exagitabantur. Graphice ergo depingit tenebras Ægyptiacas, ac terrores malæ conscientiæ.


Textus Vulgatae: Sapientia 17:1-5

1. Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. 2. Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ: vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. 3. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. 4. Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. 5. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.


1. 1. Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. 2. Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ: vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. 3. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. 4. Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. 5. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.


2. 2. DUM ENIM PERSUASUM HABENT INIQUI, POSSE DOMINARI NATIONI SANCTÆ, VINCULIS TENEBRARUM ET LONGÆ NOCTIS COMPEDITI, INCLUSI SUB TECTIS, FUGITIVI PERPETUÆ PROVIDENTIÆ JACUERUNT. — Describit novam Ægypti plagam, quæ fuit densissimarum tenebrarum, q. d. Dum iniqui Ægyptii putarunt se invito Deo posse dominari genti sanctæ, id est populo Dei, ejusque cultui dicato, puta Hebræis, tenebris nocturnis velut vinculis constricti, domorum suarum tectis inclusi, velut extorres et alieni a Dei providentia, quasi vincti et incarcerati jacuerunt: unde Lucifer pro S. Athanasio legit, vincti tenebrarum catenis, et longæ noctis compediti. Erant enim hæ tenebræ horribiles adeoque densæ, ut viderentur palpabiles, idque per tres dies; unde tunc nemo vidit fratrem suum; nec movit se de loco suo, in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat, Exod. x, 22, ubi fuse de hisce tenebris egi: quare ibi dicta hic non repetam. Addit Philo, lib. I De Vita Moysis, Ægyptios hoc tenebrarum triduo adeo fuisse perculsos, ut nec loqui, nec audire, nec comedere possent, sed per silentium fame cruciatos non nisi de tenebris cogitasse: sic qui habitant sub polo antarctico, continuam habent noctem ab æquinoctio verno usque ad æquinoctium autumnale, puta a die 21 martii usque ad diem 23 septembris, uti testatur Plinius, lib. II, cap. vii; Solinus, cap. xx et xxii; S. Isidorus, lib. I Origin. cap. vi; Olaus Magnus in Historia Septentr.: id ad oculum in Sphæra demonstrat noster Clavius.

Inclusi sub tectis (Septuaginta et Philo habent sub lectis, quasi toto hoc triduo Ægyptii non ausi fuerint surgere e lectis: qui enim timent, in lectis tutissimos se æstimant), FUGITIVI PERPETUÆ PROVIDENTIÆ; — græce, φυγάδες τῆς αἰωνίου προνοίας, id est exsules a perpetua providentia; Vatablus, ab æterna providentia profugi. Primo, Noster Lorinus sic exponit, q. d. Ægyptii, cum se putarent posse fugere Dei providentiam et vindictam, ab ea velut

fugere Dei providentiam et vindictam, ab ea velut rei servique fugitivi comprehensi tenebrarum velut catenis constricti, quasi in carcerem compacti sunt. Secundo, Jansenius, q. d. Ægyptii in tenebris jacuerunt quasi fugitivi, id est destituti et exsules a providentia Dei, quæ perpetuo homines per solem illuminat: sic et a Castro: Fugitivi, inquit, hoc est expulsi ac profligati a Dei providentia, quæ per singulos dies homines visitat solis claritate, qua toto illi triduo caruerunt. Tertio, Petrus Nannius, q. d. Ægyptii in tenebris fuere fugitivi, id est ignari et expertes æternæ providentiæ, ac ab ejus cognitione relegati, utpote de cujus oculis et aspectu male sentiebant: negabant enim Dei veri numen, providentiam et vindictam; unde explicans subdit, «dum putant se latere in obscuris peccatis:» omnia hæc huic loco congrua et apposita sunt. Hinc tropologice Cantacuzenus: Fugitivi, inquit, perpetuæ providentiæ sunt, qui contemnunt mandata Dei, perpetuam habentis rerum omnium providentiam.

JACUERUNT: — ita Romana et Græca; perperam ergo nonnulli legunt placuerunt; alii latuerunt, in quibus proinde interpretandis frustra desudant S. Bonaventura, Hugo, Lyranus et Dionysius.


3. 3. ET DUM PUTANT SE LATERE IN OBSCURIS (Græce, ἀφανέσιν, id est occultis) PECCATIS, TENEBROSO OBLIVIONIS VELAMENTO DISPERSI SUNT, PAVENTES HORRENDE, ET CUM ADMIRATIONE NIMIA PERTURBATI. — Græce, καὶ ἐνθαυμασίᾳ ἐκταρασσόμενοι, id est, et phantasmatibus vel spectris conturbati. Sensus est, q. d. Quia Ægyptii multa in tenebris scelera, ut sacrificia dæmonum, ait Cantacuzenus, de quibus cap. xiv, 23, perpetrabant, hinc congrue tenebris densissimis puniti sunt, quasi dicat eis Deus: Tenebriones estis, lucifugæ estis, tenebras ambitis, tenebras quas amastis accipite: lucem fugitis, fugiat ergo pariter lux a vobis. Tenebras Ægyptiacas vocat tenebrosum λήθης, id est oblivionis velamentum, quia illæ Ægyptios eorumque oculos velabant, ut invicem non viderent, ac metu perculsi suorum etiam parentum, filiorum, uxorum, fratrum obliviscerentur, cum de sua quisque salute quisque esset sollicitus et anxius; imo dispersi et separati ab invicem toto tenebrarum triduo manserunt, Exod. x, 23. Rursum, hæ tenebræ velabant Ægyptios, ut a Deo per solis radios non aspicerentur, utpote qui Dei ejusque providentiæ ignorantia, velut cæcitate velatos habebant mentis oculos. Notat ergo hic triplex velamen, primo, velamen Dei, quo Deus solem suum velabat, ne Ægyptios aspiceret, vel ab eis aspiceretur; secundo, Ægyptiorum, quo tenebris velatos habebant oculos; tertio, peccati, quo Ægyptii non credentes Dei providentiam, et impune peccantes, infidelitate et sceleribus velabant animi oculos.

Porro Petrus Nannius τὸ λήθης accipit ut nomen proprium, significans Lethen fluvium inferni, qui eo descendentibus omnium rerum oblivionem inducere perhibetur, unde vertit: Obscuro Lethes operculo, quia in sequenti, vers. 13, asserit Sapiens noctem illam ex ᾅδου, id est orci penetralibus emersisse, quasi illa caligo vere umbra mortis exstiterit, et ex nebulis Lethes contexta fuerit; unde ex græco λήθη Latini lethum, id est mortem deducunt, in qua est summa caligo et rerum omnium oblivio, tam activa, quam passiva: morientes enim obliviscuntur omnium, et vicissim ab omnibus oblivioni traduntur. Censet ergo Nannius, sapientem hic alludere ad Lethen fluvium, quem apud inferos esse poetæ tradiderunt, cujus aquas si quis gustaverit, illico omnium rerum præteritarum obliviscitur; hinc λήθη, id est ab oblivione nomen habet. Datus est huic fabulæ locus, quia morientibus omnium rerum oblivio surrexit. Constat autem Lethen fluvium exstare in Africa circa extremum Syrtium cornu, ac Berenicem urbem alluere; sed apud omnes fama est, ad ea loca ex inferna inundatione prorumpere; unde Lucanus, lib. IX:

Quem juxta Lethes tacitus prolabitur amnis, Infernis (ut fama) trahens oblivia venis.

Sic sensus erit, q. d. Ægyptii cimmeriis hisce tenebris adeo erant obvelati et obcæcati, ut omnium rerum obliti, ex Lethæo inferni amne oblivionem ipsam potasse viderentur; unde Abulensis in Exod. cap. x, ait Ægyptios summa caligine circumfusos, anima, memoria et imaginatione perturbatis, nec ubi esset cibus, nec ubi potus, nec ubi mensa, aut sedes, vel quid simile recordari potuisse.

DISPERSI SUNT, PAVENTES HORRENDE, ET CUM ADMIRATIONE NIMIA PERTURBATI. — Dispersi sunt, non quod Ægyptii vagabundi oberrarent quærentes lucem, nam præ pavore «nemo movit se de loco in quo erat,» Exod. cap. x, 23; sed dispersi sunt, id est disjuncti et separati ab invicem manserunt, ut nemo alium adire, juvare, solari posset, nec vicissim ab eo opem vel consolationem in tanto metu accipere: nam «nemo vidit fratrem suum,» Exod. cap. x, vers. 23. Paventes horrende, tum ob tenebras, tum ob spectra, de quibus mox: ob utraque enim ita erant pavidi et consternati, ut nescirent quo se verterent, imo nec loqui nec hiscere auderent, nec de cibo, potu, veste, aliave re cogitare possent: ita Abulensis in Exod. x, Quæst. II. Et cum admiratione nimia perturbati: græce est, ἐν φάσμασιν, id est simulacris, visis, larvis, phantasmatibus, spectris conturbati, quibus ita percellebantur, ut ab iis se necandos putarent, si loco se moverent, ac deteriora quæque in singula momenta formidarent et exspectarent; unde admiratione nimia, ut vertit Noster, id est stupore et consternatione insolita perturbati, videbantur attoniti et mentis impotes. Quænam fuerint hæc spectra in sequenti explicat. Porro spectra hæc partim pariebat pavor et scelerum conscientia, hæc enim, æque ac pavor, tristes ve-

hementesque imaginationes menti objicit, adeo ut pavidus eas sibi auribus audire et oculis cernere videatur; partim ea immittebat eis Deus per angelos vel dæmones.


