Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur invectivam in idola, eamque inchoat ab exemplo navigantium, qui insipienter nave vilius idolum invocant, qua occasione navis inventionem per arcam Noe Deo auctori tribuit et celebrat. Inde vers. 14, idolorum initium et originem, ac propagationem et incrementa assignat. Denique vers. 23, sacrilega idololatrarum sacrificia, imo parricidia, adulteria, furta, perjuria recenset, ac idololatriam omnium scelerum esse fontem, imo cloacam asseverat.
Textus Vulgatae: Sapientia 14:1-31
1. Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. 2. Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. 3. Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, 4. ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. 5. Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. 6. Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. 7. Benedictum est enim lignum, per quod fit justitia. 8. Per manus autem quod fit idolum maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. 9. Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus. 10. Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. 11. Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. 12. Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitae est; 13. neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. 14. Supervacuitas enim hominum advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.
constantia, inordinatio moechiae et impudicitiae. 27. Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis. 28. Aut enim dum laetantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. 29. Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. 30. Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. 31. Non enim juratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper injustorum praevaricationem.
1 and 2. 1 et 2. Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. — Graece, rursus quis ad navigandum se comparans, et feros pertransiturus fluctus, navigio ipsum portante, putrius lignum inclamat. Nam illud quidem lucrorum cupiditas excogitavit, artifex autem sapientia confecit: tua vero, Pater, providentia gubernat: in Graeco enim non est to sapientia sua, sed tantum artifex sapientia, quae dicitur fabricasse navim, quam in mari Dei providentia gubernat: in Latino est to sapientia sua, q. d. Artifex, puta faber, per sapientiam suam fabricavit navim: sensus est, q. d. Vide et disce hic novam idololatrarum dementiam: ecce tibi nautae navim construunt ex lignis solidis, et artificiose compactis, ut saevis maris fluctibus, ventis et procellis resistat; hi autem pro felici navigatione invocant idolum ex viliore ligno, uti ostendi cap. praeced. vers. 43 et seq., confectum: nautarum enim deus et idolum est Neptunus, item Castor et Pollux, Actor. XXVIII, 11, sicut christianorum in mari periclitantium non dii, sed apud Deum advocati sunt B. Virgo, S. Paulus, S. Clemens, S. Nicolaus, S. Selmus, S. Franciscus Xaverius, uti dixi Actor. XXVIII, 11. Ut quid ergo Neptunum e ligno vili et putri fabricatum colunt? cur non potius navim suam e ligno forti et pulchro rite compactam invocant? illam enim cupiditas lucri per transvectionem mercium, quae navi fit, conquirendi ingeniose excogitavit, et artifex, puta faber lignarius, per suam sapientiam, id est ingenium et artem, industrie affabreque fabricavit, ideoque robustiorem aeque ac elegantiorem, quam sint idola, effecit; unde Propertius, lib. III De Navi et Naufragio: Ergo sollicitae, inquit, tu causa pecunia vitae es: Per te immaturum mortis adimus iter. Natura insidians Pontum substravit avaris.
Gentiles navis inventionem tribuunt Jasoni et Argonautis, navigantibus Colchos ad rapiendum vellus aureum, utpote antiquissimis: ita Plinius, lib. III, cap. XXVI: Tertullianus, lib. De Corona militis, cap. VIII, tribuit Minervae; Clemens Alexandrinus, I Strom., Atlanti; alii Danao, alii Neptuno, alii Prometheo, qui Mosi fuit coaevus, uti superius dixi ex S. Augustino; alii Phoenicibus, alii Cretensibus: diversis enim in locis diversi ejusdem rei potuerunt esse auctores. Verum his omnibus anterior fuit arca Noe, Genes. VI. Haec ergo prima, quod sciamus, fuit orbis navis; etsi ante eam homines navigasse in ratibus, truncis arborum excavatis, uti etiamnum faciunt Indi, et scaphis, sit verisimile: vide Plinium, lib. VII, cap. LVI, et Polydorum Virgilium, lib. III De Invent. cap. XV. Prae caeteris ponit exemplum navigantium, quia hi ob assidua vitae pericula proni sunt ad invocandos deos: nam, ut ait Psaltes, Psalm. CVI, 26: «Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur;» unde illud vulgo tritum: «Qui nescit orare, naviget mare:» vide Jonae, cap. 1. Hinc Cato, teste Plutarcho, de tribus dolebat, primo, quod in hac vita tam incerta et brevi, vel unus dies sine fructu illi effluxisset; secundo, quod secretum suum credidisset mulieri; tertio, quod navigio fecisset iter, quo terrestri via poterat pervenire. Eadem haec tria vota Aristoteli tribuit Antonius in Melissa, part. I, serm. 17, et Alexandro Magno Stobaeus; sed loco primi ponunt, quod unum diem intestatus mansisset.
3 and 4. 3 et 4. Tua autem, Pater, providentia (multi addunt, cuncta, sed illud delent Romana et Graeca) gubernat (scilicet lignum, hoc est navim jam dictam): quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam: ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare. — Pro sine arte, uti legunt Romani et Graeci, perperam alii legunt, sine rate, licet eodem redeat sensus: per artem enim, nauticam intelligit, in qua primae fuere rates. Noster a Castro providentiam hanc Dei restringit ad Hebraeos, quos Deus sine navi per Mare Rubrum a se divisum sicco pede deduxit. Melius alii attribuunt navi, de qua sermo praecessit, q. d. Frustra nautae invocant sua idola, puta Neptunum et Castores: tua enim providentia, o Domine, qui es pater omnium, navim in mediis fluctibus, aeque ac caetera cuncta, gubernat et dirigit; quae tanta tamque potens est, ut etiam Hebraeis in Mari Rubro sine navibus patefecerit viam, ut inter ejus altissimas aquas et fluctus per semitam firmissimam, graece, ἀσφαλῆ, id est tutam, securam, puta per siccum maris alveum, illaesi transirent: quo miraculo ostendisti te posse homines ex omnibus maris periculis salvare, perque illud dare iter
pervium cum volueris, etiamsi quis sine arte et rate illud adierit. Unde S. Chrysostomus, hom. 11 in Genes., obstupescit Dei sapientiam et providentiam, quae docet nautas et naucleros tempus, viam, et diverticula in vastissimo aequore, ut sciant in qua plaga mundi versentur, quam viam inire, quae diverticula capessere debeant. Moraliter, hic disce quanta quamque singularis sit Dei providentia, quae singulas naves et navigantes in medio mari gubernat, ac pari ratione singulos homines, animalia, plantas, et creaturas alias, adeoque totum mundum regit et gubernat: mundus enim est quasi navicula, cujus nauclerus est Deus, uti docet Aristoteles (vel quisquis est auctor) lib. De Mundo. Exemplum admirabile senis cujusdam naufragi, cui nomen Valgius, vel Victor, qui in navi sociis atque carinae retinaculis amissis, per varias regiones undis maris jactatus, mira Dei providentia servatus est, narrat S. Paulinus epist. ad Macarium. Simili modo in caeteris navigantibus vastum, caecum et procellosum mare in navi tam exigua et invalida, singularis elucet Dei cura et providentia: navigantes enim vix tribus palmis (quibus navis eminet mari) distant a morte; unde Juvenalis, satyr. XIV: I nunc, ait, et ventis animam committe, dolato Confisus ligno, digitis a morte remotus Quatuor, aut septem, si sit latissima teda, id est pinus, ex qua fit navis. Et Ovidii, lib. II De Ponto: Nam prope tam lethum, quam prope cernit aquam. Sic et Anacharsis apud Laertium ait, navigantes quatuor digitis, quibus crassa est navis, distare a morte.
Errarunt ergo primo, Epicurus, Heraclitus et Democritus concedentes quidem Deum, sed ei adimentes providentiam, eo quod putarent omnia evenire ex necessitate naturae, teste Lactantio, lib. I De Ira Dei, cap. IX et X. Secundo, erravit Cicero, qui eamdem Deo ademit, sed alio ex capite, quod scilicet adimeret Deo cognitionem futurorum contingentium, putans illa repugnare libero hominis arbitrio, teste S. Augustino, lib. V De Civit. cap. IX. Tertio, errarunt alii, qui singulas res pendere censuerunt a suis causis, non a Dei providentia: Deum enim movere primum mobile, caetera vero ab illo moveri, ut ait Aristoteles, lib. XII Metaphys. cap. II, textu 37; unde hunc errorem Aristoteli tribuunt Nazianzenus, orat. 1 De Theol.; Clemens, VIII, Strom.; Ambrosius, lib. I Officior, cap. XIII, et alii: videbatur enim Aristoteli indignum Deo curare res singulares etiam minimas, ut culices, pulices, etc. Quarto, errarunt illi qui dixerunt Deum per se curare res universales et incorruptibiles; particulares vero et corruptibiles curare per intermedios genios, sive angelos: quem errorem Platoni tribuit Nyssenus, lib. VIII Philos. cap. III et IV. Plato tamen,
5. Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. — Dat causam, cur Deus, qui sine navi poterat homines per aquas transferre, uti transtulit Hebraeos, voluerit usum navis et navigandi introducere, scilicet, ut insulani cum caeteris hominibus, haberent commercium familiare. Primo, graece est elegans paronomasia, ne essent Sapientia tua ἄοκα ἔοκα, id est otiosa negotia, et inutilia opera, quae scilicet in insulis et transmarinis regionibus creasti, formasti, collocasti; idcirco navis et navigandi usum hominibus inspirasti, ut quae in insulis sunt pretiosa, ibique quasi delitescunt, per naves ad nos adveherentur, ac vicissim nos nostra, quibus carent insulani, ad eos transveheremus, itaque esset mutua mercium et bonorum communicatio. Hoc fine et hac de causa, exiguo ligno, id est navigio, credunt homines animas, id est, vitas suas, sperantes se per illud tua providentia duce incolumes navigaturos, ac maris pericula superaturos: unde per eamdem plerique transeuntes mare, per ratem liberati sunt ab hisce periculis, et in dies liberantur: ita Lyranus, Holcot, Dionysius et alii. Secundo, Osorius, Jansenius et a Castro verius et ad sequentia conformius explicant de arte navigandi, et naves conficiendi, in qua maxime elucet divina sapientia, q. d. Voluisti, o Domine, hoc fieri per navigationem, ne opera tua essent otiosa, hominesque inertia languerent, sed potius laborarent, et industriam adhiberent in fabricandis navibus, et scientia navigandi, et siderum observatione, ac marium, littorum, insularum, et transmarinarum regionum lustratione. Huc facit illud Senecae in Medea, act. II: Audax nimium, qui freta primus Rate tam fragili perfida rupit; Terrasque suas post terga videns, Animam levibus credidit auris; Dubioque secans aequora cursu, Potuit tenui fidere ligno. Inter vitae mortisque vias, Nimium gracili limite ducto.
Mystice, «benedictum lignum, per quod facta est justitia,» justaque satisfactio pro peccato Adae et peccatis totius mundi, est crux Christi, quam proinde repraesentavit arca Noe: haec enim crux idola et idololatriam destruxit; unde iis hic opponitur, atque gratiam, justitiam et salutem omnibus in Christum crucifixum rite credentibus, contulit. Unde S. Chrysostomus, orat. De Festo crucis legit, benedicite lignum, per quod fit justitia: S. Germanus, De Exaltat. Crucis, legit, benedicite lignum per quod fit salus; Leontius, qui floruit anno Christi 620, orat. De Cruce Christi: «At Salomon ait, Sapient. XIV, 7: Benedictum est lignum, per quod salus comparatur;» Anonymus apud Gretserum, tom. II De Cruce, legit, benedictum sit lignum, per quod facta est salus in medio terrae: sic et S. Bonaventura, Holcot, Hugo, Dionysius hic per lignum accipiunt crucem Christi, aeque ac S. Augustinus, lib. XV De Civit. cap. XXVI, Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom. cap. IV, Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 19, et plures alii. Christus ergo in cruce nostram maledictionem in se suscepit, et expiavit, ac convertit in benedictionem, juxta illud Galat. III, 13: «Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno: ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem:» vide ibi dicta. Porro S. Ambrosius loco jam citato, acute per justitiam accipit misericordiam: Benedictum, ait, lignum, per quod fit justitia, id est misericordia: hanc enim Christus in cruce exercuit, dum suo cruore nos abluit, nobisque veniam impetravit;» additque misericordiam vocari justitiam, quia Deus «sciens secundum corporis fragilitatem corruptela patere hominem, quasi justus, fragili lubricaeque naturae delicta concessit,» praesertim in posteris Adae, qui peccatum non fecerunt, sed ex Adamo duntaxat nascendo contraxerunt: «In illum (Adamum), inquit, justa severitatis praecessit sententia, quia scire voluit, quod scire non profuit; nobis autem, qui hereditario vinculo tenemur astricti, qui in hac carne sumus, qua priorum judicio detrita jam atque assuefacta peccatis, non poterat emergere, quasi justus indulsit: juste enim ignovit haeredi, qui praejudicio laborabat auctoris. Est ergo justa misericordia.» Denique, per lignum crucis facta est justitia, id est justum sacrificium pro peccato, quod ex aequalitate justitiae, ob dignitatem victimae immolatae, puta Christi crucifixi Filii Dei, satisfaceret offensae Dei, ac honorem illi per peccatum ablatum restitueret, dum Christus moriendo in cruce ejus rei causa, infinitam reverentiam, cultumque Deo exhibuit: sicut enim offensa Dei facta peccato Adae, caeterorumque hominum, ob personam et majestatem immensam Dei, quae offenditur, fuit infinita; sic pariter infinita est persona Christi, quae se in victimam Deo obtulit ad huic offensae satisfaciendum. Adde, infinita humiliatio
Verbi, qua se humiliavit descendens in carnem et crucem, ut peccata expiaret, ex aequo respondit infinitae vilitati, contemptui et injuriae, quam Adam superbiens peccando Deo irrogavit, imo eam longe superavit. Ex adverso idolum est lignum, per quod fit summa injustitia et injuria Deo, dum divinitas Deo adimitur, et transcribitur in idolum; ac arae, templa, religio, cultus, sacrificia uno Deo debita transferuntur ad idolum. Benedictum ergo est lignum crucis, per quod fit summa justitia: maledictum vero lignum idoli, per quod fit summa injuria Deo.
9. Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus. — Graece, nam ex aequo invisi sunt Deo impius et ejusdem impietas: ita Vatablus: dat causam, cur idoloplastes, aeque ac idolum, sit Deo invisus, quia scilicet tam exosus est Deo impius, quam impietas; impius autem est idoloplastes, qui idolum velut impietatem, id est impiae idololatriae objectum et causam fabricatus est. Porro impietas formaliter et materialiter invisa est Deo; impius vero formaliter tantum, quatenus scilicet impius est, invisus est Deo, non vero materialiter: nam impius quatenus Dei creatura et substantia est, puta homo vel angelus, a Deo amatur et diligitur, quia, ut pulchre ait S. Hieronymus (vel quisquis est auctor) epist. 6 ad amicum aegrotum, tom. IX, «amat Deus hominem, ut artifex fabricam; sed odit mala opera, quibus fabrica urgetur in lapsum, et cogitur in labinam (quae est labi in lapsum et ruinam), et qui mala opera odit, malorum operum non potest amare factorem, sicut Salomon sapientissimus protulit, Sapient. XIV, 9: Odio sunt, inquit, Deo impius et impietas ejus:» talis enim est opifex, quale est opus, quare si opus sit pium Deo gratum, opifex ejus pariter erit pius, Deoque gratus: sin opus sit impium, Deoque invisum, opifex pariter, et, ut Graeca habent, ἔνισα, id est in aequali, ex aequo, aequaliter erit impius, Deoque invisus. Praeclare S. Cyrillus Alexandrinus, homil. 12: «Rebus creatis, inquit, Conditoris sui gloriam impertiri nihil aliud est, quam Conditorem ipsum in rerum creatarum ordinem referre.»
11. Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. — Graeca jam contrarie habent, quapropter et in simulacra gentium ἐπισκοπή ἔσται, id est inspectio, inquisitio, visitatio, punitio erit; Vatablus, in simulacra inquiretur. Noster videtur legisse negationem οὐ, id est non erit inspectio vel respectus; sed eodem redit sensus, q. d. Deus non respiciet dignitatem idoli, quod scilicet ab idololatris colatur ut numen: quare illi non parcet, sed illud puniet, diruet, comburet velut lignum vile, et flammis addictum; aut, q. d. Tempore Christi, cum gentes ab idolis
Et in tentationem animabus hominum (graece, in scandala animabus; Syrus, in offendiculum, vel offensum animarum hominum; Arabicus, seduxerunt animos hominum, dum idola pulchritudine et pretioso ornatu suo, rudium animas pellexerunt in superstitionem et idololatriam), et in muscipulam pedibus insipientium: — sicut enim mures insipientes capiuntur muscipula, dum illecti nidore casei eam apertam subeunt, sed lignum quod illam sustinet (scandalum dicitur; unde nomen scandali translatum ad quodvis offendiculum) tactu casei incaute evertentes, a muscipula in se revoluta concluduntur et opprimuntur: sic pa-
Porro solet vindicta Dei maxime persequi perjuros, utpote laesi Numinis et nominis divini reos: hinc qui S. Antonium in testem invocando falsum jurant, solent ab eo sacro igne feriri. Olim in causa dubia reos mittebant ad oratorium S. Stephani, ut se juramento de crimine objecto purgarent; ac si pejerabant, illico coelitus castigabantur: idem de Oratorio S. Martini scribit Gregorius Turonensis, lib. VIII Hist. cap. XVI, ubi inter alia narrat, incendiarium quemdam incendium a se commissum negantem, et pejerantem in aede S. Martini ultricibus e coelo flammis fuisse absumptum. Idem fiebat in Oratorio SS. Processi et Martiniani, de quibus ait S. Gregorius, hom. 32 in Evang.: «Ad exstincta eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et a daemonio vexantur.» Et in Oratorio S. Felicis Nolensis, ad cujus Ecclesiam S. Augustinus, uti ipse refert epist. 137 ad Hippon., misit Bonifacium presbyterum de crimine accusatum, ut se ibi per juramentum purgaret; et si reus esset, per solitam Dei vindictam se proderet. Additque S. Augustinus: «Nos novimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quemdam, qui ad ejus locum venerat, ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere.» Tale quoque fuit Oratorium S. Apollinaris Ravennae, ubi Maximus de simoniae crimine per juramentum se purgavit, teste S. Gregorio, lib. VII, epist. 7 et seq.; ac super omnes Basilica S. Petri, supra cujus corpus juramento se purgare solebant episcopi sceleris accusati, teste S. Gregorio, lib. II, epist. 23, et lib. II, epist. 8. Idem experti sunt gentiles per idola sua juran-
Tres pueri hebraei Nabuchodonosori ad suam statuam adorandam urgenti, minantique fornacem Babyloniam generose replicarunt, Daniel. III: «Non oportet nos de hac re respondere tibi: ecce enim Deus noster, quem colimus, potest nos eripere de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia Deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti non adoramus.» Dixerunt et praestiterunt, ideoque in mediis ignibus Deo tutante illaesi, Eucharisticum ei cecinerunt. Vide ibi dicta. S. Marius, ejusque filii Audifax et Habacuc, Persae et martyres generosi, cum idola irridentes, Romae per urbem colligatis manibus circumducerentur praecone clamante: «Deos nolite blasphemare,» exclamarunt: «Non sunt dii, sed daemones, qui et vos perdent et principem vestrum:» ita habent Acta S. Valentini apud Surium die 14 februarii. S. Publia matrona nobilissima et praestantissima (quam Graeci in Menolog. asserunt fuisse matrem S. Chrysostomi, et insinuat Theodoretus), audiens illac transire Julianum Apostatam idolorum patronum, ut eum rideret, cum suo virginum choro cecinit: «Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis;» cumque Julianus indignans juberet eas tacere, Publia cum suis majori alacritate idem occinuit: quare tyrannus praecipit eam alapis caedi et cruentari. Verum illa contumeliam hanc pro summo honore ducens domum revertitur, et tyrannum ut solebat spiritualibus cantilenis perstringit, ait Theodoretus, lib. III. Trinitas martyrum et virginum sub Diocletiano fuere SS. Menodora, Metrodora, et Nymphodora sorores, et quasi tria virginitatis dona, quarum de idolis aeque ac tormentis triumphum colit Ecclesia die 10 septembris. Menodora dum per duas horas a quatuor lictoribus caederetur, praecone clamante: «Deos cole, iisque sacrifica,» intrepide respondit: «An non vides, quod me totam Deo meo sacrificavi? quaenam enim est meo sanguini utilitas, dum descendo in interitum, si non eum prius meo sponso sacrificavero?» quare virgis ossa conterebantur, et confringebantur roseae genae martyri, quae magna voce clamans: «Domine Jesu Christe, mea exaltatio, meus amor, ad te, spem meam, confugio, accipe in pace animam meam,» purpureum in ejus manus emisit spiritum. Metrodora idola irridens, et deos velut daemones subsannans, per duas horas lampadibus ustulata, et ferreis vectibus contrita sororem secuta, martyr ascendit ad sponsum. Nymphodora jussa idolis sacrificare, dum ferreis ungulis discerperetur: «Ego, inquit, me Domino sacrificavi, propter quem pati est voluptas, et mori lucrum:» quare vectibus ferreis pariter confracta, victrix evolavit ad Christum. Felices nymphae, quae angelorum vitam aemulantes, imo superantes, duplicem virginitatis et mar-
est, aget aliquid praeclarum, inquit Cicero, nihil autem est praeclarius mundi administratione; mundus ergo et a Deo conditus est, et Dei administratione gubernatur, unde in calce libri primi De Natura deorum: «Si maxime talis est Deus, inquit, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, valeat: quoniam nihil propitius homini facere potest.» Stulte igitur dictum est a Lucretio: Nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira, Lactantius, lib. I, cap. II: Democritus omnia fortuito regi ac fato dicebat; cujus sententiae confirmator est Epicurus; sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit, et postea Diagoras, nonnullique alii, qui non putaverunt deos, quos tamen caeteri philosophi, ac maxime stoici retulerunt dicentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Euripides in epist. ad Sophoclem, quod tempestate non periisset, in Dei providentiam retulit. Maro, VI Eneid., Elysios campos decantat. Phocylides ait: «Si tu male judicaveris, te Deus postea judicabit.» Hippocrates pluribus gentium diis sacra decrevit, et supplicationes varias instituit. Theophrastus in Metaph. omnia divinae providentiae retulit; Deum divinum esse principium ait, per quod omnia sunt et permanent. Ammonius librum De Interpret. expositurus, exoptat divinitus provideri. Aristoteles, I Ethic., ait felicitatem deorum muneri acceptam referri debere; in V vero Ethicor, precibus postulandum censuit, ut quae simpliciter bona sunt, iis ipsis etiam, qui optant, essent bona; justi, quod est a lege, partem esse sacrificia facere; unde post paululum, divina decreta humanis praestantiora sanxit: in X Ethicor. ait hominem, qui mentem excoleret, Deo esse amicissimum.
tum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis." Et Eccli. cap. XXXIX, vers. 19: «Benedicite Dominum in operibus suis, date nomini ejus magnificentiam.» Et Psaltes, Psalm. LXXI,
5. 5. Cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima. — Græce ἄπνουν, id est sine spiritu et respiratione, id est inanimam et mortuam. Cujus scilicet effigiei sculptæ, hoc est idoli. Græca habent in plurali ὧν, id est quorum, scilicet colorum aspectus, eodem sensu. Pro concupiscentia græce est, primo, εἰς ἐπιθυμίαν, id est in appetitum, in orexin, in concupiscentiam: ita Complutenses et
Regia; secundo, Vaticani legunt eis ἐρεθισμόν, id est in exstimulatimem, imo in furorem, in insaniam; ita enim acriter et avide insensatus, visa pulchra imagine, in ejus concupiscentiam rapitur, ut quasi insaniat et furat. Sensus ergo est, q. d. Picturæ et sculpturæ hæc vis est, ut rudi et insensato populo concupiscentiam idolorum inspiret, eumque rapiat ad diligendos, imo ad adorandos hos mortuæ imaginis, sive imaginis mortuam rem repræsentantis, effigies sine anima, imo vel sine spiritu et respiratione. Addit Cantacuzenus, vocem insensato notare Ægyptios, qui non hominum tantum effigies, sed et brutorum pro diis colebant. Porro adeo insensatos reddit idololatras dæmon, ut illi velut amentes efficti suæ effigies adamarint, ac si vivæ essent feminæ: sic Pygmalion rex Cypri, teste Arnobio, lib. VI Contra Gentes, idolum Veneris adamabat ut feminam, ac cum eo, quasi cum femina amplexus, oscula, aliosque libidinosos gestus tactusque exercebat. Simile alterius exemplum narrat Plinius, lib. XXXVI, cap. V. Hinc idololatria in Scripturis vocatur fornicatio, non solum mystica, sed et realis, quia juxta templa idolorum erant fornices et meretrices, cum quibus advenæ scortabantur: sicque Pineda explicat illud Job. XL, 46: «Sub umbra dormit,» id est, sub idolo, inquit, latet dæmon, qui proinde vocatur Baal, id est maritus excitans ad turpem sui amorem; unde pro diligit, græce est ἐρᾶται, id est desiderat, concupiscit.
8. Et cum labore vano Deum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. — q. d. Quæ insania est luteum idolum a figulo ex eodem luto, quo patinæ et matulæ sunt formatæ, effectum censere esse Deum, cum et ipse figulus sit homo mortalis ex simili luto et terra a Deo in Adamo protoplasto formatus et plasmatus, ac mox in eamdem terram moriens sit rediturus, cum Deus animam, quam dedit, ab eo repetet: nec enim homo, qualis est figulus, potest formare Deum, nec mortalis immortalem, nec luteus cœlestem: qua ratione enim figulus statuis luteis a se plasmatis numen inspiret, et divinitatem tribuat? Solerter Hugo advertit, justum congruumque Dei judicium et vindictam, qua fit ut figulus, et idololatra, qui de terra factus animam, id est rationem sequi noluit, quæ Deum dictabat colendum, et propter quam similis erat ipsi, viliorem ipsi partem, nempe terrenum corpus auscultando, luteum quoque adorat, proprio corpori similem Deum: idem mystice faciunt gulosi, luxuriosi, cæterique peccatores. Pro labore vano, græce est κακομόχθος, quod Osorius vertit, operarius laboriosus et impius; alii, male laborans; Vatablus, pessime locans operam.
Reducit se, — q. d. Figulus brevi moriens redibit in terram, ex qua corpus ejus formatum est, «repetitus animæ debitum,» moriendi scilicet, seu e corpore discedendi: nempe cum Deus ab anima repetit debitum migrandi e corpore, et ad se redeundi, ut debitorum, id est culparum commissarum, ac præsertim idololatriæ et idolorum a se fictorum, rationem exactam Deo vero reposcenti reddat, q. d. Quam vanum et stultum est credere, quod figulus fingat Deum, qui a Deo suum esse accipit, brevique illud Deo datori restituit, ac rationem illius bene vel male expensi reddet? Hinc moraliter disce animam et vitam non esse nostram, sed Dei, qui illius Dominus ejus usum duntaxat nobis concessit, eamque quasi mutuo dedit, ut illa scilicet utamur ad Dei voluntatem et laudem; quod si abutamur ad idolum quodpiam honoris, superbiæ, avaritiæ, aut luxuriæ nobis effingendum, acrem in judicio a nobis rationem sui dati, vel potius mutui reposcet, ejusque abusum æternis ignibus puniet, juxta parabolam talentorum, Matth. XXV, 15; tunc abutens audiet a Christo judice illud, Luc. XII, 20: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?» Deus ergo est creditor, homo debitor, debitum est anima ejusque culpæ; mors est debitum naturæ, gehenna est debitum culpæ, quare qui peccat, fructum facit morti secundæ, id est fructificat gehennæ, ait S. Ambrosius in Rom. cap. VII: simili modo terra ab hominibus morientibus repetit debitum corporis ex se accepti, juxta illud, Eccle. XII, 7: «Revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum:» vide ibi dicta. Hinc S. Ambrosius, lib. De Bon. mort. cap. X, probat animæ immortalitatem: «Numquid dixit, inquit, moriatur in te anima tua? non: sed reposcatur a te; quæ data est, reposcitur, vel repetunt a te: repetitur enim anima, non interimitur. Quod repetitur, manet; quod interimitur, non manet.»
