Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Cap. 12 et 13 docuit veram sapientiam (quae hujus libri est objectum et argumentum, unde et et nomen dedit) consistere in Dei veri fide et cultu, quare ei ex diametro repugnare cultum idolorum, ideoque ad idola digressus, eorum vanitatem et perfidiam a cap. XIII hucusque operose demonstravit: nunc redit ad cap. XII, ubi ostendit quanta beneficia Israelitae per Dei unius, quem colebant, providentiam et beneficentiam sint adepti; Aegyptii vero colentes crocodilos, serpentes, aliaque animalia, per eadem, vel illorum similia sint puniti. Idem ergo argumentum hic repetit et prosequitur, docetque Aegyptios idololatras per bestias, quas colebant, esse exterminatos; Hebraeos vero Deum colentes in deserto liberatos a serpentibus, caelesti esca, puta manna, et coturnicibus fuisse pastos.
Textus Vulgatae: Sapientia 16:1-29
1. Propter haec, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. 2. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parans eis ortygometram: 3. ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, quae illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. 4. Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. 5. Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. 6. Sed non in perpetuum ira tua permansit; sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. 7. Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem: 8. in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo. 9. Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum: quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. 10. Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. 11. In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio. 12. Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. 13. Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem: et deducis ad portas mortis et reducis. 14. Homo autem occidit quidem per malitiam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est: 15. sed tuam manum effugere impossibile est. 16. Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. 17. Quod enim mirabile erat in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. 18. Quodam enim tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. 19. Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret. 20. Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. 21. Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat: et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. 22. Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans. 23. Hic
autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suae virtutis oblitus est. 24. Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. 25. Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat; ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant: 26. ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat. 27. Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: 28. ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. 29. Ingrati enim spes tanquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tanquam aqua supervacua.
1. PROPTER HAEC (graece dia touto, id est propter hoc, scilicet scelus idololatriae, vel propter hanc causam) ET PER HIS SIMILIA PASSI SUNT DIGNE TORMENTA, ET PER MULTITUDINEM BESTIARUM EXTERMINATI SUNT: ita legendum cum Romanis et Graecis; male ergo multi codices omisso 'per' legunt propter haec et his similia: nec enim sensus est, q.d. Propter haec et similia scelera puniti sunt Aegyptii; sed quasi dicat: Propter haec animalia, quae quasi deos coluerunt Aegyptii, et, id est etiam, vel pariter per animalia his quae coluerunt similia, puta per ranas, sciniphes, locustas, etc., digne, id est juste et congrue, tormenta passi sunt et exterminati: nam quia bestias coluerunt, hinc bestias ultrices senserunt, 'quia per quae peccat quis, per haec et torquetur,' ut dixi cap. XI, vers. 17: haec enim est lex talionis peccato decreta a justa Dei providentia et vindicta: redit ad plagas Aegypto ob idololatriam per Moysem inflictas, de quibus actum est cap. XI et XII. Pro exterminati sunt, graece est ethanatothesan, id est cruciati sunt, scilicet extreme usque ad mortem et exterminium: eodem sensu saepe hoc libro haec vox graeca sumitur, ideoque ab interprete nostro vertitur exterminati sunt.
2. 2. PRO QUIBUS TORMENTIS BENE DISPOSUISTI (graece, euepepesas, id est beneficio affecisti: vide dicta cap. III, vers. 5) POPULUM TUUM, QUIBUS DEDISTI CONCUPISCENTIAM DELECTAMENTI SUI NOVUM SAPOREM, ESCAM PARANS EIS ORTYGOMETRAM, q.d. Tu, Domine, Aegyptios idololatras hostes tuos punivisti ranis, locustis, muscis, etc., haec enim animalia implebant totam Aegyptum, omnesque cibos et aquas inficiebant et conspurcabant, ut ne esurientes comedere, nec sitientes bibere quidquam possent sine ingenti horrore et nausea; at populo tuo, puta Hebraeis in deserto, non solum manna in escam dedisti, sed et cum carnes concupiscerent, dedisti eis concupiscentiam delectamenti, et rem concupitam et deliciosam, puta delicias carnium, quas concupierant, puta ortygometram, id est copiam coturnicum; unde graece est, quibus in concupiscentiam appetitus peregrinum gustum (saporem) praeparasti ortygometram; Vatablus, cum avida ipsius appetentia, cibum novi saporis paravisti coturnicem, sive ortygometram: itaque
sensus est, dedisti ac praeparasti cibum avide appetentibus, pro cibo novi et adhuc ab ipsis antea non degustati saporis, ortygometram sive coturnicem. Peccarunt Hebraei gula et murmure, dum pluente e caelo manna, illud velut levem et tenuem cibum fastidientes, murmurarunt contra Moysem, et petierunt solidas crassasque carnes; sed Deus gulae eorum indulsit, ac per ventum impulit exercitum coturnicum in castra Hebraeorum, ut eas caperent, coquerent et comederent; idque fecit quotidie per spatium unius mensis: quo facto punivit eorum gulam et murmur plaga, qua plerosque occidit. Unde locus vocatus est sepulcra concupiscentiae, Numer. XIX, 34; unde Tropologice S. Augustinus, tract. 73 in Joan., sapienter aeque ac eleganter docet, irae Dei signum esse, si concupiscentiae nostrae sua vota consequantur, misericordiae vero si neget: sic enim ait: 'Dicit Jacobus apostolus, cap. I, vers. 3: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, aut in concupiscentiis vestris insumatis; male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit; proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis metuendum est, ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non vidimus Israelitas malo suo impetrasse, quod culpabili concupiscentia petierunt? concupierant enim carnibus vesci, quibus pluebatur manna de caelo. Fastidiebant quippe, quod habebant, et quod non habebant impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille, qui aderat sanato fastidio sumeretur: quando enim nos delectant mala et non delectant bona, rogare potius debemus Deum, ut delectent bona, quam ut concedantur mala.'
Novum saporem carnium, puta coturnicum, quia manna levius Hebraeis amplius non sapiebat: rursum novus sapor non solum est is, quem nondum sis expertus, sed etiam pretiosus et jucundus, sic canticum vocatur novum, id est pulchrum et jucundum, vinum novum mandatum novum, ut diligamus invicem: novum, hoc est eximium et suavissimum; ita noster Lorinus. Adde, cum Deus escas alicui mittit, solere dignas se, id est non communes et vulgares, sed praestantes et eximias mittere, ideoque novum saporem eis indere, ut caeteris escis similibus longe suaviores et sapidiores videantur: sic vinum, quod ex aqua Christus fecit in Cana Galileae, fuit optimum et sapidissimum, Joan. II, 10.
Exemplum plane simile est in Vita S. Columbani, cap. XXIX: S. Columbanus enim Theodoricum regem Francorum reprehendens ob concubinatum, ab eo pulsus in exsilium, cum sociis fame laboravit, sed quamvis alimonia deesset, manebat intemerata atque inconcussa fides, quae necessarias res a Domino impetraret, cumque jam triduana inedia laborarent, tanta avium copia eis oblata est, quanta Israelitarum castra coturnicibus advolantibus operuit, ita ut omnem locum illum aves implerent. Intellexit autem vir Dei ob suam suorumque necessitatem has dapes exhiberi, quippe quae non nisi illo, quo ipse degebat loco, invenirentur; jubet ergo primum suos laudes et gratias agere Conditori, ac deinde dapes capere. Erat profecto mirum illud et stupendum miraculum: capiebantur aves ut jusserat pater, nec illae pennigero instructae volatu se subducebant, sed triduo permansit illud manna avium. Quarto deinde die quidam pontifex ex vicinis urbibus, frumenti copiam divino instinctu beato Columbano transmisit. Mox igitur ut advenit frumentum, aves illae Deo jubente omnes avolarunt. Porro Eustachio, qui id temporis sub viri Dei obedientia cum aliis erat, referente cognovimus, neminem tum inter ipsos fuisse, qui se ante illud tempus ejusmodi aves vidisse meminisset. Earum autem talis erat sapor, ut dapes regias vinceret.' Hucusque Vitae Auctor.
ORTYGOMETRAM. Ortyges graece vocantur coturnices ab Ortygia insula, quae est in Graecia, ubi primum visae sunt, ait Isidorus, lib. XII Etymol. cap. VII; sed quid sibi vult to parelcon metram? Primo, Jansenius metram censet deduci a metron, id est mensura, quod ortygometra caeterarum coturnicum in volando, dum loca mutant, sit mensura et moderatrix; verum metron scribitur per e breve, metra vero per a longum. Dico igitur, metram deduci a metra, id est matrix, vel meter, id est mater; ortygometra ergo est coturnicum matrix, sive rex aliis coturnicibus major et nigrior, qui agmen coturnicum praeit et ducit, quem proinde caeterae ut ducem sequuntur, non aliter quam apes suum regem: ita Plinius, lib. X, XXIII, et Aristoteles, lib. VIII Histor. animal. cap. XII, Hesychius, Gaza et alii. Sub ortygometra ergo velut sub duce totum coturnicum exercitum accipe, ut patet Numer. XI, 31, ubi Noster hebraeum selav vertit coturnices; Septuaginta vero, ortygometram: Septuaginta de more sequitur hic Sapiens; hinc ortygometram Itali vocant il re delle quaglie; Galli, le roi, ou mère des cailles: ita Aldrovandus in Coturnice.
Addit Petrus Nannius hoc loco: Video, ait, illud parelcon metra adjungi quibusdam animalibus, quando grandiora in eo genere designantur, ut echinometra, id est echinus major et spinosior, de quo Plinius, lib. IX, cap. XXI; leonimetra, id est leo grandior, de quo Gesnerus in Leone: sic ortygometra est coturnix major et crassior; verisimile enim est coturnices illas miraculosas missas ad Hebraeos, quasi Dei opus, fuisse aliis majores, pinguiores, suaviores, excellentiores. Plura de tota hac historia dixi Exod. cap. XVI, vers. 12, et Numer. cap. XI, vers. 31.
3. UT ILLI QUIDEM CONCUPISCENTES ESCAM PROPTER EA QUAE ILLIS OSTENSA ET MISSA SUNT, ETIAM A NECESSARIA CONCUPISCENTIA AVERTERENTUR: HI AUTEM IN BREVI INOPES FACTI, NOVAM GUSTAVERUNT ESCAM. Pergit ostendere disparitatem escarum Aegyptiorum et Hebraeorum, q.d. In Aegyptios ipse misisti ranas, muscas, locustas, etc., Hebraeis vero dedisti manna et ortygometram, 'ut illi (scilicet Aegyptii, cum per famem concupiscerent escam) propter ea (scilicet animalia jam dicta) quae illis ostensa, (id est exhibita et) missa sunt' in poenam, ut escas eorum foedarent et conspurcarent, hac foeditate et spurcitie nauseantes, 'etiam a necessaria concupiscentia,' id est a cibo concupito et necessario, 'averterentur,' eumque fastidirent et exhorrescerent, itaque fame et inedia contabescerent. 'Hi autem, (Hebraei scilicet,) in brevi inopes facti (graece ad breve tempus), penuria affecti, (puta modico tempore famem experti), novam gustaverunt escam,' puta ortygometram, quae novo gratoque sapore mire eos recreavit, q.d. Aegyptii ob immissas ranas, muscas, sciniphes, quae in mensas cibosque turmatim irruebant, eosque inficiebant, non solum iis non sunt satiati, sed et necessarii cibi appetitum amiserunt, ad eumque nausearunt; at Hebraei novi et caelestis cibi puta coturnicum delicatissimorum missu, novam orexin senserunt, novamque novi saporis in edendo suavitatem perceperunt: vide dicta Exod. VIII, 3: coturnices enim sunt praepingues et optimi saporis, ac caeteris pinguiores et sapidiores fuere hae a Deo Hebraeis missae. Pro deikhtheisan, id est ostensam, scilicet trophen, id est escam, cum nimirum pro cibis Deus Aegyptiis ranas, quasi escas ostendit et exhibuit, Vaticanus nervosius legit, sidekhtheisan, id est deformitatem odiosam et detestabilem, scilicet ranarum et ciborum, quos ranae foedabant: propter hanc enim Aegyptii etiam necessariorum ciborum concupiscentiam et appetitum omnem aversati sunt: esto enim urgeret eos fames, tamen ciborum spurcities tantam eis nauseam ingerebat, ut omnes abominarentur, ideoque inedia enecarentur, ita Cantacuzenus, Lyranus, Dionysius et alii: quare minus genuine S. Bonaventura et Hugo priorem hujus versus partem accipiunt, non de Aegyptiis, sed de Hebraeis, q.d. Deus dedit Hebraeis novam escam, scilicet ortygometram, ut per eam, concupiscentiam ciborum, quibus in Aegypto assueverant, illis adimeret: nam est antithesis manifesta cum
ait, hi autem, scilicet Hebraei, quos opponit Aegyptiis, de quibus jam locutus erat.