4. 4. NEQUE ENIM, QUÆ CONTINEBAT ILLOS SPELUNCA, SINE TIMORE CUSTODIEBAT: QUONIAM SONITUS DESCENDENS PERTURBABAT ILLOS, ET PERSONÆ TRISTES ILLIS APPARENTES PAVOREM ILLIS PRÆSTABANT; — Vatablus, neque enim latebra, qua continebantur, securos reddebat ipsos, sed sonitus pavore percellens eos circumstrepebat, larvæque tristi aspectu truces offerebantur; alii, spectra tristia mæstis vultibus apparebant. Pro spelunca, græce est μυχός, id est latebra, recessus, penetrale, intima pars domus vel loci, quale est cubile et lectus, in quo attonitos jacuisse Ægyptios docet Philo, et Septuaginta, Exod. x, 23. Adde, quivis locus abditus et obscurus per catachresin vocatur spelunca, quia spelunca ob suas cavitates et cavernas, summe est abdita et obscura; unde illud Poetæ: Speluncis abdidit atris, id est obscuris et profundis: profunda enim sunt obscura, et obscura videntur esse atra et nigra. Est metalepsis; non ergo Ægyptii fugerunt ad speluncas proprie dictas, ut vult S. Bonaventura, cum nemo ausus fuerit se loco movere, uti dicitur Exod. x. Simili schemate, vers. 3, hæc cubicula et loca Ægyptiorum, ob tenebras et pavorem vocavit carcerem: adde initio tenebrarum sensim lucem adimentium et increscentium, aliquos ex metu fugisse ad antra et speluncas, ibique terrificis sonis et spectris magis fuisse perculsos ob loci horrorem: ita a Castro.

QUONIAM SONITUS DESCENDENS PERTURBABAT EOS. — τοῦτο, ἦχοι δὶ καταβράσσοντες αὐτοὺς περιεκόμπουν, id est, sonitus autem perturbantes eos circumstrepebant, vel cum impetu et fragore (quales edit aqua ex apertis fractisque cataractis impetuose erumpens) ipsis obstrepebant, vel soni cum vehementia decidentes et percellentes strepebant circum eos, hoc est fragores instar tonitrui circumstrepebant et terrorem incutiebant: videbatur enim eis, quod tonitru ex alto eos feriret, quodque Deus fulmina in capita eorum vibraret.

ET PERSONÆ TRISTES ILLIS APPARENTES. — Græce, φάσματα, id est visiones, apparitiones, spectra, larvæ mæstis dejectisque vultibus tristes et truces eis offerebantur, quæ phasmata, sive phantasmata valde augebant terrorem tenebrarum Ægyptiorum: licet enim hæ essent densissimæ, ut visionem omnem impedirent, tamen in iis subinde intermicabat ignis, ut sequitur vers. 7, cujus lumine spectra ab Ægyptiis conspici poterant. Porro personæ hæ et spectra, non solum imaginaria erant, ut vult Dionysius et S. Bonaventura, qui dæmones hominesque defunctos censet objectos phantasiæ Ægyptiorum; sed et realia, quæ oculis corporeis cernebantur, non tantum noctu in somnis, sed et per diem in vigi-

lia, uti docet Abulensis, Exod. x, qui censet tenebras has vocari horribiles, propter horribiles umbrarum et larvarum visiones. Rursum spectra hæc videntur fuisse infantium Hebræorum, quos injuste Ægyptii in Nilo merserant; grandium quoque juvenum et virorum, quos iisdem nimiis laboribus, flagellis et injuriis occiderant; item dæmonum, quos in idolis suis variis larvis et formis coluerant, uti Apin specie vituli, Anubin specie canis, Hammonem specie arietis, etc.; juste ergo larvis puniti sunt, qui infantes occidendo animas eorum in umbras et larvas transire putaverunt, ac larvas dæmonum venerando adorarunt. Insuper larvæ hæ sæpe ab angelis vel dæmonibus effinguntur, subinde tamen sunt ipsæ animæ defunctorum exsistentes in purgatorio vel inferno, quæ a Deo sinuntur egredi et apparere vivis, ad eorum vel admonitionem vel castigationem, uti dixi cap. ii, vers. 1, ad illa: «Non est qui agnitus sit reversus ab inferis.» Denique umbræ et spiritus, quia apparent, maxime solent esse eorum, qui fuere tyranni, violenti, pauperum oppressores, in parentes impii, aut crudeliter occisi; aut misere in fraudem inducti et seducti, uti multis exemplis deprehensum est: vide nostrum Delrio in Magic., et Thyræum in Visiones.

Nota, hic multa supplet Sapiens, quæ Moyses tacuit in Exodo: primo enim harum larvarum Moyses non meminit. Secundo, vers. 16, ait Sapiens, ignem in tenebris intermicantem perstrinxisse et perculisse Ægyptios, de quo altum est in Exodo silentium. Tertio, v. g. ait sibilos serpentum, et strepitus fremitusque bestiarum (de quibus nil habet Moyses) mire exterruisse Ægyptios in densis tenebris pavidos, præsertim cum earum rerum causam ignorarent, ut vers. 12 habent Græca. Unde per catachresin tenebras hasce vers. 2 et 18, vocat catenam, adeo enim per eas terrebantur, ut nemo se loco movere auderet, perinde ac si catena fuisset vinctus: timor enim homines et animalia ita obstupefacit, ut movere se nequeant, sed quasi stupefacti et attoniti consistant immobiles, quia in timore calor et spiritus animales, qui motus sunt causa, recipiunt se a cerebro ad cor, ut illud velut sedem roborent et muniant: quare cerebrum ita ad motum et sensum uti vix potest. Porro major Hebræis erat consolatio et gaudium, quo eodem tempore in clarissima luce degerent, uti dicitur vers. 13.


5. 5. ET IGNIS QUIDEM NULLA VIS POTERAT ILLIS LUMEN PRÆBERE, NEC SIDERUM LIMPIDÆ FLAMMÆ ILLUMINARE POTERANT ILLAM NOCTEM HORRENDAM; — græce στυγνήν, id est tristem, molestam, mæstam, odiosam, terribilem, tum ob densitatem tenebrarum earumque continuationem per tres dies, tum propter spectra horrenda tenebris sese immiscentia: Aben Ezra et Cajetanus in Exod. cap. x, per ignem accipiunt lucem cœlestem solis et stellarum, de quibus sequitur, q. d. Ægyptiis lucem dare non po-

terat sol, luna et stellæ; eisdem tamen domi lucem præbebant candelæ et lucernæ, ad quas edere, bibere, operari et ambulare poterant; verum hoc contortum et violentum est. Quare proprie accipiendus est ignis, uti accipiunt cæteri interpretes, q. d. Adeo densæ Ægyptiis erant tenebræ, ut nullæ faces, nullæ tædæ, nullæ lucernæ, nulli ignes sua vi, græce βίᾳ, id est violentia (ignis enim vis est violenta, et violenter omnia illuminat et inflammat) posset eas dispellere vel illuminare, tum quia Deus eis concursum suum, qui necessarius est ad agendum et illuminandum, subtrahebat; tum quia, ut ait Philo lib. I De Vita Moysis, «ignis, quo quotidie utimur, splendor vel aere turbato exstinguebatur, vel vincebatur a crassissimis tenebris, ita ut salvis oculis, summe necessarium videndi sensum, tanquam exoculati requirerent.» Ubi nota, omnis lux terrestris est mixta igni, imo ex eo prodit velut ejus dos et proprietas: quare lux candelæ, lucernæ, facis, etc., revera ignis est lucidus, sive lucens: idem multi sentiunt de luce cœlesti solis et stellarum, uti dixi Eccli. XLIII, 3; unde Sapiens hic vocat limpidas siderum flammas.

NEQUE STELLARUM, — q. d. Uti nullus ignis terrestris, sic nulla lux cœlestis Ægyptiis lucem dare poterat, ob causas jam dictas; unde pro neque poterant, græce est, οὔτε ὑπέμενον, id est non sustinebant, non audebant, scilicet contra Deum niti, et tam arduum opus aggredi, ut tam densas tenebras ab eo inductas dispellere præsumerent: creatura enim creatori obniti et reluctari non audet, nec valet: Unde Philo: «Serena, inquit, die repente effusæ sunt tenebræ, continuis densisque nubibus cœlum subtexentibus, et nimia constipatione interclusis radiis siderum, ut dies nil differret a nocturna caligine: tantus enim fuit horror, id est densitas aeris caliginosi, ut non admitteret lumen siderum propter horrendam crassitiem.» Juste Ægyptii omni luce cœlesti privantur, qui lucem divinæ cognitionis in Moyse et Hebræis exstinguere satagebant, uti docet cap. XVIII, 4. Allegorice hæ tenebræ Ægyptiacæ viva erant imago, adeoque præludium tenebrarum inferni, ita Hugo; tropologice vero significabant cæcitatem mentis in malo obstinatæ, ait Origenes in Exod. cap. x, vers. 23, quam nec ignis beneficiorum Dei, nec focus gehennæ, nec flammæ concionum, nec sidera inspirationum discutere, aut illuminare valent. Pro limpidæ flammæ, græce est, ἔλλαμπροι φλόγες, id est splendidæ, fulgidæ, illustres flammæ, ita vocat radios solis et stellarum, quia flammarum habent speciem æque ac vim illuminandi et calefaciendi, unde Plato cum suis censuit stellas vere esse ignes, quem secutus Poeta: Vos, inquit, æterni ignes (id est sidera), et non violabile numen, Testor.


