Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur insectari idola et eorum figulos, sive idoloplastes; igitur initio gratias agit Deo, quod Israelitas ab idololatria puros castosque in sui fide et cultu conservarit; deinde vanitatem et fallaciam idolorum ex ipsis eorum figulis coarguit.
Textus Vulgatae: Sapientia 15:1-19
1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. 2. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. 3. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis. 4. Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, 5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. 6. Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. 7. Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. 8. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. 9. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. 10. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: 11. quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12. Sed et aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa, et sculptilia fingit. 14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: 15. quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16. Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. 17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam. 18. Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. 19. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus.
1. 1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. 2. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. 3. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis. 4. Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, 5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. 6. Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. 7. Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. 8. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. 9. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. 10. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: 11. quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12. Sed et aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa, et sculptilia fingit. 14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: 15. quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16. Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. 17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam. 18. Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. 19. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus.
qua pleni sunt dæmones, ideoque furunt, et leves sui neglectus graviter ulciscuntur, ac idololatras et magos, minus sibi obsequentes, pessime accipiunt et mulctant. Nota hic quatuor dotes Dei in gubernando, primam, benignitatem et suavitatem; secundam, veritatem et fidelitatem; tertiam, longanimitatem et patientiam; quartam, misericordiam et clementiam: hasce a Deo discant et poscant reges, rectores et gubernatores.
gubernas omnia. Pro suavis, græce est, χρηστός, id est bonus, benignus, probus, humanus, facilis ad gratificandum, commodus, clemens; item utilis, fructuosus, officiosus, egregius, strenuus: talis habuit Χρηστός, id est Christus noster, qui proinde a gentilibus vocabatur Χρηστός, id est Chrestus, et christiani vocabantur chrestiani, quia erant benigni et benefici omnibus. Sensus est, q. d. Idololatræ colunt deos inutiles, imo maleficos: tales enim sunt dæmones, qui a magis invocati exilem opem præstant, ut eisdem majorem noxam, tum in corpore, tum in animo inferant; at Deus noster est utilissimus, æque ac benevolentissimus et beneficentissimus, qui nos omnibus bonis cumulat: gratulamur ergo nobis de tali Deo optimo maximo, quodque nos a diis pessimis liberarit: ita Cantacuzenus, qui notat esse antithesin inter Deum et idola, qualem assignavi.
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. — Vatablus, tu autem, Deus noster, benignus et verus, et longa patientia (vel lenitate) misericordiaque gu-
2. 2. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam; — græce, τὸ κράτος, id est robur, vim et potentiam tuam, uti legit S. Augustinus, lib. De Fide et operib. cap. XXII, qua scilicet potes nos punire, cum idola id facere nequeant, ut dixit in fine capitis præcedentis, qua quoque potes nobis peccata condonare, ut ostendas te in gratia et misericordia non minus, ac in vi et robore esse potentem, magnificum, liberalem et divitem, uti Apostolus ait, Rom. X, 12, et alibi: summæ enim potentiæ est peccata remittere, uti superius ostendi. Sensus ergo est, primo, q. d. Idololatræ intrepide pejerant et peccant, quia non timent idola sua muta et bruta, sciunt enim illa non posse ulcisci perjurium, aliaque scelera; at nos fideles tui, o Domine, si ex fragilitate pec-
caverimus, sive venialiter, sive etiam lethaliter, profitemur ingenue, quod non possimus te effugere, ut putabant idololatræ effugere se posse deos suos, quia tui sumus, tuoque dominio subjecti, et scimus summam tuam potentiam, qua nos punire potes quocumque tandem fugerimus, aliter quam idola imbecilla et impotentia: nam, ut ait David, Psalm. CXXXVIII, 8: «Si ascendero in cœlum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit dextera tua.» Etsi peccaverimus, tui sumus, quoniam scilicet bonum et magnum Deum habemus, qui velit atque possit pœnitentium peccata sanare, non qui nequaquam audeat permanentes in malignitate disperdere, unde subdit, scientes potentiam tuam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator: ita S. Augustinus loco jam citato, qui proinde recte monet peccatorem non debere sibi blandiri de securitate, cogitando se esse Dei.
Moraliter, si peccaverimus, tui sumus: tui per pœnitentiam, confessionem, castigationem; tui per contritionem et charitatem, uti tua fuit S. Magdalena, de qua S. Paulinus, epist. ad Severum: «Non unguentum in illa Dominus, sed charitatem dilexit, qua pudenter impudens et pie improba, sine opprobrii et repulsæ metu, extraneam sibi domum Pharisæi non invitata, illa vi petulans penetravit, qua rapitur regnum cœlorum: et tantum verbis cœlestis esuriens, non ad opes illius, sed ad pedes Christi cucurrit, seque in illis abluit et cibavit; atque ipsos sibi pedes sacrarium, ut ita dixerim, et altare constituit, in quibus libavit fletu, litavit unguento, sacrificavit affectu.» Pœnitens ergo est Dei, quia per contritionem amat Deum, illique se dicat et conse-
crat; unde vicissim a Deo in gratiam, amorem, et favorem pristinum recipitur. Sic de gentibus a diis ad Deum per Christum convertendis, ait Isaias cap. XLIV, 5: «Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob: et hic scribet manu sua, Domino:» et David, Psalm. CXVIII, 94: «Tuus ego sum, ait, salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.»
Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. — Primo, S. Augustinus legit deputati; græce, tui censemur, hoc est, si non peccemus magis tibi chari, magisque tibi cordi et curæ sumus: tu enim justos et innocentes quasi amicos, imo filios tibi dilectissimos præ toto mundo amas, protegis, dirigis, promoves ad salutem et gloriam omneque bonum. Si ergo peccemus, tui sumus per potentiam, quia in manus potentis justitiæ tuæ incurrimus; si non peccemus, tui sumus per gratiam et adoptionem; sive ergo peccemus, sive non peccemus, tui sumus: tu enim es Dominus Deus noster, cujus manus effugere non possumus, sed in eas incidimus quidquid agamus. Legit Vulgatus in græco ὅτι, id est
ὅ, jam illud deest in græco, qui proinde sic habet, non peccabimus autem, cum sciamus nos tibi æstimatos, vel tibi curæ et in pretio esse: hoc enim maxime quemlibet nostrum a peccato avocare debet, quod sciamus nos Deo curæ, charos, et in pretio esse, ac a Deo inchoate saltem prædestinatos, ut simus sui filii et hæredes, ac cohæredes Christi. Deus enim omnes fideles et justos destinavit ad gloriam, itaque inchoate eos prædestinavit. Ita S. Augustinus, De Fide et Oper. cap. XXII, qui legit in præterito, non peccavimus, uti correxerunt Lovanienses, licet contextus exigere videatur non peccabimus, ut habent Græca: quis enim cogitans se in Dei amicitiam, familiam et familiaritatem adscriptum peccare audeat, ut tantum bonum pro vili cupiditate vendat et prodigat? quis serio reputans se a Deo electum et vocatum ad tantam gratiam et gloriam, non contendat totis viribus digne vocatione tanta vivere, ut dignum se cœli civem et angelorum socium exhibeat? «Quis digne cogitans habitationem apud Deum, in qua omnes prædestinatione sunt deputati, qui secundum propositum vocati sunt, non enitatur ita vivere, ut tali habitationi congruat?» ait S. Augustinus loco citato. Secundo et magis genuine, noster a Castro: Videtur, inquit, Salomon loqui de populi electione præ aliis populis (non de prædestinatione), de qua Moyses, Deuter. XXXII, 8: «Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.» Hæc igitur cognitio et persuasio, quod sumus de numero populi Dei, et quod sumus adscripti in catalogum fidelium ejus, maxime nos continet aut continere debet in omni pudore ac timore, ne peccemus, et eo magis quo magis in ejus familiaritatem insinuamur. Favet græcum λελογισμέθα, id est tuis rationibus adscripti sumus, tuo computui assignati, tibi computati: λογίζομαι enim est verbum arithmeticum, et mercatorum computus designat.
3. 3. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis. — To justitiam non est in Græco, sed tantum τὸ κράτος, id est virtutem, id est vim, robur et efficaciam; Syrus, justitiæ perfectio est, ut quis agnoscat te, et ut quis sciat veritatem tuam radicem immortalitatis; Arabicus, quia cognitio in te est justitia perfecta, et agnitio potentiæ tuæ radix est privationis mortis. Nosse te, scilicet non tantum speculative, uti cognovere philosophi, sed et practice, uti nosse Deum decet et par est, ut scilicet notitia Dei pariat affectum et amorem Dei: in hoc enim amore, sive charitate sita est perfecta justitia. Et scire justitiam et virtutem, id est potentiam tuam, radix (id est principium est) immortalitatis. Hæc enim scientia, qua scimus Deum esse justum et omnipotentem, ideoque posse et velle omnia scelera pro meritis punire, ingenerat
nobis sanctum Dei timorem, qui nos facit abstinere ab omni peccato, quod est mortis omnisque corruptionis origo, ideoque inducit omnem virtutem, quæ est radix immortalitatis, felicitatis et gloriæ æternæ. Porro scientia hæc, sive notitia Dei, habetur per fidem; unde Apostolus passim ait, nos per fidem justificatos et salvatos, quia fide inchoatur cursus ad justitiam, salutem et immortalitatem, Rom. I, 17; III, 28; et V, 1, etc.: vide ibi dicta.