4. 4. OPORTEBAT ENIM ILLIS SINE EXCUSATIONE QUIDEM SUPERVENIRE INTERITUM EXERCENTIBUS TYRANNIDEM: HIS AUTEM TANTUM OSTENDERE QUEMADMODUM INIMICI EORUM EXTERMINABANTUR, graece, ethanatizontos, id est cruciabantur, de quo dixi vers. 1. Sensus est, q.d. Deus immisit Aegyptiis ranas aliaque noxia animalia, quae eos per fastidium ciborum, indeque per famem et defectum necessarii alimenti perderent, eo quod tyrannice opprimerent Hebraeos: Hebraeis vero modica fame cruciatis dedit pingues et sapidas coturnices, ut ex modica sua fame metirentur longam et internecinam famem Aegyptiorum, quam scilicet illa ipsos torserit, dum multos eorum exanimavit; indeque recrearentur, ac Dei erga se providentiam agnoscerent, scirentque se Deo curae cordique esse, imo Deum pro se contra Aegyptios caeterosque hostes pugnasse et pugnare. Sine excusatione, id est inexcusabilem, inevitabilem, indeprecabilem (hoc enim significat graecum aparaitesin, item severum, crudelem, saevum; quod huic quoque loco congruit), ut loquitur Gellius, lib. VI, cap. VI. Interitum, graece olethron, id est penuriam, scilicet cibi, quae causat mortem et interitum.
5, 6 et 7. ETENIM CUM ILLIS SUPERVENIT SAEVA BESTIARUM IRA, MORSIBUS PERVERSORUM COLUBRORUM EXTERMINABANTUR. SED NON IN PERPETUUM IRA TUA PERMANSIT, SED AD CORREPTIONEM IN BREVI TURBATI SUNT, SIGNUM HABENTES SALUTIS AD COMMEMORATIONEM MANDATI LEGIS TUAE. QUI ENIM CONVERSUS EST, NON PER HOC QUOD VIDEBAT, SANABATUR, SED PER TE OMNIUM SALVATOREM. Saeva bestiarum ira est furor serpentum, quos Deus immisit Hebraeis ob murmur. Alio exemplo ostendit, quam dispari poena Deus punierit Hebraeos et Aegyptios: Aegyptios enim per ranas, locustas, sciniphes inevitabiliter occidit et perdidit; Hebraeis vero contra immissos serpentes remedium assignavit. Cum enim Hebraei in deserto, ob itineris laborem murmurarent contra Deum et Moysen, Deus in murmurantes misit serpentes ignitos, qui suo morsu multos occiderunt; sed caeteris eorum exemplo perculsis et poenitentibus, orante Moyse Deus illico contra morsum assignavit remedium, jubens a Moyse erigi serpentem aeneum, quem qui aspiciebant sanabantur, Numer. XXI, 4 et sequent: vide ibi dicta, nec enim ea hic repetere opus est. Non ergo voluit Deus perdere Hebraeos hac plaga, uti perdidit Aegyptios, sed modica castigatione ad officium et poenitentiam revocare, ac paucorum supplicio sua jussa publicamque disciplinam sancire. Apposite in murmurantes immisit serpentes, quia murmurans et detractor in occulto sibilat quasi serpens, ac virus pestiferum maledicentiae lingua sua pestifera audientibus afflat, juxta illud Eccli. X, 11: 'Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit.' Vide ibi dicta. Pro perversorum, graece est, skolion, id est tortuosorum.
AD CORREPTIONEM (eis nouthesian, id est in admonitionem, ut hac poena monerentur, ne murmurarent, sed Deo et Moysi patienter et constanter obsequerentur) signum (graece, symbolum) HABENTES SALUTIS. Notat, primo, serpentem aeneum jussu Dei a Moyse erectum, ad sanandum serpentum morsus: hic enim serpens vocatur signum et symbolum, quia ipse, utpote aeneus et inanimis, non poterat esse causa sanitatis eamque conferre; unde ejus tantum erat signum, quo qui utebantur morsi a serpentibus ignitis, id est suo morsu urentibus, scilicet eum aspiciendo, hi illico a Deo sanabantur: hoc est quod subdit, 'qui enim conversus est,' id est, qui faciem obvertit serpenti aeneo, eum intuendo, 'non per hoc quod videbat,' id est non per serpentem, 'sanabatur, sed per te omnium salvatorem.' Hic ergo serpens signum erat salutis, idque 'ad commemorationem mandati legis tuae,' ut scilicet per illud Hebraei memores fierent, et recordarentur divinae clementiae in paenitentes, ac vindictae in rebelles et legi inobedientes.
Secundo, sic exponas, q.d. Sicut obedientes mandato Dei jubentis aspicere serpentem aeneum, si vellent salutem adipisci, sanabantur, ita ex hoc ipso scire poterant et debebant, non posse se a cruciatibus et ab infligendis malis eripi, nisi aspicerent in legem, et ejus mandatis parerent, vel nisi divinis praeceptis amplius non obloquerentur, sed assuescerent parere Dei ministris: aut certe se non posse sanitatem comparare, nisi aspicerent in auctorem legis, et a malis liberatorem Christum, quia 'sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam,' Joan. III, 14.
Allegorice, hic serpens quoad figuram similis serpentibus veris et vivis, sed carens illorum veneno, significabat Christum innocentem, aestimatum tamen noxium et sceleratum, pro nobis crucifixum: unde aeneus erat, ut significaret divinitatem et aeternitatem Christi; item crucis Christi claritatem, instar aeris tinnuli toto orbe resonantem: ita S. Augustinus, Theodosius, Nyssenus, imo Christus ipse, Joan. III, 14, cujus verba jam recitavi. Quocirca Caesarius Arelatensis, hom. 4 De Paschate: 'Medela,' inquit, 'si volumus etiam modo nobis completur, quando peccatum ipsius peccati cognitione curatur, et crimen criminis confessione aboletur: ac si homo quando dicit cum Propheta, quoniam iniquitates meas ego cognosco, et peccatum meum contra me (coram me) est semper, quando bene respicit peccatum suum, sanat morsum serpentis, per serpentis aspectum.'
Porro veri ophitae, id est serpentini (ophis enim est serpens), fuere prisci haeretici, qui ex eo quod, Genes. III, 1, dicitur serpens fuisse callidissimus, ac seducendo Evam scientiae boni et mali occasionem dedisse, serpentem colebant ut deum.
eumque Christo anteferebant dictitantes, quod ipsa sapientia facta sit serpens: quocirca Mosen illius potentiam et majestatem admiratum, imaginem ejus fecisse serpentem aeneum, quem quicumque morsus a serpente aspiceret sanaretur: imo Christi serpentem hujus vim aemulatum, illi se comparasse dicendo, Joan. III, 14: 'Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.' Vide Irenaeum, lib. I Contra Haeres. cap. XXXVI; Epiphanium, Haeres. 37; Tertullianum, Augustinum et alios in Haer. Ophit.
8. 8. IN HOC AUTEM OSTENDISTI INIMICIS NOSTRIS, QUIA TU ES, QUI LIBERAS AB OMNI MALO. Pro ostendisti, graece est, epaisas, id est persuasisti: impii enim et pervicaces, quales erant Aegyptii, non credunt verbis, sed credunt plagis et verberibus assidue iteratis, ut vel inviti coactique credant te Deum servatorem tuos liberare a malo, hostes vero eorum perdere. Pergit exaggerare Dei severitatem et vindictam in Aegyptios, ejusque clementiam in Hebraeos: aequalis enim beneficentiae est, liberare a malo et morte, ac conferre bonum et vitam.
9. 9. ILLOS ENIM (Aegyptios) LOCUSTARUM ET MUSCARUM OCCIDERUNT MORSUS, ET NON EST INVENTA SANITAS ANIMAE (vitae) ILLORUM: QUIA DIGNI ERANT AB HUJUSCEMODI EXTERMINARI. Refricat plagam locustarum et muscarum, Pharaoni et Aegypto a Deo per Moysem inflictam, Exod. VIII, 24, et X, 6: vide ibi dicta.
10. 10. FILIOS AUTEM TUOS, NEC DRACONUM VENENATORUM VICERUNT DENTES: MISERICORDIA ENIM TUA ADVENIENS SANABAT ILLOS, q.d. Hebraeos vero, qui tui erant cultores, ideoque filii dilectissimi, morsi a serpentibus, morsus hosce excusserunt aspiciendo serpentem aeneum, quem tua misericordia ad sanandum eos suggessit. Hebraeos vocat filios, tum ob professionem verae religionis et cultus Dei, tum quia morsu serpentum poenitentes de murmure ad justitiam se disponebant, eamque reipsa obtinebant, quicumque verum contritionis actum eliciebant. Dracones vocantur serpentes majores, annosiores, ideoque saeviores, adeo ut cum elephantis depugnent, teste Plinio lib. VIII, cap. XI: tales fuere, qui momordere Hebraeos murmurantes; unde Philostratus, lib. III De Vita Apollonii Thyanaei, cap. II, narrat dracones ignitos montem Mari Rubro (juxta quod castrametabantur Hebraei) imminentem occupare, ac horrende sibilare, ut eminus audientes percellantur. Pro adveniens, graece est, antiparelthe, id est ex adverso advenit, tua misericordia, occurrit opposuitque se plagis lethiferis a serpentibus inflictis, easque discussit et sanavit; rursum antiparelthe, id est intercessit, opem tulit, in discrimine venit in auxilium contra dracones, ne ita morderent ut interimerent; aut si momordissent, tua miseratio praesentaneum eis assignavit remedium serpentem aeneum, cujus intuitu sanabantur.
11. 11. IN MEMORIA ENIM SERMONUM TUORUM EXAMINABANTUR, ET VELOCITER SALVABANTUR, NE IN ALTAM INCIDENTES OBLIVIONEM, NON POSSENT TUO UTI ADJUTORIO. Pro in memoria perperam Hugo, Dionysius et Holcot legunt immemoria, id est oblivio, q.d. Ob immemoriam, id est oblivionem sermonum tuorum, Hebraei poenis examinabantur, cruciabantur. In memoria, graece, eis hypomneesin, id est in monitionem, in recordationem, in memoriam, ut scilicet sermonum tuorum obliti, eorumdem rursum recordarentur, essent memores poenis examinabantur et excitabantur. Examinabantur: ita legendum cum Romanis, non externabantur, uti legunt nonnulli, vel exanimabantur uti legunt alii. Graece est, exekentrizontos, id est extimulabantur, quod eodem redit, quo nostrum examinabantur: obliviosis enim additur examen et interrogatio, quasi stimulus ad recordationem rei oblitae; tardis vero et pigris, uti bobus et asinis, subditur stimulus ad diligentiam et velocitatem, ut celerius incedant. Complutenses vero et Cantacuzenus exekentrizontos vertunt inserebantur, sicut ramus unus arboris alteri inseritur et inoculatur: simili enim modo Deus memoriam legis ab Hebraeis, quasi ablatam et oblitam, per poenas eis restituit et rursus inseruit. Sensus est, q.d. Hebraei immemores tuae obedientiae et tuorum praeceptorum, per morsus serpentum excitabantur, ut eorumdem recordarentur: hi enim morsus velut aculei et stimuli, quibus pungebantur, excitabant eos ab oblivionis somno et veterno: 'vexatio enim dat intellectum.'
NE IN ALTAM (graece, batheian, id est profundam: sic alibi saepe profunda vocantur alta, quia alta sunt non sursum, sed deorsum) INCIDENTES OBLIVIONEM (tuarum promissionum et praeceptorum) NON POSSENT TUO UTI ADJUTORIO. Graece, ina me aperispastoi genontai tes ses euergesians, id est, ne immobiles, vel irretractabiles, aut potius irretrahibiles fierent tuo beneficio, qui scilicet eo retrahi non possent, quod Noster clare vertit, non possent uti tuo adjutorio; forte etiam Noster, inquit Jansenius, legit, anyperispasta, id est indefensi, qui scilicet clypeo beneficentiae tuae, Domine, non tegerentur, nec a malorum incursu defenderentur.
Sensus est, primo, q.d. Morsu serpentum, ac miraculosa eorum per serpentem aeneum sanatione, excitasti, Domine, Hebraeos, ut recordarentur tui tuaeque legis, ne in altam ejus oblivionem incidentes, non possent vel praeteritis, vel futuris tuis beneficiis ad frugem revocari, itaque desperata foret eorum salus, ut non posset amplius uti tuo adjutorio, alta enim Dei legisque divinae oblivio inducit impoenitentiam, obdurationem, et desperationem salutis, quo fit ut Deus tales deserat, suumque adjutorium ab eis subtrahat; hinc a peccatis, et morte ac gehenna, in quam proni ruunt, retrahi nequeunt: nam 'impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit,' Prov. XVIII, 3.