Quocirca Tertullianus, lib. De Idol. cap. VII, asserit, christianos artifices, qui lucri causa simulacra fingunt idololatris, ejiciendos esse ab Ecclesia, imo manus eis esse amputandas: «Tota die, inquit, ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversaria officina in domum Dei venire, attollere ad Deum Patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quæ foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quæ dæmoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit: parum sit, si ab aliis manibus accipiant, quod contaminant; sed etiam ipsæ tradunt aliis, quod contaminaverunt. Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum; proh scelus! semel Judæi Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt; o manus præcidendæ! Viderint jam, an per similitudinem dictum sit, Matth. V, 30: Si te manus tua scandali-
7. 10. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus. — Vatablus, pulvis est cor illius; spes item terra vilior, et argilla abjectior vita illius: loquitur non de idolo, sed de idoloplasta sive idoli figulo, q. d. Figulus fingens idola, in quibus gloriatur, et jactat suam artem plasmandi, fingit res supervacuas, id est viles, falsas et fictas, quia totum cor, id est cogitationem et curam defigit in luto et cinere, ut scilicet ex luto formet vasa et idola lutea, eaque deinde in fornace coquat urendo ligna, quæ abeunt in cinerem: quare totus luteus et cinereus est, præsertim quia ipse quoque in morte in pulverem et cinerem redibit, juxta illud Adæ ejusque posteris intentatum a Deo, Genes. III, 19: «Quia pulvis es, in pulverem reverteris.» Sapiens crebro idem hic aliis verbis, iisque obscuris inculcat, ut idolorum odium lectoribus imprimat, uti faciunt concionatores, cum vitium aliquod prædominans in populo insectantur. Cogor ego auctorem interpretando assectari, idemque explicando repetere: ne ergo quis me tautologiæ accuset.
Pro cinis, græce est, σποδός, at non simplex, qui τέφρα dicitur, sed sordidus, et in quo exstincti carbones permixti sunt, et aliarum rerum reliquiæ, puta fragmenta testarum, quæ igne ardentiore in fornace sæpe dissiliunt et franguntur; in his ergo est totum cor, id est cogitatio et occupatio figuli, ut ipse totus cineri et luto immersus, vitam inter cineres non humanam et vitalem, sed cineream et funebrem agere videatur. Ita Lyranus: Cinis, inquit, est cor figuli per affectionem, quia, ut ait S. Augustinus: Diligis terram, terra es; diligis cœlum, cœlum es; diligis Deum, quid dicam? divinus, imo Deus es: amor enim transformat amantem in amatum, anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat. Idem S. Augustinus lib. II De Serm. Dom. in monte, cap. IX: «Quemadmodum, inquit, terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: Terra es, et in terram ibis: sic cœlum justus e contrario dici potest: justis enim dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Quapropter si in templo suo habitat Deus, et sancti templum ejus sunt; recte dicitur, qui in cœlis es, qui
suæ et omnium bonorum auctorem et datorem. Pro quæ operatur græce est, ἐνεργοῦσαν, id est operantem, vegetam, efficacem, quæ non est otiosa et cassa, sed semper est in actu et semper agit aliquid, quod ejus vim et vigorem vitalem demonstrat; quam proinde Cicero, I Tuscul., continuatam quandam et perennem motionem nuncupat. Anima enim est vitæ et vitalis operationis, quæ ex vita jugiter manat, fons et origo: sicut enim fons semper scaturiens nunquam quiescit aut sistit, sic et anima nunquam quiescit, sed semper corpus vegetat, membra vivificat, cerebrum animat, ac in singulas partes corporis per spiritus vitales et animales, vegetationem, vitam, sensum et motum influit; cujus rei index est pulsus, qui in perpetua est agitatione et motu quamdiu homo vivit; qui si cesset, homo moritur. Item spiritus vitalis, id est vis respirandi, et respiratio continua per omnem vitam, qua desinente homo exstinguitur et desinit. Quare perperam nonnulli ex hoc loco censuerunt in homine plures esse animas, scilicet duas aut tres, nimirum vegetativam, sensitivam et rationalem, una enim est in homine anima rationalis, sed virtute triplex: ipsa enim sola obit omnia munia, quæ in plantis obit anima vegetativa, et in animalibus anima sensitiva, et in angelis anima, ut ita dicam, rationalis. Ipsa ergo vegetat hominem ut crescat, ipsa videt, audit, sentit, ipsa intelligit et ratiocinatur. Posset quoque per spiritum vitalem accipi ipsa anima: hæc enim dicitur anima, quatenus corpus animat et vivificat; eadem dicitur spiritus, tum quia ipsa est spiritalis et incorporea, tum quia homini tribuit vim respirandi, tum quia spiritus vitales et animales capiti, totique corpori producit et subministrat.
8. Terra supervacua spes illius est, — id est terram vilem sperat, puta vile lucrum, vile aurum et argentum: hæc enim nil aliud sunt, quam terra alba et rubra, ait S. Bernardus; græce est, terra vilior spes illius, et luto abjectior vita ejus, quia spem sitam habet in luteo idolo, quod ideo terra ipsa vilius est: nam terra uti a Deo creata est, manet id quod est; at idolum habet id quod non est, existimatur enim Deus, cum minime sit: unde et abjectius figulus vivit, quam est ipsa terra seu lutum idoli, quia luto se subjicit, ut servum Domino, et ut creaturam creatori suo. Denique Syrus vertit, terra spes ejus, et luteum improperii habitaculum illius: figulus enim perpetim tractat lutum, ut in eo velut domo sua habitare videatur.
Assignat radicem mali, puta cur figuli fingant idola, quia scilicet censent omnia, quæ in vita hac geruntur, non esse res serias, a quibus pendeat salus et æterna hominis felicitas, sed ludicras, quibus homines ceu pueri suis pupis modico tempore, quo vivant, ludant; ideoque idola quasi pupas fingunt, ut iis quasi diis ludicris, ludant et illudant hominibus, eorumque opes et bursas, sive per fas, sive per nefas emungant, dum figmenta hæc sua ludicraque idola care quibuslibet vendunt. Pro lusum enim græce est, παίγνιον, id est ludicrum, lusus, ludibrium, ac præsertim delectamenta, quibus ludunt pueri, uti sunt imagunculæ
9. Memini in Belgio nonnullos ad leniendum dolorem ex publicis calamitatibus conceptum, instituisse societatem ludi, et joci, cujus hoc axioma, et hæc norma erat: «Nec nimis jocosus sis, nec nimis gravis: nec nimis sape, nec nimis desipe.»
10. ticipem me præbui.» Ludit mundus cum suis amatoribus, sicut meretrix cum suis amasiis, quos deludit et expilat, perinde ac felis ludit cum mure: sic Ismael lusit cum Isaac eum persequendo, ideoque domo patris Abrahæ jussu Dei expulsus est, Genes. XXI, 10. Denique Lusus Bacchi fuit socius, a quo Lusitaniam nomen accepisse asserit Plinius, lib. III, cap. 1: «Varro, inquit, tra-
11. dit Lusum Liberi patris ac Lysam cum eo bacchantem, nomen dedisse Lusitaniæ, et Pana præfectum ejus universæ.» Lusus autem apud Celtiberos regnavit eo tempore, quo Pharao mersus est in Mari Rubro: ita Berosus, lib. V: vide hic antiquitatem Lusitaniæ, quæ tempore Moysis et Pharaonis a Luso rege nomen accepit.
quod evenit, id in bonum vertere, nostri muneris est. Synesius, lib. I De Provid.: «Sicut, ait, in scena tragœdus, quamcumque ei personam fabulæ choragus imponit, hanc cum belle agere postulat: ita Deus nobis et fortuna diversa vitæ genera, quasi personas quasdam in hac ingenti mundi fabula induit, neque unius conditio, quam alterius quidquam est vel melior, vel deterior: eam unusquisque gerit ut potest; potest autem vir bonus omni loco se recte gerere, sive mendicum ille, sive regem agat. Neque de persona altercari solet: nam et in tragædia ridiculum fuerit, hanc illum refugere aut alteram eligere: in aniculæ jawenim persona, si placeat, corollas et præconia consequitur: contra vero, si in regia se turpi-
Ludite, mortales, lusu non vitiorum, sed virtutum. Ludit avarus suis nummis, dum per usuras, fraudes, fas et nefas eos coacervat. Ludit ambitiosus suis officiis et honoribus, quos illicitis artibus sibi comparat. Ludit gulosus suis epulis, luxuriosus suis mulierculis; sed lusum hunc tristis excipit catastrophe, plausum hunc funestus sequitur planctus, dum a lusu itur ad luctum, a jocis ad focos gehennæ; nec meminit cœlestis moniti: «Udo, Udo, cessa a ludo, lusum satis, Udo,» nisi dum finito vitæ lusu, post mortem cum Udone Magdeburgensi ad tartara damnatur, orbi fit ludus, et ludibrium dæmonum. Itane vili num-
mo, exili honore, spurca feminæ larva jacitur alea gehennæ, prodigitur beata cœli gloria, luditur, inquam, immensa et interminabilis æternitas? O pudor, o stupor, o mens amens, o cor vecors? quam sapientius, sanius, jucundius et felicius ludunt, qui humilitate, charitate, patientia, cæterisque virtutum officiis ludunt, ut ea obeant læti et ludibundi ob certam spem æternæ felicitatis? Quam bene lusum vitæ suæ lusit S. Paulus dicens, I Corinth. IV, 9: «Spectaculum facti sumus mundo, angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum,» etc. Quam bene eumdem lusere S. Athanasius, S. Chrysostomus, S. Antonius, S. Franciscus, cæterique sancti? Quam bene suam personam egere in hac vitæ comœdia et fabula?
Et conversationem vitæ compositam ad lucrum; — græce τὸν βίον πανηγυρισμὸν ἐπικερδῆ, id est vitam seu vivendi modum, esse nundinas paratas ad lucrum, vel nundinationem quæstuosam; unde Syrus vertit, venditionem mercatoris, id est mercatum: sic Pythagoras, teste Cicerone, Tuscul. V, dixit, vitam hominum similem nundinis, quæ in publicis ludis toto Græciæ concursu celebrabantur, ad quos confluebant omnes, hi ut emerent, illi ut venderent. Sensus est, q. d. Idoloplastæ non aliud cogitant, quam lucrum; formant ergo idola, ut ea vendant, itaque opes coacervent: nec enim alias opes spirituales norunt, nec futuram vitam cogitant aut credunt. Simili modo S. Gregorius Nazianzenus in Tetrast. dixit, vitam hanc esse mercatum spiritualem, in quo cuilibet emere liceat merces virtutum, quibus vivat in futuro sæculo: finita enim in morte vita, quasi finitis nundinis, non ulli fas esse quippiam amplius comparare; sed audi Nazianzenum: Hanc esse vitam nundinas, credas velim: Negotiari si scias, lucrum feres, Caduca mutans commodis perennibus; Post tempus illud alterum non suppetet.
opera ejus mereatur: sic rude et cupidum vulgus hodie soli lucro intentum, illud ex qualibet re, etiam mala aucupatur: avari enim in quæstu summum bonum constituunt, ideoque lucrum sibi proponunt quasi Deum. Vespasianus imperator ad rem attentius ex rebus etiam sordidis, uti ex urina, captabat vectigal et lucrum; cum nonnulli objicerent hoc vectigal esse sordidum, respondit: «Lotium fœtet, at aurum non fœtet, ex qualibet enim re bonus et suavis est odor lucri;» honestius et cordatius Chilon apud Laertium lib. I, cap. I: «Lucrum, ait, scelere partum damnum est, non lucrum.»
Magis proprie et presse S. Bonaventura, Lyranus et Dionysius: Hostes, inquiunt, Israelitarum dicuntur superbi supra modum animæ, id est plusquam anima cujuspiam possit præsumere et sese extollere, juxta illud Isai. XVI, 6: «Superbia ejus (Moab), et arrogantia ejus, et indignatio ejus plusquam fortitudo ejus:» hoc enim videtur innuere τὸ supra modum animæ, etsi in Græco sit super animas infantium, q. d. Præsumentes supra id quod valent concipere, uti faciunt pueri stulti et insipientes. Rursum Vatablus per infantes accipit stultos; unde vertit, stultorum animis miseriores sunt omnes populi tui inimici, qui eum potentia premunt, eo quod omnia simulacra gentium pro Diis habeant. Pro omnes enim, græce est πάντες δέ, id est omnes vero; sed hæ particulæ sæpe inter se com-
12. mutantur, ac δέ sumitur pro γάρ, id est enim, et vice versa, uti superius ostendi. Occurrit enim tacitæ objectioni, quasi dicat: Ne mihi idola et idololatras insectanti objicias, hostes Israelis esse sapientes et felices, idque per idola et deos suos, quos colunt et invocant, eo quod ipsi jam dominentur imperentque populo Dei, puta Israelitis. Dico ergo illos præ cæteris gentibus esse insipientes et infelices, quia colunt muta et stupida idola, non tantum sua, sed et quarumlibet gentium quantumvis fœda et spurca, quo quid insipientius, vel infelicius? nam ne Hebræi ex vicinia Ægyptiorum, eorum idololatria inficerentur, præsertim cum eos viderent rerum dominos sibi imperare, hinc contra eos insurgit Sapiens, ac sequenti capite eorum insipientiam et infelicitatem demonstrat. Eadem de causa Baruch, cap. VI, detonat in idola Babyloniorum, ut Judæos in babylonicam captivitatem ituros ab iis colendis avertat.