6. 6. APPAREBAT AUTEM ILLIS SUBITANEUS IGNIS TIMORE PLENUS: ET TIMORE PERCULSI ILLIUS, QUÆ NON VIDEBATUR, FACIEI, ÆSTIMABANT DETERIORA ESSE QUÆ VIDEBANTUR: — ita Græca et Romana; perperam ergo multi in fine legunt negative, quæ non videbantur: sensus est, q. d. Cum nullus ignis terrestris nec ulla lux stellarum Ægyptiis posset dare lucem, quæ eis voluptatem facultatemque comedendi, ambulandi et operandi afferret, Deus tamen immittebat eis intermicantes ignes quasi fulgura, non ad voluptatem, sed ad terrorem, scilicet ad hoc ut spectra horrenda, quæ ipse submittebat, ignis hujus luce videre et spectare possent. Unde «timore perculsi ejus, quæ non videbatur,» scilicet plene et perfecte (utpote impedientibus tenebris) «faciei,» puta spectrorum, «æstimabant deteriora esse, quæ videbantur,» q. d. Cum spectra hæc imperfecte, et quasi dimidiate tantum se, suasque facies ostentarent Ægyptiis, ipsi spectra hæc, quæ videbant, æstimabant in se esse deteriora, quam oculis videbantur; putabant enim aliqua pejora, quæ non videbant, quasi abscondita latere sub iis quæ videbant. Id faciebat horror et metus, hic enim semper deteriora, quam a parte rei sint, apprehendit, metuit et auguratur, uti videre est in meticulosis et hydrophobis, qui phlegmate frigido abundantes umbras, imo omnia tuta ti-

Pro apparebat autem illis subitaneus ignis, græce est, διαφαίνετο δ'αὐτοῖς μόνον αὐτομάτη πυρά, id est, apparebat autem illis solis, vel solum spontanea pyra: ubi singula verba habent emphasin, et novam terroris causam ingerunt: primo enim διαφαίνετο, id est apparebat, interlucebat, intermicabat, translucebat, significat ignem hunc obiter et in transcursu inter tenebras emicuisse, instar coruscationis et fulguris, et mox disparuisse, ac post modicum subito et inopinato rursus coruscasse, itaque hac sui ostentatione et disparitione continuum Ægyptiis pavorem incussisse: fulgura enim et fulgura mire homines percellunt. Rursum ignem hunc non e longinquo uti fulgura, sed e vicino apparuisse, ita ut Ægyptiorum prope afflaret oculos, ac pene adureret. Secundo, τὸ solum notat Ægyptios solos hæc vidisse, non Hebræos; rursum, nil nisi fulgura cum spectris Ægyptios aspexisse, quoad reliqua vero fuisse densissimas tenebras, quæ omnia simul juncta terrorem augebant: nam et fulgura in tenebris magis exhorrescimus, quam in lumine. Tertio, τὸ αὐτομάτη significat coruscationem hanc fuisse fortuitam, spontaneam, casualem, improvisam, sine prævia causa vel impulsu; improvisa autem mala magis terrefaciunt, prævisa enim tela minus feriunt. Quarto, πυρά significat ingentem fuisse hunc ignem, adeo ut pyram, id est ingentem acervum ignium collucentium efficere, quæ eis omnium rerum incendium comminabatur: pyra enim hæc erat fulminea, adeoque non aliud

quam conglobata fulmina esse videbatur; unde merito metuebant, ne fulminibus hisce afflarentur et necarentur, sicut fulmine afflatus fuit Simeon Stylites vir miræ orationis, teste Joanne Moscho in Prat. Spirit. cap. LVII.

ET TIMORE PERCULSI EJUS, QUÆ NON VIDEBATUR, FACIEI, ÆSTIMABANT DETERIORA ESSE QUÆ VIDEBANTUR. — Pro faciei, græce est ὄψεως, id est visionis, hoc est rei visæ, puta ignis qui videbatur, et facierum sive spectrorum, quæ per ignem videbantur; unde græca ad verbum habent, exterriti vero non visa (plene scilicet et perfecte) illa visione putabant pejora, quæ cernebantur, q. d. Magis terrebantur Ægyptii ex eo, quod ignem et spectra non plena, sed sub obscura facie et superficie viderent; unde putabant ea deteriora et horribili ora esse, quam revera erant, quia imaginabantur sub visis occultari alia majora, quæ sese videnda non præberent, e quibus sibi damna gravissima, imo mortem et exitium, imminere paventes augurabantur, maxime vero timebant, ne larvæ et spectra eos invaderent et enecarent.

Unde Cantacuzenus exponit, eos ignem hæc spectra ostendentem ita exhorruisse, ut mallent esse in densis tenebris, quam in luce tam formidabili, totque spectris horrenda. Nota τὸ ejus quæ non videbatur faciei: solent enim umbræ et spectra faciem habere umbrosam, atram, obscuram, ac sæpe veste aut velo obtectam instar lugentium; imo subinde non nisi per tenuem umbram sese videnda exhibent, quin et sine umbra, sive facie et specie, solo motu, strepitu, aut voce se auditui objiciunt, ita ut non videantur, sed audiantur duntaxat, uti sese exhibuit umbra Samuelis videndam Pythonissæ, sed audiendam duntaxat Sauli, I Reg. xxviii, 14.


7. 7. ET MAGICÆ ARTIS APPOSITI ERANT DERISUS, ET SAPIENTIÆ GLORIÆ CORREPTIO CUM CONTUMELIA; — græce, μαγείας δὲ κατέπαιπτα ἐπαίγματα τέχνης, id est, magicæ autem artis ludibria jacebant, vel significantius apposita erant, q. d. Primo, non tantum magicæ magorum Pharaonis artes ad avertendas tenebras, cæterasque plagas a Deo per Moysem Ægypto inflictas jacebant, id est infirmæ erant et invalidæ ad eas avertendas, sed et in derisum appositæ et expositæ sunt, ac in ludibrium abierunt. Deus enim irrisit magiam Ægyptiorum hoc tenebrarum timore, et hisce earum spectris, quæ magi omni sua arte et dæmonum ope, nec a se nec ab aliis depellere potuerunt; quare ipse Pharao, cæterique Ægyptii magos velut impotentes et fallaces objurgarunt et irriserunt, teste Josepho, lib. II Antiq. cap. v, vel juxta aliam sectionem xiii, ipsique magi cum cæteris Ægyptiis in tenebris hisce et spectris trepidationem et pavorem, quem dissimulare et tegere non valebant, præ se ferentes, ridiculos sese præbuerunt cuivis aspicienti, utpote qui superbe jactassent se per magiam omnia Moysis opera thaumaturga, instar telarum aranearum discussuros: ita se explicat Sa-

piens dum subdit: «Illi enim qui promittebant timores expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.» Quocirca hic proprie non agitur de tertia Ægypti plaga, quæ fuit sciniphum, licet id nonnulli velint, in qua victi magi, cum eas instar Moysis producere non possent, suam imbecillitatem confiteri coacti exclamarunt, Exod. vii, 19: «Digitus Dei est hic;» sed agitur hic de nova plaga tenebrarum et spectrorum, quæ mirum non solum Ægyptiis, sed magis ipsis incussit terrorem, itaque ipsos cum magia deridiculos ostendit, omnibusque risu et cachinno exsibilandos proposuit. Igitur ex hoc loco constat magos Pharaonis, licet tertio sciniphum signo a Moyse victos, non cessasse tamen Moysi obsistere, ideoque in nova hac tenebrarum plaga, cum per magiam eam discutere vellent nec possent, ridendos sese omnibus exhibuisse, qua in re magiæ suæ pœnas dederunt: ita Cantacuzenus. Huc accedit Vatablus qui vertit, interim ludibria artis magicæ jacebant cum calumnia per jactantiam sapientiæ contumeliosa; et Jansenius qui sic explicat, q. d. Illæ magorum illusiones, quibus patrando eadem mira, quæ patrabat Moyses, illudebant Pharaoni cæterisque Ægyptiis contra Moysem, jam jacebant, id est victæ succumbebant, nec poterant Moysi resistere: id significant Græca: Hic sensus verus est, at non adæquat, nec exhaurit fundum Scripturæ, quæ insuper asserit artes magorum cum magis abiisse in derisum et ludibrium.

Secundo, noster a Castro apposite sic exponit, q. d. Appositi erant derisus, id est ludibria, illusiones et præstigiæ aderant: larvæ enim et spectra ludificabant et perstringebant oculos magorum et Ægyptiorum, ut putarent se videre horrenda, quæ revera non videbantur; hisce ergo ludibriis oculi magorum, inani et falsa specie rerum capti tenebantur, idque congrua talionis pœna, ut scilicet hisce spectris illuderentur illi, qui suis imposturis alios deluserant, ac præstigiis perstringerentur ipsi præstigiatores. Digreditur hic Holcot lect. 189, ut ostendat magicis artibus addictos rideri, non tantum a Deo, angelis et hominibus, sed et ab ipsis suis dæmonibus.

ET SAPIENTIÆ GLORIÆ CORREPTIO CUM CONTUMELIA, id est contumeliosa «correptio,» vel redargutio «gloriæ,» id est gloriationis «sapientiæ,» id est de sapientia, repete apposita erat, q. d. Magi gloriabantur et jactabant se potentiores esse, quam erat Moyses et Deus Hebræorum: dictitabant enim se nosse magiam, id est artem magis arcanam et mirificam, quam non norat Moyses; sed Deus per Moysem hanc inanem et superbam gloriationem magorum corripuit et redarguit cum eorum dedecore et contumelia, dum eis tantum per tenebras et spectra terrorem incussit, ut expallescerent et contremiscerent, a quo omni sua arte magica se liberare et expedire non valuerunt: quare suo malo didicerunt, omnem

suam magiam nil valere contra Dei virtutem, nec suas artes posse amoliri supplicium, quo premebantur. Hunc esse sensum liquet ex Græco, qui habet, καὶ τῆς ἐπὶ ὀφρονήσει ἀλαζονείας ἔλεγχος ἐπισμεριέρος, quod Complutenses vertunt, et in prudentia jactantiæ correptio contumeliosa; Vaticani, et jactantiæ de sapientia (Jansenius de prudentia) erat correptio cum contumelia; clare Clarius, et arrogantis jactantiæ correptio cum contumelia: nam «ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia,» Proverb. cap. xi, vers. 2. Pro correptio, græce est ἔλεγχος, id est redargutio stringens, ratio convincens, demonstratio ostendens vitium et falsitatem: pavor enim et tremor magorum ad oculum eos redarguebat, eorumque infirmitatem et fallaciam omnibus ostendebat.