Secundo, exponi posset, q.d. Ne obliti Dei, ideoque vicissim a Deo oblivioni traditi, velut jam proscripti et perditi, ulterius
Dei auxilium experiri non possent, quomodo de mortuis dicitur Psal. LXXXVII, 6: 'Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.' Tertio, Cantacuzenus explicat, q.d. Ne immemores non possent cogitare de tuis beneficiis, et ab eorum cogitatione detraherentur, nec ab eis traherentur ad eorum, Deique benefactoris cogitationem et recordationem. Quarto, alii, q.d. Ne tui obliti, non possent tuo amplius uti adjutorio, id est beneficio, quo eos sanasti: Deus enim non sanabat percussos a serpentibus, nisi qui hoc stimulo excitati oblivionem excutiebant, et ad Deum poenitentes opis causa recurrebant, impoenitentes enim indigni erant Dei adjutorio.
Quinto, noster a Castro, apposite et connexe: His verbis, inquit, redditur ratio novi beneficii, contenti in adverbio velociter salvabantur: non enim Deus contentus erat eo beneficio, quod filiis suis conferebat, ut scilicet stimulati venirent in memoriam mandatorum transgressorum, nec diu differebat, uti poterat, sanitatem; sed hoc etiam uberius addebat, ne sanitas differretur multis ac diuturnis medicamentis adhibitis, ut adhibere solent homines, et differre in multos dies curationem et sanitatem; sed statim, celeriter, uno aspectu aenei serpentis sanabantur: cujus rei haec erat ratio, ne si diu sanitas differretur, obliviosi facti legis Dei, difficile postea retraherentur ab ea oblivione, beneficio sanitatis, quae ab eis tunc non Deo, sed medicamentis ascriberetur: huic expositioni favet ratio, quam subjungit.
Physice rursum sic exponi posset, q.d. Velociter sanati sunt a morsu serpentum, ne si lente tardeque sanarentur, ardens (erant enim serpentes igniti et urentes) virus serpentum cerebrum invaderet, eosque ageret in phrenesim, maniam, et furorem, sicut morsi a canibus rabidis, nisi statim plagae occurratur, agentur in rabiem: acti enim in phrenesim fuissent incurabiles, insani enim serpentem aeneum aspicere non voluissent, sani aspicere non valuissent, praesertim quia aspectus hic debebat fieri ab homine libero, et de murmure suo poenitente, ac veniam opemque Dei poscente, quod facere nequivissent phrenetici; unde tunc in altam remedii et curae sui ipsius oblivionem incidentes, non potuissent uti Dei adjutorio, puta serpente aeneo dato sibi ad mali remedium.
Ex omnibus hisce explicationibus prima videtur planissima, cui si addas utramque ultimam evadet illa plena et perfecta, q.d. 'In memoria,' vel, ut Graeca habent: in memoriam, 'sermonum tuorum examinabantur,' hoc est, ut murmurantes Hebraei fierent memores tuorum praeceptorum et obedientiae tibi, o Domine, debitae, morsibus serpentum, quasi examine quodam tuo pungente stimulabantur, ut habent Graeca; sed et poenitentes velociter sanabantur, ut agnoscerent scirentque hanc serpentum plagam a te, et murmurantibus immitti, et a poenitentibus
revocari: si enim diutius sanitatem distulisses, cogitassent hanc serpentum poenam, vel a te non immissam, sed casu ex loci natura accidisse, vel a te non sanatam, sed ab aeneo serpente, aut aeris temperie aliove casu; aut certe ignito serpentum veneno subito cerebrum penetrante, in phrenesim acti, in oblivionem tui, rerumque omnium incidissent, nec ab utraque revocari, aut tuo amplius auxilio et serpentis aenei beneficio uti potuissent, utpote rationis jam per phrenesim impotes, deliri et insani.
12. 12. ETENIM NEQUE HERBA, NEQUE MALAGMA SANAVIT EOS, SED TUUS, DOMINE, SERMO, QUI SANAT OMNIA. Probat Hebraeos a morsibus serpentum in deserto velociter sanatos a solo Deo, ut illum agnoscerent et colerent, eo quod in deserto arido et sterili non erant herbae medicae, verbi gratia, dracontea et serpentina, ex quibus fiunt malagmata et emplastra ad curandos hosce morsus; et esto fuissent, non poterant illa velociter et subito morsus curare, sed lente et pedetentim: multo minus id facere poterat serpens aeneus, hic enim signum duntaxat erat curationis, at non causa; causa ergo sanationis fuit sermo, id est jussio Dei, qui, ut unico verbo dat homini esse et vitam, sic et eamdem morbo aut plaga afflictam solo verbo natuque, cum ei libitum fuerit, restaurat, juxta illud Psalm. CVI, 20: 'Misit verbum suum, et sanavit eos.'
Mystice, verbum Dei, praesertim S. Scripturae, curat animae plagas et aegritudines: nam, ut ait S. Augustinus, in Psalm. XXXVI: 'Omnis morbus animae habet in Scriptura medicamentum suum:' idem docet S. Chrysostomus, hom. 42 in Genes.; unde S. Paula quaslibet animae suae passiones et afflictiones, appositas ad eas S. Scripturae sententias ore mentique revolvendo sanabat, uti refert S. Hieronymus in ejus Epitaphio. Idem asserit S. Basilius, epist. 1 ad Gregorium Theologum, idque exemplis confirmat: si enim quis, inquit, tentetur luxuria, habet in Scripturis Joseph, quem pro castitate usque ad carcerem depugnantem imitetur; si morbis vexetur, habet patientiam Job sibi in speculum propositam; si injuriis hostium appetatur, habet Davidem persecutiones Saul sustinentem; si a subditis probris exagitetur, habet Moysem mansuetissimum, quem aemuletur.
Malagma. Graeca vox est significans medicamentum leniens, sive fomentum, a malasso, id est mollio, mitigo, subigo, foveo; unde Galenus, lib. V Simplic. Facult., docet malagmata esse pharmaca emollientia, quae concretas durities emolliunt; hae autem concretiones tumoresque, inquit, fiunt maxime circa musculorum capita atque eorum tendones. Additque haec pharmaca, ut quod concretum est commode fundant, et sensim per evaporationem discutiant, nec admodum calida, nec admodum sicca esse oportere: talia sunt ammoniacum, bdellium, butyrum. Porro malagmatum diversae sunt species, et diversarum
partibus accommodatae ad multiplices effectus: quaedam enim digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae simul una vocantur; quaedam aperiendi vim habent, ideoque anoiktika nuncupantur; pleraque certis membris aptantur, ut jecori, lieni, articulis. Sunt malagmata ad strumas, phymata, parotidas, ad aquam inter cutem, ad sistendum sanguinem, et id genus alia.
Insuper medici malagmata distinguunt ab emplastris, quod illa proprie sint emollientia, ideoque maxime fiant ex floribus, eorumque surculis: malagmata enim sunt fomenta rei durae, verbi gratia, apostemati superposita, ut illud emolliant; emplastra vero sunt pharmaca, quae cutis meatus consupant, obstruunt et obturant, ideoque componuntur ex rebus metallicis contusis, aut materia viscosa et tenaci, qualis est amygdalum, pompholix, cerusa, calx lota, cimolia, et id genus, de quibus Galenus, lib. IV et V Simplic. Facult. Dicitur emplastrum ab emplasso, id est subigo, in massam formo, illino, infarcio, ferrumino, obstruo, impleo. Verum alii scriptores saepe malagma sumunt pro quolibet emplastro, et vice versa, ita hic videtur sumi.
Ex dictis colligitur Deum noluisse coli serpentem aeneum, sed tantum aspici velut signum, ut omnis curationis laus et honor daretur Deo: quare licet Catharinus et Sanderus, lib. II De Imag. cap. III, putent Hebraeos inclinatione capitis, et submissione corporis venerationem exhibuisse serpenti, tamen verius est id eos non fecisse serpenti, sed Deo coram serpente; imo noster Vasquez, III part. Quaest. XXI, disp. 104, negat eos se inclinasse coram serpente, sed nude eum duntaxat aspexisse contendit; potuisse tamen illi aliquam venerationem exhiberi asserit S. Augustinus, lib. III De Trinit. cap. X.
13. 13. TU ES ENIM, DOMINE, QUI VITAE ET MORTIS HABES POTESTATEM, ET DEDUCIS AD PORTAS MORTIS ET REDUCIS, q.d. Tu, Domine, sanasti Hebraeos lethaliter a serpentibus saucios, quia tu solus plenum habes jus et imperium in vitam et mortem, ac consequenter in vivos et morientes, vel mortuos: quare ad libitum potes vitam in mortem, et mortem in vitam commutare, atque viventes ad portas, id est ad limina mortis deducere, indeque ad vitam et sanitatem reducere, uti reduxisti Hebraeos: portae mortis enim vocantur metaphorice certa et proxima pericula mortis, qualia afferunt lethales infirmitates, plagae et vulnera, per has enim velut portas, ingressus est ad ipsam mortem et regionem mortuorum, puta ad sepulcrum et infernum, sicut per portas ingredimur in domum vel urbem. Alludit ad illud Davidis, Psalm. IX, 14: 'Qui exaltas me de portis mortis,' id est qui liberas me de periculis morti proximis; et: 'Appropinquaverunt usque ad portas mortis,' quod vulgo dicimus ad fauces mortis. Porro dicit portas in plurali, quia plurimae sunt viae et modi, quibus ingredimur ad mortem; rursum, sicut varii sunt introitus ad
mortem, sic et varii disparatique patres enim ante Christum morientes ibant in sinum Abrahae, pueri ad limbum, peccatores in infernum, justi veniali culpa infecti ad purgatorium, atque in singulis hisce locis varii sunt status, gradus, ordines et loca pro cujusque merito vel demerito. Porro ad litteram, mors hic aeque ac vita intelligitur corporalis, mystice spiritualis: spiritualiter enim vivit Deo anima per gratiam, et beate per gloriam; moritur vero per peccatum, et damnatur ad mortem secundam per supplicia gehennae; unde Cantacuzenus censet anagogice hic notari resurrectionem, quia dicat: Deus mortis et vitae est Dominus, hinc electos suos in resurrectione a morte suscitabit ad vitam beatam et aeternam.
Antistropha huic gnome est illa Annae matris Samuelis, I Reg. II, 6: 'Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit;' et utraque anterior illa Moysis Deuter. XXXII, 39: 'Videte quod ego sim solus et non sit alius Deus praeter me: Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo;' hinc et Christus dicitur habere claves mortis et inferni, Apocal. I, 18: vide ibi dicta.
AD PORTAS MORTIS, graece, Hadou, id est inferni, quia olim ante Christum morientes omnes ibant ad inferos, saltem ad limbum patrum; unde infernus vocatur regio mortuorum, sive quam incolunt mortui: porro noster a Castro per portas inferni accipit ipsam mortem: mors enim est quasi porta, per quam ingressus est in infernum; unde idem sic explicat illud Christi, Matth. XVI, 18: 'Et portae inferi non praevalebunt adversus eam,' q.d. Nullum est genus mortis quod poterit confessionem Petri et fidem Ecclesiae abolere, ut non sit in Ecclesia fidelis et sanctus qui non libenter mortem oppetat pro ea tuenda. Verum illius loci alius magis genuinus est sensus, atque hic portae inferni, vel, ut Noster vertit, mortis, non mortem ipsam, sed pericula mortis et inferni significant: nec enim Hebraei a morte ipsa, sed a periculis mortis reducti sunt ad sanitatem.
14. 14. HOMO AUTEM OCCIDIT QUIDEM PER MALITIAM (nonnulli codices addunt animam suam, sed id delendum cum Graecis et Romanis), ET CUM EXIERIT SPIRITUS, NON REVERTETUR, NEC REVOCABIT (male Hugo legit revolabit, et Glossa revelabit) ANIMAM QUAE RECEPTA EST. Componit, opponit et postponit hominem Deo, q.d. Deus habet vitae et mortis potestatem, unde ad libitum potest vivos morti tradere, et mortuos ad vitam revocare; homo potest quidem per malitiam alterum occidere, eique vitam et spiritum vitalem adimere, sed non potest spiritum postquam egressus est reducere, nec animam vitamque revocare, 'quae jam' a Deo 'recepta,' in aliam vitam, suoque loco pro meritis in aeternum assignata, juxta illud Eccles. XII, 3: 'Ibit homo in domum aeternitatis suae.'
Pro non revertetur, graece est, ouk anastrephei, quod Jansenius active vertit, non faciet reverti, scilicet occisor animam in corpus occisi, ut respondeat Hebraeae conjugationi hiphil, quae verbis
neutris dat significationem activam. Pro nec revocabit Noster forte legit, ou de anakabisei; jam legunt, ou de analyei; vel, ut Aldina habet, oude analysei, quod verti potest, non revocabit, scilicet occisor animam occisi; proprie tamen multi vertunt non resolvit, id est non exstinguit animam, q.d. Occisor occidendo resolvit corpus, illudque ab anima separat; at non potest resolvere animam: anima enim simplex est et incomposita, ideoque incorruptibilis et aeterna, juxta illud Christi, Matth. X, 28: 'Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.'