Denique τὸ nosse enim dat causam præcedentium, cur scilicet professus sit suam de Deo notitiam et fidem, dicens vers. 1: «Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,» etc.; et vers. 2: «Scientes magnitudinem tuam. Sed proprie et potissime dat causam ejus quod immediate præcessit: «Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati;» vel, ut Græca habent, non peccabimus autem, ut qui sciamus nos tibi æstimatos, vel tibi curæ esse: scientia enim potentiæ et providentiæ Dei causa est, quæ facit nos sedulo cavere omne peccatum, ac exstimulat, ut toto nisu studeamus justitiæ, ad hoc ut Deo placeamus, et ab eo immortalitatem beatam assequamur: vide dicta cap. I, vers. 13, et Prov. I, 7.
Sensus ergo est, q. d. Confessio illa fidei nostræ, qua paulo ante professi sumus te summe benignum, patientem, potentem, misericordem, ac ut talem toto corde amamus et colimus, ideoque vicissim a te amamur, velut toti tui, tibique arctissimo fidei, religionis et charitatis vinculo copulati: hæc, inquam, est nostra perfecta justitia, ex qua velut radice, pullulat fructus immortalitatis et felicitatis æternæ. Sic Christus ait, Joan. XVII, 3: «Hæc est vita æterna (id est via ad vitam æternam, ejusque quasi principium et inchoatio), ut cognoscant (per fidem) te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Fides enim, Hebr. XI, 1, est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium:» vide ibi dicta.
Tropologice B. Laurentius Justinianus patriarcha Venetiæ dictitabat: «Veram hominis scientiam esse scire hæc duo, scilicet Deum esse omnia, et se nihil,» ita habet ejus Vita: ex hac enim scientia et fide sequitur diffidentia sui et confidentia in Deum; inde odium sui et amor Dei, quæ est consummata justitia, consistens in tribus virtutibus theologicis, puta in eximia fide, spe et charitate. Hinc S. Joannes Apocal. XV, 2, vidit sanctos futuros in fine mundi, visis septem novissimis orbis plagis, in quibus consummabitur ira Dei, obstupescere, eosque concinentes et exclamantes audivit: «Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quoniam tu solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.» Similis eorum
voces sunt post excidium Babylonis, cap. XVIII, 8 et seq.; et cap. XI, vers. 17; et cap. XIV, vers. 7. Antistrophe Salomoni est gnome Jeremiæ, cap. IX, vers. 23: «Non glorietur Sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur scire et nosse me.»
Anagogice, nosse Deum per visionem beatificam est perfecta justitia, perfecta, inquam, in gratia et gloria, ideoque confirmata, ut in æternum beatus nulla tentatione, nullo casu ab ea excidere queat: ita Hugo, qui tamen minus recte addit, per Deum intelligi Patrem, q. d. Deum Filium agnovimus in incarnatione, Spiritum Sanctum in Pentecoste, dum apparuit in linguis igneis; item in baptismo Christi, dum apparuit in specie columbæ; at Deum Patrem simili symbolo non cognovimus in hac vita, sed cognoscemus in futura; unde tunc erit perfecta Dei cognitio, amor et justitia. Hoc enim alienum est a mente et scopo sapientis; hoc etiam non est verum: nam Pater apparuit in Veteri Testamento, æque ac Spiritus Sanctus, cum tres angeli apparuerunt Abrahæ repræsentantes tres personas divinas; item in baptismo Christi, vox Patris intonuit, Matth. III, 17: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui;» eadem vox Patris audita est in transfiguratione Christi, Matth. XVII, 5.
4. 4. Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ, labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores. — Gratias habet Deo, quod non fuerit ipse quoque in eorum numero, qui falsa numina venerantur, ac fictis decipiuntur imaginibus; sed loquitur Sapiens in persona totius Israelis sive populi fidelis, pii, justi et sancti: etsi enim multi, imo longe major pars in Israele esset injusta, et in statu peccati mortalis, tamen totus populus vocatur justus et sanctus, tum quia vocatus erat a Deo ad justitiam, tum quia populus hic erat prosapia et posteritas Abrahæ, Isaac et Jacob, qui vere erant sancti: erant ergo sancti, id est sanctorum patriarcharum filii; tum denique quia multi in populo erant justi. Simili sensu dicitur Ecclesia sancta, et Apostolus omnes fideles initio epistolarum suarum vocat sanctos, ut ibi dixi.
Malæ artis excogitatio. — Puta ars sculptoria et pictoria pulchrorum simulacrorum et idolorum, quæ mala dicitur, quia allicit ad ea colendum et adorandum, græce κακότεχνος ἐπίνοια, id est malævola, malefica, maligna: item dolosa, adulterina, perniciosa et ad exitium hominum comparata, artis sculptoriæ idolorum adinventio; Vatablus, insidiosum inventum; Jansenius, maligna adinventio, qua scilicet per elegantiam sculpturæ idolorum, rudes incitantur ad idola velut numina colendum; noster a Castro κακότεχνος ad verbum ex etymo vertit, malum texens, malum amoliens, aut mali artifex excogitatio, q. d. Inter cætera beneficia, quibus cumulasti populum tuum, illud eximium est, quod a fallacibus ac perniciosis hominum inventis conservasti eum, qui contra Dei legem multa excogitant, multaque constituunt.
Nec umbra picturæ: — legit interpres cum Complutensibus, Regiis et aliis per diastolen duabus dictionibus, σκιᾶ γραφῶν, id est umbra picturæ; jam Vaticani per systolen legunt planius et clarius una dictione σκιαγράφων, id est adumbrantium, idque nectunt sequenti, labor sine fructu, q. d. Non decepit nos pictorum, qui pingendo res adumbrant et assimilant, labor infructuosus; sed eodem redit sensus. Vocatur umbra picturæ ipsa adumbrata, vel umbrosa, idque primo, quia origo picturæ est umbra: nam prima naturalis corporis effigies sive imago, est ipsa ejus umbra; unde ex umbra didicerunt homines pingere, et pingendo adumbrare: quocirca Quintilianus lib. X: «Non esset, ait, pictura, nisi quæ lineas extremas umbræ, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet.» Hinc primæ picturæ fuerunt meræ linearum corporis depicti delineationes, sive circumscriptiones: audi Plinium, lib. XXXV, cap. III: «Græci, inquit, alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam (picturam) affirmant, omnes umbra hominis lineis circumducta; itaque talem primam fuisse (qualem etiamnum Romæ in priscis operibus cernimus), secundam singulis coloribus et monochromaton, id est unicolorem dictam.» Tertia successit ex variis coloribus et polychromatos, id est multicolor. Pergit Plinius: «Inventam linearem dicunt a Philocle Ægyptio, vel Cleante Corinthio, etc. Primus invenit colorare testa (ut ferunt) trita Cleophantus Corinthius.» Idem, lib. XXXV, cap. V: «Utraque (scilicet ars statuaria et pictoria) cum Phidia cœpit 83 Olympiade, post annos circiter 332,» ex quo cœpit ars sculptoria vel scalptura in marmore.
Secundo, quia in pictura magnæ artis est bene pingere umbras: per illas enim repræsentantur rerum altitudines, profunditates, montes et valles, distantiæ et intervalla. Sane vidi Romæ per umbras in parietibus alternatas, ita ad vivum hæc repræsentari, ut quemlibet intuentem dubium redderent, an vere in pariete foret ista eminentia et profunditas, an vero per picturam et artem tantum esset efficta et adumbrata; unde ipsa pictura vocatur adumbratio, et pingere adumbrare, ac σκιαγράφοι appellantur, qui lineamenta umbrasque inducunt, quibus ea quæ plana sunt, in pictura eminere videantur.