Pro imperantes perperam Lyranus, Hugo et alii legunt improperantes, græce enim est, καταδυναστεύοντες αὐτόν, id est potentia et vi opprimentes illum, scilicet populum Dei. Huc facit oratio Esther, cap. XIV, vers. 7 et seq.: «Et nunc non eis (Persis hostibus nostris) sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum idolorum potentiæ deputantes, volunt tua mutare promissa, ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem,» etc. Id Gorionides narrans sic Esther facit loquentem: Ecce ipsi non dicunt te (o Deus) nos in suas manus tradidisse, sed idolis acceptum hoc ipsum ferunt, eaque adorant dicentes: Vos in manus nostras Judæos dedistis. Ex hoc loco liquet, Salomonem non esse auctorem hujus libri: nam ejus ævo nullæ gentes dominabantur Israeli, sed potius Israel per Salomonem dominabatur cæteris gentibus, præsertim vicinioribus: quare videtur liber hic scriptus sub tempora Septuaginta interpretum, quando Ptolomæus Lagi pater Philadelphi, ac Ægyptii idololatræ imperabant Judææ, uti dixi in Proœmio; unde capite sequenti Ægyptios insectari pergit. Quod enim Lyranus censet, auctorem libri esse Philonem judæum, qui post Christum vixit sub Caio Caligula Cæsare, qui Caius misit statuam suam per totum orbem, quia et Jerosolymam, ut in ea a Judæis cæterisque gentibus adoraretur, ac Judæis id facere renuentibus multas facessivit molestias, qua de causa ad eum a Judæis missus Philo repulsam tulit: hoc, inquam, parum verisimile videtur, quis enim credat hominem Judæum jam abrogato judaismo, infidelem et perfidum, esse auctorem libri canonici sancti et sacri?
— Græce ἀργοί, id est otiosi, inefficaces, inepti ad ambulandum. Pro usus, ut habent Græca et Romana, perperam aliqui legunt visus, etsi idem sit sensus: alludit ad illud, Psalm. CXIII, 4 et Psal. CXXXIV, 18; verba ex se clara sunt et patent ex dictis. S. Cyprianus, lib. III Testim. cap. LIX, pro digitis manuum, legit digiti in manibus: sensus est, q. d. Ægyptii omnium gentium deos coluerunt, puta idola, quæ nec veros digitos, nec veros pedes, nec veras manus habent, sed sunt sicut stipites et trunci; quibus, si ipsi eorum figuli similes fierent, homines esse desinerent; hinc patet Ægyptios utpote valde superstitiosos, non tantum suos, sed et aliarum gentium deos coluisse: idem post eos fecere Romani, ut deos gentium sibi haberent propitios, itaque per eos gentes omnes sibi subjugarent. Sapienter S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. II: «Nec ideo Troja, inquit, periit, quia Minervam perdidit: quid enim prius ipsa Minerva perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? hoc sane verum est, illis quippe interemptis potuit auferri, neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur. Quomodo ergo colebatur, ut patriam custodiret et cives, quæ suos non valuit custodire custodes?»
16. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos (q. d. Idoloplastes ex luto fecit idola, idemque, qui spiritum a Deo mutuo dumtaxat accepit, ut illum ei in morte reddat et resignet; hinc finxit Deos illos luteos; ergo illi non sunt veri Dii, sed ficti). Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere. — Græce πλάσαι, id est formare instar figuli, q. d. Nullus idoloplastes potest idolo suo spiritum inserere similem illi, quem ipse a Deo accepit: quare non potest sibi similem deum formare, id est, non potest formare idolum, quod habeat animam animæ suæ similem, puta non potest facere idolum animatum et rationale, q. d. Idoli faber et figulus non potest efficere, ut suus deus, puta idolum, sit homo vivus sibi similis; ergo multo minus potest efficere, ut idolum sit deus et numen: si enim non potest illi animam, quam habet inserere, multo minus poterit ei afflare deitatem, quam non habet. Græca hic variant et mendosa sunt, quare standum Vulgatæ, quæ optime sensum reddit.
sata. Sensus ergo est, q. d. Quæcumque animalia insensata vel amentia, si cum his comparentur, quæ colunt Ægyptii, inveniemus hæc illis deteriora, hoc est, animalia ab Ægyptiis culta, cum, si aliis comparentur, amentia inter rationalia sint habenda, hinc illis deteriora sunt, nam cum omnia expertia rationis sint, illa alia magis cum mente humana consonant, quoniam benigna sunt, hominique utilia: hæc vero sunt illi inimica, quod venefica sint, et illi infestissima, ut mireris quæ colant homines suæ obliti humanitatis. Ita Cantacuzenus, Osorius, Emmanuel Sa, et Christophorus a Castro.
Rursum, si substantive et proprie græcum ἄκια, translato accentu ex antepenultima in penultimam, accipias in casu dativo, qui Græcis servit pro latine ablativo, ut ἀκίᾳ sit idem, quod cum amentia, per amentiam, propter amentiam, amenter, stulte et insensate, uti nonnulli in Vulgata legunt pro insensata, sic sensus erit, q. d. Hæc animalia infestissima, quæ colunt Ægyptii, amentia hac, seu propter hanc amentiam, qua capti Ægyptii cultum eis exhibent, comparata cum cæteris animalibus, eis sunt deteriora, quod illa Deo placeant, cum usibus humanis deserviant, ad quos sunt creata; hæc vero exsecranda, cum usui sibi indebito usurpatæ divinitatis accommodata sint. Hinc Vatablus vertit, ut quæ aliis comparata, deteriora sint propter hanc dementiam, Ægyptiorum scilicet, qui animalia tam vilia et exitialia præ aliis animalibus salutiferis pro diis colunt, ideoque ea coram Deo deteriora, eique magis exosa, utpote quasi divinitatis æmula efficiunt: dementia enim fuit crocodilos et serpentes comparatos cum equis, bobus et aliis animalibus, ob hoc pro diis eligere, quod deteriora sint et magis homini inimica: hæc enim est demens et insana comparatio et electio; unde nonnulli legunt insensate, id est insane comparata, ut dixi. Addit Cantacuzenus, Ægyptios pro diis coluisse muscas et vermes ex putri materia prognatos, ideoque naturæ quasi errata ac peccata, quos proinde initio mundi Deus cum cæteris animalibus non creaverit, nec bonos nominaverit, nec eis benedixerit dicens: «Crescite et multiplicamini:» hæc enim sunt animalia plane insensata, et cæteris omnibus deteriora; verum quid de horum generatione, vel creatione sentiendum sit, dixi Gen. I.
Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus. — Effugerunt, non Ægyptii idololatræ, sed animalia, ut crocodili et serpentes ab iis pro diis culti: græce enim est, ἐκπέφευγε, id est effugit in numero singulari, quod græca syntaxi eleganter concordat cum neutro plurali ζῷα, id est animalia, q. d. Animalia quæ colunt Ægyptii, aliena sunt a Dei laude et benedictione: colunt enim ipsi serpentes; serpenti autem jam olim Deus maledixit, eo quod seduxerit Evam, dicens, Genes. III: «Quia fecisti hoc, maledictus eris super terram.» Sensus est primo, q. d. Ægyptii pro diis colunt serpentes, non tantum exitiales et horridos, sed et a Deo maledictos; quid ergo boni ab iis sperare possunt? sunt enim serpentes exosi Deo, hominibus et animalibus omnibus, ideoque fugiunt lucem, ac hominum et animalium, æque ac Dei aspectum, atque in tenebras et latebras sese abdunt: hoc notat τὸ effugerunt: ita Osorius, Jansenius, Sa et alii. Rursum effugerunt Dei laudem, quia coguntur ab idololatris ea colentibus negare quodammodo Deo laudem et benedictionem, quam res omnes creatæ reddunt Creatori suo. Secundo, noster Lorinus significantius, q. d. Animalia ab Ægyptiis culta effugerunt, id est effugaverunt a se Dei laudem et benedictionem, cum ipsamet sibi Dei laudem usurpaverunt, quando eis delata est ab illis qui «mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis, non tantum corruptibilis hominis, sed et volucrum, et quadrupedum, et serpentium,» Rom. I, 23.
Hinc S. Athanasius, orat. Contra idola, docet institutam esse idololatriam a desiderio eorum qui stupris et propudiis pleni in figmentis repraesentantur:» fabulae enim, comoediae, et tragoediae poetarum plenae sunt hisce Jovis, Martis, Veneris, etc., libidinibus, qui eas quasi deorum facinora decantant et celebrant. Quocirca turpissimam deorum vitam cultores idolorum imitandam sibi proposuerunt. Addit S. Athanasius originem idolorum investigans: «Fere omnes civitates omnibus libidinibus scatent ob immanitatem morum, quam in suis diis conspiciunt. Neque est, in hoc genere deorum, quem castum appelles. Olim certe Phoenissae mulieres ante idola prostituebantur, dedicantes numinibus suum quaestum, persuasae meretricatu ea propitiari, ac prosperitatem rerum inde nasci;» idem factitarunt mulieres Babyloniae, Persicae, Armeniacae et aliae, ut dixi Baruch VI, 42. Prosequitur S. Athanasius: «Viri quoque abdicato sexu, nec se amplius mares esse ferentes, mulierum naturam affectaverunt, tanquam ita honorificata grataque matri deorum facturi essent; omnes autem in turpissimis vivunt, et certamen inter se pravitatis suscipere videntur, et, ut dixit S. Paulus: Mulieres eorum mutaverunt usum.» Lege S. Paulum, Rom. I. Notum est Isidis sacerdotes fuisse impurissimos. Scitum est Paulinam matronam castam a Decio Mundo appetitam, cum eam pellicere non posset, per sacerdotes Isidis ei persuasisse deum Anubidem ea frui velle; itaque pro Anubide Decium se
sub finem; Epiphanius, Praefat. lib. de Haeresibus et in initio Panarii; Damascenus, initio lib. I Haeresib., ac caeteri, qui originem idololatriae saeculo diluvium secuto assignant, inter quos praecipuus est S. Cyrillus, lib. I et III Contra Julian. Intellige hoc de idololatria, quae sit nota e S. Scriptura vel aliis historiis, uti seipsum explicat S. Cyrillus et caeteri: nec enim Scriptura, nec ulla historia clare asserit idololatriam fuisse ante diluvium: nam ex signis et conjecturis valde probabiliter conjicere licet contrarium, scilicet idololatriam fuisse ante diluvium, imo fuisse causam diluvii; idque diserte docet Tertullianus, lib. De Idololatria; et probatur primo, quia Genes. VI, dicitur: «Omnis caro corruperat viam suam;» haec autem corruptio naturaliter inducit atheismum et idololatriam, uti post diluvium induxit. Hinc Serenus abbas apud Cassianum, Collat. VIII, cap. XXI, docet filios Dei, id est filios Seth, cum ingressi sint ad filias hominum, id est filias Cain, addixisse se maleficiis, superstitionibus, et daemones coluisse; qui cum non sint visibiles, verisimile est in simulacro et idolo se hominibus videndos et colendos praebuisse, ut fecerunt apud gentiles post diluvium, et etiamnum faciunt apud Indos: similia narrat Serenus de Cham filio Noe. Secundo, quia gigantes, propter quos Deus induxit diluvium, fuere impurissimi, imo athei et theomachi, uti de suis Titanibus, quos gigantes fuisse non est dubium, narrant poetae: gigantes enim cum numen Deumque spernerent, ac suo robore et fastu omnes opprimerent sibique subjicerent, videntur voluisse haberi et coli tanquam dii, ut fecit Mezentius ille dicens apud Virgilium: Dextra mihi deus est, et telum quod missile libro. Porro memoria creatoris Dei et creationis mundi cito diuque ante diluvium ex animis impiorum evanuit, uti jam dicta demonstrant. Adde diluvium tarde, puta post 1500 annos a creatione mundi contigisse. Hinc et Hebraei in Berescit Rabba, id est Genesi magna, ad cap. IV Genes. V, 17, tradunt tempore Enos, qui fuit nepos Adae ex Seth filio, homines illius aevi abjurasse fidem unius Dei, tuncque idololatriam incoepisse, ideoque se illi opposuisse Enos, et coepisse invocare nomen Domini, scilicet proprio et publico cultu: licet alii aliter sentiant.
Porro solet vindicta Dei maxime persequi perjuros, utpote læsi Numinis et nominis divini reos: hinc qui S. Antonium in testem invocando falsum jurant, solent ab eo sacro igne feriri.
14. 14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi. — Perperam Biblia Benedicti habent, impetrantes illi: sensus est, q. d. Idololatræ hostes populi tui, v. g. Ægyptii, Ammonitæ, Philistæi, etc., sunt superbi, insipientes et infelices, «supra modum animæ,» id est, ut græce est, super omni anima, sive præ omni anima, id est præ omni homine, quia cæteri homines esto sint idololatræ, non tamen Deum Deique veri cultores, puta Israelitas persequuntur, uti faciunt Ægyptii et Philistini, qui proinde gravissime in hac vita vel in futura a Deo punientur. Græce est, super animas infantium, vel ut Vaticani, infantis vecordis: nil enim insipientius anima infantis, quæ etsi sit rationalis quoad potentiam, ratione tamen ob organorum debilitatem uti nequit; sed infans prorsus est insipiens, et quoad actum irrationalis instar bruti. To ergo omnes non potest referri ad τὸ anima, cum anima sit femininum, pro omnes vero sit πάντες, quod est masculinum.