Porro S. Hieronymus, in Daniel. cap. VII, et S. Ambrosius, epist. 21, censent animas morientium omnium, tam bonorum quam malorum, suscipi ab angelis; sed verius videtur animas bonorum suscipi ab angelis, ducique in coelum, uti anima Lazari ab iis ducta est in sinum Abrahae, Luc. XVI; animas vero malorum suscipi a daemonibus, ut eas secum rapiant in tartara. Exempla Chrysaorii et aliorum recenset S. Gregorius, lib. IV Dialog.
15. 15. SED TUAM MANUM EFFUGERE IMPOSSIBILE EST, q.d. Anima hominis occisi effugit manum occisoris, qui corpus occidere potest, at non animam; sed tuam manum, o Domine, effugere nequit, nam ab ea recipitur, ac pro meritis, vel coelo, vel inferno addicitur; aut in corpus, si ita tibi placitum fuerit, reducitur, ut homo resurgat et reviviscat; vel si lethaliter laesus sit, uti fuere morsi a serpentibus, a te, Domine, sanetur. Similiter occisor, et quilibet impius manum tuam vindicem effugere nequit: tu enim omnium, adeoque vitae et mortis absolutus es Dominus, quare amplissimis providentiae tuae brachiis omnes mundi fines, et omnia quae in iis sunt amplecteris, imo tribus digitis molem terrae appendis, et velut in aere suspensam defines, ac palmo concludis, Isai. XL, 12; unde Psaltes, Psalm. CXXXVIII, 7: 'Quo ibo, inquit, a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis terrae, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.' Quod secutus Ovidius poeta ita canit: Quo fugis, Encelade? quascumque accesseris oras, Sub Jove semper eris.
16. 16. NEGANTES ENIM TE NOSSE IMPII, PER FORTITUDINEM BRACHII TUI FLAGELLATI SUNT: NOVIS AQUIS, ET GRANDINIBUS, ET PLUVIIS PERSECUTIONEM PASSI (Graeca addunt, anaparaitetos, id est inevitabiliter, ut ea evitare, et manum Dei effugere non possent), ET PER IGNEM CONSUMPTI. Probat neminem posse manum Dei effugere exemplo Pharaonis et Aegyptiorum, qui rebellantes Deo, immissa ab eo plaga septima grandinis horrendae, adeo ut non tantum herbas, sed et homines ac animalia, quaecumque in agris erant, sterneret, ipsius vim, potentiam et numen agnoscere coacti sunt, adeo ut Pharao, qui prius, Exod. V, 7, dixerat Moysi: 'Nescio Dominum, et Israel non dimittam,' post plagam grandinis humiliatus et resipiscens dixerit, ibid. IX, 27: 'Peccavi etiam nunc, ego et populus meus impii:' licet enim ibi vers. 23 et 24, grando tantum nominetur, tamen grandini mixtas fuisse aquas et pluviam, liquet ex hoc loco, et ex Psalm. CIV, 32: 'Posuit pluvias eorum grandinem;' et ex Philone, lib. I De Vita Moysis, qui grandini addit imbres, procellas, turbines, collisiones nubium, continua fulgura, tonitrua specie prodigiosa, refertque insolitis tempestatibus arbusta segetesque vastatas periisse, animalia enecta non pauca partim frigore, partim grandine lapidum in morem, partim fulmine: si quae vero superessent ex animalibus, ambusta circumtulisse vulnera ad terrorem videntium.
Pro novis aquis, graece est, novis hyetois, id est pluviis; pro pluviis vero, graece est ombrois, id est imbribus: a graeco enim ombros, deductum est latinum imber; novas vocat, tum quia in Aegypto vel raro, vel nunquam pluere solet: quare novae hae fuerunt et inusitatae in Aegypto immissae a Moyse pluviae; tum quia ingentes fuere et horrendae, quae segetes caeteraque plane prosternerent. Porro hyetos, id est pluvia, differt ab ombros, id est imbre, quod pluvia lenior sit, et subtilior, et rarior; imber vero vehementior, grandior et densior, unde ombros dicitur ab omou, id est simul fluendo, quod in imbre aquae turmatim confluant et depluant.
ET PER IGNEM CONSUMPTI. Grandini enim mixtus erat ignis, qui omnia adurebat, ut patet Exod. IX, 24: 'Et grando et ignis mixta pariter ferebantur;' et Psalm. CIV, 32: 'Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.' Addit Philo, et alii, ignem hunc fuisse fulgura ignita, quae ignem, id est ignitas sagittas, prunas, et carbones ardentes, mixtos procellis et tempestatibus in Aegyptios ejaculabantur et evibrabant: vide dicta Exod. IX, 24.
17, 18 et 19. QUOD ENIM MIRABILE ERAT, IN AQUA, QUAE OMNIA EXSTINGUIT, PLUS IGNIS VALEBAT: VINDEX ENIM EST ORBIS JUSTORUM. QUODAM ENIM TEMPORE MANSUETABATUR IGNIS, NE COMBURERENTUR, QUAE AD IMPIOS MISSA ERANT, ANIMALIA: SED UT IPSI VIDENTES SCIRENT, QUONIAM DEI JUDICIO PATIUNTUR PERSECUTIONEM. ET QUODAM TEMPORE IN AQUA SUPRA VIRTUTEM IGNIS EXARDESCEBAT UNDIQUE, UT INIQUAE TERRAE NATIONEM EXTERMINARET. Exaggerat jam dictam grandinis plagam, ejusque mira, et quasi miracula commemorat, quod scilicet in ea res inter se summe contrariae, scilicet aqua et ignis foederarentur, contraque impios Aegyptios conspirarent, adeo ut coelum, omniaque elementa, puta
ignis, aer, aqua et terra in eorum perniciem conjurasse viderentur; ait ergo: 'Quod enim mirabile erat,' (graece paradoxotaton, id est summe paradoxum, summe novum et mirum, superans omnem opinionem, aeque ac naturae vim) 'in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat,' q.d. In plaga grandinis, aqua quae solet ignem exstinguere, adeo eum non exstinguebat, ut ab igne vinceretur, imo ut aqua igni robur et vires adderet: in ea enim majori vi exardescebat ignis, quasi aqua velut oleo aleretur, juxta illud Tragoediae: 'Aliturque flammas.' Sic in sacrificio Eliae, ex victima aquis perfusa exarsit ignis, III Reg. XVIII, 34; aeque ac ex sacrificio adaquato Nehemiae, II Machab. I, 20. Sic naturaliter ignes artificiales, qui vulgo graeci vocantur, aquis non restinguuntur, sed potius aluntur; quin et calx aqua non sopitur, sed accenditur, quod velut naturae miraculum obstupescit S. Augustinus, lib. XXI, De Civit. cap. IV.
Porro, quod ait hoc esse paradoxotaton, verum est, nam naturaliter omnis ignis comburit et consumit ranas, muscas et caetera animalia: quare licet Aristoteles, Plinius, et ex iis S. Augustinus, lib. XXI De Civit. cap. IV, asserant salamandram vivere in igne, id tamen sic accipi debet, quod ob suum frigus et lentorem aliquandiu resistat igni et in eo duret: nam si diutius in eo perseveret, tandem ab eo consumitur, uti diserte docet Galenus, lib. III De Temper. cap. IV, Dioscorides, lib. II, cap. XVI, Albertus Magnus, lib. XXV De Animal., et alii. Pyraustae tamen, quae sunt animantes alatae, et grandioribus muscis persimiles, in fornacibus ardentibus naturaliter vivere degereque solent, uti tradit Aristoteles, Plinius et alii, sed ita ut nec ex igne generentur, nec eo alantur: ignis enim nullum animal gignit, inquit Aristoteles, lib. V Histor. animal. cap. XIX. Denique animalia omnia sunt corpora non simplicia, sed mixta, ideoque composita ex mixtione quatuor elementorum: quare ex uno solo elemento gigni alique nequeunt.
Quod ergo scribit S. Thomas, de virtutibus et vitiis, chamaeleontem ex aere vivere, talpam ex terra, halecem ex aqua, salamandram ex igne, ex communi vulgi sermone acceptum, et in rigore falsum videtur; sed hoc sensu verum, quod chamaeleon modico cibo contentus, vivat ex rore et muscis in aere volitantibus; halex ex aqua non pura, sed terrestribus vaporibus, aliisque rebus mixta victitet; talpa ex radicibus terrae se pascat, salamandra in igne aliquandiu duret.
VINDEX ENIM EST ORBIS JUSTORUM. Dat causam jam dicti miri vel miraculi conspirationis, scilicet aquae et ignis contra Aegyptios, quod videlicet orbis, et quidquid in eo est, Deo vindici ad nutum subserviat ad castigandum impios, qui justos, puta fideles Hebraeos affligebant: vide dicta cap. V, vers. 18.
QUODAM ENIM TEMPORE MANSUETABATUR (graece eprayneto, id est mansuescebat, mitescebat, mitigabatur) IGNIS, NE COMBURERENTUR, QUAE AD IMPIOS MISSA ERANT ANIMALIA. Nonnulli exponunt, q.d. Ignis cum grandine coelitus missus in Aegyptios comburebat Aegyptios, at non animalia, puta ranas, locustas, muscas, quas Deus iis in poenam per Moysem immiserat; verum tempore plagae septimae, quae fuit grandinis, jam ante ad preces Moysis cessarant plagae praecedentes ranarum, locustarum, muscarum. Dico ergo loqui Sapientem de igne non coelesti, sed naturali, q.d. Cum Aegyptii ignem ubique accenderent, ut eo objecto sese a ranis, muscis, sciniphibus et aliis bestiis liberarent, quas Deus immittebat opera Moysis, ut eos plecteret ac plagis afficeret, tunc nullam vim ignis in animalia illa exerebat, sed divina virtute continebat sese ne illa combureret, ut illa Dei voluntati per omnia parerent, ac Aegyptios cruciarent. Porro hoc mirum sive miraculum, licet a Moyse non sit conscriptum in Exodo, hic tamen a Sapiente suppletur et exprimitur, aeque ac de manna, vers. 20, quod habuerit omnem saporis suavitatem ad libitum comedentium: quare, quin id revera contigerit, dubitare non licet, ita Dionysius, Jansenius et alii: de Aegyptiorum enim plagis omnis est hic sermo, de quibus etiam accipit S. Bonaventura, sed hoc sensu, q.d. Animalia Aegyptiorum, quae erant in agris, a grandine et igne consumebantur, quae vero erant domi in stabulis, ab utroque manebant intacta. Verum hoc non erat paradoxum, nec mirum.
Ex dictis liquet, minus recte Lyranum haec accipere de Hebraeis, q.d. Hebraei aspicientes serpentem aeneum non laedebantur ab igne, id est ab ignitis serpentibus; longius quoque abire Holcot, qui per animalia accipit tres pueros socios Danielis, qui in fornace Babylonica illaesi ab igne manserunt, Daniel. III, 24.
SED UT IPSI (Aegyptii) VIDENTES (muscas et ranas igne non absumi) SCIRENT, QUONIAM DEI JUDICIO PATIUNTUR PERSECUTIONEM (graece, elaunontai, id est exagitantur, vexantur, cruciantur a ranis, muscis, locustis, etc., q.d. Deus ranas et muscas a se immissas illaesas in igne conservabat, ut infestarent punirentque rebelles sibi Aegyptios, ut ipsi id videntes agnoscerent hoc non fieri naturae vi, sed Dei miraculo, ideoque Deum timerent et colerent, ejusque populum, puta Hebraeos, dimitterent).
ET QUODAM TEMPORE IN AQUA SUPRA VIRTUTEM IGNIS EXARDESCEBAT UNDIQUE, UT INIQUAE TERRAE NATIONEM EXTERMINARET, q.d. Ignis obsequens Deo ad puniendum Aegyptios, se in omnes puniendi partes modosque versabat: nam parcebat ranis et muscis vexantibus Aegyptios, uti dictum est vers. praeced.; at vero in septima plaga grandini mixtus ignis supra omnem naturae vim exardescebat, ut Aegyptios eorumque sata exterminaret. Per nationem nonnulli accipiunt homines et animalia, a grandine et igne percussa: melius accipias gramina et segetes e terra nascentes, quas in agris
consumpsit grando et ignis, sive grando ignita: graece enim est gennemata, id est genimina, sive germina, puta herbas et sata, quae percussit grando, ut Aegyptios frumenti penuria et fame affligeret: ita Jansenius, a Castro et alii. Minus recte Holcot accipit ignem quo conflagravit Pentapolis, ac natio Sodomitarum exterminata et combusta est.