Effigies sculpta per varios colores. — Pro effigies, græce est εἶδος, id est forma, species, figura; unde diminutivum εἴδωλον, id est idolum, q. d. diminuta figura, exilis forma, species parva et contracta, deiculus, parvus deus, exiguum numen. Pro sculpta, græce est σπιλωθέν, id est maculata, id est variegata variis coloribus: maculæ enim vocantur, tum notæ, quibus pictores solent imagines et picturas distinguere et illustrare; tum
colorum variegationes; unde Seneca, epist. 116: «Delectant nos, inquit, ingentium maculæ columnarum;» adde, Sapiens hac voce suggillat idola quasi coloribus, non tam depicta, quam maculata et sordidata sint, ut ea in odium adducat, tum quia colores ipsi in se sordidi sunt et maculosi; tum quia si Deum spectes, utique idola hæc Dei coloribus depicta, maculata dici debent, Deum enim, qui merus est spiritus, ideoque coloris expers, terrestribus fœdisque coloribus picturæ inficiunt et maculant, adeoque Deum exhibent non spiritalem, sed corporeum et coloratum. Noster profundius vertit, sculpta, tum ut innuat prisca idola fuisse statuas affabre exsculptas, quæ deinde variis coloribus pingebantur; tum quia ipsa coloratio et pictura per catachresin vocatur sculptura: pictor enim pingendo rem variis coloribus, nunc albicantibus et claris, nunc nigricantibus et obscuris, præsertim dum iis rerum eminentias vel profunditates, sive montes et valles repræsentat (unde et græcum σπῖλος non tantum maculas, sed et eminentias resque eminentes, uti sunt rupes, scopuli, insulæ in mari, significat) rem ipsam quasi exsculpit, uti videre est in vitris affabre expictis; hinc idola quælibet, etiam expicta duntaxat, vocantur sculptilia in Scripturis, ut Exod. XX, 4: «Non facies tibi sculptile,» id est idolum; Psalm. CV, 19: «Et adoraverunt sculptile;» Isai. XLII, 17: «Qui confidunt in sculptili,» et passim apud prophetas.
Per varios colores. — Græce, χρώμασιν ἠλλαγμένοις, id est coloribus variis et distinctis, varie dispositis et distributis, mira enim in idolis colorum variegatio, rudis populi oculos in admirationem, indeque in cultum et venerationem rapiebat; unde sequitur:
5. 5. Cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima. — Græce ἄπνουν, id est sine spiritu et respiratione, id est inanimam et mortuam. Cujus scilicet effigiei sculptæ, hoc est idoli. Græca habent in plurali ὧν, id est quorum, scilicet colorum aspectus, eodem sensu. Pro concupiscentia græce est, primo, εἰς ἐπιθυμίαν, id est in appetitum, in orexin, in concupiscentiam: ita Complutenses et
Regia; secundo, Vaticani legunt eis ἐρεθισμόν, id est in exstimulatimem, imo in furorem, in insaniam; ita enim acriter et avide insensatus, visa pulchra imagine, in ejus concupiscentiam rapitur, ut quasi insaniat et furat. Sensus ergo est, q. d. Picturæ et sculpturæ hæc vis est, ut rudi et insensato populo concupiscentiam idolorum inspiret, eumque rapiat ad diligendos, imo ad adorandos hos mortuæ imaginis, sive imaginis mortuam rem repræsentantis, effigies sine anima, imo vel sine spiritu et respiratione. Addit Cantacuzenus, vocem insensato notare Ægyptios, qui non hominum tantum effigies, sed et brutorum pro diis colebant. Porro adeo insensatos reddit idololatras dæmon, ut illi velut amentes efficti suæ effigies adamarint, ac si vivæ essent feminæ: sic Pygmalion rex Cypri, teste Arnobio, lib. VI Contra Gentes, idolum Veneris adamabat ut feminam, ac cum eo, quasi cum femina amplexus, oscula, aliosque libidinosos gestus tactusque exercebat. Simile alterius exemplum narrat Plinius, lib. XXXVI, cap. V. Hinc idololatria in Scripturis vocatur fornicatio, non solum mystica, sed et realis, quia juxta templa idolorum erant fornices et meretrices, cum quibus advenæ scortabantur: sicque Pineda explicat illud Job. XL, 46: «Sub umbra dormit,» id est, sub idolo, inquit, latet dæmon, qui proinde vocatur Baal, id est maritus excitans ad turpem sui amorem; unde pro diligit, græce est ἐρᾶται, id est desiderat, concupiscit.
6. 6. Malorum amatores, digni sunt (addunt Lyranus, Hugo, Dionysius, morte, sed τὸ morte dele cum Romanis et Græcis) qui spem habeant in talibus (perperam aliqui legant in tabulis), et qui faciunt illos, et qui diligunt (græce, ἐπιθοῦντες, id est qui desiderant), et qui colunt, — q. d. Justa idololatrarum mala, imo pessima idola amantium pœna est ipsa idololatria, quod scilicet in diis, hoc est in idolis mutis et brutis, imo diabolicis, ideoque exitialibus et nocentissimis, spem suam ponant, utpote a quibus nihil boni sperare possint, sed omne malum: idololatrarum, inquam, omnium, tam eorum qui Deos illos faciunt et fabricant, quam qui eosdem amant et colunt. Vatablus, malorum amatores, talesque spes habere digni talium opifices, amatores, cultores. Lucas Brugensis in Notis explicat, q. d. Malitiæ omnis uberrimum fontem amant et ii qui faciunt idola, et ii qui fieri colique desiderant, et ii qui colunt, ac proinde digni sunt, qui vanas atque inanes spes in illis habeant. Noster vero a Castro sic, malorum amatores, hoc est capti amore studioque idolorum, et digni qui vanam in illis habeant spem, hi sunt, tam qui ea faciunt, quam qui desiderant, vel amant, vel colunt: omnia hæc eodem redeunt.
7. 7. Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit, quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. —
ea patinas, illam vero ad formandas matulas, aliaque vasa ad alios usus, prout ipsi libuerit et visum fuerit: atqui figulus, ut subdit vers. 8, simili modo ex eodem luto fingit idolum, judicatque et eligit ad hoc partem luti, quæ ipsi aptior videtur. Ergo idolum si materiam spectes plane simile, imo idem est cum materia patinarum et matularum, quæ vilissima est, puta lutum; sin artificem spectes, idem est figulus, qui idolum, et qui matulam fingit; quam ergo vilis est figulus et vile lutum, tam pariter vile est opus ejus, puta idolum ab eo plasmatum: quare recte Arnobius, lib. VI Contra Gentes, idololatras hoc argumento velut telo pungit et perimit: «Quænam est ergo ratio, inquit, ut si omnia hæc corpora intacta atque insecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate cœlesti, ea formas si accipiant hominum, si auriculas, nasos, buccas, labra, oculos, cilia, continuo dii fiant, et in ordinem cœlitum referantur et censum? Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adjectione ipsa cogamini, aliquid eis credere divinitatis majestatisque collatum?» etc. Præ cæteris idolis aureis et æreis meminit luteorum, tum quia hæc plurima erant, et a pauperibus passim parvo pretio comparabantur; tum quia luteorum vilissima est materia, sordidissima plasmatio, sordidissimus artifex; qui tamen plenum in ea habet dominium et imperium, ut mira facilitate ex luto molli formet et fingat illa ea forma et figura, qua ipsi libitum fuerit: quæ omnia vilitatem summam idolorum coarguunt; unde subdit:
8. 8. Et cum labore vano Deum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. — q. d. Quæ insania est luteum idolum a figulo ex eodem luto, quo patinæ et matulæ sunt formatæ, effectum censere esse Deum, cum et ipse figulus sit homo mortalis ex simili luto et terra a Deo in Adamo protoplasto formatus et plasmatus, ac mox in eamdem terram moriens sit rediturus, cum Deus animam, quam dedit, ab eo repetet: nec enim homo, qualis est figulus, potest formare Deum, nec mortalis immortalem, nec luteus cœlestem: qua ratione enim figulus statuis luteis a se plasmatis numen inspiret, et divinitatem tribuat? Solerter Hugo advertit, justum congruumque Dei judicium et vindictam, qua fit ut figulus, et idololatra, qui de terra factus animam, id est rationem sequi noluit, quæ Deum dictabat colendum, et propter quam similis erat ipsi, viliorem ipsi partem, nempe terrenum corpus auscultando, luteum quoque adorat, proprio corpori similem Deum: idem mystice faciunt gulosi, luxuriosi, cæterique peccatores. Pro labore vano, græce est κακομόχθος, quod Osorius vertit, operarius laboriosus et impius; alii, male laborans; Vatablus, pessime locans operam.