8. 8. ILLI ENIM, QUI PROMITTEBANT TIMORES ET PERTURBATIONES EXPELLERE SE AB ANIMA LANGUENTE, HI CUM DERISU PLENI TIMORE LANGUEBANT; — græce, hi ridiculo timore languebant; alii, hi eodem timoris morbo ridicule afficiebantur; Vatablus, idem ridicula formidine laborabant; minus recte Cantacuzenus vertit, ridicula religione, vel potius reverentia (hanc enim significat εὐλάβεια) laborabant, q. d. Magi, ut suam infirmitatem tegerent, dicebant se religione et jussu suorum deorum prohiberi, ne obsisterent Moysi: hoc enim dicere erat ridiculum, cum Moyses unius veri Dei cultor Ægyptios cum omnibus suis diis ad certamen provocaret, et per tot plagas oppugnaret ac expugnaret.

Sensus ergo est, q. d. Magi promittentes se tenebras cum spectris, indeque natos timores penitus depulsuros, hi ipsi iisdem timoribus percellebantur, ut pavidi, anxii, pallidi, tremuli, nescirent quo se verterent. Vocat ridiculum timorem, quia timebant umbras et spectra rerum, quæ revera non erant, nec reipsa exstabant, uti pueri percellentur inani umbrarum metu, juxta illud Psalm. lii, 6: «Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor.»


9. 9. NAM ETSI NIHIL ILLOS EX MONSTRIS PERTURBABAT, TRANSITU ANIMALIUM ET SERPENTIUM SIBILATIONE COMMOTI, TREMEBUNDI PERIBANT: ET AEREM, QUEM NULLA RATIONE QUIS EFFUGERE POSSET, NEGANTES SE VIDERE. — Pro nihil ex monstris, Noster cum Regiis legit, οὐδέν παράδοξον, id est nihil monstrosum; sed Complutenses et Vaticani legunt, οὐδέν παράζαζον, id est nihil turbulentum vel terrificum; unde vertunt, etsi nihil illos terrificum terruisset: sensus eodem redit, q. d. Etsi a parte rei nihil esset monstrosum vel terrificum, quod Ægyptiis terrorem incuteret, tamen cum in tenebris audirent voces, et sonitus animalium transcuntium ad quærendum pabulum, ac præsertim serpentium præ fame et tenebris sibilantium, trepidantes pene exanimabantur; adeo ut nec aerem inevitabilem, quem scilicet nemo vitare potest, vellent vel auderent respicere, sed eum velut monstris spectrisque plenum horridumque refugerent, optantes

in antris abdi et claudi: qui enim timore percelluntur, fugiunt videre et videri, adeoque cœlum, aerem et terram oculis aspicere metuunt et horrent. Est metonymia et catachresis: aer enim, quia subtilissimus, proprie aspici et videri nequit; dicuntur tamen timidi ejus aspectum refugere, tum quia ea quæ in aere visibiliter fiunt, uti spectra et monstra, videre nolunt; tum quia aerem ipsum vitare cupiunt, angulosque et latebras quærunt, quibus se a rebus terrificis, quæ in aere fiunt, subducant et abscondant.


10. 10. CUM ENIM SIT TIMIDA NEQUITIA, DAT TESTIMONIUM CONDEMNATIONIS. — S. Gregorius, lib. XXVII Moral. cap. xviii, legit condemnationi; Complutenses et Vaticani, condemnata; alii, data est in omnium condemnationem; alii, pro μαρτυρεῖ, id est dat testimonium, legentes μάρτυρι, id est teste, vertunt, proprio teste condemnata: Græca enim addunt ἰδίως, vel ἰδίῳ, id est proprie, vel proprio, quo caret Vulgata. Omnia hæc eodem redeunt, ac significant nequitiam, id est pravam sceleratamque conscientiam esse timidam pavidamque, ac timere ultionem pœnasque scelerum, etiam ubi nullæ sunt, eo quod ipsa agnoscat, sibique testificetur se esse ream, ac obnoxiam condemnationi: ideoque mereri pœnas, quas timet et expavescit. Ipsa ergo nequam conscientia, velut testis et judex hominem condemnat: nam tacita confessione mutaque voce clamat, ac reo occlamat: Tu talia et tanta scelera perpetrasti, ergo mereris et tanta supplicia, quæ sine dubio Deus tibi irrogabit, et forte nunc in hisce tenebris et terroribus irrogare destinavit; hinc Syrus vertit, quoniam malitia eorum testatur de illis, et condemnat eos, quia fecerunt mala; Arabicus, quia malum est proprietas fraudis, quæ testatur illi et judicat de eo.

Huic gnomæ affines sunt illæ: «Nocens metuit pœnam, innocens nec casum. Nec spina bonos lædit, vel mus improbum. Mali principii malus finis. Nocens se judice nunquam absolvitur.» Moraliter, disce hic quanta sit vis conscientiæ, utpote quæ hominem beatum vel miserum efficiat. Audi S. Ambrosium lib. I Offic.: «Non, inquit, secundum forensem abundantiam æstimanda est beatitudo singulorum, sed secundum interiorem conscientiam, quæ innocentium et flagitiosorum merita discernit, vera atque incorrupta pœnarum præmiorumque arbitra;» et uberius D. Chrysostomus, hom. 2 in epist. ad Rom.: «Animi, inquit, tranquillitatem et lætitiam non principatus magnitudo, non pecuniarum copia, non potentiæ tumor, non corporis fortitudo, non mensæ sumptus, non vestium ornatus, non aliud quidquam rerum humanarum afferre consuevit, præterquam conscientia bona, quam certe qui puram habet, ut pannosus sit, ut cum fame luctetur, tamen tranquillior beatiorque est iis, qui inter delicias degunt.» Quocirca merito exclamat auctor serm. 10 ad fratres in Eremo, apud S. Augus-

tinum: «O conscientia sancta, in terra adhuc es, et in cœlis habitas! Gaude, o anima sancta, sancta conscientia decorata, gaude cœlesti et æterna gloria.» Vis exempla? accipe. S. Augustinus, lib. ad Secund. Marach. cap. 1: «Senti, ait, de Augustino quidquid libet, sola me conscientia in oculis Dei non accuset;» S. Gregorius Nazianzenus, orat. 27: «In omnibus, inquit, rebus consiliarii loco rationem, Deique justificationes habeo, a quibus plerumque etiam nullo accusante convincor, et rursus condemnantibus multis absolvor;» S. Bernardus, ad Eugen.: «Quid, inquit, in terra quietius et securius bona conscientia? damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis cruciatus, quæ et ipsa morte magis erigitur quam deprimitur;» denique S. Job, cap. xvi, 20, bonæ conscientiæ testimonio in tot afflictionibus exsultat: «Ecce, inquit, in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis.»

SEMPER ENIM PRÆSUMIT SÆVA (Græce χαλεπά, id est gravia, molesta, sæva, difficilia, aspera, acerba, dura et dira) PERTURBATA CONSCIENTIA: — nonnulli Codices addunt, frequenter enim præoccupant pessima redarguente conscientia; sed id delent Romana et Græca, videtur enim esse alia versio, vel certe explicatio sententiæ jam dictæ; Arabicus vertit, et ille (impius) accipit semper res difficiles et perversas. «Præsumit,» scilicet timida nequitia, quæ præcessit, hæc enim perturbatur et terretur a conscientia propria: nam conscientia hic est ablativi casus: græce est, συνεχομένη τῇ συνειδήσει, id est contenta intra conscientiam, vel latens in conscientia, aut conjuncta conscientiæ, cujus vocem et testimonium sibi jugiter occlamans nequitia et nequam effugere nequit. Alii legunt, ἐμπεριπίν, q. d. Malitia præsumit sæva, quæ malæ conscientiæ congruunt et conveniunt; alii nervosius legunt συναγχομένη τῇ συνειδήσει, id est nequitia constricta, coarctata, vel compressa a conscientia, sicut reus constringitur laqueo, dum strangulatur et suffocatur: simili enim modo conscientia nequitiam et hominem nequam coarctat, angit et strangulat: ἄγχω enim idem est quod strangulo, stringo, obstricta gula coerceo, obtorto collo in vincula duco, præfoco, ango, constringo fauces sive guttur. Hoc Noster secutus vertit, perturbata a conscientia, q. d. Nequitia et homo nequam ubique pavidus, semper timet sibi imminere scelerum pænas, quia constringitur pavoribus conscientiæ, quæ illum suæ nequitiæ arguit, et ad pænam condemnat: conscientia enim velut tortor nequitiam et hominem nequam, quasi reum mille timoribus, angoribus, mœroribus, suspicionibus ceu laqueis constringit, coarctat, angustat, strangulat, suffocat. Pro præsumit, græce est, προσείληφε, id est assumit, ad se sumit, sibi velut reo applicat, sibi repræsentat, item adjungit et auget, ut mala ingruentia majora suspicetur esse quam revera sint. Noster videtur legisse, προείληφε, id est præsumit, præoccupat, antevertit, præsagit,

præcognoscit, prævidet, anticipat animo et mente supplicium prius, quam re ipsa inferatur et ingruat: nam, ut ait Plutarchus, lib. De Tranq. animi, a facinorosa conscientia in anima insitum est ulceris in corpore, utpote quæ pænitentiam relinquat lancinantem jugiter, pervellentemque animam;» et in lib. De Sera Num. vindicta: «Malitia, inquit, conjunctum, assiduoque ipsa torquentem ac affligentem gestat dolorem: quemadmodum enim flagitiosus quisque ultimo affigendus supplicio, corpore suo propriam fert crucem, ita improbitas ex seipsa supplicium suum instruit,» etc.