15. 15. Quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam. — q. d. Idoloplastes, non potest sibi similem, puta vivum fingere idolum sive Deum, quia cum sit mortalis, non potest fingere, dareque idolo animam immortalem (hujus enim creator est solus Deus immortalis), quare ipse idolum inanime, et quasi mortuum fingat oportet, qua de causa nefarius est, et iniquis manibus nefas operatur: «melior est enim ipse his quos colit,» σεβασμάτων αὐτοῦ, id est suis cul-
turis, puta suis idolis et diis, quos ipse ut fabricavit, sic et adorat et colit: idola enim nunquam habuerunt animam et vitam, quam habet, vel habuit ipse eorum opifex: animatus autem animaque præditus, longe re inanimi melior et præstantior est. Quid ergo magis nefarium, et iniquum, æque ac stultum, quam ut opifex effigiem a se factam et inanimem, ideoque se vivo longe deteriorem extollat super se, faciatque suum deum, ac ut talem supplex invocet et adoret? Inde S. Cyprianus loco citato pro melior enim, planius legit melior autem; quia, ut jam dixi, hæ particulæ enim, autem inter se commutantur; Noster tamen profundius vertit enim, quia dat causam, cur dixerit idoloplasten facere deum a manibus iniquis: «causa enim est, quod iniquum sit, ut homo vivus adoret rem mortuam se longe viliorem, infirmiorem, et invalidiorem, atque ut opifex adoret opus suum, cui ipse dedit esse.
Insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. — Lyranus pro miserrima, quod præcessit, legens miserrimi, sic explicat, q. d. Insensata animalia comparata his, scilicet hominibus sunt ipsis hominibus deteriora, ut reddat rationem, cur dixerit miserrimos esse, qui colunt animalia, quia scilicet insensata sunt hominibus se colentibus, utpote sensu et ratione præditis, deteriora. Alii explicant, q. d. Insensata, puta lignea et lapidea idola comparata his, nempe animalibus, sunt ipsis deteriora, q. d. ligneum idolum est deterius animali bruto; si ergo brutum non est Deus, multo minus idolum ligneum est Deus. Verum hæc parerga sunt, et a Græco dissonantia: Græcus enim sic habet: Ἄκια γὰρ συγκρινόμενα τῶν ἄλλων, ἐστι χείρονα, id est, dementia enim comparata aliis, sunt deteriora; unde et nonnulli codices Vulgatæ pro illis habent aliis. Ἄκια græce proprie est nomen substantivum singularis numeri, significans dementiam, amentiam, furorem; verum auctor hujus libri, qui subinde verba Græca novat noveque accipit (uti superius vidimus), videtur ἄκια accipere adjective in plurali et in genere neutro, ut sit idem quod ἄνοιτα, id est amentia vel insen-
natur ea ut turpia, deformia et horribilia. Quis ergo credat illos esse deos, qui sunt pulcherrimi et suavissimi? aut quod eodem redit, q. d. Sed nec, si quis aspiciat aliqua ex his animalibus, bona ea vel pulchra potest conspicere: nulla enim prædita deprehendit pulchritudine, ut propter eam sint amanda et colenda; sed potius videt ea tetra et horrida, ideoque aversanda et explodenda. Græce est, neque eatenus ut desiderentur tanquam in conspectu animalium bona sunt, id est crocodili et serpentes inter cætera animalia bona, pulchra et speciosa, non sunt boni, desiderabiles et delectabiles conspectu; ergo multo minus boni sunt cultu, ut colantur scilicet quasi dii. Aliter Cantacuzenus, q. d. Deus initio mundi non creavit muscas et vermes, quos colunt Ægyptii; unde cum Deus omnia a se creata vidit esse bona, Gen. I, inter hæc bona non vidit nec numeraverit muscas et vermes. Addit Vatablus ex Græco, animalia, quæ colebant Ægyptii, puta crocodilos, a cæteris animalibus, ut fœdos et tetros vitari ac horreri, q. d. Ergo multo magis iidem ab hominibus non colendi sunt, sed vitandi et cum horrore aversandi, ne animalibus stupidiores esse videantur: sic enim vertit Vatablus, quæque ne animalibus quidem videantur pulchra, ut eorum desiderio tangantur.
Dico secundo, Ninus primus rex Assyriorum, primus pariter idolum celebre Beli patris sui mortui, qui aut Nemrod fuit, aut ejus successor, publica regis auctoritate sub annum trecentesimum post diluvium proposuit, illudque asylum reis constituit: ita S. Ambrosius in epist. ad Rom. cap. I, S. Cyrillus, lib. III Contra Julian. non longe ante finem, S. Hieronymus in Osee, cap. II, Eusebius in chronico, et alii passim, indeque prisca idola dicta sunt Bel, Baal, Baalim, Belial, Beelpheger, Beelzebub et plurima talia; significat autem bel, vel baal, hebraice dominum, quomodo nos Deum Dominum vocamus antonomastice: vide dicta Genes. X, 10. Quare quod Graeci, teste S. Cyrillo lib. Contra Julian., volunt Cecropem eorum regem primum finxisse simulacrum, idque nominasse Jovem summum deorum, aras illi statuisse, et bovem immolasse, vel falsum est, vel intelligendum primum fuisse in Graecia. Sic et quod S. Hieronymus, Prooemio in Epist. ad Titum, ac Didymus, lib. Exegesis, asserunt a Cretensium rege Melisso coepisse idololatriam, Diodorus et Eusebius a Phrygibus, Lactantius, lib. II De Falsa relig., a Chananaeis, quia eorum conditor Chanaan ab avo Noe maledictus, primus a veri Dei cultu ad simulacra defecit: haec, inquam, vel falsa sunt, vel intelligenda sic, quod suis in locis et provinciis duntaxat fuerint primi idololatriae auctores. Sic Atlantides Africae populi primum apud se regnasse deum οὐρανόν, id est caelum, falso gloriabantur. Phoenicibus vero aeque falso theologiae et religionis initium arrogat Sanchuniation Berytius apud Eusebium, lib. I Praepar. Hinc pariter liquet errare Hebraeos, qui teste Isidoro, lib. VIII Etymol. cap. XI, tradunt primum idoli factorem fuisse Ismaelem, quin et idolo nomen Ismael fuisse.
Dico tertio, ante hoc Nini idolum celebre et universale, fuerunt alia privata, imo et publica; sed non tam universalia, quam Nini: patet, nam Ninus fuit coaevus Abrahae, Abraham enim est natus, anno 43 Nini: ita Eusebius, S. Hieronymus, Augustinus, Cyrillus, Beda, Isidorus. Ante Abraham autem fuisse idola patet, quia Thare pater ejus et reliqui Chaldaei erant idololatrae, ut habet communis Hebraeorum traditio, et patet Jos. XXIV, 2. Rursum Epiphanius, initio lib. I De Haeresib. atque ex eo et Philone Suidas, verbo Sarug, docent idololatriam in cultu imaginum sive picturarum coepisse a Sarug, qui avus fuit Thare, et septimus a Noe. A Sarug ergo videtur coepisse idololatria imaginum, non tamen statuarum.
Dico quarto, causa et initium idolorum fuit fabrica imaginum defunctorum: fecerunt enim idola, ut filiorum, aut majorum, aut regum, aut inventorum artium, aut beneficorum et amicorum memoria servaretur; tales ergo homines defuncti habiti sunt dii, cum ipsi quasi in caelum recepti colerentur, pro quibus deinde se in terris daemonia colenda supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis et perditis hominibus flagitarunt, inquit Augustinus XXII Contra Faustum, XVII, Cyprianus, initio lib. De Idol. Vanit., Herodianus, lib. I, Tertullianus, Apolog. cap. XI, Eusebius, lib. VII Praepar. VII, Lactantius, lib. I, cap. XVII. Idem de Sarug docet Suidas supra: «Hoc, inquit S. Cyprianus, ita esse, Alexander Magnus insigni volumine ad matrem suam scribit, metu suae potestatis sibi proditum de diis hominibus, a sacerdote secretum, quod majorum et regum memoria servata sit, inde colendi et sacrificandi ritus inoleverit;» hinc et a sepulcris regum et clarorum virorum, templorum originem deducit Eusebius, lib. II De Praepar, cap. VIII, Lactantius et Clemens Alexandrinus in Protreptico: «Superstitio, inquit, templa condere persuasit: quae enim prius hominum sepulcra fuerunt, magnificentius condita templorum appellatione vocata sunt:» sic et apud christianos templa erigebantur ad sepulcra martyrum, indeque martyria vocabantur, uti dixi Apocal. VI, 9. Hac de causa S. Augustinus, XVIII De Civit. V, docet Serapidis simulacrum digito ad os admoto, indicare solitum, ut taceretur Serapidem fuisse hominem, imo et poenam mortis constitutam iis, qui Serapidem hominem fuisse dicerent, cum tamen vere hominem fuisse constaret. Ritum apotheoseos Caesarum, sive relationis Caesarum in deos, habet Herodianus, lib. IV, initio. Neque aliud vult hic Sapiens: tantum enim vult dicere, ex nimio affectu et dolore suorum initium sumpsisse idololatriam, quod apud varias gentes diversimode factum; apud quosdam patre exstruente imaginem filii, apud alios filio patris, apud alios marito uxoris, apud alios aliis defunctis, ut insinuat Sapiens vers. 21; idolum ergo finxit defunctorum amor et ambitio, provexit adulatio et metus principum, firmavit fraus daemonum, splendor idolorum, tot saeculorum error et usus.
Dico quinto, magis obvium et proclive est, ut filio pater, quam ut filius patri aut alteri imaginem et idolum erigat; ac consequenter idolum filii, vel primum, vel inter prima fuisse videtur: probatur primo, quia huc inclinant verba Sapientis, cui nihil ex antiquitate contrarium afferri potest; et alia ex parte omnino est verisimile, auctorem hujus libri virum ubique pium, doctum et gravem traditione accepisse hanc suam sententiam. Secundo, quia patres magis amant filios maxime teneros, quam filii ament patres; ergo proclivius amor et dolor parentum, iis excussit imagines erigendas filiis defunctis, quam contra: maxime cum patres per filios quasi semper esse et vivere cupiant, non contra. Probatur tertio, exemplis: nam Lactantius, lib. I De Falsa relig. cap. XV, ex Cicerone docet, ipsum Tulliolam suam filiam defunctam, deam facere conatum erecto illi simulacro, idque imitatione veterum; ergo veterum hic mos fuit. Rursum Fulgentius, lib. I De Diis gentium, initio cap. de Idol., ex Diophante Lacaedaemonio antiquissimum habet exemplum idoli, quod Sy-
Audi S. Cyprianum, initio lib. De Idololat.: «Antrum Jovis in Creta visitur, et sepulcrum ejus ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum esse manifestum est; inde Latium de latebra ejus nomen accepit. Hic litteras imprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit, inde aerarium Saturni vocatur; et rusticitatis hic cultor fuit, inde falcem ferens pingitur; hunc fugatum hospitio Janus exceperat, de cujus nomine Janiculum dictum est, et mensis Januarius institutus est. Ipse bifrons exprimitur, quod in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare videatur.» Atque cum Saturno jam forcions Jovem regnavit in Italia, cui successit filius Picus, post quem Faunus, qui fuit pater Latini, Aeneae soceri. Hinc collige, quam parum abfuerit deorum aetas a Trojano saeculo, inquit Genebrardus in Chron.; Aeneas enim capta Troja fugit in Italiam. Tunc ergo simul floruere praecipui dii, id est homines inter deos relati a Graecis et Latinis, qui fuere numero duodecim, quos Ennius his duobus versibus complexus est: Juno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Jupiter, Neptunus, Vulcanus, Apollo. Saturnum et Bacchum addit Eusebius, lib. IV De Praepar. Horum sepulcra olim exstabant in Graecia et Latio, ac praesertim Jovis in Gnoso urbe Cretae: ita Eusebius, Clemens, Lactantius, S. Cyrillus, et alii jam citati. Porro multi ex his fuere filii Saturni, qui proinde Sator deorum vocatur: Saturnus enim ex Rhea sive Ope genuit Jovem, Cererem, Junonem, Neptunum, Plutonem, etc., teste Lactantio, lib. I, cap. XIV ex Ennio. Denique S. Thomas, II II, Quaest. XCIV, ex hoc capite colligit quatuor causas et origines idololatriae. Prima fuit nimius amor vel timor, homines enim nimie filium, patrem aut principem amantes, vel nimis venerantes honorem divinum ei impenderunt. Secunda fuit pulchritudo imaginis, qua naturaliter delectantur et capiuntur homines. Tertia fuit ignoratio Dei: quia enim Deum alium non inveniebant, hinc creaturis divinitatem attribuerunt. Quarta fuit fraus daemonum, qui in idolis coli cupientes per ea dabant responsa, vel mira quaedam patrabant.