Reducit se, — q. d. Figulus brevi moriens redibit in terram, ex qua corpus ejus formatum est, «repetitus animæ debitum,» moriendi scilicet, seu e corpore discedendi: nempe cum Deus ab anima repetit debitum migrandi e corpore, et ad se redeundi, ut debitorum, id est culparum commissarum, ac præsertim idololatriæ et idolorum a se fictorum, rationem exactam Deo vero reposcenti reddat, q. d. Quam vanum et stultum est credere, quod figulus fingat Deum, qui a Deo suum esse accipit, brevique illud Deo datori restituit, ac rationem illius bene vel male expensi reddet? Hinc moraliter disce animam et vitam non esse nostram, sed Dei, qui illius Dominus ejus usum duntaxat nobis concessit, eamque quasi mutuo dedit, ut illa scilicet utamur ad Dei voluntatem et laudem; quod si abutamur ad idolum quodpiam honoris, superbiæ, avaritiæ, aut luxuriæ nobis effingendum, acrem in judicio a nobis rationem sui dati, vel potius mutui reposcet, ejusque abusum æternis ignibus puniet, juxta parabolam talentorum, Matth. XXV, 15; tunc abutens audiet a Christo judice illud, Luc. XII, 20: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?» Deus ergo est creditor, homo debitor, debitum est anima ejusque culpæ; mors est debitum naturæ, gehenna est debitum culpæ, quare qui peccat, fructum facit morti secundæ, id est fructificat gehennæ, ait S. Ambrosius in Rom. cap. VII: simili modo terra ab hominibus morientibus repetit debitum corporis ex se accepti, juxta illud, Eccle. XII, 7: «Revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum:» vide ibi dicta. Hinc S. Ambrosius, lib. De Bon. mort. cap. X, probat animæ immortalitatem: «Numquid dixit, inquit, moriatur in te anima tua? non: sed reposcatur a te; quæ data est, reposcitur, vel repetunt a te: repetitur enim anima, non interimitur. Quod repetitur, manet; quod interimitur, non manet.»
9. 9. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. — Prosequitur ostendere dementiam figuli, sive idoloplastæ, q. d. Figulus fingens idolum luteum, nec labori parcit, nec vitæ: nam non curat nec cogitat laborem, qui ei magnus subeundus est, ut singula membra idoli, instar membrorum hominis distincte, perfecte et eleganter efformet. Rursum, non cura nec cogitat, quod ei brevis vita supersit, qua rebus utilioribus et saluti æternæ procurandæ erat impendenda, sed lucrum duntaxat spectat et honorem, ut audiat: Ecce hic est insignis idoloplastes. Quare ambitiose certat cum aurificibus, argentariis et ærariis, ut æque perfecte, imo perfectius idola effingat ex luto, quam illi ex auro, argento et ære; contendit ergo in arte et forma æquare vel superare illos, esto in materia ab iisdem superetur.
Juvenalis ridet Ægyptios, quod allia et porros pro diis colerent, aitque: O sanctæ gentes, quibus hæc nascuntur in hortis Numina! Simili modo rideas idoloplastas, iisque dicas: O sanctos plastas, qui lutea numina plasmant! O sanctas palmas, queis condere numina fas est! O divos digitos, qui possunt fingere divos!
Non quia laboraturus est. — Labor hic a variis varie accipitur, primo et genuine, pro eo quo figulus operose laborat in formando idolo, singulisque ejus partibus et membris, iisque conservandis ne rumpantur vel frangantur, uti jam dixi. Secundo, quo laborat morbo, quem ex nimio plasmandi labore diurno et nocturno contrahit; unde Petrus Nannius hic: Laboraturus, inquit, id est ægrotaturus: κάμοντες enim vocantur ægri vel mortui, q. d. Figulus intentus lucro, et gloriæ nimio labore se conficit, perdit et interimit. Tertio, quo laboravit in morte, cum repetetur ab eo animæ debitum, et in gehenna, ubi ardebit ob sua idola, quæ finxit: ita Jansenius.
Concertatur (græce ἀντερείδεται, id est contra adversarium vel æmulum contendit, certat, pugnat, ut artis suæ excellentia plus lucri et gloriæ referat). Gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit, — id est, ut græce, gloriam æstimat, quod κίβδηλα, id est adulterina fingit; Vatablus, gloriæ sibi ducit, quod fingat imposturas; alii, quod fingat adulteria, id est res adulteratas et falsatas, puta idola, quæ non sunt numina, sed numinum figmenta et portenta, ideoque sunt dii adulterini et falsati, hoc est adumbrati, picti, ficti et falsi: græcum enim κίβδηλος significat rem adulteratam, ementitam, fictam, et proprie dicitur de nummis subæratis, cum scilicet aureis æs miscetur, quod eos vitiat et adulterat: simili enim modo idolum est Deus, non verus, sed ementitus et adulteratus.
Quocirca Tertullianus, lib. De Idol. cap. VII, asserit, christianos artifices, qui lucri causa simulacra fingunt idololatris, ejiciendos esse ab Ecclesia, imo manus eis esse amputandas: «Tota die, inquit, ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversaria officina in domum Dei venire, attollere ad Deum Patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quæ foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quæ dæmoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit: parum sit, si ab aliis manibus accipiant, quod contaminant; sed etiam ipsæ tradunt aliis, quod contaminaverunt. Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum; proh scelus! semel Judæi Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt; o manus præcidendæ! Viderint jam, an per similitudinem dictum sit, Matth. V, 30: Si te manus tua scandali-
zat, amputa eam. Quæ magis amputandæ, quam in quibus Domini corpus scandalizatur?» Hac de causa S. Claudius, Nicostratus, Symphorianus, Castorius et Simplicius, sub Diocletiano imperatore gloriosum obiere martyrium, quod cum essent summi sculptores, nullo modo adduci potuerunt, ut idolorum statuas facerent; et ad Solis simulacrum ducti, ut illud venerarentur, nunquam commissuros se dixerunt, ut adorarent opera manuum hominum: quamobrem in carcerem conjecti, scorpionibus cæsi, demum vivi plumbeis loculis inclusi in flumen dejecti, corpora solo, animas cœlo resignarunt, ac gloriosum de idolis triumphum egerunt. Celebrat Ecclesia illorum diem natalem in Octava omnium Sanctorum, ac reliquias eorum veneramur Romæ in Ecclesia Sanctorum quatuor Coronatorum.
10. 10. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus. — Vatablus, pulvis est cor illius; spes item terra vilior, et argilla abjectior vita illius: loquitur non de idolo, sed de idoloplasta sive idoli figulo, q. d. Figulus fingens idola, in quibus gloriatur, et jactat suam artem plasmandi, fingit res supervacuas, id est viles, falsas et fictas, quia totum cor, id est cogitationem et curam defigit in luto et cinere, ut scilicet ex luto formet vasa et idola lutea, eaque deinde in fornace coquat urendo ligna, quæ abeunt in cinerem: quare totus luteus et cinereus est, præsertim quia ipse quoque in morte in pulverem et cinerem redibit, juxta illud Adæ ejusque posteris intentatum a Deo, Genes. III, 19: «Quia pulvis es, in pulverem reverteris.» Sapiens crebro idem hic aliis verbis, iisque obscuris inculcat, ut idolorum odium lectoribus imprimat, uti faciunt concionatores, cum vitium aliquod prædominans in populo insectantur. Cogor ego auctorem interpretando assectari, idemque explicando repetere: ne ergo quis me tautologiæ accuset.
Pro cinis, græce est, σποδός, at non simplex, qui τέφρα dicitur, sed sordidus, et in quo exstincti carbones permixti sunt, et aliarum rerum reliquiæ, puta fragmenta testarum, quæ igne ardentiore in fornace sæpe dissiliunt et franguntur; in his ergo est totum cor, id est cogitatio et occupatio figuli, ut ipse totus cineri et luto immersus, vitam inter cineres non humanam et vitalem, sed cineream et funebrem agere videatur. Ita Lyranus: Cinis, inquit, est cor figuli per affectionem, quia, ut ait S. Augustinus: Diligis terram, terra es; diligis cœlum, cœlum es; diligis Deum, quid dicam? divinus, imo Deus es: amor enim transformat amantem in amatum, anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat. Idem S. Augustinus lib. II De Serm. Dom. in monte, cap. IX: «Quemadmodum, inquit, terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: Terra es, et in terram ibis: sic cœlum justus e contrario dici potest: justis enim dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Quapropter si in templo suo habitat Deus, et sancti templum ejus sunt; recte dicitur, qui in cœlis es, qui
es in sanctis; et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse videatur inter justos et peccatores, quantum corporaliter inter cœlum et terram. Cujus rei significandæ gratia, cum ad orationes stamus, ad orientem convertimur, unde cœlum surgit: non tanquam ibi sit Deus, et quasi cæteras mundi partes deseruerit, qui ubique præsens est, non locorum spatiis, sed majestate potentiæ; sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Dominum, cum ipsum corpus ejus quod est terrenum ad corpus excellentius, id est ad corpus cœleste convertitur.» Et post nonnulla: «Ut cum aliquando cognoverint dignitatem animæ, cœleste etiam corpus excedere, magis eum quærant in anima, quam in corpore etiam cœlesti.»