Moraliter, quam mala conscientia sit timida et pavida, graphice describit Job, cap. xv, 11, dicens: «Sonitus terroris semper in auribus illius; et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium;» et Salomon Proverb. xxvIII, 1: «Fugit impius nemine persequente;» et S. Cyrillus, lib. XI in Joan. cap. xxxII: «Magna quædam res conscientiæ stimulus est, qui quando perperam aliquid agimus, etiam nullo præsente ingenti nos metu exagitat.» S. Ambrosius vero lib. I Officiorum, cap. xii: «Peccator, inquit, quamvis foris abundet et deliciis diffluat, odoribus fragret, in amaritudine animæ vitam exigit. Vita facinorosi, quasi somnium, aperuit oculos, transivit requies ejus, evanuit delectatio, licet ipsa, quæ videtur, etiam dum vivunt, impiorum requies in inferno sit; viventes enim in infernum descendunt. Vides convivium peccatoris? interroga conscientiam ejus: nonne gravius fœtet omnibus sepulcris? Intueris lætitiam ejus, opum abundantiam? introspice ulcera et vibices animæ ejus, cordisque mœstitiam.» Alibi: «Nihil est, quod tam summo dolori sit, quam si unusquisque positus sub captivitate peccati, recordetur unde lapsus sit: ita gravis culpa est conscientiæ, ut sine judice se puniat, et velare se cupiat, et tamen apud Deum nuda sit.» Elegantissime autem S. Chrysostomus, hom. 1 De Lazaro, de divitis conscientia ita loquitur: «Explica mihi istius conscientiam, et videbis intus gravem peccatorum tumultum, jugem metum, tempestatem, turbationem: videbis veluti incuriam mentem ad thronum conscientiæ conscendisse regalem, et tanquam judicem quempiam sedentem, et cogitationes loco carnificum adhibentem, in equuleo suspendentem, lateraque conscientiæ radentem ungulis, pro commissis vehementer inclamantem, cum nemo sciat, nisi quod solus Deus hæc videre noverit.» Rem vero exemplo illustrans, sic prosequitur: «Etenim qui committit adulterium, etiamsi millies fuerit dives, etiamsi nullum habeat accusatorem, non desinit tamen intus seipsum accusare, et voluptas quidem temporaria est, dolor vero perpetuus, timor undique ac tremor, suspicio et anxietas: angulos metuit, umbras ipsas formidat, suos ip-

sius famulos conscios, inscios, illam ipsam, quam corrupit, et virum, quem affecit contumelia; obambulat amarum accusatorem circumferens, conscientiam, cum sit suo ipsius judicio damnatus, nec vel ad breve tempus possit respirare. Idem patiuntur et qui rapinam exercent, et qui fraude lucrum faciunt, hoc et curiosi, et summa quotquot in peccatis vivunt.» Porro S. Augustinus in Psalm. xlv: «Inter omnes, inquit, tribulationes humanæ animæ nulla est major tribulatio, quam conscientia delictorum;» idem in Psalm. xxxvi, conc. 2: «Quisquis, ait, malus est, male secum est, torqueatur necesse est, sibi ipsi tormentum est: ipse enim est pœna sua, quem torquet conscientia sua. Fugit ab inimico quo potuerit, a se quo fugiet?» Denique Seneca licet ethnicus: «Bona, inquit, conscientia prodire vult et conspici, ipsas nequitiæ tenebras timet. Prima et maxima peccantium pœna est, peccasse, nec ullum scelus impunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est. Proprium est nocentium trepidare.» Hæc ipse, epist. 27.

Exempla sunt in Adam et Eva, qui post peccatum audientes vocem Dei ambulantis per paradisum, pavidi absconderunt se, Genes. III: in Cain, qui occiso Abele urgente conscientia: «Omnis, inquit, qui invenerit me, occidet me,» Gen. iv, 14: in fratribus Joseph, qui ab eo dure accepti, Gen. xlii, 21: «Merito, inquit, hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum.» Vide Senecam in Oreste, cujus furias ipse graphice depingit, et Ciceronem, Pro Roscio Amerino, ubi sceleratorum et scelerum furias graphice pingit, flammas et faces describit. Ex adverso, I Joan. iv, 18, «charitas (quam parit probitas probaque conscientia) foras mittit timorem;» et Proverb. xxviii, 1: «Fugit impius nemine persequente: justus autem quasi leo confidens absque terrore erit,» vide ibi dicta: nam, ut ait S. Gregorius, lib. XII Moral. cap. xxi, «nil simplici corde felicius, quia quod innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod pati ab aliis formidet, habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis, simplicitatem suam; nec suspectus est pati, quod se fecisse non meminit, unde bene per Salomonem dicitur: In timore Domini fiducia fortitudinis; qui et rursum ait: Secura mens quasi juge convivium. Quasi enim continuatio refectionis est, ipsa tranquillitas securitatis.»

Vere S. Ambrosius in Psalm. xxxix: «Quis, ait, puritate pectoris dulcior fructus? Quis cibus suavior quam is, quem animus bene sibi conscii, et mens innocentis epulatur?» hinc illud, Proverb. xv, 15: «Secura mens quasi juge convivium;» vide ibi dicta; nihil ergo timidius peccatore, nihil audacius justo: causæ sunt tres, prima, quod concupiscentia et passiones animi, quæ peccata creant, animum emolliant et effeminent; earumdem vero victoria, quæ fit per virtutem, animum fortem virilemque efficiat. Secunda, quod conscientiæ

stimuli mentem peccatoris jugiter lancinent, rodant, ejusque vigorem exedant; justo vero virtus ipsa, quam exercet, et conscientiæ probitas animos addant. Tertia, quod peccator a gratia Dei deseratur, justus vero eadem polleat; gratia autem Dei est omnipotens, nam per eam omnia fieri possunt, quantumvis ardua, sine illa vero nil boni effici potest; unde justus est magnanimus et confidens, peccator autem pusillanimis et timidus instar muris.


11. 11. NIHIL ENIM EST TIMOR NISI (nonnulli codices hic interserunt, præsumptionis adjutorium; Vatablus, temeritatis adjumentum; sed hæc delent Romana et Græca) PRODITIO COGITATIONIS AUXILIORUM. — Τὸ cogitationis in Vulgata potest referri ad τὸ proditio, q. d. Timor non est aliud, quam proditio et perditio cogitationis et mentis, quæ si libera esset a timore, excogitare posset plura auxilia, quibus rem, quam timet, depelleret; jam autem plena timore præstare nequit. Græca tamen τὸ cogitationis referent ad τὸ auxiliorum, sic enim habent, nil enim aliud est timor, nisi auxiliorum e cogitatione vel ratione proficiscentium proditio; sed eodem redit sensus: timor enim ideo prodit et perdit hæc sui auxilia et remedia, quia perdit et adimit homini cogitationem et rationem, ne possit auxilia hæc excogitare: metus enim adimit ligatque mentem, motum, memoriam et linguam. Unde pavidi fiunt mentis inopes, immobiles, immemores, elingues, ut nec intelligere, nec movere se, nec recordari, nec loqui valeant, sed corpore et animo quasi obstupescant. Causam dat Aristoteles in Problem. sect. xxvii, quod in metu spiritus et calor confugiant ad roborandum cor; unde extremæ partes frigent et rigent; hinc pallor in facie, tremor in manibus et labris, stupor in capite et pedibus, algor in cute, rigor in lingua.

Probat quod dixit, timidam esse nequitiam, ideoque sæva semper præsumere, ex ejus rei causa, quæ est, quod timor adeo malum quod timet apprehendat et metuat, ut illi quasi victus succumbat, seseque dedat: quare de ejus auxiliis et remediis adinveniendis cogitare nequit; sed eorum quasi est proditor et perditor. Est metaphora sumpta a militibus timidis in arce obsessis, qui ex timore arcem hosti obsidenti produnt et dedunt: simili enim modo timor arcem rationis et mentis, quæ varios malum, quod timetur, evadendi modos et vias excogitare posset, ita debilitat, stringit et ligat, ut eam prodat tradatque hosti, puta malo, quod timetur, ac desperationi, quo fit, ut pessima quæque sibi imminere auguretur, eaque vitatu esse impossibilia sibi persuadeat. Timor enim rationi et menti subesse, ac ab ea se regi et moderari sinere debuerat, quare fidem illi debitam fallit, imo illam prodit, dum illi consilium et fiduciam adimit, illamque facit sui impotem, pavidam, anxiam et desperantem: quocirca hæc timoris proditio in re non est aliud,

quam inopia consilii, ac cogitationum defectio et desertio, quod scilicet homo per trepidationem æstumque timoris ita abripiatur, ut prodatur, id est deseratur a cogitationibus mediorum et auxiliorum, quibus posset malum quod metuit evadere. Unde nonnulli ex Græco vertunt, nihil est metus, nisi defectus vel desperatio excogitandi consilii: sic enim milites timidi, dum ducem deserunt, eum hosti produnt et tradunt; hinc et prodere Latinis subinde idem est, quod abjicere, deserere, dimittere, repellere: prodere enim idem est, quod porro dare, id est projicere, propellere, excludere, ait Servius; unde Virgilius, I Æneid.: Navibus (infandum) amissis unius ob iram, Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris. Prodimur ergo idem est quod disjungimur: sic quoque hic accipi patet ex vers. 14, ubi ait: «Animæ deficiebant traductione,» græce, προδοσίᾳ, id est proditione.