nophanes Aegyptius splendidus filio demortuo erexit; additque inde idolum dictum quasi εἶδος δλου, id est species doloris: hic autem in morte filiorum acerbissimus est. Huc accedit Noster Hieronymus Prado in cap. VIII Ezechiel, sub finem, ubi primo, asserit, hunc Synophanem fuisse primum (quod etiam asserit Holcot) idolatram, esseque eum, quem hic notat Sapiens, et hinc hebraice idola dici atsabim, aven, id est dolores, labores; secundo, Aegyptios auctores idolatriae exstitisse; tertio, hunc filium videri esse Adonidem: Σιδνοφάνης enim corruptum videtur in nomen Adonis; unde Stephanus, lib. De Urbibus: Amatus, inquit, fuit urbs Cypri vetustissima, in qua Adonis Osiris colebatur, qui cum Aegyptius esset, Cyprii et Phoenices perpetuum sibi fecerunt. Quarto, Epiphanius, initio lib. De Haeresib., et ex eo Suidas, voce Abraham, docet Thare, qui avum habuit Sarug et Abraham filium, primum ante Saturnum, Jovem, Rheam, ac Junonem, et alios deos, statuas ex luto arte figulari, id est idola statuarum fecisse, illumque esse primum, cujus filium, scilicet Aram, Scriptura meminit ante patrem esse defunctum, quasi innuat, id ideo factum, quod Thare primus filio defuncto idolum erexerit, ideoque a filio Abrahamo de idolorum cultu gravissime reprehensum. Et sane si Thare primus statuas idololatricas finxit mortuis, non dubium quin vel maxime filio Aram, et parvulo defuncto, si quem talem habuit, finxerit; quae si vera sunt, videtur hic Sapiens notare hunc Thare, quod primus statuam filio defuncto erexerit: nam Sapiens hic de imagine statuae loqui videtur. Unde vers. 17, graece vocat γλυπτά, id est sculpta; et vers. 21, lapides et ligna. Si tamen ad imagines pictas Sarug quis haec referat, non repugno, sed vellem auctorem priscum, qui Sarug imagines filio defuncto primum erexisse diserte asserat: quare quod Julius Hyginus, lib. I Fabul. cap. CCLXXIV, ait, Daedalum Eupolami filium primum deorum simulacra fecisse, accipiendum est inter Graecos, vel Athenienses: nam ante hunc fuerunt Chaldaei, Thare et Sarug. Denique Victor Massiliensis docet, Nemrod doloris gratia statuam posuisse filio, quem unicum amiserat, ac ad eam sacra fecisse, hostias immolasse, et idololatriae auctorem exstitisse: huc accedit noster Sebastianus Barradius, tom. IV in Evang., part. VIII, qui opinatur Ninum vel quem alium primum filio suo, qui ab avo vocatus sit Belus vel Baal, idolum publicum constituisse: nec enim de privato, sed de publico idolo loqui hic sapientem: idem opinatur Guilielmus Parisiensis, lib. De Legib. cap. XXV. Verum Eusebius, S. Augustinus, Cyrillus et caeteri docent Ninum Belo patri suo, non filio, primum idolum posuisse. Porro, quod Lactantius, lib. I Instit. cap. ult., ex Theophilo et Thallo ait, Belum Saturno, qui sator fuit deorum, tempore fuisse aequalem, et utrumque uno tempore adolevisse, caeteri pas-
sim confutant: Saturnus enim et Jupiter longe posteriores fuere Belo, Nemrod, Nino et Abrahamo: Saturnus enim in Creta regnavit, ac inde fugatus a Jove filio, in Italia et Latio, centum annis ante bellum Trojanum, quod contigit sub tempora Samsonis, qui multis saeculis, non tantum Belo et Abrahamo, sed et Mose fuit posterior, teste Eusebio in Chron.; unde Epiphanius Praefat. lib. I Contra Haereses, sic ait: «Postea (post Thare et Abraham) deificarunt, aut infelices tyrannos, aut praestigiatores spectra orbi terrarum exhibentes, monumenta ipsorum venerantes; et longo tempore postea, Saturnum, et Jovem, Rheamque ac Junonem, et alios deinceps.» Accedit, quod Saturnus et Jupiter sint latina nomina; Latini autem Babyloniis, Assyriis et Hebraeis, qualis fuit Nemrod et Bel sive Belus, longe fuere posteriores: dicitur enim latine Jupiter, quasi juvans pater; Saturnus, quasi satur annis, teste Cicerone, lib. II De Natura deorum: quin et Lactantius ipse loco citato: «Agamemnon, inquit, qui gessit bellum Troicum (Trojanum), Jovis abnepos fuit, et Achilles Ajaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit.» Ergo non diu ante bellum Trojanum vixit Jupiter, cum Bel sive Belus multis saeculis ante illud exstiterit; bellum enim Trojanum exstitit paucis annis ante Samsonem. Imo Noster Salianus in Annal. Trojam captam asserit anno ultimo Ahialon judicis Israel, cui successit Abdon judicans Israel octo annis, deinde Samson; unde Eusebius in Chron. a nativitate Abrahae, qui natus est anno Nini (qui Belo successit) 43 usque ad captam Trojam, numerat annos 825, a nativitate vero Moysis ad captam Trojam numerat annos 310. Error inde accidit, quod cum Latini suum Jovem et Saturnum censerent esse primos et antiquissimos deorum, ac talem pariter apud Assyrios audirent esse Belum, inde concluserint Belum fuisse eumdem, vel certe coaevum Saturno, cum Belus longe anterior fuerit, aeque ac Assyrii anteriores fuere Latinis; inde rursum factum, ut nonnulli nomen Jovis extenderint ad Belum, eique dederint nomen Jupiter Belus, ac Beli patrem vocent Saturnum; sed nimirum nominibus abutuntur, et hic abusus parit confusionem deorum et temporum.
lia gloriosa de tyrannis, aeque ac idolis virtutum trophaea retulere. 17. Et hos, quos in palam homines honorare non poterant, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. — Graece, ut absenti tanquam praesenti adularentur studiose. Haec est altera causa idolorum et idololatriae, scilicet adulatio: multi enim ut regibus aliisque potentibus adularentur, eorumque gratiam aucuparentur, fecerunt eorum imaginem evidentem, graece ἐμφανῆ, id est claram, manifestam, et ad vivum expressam, eamque ut numen colere coeperunt. Audi S. Cyprianum initio tract. De Idol.: «Deos non esse, quos colit vulgus, hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos, postmodum etiam in morte coeperunt; inde illis instituta templa; inde ad defunctorum vultus per imaginem detinendos expressa simulacra, quibus et immolabant hostias, et dies festos dando honores celebrabant; inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas: Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina; Castor et Pollux alternis moriuntur, ut vivant; Aesculapius ut in deum surgat, fulminatur. Hercules ut hominem exuat, Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit.»
Audi Tertullianum, initio lib. De Idolol.: «Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa judicii, idololatria.» Subdit deinde in idololatria inesse crimen homicidii, adulterii, stupri: «Idololatres, inquit, idem homicida est. Quaeris quem occiderit? si quid ad elegii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum, sed seipsum. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa Dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatrem periisse, is negabit idololatrem homicidium fecisse. Proinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas: nam qui falsis diis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est, sic et in stupro mergitur: quis enim immundis spiritibus operatus, non conspurcatus et constupratus incedit? Atque adeo Scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. Fraudis conditio ea est, opinor, si quis alienum rapiat, aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria Deo fraudem facit, honores illi suos denegans, et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam conjungat.» Ac post nonnulla eidem inesse alia scelera, ita docet: «In illa et concupiscentiae saeculi: quae enim idololatriae solemnitas sine ambitione cultus et ornatus? in illa lascivia et ebrietates, cum plurimum victus, et ventris, et libidinis causa frequentatur: in illa injustitia, quid enim injustius ea quae justitiae patrem nescit? in illa etiam vanitas, cum tota ejus ratio vana sit: in illa mendacium, cum tota substantia ejus mendax sit. Ita fit ut omnia in idololatria, et in omnibus idololatria deprehendatur.» Tropologice idem dicas de idolo avari, quod est phantasma auri; ac superbi, quod est phantasma excellentiae; ac luxuriosi, quod est phantasma amasiae; ac gulosi, quod est phantasma epularum et vinorum: dum enim quisque hoc suum phantasma velut idolum amat et colit, ut illo fruatur, ruit in omnia scelera. Ut ergo illa caveas, idolum hoc tuum, quod in mente et phantasia tibi fabricasti, evelle, contere et confringe.
temptus, principium et causa est perjurii omnisque nequitiae. 30. Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. — Utraque, id est utrorumque retributio, scilicet idololatriae et perjurii condigna poena et supplicium obveniet idololatris; graece est, ἀμφότερα δὲ αὐτοὺς μετελεύσεται τὰ δίκαια, id est, utraque illis evenient justa, scilicet supplicia; aut, utraque ipsos punient juste: μετελεύσομαι enim subinde idem est quod κολάζω, id est punio: ita Lexicographus ex Synesio et Thucydide; Vaticana vertunt, utraque autem illos insequentur jura: omnia haec eodem redeunt; sensus ergo est, q. d. Utraque (utriusque criminis, scilicet idololatriae et perjurii) justa vindicta eos invadet, aut poenam de illis sumet; utraque supplicii justa causa, ratioque eos corripiet, jusque suum exsequetur; utramque hoc ad supplicium illis imputabitur, et quod de Deo male senserunt, et quod pejeraverunt. In graeco plurale est, utraque justa comprehendent eos, videlicet supplicia, vel quia duo haec scelera illos poenis subjicient. Pro justitiam, graece est, ὁσιότητος, id est sanctitatem, puta religionem juramenti: hoc enim sanctum est et sancte servandum, ideoque nuncupatur sacramentum. Licet enim idololatra juret per idolum, quod non est Deus, ac proinde in re ipsa non juret nec pejeret, tamen ex mente sua, qua credit idolum esse verum Deum, jurat et pejerat: error enim idololatriae, quo quis idola sua putat veros esse deos, efficit, ut pejerando sacrilegus habeatur et injustus, ait S. Augustinus, epist. 154 ad Publicolam, et habetur XXII, Quaest. I, cap. Movet...
31. Non enim juratorum virtus (Graece, δύναμις, id est potentia), sed peccantium poena perambulat semper injustorum praevaricationem. — Pro juratorum, graece est, ὀμνυμένων, quod est vocis mediae, tamque active verti potest jurantium, uti legunt Complutenses et Regii, quam passive juratorum, id est idolorum, per quae juratur, idque huic loco aptius convenit, q. d. Esto idola, per quae jurant idololatrae, nullam habeant virtutem, id est vim et potentiam puniendi eorum perjuria, ideoque ipsi etiam idololatrae et perjuri ea contemnant, sciantque imbecilla esse et invalida ad se castigandum, tamen peccantium, praesertim idololatrarum et perjurorum, poena a Deo iis intentata perambulat, puniens injustorum praevaricationem, scilicet idololatriam et perjurium, qua tum falso, tum per falsos deos jurantes duplicem Deo vero injuriam faciant, primo, quod Deo vero opponant et praeponant idola et deos falsos; secundo, quod per ea, quae existimant Deum esse verum, falso jurent et pejerent: jurant enim et pejerant per ea, perinde ac si per Deum verum jurarent, cumque in testem falsi vocarent: qua insignis est Dei veri injuria et contumelia. Pro
poena graece est δίκη, id est causa forensis, qua apud judicem agitur, lis, actio, judicium, jus, sententia, poena, item justa vindicta; unde Δίκη a poetis fingitur esse dea judiciorum, inde dicta, quod juste lites dirimat, et sontes puniat; hinc dicitur esse virgo, quia justitia et vindicta pura debet esse et integra; unde Hesiodus: «Virgo justitia, inquit, prognata est Jove.» Hoc ultimum significatum huic loco est aptissimum, q. d. Δίκη, id est vindicta divina per idololatras, perjuros et sceleratos perambulat, ut eos comprehendat ac pro meritis feriat et plectat, sicut praetor forum perambulat, ut fures capiat et suspendat; hinc Deus dixit Caino fratricidae: «Nonne si bene egeris recipies, sin autem male, statim in foribus peccatum aderit,» id est peccati ultio, velut lictor te persequetur et plectet; unde Vatablus hoc loco vertit, non enim eorum (idolorum) per quos juratum est potentia, sed ultrix peccatorum justitia, prave factorum poenas ab injustis semper exigit: sic et Cantacuzenus, Jansenius et alii. Hinc pro perambulat, graece est, ἐπεξέρχεται, id est, ut Budaeus in Comment. ling. graec. p. 99, percursat, invadit, infestat, populatur, in jus rapit, judicat et ulciscitur.
16. 18: «Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra, fiat fiat.»
SYNOPSIS CAPITIS.
lia gloriosa de tyrannis, aeque ac idolis virtutum trophaea retulere. 17. Et hos, quos in palam homines honorare non poterant, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. — Graece, ut absenti tanquam praesenti adularentur studiose. Haec est altera causa idolorum et idololatriae, scilicet adulatio: multi enim ut regibus aliisque potentibus adularentur, eorumque gratiam aucuparentur, fecerunt eorum imaginem evidentem, graece ἐμφανῆ, id est claram, manifestam, et ad vivum expressam, eamque ut numen colere coeperunt. Audi S. Cyprianum initio tract. De Idol.: «Deos non esse, quos colit vulgus, hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos, postmodum etiam in morte coeperunt; inde illis instituta templa; inde ad defunctorum vultus per imaginem detinendos expressa simulacra, quibus et immolabant hostias, et dies festos dando honores celebrabant; inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas: Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina; Castor et Pollux alternis moriuntur, ut vivant; Aesculapius ut in deum surgat, fulminatur. Hercules ut hominem exuat, Oeteis ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit.»
1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. 2. Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. 3. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis. 4. Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, 5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. 6. Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. 7. Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. 8. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. 9. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. 10. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: 11. quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12. Sed et aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa, et sculptilia fingit. 14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: 15. quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16. Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. 17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam. 18. Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. 19. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus.
pœna græce est δίκη, id est causa forensis, qua apud judicem agitur, lis, actio, judicium, jus, sententia, pœna, item justa vindicta; unde Δίκη a poetis fingitur esse dea judiciorum, inde dicta, quod juste lites dirimat, et sontes puniat; hinc dicitur esse virgo, quia justitia et vindicta pura debet esse et integra; unde Hesiodus: «Virgo justitia, inquit, prognata est Jove.» Hoc ultimum significatum huic loco est aptissimum, q. d. Δίκη, id est vindicta divina per idololatras, perjuros et scelestos perambulat, ut eos comprehendat ac pro meritis feriat et plectat, sicut prætor forum perambulat, ut fures capiat et suspendat; hinc Deus dixit Caino fratricidæ: «Nonne si bene egeris recipies, sin autem male, statim in foribus peccatum aderit,» id est peccati ultio, velut lictor te persequetur et plectet; unde Vatablus hoc loco vertit, non enim eorum (idolorum) per quos juratum est potentia, sed ultrix peccatorum justitia, prave factorum pœnas ab injustis semper exigit: sic et Cantacuzenus, Jansenius et alii. Hinc pro perambulat, græce est, ἐπιζέρχεται, id est, ut Budæus in Comment. ling. græc. p. 99, percursat, invadit, infestat, populatur, in jus rapit, judicat et ulciscitur.