suæ et omnium bonorum auctorem et datorem. Pro quæ operatur græce est, ἐνεργοῦσαν, id est operantem, vegetam, efficacem, quæ non est otiosa et cassa, sed semper est in actu et semper agit aliquid, quod ejus vim et vigorem vitalem demonstrat; quam proinde Cicero, I Tuscul., continuatam quandam et perennem motionem nuncupat. Anima enim est vitæ et vitalis operationis, quæ ex vita jugiter manat, fons et origo: sicut enim fons semper scaturiens nunquam quiescit aut sistit, sic et anima nunquam quiescit, sed semper corpus vegetat, membra vivificat, cerebrum animat, ac in singulas partes corporis per spiritus vitales et animales, vegetationem, vitam, sensum et motum influit; cujus rei index est pulsus, qui in perpetua est agitatione et motu quamdiu homo vivit; qui si cesset, homo moritur. Item spiritus vitalis, id est vis respirandi, et respiratio continua per omnem vitam, qua desinente homo exstinguitur et desinit. Quare perperam nonnulli ex hoc loco censuerunt in homine plures esse animas, scilicet duas aut tres, nimirum vegetativam, sensitivam et rationalem, una enim est in homine anima rationalis, sed virtute triplex: ipsa enim sola obit omnia munia, quæ in plantis obit anima vegetativa, et in animalibus anima sensitiva, et in angelis anima, ut ita dicam, rationalis. Ipsa ergo vegetat hominem ut crescat, ipsa videt, audit, sentit, ipsa intelligit et ratiocinatur. Posset quoque per spiritum vitalem accipi ipsa anima: hæc enim dicitur anima, quatenus corpus animat et vivificat; eadem dicitur spiritus, tum quia ipsa est spiritalis et incorporea, tum quia homini tribuit vim respirandi, tum quia spiritus vitales et animales capiti, totique corpori producit et subministrat.
Terra supervacua spes illius est, — id est terram vilem sperat, puta vile lucrum, vile aurum et argentum: hæc enim nil aliud sunt, quam terra alba et rubra, ait S. Bernardus; græce est, terra vilior spes illius, et luto abjectior vita ejus, quia spem sitam habet in luteo idolo, quod ideo terra ipsa vilius est: nam terra uti a Deo creata est, manet id quod est; at idolum habet id quod non est, existimatur enim Deus, cum minime sit: unde et abjectius figulus vivit, quam est ipsa terra seu lutum idoli, quia luto se subjicit, ut servum Domino, et ut creaturam creatori suo. Denique Syrus vertit, terra spes ejus, et luteum improperii habitaculum illius: figulus enim perpetim tractat lutum, ut in eo velut domo sua habitare videatur.
Tropologice, notantur hic tria primaria vitia: cinis enim, qui ex igne gignitur, notat iram et superbiam; terra, quæ producit fruges et opes, avaritiam; lutum, quod inficit et maculat, gulam et luxuriam: avari enim idolum est aurum, superbi honor, gulæ et luxuriæ vina et veneres; sed hæc omnia lutea, id est vilia et fragilia sunt, ac in terram cineremque cum ipso homine abeunt, juxta illud, Job XXX, 19: «Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.» Calor enim naturalis velut ignis hominis radicale humidum depascitur: quocirca moritur homo, corpusque abit in cinerem et terram; unde cap. II, 3, dixit: «Qua (scintilla) exstincta cinis erit corpus nostrum,» quasi cremium ex igne residuum: vide ibi dicta.
11. 11. Quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. — Græce, quoniam eum qui se finxit, nescivit, et qui inspiravit illi vegetam animam, qui insufflavit spiritum vitalem, q. d. Figulus totum cor habet in idolo quod fingit, quia adeo amens est, ut ignoret Deum verum, qui se finxit, imo ex nihilo creavit, quique illi inspiravit animam, quæ semper aliquid operatur, ac spiritum vitalem ei inflavit. Dat rationem cur dixerit, quod cor figuli sit cinis, ideoque ipse sit terra vilior et luto abjectior, quia scilicet luto se subjicit quasi suo idolo: non enim cognoscit Deum verum, vitæ
12. 12. Sed et æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. — Vatablus, verum isti ludicram vitam nostram existimant, et cursum ætatis lucrosam nundinationem, ut qui dicant undecumque, etiam ex malo rem faciendam; Syrus, et reputaverunt habitaculum vitæ suæ risum, et habitaculum suum tanquam tempus et venditionem mercatoris, et omnis mercatura ejus in malo; Arabicus, et censuerunt ætatem nostram lucrum ad induendum (vel lucrum confusionis), et quia dicunt se indigere, hinc lucrantur ex malo.
Assignat radicem mali, puta cur figuli fingant idola, quia scilicet censent omnia, quæ in vita hac geruntur, non esse res serias, a quibus pendeat salus et æterna hominis felicitas, sed ludicras, quibus homines ceu pueri suis pupis modico tempore, quo vivant, ludant; ideoque idola quasi pupas fingunt, ut iis quasi diis ludicris, ludant et illudant hominibus, eorumque opes et bursas, sive per fas, sive per nefas emungant, dum figmenta hæc sua ludicraque idola care quibuslibet vendunt. Pro lusum enim græce est, παίγνιον, id est ludicrum, lusus, ludibrium, ac præsertim delectamenta, quibus ludunt pueri, uti sunt imagunculæ
et effigies, præsertim quas ipsi formant ex terra vel luto: a παῖς enim, id est puer, quasi lusor; et παίγνιον, id est res ludicra, qua puer ludit; vel certe a παῖς, dicitur παίζω, id est ludo, jocor instar pueri. Perperam pro lusum nonnulli legunt luxum; unde Lyranus per lusum accipit luxum, puta delectationem carnalem; Hugo vero per lusum accipit derisum, quo impii pios derident; Dionysius autem, q. d. Idololatræ et impii sectantur bona hujus vitæ, quæ ludicra sunt, negligunt vero bona futuræ vitæ, quæ vera sunt et solida; verum sensus genuinus est, quem initio dedi, cui adde, lusu hoc notari atheismum, q. d. Idoloplastæ ludunt suis idolis iisque ditescunt, quia putant hanc vitam merum esse lusum, nec ejus ut rei seriæ rationem exigendam a Deo. Lusus enim merus est lusus, nec ad alium finem refertur, ait Aristoteles lib. X Ethic. cap. VI: sic et hi putant vitam hanc non referri ad futuram, sed ea finita animam cum corpore interire: quare secure epulantur, ludunt, scortantur, etc., uti dixit cap. II.
Hinc S. Thomas II II, Quæst. CLXVIII, art. 2, ad 2, censet hoc loco redargui eos, qui immoderati et nimii sunt in lusu, ut in eo summum bonum et felicitatem constituere videantur, quos ipse redarguit ex dicto Ciceronis, lib. I De Offic. dicentis: «Non ita generati a natura sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius, et ad quædam studia graviora atque majora» (idem asserit Aristoteles, lib. X Ethic. cap. VI), et ex illo S. Chrysostomus, hom. 6 in Matth.: «Non dat Deus ludere (lusu nimio vel vetito), sed diabolus. Audi quid ludentes passi sunt, Exod. XXXII, 6: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere,» cum adorarunt vitulum aureum. Quocirca S. Thomas ibidem assignat virtutem eutrapeliam, cujus officium est moderari jocos et ludos, ut nec nimii sint, nec nimis parci; quo fit ut homo, nec nimis levis et ludicrus, nec nimis serius, stoicus et tetricus, sed festive gravis, et graviter festivus evadat; citatque illud Ciceronis, lib. I De Offic.: Ludo et joco uti quidem licet, sed sicut somno, et quiete, cætera tunc, cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus, juxta illud Catonis: Interpone tuis interdum gaudia curis, Et possis animo quemvis sufferre laborem.
Memini in Belgio nonnullos ad leniendum dolorem ex publicis calamitatibus conceptum, instituisse societatem ludi, et joci, cujus hoc axioma, et hæc norma erat: «Nec nimis jocosus sis, nec nimis gravis: nec nimis sape, nec nimis desipe.»
Sapienter Clemens Alexandrinus, lib. III Pædag. cap. XI: «Non sapit, inquit, cui ludus habetur pro serio;» unde Jeremias, cap. XV, 7: «Non sedi, inquit, in consilio ludentium;» et Tobias, cap. III, 17: «Nunquam, ait, cum ludentibus miscui me, neque cum his, qui in levitate ambulant par-
ticipem me præbui.» Ludit mundus cum suis amatoribus, sicut meretrix cum suis amasiis, quos deludit et expilat, perinde ac felis ludit cum mure: sic Ismael lusit cum Isaac eum persequendo, ideoque domo patris Abrahæ jussu Dei expulsus est, Genes. XXI, 10. Denique Lusus Bacchi fuit socius, a quo Lusitaniam nomen accepisse asserit Plinius, lib. III, cap. 1: «Varro, inquit, tra-
dit Lusum Liberi patris ac Lysam cum eo bacchantem, nomen dedisse Lusitaniæ, et Pana præfectum ejus universæ.» Lusus autem apud Celtiberos regnavit eo tempore, quo Pharao mersus est in Mari Rubro: ita Berosus, lib. V: vide hic antiquitatem Lusitaniæ, quæ tempore Moysis et Pharaonis a Luso rege nomen accepit.