20 et 21. PRO QUIBUS ANGELORUM ESCA NUTRIVISTI POPULUM TUUM, ET PARATUM PANEM DE COELO PRAESTITISTI ILLIS SINE LABORE, OMNE DELECTAMENTUM IN SE HABENTEM, ET OMNIS SAPORIS SUAVITATEM. SUBSTANTIA ENIM TUA DULCEDINEM TUAM, QUAM IN FILIOS HABES, OSTENDEBAT: ET DESERVIENS UNIUSCUJUSQUE VOLUNTATI, AD QUOD QUISQUE VOLEBAT CONVERTEBATUR. Pro omnis saporis suavitatem, graece est, ad omnem gustum harmonion, id est accommodatum, sive ut omni gustui congrueret. Opponit beneficentiam Dei in pios Hebraeos, maleficentiaeque et vindictae ejusdem in impios Aegyptios, q.d. Tu, Domine, sicut Aegyptios punivisti sterilitate et fame, vastando eorum segetes per plagam grandinis ignitae, sive igni commixtae: sic vice versa Hebraeis in deserto omnium rerum inopia laborantibus, dedisti manna coeleste et suavissimum; unde manna vocat panem angelorum, non comedentium, sed producentium illud ex materia, ad id in nubibus ab ipsis disposita, qua de causa panis coeli, id est aeris et nubium, vocatur Psalm. LXXVII, 24, quia manna in aere ab angelis formabatur; hinc et vocatur panis sine labore, scilicet hominum arando, serendo, metendo, ab angelis applicando activa passivis confectus.
Nota, manna hoc miraculosum, primo, erat instar granulorum pruinae, sive roris conglaciati. Secundo, erat rotundum ut semen coriandri. Tertio, sapore erat melleum. Quarto, colore candidum et simile crystallo, ut habent Septuaginta. Quinto, illud collectum pilo et mola tundebant, et in farinam comminuebant, ex qua tortulas aut panes faciebant, et igne coquebant, uti nos ex farina tritici facimus, et in furno coquimus. Sexto, quotidie ex coelo, id est ex aere, depluebat manna, excepto sabbato; unde Hebraei die veneris duplum manna colligebant, scilicet quod sufficeret duobus diebus, veneris et sabbati: aliis diebus si quis servasset manna in crastinum, illud scatebat vermibus. Septimo, quilibet sive multum manna, sive parum collegisset, cum domum rediens illud mensurabat, reperiebat eamdem mensuram, scilicet gomor, Deo occulte demente ex manna, quod hanc mensuram excedebat, vel adjiciente quod huic mensurae deerat: quare Deus tunc eamdem mensuram manna viris, parvulis et feminis admetiebatur, ac tantumdem comedebant parvuli, quantum viri. Octavo, cum sol incaluisset, liquefaciebat et consumebat manna, sicut sorbet et consumit rorem; unde ante ortum solis illud colligere debebant: vide dicta Exod. XVI, ubi omnia quae ad manna spectant, fuse et exacte pertractavi, illudque expressum
fuisse typum Eucharistiae, maxime quoad rem contentam et effectum, ex SS. Cyrillo, Nysseno, Ambrosio et aliis ostendi. Cur enim dicta hic repetam?
Nota, manna vocatur panis angelorum, quia angelorum erat opus, et quia cibus erat delicatissimus et praestantissimus: quae enim angelorum sunt, praestantissima sunt, adeoque si angeli cibo corporali vescerentur, manna vescerentur. Allegorice manna Eucharistiae est angelorum esca, quia idem Christus, qui nos pascit in Eucharistia, pascit beatque angelos in visione beatifica; hinc angeli sacerdoti celebranti reverenter assistunt et ministrant, uti multis exemplis ostendi Num. cap. IV, in fine.
Memorabile est quod legimus de S. Joanne episcopo Ravennae, qui cognominatus est Angeloptes, id est angelorum conspector, eo quod angelis familiaris esset, nimirum illi celebranti affuisse angelum, qui calicem sanguinis Christi de manu diaconi ereptum, omnibus videntibus et mirantibus, ministrando porrexit; unde ab angelis in coelum receptus est anno Domini 432: ita ex Monum. Ecclesiast. Ravennatis Hieronymus Rubeus, Philippus Ferrarius et alii.
Praeclare vereque S. Gregorius, IV Dialog. cap. LVIII: 'Quis, ait, fidelium dubium habere possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unumque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?' Idem asserit S. Chrysostomus, lib. III et VI De Sacerdotio, ac exempla affert, qualia etiam exstant in Vita ipsius S. Chrysostomi et S. Basilii.
Tropologice, manna est oratio, hac enim ceu pane coelesti fruuntur angeli coelestes, aeque ac terrestres, puta viri pii et sancti: haec quoque miram in anima efficit suavitatem, dum coelestes a Deo haurit consolationes, instinctus et inspirationes omnium virtutum. Vere S. Bernardus De Consider. ad Eugen.: 'Oratio, inquit, fontem, id est mentem, de quo oritur, purificat: deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ornat:' quocirca post filios Israel reali manna nutritos, legimus nonnullos sanctos orationi et contemplationi deditos, praesertim anachoretas, qualis fuit Gerardus, qui suasu S. Lydwinae sive Lydwigis secedens in eremum, non nisi manna, quod coelitus in cellam ejus impluebat, alitus est: vide Vitam S. Lydwinae, longius ante finem; vide et nostrum Alvarez de Paz, tract. De Orat. part. I, cap. VI et seq. ubi fuse omnes mannae dotes orationi adaptat.
Rursum manna est sapientia, ac S. Scriptura, praesertim Psalmi, qui affectuum omnium suavitatem nobis exhibent: ita S. Ambrosius lib. I, epist. 1: 'Esca, ait, et delectatio alimenti coelestis sapientia est, qua vescebantur in paradiso locati, qui erat indeficiens animae cibus, quem vocavit manna divinus sermo;' et S. Gregorius lib. XXXI
Moral. cap. X: 'Manna, ait, est verbum Dei, et quidquid bene voluntas suscipientis appetit, hoc profecto in ore comedentis sapit;' et lib. VI, cap. IX: 'Manna, ait, omne delectamentum et omnem saporis suavitatem in se habuit, quia divinus sermo in omnibus congruit, et a seipso non discrepans, qualitati audientium condescendit.' Et S. Augustinus, serm. 91 De Tempore: 'Nunc ergo festinemus coeleste manna suscipere: istud enim manna prout vult quisque, talem saporem rapit: audi enim et Dominum dicentem his qui accedunt ad se: Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei, quod in Ecclesia praedicatur, tota fide et tota devotione suscipias, fiet tibi ipsum verbum quodcumque desideras. Verbi gratia, si tribularis, consolatur te dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet; si laetaris, prospere cumulat tibi gaudia dicens: Laetamini in Domino et exsultate justi; si iracundus es, mitigat te dicens: Dominus sanat omnes languores tuos; si paupertate consumeris, consolatur te dicens: Dominus erigit de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. Sic ergo manna verbi Dei reddit in ore tuo saporem quemcumque volueris.' Denique S. Hieronymus in Psalm. CXLVII: 'Quidquid volueris, ait, ex sermone divino nascitur, sicut tradunt Judaei, quoniam manna quando comedebant, secundum voluntatem uniuscujusque, sic sapiebat in ore.'
Anagogice, manna significat ineffabiles regni coelestis delicias, quas praelibant sancti pro iis certantes in hac vita, juxta illud Apocal. cap. II, vers. 17: 'Vincenti dabo manna absconditum.' Vide ibi dicta.
OMNE DELECTAMENTUM IN SE HABENTEM, ET OMNEM SAPORIS SUAVITATEM. Alii vertunt, ad omnem voluptatem valentem, et ad omnem gustum congruum, adaptatum et accommodatum: nam, ut sequitur, manna cuilibet saporem exhibebat, quem ipse sapere et gustare desiderabat; unde Syrus vertit, suaviorem omni dulcedine, et gustabiliorem prae omnibus gustabilibus; Arabicus, panem fortiorem suavitate (id est suaviorem) et prae omnibus delectabilibus; unde et cap. XIX, 20, manna in graeco vocatur ambrosia, quia a poetis dicitur esse suavissimus deorum cibus.
SUBSTANTIA ENIM TUA DULCEDINEM TUAM, QUAM IN FILIOS HABES, OSTENDEBAT: ita legendum cum Graecis et Romanis; perperam ergo multi codices habent in accusativo, substantiam enim tuam et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas. S. Gregorius Nazianzenus, orat. 49, legit, substantia mea dulcedo mea est, indeque probat contra arianos in Deo esse substantiam, Filiumque esse homousion, id est consubstantialem Patri: 'Quae est enim, inquit, substantia Dei, nisi ipsum quod Deus simplex, singulare, purum, nulla concretione permixtum, limpidum, bonum, perfectum, beatum, integrum, sanctum, totum? An tu putas inane aliquid esse et vacuum, quod Deus est? hoc enim dici blasphemia est, ut inane putetur, per quem cuncta consistunt, qui omnia verbo edidit, ratione composuit, virtute perfecit, cujus nutu et imperio universa reguntur, cuncta deserviunt. Et bene quod de Deo in lege scriptum est, Exod. III, 14: Ego sum, qui sum: et ibid.: Qui est misit me ad vos.'
Intelligit ergo Nazianzenus per substantiam Dei naturam, quae est dulcissima et suavissima, adeoque ipsa suavitas et dulcedo increata et immensa; quae proinde seipsam communicans Hebraeis, ipsis dulcissimum manna, quod omnem saporis suavitatem continebat, exhibuit. Hic sensus valde congruit graece, tua enim hypostasis, id est tua subsistentia, tuam in filios ostendebat dulcedinem: dat enim causam, cur dixerit paratum panem. Quaeret enim quis, quomodo Hebraei in deserto arido quotidie invenerunt manna, velut paratum cibum per continuos quadraginta annos? Respondet causam fuisse hypostasin Dei, quod scilicet Deus idem semper, suique similis consistens et subsistens, quotidie et continuo cibum hunc Hebraeis apparabat.
Huc accedunt Victor Uticensis lib. De Cathol. Fide, et S. Fulgentius Contra Arian. ad IV objectionem, qui per substantiam accipiunt Filium Dei suavissimum, quia manna hoc Hebraeis parabat; unde et ejus typus ac figura erat manna, juxta illud Joan. VI, 32: 'Non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum,' quem explicans vers. 35 et 51: 'Ego, inquit, sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita:' sic et Optatus citatus a Glossa, hunc locum explicat de Filio Dei, qui est substantia Patris, ac illum figura et imagine, inquit, panis coelestis populo Israel coelitus apparet profluxisse. Passim tamen interpretes, ut Cantacuzenus, Hugo, Jansenius, Vatablus, per substantiam accipiunt manna, idque non incongrue, manna enim vocatur substantia Dei, quia Dei jussu per angelos formabatur dabaturque Hebraeis; unde paulo ante manna vocavit angelorum escam, et paratum panem de coelo. Vox substantia notat manna fuisse solidae substantiae, ita ut non deluderet palatum Hebraeorum, sicut deludit daemon sagas et magos, dum eis phantasticum exhibet omnium epularum convivium, in quo videntur sibi laute comedere et bibere, sed post convivium aeque inanes se sentiunt, et aeque esuriunt et sitiunt ac ante, uti vir quidam nobilis in Belgio ad simile convivium a mago invitatus, sibi contigisse narrare solet; at manna non erat phantasma, sed substantia ac res vere subsistens, quae proinde Hebraeos vere pascebat, alebat, roborabat, ut sani, vegeti, fortes consisterent: quare ejus suavitas et sapor pariter realis erat, et, ut ita dicam, substantialis, non phantasticus et fictus; hinc pro substantia tua, graece est hypostasis sou, id est subsistentia tua.
Sensus ergo est, q.d. 'Substantia tua (id est manna, quod erat substantia et res solida, a te, Domine, formata) dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat,' id est sua dulcedine testabatur, imo repraesentabat ac re ipsa exhibebat dulcedinem amoris et benevolentiae, qua filios, id est Hebraeos fideles tuos complecteris: causam subdit modumque exponit dicens: 'Et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.' Sic Christus in Oratione Dominica, Luca XI, 3, docet nos petere panem quotidianum, graece epiousion, id est essentialem et substantialem, id est hominis substantiae necessarium, pari modo manna vocatur hic substantia, id est panis substantialis, quia Hebraeos per 40 annos aluit et sustentavit in deserto.
Denique Osorius per hypostasin, id est substantiam, accipit constantiam benignitatis, bonitatis, et beneficentiae divinae, qua continuo per 40 annos Hebraeos aluit manna: hypostasis enim est quasi basis, et fundamentum solidum et constans; Pineda vero in Job. cap. XXII, vers. 3, in Digress., per substantiam accipit potestatem sustentandi: sic et alii perplures.