Olim in causa dubia reos mittebant ad oratorium S. Stephani, ut se juramento de crimine objecto purgarent; ac si pejerabant, illico cœlitus castigabantur: idem de Oratorio S. Martini scribit Gregorius Turonensis, lib. VIII Hist. cap. XVI, ubi inter alia narrat, incendiarium quemdam incendium a se commissum negantem, et pejerantem in æde S. Martini ultricibus e cœlo flammis fuisse absumptum. Idem fiebat in Oratorio SS. Processi et Martiniani, de quibus ait S. Gregorius, hom. 32 in Evang.: «Ad exstincta eorum corpora viventes ægri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et a dæmonio vexantur.» Et in Oratorio S. Felicis Nolensis, ad cujus Ecclesiam S. Augustinus, uti ipse refert epist. 437 ad Hippon., misit Bonifacium presbyterum de crimine accusatum, ut se ibi per juramentum purgaret; et si reus esset, per solitam Dei vindictam se proderet. Additque S. Augustinus: «Nos novimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter dæmones confitentur, furem quemdam, qui ad ejus locum venerat, ut falsum jurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere.» Tale quoque fuit Oratorium S. Apollinaris Ravennæ, ubi Maximus de simoniæ crimine per juramentum se purgavit, teste S. Gregorio, lib. VII, epist. 7 et seq.; ac super omnes Basilica S. Petri, supra cujus corpus juramento se purgare solebant episcopi sceleris accusati, teste S. Gregorio, lib. II, epist. 23, et lib. II, epist. 8.
tes: unde Hesiodus in lib. II Ergis, vers. 39: Quintas (dies cujusque mensis), ait, vitato quia difficiles et graves. In quinta enim aiunt Furores obambulare juramentum vindicantes, quod contentio genuit demum perjuris. Et Tibullus: Ah miser, et si quis primo perjuria celat, Magna tamen tacitis pœna venit pedibus.
Vis exempla? accipe. Cleomenes, cum Argivis septem dierum pepegerat inducias addito jurejurando; nocte dein tertia eos invasit multosque occidit dicens, se pactum de diebus non de noctibus: ultio eum secuta est, nam et urbe, cujus gratia violarat conventa, frustratus est, eo quod mulieres detractis e templis deorum armis illum ultæ sunt: perinde quasi diis ipsis, quos contempserat pœnas de ipso sumentibus. Postremo versus in dementiam, ipse sibi gladiolo quodam fodit et incidit corpus a talis usque ad loca vitalia, itaque vitam finiit ridens et ore diducto. Agesilaus barbaros qui jurisjurandi religionem violassent laudare ac probare solebat dicens, illos nulla re magis Deos sibi infestos reddere, quam si sacrosanctum jusjurandum temere violarent: ita Ælianus, lib. XIV De Variis hist. Pericles Atheniensis amico roganti, ut pro se falsum diceret testimonium, cui adjunctum erat jusjurandum, hoc est perjurium, respondit: Se quidem amicum esse, sed usque ad aram; sentiens aliquousque gratificandum amicis, sed citra juramenti violationem. Denique S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. XV, celebrat nobilissimum exemplum M. Attilii Reguli, qui captivus apud Carthaginenses ab illis missus est Romam, ut ageret cum senatu de commutandis utrinque captivis, prius præstito per Deos juramento, ni id impetraret se ad eos rediturum. Cumque id non impetraret, imo ipsemet senatui hanc commutationem dissuaderet, ut juramenti fidem servaret, ad Carthaginenses rediit, etiamsi sciret se ab iis excarnificandum, uti et factum est. Addit S. Augustinus alterum de Saguntinis in Hispania exemplum, qui ut fidem Romanis juratam servarent, vivi cremari maluerunt, quam urbem dedere Carthaginensibus.
Prosequitur insectari idola et eorum figulos, sive idoloplastes; igitur initio gratias agit Deo, quod Israelitas ab idololatria puros castosque in sui fide et cultu conservarit; deinde vanitatem et fallaciam idolorum ex ipsis eorum figulis coarguit.
qua pleni sunt dæmones, ideoque furunt, et leves sui neglectus graviter ulciscuntur, ac idololatras et magos, minus sibi obsequentes, pessime accipiunt et mulctant. Nota hic quatuor dotes Dei in gubernando, primam, benignitatem et suavitatem; secundam, veritatem et fidelitatem; tertiam, longanimitatem et patientiam; quartam, misericordiam et clementiam: hasce a Deo discant et poscant reges, rectores et gubernatores.
gubernas omnia. Pro suavis, græce est, χρηστός, id est bonus, benignus, probus, humanus, facilis ad gratificandum, commodus, clemens; item utilis, fructuosus, officiosus, egregius, strenuus: talis habuit Χρηστός, id est Christus noster, qui proinde a gentilibus vocabatur Χρηστός, id est Chrestus, et christiani vocabantur chrestiani, quia erant benigni et benefici omnibus. Sensus est, q. d. Idololatræ colunt deos inutiles, imo maleficos: tales enim sunt dæmones, qui a magis invocati exilem opem præstant, ut eisdem majorem noxam, tum in corpore, tum in animo inferant; at Deus noster est utilissimus, æque ac benevolentissimus et beneficentissimus, qui nos omnibus bonis cumulat: gratulamur ergo nobis de tali Deo optimo maximo, quodque nos a diis pessimis liberarit: ita Cantacuzenus, qui notat esse antithesin inter Deum et idola, qualem assignavi.
crat; unde vicissim a Deo in gratiam, amorem, et favorem pristinum recipitur. Sic de gentibus a diis ad Deum per Christum convertendis, ait Isaias cap. XLIV, 5: «Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob: et hic scribet manu sua, Domino:» et David, Psalm. CXVIII, 94: «Tuus ego sum, ait, salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.»
ὅ, jam illud deest in græco, qui proinde sic habet, non peccabimus autem, cum sciamus nos tibi æstimatos, vel tibi curæ et in pretio esse: hoc enim maxime quemlibet nostrum a peccato avocare debet, quod sciamus nos Deo curæ, charos, et in pretio esse, ac a Deo inchoate saltem prædestinatos, ut simus sui filii et hæredes, ac cohæredes Christi. Deus enim omnes fideles et justos destinavit ad gloriam, itaque inchoate eos prædestinavit. Ita S. Augustinus, De Fide et Oper. cap. XXII, qui legit in præterito, non peccavimus, uti correxerunt Lovanienses, licet contextus exigere videatur non peccabimus, ut habent Græca: quis enim cogitans se in Dei amicitiam, familiam et familiaritatem adscriptum peccare audeat, ut tantum bonum pro vili cupiditate vendat et prodigat? quis serio reputans se a Deo electum et vocatum ad tantam gratiam et gloriam, non contendat totis viribus digne vocatione tanta vivere, ut dignum se cœli civem et angelorum socium exhibeat? «Quis digne cogitans habitationem apud Deum, in qua omnes prædestinatione sunt deputati, qui secundum propositum vocati sunt, non enitatur ita vivere, ut tali habitationi congruat?» ait S. Augustinus loco citato. Secundo et magis genuine, noster a Castro: Videtur, inquit, Salomon loqui de populi electione præ aliis populis (non de prædestinatione), de qua Moyses, Deuter. XXXII, 8: «Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.» Hæc igitur cognitio et persuasio, quod sumus de numero populi Dei, et quod sumus adscripti in catalogum fidelium ejus, maxime nos continet aut continere debet in omni pudore ac timore, ne peccemus, et eo magis quo magis in ejus familiaritatem insinuamur. Favet græcum λελογισμέθα, id est tuis rationibus adscripti sumus, tuo computui assignati, tibi computati: λογίζομαι enim est verbum arithmeticum, et mercatorum computus designat.
23 and 24. 3. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis. — To justitiam non est in Græco, sed tantum τὸ κράτος, id est virtutem, id est vim, robur et efficaciam; Syrus, justitiæ perfectio est, ut quis agnoscat te, et ut quis sciat veritatem tuam radicem immortalitatis; Arabicus, quia cognitio in te est justitia perfecta, et agnitio potentiæ tuæ radix est privationis mortis. Nosse te, scilicet non tantum speculative, uti cognovere philosophi, sed et practice, uti nosse Deum decet et par est, ut scilicet notitia Dei pariat affectum et amorem Dei: in hoc enim amore, sive charitate sita est perfecta justitia. Et scire justitiam et virtutem, id est potentiam tuam, radix (id est principium est) immortalitatis. Hæc enim scientia, qua scimus Deum esse justum et omnipotentem, ideoque posse et velle omnia scelera pro meritis punire, ingenerat
voces sunt post excidium Babylonis, cap. XVIII, 8 et seq.; et cap. XI, vers. 17; et cap. XIV, vers. 7. Antistrophe Salomoni est gnome Jeremiæ, cap. IX, vers. 23: «Non glorietur Sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur scire et nosse me.»
Secundo, quia in pictura magnæ artis est bene pingere umbras: per illas enim repræsentantur rerum altitudines, profunditates, montes et valles, distantiæ et intervalla. Sane vidi Romæ per umbras in parietibus alternatas, ita ad vivum hæc repræsentari, ut quemlibet intuentem dubium redderent, an vere in pariete foret ista eminentia et profunditas, an vero per picturam et artem tantum esset efficta et adumbrata; unde ipsa pictura vocatur adumbratio, et pingere adumbrare, ac σκιαγράφοι appellantur, qui lineamenta umbrasque inducunt, quibus ea quæ plana sunt, in pictura eminere videantur.
Effigies sculpta per varios colores. — Pro effigies, græce est εἶδος, id est forma, species, figura; unde diminutivum εἴδωλον, id est idolum, q. d. diminuta figura, exilis forma, species parva et contracta, deiculus, parvus deus, exiguum numen. Pro sculpta, græce est σπιλωθέν, id est maculata, id est variegata variis coloribus: maculæ enim vocantur, tum notæ, quibus pictores solent imagines et picturas distinguere et illustrare; tum
colorum variegationes; unde Seneca, epist. 116: «Delectant nos, inquit, ingentium maculæ columnarum;» adde, Sapiens hac voce suggillat idola quasi coloribus, non tam depicta, quam maculata et sordidata sint, ut ea in odium adducat, tum quia colores ipsi in se sordidi sunt et maculosi; tum quia si Deum spectes, utique idola hæc Dei coloribus depicta, maculata dici debent, Deum enim, qui merus est spiritus, ideoque coloris expers, terrestribus fœdisque coloribus picturæ inficiunt et maculant, adeoque Deum exhibent non spiritalem, sed corporeum et coloratum. Noster profundius vertit, sculpta, tum ut innuat prisca idola fuisse statuas affabre exsculptas, quæ deinde variis coloribus pingebantur; tum quia ipsa coloratio et pictura per catachresin vocatur sculptura: pictor enim pingendo rem variis coloribus, nunc albicantibus et claris, nunc nigricantibus et obscuris, præsertim dum iis rerum eminentias vel profunditates, sive montes et valles repræsentat (unde et græcum σπῖλος non tantum maculas, sed et eminentias resque eminentes, uti sunt rupes, scopuli, insulæ in mari, significat) rem ipsam quasi exsculpit, uti videre est in vitris affabre expictis; hinc idola quælibet, etiam expicta duntaxat, vocantur sculptilia in Scripturis, ut Exod. XX, 4: «Non facies tibi sculptile,» id est idolum; Psalm. CV, 19: «Et adoraverunt sculptile;» Isai. XLII, 17: «Qui confidunt in sculptili,» et passim apud prophetas.
25 and 26. 6. Malorum amatores, digni sunt (addunt Lyranus, Hugo, Dionysius, morte, sed τὸ morte dele cum Romanis et Græcis) qui spem habeant in talibus (perperam aliqui legant in tabulis), et qui faciunt illos, et qui diligunt (græce, ἐπιθοῦντες, id est qui desiderant), et qui colunt, — q. d. Justa idololatrarum mala, imo pessima idola amantium pœna est ipsa idololatria, quod scilicet in diis, hoc est in idolis mutis et brutis, imo diabolicis, ideoque exitialibus et nocentissimis, spem suam ponant, utpote a quibus nihil boni sperare possint, sed omne malum: idololatrarum, inquam, omnium, tam eorum qui Deos illos faciunt et fabricant, quam qui eosdem amant et colunt. Vatablus, malorum amatores, talesque spes habere digni talium opifices, amatores, cultores. Lucas Brugensis in Notis explicat, q. d. Malitiæ omnis uberrimum fontem amant et ii qui faciunt idola, et ii qui fieri colique desiderant, et ii qui colunt, ac proinde digni sunt, qui vanas atque inanes spes in illis habeant. Noster vero a Castro sic, malorum amatores, hoc est capti amore studioque idolorum, et digni qui vanam in illis habeant spem, hi sunt, tam qui ea faciunt, quam qui desiderant, vel amant, vel colunt: omnia hæc eodem redeunt.
ea patinas, illam vero ad formandas matulas, aliaque vasa ad alios usus, prout ipsi libuerit et visum fuerit: atqui figulus, ut subdit vers. 8, simili modo ex eodem luto fingit idolum, judicatque et eligit ad hoc partem luti, quæ ipsi aptior videtur. Ergo idolum si materiam spectes plane simile, imo idem est cum materia patinarum et matularum, quæ vilissima est, puta lutum; sin artificem spectes, idem est figulus, qui idolum, et qui matulam fingit; quam ergo vilis est figulus et vile lutum, tam pariter vile est opus ejus, puta idolum ab eo plasmatum: quare recte Arnobius, lib. VI Contra Gentes, idololatras hoc argumento velut telo pungit et perimit: «Quænam est ergo ratio, inquit, ut si omnia hæc corpora intacta atque insecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate cœlesti, ea formas si accipiant hominum, si auriculas, nasos, buccas, labra, oculos, cilia, continuo dii fiant, et in ordinem cœlitum referantur et censum? Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adjectione ipsa cogamini, aliquid eis credere divinitatis majestatisque collatum?» etc. Præ cæteris idolis aureis et æreis meminit luteorum, tum quia hæc plurima erant, et a pauperibus passim parvo pretio comparabantur; tum quia luteorum vilissima est materia, sordidissima plasmatio, sordidissimus artifex; qui tamen plenum in ea habet dominium et imperium, ut mira facilitate ex luto molli formet et fingat illa ea forma et figura, qua ipsi libitum fuerit: quæ omnia vilitatem summam idolorum coarguunt; unde subdit:
Juvenalis ridet Ægyptios, quod allia et porros pro diis colerent, aitque: O sanctæ gentes, quibus hæc nascuntur in hortis Numina! Simili modo rideas idoloplastas, iisque dicas: O sanctos plastas, qui lutea numina plasmant! O sanctas palmas, queis condere numina fas est! O divos digitos, qui possunt fingere divos!