Moraliter, hic disce quantum malum sit timor, utpote qui hominem prodat et perdat; unde «semper in prælio iis maximum est periculum, qui maxime timent,» audacia pro muro habetur, ait Sallustius, De Conjur. Catil. «Quodcumque additur subsidio, id corrumpitur timore fugientium,» ait Cæsar, lib. De Bello Civili. «Plerumque in summo periculo timor misericordiam non accipit,» ait idem lib. VII. «Hæc natura est magnis timoribus, ut quod evenit deterius credant,» ait Tacitus, Annal. lib. XV: «In periculis reipublicæ, qui singulatim pertimescunt, in timore potius quam in virtute opprimentur,» ait Julius Capitolinus, in Max. et Balbino. «Timor mentem agens attonitam non sinit utiliora decernere,» ait Procopius, De Bello Pers. lib. II. «Montium vertices hostium speciem præbent animo semel timore oppresso,» ait G. Pachymus, Hist. lib. IV. «Timidi et ignavi ad desperationem formidine properant,» ait Tacitus, lib. II Histor. «Qui natus est ejusmodi, ut metuat omnia, etiamsi mus strepitum edat, belluarum simili quadam ignavia timidus habendus est, et qui muscipulam vi morbi timeat,» ait Aristoteles lib. III Ethic. cap. vii. «Sine animi præsentia ars contra periculum nihil prodest: timor enim memoriam excutit, et ars amittitur animo languefacto,» ait Thucydides, lib. II. «Principum timiditas, maxima est causa cædium: fiducia sui, placidos eos et mansuetos, et a suspicionibus vacuos reddit. Ita ferarum quoque, quæ a cicuratione sunt alienissimæ, timidæ sunt et omni strepitu terrentur: generosa autem non aspernantur hujusmodi blandam tractationem, quia propter fiduciam sui facilius aliis se committunt,» ait idem in Artaxerxe. «Hæsitabunda et formidolosa peritia, egregium aliquid audere haudquaquam consuevit,» ait Procopius De Bello Goth. lib. II. «Timiditas est corrupti legitimi judicii de rebus metuendis, aut non metuendis,

sive ignorantia terribilium et non terribilium, et neutrorum,» ait Hierocles, lib. De Justitia. Pavidi enim minora mala timent, at majora non apprehendunt, nec timent, quare dum fugiunt minora, incidunt in majora. Sic peccator timens amittere opes, famam, vitam, pejerat sceleraque patrat, quibus cœlum et æternam felicitatem amittit; sapiens vero et constans timenda timet, non timenda non timet; timenda vero timet eo modo et moderatione, qua oportet et recta ratio dictat. Aliter Lyranus, proditio, inquit, hic idem est, quod ostensio et manifestatio: timor enim in facie efficiens pallorem, prodit, id est manifestat cogitationem auxilii, quia significat quod timens auxilium desiderat, et cogitat de illo; verum hoc frigidus est: porro Syrus alio abit, quid, ait, est timor, nisi consummatio malitiæ, et adjutor cogitationum, qui est interius? vicinius Arabicus, quia timor, ait, non est aliud, nisi formido tormentorum propter cogitationem. Mystice Hugo: Impius, inquit, timens non cogitat de auxilio Dei, si enim hoc cogitaret utique diceret, Psalm. lv, 12: «In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo;» et Psalm. v, 1: «In Domino sperans non infirmabor.»


12. 12. ET DUM AB INTUS MINOR EST EXSPECTATIO, MAJOREM COMPUTAT INSCIENTIAM EJUS CAUSÆ, DE QUA TORMENTUM PRÆSTAT. — De qua, scilicet nequitia, sive malitia, supplicium, quasi meritum culpæ fructum et stipendium sibi producit et exhibet: pro inscientiam, alii legunt per diastolen, in scientiam, id est propter scientiam; alii, conscientiam; alii, potentiam: qui in scientiam legunt, hunc non ineptum dant sensum, q. d. Dum in timore interne minor est exspectatio mali eventus secundum se, hanc tamen animus meticulosus majorem æstimat, quod novit et anxie considerat causam, de qua tormentum sibi præstat, id est torquetur, pavet, angitur, ex eaque conjectat eventus pessimos, et pejores quam eventuri sint, eosque sibi fingit. Verum legendum est per systolen, inscientiam: græce enim est, ἄγνοιαν, id est ignorantiam: sensus est, q. d. Quia timor est proditio et defectio excogitandi, contra malum quod timetur auxilii, hinc dum intus in mente timentis minor est exspectatio auxilii, fit ut magis apprehendatur malum quod timetur, præsertim dum ejus causa nescitur et ignoratur: ignorantia enim causæ metum auget, eumque majorem efficit, timidus enim metuit, ne in causa, quam non satis perspectam habet, multi effectus pessimi et molestissimi lateant, quos ipse excepturus sit.

Unde S. Chrysostomus, homil. De Patientia Job, docet ignorantiam causæ, quæ pænam affert, valde augere calamitatem: sic hoc loco Ægyptii ignorabant causam tenebrarum, spectrorum, mugitus animalium et sibili serpentium, ideoque putantes in ea deteriora latere, multo graviora et duriora sibi imminere formidabant; hinc Vaticani vertunt, majorem computant inscientiam (id est ignorantiam) probentis tormentum causæ.

(id est ignorantiam) probentis tormentum causæ. Posset quoque verti in ablativo, majorem putant ignorantiam præbente tormentum causa, q. d. Dum minor est exspectatio evadendi malum quod timetur, tunc qui timet majorem putat ignorantiam, hoc est, majus suspicatur esse malum ignoratum, quod futurum sibique obventurum metuit, dum ipsum cruciat causa: ideo enim magis timet malum imminens ignoratum, quia tam in se habet causam cruciatus, quam plurium malorum a se ignoratorum, pari modo causam fore metuit et auguratur: animus enim meticulosus nil nisi tristia, quæ metum augeant, suspicari potest. Quocirca Ægyptii in densissimis tenebris positi, et horridis spectris ac ignibus intermicantibus perculsi, nil nisi funestum, ominosum, minax et horrendum cogitare poterant; unde Josephus addit: «Illo, inquit, metu imminente, ne forte penitus ab ea caligine absorberetur:» forte etiam antiquum chaos, et mundi confusionem et dissolutionem quamdam formidabant, quasi mundus esset periturus, et in primævum chaos suum rediturus: sciebant enim Deum sibi esse infensissimum, ac proinde ab eo omnia irarum et dirarum fulmina pavidi exspectabant. Perperam Vatablus pro ἄγνοιαν, legit ἄγνείαν, ab ἀγνός, quod significat donis incorruptum, qui a justo demoveri nulla ratione potest, adeoque implacabilem; unde vertit, cum intus residens exigua spes magis reputat causæ cruciatum, moventis implacabilitatem, vel potentiorem imaginatur implacabilitatem: nam omnes codices legunt ἄγνοιαν, non ἄγνείαν; neque ἄγνεια Græcis significat implacabilitatem, sed puritatem et sanctimoniam.

MINOR EST EXSPECTATIO — auxiliorum, ita passim interpretes, licet Nannius, Clarius et Jansenius minorem accipiant exspectationem futuri mali: nam, inquiunt, pro minor, græce est ἥττων, id est inferior, victa et oppressa est exspectatio, sive spes in timidis et pavidis per desperationem: græce est elegans paronomasia: Timor, inquit, est μαρτυρία, id est proditio auxiliorum, ideoque in eo minor est προσδοκία, id est exspectatio et spes evadendi.

CAUSÆ DE QUA TORMENTUM PRÆSTAT, — quæ scilicet timido tormentum præbet, ut habent Græca, sive ob quam timidus se torquet et cruciat: causa impiis timidis tormentum præstans est triplex, prima est propria culpa, puta scelerum multitudo, gravitas et magnitudo, quam impius non satis perspicit, sed majorem, quam ipse sciat, esse metuit: ad hæc majus tormentum est pati ob culpam, quam pati ob justitiam et innocentiam: ob hanc enim pati et occidi est decus et gloria martyrii. Secunda est quæ impium castigat et punit, sicut Ægyptios hic cruciabant tenebræ et spectra, quarum vim, numerum et quantitatem ipsi perspicere non poterant. Tertia est Dei ira et vindicta, quæ multo minus ab impiis perspicitur: quocirca semper metuunt, ne illa irrogato supplicio non contenta, alia et alia graviora infligat. Porro Syrus hic alio prorsus abit: sic enim vertit, et quod minus est eo (timore) abscondit, et ipse est præstantior eo quod ignotum est, quæ verba obscura sunt et Œdipo indigent.