ET DESERVIENS UNIUSCUJUSQUE VOLUNTATI (graece, epithymia, id est desiderio, concupiscentia), AD QUOD QUISQUE VOLEBAT, CONVERTEBATUR. Pro uniuscujusque graece est, prospheromenou, id est oblati vel offerentis se, accedentis, assumentis et esitantis, quod Noster apposite vertit, uniuscujusque, scilicet sumentis et comedentis manna. Pro convertebatur, graece est, metekirneto, id est transtemperabatur; Syrus, et pro cujusque desiderio miscebatur, sicut cibi miscentur et condiuntur melle, sale, saccharo, aliisque condimentis, ut sint sapidiores, ac ad palatum comedentis attemperentur: ac sicut vina austera miscentur et dulcorantur aqua, aut alio vino dulciori: Arabicus clare, et ministrabat perfectionem desiderii sui in quocumque cibo, quem volebant.
Ex hoc loco censent nonnulli manna, non tantum saporem, sed et substantiam mutasse ad cujusque libitum, ut manna in piscem revera converteretur ei, qui vellet gustare piscem; in perdicem ei, qui vellet gustare perdicem; in ovum ei, qui vellet gustare ovum; ac sic manna perfecte, et quasi ex aequo repraesentasse Eucharistiam, in qua fit transsubstantiatio panis et vini in corpus et sanguinem Christi, remanentibus duntaxat speciebus, sive accidentibus panis et vini: simili enim modo in manna censent remansisse accidentia manna, sed internam substantiam fuisse mutatam ad cujusque comedentis libitum et gustum: ita censent Claudius de Sainctes De Euchar. repet. 7, cap. III; Nicolaus Villagagnon, lib. III Contra Calvin., cap. LII; Thomas Bosius, lib. XII De Notis Eccles. cap. ult.; Gregorius de Valentia, tom. IV, disput. 6, Quaest. III § 4. Favet nonnihil S. Augustinus, lib. III, De Trinit. cap. I, ac S. Ambrosius De iis qui initiant myst. cap. IX; sed obscure et remote. Probant ex vers. 25: 'Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant.'
Verum contrarium longe est verius, manna scilicet mutasse saporem duntaxat, non autem substantiam ad libitum appetentium: probatur primo, quia tantum hic dicitur manna habuisse in se omne delectamentum, et omnem saporis suavitatem, et ad hunc exhibendum appetentibus se convertisse in quoslibet sapores, juxta eorum appetitum. Secundo, quia transsubstantiatio est miraculorum omnium summum, ideoque soli Eucharistiae proprium. Tertio, quia sic manna non fuisset simile, sed dissimile Eucharistiae: nam gustu corporali in Eucharistia tantum sapimus saporem panis, gustu vero mentali tantum sapimus corpus Christi; at in manna Hebraei non sapiebant saporem manna solius, qui erat panis oleati et mellis, sed piscem, perdicem, ovum, prout quisque volebat.
Si ergo in aliam et aliam substantiam piscis, perdicis, ovi, etc., assidue ad libitum comedentium fuisset conversum, dissimile fuisset Eucharistiae, in qua non est alia substantia, quam corporis Christi. Quarto, hae substantiales transsubstantiones in manna fuissent plurima et continua miracula, sine necessitate et causa facta a Deo: ad exhibendum enim cuique saporem, quem volebat, non erat necessum mutare substantiam, sed accidens tantum, sufficiebat enim saporem illum manna indere, quem quisque appetebat. Quinto, quia Hebraei ad manna nauseabant, suspirantes ad caepas et ollas carnium in Aegypto: unde dicebant Num. XI, 4, et XXI, 5: 'Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo.' Ergo revera eis manna non mutabatur in caepas et carnes: si enim ea habuissent, non ad ea suspirassent.
Dices, et retorquebis hoc argumentum: Idem est de sapore, in manna enim sapiebant caepae et carnes, et tamen ad ea suspirabant. Respondeo, suspirabant, quia carnales erant et gulosi, quibus non sufficit sapor, sed praeter eum requirunt res ipsas sapidas et solidas, puta veras carnes, veros pisces, etc.
Rursum sexto, si manna habebat duntaxat speciem externam manna, interius vero vertebatur in piscem, carnem, ovum ad libitum edentium, frustra id fiebat: nam edentes videbant speciem externam manna, non vero internam substantiam piscis, vel carnis sub manna absconditam: sicut nos in Eucharistia videmus species panis, at non videmus sub iis latentem Christum, sed fide credimus; hanc autem fidem in manna non habebant animales Judaei. Si dicas, manna plane et per omnia mutatum fuisse in piscem, carnem, etc., etiam quoad speciem externam, ita ut omnino manna desineret tam quoad substantiam, quam quoad speciem externam, repugnat S. Scripturae quae ubique asserit Hebraeos comedisse, vidisse, sapuisse manna, ac manna habuisse omnem saporis suavitatem: alioqui enim manna non potuisset esse typus Eucharistiae, in qua panis transit
in corpus Christi, sed remanentibus speciebus panis. Denique, sicut auctores contrariae sententiae per mutationem manna in substantiam piscis vel carnis, melius repraesentant transsubstantiationem in Eucharistia, ita nos dicentes eamdem in manna mansisse substantiam, sed accidentia saporis fuisse variata, melius per hoc demonstramus in Eucharistia accidentia panis et vini manere, ac alere hominem sine illorum substantia. Rursum Eucharistiam unam et eamdem omnem virtutum rerumque coelestium saporem et gustum communicanti pro ejus desiderio exhibere, porro vers. 25 mox suo ordine explicabo.
Nota, pro convertebatur, graece est, metekirneto, id est transtemperabatur, et miscendo transfundebatur; Syrus, miscebatur; alii, temperabatur; radix enim kernas idem est, quod misceo, inficio, tempero, infundo vinum; unde medici eukraton, vocant potum ex aceto et aqua mixtum et temperatum; sic vinum purum et immixtum vocatur akraton et akeraton, quod rite dilutum et temperatum est. To ergo metekirnato significat modum varietatis saporum in manna, quod sicut vinum, si aqua vel alio vino quolibet misceatur, quemlibet vini saporem exhibet: si enim vino dulci infundas vinum acre, amarum, vel alterius saporis, vini dulcedinem inflectes ad acredinem, amaritiem, aliumve saporem: sic pariter Deus in manna nativum ejus melleum saporem, affuso alio sapore ad saporem piscium vel carnium, pro desiderio cujusque comedentis inflectebat. Manebat ergo nativus manna sapor, sed temperatus, dilutus et inflexus ad saporem ejus rei, quam quisque gustare desiderabat: hoc enim insinuant Hebraei murmurantes, dum dicunt: 'Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo;' sentiebant ergo et sapiebant levitatem et mollitiem manna, et insuper saporem ciborum, quos appetebant, ac levitas illa, mollities, et dulcedo manna movebat eis nauseam.
Cogita te saccharum vel mel affundere piscibus, carnibus reliquisque cibis, et apprehendes quomodo mellea dulcedo manna sapori piscium, carnium reliquorumque ciborum mixta, affusa et contemperata fuerit, sed eo modo itaque parce vel largiter, sicut palato et desiderio comedentium congruebat: illi enim suum saporem attemperabat manna; atque haec videtur fuisse causa nauseae et murmuris Hebraeorum de manna, quod scilicet, esto in eo saperent omnem saporem, quem vellent, tamen simul saperent saporem mellis, qui erat nativus ipsi manna: mel enim, saccharum caeteraque dulcia si longius comedantur, facile pariunt nauseam et fastidium. Denique manna per se ubique suum retinebat saporem, sed in palato vescentium saporem, quem quisque optabat, efficiebat, itaque ad ejus votum quasi transformabatur, id est aliam saporis formam et rationem suscipiebat et induebat.
Quocirca minus verum videtur, quod censet Holcot, hanc varietatem saporum non fuisse in ipso manna, sed in palato comedentium dumtaxat, secundum apparentiam et judicium eorumdem: sic enim fuisset fucatus et phantasticus sapor manna, non realis et substantialis, ut dixit vers. 21; nec manna in se habuisset omne delectamentum et omnis saporis suavitatem, nec deserviens cujusque voluntati ad id, quod quisque volebat, fuisset conversum: quod tamen asseruit vers. 21. Denique sic manna non fuisset appositus Eucharistiae typus, utpote quae substantialiter nobis exhibet Christum, omni gratia et delectatione spirituali pollentem, et eamdem sumentibus communicantem: ita caeteri interpretes.
Cum ergo quis Hebraeus desideraret comedere piscem, carnem, ovum, Deus ipsi manna indebat saporem piscis, carnis, ovi, quem saperet comedens, perinde ac si piscem, carnem, ovum comederet.
Tropologice, panis omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem est oratio et contemplatio: anagogice est gloria coelestis: allegorice est caro Christi in Eucharistia; unde S. Thomas Opuscul. LVII, in Officio Venerabilis Sacramenti ad Magnificat, hos illi assignat versus: Panem de coelo praestitisti eis, Omne delectamentum in se habentem. Et mox hanc antiphonam: 'O quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito esurientes replens bonis, fastidiosos divites dimittis inanes!' Et lectione IV: 'Suavitatem hujus Sacramenti nullus exprimere sufficit, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur, et recolitur memoria illius, quam in sua passione Christus monstravit excellentissimae charitatis.' Ante lectionem vero hos praemittit versus: Cibavit eos ex adipe frumenti, Et de petra melle saturavit eos.
Hinc de nonnullis sanctis devote communicantibus legimus, in sacra synaxi eos favum quasi mellis gustasse. Idem in antiphona ad Magnificat in secundis Vesperis: 'O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur!' Idem in hymno ad Laudes: Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in praemium.
Vis exempla? accipe. In Vitis Patrum, lib. VI, Libello 18 De Providentia, cap. XVII: 'Dixit abbas Pastor: Scriptum est, Psalm. XLI, 2: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus; quoniam igitur cervi in solitudine serpentes plurimos glutiunt, et cum accensi eorum ve-
neno fuerint, ad aquas pervenire desiderant: bibentes autem tentantur a fervore serpentini virus: sic et monachi in solitudinibus habitantes accenduntur daemonum malignorum veneno, et propterea desiderant dominico venire ad fontes aquarum, hoc est, ad corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, ut purgentur ab omni amaritudine daemonum malignorum.'
S. Maria Aegyptiaca cum 47 annis in eremo vitam angelicam egisset, sub mortem sacram synaxin a S. Sozyma suscipiens, in coelum extensis manibus ingemiscens, cum lacrymis prae gaudio clamabat: 'Nunc dimittis, Domine, ancillam tuam secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum,' itaque praelibans delicias coelestes, mox emoriens, ad eas tota mente hauriendas evolavit in coelum: ita habet ejus vita scripta ab eodem Sozyma. Simile legimus de S. Maria Magdalena in ejus ad Christum transitu.
Fertur S. Monica post sacram synaxin quasi deliciis ebria exclamasse: 'Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Quid hic ago? volemus in coelum?' S. Joannes eremita tantas in Eucharistia sentiebat delectationes, aeque ac robur et vires, ut eam dominica duntaxat die sumens, nihil per totam hebdomadam aliud comederet, teste Palladio in Lausiaca, cap. LXI.
S. Franciscus, ait S. Bonaventura in Vita ejus, cap. IX, 'flagrabat erga Sacramentum dominici corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans maximo illam charissimam dignationem et dignatissimam charitatem. Saepe communicabat, et tam devote, ut alios devotos efficeret, dum ad immaculati agni degustationem suavem, quasi spiritu ebrius in mentis ut plurimum rapiebatur excessum;' hinc in Christum crucifixum optabat, per excessivi amoris incendium totaliter transformari, uti et ipsi contigit, dum per seraphinum sub alis suis crucifixum continentem, sacra quinque vulnerum ejus stigmata carni suae impressa, raro Christi dono accepit.