Non quia laboraturus est. — Labor hic a variis varie accipitur, primo et genuine, pro eo quo figulus operose laborat in formando idolo, singulisque ejus partibus et membris, iisque conservandis ne rumpantur vel frangantur, uti jam dixi. Secundo, quo laborat morbo, quem ex nimio plasmandi labore diurno et nocturno contrahit; unde Petrus Nannius hic: Laboraturus, inquit, id est ægrotaturus: κάμοντες enim vocantur ægri vel mortui, q. d. Figulus intentus lucro, et gloriæ nimio labore se conficit, perdit et interimit. Tertio, quo laboravit in morte, cum repetetur ab eo animæ debitum, et in gehenna, ubi ardebit ob sua idola, quæ finxit: ita Jansenius.
Concertatur (græce ἀντερείδεται, id est contra adversarium vel æmulum contendit, certat, pugnat, ut artis suæ excellentia plus lucri et gloriæ referat). Gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit, — id est, ut græce, gloriam æstimat, quod κίβδηλα, id est adulterina fingit; Vatablus, gloriæ sibi ducit, quod fingat imposturas; alii, quod fingat adulteria, id est res adulteratas et falsatas, puta idola, quæ non sunt numina, sed numinum figmenta et portenta, ideoque sunt dii adulterini et falsati, hoc est adumbrati, picti, ficti et falsi: græcum enim κίβδηλος significat rem adulteratam, ementitam, fictam, et proprie dicitur de nummis subæratis, cum scilicet aureis æs miscetur, quod eos vitiat et adulterat: simili enim modo idolum est Deus, non verus, sed ementitus et adulteratus.
zat, amputa eam. Quæ magis amputandæ, quam in quibus Domini corpus scandalizatur?» Hac de causa S. Claudius, Nicostratus, Symphorianus, Castorius et Simplicius, sub Diocletiano imperatore gloriosum obiere martyrium, quod cum essent summi sculptores, nullo modo adduci potuerunt, ut idolorum statuas facerent; et ad Solis simulacrum ducti, ut illud venerarentur, nunquam commissuros se dixerunt, ut adorarent opera manuum hominum: quamobrem in carcerem conjecti, scorpionibus cæsi, demum vivi plumbeis loculis inclusi in flumen dejecti, corpora solo, animas cœlo resignarunt, ac gloriosum de idolis triumphum egerunt. Celebrat Ecclesia illorum diem natalem in Octava omnium Sanctorum, ac reliquias eorum veneramur Romæ in Ecclesia Sanctorum quatuor Coronatorum.
es in sanctis; et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse videatur inter justos et peccatores, quantum corporaliter inter cœlum et terram. Cujus rei significandæ gratia, cum ad orationes stamus, ad orientem convertimur, unde cœlum surgit: non tanquam ibi sit Deus, et quasi cæteras mundi partes deseruerit, qui ubique præsens est, non locorum spatiis, sed majestate potentiæ; sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Dominum, cum ipsum corpus ejus quod est terrenum ad corpus excellentius, id est ad corpus cœleste convertitur.» Et post nonnulla: «Ut cum aliquando cognoverint dignitatem animæ, cœleste etiam corpus excedere, magis eum quærant in anima, quam in corpore etiam cœlesti.»
28. Tropologice, notantur hic tria primaria vitia: cinis enim, qui ex igne gignitur, notat iram et superbiam; terra, quæ producit fruges et opes, avaritiam; lutum, quod inficit et maculat, gulam et luxuriam: avari enim idolum est aurum, superbi honor, gulæ et luxuriæ vina et veneres; sed hæc omnia lutea, id est vilia et fragilia sunt, ac in terram cineremque cum ipso homine abeunt, juxta illud, Job XXX, 19: «Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.» Calor enim naturalis velut ignis hominis radicale humidum depascitur: quocirca moritur homo, corpusque abit in cinerem et terram; unde cap. II, 3, dixit: «Qua (scintilla) exstincta cinis erit corpus nostrum,» quasi cremium ex igne residuum: vide ibi dicta.
11. Quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. — Græce, quoniam eum qui se finxit, nescivit, et qui inspiravit illi vegetam animam, qui insufflavit spiritum vitalem, q. d. Figulus totum cor habet in idolo quod fingit, quia adeo amens est, ut ignoret Deum verum, qui se finxit, imo ex nihilo creavit, quique illi inspiravit animam, quæ semper aliquid operatur, ac spiritum vitalem ei inflavit. Dat rationem cur dixerit, quod cor figuli sit cinis, ideoque ipse sit terra vilior et luto abjectior, quia scilicet luto se subjicit quasi suo idolo: non enim cognoscit Deum verum, vitæ
12. Sed et æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. — Vatablus, verum isti ludicram vitam nostram existimant, et cursum ætatis lucrosam nundinationem, ut qui dicant undecumque, etiam ex malo rem faciendam; Syrus, et reputaverunt habitaculum vitæ suæ risum, et habitaculum suum tanquam tempus et venditionem mercatoris, et omnis mercatura ejus in malo; Arabicus, et censuerunt ætatem nostram lucrum ad induendum (vel lucrum confusionis), et quia dicunt se indigere, hinc lucrantur ex malo.
31. et effigies, præsertim quas ipsi formant ex terra vel luto: a παῖς enim, id est puer, quasi lusor; et παίγνιον, id est res ludicra, qua puer ludit; vel certe a παῖς, dicitur παίζω, id est ludo, jocor instar pueri. Perperam pro lusum nonnulli legunt luxum; unde Lyranus per lusum accipit luxum, puta delectationem carnalem; Hugo vero per lusum accipit derisum, quo impii pios derident; Dionysius autem, q. d. Idololatræ et impii sectantur bona hujus vitæ, quæ ludicra sunt, negligunt vero bona futuræ vitæ, quæ vera sunt et solida; verum sensus genuinus est, quem initio dedi, cui adde, lusu hoc notari atheismum, q. d. Idoloplastæ ludunt suis idolis iisque ditescunt, quia putant hanc vitam merum esse lusum, nec ejus ut rei seriæ rationem exigendam a Deo. Lusus enim merus est lusus, nec ad alium finem refertur, ait Aristoteles lib. X Ethic. cap. VI: sic et hi putant vitam hanc non referri ad futuram, sed ea finita animam cum corpore interire: quare secure epulantur, ludunt, scortantur, etc., uti dixit cap. II.
Sapienter Clemens Alexandrinus, lib. III Pædag. cap. XI: «Non sapit, inquit, cui ludus habetur pro serio;» unde Jeremias, cap. XV, 7: «Non sedi, inquit, in consilio ludentium;» et Tobias, cap. III, 17: «Nunquam, ait, cum ludentibus miscui me, neque cum his, qui in levitate ambulant par-
ter det, exploditur et exsibilatur; non etiam nunquam lapidibus petitur.»
S. Chrysostomus, hom. 47 ad Populum: «Vita, ait, præsens, ludus est, imo quid pejus; futura vero non ludicra: quid enim a pueris differimus ludentibus et domos ædificantibus, nos splendidas erigentes domos? Quid autem a prandentibus illis, nos delicate viventes? nihil, nisi quod cum pœna hæc facimus. Si vero nondum rerum veritatem conspicimus, mirandum non est: nondum enim viri facti sumus; cum autem facti fuerimus, sciemus quod hæc sunt puerilia, quoniam et illa viri evadentes dimittimus. Cum autem pueri sumus, seria esse putamus et testas et lutum coagmentantes, non minus magna erigentibus septa solliciti sumus, verumtamen statim pereunt et collabuntur: et neque si starent usquam, nobis utilia forent, sicut nec istæ splendidæ domus. Cœli namque civem admittere non possunt.» Subdit deinde cœlites hos hominum in terra ludos ridere: «Neque cœlestem habens patriam, in his morari sustineret, sed quemadmodum nos hæc pedibus destruimus, ita et ille judicio subvertit; et sicut nos pueros in subversione lugentes ridemus, sic et cœlites nos hæc ingemiscentes non tantum rident, verum et deflent: et quoniam misericordiæ sunt ipsorum viscera, et hinc multum est damnum. Efficiamur ergo viri. Quousque solo reptamus, in lapidibus et lignis altum sapientes? Quousque ludimus, et utinam tantum luderemus. Nunc autem et nostram prodidimus salutem; et sicut pueruli cum in his studium agunt, litteris neglectis multa sustinent verbera: sic et nos in his omne studium impendentes, dum spiritales exigemus disciplinas, tunc per opera, nec quas præstemus, habebimus, extremam dabimus ultionem, nec ullus erit, qui nos eruat, sive pater, sive frater.» Eadem habet, hom. 24 in Matth. Idem, epist. 6: «Non est, inquit, theatralibus scenis præsens vita dissimilis: nam ut illic ille imperatoris, hic judicis, alter et militis implet officium; ubi autem consecuta nox fuerit, nec imperator agnoscitur imperator, nec judex qui fuerit, judex videtur, nec miles postea, qui prius miles: ita unusquisque nostrum in illius sæculi die, non personis, sed rebus atque actibus competentem accipiet dignitatem.»
Et oportere undecumque etiam ex malo acquirere, — græce, πορίζειν, id est quæstum facere, q. d. Idoloplastes totus lucro intentus illud captat ex malo, puta ex idolis, quæ fingit, quæque quasi numina carius vendit, quam aut materia, aut
13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit. — Probat quod dixit, idoloplasten «ex malo acquirere,» ex eo quod ipse sciat se non posse ex luto, ex quo fingit matulas et patinas, formare et fingere deos: quare præ cæteris idololatris et idolorum opificibus, puta argentariis, aurariis et ærariis peccat, quod illi sæpe ignorantia laborent, ac ex argento, auro, ære fabricent idola; in quæ proinde pronius se insinuat superbus dæmon, quæ deinde ad alios quoque usus servire possunt, puta ad repræsentandos reges, vel homines virtute præcellentes, aut si confringantur, aurum, argentum et æs in pauperes erogari potest; idolum vero luteum ad nihil valet, nisi ut confractum conteratur pedibus. Vilitas ergo et fragilitas terræ ac luti, figulum doli de sua impietate convincit, si nolit prorsus cæcutire et insanire: scit enim figulus deos suos esse fictiles; scit pariter illud vulgo tritum: «Figuli opes, fictiles divitiæ;» scit igitur opes suas consistere in vasis figulinis, quæ proinde cum iis facile confringantur et pereant: quæ res ipsum admonet, ne pro lucro tam fragili tantum idoli nefas committat et fabricet.
Et Tibullus: Ah miser, et si quis primo perjuria celat, Magna tamen tacitis poena venit pedibus.
Vis exempla? accipe. Cleomenes, cum Argivis septem dierum pepegerat inducias addito jurejurando; nocte dein tertia eos invasit multosque occidit dicens, se pactum de diebus non de noctibus: ultio eum secuta est, nam et urbe, cujus gratia violarat conventa, frustratus est, eo quod mulieres detractis e templis deorum armis illum ultae sunt: perinde quasi diis ipsis, quos contempserat poenas de ipso sumentibus. Postremo versus in dementiam, ipse sibi gladiolo quodam fodit et incidit corpus a talis usque ad loca vitalia, itaque vitam finiit ridens et ore diducto. Agesilaus barbaros qui jurisjurandi religionem violassent laudare ac probare solebat dicens, illos nulla re magis Deos sibi infestos reddere, quam si sacrosanctum jusjurandum temere violarent: ita Aelianus, lib. XIV De Variis hist. Pericles Atheniensis amico roganti, ut pro se falsum diceret testimonium, cui adjunctum erat jusjurandum, hoc est perjurium, respondit: Se quidem amicum esse, sed usque ad aram; sentiens aliquousque gratificandum amicis, sed citra juramenti violationem. Denique S. Augustinus, lib. I De Civit. cap. XV, celebrat nobilissimum exemplum M. Attilii Reguli, qui captivus apud Carthaginenses ab illis missus est Romam, ut ageret cum senatu de commutandis utrinque captivis, prius praestito per Deos juramento, ni id impetraret se ad eos rediturum. Cumque id non impetraret, imo ipsemet senatui hanc commutationem dissuaderet, ut juramenti fidem servaret, ad Carthaginenses rediit, etiamsi sciret se ab iis excarnificandum, uti et factum est. Addit S. Augustinus alterum de Saguntinis in Hispania exemplum, qui ut fidem Romanis juratam servarent, vivi cremari maluerunt, quam urbem dedere Carthaginensibus.
Ex hisce omnibus, disce quanta reverentia nomini divino sit adhibenda, quamque veraciter, parce et circumspecte Deus sit nominandus, et in testem invocandus: quod enim nomini divino defertur, hoc Deo ipsi cujus est nomen defertur. Unde Jeremias, cap. X, vers. 6: «Non est, inquit, similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o rex gentium?» Et Daniel. cap. III, vers. 52: «Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in sæcula; et benedictum nomen gloriæ tuæ, sanc-
tum et laudabile et superexaltatum in omnibus sæculis.» Et Eccli. cap. XXXIX, vers. 19: «Benedicite Dominum in operibus suis, date nomini ejus magnificentiam.» Et Psaltes, Psalm. LXXI, 18: «Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra, fiat fiat.»
SYNOPSIS CAPITIS.