Symbolice, vita nostra lusus est puerorum, comædia est, tragædia est, sed videat quisque, ut in ea personam suam decenter agat, et lusum hunc sapienter ludat, quia ab illo pendet cujusque salus et felicitas perpetua: jacimus enim aleam de tota æternitate, eaque vel felicissima, vel miserrima, idque irrevocabiliter. Hinc Epictetus, Enchir. XXIII: Tota vita nostra, inquit, mimus est, scena et fabula: idem dixit Augustus Cæsar moriturus, teste Suetonio. Plato vitam nostram, præsertim adolescentiam jam liberam, comparabat ludo tesserarum, vel ludo aleæ, ubi et jaciendum est, quod sit commodum, et jactu quod cecidit, recte usurpandum; ac jacere quidem hanc aleam non esse in nostra potestate, sed Dei, fati, aut fortunæ. Si vero recte sapimus penes nos esse, quæ fortuna obtulit convenienter accipere, et suo quodque disponere loco, ubi et propria maxime conducant, et quæ præter voluntatem eveniunt, minime offendant: alioquin ii, qui nulla arte adhibita, nulla prudentia vitam degunt, cum res secundæ afflant, sortem suam extollunt, cum adversæ, dejiciunt. Itaque in utraque fortuna turbantur et nunquam quieti sunt, quo modo ægrotos videmus neque calorem ferre posse, neque frigus. Platonem secutus Plutarchus, lib. De Animi tranquill., confert hominis vitam ludo tesserarum: Quid jactu cadat, inquit, non est in nobis situm; at quod cecidit recte disponere, in nobis est: sic eventus in nobis non est:
quod evenit, id in bonum vertere, nostri muneris est. Synesius, lib. I De Provid.: «Sicut, ait, in scena tragœdus, quamcumque ei personam fabulæ choragus imponit, hanc cum belle agere postulat: ita Deus nobis et fortuna diversa vitæ genera, quasi personas quasdam in hac ingenti mundi fabula induit, neque unius conditio, quam alterius quidquam est vel melior, vel deterior: eam unusquisque gerit ut potest; potest autem vir bonus omni loco se recte gerere, sive mendicum ille, sive regem agat. Neque de persona altercari solet: nam et in tragædia ridiculum fuerit, hanc illum refugere aut alteram eligere: in aniculæ jawenim persona, si placeat, corollas et præconia consequitur: contra vero, si in regia se turpi-
ter det, exploditur et exsibilatur; non etiam nunquam lapidibus petitur.»
S. Chrysostomus, hom. 47 ad Populum: «Vita, ait, præsens, ludus est, imo quid pejus; futura vero non ludicra: quid enim a pueris differimus ludentibus et domos ædificantibus, nos splendidas erigentes domos? Quid autem a prandentibus illis, nos delicate viventes? nihil, nisi quod cum pœna hæc facimus. Si vero nondum rerum veritatem conspicimus, mirandum non est: nondum enim viri facti sumus; cum autem facti fuerimus, sciemus quod hæc sunt puerilia, quoniam et illa viri evadentes dimittimus. Cum autem pueri sumus, seria esse putamus et testas et lutum coagmentantes, non minus magna erigentibus septa solliciti sumus, verumtamen statim pereunt et collabuntur: et neque si starent usquam, nobis utilia forent, sicut nec istæ splendidæ domus. Cœli namque civem admittere non possunt.» Subdit deinde cœlites hos hominum in terra ludos ridere: «Neque cœlestem habens patriam, in his morari sustineret, sed quemadmodum nos hæc pedibus destruimus, ita et ille judicio subvertit; et sicut nos pueros in subversione lugentes ridemus, sic et cœlites nos hæc ingemiscentes non tantum rident, verum et deflent: et quoniam misericordiæ sunt ipsorum viscera, et hinc multum est damnum. Efficiamur ergo viri. Quousque solo reptamus, in lapidibus et lignis altum sapientes? Quousque ludimus, et utinam tantum luderemus. Nunc autem et nostram prodidimus salutem; et sicut pueruli cum in his studium agunt, litteris neglectis multa sustinent verbera: sic et nos in his omne studium impendentes, dum spiritales exigemus disciplinas, tunc per opera, nec quas præstemus, habebimus, extremam dabimus ultionem, nec ullus erit, qui nos eruat, sive pater, sive frater.» Eadem habet, hom. 24 in Matth. Idem, epist. 6: «Non est, inquit, theatralibus scenis præsens vita dissimilis: nam ut illic ille imperatoris, hic judicis, alter et militis implet officium; ubi autem consecuta nox fuerit, nec imperator agnoscitur imperator, nec judex qui fuerit, judex videtur, nec miles postea, qui prius miles: ita unusquisque nostrum in illius sæculi die, non personis, sed rebus atque actibus competentem accipiet dignitatem.»
Ludite, mortales, lusu non vitiorum, sed virtutum. Ludit avarus suis nummis, dum per usuras, fraudes, fas et nefas eos coacervat. Ludit ambitiosus suis officiis et honoribus, quos illicitis artibus sibi comparat. Ludit gulosus suis epulis, luxuriosus suis mulierculis; sed lusum hunc tristis excipit catastrophe, plausum hunc funestus sequitur planctus, dum a lusu itur ad luctum, a jocis ad focos gehennæ; nec meminit cœlestis moniti: «Udo, Udo, cessa a ludo, lusum satis, Udo,» nisi dum finito vitæ lusu, post mortem cum Udone Magdeburgensi ad tartara damnatur, orbi fit ludus, et ludibrium dæmonum. Itane vili num-
mo, exili honore, spurca feminæ larva jacitur alea gehennæ, prodigitur beata cœli gloria, luditur, inquam, immensa et interminabilis æternitas? O pudor, o stupor, o mens amens, o cor vecors? quam sapientius, sanius, jucundius et felicius ludunt, qui humilitate, charitate, patientia, cæterisque virtutum officiis ludunt, ut ea obeant læti et ludibundi ob certam spem æternæ felicitatis? Quam bene lusum vitæ suæ lusit S. Paulus dicens, I Corinth. IV, 9: «Spectaculum facti sumus mundo, angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum,» etc. Quam bene eumdem lusere S. Athanasius, S. Chrysostomus, S. Antonius, S. Franciscus, cæterique sancti? Quam bene suam personam egere in hac vitæ comœdia et fabula?
Et conversationem vitæ compositam ad lucrum; — græce τὸν βίον πανηγυρισμὸν ἐπικερδῆ, id est vitam seu vivendi modum, esse nundinas paratas ad lucrum, vel nundinationem quæstuosam; unde Syrus vertit, venditionem mercatoris, id est mercatum: sic Pythagoras, teste Cicerone, Tuscul. V, dixit, vitam hominum similem nundinis, quæ in publicis ludis toto Græciæ concursu celebrabantur, ad quos confluebant omnes, hi ut emerent, illi ut venderent. Sensus est, q. d. Idoloplastæ non aliud cogitant, quam lucrum; formant ergo idola, ut ea vendant, itaque opes coacervent: nec enim alias opes spirituales norunt, nec futuram vitam cogitant aut credunt. Simili modo S. Gregorius Nazianzenus in Tetrast. dixit, vitam hanc esse mercatum spiritualem, in quo cuilibet emere liceat merces virtutum, quibus vivat in futuro sæculo: finita enim in morte vita, quasi finitis nundinis, non ulli fas esse quippiam amplius comparare; sed audi Nazianzenum: Hanc esse vitam nundinas, credas velim: Negotiari si scias, lucrum feres, Caduca mutans commodis perennibus; Post tempus illud alterum non suppetet.
Et oportere undecumque etiam ex malo acquirere, — græce, πορίζειν, id est quæstum facere, q. d. Idoloplastes totus lucro intentus illud captat ex malo, puta ex idolis, quæ fingit, quæque quasi numina carius vendit, quam aut materia, aut
opera ejus mereatur: sic rude et cupidum vulgus hodie soli lucro intentum, illud ex qualibet re, etiam mala aucupatur: avari enim in quæstu summum bonum constituunt, ideoque lucrum sibi proponunt quasi Deum. Vespasianus imperator ad rem attentius ex rebus etiam sordidis, uti ex urina, captabat vectigal et lucrum; cum nonnulli objicerent hoc vectigal esse sordidum, respondit: «Lotium fœtet, at aurum non fœtet, ex qualibet enim re bonus et suavis est odor lucri;» honestius et cordatius Chilon apud Laertium lib. I, cap. I: «Lucrum, ait, scelere partum damnum est, non lucrum.»