S. Catharina Senensis, uti in ejus Vita scribit Raymundus ipsius confessarius, 'videbat frequenter in manibus sacerdotis infantem, interdum puerum grandiusculum, quandoque fornacem ardentem, saepe etiam inaestimabilis suavitatis odores sentiebat; quoties autem illud summum Sacramentum vel vidisset, vel sumpsisset novum, idemque ineffabile gaudium in ejus animo exsistebat, ita ut non raro in ejus pectore cor exsiliret, idque cum tanto sono; ut sociae circumstantes clarissime audirent: nec erat sonus ille usitatus, sed valde singularis et praeter naturae morem. Solebat autem sancta virgo dicere Thomae confessario suo: Tantum gaudium obtinet mentem meam, ut valde admirer posse durare animam in corpore, addebatque: Tantum ardorem sentio in anima mea, ut ignis materialis mihi frigere potius, quam urere videatur; ex hoc autem ardore exsistit quae-
dam in anima mea renovatio puritatis et humilitatis, ita ut videar mihi rediisse ad aetatem quatuor vel quinque annorum. Tantus quoque inde in me accenditur amor fraternus, ut non solum libenter, sed etiam hilariter pro quocumque proximo velim mortem oppetere.' Et nonnullis interjectis: 'Cum autem sacram Eucharistiam ex ejus manibus perciperet, facie erat rubicunda et micante, tantaque cum devotione eam accepit, ut maximum stuporem et devotionem ipsi confessario adferret. Ipsa vero ita fuit in Deum absorpta, ut toto illo die, etiam postquam ad se rediit, nullum potuerit verbum eloqui. Dixit autem postea fratri Thomae confessario, cum ex ejus manibus sumpsisset sacram Eucharistiam, tale aliquid se vidisse, quod mentem ejus adeo ad se pertraxerit, ut alia omnia, quae hic habeantur, velut abominanda stercora ipsi visa sint, non solum opes et voluptates corporis, sed etiam consolationes spirituales; tumque ipsi oranti praestitit id Deus quod diximus, puta mentem inter omnia immotam, quod est revera munus excellens et eximium.'
22, 23 et 24. NIX AUTEM ET GLACIES SUSTINEBANT VIM IGNIS, ET NON TABESCEBANT: UT SCIRENT, QUONIAM FRUCTUS INIMICORUM EXTERMINABAT IGNIS ARDENS IN GRANDINE ET PLUVIA CORUSCANS. HIC AUTEM ITERUM UT NUTRIRENTUR JUSTI, ETIAM SUAE VIRTUTIS OBLITUS EST. CREATURA ENIM TIBI FACTORI DESERVIENS, EXARDESCIT IN TORMENTUM ADVERSUS INJUSTOS: ET LENIOR FIT AD BENEFACIENDUM PRO HIS, QUI IN TE CONFIDUNT. Redit ad septimam Aegypti plagam, quae fuit grandinis igni, id est fulminibus mixtae, qua Deus percussit sata et fruges Aegyptiorum, itaque sterilitate et fame eos mulctavit: sicut enim dixit vers. 17, in plaga ista ignem non fuisse aquis, id est grandine et pluviis exstinctum, sic vice versa hic ait ignem non liquasse nivem et glaciem, sed utraque velut deposita contrarietate naturali inter se foedus iniisse, ac conspirasse in perniciem Aegyptiorum;
unde Philo lib. I De Vita Moysis: 'Grando, inquit, intermixta ignibus, nec ipsa liquescebat, nec exstinguebat fulmina, sed utraque eodem deferebantur impetu.' Itaque nix et glacies, hoc loco idem sunt, quod grando: grando enim non aliud videtur esse, quam aqua vel nix conglaciata; forte etiam cum grandine, uti mixta fuit pluvia, sic et nix, uti saepe videmus haec tria convenire, et simul e coelo descendere: quia haec tria ex aqua nascuntur, et mox in aquam redeunt; unde glaciei aenigma hoc dat Symposius: Unda fui quondam, quod me cito credo futuram: Nunc rigidi coeli duris connexa catenis, Nec calcata pati possum, nec nuda teneri.
UT SCIRENT, q.d. Ut intelligerent filii Israel, ad quorum haec referuntur et amplificantur utilitatem, fructus Aegyptiorum ab igne, inter grandinem et pluviam coruscante, fuisse absumptos; unde escis sublatis in famem ingentem deciderunt miseri.
IGNIS ARDENS IN GRANDINE, ET (repete cum Dionysio to 'in') PLUVIA CORUSCANS: hoc enim erat mirum in plaga grandinis, quod in ea arderet ignis, idemque in pluvia grandini mixta coruscaret et effulguraret, cum tamen natura ignis grandini, aeque ac pluviae ex diametro repugnet, ac grandinem perimat, vel ab ea exstinguatur et perimatur.
HIC AUTEM. Hic, scilicet ignis; graece est touto neutrum, id est hoc, quia refert pyr, id est ignem, quod Graecis pariter est generis neutri: componit et comparat ignem, quo coquebatur manna, cum igne grandine mixto, quo percussa est Aegyptus; idque apposite, quia manna erat instar roris conglaciati, ideoque specie externa referebat grana grandinis, vel sacchari. Sensus ergo est, q.d. Sicut in gratiam Hebraeorum fecisti, o Domine, ut ignis cum grandine conspirans perderet sata Aegyptiorum, sic vice versa fecisti, ut ignis cum manna, quod erat instar grandinis, conspirans, illud non liquaret et absumeret, sed coqueret et solidaret, ut eo velut pane a se cocto pasceret Hebraeos: manna enim molitum vel pistum formabatur in panes vel tortulas, quos igne coquebant, ut patet vers. 27 et Numer. XI, 4. Manna ergo rorulentum, et instar grandinis constrictum et conglaciatum sustinebat vim ignis, dum vel aquis calidis elixabatur, vel in sartagine frigebatur, vel sub cinere, aut in clibano furnove in panem coquebatur: quare tunc ignis, ut traphosi (alii minus apte legunt straphosi, id est verterentur), id est nutrirentur justi, scilicet fideles Hebraei, 'etiam suae virtutis oblitus est,' qua solet liquare et absumere grandinem et glaciem, cui simile erat manna, quod tamen ignis non liquabat, nec absumebat, sed durabat et solidabat.
CREATURA ENIM. Dat causam, cur ignis non absumpserit grandinem percutientem Aegyptios, nec manna pascens Hebraeos, quia scilicet ignis erat creatura Dei, qui proinde ipsi ut suo creatori, per omnia deservit et obedit: quare illo jubente conspiravit cum glacie ad torquendum injustos, et in manna velut lentior leniorque factus, illud fovit coxitque, ut eo pascerentur Hebraei, qui in Deum credebant et confidebant: ita noster a Castro. Reddit, inquit, generalem rationem duorum tam contrariorum effectuum ejusdem ignis, qui nocuit Aegyptiis et profuit Israelitis: nam creatura suo obsequens creatori, vim suam ad ejus voluntatem exerit ac remittit, operamque dat ut supplicio afficiat injustos, justos vero summa cum benignitate conservet et tractet; unde ex Graeco clare ad verbum vertas, creatura enim tibi effectori sui serviens, intenditur, id est intenditur ad poenam adversus injustos, et remittitur, id est, remittitur ad beneficium pro his qui in te confidunt.
25 et 26. PROPTER HOC ET TUNC IN OMNIA TRANSFIGURATA, OMNIUM NUTRICI GRATIAE TUAE DESERVIEBAT. AD VOLUNTATEM EORUM, QUI A TE DESIDERABANT: UT SCIRENT FILII TUI, QUOS DILEXISTI, DOMINE, QUONIAM NON NATIVITATIS FRUCTUS PASCUNT HOMINES, SED SERMO TUUS HOS, QUI IN TE CREDIDERINT, CONSERVAT. Repetit et inculcat quod dixit de manna vers. 21, scilicet ipsum suum saporem commutasse ad desiderium comedentium. Transfigurata, scilicet creatura, quae praecessit, sed ibi per creaturam intellexit ignem, hic vero per eam intelligit manna igne coctum: graece est, metallevomene, id est transformata, in aliud commutata, transfigurata; S. Augustinus, lib. III De Trinit. cap. XI, vertit, se transfigurans, q.d. Propter hoc, ut scilicet ostenderes tuam beneficentiam in fideles Hebraeos, fecisti ut creatura tua, id est manna a te creatum, se transformaret et quasi transfiguraret in omnia, id est in omnes saporum formas, differentias et species pro appetitu cujusque comedentis: quia manna, aeque ut caeterae creaturae, 'nutrici gratiae, (id est beneficentiae et beneficae providentiae tuae) deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,' ut pro voluntate et desiderio cujusque exhiberet eum saporem, quem quisque optabat, et desiderabat sibi in manna a Deo exhiberi.
Moraliter, nota hic creaturas justis transfigurari, id est aliam formam et figuram exhibere, quam exhibeant impiis: justis enim exhibent formam, vultumque serenum amici et benefactoris; impiis vero exhibent formam, vultumque severum inimici et ultoris: sic Mare Rubrum salvavit Hebraeos, mersit Aegyptios: sic diluvium absorpsit impios, servavit Noe; sic ignis perdens Sodomam pepercit Lot, quia creaturae conformant se suo creatori, qui benignum se ostendit piis, ferocem impiis.
OMNIUM NUTRICI GRATIAE TUAE, graece, te pantotropho sou dorea, id est omnia nutrienti tuo dono, pro quo Noster vertit gratiae: dorea enim est donum, gratia, dos, largitio; gratia ergo hic significat gratiosam Dei voluntatem, providentiam et beneficentiam, vel omne beneficium gratiae ab illa proveniens: quocirca S. Augustinus in Psalm. CXLIV, et epist. 93, docet duplicem esse gratiam, unam creationis, alteram salvationis, sive unam naturalem, alteram supernaturalem. Vide Suarez tom. I De gratia, Prolog. III, cap. II, num. 2, et cap. III, num. 5, ubi per nutricem gratiam accipit amorem gratuitum Dei, sive ipsam Dei charitatem, quae est primum Dei erga nos donum, et maxime liberale ex sola Dei misericordia promanans. Unde idem S. Augustinus De Praedestinat. Sanct. cap. XV, gratiam vocat, 'gratuitam Dei voluntatem, gratis beneficia largientem;' unde aliqui hic vertunt, omnia almae, vel altrici (almus enim dicitur quasi alens, ab alendo, ait Festus; unde alma Ceres, alma parens, alma tellus, quia omnia alit) tuae benignitati deserviebant: haec enim omnis est nutritia, quare Dei benignitate plena est
terra, juxta illud Psalm. CXLIV, 16: 'Imples omne animal benedictione;' et Ose. XI, 3: 'Ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod sanarem eos.' Quocirca merito de ingratis hominibus queritur Deus, Isai. I, 2: 'Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me;' et Baruch. IV, 8: 'Obliti estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.'
AD VOLUNTATEM EORUM, QUI A TE DESIDERABANT. Puta Hebraeorum esurientium et desiderantium cibum: perperam nonnulli legunt, qui a te desiderati sunt, id est quos desiderasti et amasti; graece est, deomenon, quod tam egentium quam desiderantium verti potest: egestas enim facit desiderare, et desiderare facit orare, ut obtineas, id est ut egestatem leves. Audi S. Hieronymum in Psalm. CXLVII: 'Manna quando comedebant secundum voluntatem uniuscujusque, sic sapiebat in ore; ac si dixisset: Si quis manna comedebat, si desiderabat mala, si piscem, si uvam, si panem, si carnes, secundum qualitatem et voluntatem comedentis, ita ei sapor in manna erat. Sic et in carne Christi, qui est sermo doctrinae, hoc est Scripturarum sanctarum interpretatio, sicut volumus, ita et cibum accipimus. Si sanctus es, invenis refrigerium; si peccator es, invenis tormentum.' Ultimis hisce verbis insinuat S. Hieronymus justos duntaxat sensisse in manna hanc saporis varietatem ad libitum, injustos vero tantum gustasse nativum manna saporem, qui erat instar panis oleati et melliti: idem magis diserte et expresse sentiunt S. Augustinus, lib. II Retract. cap. IX et XX, S. Gregorius, lib. VI Moral. cap. IX, Abulensis, Dionysius et alii.
Verum tam malis, quam bonis hanc gratiam, uti et coturnices, columnam ignis, aquam e petra, etc., fuisse concessam innuit to uniuscujusque, vers. 21, quod tam malos quam bonos complectitur: itaque censet S. Caesarius Arelatensis, hom. 7 in Pascha, Hugo Victorinus, Torniellus, Lorinus et alii, ob rationes quas recensui Exod. XVI, 31. Divina plane vis bonitasque digna Deo, et nisi sacris litteris aperte constaret, plane incredibilis, ut se Deus ad innumerabilem hominum multitudinem quotidie, imo singulis horis ac momentis ita attemperaret, ut in unius cibi temperamento centum sapores disparatos, atque ex difficillimis primarum qualitatum harmoniis toties disparatos in palatis Hebraeorum produceret, ac in stomacho membrisque omnibus nutrimentum generaret.
UT SCIRENT FILII TUI (fideles Hebraei) QUONIAM NON NATIVITATIS FRUCTUS (graece geneseis ton karpon, id est nativitas vel generationes fructuum, hoc est fructus geniti et nati, sive nativi) PASCUNT HOMINES: SED SERMO TUUS (graece rhema sou, id est verbum tuum, puta jussio tua, decretum tuum) HOS, QUI IN TE CREDIDERINT, CONSERVAT, dum scilicet viderunt se in deserto sine pane, solo manna coelesti vixisse per 40 annos, uti Christus in simili deserto jejunans et orationi vacans sine pane vixit 40 dies, ideoque diabolo tentanti, dicentique Matth. IV, 3: 'Dic ut lapides isti panes fiant,' respondit: 'Scriptum est (Deuter. VIII, 3): Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei,' id est omni re, quam jusserit et ordinarit Deus, sicut jussit Hebraeos ali manna: de manna enim loquitur Moyses Deuter. VIII, 3.