13 et 14. ILLI AUTEM QUI IMPOTENTEM (perperam nonnulli per diastolen legunt, in potentem, græce enim est ἀδύνατον, id est impotentem: vide Franciscum Lucam hic varias vitiatasque lectiones recensentem) VERE NOCTEM, ET AB INFIMIS, ET AB ALTISSIMIS INFERIS SUPERVENIENTEM, EUMDEM SOMNUM DORMIENTES, ALIQUANDO MONSTRORUM EXAGITABANTUR TIMORE, ALIQUANDO ANIMÆ DEFICIEBANT TRADUCTIONE: SUBITANEUS ENIM ILLIS ET INSPERATUS TIMOR SUPERVENERAT; — græce, illi autem impotentem vere noctem, ac ex impotentis Orci speluncis advenientem, eodem somno dormientes, tum monstris phantasmatum agitabantur, tum anima dissolvebantur defectione: subitus enim nec exspectatus timor eis supervenerat. Vocat noctem impotentem triduanas et densissimas tenebras Ægypti, quæ fecerunt ut Ægyptiis continua et triduana esset nox; sed cur impotens vocatur? Primo Jansenius: Impotens, inquit, passive, id est tolerari non potens, intolerabilis: impotens ergo, supple, toleratu. Secundo, nox impotens active dicitur, quæ superari et illuminari non potest, puta ineluctabilis; aut rursum passive nox impotens, id est invalida et devicta, quæ scilicet tenebras per radios solis vincere et dispellere non poterat, sed ab iis plane vincebatur. Tertio, nox impotens, id est debilis et infirma, dicitur metonymice ab effectu, inquit a Castro, quod Ægyptios impotentes et invalidos redderet ad quodvis opus humanum, vel tenebrarum caligine impeditos, vel metu debilitatos instar eorum, qui somno compediti nihil operantur, nam propterea dixit Ægyptios per totam illam noctem eumdem somnum dormisse: eadem ratione Orcum seu infernum vocat impotentem, quod suos hospites reddat impotentes et imbecilles ad quodvis opus. Quarto, et nervosius, nox dicitur impotens, id est nimis potens, nimia, immoderata, quæ scilicet sua vi toti Ægypto densissimam et insuperabilem caliginem inducebat, quæque Ægyptios potentissime et validissime per tenebras, larvas, spectra, famem, sitim, pavorem et angorem cruciabat, nullamque eis dabat requiem vel somnum, uti faciunt aliæ noctes. Denique quinto, dicitur impotens nox, ait Cantacuzenus, quia quasi exorta videbatur ex profundissimis speluncis inferni impotentis, qui non potest ullum modum imponere malis, quibus afficit eos, quos in se continet, nec cruciamenta moderari ac temperare, sed cœco quodam impetu omnes excruciat: itaque merito nox illa impotens filia Orci impotentis putabatur: Orcus enim vocatur obscuritas inferorum, ac infernus ipse, ejusque præses Lucifer, qui nullius miseratur, juxta illud Horatii, lib. III Carm.: Victima nil miserantis Orci.

liquefactæ liquantur et diffluunt. Traductione — Impotens enim idem est quod nimis potens, ait Donatus: sic vocatur impotens dominatus, vel tyrannus, id est nimis potens et imperiosus; unde Quintilianus: «Decemviri, inquit, quorum principatus erat immoderatus, a Livio impotentes domini nuncupantur;» et Cicero, Philipp. V: «Advocabat, inquit, ad urbem a Brundusio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnes cives cum exercitu Antonius;» et rursum, impotens, iracundus, contumeliosus, superbus.

Sic vocatur amor, animus, lætitia impotens, at motus animi impotentes, id est prævalidi, quos homo frænare nequit, sed potius ipsi potentes homini dominantur, ac ad id quod appetunt prosequendum, velut equum stimulis ardenter adigunt, coguntque. Quare nimis frigide nonnulli noctem impotentem interpretantur inanem: quia inquiunt non erant veræ tenebræ, cum toto reliquo orbe esset dies, et Hebræis esset clara lux; verum Ægyptiis a Deo obcæcatis videbantur esse tenebræ: hoc enim falsum est, erant enim veræ et meræ summæque tenebræ, uti ostendi Exod. x, 21 et 22.

ET AB INFIMIS, ET AB ALTISSIMIS (id est profundissimis) inferis supervenientem, — græce, et ex impotentis Orci speluncis advenientem, q. d. Nox hæc et caligo erat summa et quasi infernalis. Nota, Scriptura sicut lucem nostram tribuit cœlo, sic tenebras inferno, tum quia infernus est regio et matrix tenebrarum, sicut cœlum lucis, perinde ac dicitur regio ferax auri, argenti, etc.; tum quia a dæmonibus inferni præsidibus hæ Ægypti tenebræ, per densationem aeris et vaporum ex imo terræ eductorum, producebantur. Potissima tamen tenebrarum causa fuit Deus, subtrahens concursum suum soli et luci, ne lumen spargeret in Ægyptios. Simili phrasi dicimus Ætnam, Vesuvium, Heclam, aliosque montes flammivomos, esse os, ostium, fenestras inferni: sic Virgilius infernum pingit, VI Æneid. dicens: Umbrarum hic locus est, somni, noctisque soporæ.

EUMDEM SOMNUM DORMIENTES, etc., quia licet Ægyptii in tenebris pavidi essent vigiles, tamen quasi dormientes, attoniti et sopiti ab omni operatione vacabant, et vanis somniis, monstris, græce phantasmatibus, visis et spectris conturbabantur; hic ergo erat idem quasi somnus insomnis omnium: rursum idem, id est similis nocti impotenti, erat somnus impotens omnium. Insperatus, id est inexpectatus, inopinatus, improvisus, timor supervenerat et irruerat in Ægyptios. Deficiebant, græce παρελύοντο, id est dissolvebantur, et fiebant quasi paralytici, animo magis quam corpore: nam a παραλύω dicitur paralysis, id est dissolutio nervorum, membrorum et virium, quæ instar ceræ

ante vers. 11 vertit Noster, hoc est defectu, relictione, desperatione, q. d. Ægyptii ex pavore quasi deficiebant animo, et patiebantur deliquium mentis: minus recte nonnulli per traductionem accipiunt separationem animæ a corpore, per mortem, et alii punitionem.


15. 15. DEINDE SI QUISQUAM EX ILLIS DECIDISSET, CUSTODIEBATUR IN CARCERE SINE FERRO RECLUSUS, q. d. In tantis tenebris, si quis Ægyptius cadens aliquo in foveam vel terram collapsus fuisset, præ pavore et stupore surgere, aut erigere se non volebat nec valebat, sed hærebat in ea quasi conclusus in carcere, idque sine ferro, id est sine catenis et vinculis ferreis, timor enim instar catenæ eos colligabat et vinciebat: Græce est, ἀσίδηρος εἱρκτήν, id est in inferratum (ferro carentem) carcerem inclusus: ita Lyranus, Orosius et alii passim. Hunc sensum exigit, quod habet Vulgata conditionate: «Si quisquam ex illis decidisset,» pro quo Græca habent, si quicumque illic erat cadens, vel decidens, scilicet in illas tenebrarum, spectrorum et terrorum angustias, hic in iis quasi in carcere inclusus continebatur, ut se illis expedi re aut loco movere non posset, sed in iis immobilis consisteret, unde sequitur:


16. 16. SI ENIM RUSTICUS QUIS ERAT, AUT PASTOR, AUT AGRI (græce in deserto, id est loco solitario, qualis est ager, pratum, sylva) LABORUM OPERARIUS PRÆOCCUPATUS ESSET (tenebris), INEFFUGIBILEM (id est inevitabilem, quam nemo fugere, multoque minus fugare posset: unde Hugo legit ineffugabilem) SUSTINEBAT NECESSITATEM — tenebras has tam horribiles tolerandi, ob easque in agro manendi et otiandi, non laborandi, formidandi: nemo enim se movere loco, aut domum redire audebat vel poterat, utpote in densissimis tenebris constitutus, et quasi incarceratus.

17 et 18. UNA ENIM CATENA TENEBRARUM OMNES ERANT COLLIGATI. SIVE SPIRITUS SIBILANS, AUT INTER SPISSOS ARBORUM RAMOS AVIUM SONUS SUAVIS, AUT VIS AQUÆ DECURRENTIS NIMIUM, AUT SONUS VALIDUS PRÆCIPITATARUM PETRARUM, AUT LUDENTIUM ANIMALIUM CURSUS INVISUS, AUT MUGIENTIUM VALIDA BESTIARUM VOX, AUT RESONANS DE ALTISSIMIS MONTIBUS ECHO, DEFICIENTES FACIEBANT ILLOS PRÆ TIMORE.

Græce, siquidem omnes una tenebrarum catena constricti erant. Sive flatus sibilans, sive densos inter ramos avium sonus suavis ac numerosus, aut murmur aquæ euntis vis, aut sonus validus præcipitatorum saxorum, aut salientium animalium cursus non aspectabilis, aut ululantium immanissimarum ferarum vox, sive echo montium cavernis repercussa metu illos exanimabat. Explicat necessitatem jam dictam, eamque vocat catenam tenebrarum, quod earum horrore, pavore et angore ita percellebantur Ægyptii, ut velut attoniti fierent, stupidi et immobiles, perinde ac si catenis in carcere fuissent colligati: causa a priori erat, quod timor

causet frigus; imo, ut ait Aristoteles II Rhetor. xiii: «Timor frigiditas quædam est; frigus autem hominem stringit et quasi ligat, ut se loco movere nequeat.» Unde Plautus in Amphitr.: Timeo, inquit, totus torpeo: Nunc ubi terrarum sim nescio, Non miser me commovere possum præ formidine. Et in Truculento: Neque vivus, neque mortuus sum, neque quid nunc faciam scio, Neque ut hinc abeam, neque ut ad hunc adeam scio, timore torpeo.

equorum, barrire elephantorum, grunnire porcorum, rugire leonum; quæ omnia hic per τὸ mugientium synecdochice intelligit (unde Vatablus vertit rugientium), puta quaslibet quorumlibet animalium voces et fremitus: omnia enim animalia ad hasce tantas, tamque diuturnas tenebras percellebantur, quia iis impediebantur a quærenda præda et esca, unde præ fame et siti horrende mugiebant, et latrante ventre rugiebant: quare tot tantisque rugitibus paventes Ægyptii pene exanimabantur. Qui enim timet, percellitur, itaque trepidat, horrescit, pallet, fugit animus, metu membra quatiuntur: quæ res efficit, ut quem hic a metu vincitur, tam illic a fiducia deseratur, nec solum viribus defectus, verum etiam spe destitutus, siquidem cuncta nimium formidantem, necesse est spe quoque destitui: habet enim metus animi fractionem, et quasi fugam, itaque meticulosos non res solum atque pericula, verum rumores etiam ipsi incerti et vani, et rosæ, ut dicitur, umbra persæpe terret.