13. 13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. — Probat quod dixit, idoloplasten «ex malo acquirere,» ex eo quod ipse sciat se non posse ex luto, ex quo fingit matulas et patinas, formare et fingere deos: quare præ cæteris idololatris et idolorum opificibus, puta argentariis, aurariis et ærariis peccat, quod illi sæpe ignorantia laborent, ac ex argento, auro, ære fabricent idola; in quæ proinde pronius se insinuat superbus dæmon, quæ deinde ad alios quoque usus servire possunt, puta ad repræsentandos reges, vel homines virtute præcellentes, aut si confringantur, aurum, argentum et æs in pauperes erogari potest; idolum vero luteum ad nihil valet, nisi ut confractum conteratur pedibus. Vilitas ergo et fragilitas terræ ac luti, figulum doli de sua impietate convincit, si nolit prorsus cæcutire et insanire: scit enim figulus deos suos esse fictiles; scit pariter illud vulgo tritum: «Figuli opes, fictiles divitiæ;» scit igitur opes suas consistere in vasis figulinis, quæ proinde cum iis facile confringantur et pereant: quæ res ipsum admonet, ne pro lucro tam fragili tantum idoli nefas committat et fabricet.
14. 14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi. — Perperam Biblia Benedicti habent, impetrantes illi: sensus est, q. d. Idololatræ hostes populi tui, v. g. Ægyptii, Ammonitæ, Philistæi, etc., sunt superbi, insipientes et infelices, «supra modum animæ,» id est, ut græce est, super omni anima, sive præ omni anima, id est præ omni homine, quia cæteri homines esto sint idololatræ, non tamen Deum Deique veri cultores, puta Israelitas persequuntur, uti faciunt Ægyptii et Philistini, qui proinde gravissime in hac vita vel in futura a Deo punientur. Græce est, super animas infantium, vel ut Vaticani, infantis vecordis: nil enim insipientius anima infantis, quæ etsi sit rationalis quoad potentiam, ratione tamen ob organorum debilitatem uti nequit; sed infans prorsus est insipiens, et quoad actum irrationalis instar bruti. To ergo omnes non potest referri ad τὸ anima, cum anima sit femininum, pro omnes vero sit πάντες, quod est masculinum.
Magis proprie et presse S. Bonaventura, Lyranus et Dionysius: Hostes, inquiunt, Israelitarum dicuntur superbi supra modum animæ, id est plusquam anima cujuspiam possit præsumere et sese extollere, juxta illud Isai. XVI, 6: «Superbia ejus (Moab), et arrogantia ejus, et indignatio ejus plusquam fortitudo ejus:» hoc enim videtur innuere τὸ supra modum animæ, etsi in Græco sit super animas infantium, q. d. Præsumentes supra id quod valent concipere, uti faciunt pueri stulti et insipientes. Rursum Vatablus per infantes accipit stultos; unde vertit, stultorum animis miseriores sunt omnes populi tui inimici, qui eum potentia premunt, eo quod omnia simulacra gentium pro Diis habeant. Pro omnes enim, græce est πάντες δέ, id est omnes vero; sed hæ particulæ sæpe inter se com-
mutantur, ac δέ sumitur pro γάρ, id est enim, et vice versa, uti superius ostendi. Occurrit enim tacitæ objectioni, quasi dicat: Ne mihi idola et idololatras insectanti objicias, hostes Israelis esse sapientes et felices, idque per idola et deos suos, quos colunt et invocant, eo quod ipsi jam dominentur imperentque populo Dei, puta Israelitis. Dico ergo illos præ cæteris gentibus esse insipientes et infelices, quia colunt muta et stupida idola, non tantum sua, sed et quarumlibet gentium quantumvis fœda et spurca, quo quid insipientius, vel infelicius? nam ne Hebræi ex vicinia Ægyptiorum, eorum idololatria inficerentur, præsertim cum eos viderent rerum dominos sibi imperare, hinc contra eos insurgit Sapiens, ac sequenti capite eorum insipientiam et infelicitatem demonstrat. Eadem de causa Baruch, cap. VI, detonat in idola Babyloniorum, ut Judæos in babylonicam captivitatem ituros ab iis colendis avertat.
Pro imperantes perperam Lyranus, Hugo et alii legunt improperantes, græce enim est, καταδυναστεύοντες αὐτόν, id est potentia et vi opprimentes illum, scilicet populum Dei. Huc facit oratio Esther, cap. XIV, vers. 7 et seq.: «Et nunc non eis (Persis hostibus nostris) sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum idolorum potentiæ deputantes, volunt tua mutare promissa, ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem,» etc. Id Gorionides narrans sic Esther facit loquentem: Ecce ipsi non dicunt te (o Deus) nos in suas manus tradidisse, sed idolis acceptum hoc ipsum ferunt, eaque adorant dicentes: Vos in manus nostras Judæos dedistis. Ex hoc loco liquet, Salomonem non esse auctorem hujus libri: nam ejus ævo nullæ gentes dominabantur Israeli, sed potius Israel per Salomonem dominabatur cæteris gentibus, præsertim vicinioribus: quare videtur liber hic scriptus sub tempora Septuaginta interpretum, quando Ptolomæus Lagi pater Philadelphi, ac Ægyptii idololatræ imperabant Judææ, uti dixi in Proœmio; unde capite sequenti Ægyptios insectari pergit. Quod enim Lyranus censet, auctorem libri esse Philonem judæum, qui post Christum vixit sub Caio Caligula Cæsare, qui Caius misit statuam suam per totum orbem, quia et Jerosolymam, ut in ea a Judæis cæterisque gentibus adoraretur, ac Judæis id facere renuentibus multas facessivit molestias, qua de causa ad eum a Judæis missus Philo repulsam tulit: hoc, inquam, parum verisimile videtur, quis enim credat hominem Judæum jam abrogato judaismo, infidelem et perfidum, esse auctorem libri canonici sancti et sacri?
15. 15. Quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
— Græce ἀργοί, id est otiosi, inefficaces, inepti ad ambulandum. Pro usus, ut habent Græca et Romana, perperam aliqui legunt visus, etsi idem sit sensus: alludit ad illud, Psalm. CXIII, 4 et Psal. CXXXIV, 18; verba ex se clara sunt et patent ex dictis. S. Cyprianus, lib. III Testim. cap. LIX, pro digitis manuum, legit digiti in manibus: sensus est, q. d. Ægyptii omnium gentium deos coluerunt, puta idola, quæ nec veros digitos, nec veros pedes, nec veras manus habent, sed sunt sicut stipites et trunci; quibus, si ipsi eorum figuli similes fierent, homines esse desinerent; hinc patet Ægyptios utpote valde superstitiosos, non tantum suos, sed et aliarum gentium deos coluisse: idem post eos fecere Romani, ut deos gentium sibi haberent propitios, itaque per eos gentes omnes sibi subjugarent. Sapienter S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. II: «Nec ideo Troja, inquit, periit, quia Minervam perdidit: quid enim prius ipsa Minerva perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? hoc sane verum est, illis quippe interemptis potuit auferri, neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur. Quomodo ergo colebatur, ut patriam custodiret et cives, quæ suos non valuit custodire custodes?»
16. 16. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos (q. d. Idoloplastes ex luto fecit idola, idemque, qui spiritum a Deo mutuo dumtaxat accepit, ut illum ei in morte reddat et resignet; hinc finxit Deos illos luteos; ergo illi non sunt veri Dii, sed ficti). Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere. — Græce πλάσαι, id est formare instar figuli, q. d. Nullus idoloplastes potest idolo suo spiritum inserere similem illi, quem ipse a Deo accepit: quare non potest sibi similem deum formare, id est, non potest formare idolum, quod habeat animam animæ suæ similem, puta non potest facere idolum animatum et rationale, q. d. Idoli faber et figulus non potest efficere, ut suus deus, puta idolum, sit homo vivus sibi similis; ergo multo minus potest efficere, ut idolum sit deus et numen: si enim non potest illi animam, quam habet inserere, multo minus poterit ei afflare deitatem, quam non habet. Græca hic variant et mendosa sunt, quare standum Vulgatæ, quæ optime sensum reddit.
17. 17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam. — q. d. Idoloplastes, non potest sibi similem, puta vivum fingere idolum sive Deum, quia cum sit mortalis, non potest fingere, dareque idolo animam immortalem (hujus enim creator est solus Deus immortalis), quare ipse idolum inanime, et quasi mortuum fingat oportet, qua de causa nefarius est, et iniquis manibus nefas operatur: «melior est enim ipse his quos colit,» σεβασμάτων αὐτοῦ, id est suis cul-
turis, puta suis idolis et diis, quos ipse ut fabricavit, sic et adorat et colit: idola enim nunquam habuerunt animam et vitam, quam habet, vel habuit ipse eorum opifex: animatus autem animaque præditus, longe re inanimi melior et præstantior est. Quid ergo magis nefarium, et iniquum, æque ac stultum, quam ut opifex effigiem a se factam et inanimem, ideoque se vivo longe deteriorem extollat super se, faciatque suum deum, ac ut talem supplex invocet et adoret? Inde S. Cyprianus loco citato pro melior enim, planius legit melior autem; quia, ut jam dixi, hæ particulæ enim, autem inter se commutantur; Noster tamen profundius vertit enim, quia dat causam, cur dixerit idoloplasten facere deum a manibus iniquis: «causa enim est, quod iniquum sit, ut homo vivus adoret rem mortuam se longe viliorem, infirmiorem, et invalidiorem, atque ut opifex adoret opus suum, cui ipse dedit esse.