Denique non cogitanti de alio sapore et cibo, manna exhibebat saporem panis oleati vel farinae mellitae: cogitanti vero et desideranti alium quemlibet saporem, illum ipsum exhibebat: quocirca probi, cum ex nativo manna sapore mellito sentirent sibi obrepere nauseam, indeque murmur, illi resistebant cogitando se in manna quidvis sapere posse, si ejus desiderium conciperent; improbi vero et ingrati cedebant nauseae, obeanque murmurabant: vide dicta Exod. XVI, 43.
27. 27. QUOD ENIM AB IGNE NON POTERAT EXTERMINARI, STATIM AB EXIGUO RADIO SOLIS CALEFACTUM TABESCEBAT. Cantacuzenus explicat de plaga grandinis: hac enim igni mixta cum eo conspirabat ad vastandum segetes Aegyptiorum, eadem tamen solis radiis liquabatur; verum alii passim haec accipiunt de manna: de eo enim omnis est hic sermo, q.d. Mirum, imo miraculum erat in manna, quod ipsum igne coqueretur et solidaretur; radiis vero solis calefactum liquaretur, uti iisdem naturaliter liquatur grando et glacies, cui simile erat manna: quare hoc posterius non erat miraculum, licet id velit Abulensis in Exod. XVI, Quaest. VIII, sed prius: nam glaciem, cui simile erat manna, igne non liquari cum sole liquaretur, utique miraculum est: ignis enim calidior est sole: vide dicta, Exod. XVI, 21 et Num. XI, 8.
28 et 29. UT NOTUM OMNIBUS ESSET, QUONIAM OPORTET PRAEVENIRE SOLEM AD BENEDICTIONEM TUAM, ET AD ORTUM LUCIS TE ADORARE. INGRATI ENIM SPES TANQUAM HIBERNALIS GLACIES TABESCET, ET DISPERIET TANQUAM AQUA SUPERVACUA, q.d. Quia manna sole incalescente liquescebat, hinc ante ortum, vel ad ortum solis oportebat illud colligere; qua re significabat Deus oportere nos praevenire solem ad benedictionem Dei excipiendam, et vicissim ei per gratiarum actionem reddendam, atque summo mane ad ortum lucis Deum laudare, adorare et invocare: qui enim piger et ingratus huic divinae oblationi, qua Deus mane orantibus offert gratiam, aeque ac Hebraeis mane offerebat manna, speret post somnum et pigritiam sese Dei gratiam, cum sibi libebit reperturum, fallitur, sicut Hebraei stertentes fallebantur, dum post ortum solis manna quaerebant, nam reperiebant illud solis radiis liquatum et dissolutum: liquabatur enim, sicut glacies in hyeme sole incalescente colliquescit et tabescit, id est in vaporem abit et evanescit: simili modo ingrati spes 'disperiet tanquam aqua supervacua,' id est ut graece, sicut aqua inutilis diffluet.
AD BENEDICTIONEM TUAM. Benedictio hic reciproca accipitur, scilicet tam ipsa Dei beneficentia, qua Hebraeis mane dabat manna, ac mane orantibus dat gratiam, quam Hebraeorum et nostra, puta gratiarum actio, qua ob manna, omnemque gratiam a nobis Deo agendae sunt gratiae: ita Lucas Brugensis in Notis hic, Vatablus, Jansenius, Clarius et alii; unde graece est epi eucharistian sou; eucharistia autem et gratiam et gratiarum actionem significat; hinc Venerabile Sacramentum dicitur Eucharistia, quia summam gratiam, puta Christum omnis gratiae fontem continet, ideoque summam a bonis gratiarum actionem requirit; unde per antithesin subdit: 'Ingrati enim spes,' etc., ubi manifeste euchariston, id est gratum opponit acharisto, id est ingrato.
Porro hac voce eucharistia, praeludit et alludit ad mysticum manna legis novae, scilicet ad corpus Christi in Eucharistia.
ET AD ORTUM LUCIS TE ADORARE; graece est, entynchanein, id est occurrere (scilicet Deo), interpellare, orare, intercedere pro rebus tum privatis, tum publicis, q.d. Si Deus adeo diligens est, ut primo mane nobis manna et gratiam suam offerat, utique decet nos simili diligentia Deo occurrere, ut illius gratiam grate excipiamus. Ortus hic non significat coeli situm, puta orientem et orientalem coeli plagam: Hebraei enim orabant conversi non ad orientem, uti faciunt Christiani, sed respicientes ad Sanctum sanctorum, quod erat ad occidentem, uti docet S. Hieronymus in Ezech. cap. VIII; ortus ergo hic solis lucisque exordium significat, puta mane et auroram, tunc enim colligendum erat manna, nam post solis ortum ejus radiis liquabatur, ut discerent Hebraei non stertere, sed mane surgere ad orationem et ad parandum cibum: nam diligentibus occurrit et succurrit Deus. Vult enim jure suo Deus caeteris curis rebusque anteponi, ac primitias diei sibi dicari, ut ab eo totius diei felicem decursum impetremus;
unde S. Athanasius in Psalm. V: 'Magnum, ait, certaminis decus, e lecto ipso Deo sistere seipsum, et praevenire in gratiarum actione solem;' et S. Chrysostomus in Psalm. V, ad illa: Mane exaudies vocem meam, sic ait: 'Ab initio diei David dabat Deo primitias. Oportet, inquit, ad gratias tibi agendas solem praevenire, et ante ortum lucis te interpellare. Tu autem in imperatore quidem minime patiaris eum, qui est inferior, ante te adorare: nunc autem sole oriente ipse dormis, et cedis primo loco creaturae, nec omnem creaturam praevenis, quae propter te facta est, nec ei agis gratias, sed cum surgis, manus et faciem lavas, animam autem immundam negligis,' etc.
Idem sanxit Moyses, Deuter. VI, 7: 'Meditaberis in eis, etc., dormiens atque consurgens,' ubi plura hac de re congessi. Esto ergo, o christiane, o sacerdos, o religiose, philomela aurorae, imo 'esto cicada nocturna,' uti scribit et praescribit S. Hieronymus ad Eustachium: sicut enim aves diluculo canunt, philomela sua melodia solem praevenit, et venientem quasi allicit et salutat, sic pariter fideles mane solem justitiae suis hymnis et precibus salutent oportet: id fecere essei et primi christiani, qui teste Plinio antelucanos Christo canebant hymnos: quin et Judaei quotidie mane offerebant juge sacrificium, uti etiamnum fideles mane dicunt vel audiunt missae sacrificium.
Porro hac de causa christiani orant, non tantum mane in aurora sub ortum solis, sed etiam conversi ad eum orientem, sive ad orientalem mundi plagam, idque faciunt ex apostolica traditione, ut ait S. Basilius De Spiritu Sancto, cap. XXVII; Athanasius, vel potius Anastasius Nicaenus in Quaest. S. Scripturae, Quaest. XVIII, et alii. Primo, ut beneficium solis, qui oriendo hominibus totique mundo lucem, hilaritatem, calorem, vitam et fecunditatem affert, agnoscant, Deoque gratias agant. Secundo, quia oriens est nobilior pars mundi: ab oriente enim oritur lux et sol, qui symbolum et hieroglyphicum est Dei; unde et oriens pro luce sumitur: hanc causam dat S. Justinus, lib. Quaest. Quaest. CXVIII, S. Dionysius De Eccles. Hier., part. II, cap. II, et S. Cyrillus, Catech. I Mystag.
Quod igitur oriens velut quidam luminis haberetur, atque occidens esset hieroglyphicum tenebrarum, inde etiam erat vetus fuit in Ecclesia observatio, ut baptismo initiandus, diabolo prius renuntiaturus, occidentem versus statueretur, sicque positus, tertio illa renuntiantis verba proferret, idemque postea Christum Dominum confessurus ad orientem conversus, id totidem vicibus faceret. Idque non tantum S. Dionysius, sed et Cyrillus testatur. Tertio, quia paradisus ex quo ejecti sumus in Adamo et ad quem suspiramus, situs erat ad orientem: ita Damascenus, lib. IV De Fide cap. XIII, et S. Cyrillus loco jam citato, ac S. Basilius et Nyssenus apud Moysem Barcepha, lib. De Parad., part. I, cap. XIV.
Quarto, quia Christus crucifixus respiciebat occidentem, nam dorsum obvertebat Jerosolymae et orienti, faciem vero convertebat ad occidentem, puta versus Romam et Europam: dum ergo oramus conversi ad orientem in Christum crucifixum respicimus, illique occurrimus. Rursum, Christus ascendens in coelum ad ortum efferebatur, ibique adoratus est a discipulis, atque ita inde venturus est ad judicium, uti eum ibidem ascendentem in coelum conspexerunt apostoli, juxta illud Zachar. XIV, 4: 'Stabunt pedes ejus in die illa supra montem olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem.' Et illud Psalm. CXXXI, 7: 'Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus;' hinc et Christus ipse vocatur Oriens, Zachar. VI, 12. Hasce omnes causas affert S. Athanasius in Quaest. ad Antiochum, Quaest. XXXVII, sed praesertim primam: 'Adoramus, inquit, ad orientem, quia Deus est lux vera, eamque ob causam ad lumen conversi creatum istud, non creatum illud lumen, sed ejus luminis creatorem adoramus, et ex elemento omnium splendidissimo, omnium elementorum splendidissimum creatorem Deum veneramur.'
Adverte tamen has quaestiones non esse S. Athanasii Alexandrini: nam, Quaest. XXIII, auctor citat S. Athanasium Alexandrinum, et Quaest. CXXIX, S. Gregorium Nazianzenum qui S. Athanasio fuit posterior, imo in iisdem citatur S. Chrysostomus, Scala Joannis Climachi, Maximus, Nicephorus; unde liquet auctorem longe posterioris aevi fuisse, ut recte advertit Bellarminus, Sixtus Senensis, Possevinus et alii scriptores ecclesiastici.
Porro ex hoc ritu orandi ad orientem factum est, ut nonnulli rudes christiani ac priscillianistae haeretici solem orientem adorarent, quos redarguens S. Leo, serm. 7 De Nativitate: 'De talibus, inquit, institutis (priscillianistarum videlicet) illa etiam generatur impietas, ut sol inchoatione diurnae lucis exsurgens, a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur. Quod nonnulli etiam christiani adeo religiose se facere putant, ut priusquam ad Beati Petri apostoli Basilicam, quae uni Deo vivo et vero est dedicata, perveniant, superatis gradibus, quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solem deflectant, et curvatis cervicibus in honorem se splendidi orbis inclinent; quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus et dolemus: quia et si quidam forte creatorem potius pulchri luminis, quam ipsum lumen, quod est creatura, venerantur, abstinendum tamen est ab hujusmodi specie officii.' Haec ille idcirco, ne quid commune cum priscillianistis atque gentilibus fideles haberent: vide Baronium, tom. I, anno Christi 58, num. 86.
Porro gentiles solebant diis primam horam nuntiare, quasi iis matutinae et primae salutationes essent gratissimae. Idem fores principum mane obsidebant, ut egredientibus obviam prodirent ac salutem precarentur, uti multis exemplis ostendit noster Pineda in Job, cap. XXXI, vers. 36, num. 9.
INGRATI ENIM SPES TANQUAM HIBERNALIS GLACIES TABESCET. S. Thomas, II II, Quaest. CVII, art. 4, notat hac gnome significari, quid ingratus pati mereatur, quidque justo Dei judicio saepe illi accidat, scilicet ut ob prioris beneficii ingratitudinem, posteriori, quod sperat, privetur, ejusque spe frustretur: nam alioqui, inquit, fidelis et liberalis viri est benefacere etiam ingrato, nisi per beneficia fieret pejor et ingratior: tunc enim ad vitandum hoc malum cessandum est a beneficio.
Probat exemplo Dei, qui benefacit ingratis assidue, 'dum solem suum oriri facit super bonos et malos, ac pluit super justos et injustos,' Luc. VI, et Matth. VI. Confirmat et ratione, quia, inquit, fidelis debet tendere ad hoc, ut de ingrato faciat gratum: quod si facere nequit primo beneficio, forte faciet secundo, tertio, vel quarto; citatque Senecam, lib. De Benef. cap. VII, qui et cap. V, causam ingratitudinis, quam tangit hic Sapiens, assignat dicens: 'Memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum,' q.d. Ideo ingrati sunt immemores beneficii praeteriti, quia toti sunt pleni spe futuri: quia enim toti anhelant inhiantque novis donis, quae aucupantur et sperant, hinc obliviscuntur praeteritorum.