RESONANS DE ALTISSIMIS MONTIBUS ECHO. — Altissimis, id est profundissimis: græce enim est ἐκ κοιλότητος, id est ex concavitate montium: echo enim fit cum vox cavernis repercussa in se redit, sibique quasi respondens id, quod dixit, refert et repetit, ita ut rudibus et rei ignaris videatur esse in cavernis absconditus vir responsans, et vocem repetens: quare ipsi mirantur et percelluntur.

Echo ergo fit dum aer, indeque sonus in læve concavumque corpus illisus, velut pila repercussus resilit: ob hanc enim repercussionem fit sonus resonus, sive resonans, ut apte vertit Noster: resultans enim aer voces reciprocas, id est primæ similes, reddit; unde Evodius, lib. IV Epigr., echo vocat imitatricem sermonis, vocis fæcem, verbi caudam. Echo vox græca est, ἠχώ, id est sonus, echo, resonantia, ab ἠχέω, id est sono, resono, clango; unde Ovidius lib. III Metam. echo poetica velut nympham describens, hoc ejus dat ænigma, quo simul insinuat per eam cervos timore percelli, et in retia a venatoribus adigi: sic enim canit: Aspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos Vocalis Nympha, quæ nec reticere loquenti, Nec prior ipsa loqui didicit resonabilis Echo.

Ausonius vero, Theodosii imperatoris familiaris, Echo hoc dat ænigma: Aeris et linguæ sum filia, mater inanis Indicii, vocem, quæ sine mente gero: Extremos pereunte modos a fine reducens, Ludificata sequor verba aliena meis. Auribus; in vestris habito fenestralibus Echo, At si vis similem pingere, pinge sonum.

Spiritus sibilans, — puta ventus vel aura tenuiter perstrepens, aut halitus et stridor animalis respirantis: refer hæc omnia ad finem, vers. 18: «Deficientes faciebant eos ex timore:» pavidi enim in tenebris omnia tuta timent, iisque quasi animo deficiunt et exanimantur. Audi Senecam epist. 13: «Nos et venturo torquemur et præterito, multa bona nostra nobis nocent, timoris tormentum memoriam reducit, providentia anticipat: nemo tantum præsentibus miser est, etc. Plura sunt quæ nos terrent, quæ premunt, et sæpius opinione amplius laboramus. Cito accedimus opinioni, et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit: nescio quomodo vana perturbant. Vera enim modum suum habent. Verisimile est aliquid futurum mali, non statim verum est: quam multa inexspectata venerunt! quam multa exspectata nunquam comparuerunt!»

Avium sonus suavis, — id est concentus avium, præsertim philomelarum et merularum, quæ suavissime canunt initio veris, puta sub Pascha, quando Hebræi egressi sunt ex Ægypto, ac paulo ante hæc plaga tenebrarum contigit: illa enim et cæteris coactus fuit Pharao et Ægyptii Hebræos missos facere: pavidis enim et tristibus omnia injucunda, omnesque melodiæ videntur mæstæ et funestæ.

MUGIENTIUM VALIDA BESTIARUM VOX. — Pro mugientium, græce est ὠρυομένων, id est ululantium, quod proprie est luporum, sicut mugire boum, hinnire

Rudes ergo et impii male sibi conscii timent echo, quasi vocem secretam in cavernis ab angelo, aut sententiam a numine missam ad scelus

Mystice, catena scelerum contexitur ex septem vitiis capitalibus quasi ex septem annulis, quorum unus trahit alium, illique innectitur: gula enim trahit luxuriam, luxuria iram, ira invidiam, invidia superbiam, superbia avaritiam, avaritia acediam: ita Hugo. Aut, ut S. Bonaventura: Suggestio diaboli parit cogitationis delectationem, delectatio consensum, consensus operis perpetrationem, hæc iterationem et pravam consuetudinem, consuetudo inverecundam de peccato gloriationem et jactantiam. Catena enim dicitur, quod se capiendo teneat, quia in ea annulus annulum capit et tenet.

castigandum: nam ut ait Statius III Thebaid.: Invigilant animo, scelerisque patrati Supplicium exercent curæ, tunc plurima versat Pessimus in dubiis augur timor.

19 et 20. OMNIS ENIM ORBIS TERRARUM LIMPIDO ILLUMINABATUR LUMINE, ET NON IMPEDITIS OPERIBUS CONTINEBATUR. SOLIS AUTEM ILLIS SUPERPOSITA ERAT GRAVIS NOX, IMAGO TENEBRARUM, QUÆ SUPERVENTURA ILLIS ERAT. IPSI ERGO SIBI ERANT GRAVIORES TENEBRIS, — q. d. Totus reliquus orbis claro solis resplendebat lumine, cum in sola Ægypto densissimæ essent tenebræ, imo in ipsa Ægypto apud Hebræos splendida erat lux, ut dicet cap. XVIII, 1. Sic et plaga septima, quæ fuit grandinis, et quinta, quæ fuit pestis, ac cæteræ omnes solos tetigere Ægyptios, nullos autem Hebræos, ut patet Exod. ix, 4 et 26: idem testatur Philo et Josephus. Pro limpido græce est, λαμπρῷ, id est splendido, nitido, fulgido. Ex dictis liquet non recte Jansenium ex τὸ omnis orbis colligere, etiam totam Ægyptum luce solis fuisse illustratam, sed eam non vidisse Ægyptios, eo quod oculi eorum essent obcæcati: nam a toto orbe mox excipit Ægyptios, dicens: «Solis autem illis superposita erat gravis nox.» Adde, hæ tenebræ fuere palpabiles, ut dicitur Exod. x, 21; non ergo consistebant in oculis Ægyptiorum, nec in sola subtractione concursus Dei, qua luci subtrahebat suam cooperationem ad illuminandum Ægyptios, sed insuper erant crassa caligo, vapor et nebula a Deo inducta, uti dixi Exod. x, 22.

ET NON IMPEDITIS OPERIBUS CONTINEBATUR, — id est detinebatur, occupabatur, q. d. Incolæ totius orbis in luce degebant, seque in suis officiis et operibus læte continebant et occupabant: nil enim erat, quod opera eorum impediret, cum tenebræ impedirent Ægyptios, ne quid operari possent; unde Vatablus vertit, et expeditis frequens erat operibus, q. d. Reliqui omnes erant in luce, ideoque negotiosi; soli Ægyptii erant in tenebris, ideoque otiosi.

IMAGO TENEBRARUM, QUÆ SUPERVENTURA ERAT ILLIS, — tum in morte et sepulchro, tum magis in inferno et gehenna; longa ergo illa et atra nox Ægypti erat umbra et imago mortis, quæ illi imminebat in gehenna. Sic Job cap. x, vers. 22, sepulchrum vocat «terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.»

IPSI ERGO SIBI ERANT GRAVIORES TENEBRIS, — ob peccatorum conscientiam, indeque mentis perturbationem, excæcationem, pavorem, angorem: nullum enim majus est tormentum morsu et remorsu scelestæ conscientiæ: igitur Ægyptii laborabant duplici caligine, scilicet corporis et mentis, sed hæc illa longe erat gravior, ipsosque magis cruciabat. Notat hic Sapiens triplices, imo quadruplices tenebras, primæ sunt oculorum; secundæ mentis et peccati; tertiæ mortis; quartæ gehennæ: primæ privant luce solis; secundæ privant gratia Dei; tertiæ privant vita; quartæ visione Dei. Porro tenebræ peccati reliquarum trium tenebrarum sunt causa; vide ergo quam tenebrosum, horridum et horrendum sit peccatum: sicut enim ob tenebras Ægyptiis lux videbatur illucida, luna illunis, cœli cœci, sol insolens, sic peccatoribus Deus, cœlum, angeli, virtus, sapientia omniaque bona videntur obscura, atra, tetra, horrida: quocirca S. Augustinus in Psalm. XLV: «Inter omnes, ait, tribulationes humanæ animæ nulla est major tribulatio, quam conscientia delictorum;» et S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XII, asserit «ipsam, quæ videtur, etiam dum vivunt, impiorum requiem in inferno esse, viventes enim in infernum descendunt;» et S. Bernardus, serm. 4 De Assumpt. B. Virg.: «Infernus quidem, ait, et carcer animæ, rea conscientia.» Hoc est quod Deus impiis minatur, Levit. xxvi, 36: «Dabo pavorem in cordibus eorum: terrebit eos sonitus folii volantis: et ita fugient quasi gladium: fugient nemine persequente:» ubi plura hac de re congessi.

Fuere ergo Hebræi Dei cultores filii lucis, Ægyptii vero idololatræ filii tenebrarum.

rit. Adde, Hebræis ob disparitatem hanc exsultantibus lucem hanc fuisse maximam, sicut cum iisdem per Esther, cap. viii, vers. 16, a morte liberati sunt, ipsis «nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium:» vide dicta Exod. x, 23.