18. 18. Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. — Pro miserrima, græce est ἔχθιστα, id est inimicissima, odiosissima, infestissima, ut serpentes, feles, canes, crocodilos, mures et vermes, quos coluerunt Ægyptii, qui tamen hominibus sunt summe noxii et infesti, ideoque miserrimi: miserrimum enim est animal, quod homini, qui suus est herus æque ac finis, cui proinde obedire et servire debet, est rebelle et infestum, utpote a suo fine et scopo, ad quem conditum est a Deo creatore, plane aberrans et devium. Lyranus pro miserrima legit miserrimi, idque licet minus genuine, tamen apposite, q. d. Miserrima animalia pro diis coluerunt Ægyptii, ideoque miserrimi et ipsi effecti sunt: talis enim evadit quisque, qualis est deus, quem colit.
Insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. — Lyranus pro miserrima, quod præcessit, legens miserrimi, sic explicat, q. d. Insensata animalia comparata his, scilicet hominibus sunt ipsis hominibus deteriora, ut reddat rationem, cur dixerit miserrimos esse, qui colunt animalia, quia scilicet insensata sunt hominibus se colentibus, utpote sensu et ratione præditis, deteriora. Alii explicant, q. d. Insensata, puta lignea et lapidea idola comparata his, nempe animalibus, sunt ipsis deteriora, q. d. ligneum idolum est deterius animali bruto; si ergo brutum non est Deus, multo minus idolum ligneum est Deus. Verum hæc parerga sunt, et a Græco dissonantia: Græcus enim sic habet: Ἄκια γὰρ συγκρινόμενα τῶν ἄλλων, ἐστι χείρονα, id est, dementia enim comparata aliis, sunt deteriora; unde et nonnulli codices Vulgatæ pro illis habent aliis. Ἄκια græce proprie est nomen substantivum singularis numeri, significans dementiam, amentiam, furorem; verum auctor hujus libri, qui subinde verba Græca novat noveque accipit (uti superius vidimus), videtur ἄκια accipere adjective in plurali et in genere neutro, ut sit idem quod ἄνοιτα, id est amentia vel insen-
sata. Sensus ergo est, q. d. Quæcumque animalia insensata vel amentia, si cum his comparentur, quæ colunt Ægyptii, inveniemus hæc illis deteriora, hoc est, animalia ab Ægyptiis culta, cum, si aliis comparentur, amentia inter rationalia sint habenda, hinc illis deteriora sunt, nam cum omnia expertia rationis sint, illa alia magis cum mente humana consonant, quoniam benigna sunt, hominique utilia: hæc vero sunt illi inimica, quod venefica sint, et illi infestissima, ut mireris quæ colant homines suæ obliti humanitatis. Ita Cantacuzenus, Osorius, Emmanuel Sa, et Christophorus a Castro.
Rursum, si substantive et proprie græcum ἄκια, translato accentu ex antepenultima in penultimam, accipias in casu dativo, qui Græcis servit pro latine ablativo, ut ἀκίᾳ sit idem, quod cum amentia, per amentiam, propter amentiam, amenter, stulte et insensate, uti nonnulli in Vulgata legunt pro insensata, sic sensus erit, q. d. Hæc animalia infestissima, quæ colunt Ægyptii, amentia hac, seu propter hanc amentiam, qua capti Ægyptii cultum eis exhibent, comparata cum cæteris animalibus, eis sunt deteriora, quod illa Deo placeant, cum usibus humanis deserviant, ad quos sunt creata; hæc vero exsecranda, cum usui sibi indebito usurpatæ divinitatis accommodata sint. Hinc Vatablus vertit, ut quæ aliis comparata, deteriora sint propter hanc dementiam, Ægyptiorum scilicet, qui animalia tam vilia et exitialia præ aliis animalibus salutiferis pro diis colunt, ideoque ea coram Deo deteriora, eique magis exosa, utpote quasi divinitatis æmula efficiunt: dementia enim fuit crocodilos et serpentes comparatos cum equis, bobus et aliis animalibus, ob hoc pro diis eligere, quod deteriora sint et magis homini inimica: hæc enim est demens et insana comparatio et electio; unde nonnulli legunt insensate, id est insane comparata, ut dixi. Addit Cantacuzenus, Ægyptios pro diis coluisse muscas et vermes ex putri materia prognatos, ideoque naturæ quasi errata ac peccata, quos proinde initio mundi Deus cum cæteris animalibus non creaverit, nec bonos nominaverit, nec eis benedixerit dicens: «Crescite et multiplicamini:» hæc enim sunt animalia plane insensata, et cæteris omnibus deteriora; verum quid de horum generatione, vel creatione sentiendum sit, dixi Gen. I.
Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus. — Pro conspicere codex Montis Amiati legit concupiscere; pro aliquis nonnulli manuscripti legunt aliquid, q. d. Animalia puta boni possunt conspicere. Tanquam bona, id est tanquam pulchra, hoc enim est hebræum טוב tob, et græcum καλόν, q. d. Nemo Ægyptiorum crocodilos et serpentes colentium, illorum aspectu delectatur, sed potius exhorret et abomi-
natur ea ut turpia, deformia et horribilia. Quis ergo credat illos esse deos, qui sunt pulcherrimi et suavissimi? aut quod eodem redit, q. d. Sed nec, si quis aspiciat aliqua ex his animalibus, bona ea vel pulchra potest conspicere: nulla enim prædita deprehendit pulchritudine, ut propter eam sint amanda et colenda; sed potius videt ea tetra et horrida, ideoque aversanda et explodenda. Græce est, neque eatenus ut desiderentur tanquam in conspectu animalium bona sunt, id est crocodili et serpentes inter cætera animalia bona, pulchra et speciosa, non sunt boni, desiderabiles et delectabiles conspectu; ergo multo minus boni sunt cultu, ut colantur scilicet quasi dii. Aliter Cantacuzenus, q. d. Deus initio mundi non creavit muscas et vermes, quos colunt Ægyptii; unde cum Deus omnia a se creata vidit esse bona, Gen. I, inter hæc bona non vidit nec numeraverit muscas et vermes. Addit Vatablus ex Græco, animalia, quæ colebant Ægyptii, puta crocodilos, a cæteris animalibus, ut fœdos et tetros vitari ac horreri, q. d. Ergo multo magis iidem ab hominibus non colendi sunt, sed vitandi et cum horrore aversandi, ne animalibus stupidiores esse videantur: sic enim vertit Vatablus, quæque ne animalibus quidem videantur pulchra, ut eorum desiderio tangantur.
Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus. — Effugerunt, non Ægyptii idololatræ, sed animalia, ut crocodili et serpentes ab iis pro diis culti: græce enim est, ἐκπέφευγε, id est effugit in numero singulari, quod græca syntaxi eleganter concordat cum neutro plurali ζῷα, id est animalia, q. d. Animalia quæ colunt Ægyptii, aliena sunt a Dei laude et benedictione: colunt enim ipsi serpentes; serpenti autem jam olim Deus maledixit, eo quod seduxerit Evam, dicens, Genes. III: «Quia fecisti hoc, maledictus eris super terram.» Sensus est primo, q. d. Ægyptii pro diis colunt serpentes, non tantum exitiales et horridos, sed et a Deo maledictos; quid ergo boni ab iis sperare possunt? sunt enim serpentes exosi Deo, hominibus et animalibus omnibus, ideoque fugiunt lucem, ac hominum et animalium, æque ac Dei aspectum, atque in tenebras et latebras sese abdunt: hoc notat τὸ effugerunt: ita Osorius, Jansenius, Sa et alii. Rursum effugerunt Dei laudem, quia coguntur ab idololatris ea colentibus negare quodammodo Deo laudem et benedictionem, quam res omnes creatæ reddunt Creatori suo. Secundo, noster Lorinus significantius, q. d. Animalia ab Ægyptiis culta effugerunt, id est effugaverunt a se Dei laudem et benedictionem, cum ipsamet sibi Dei laudem usurpaverunt, quando eis delata est ab illis qui «mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis, non tantum corruptibilis hominis, sed et volucrum, et quadrupedum, et serpentium,» Rom. I, 23.