Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Occasione Aegyptiorum et Chananeorum, quos Deus ob scelera praesertim idololatriae excidit, incipit tractare de idololatria: haec enim maxime primae veritati et principio sapientiae, quod est agnoscere, timere et colere Deum verum, quasi ex diametro repugnat. Triplicem autem idololatriae speciem assignat: primam, qua animalia viva colebant pro diis; secundam, qua elementa et corpora caelestia; tertiam, qua imagines et idola, ac de his omnibus mixtim pertractat per quatuor capita. Igitur hoc cap. insectatur eos, qui ex creaturis non agnovere creatorem, sed creaturam quasi creatorem coluerunt, a vers. 1 ad vers. 10; inde ad finem capitis gravius increpat eos, qui idola lignea, lapidea, testacea ab artifice efformata ut deos adorant, invocant, de futuris consulunt, eorumque opem implorant.
Textus Vulgatae: Sapientia 13:1-19
1. Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: 2. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. 3. Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator haec omnia constituit. 4. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui haec fecit, fortior est illis: 5. a magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit creator eorum videri. 6. Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes et volentes invenire. 7. Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur. 8. Iterum autem nec his debet ignosci. 9. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum: quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? 10. Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum: artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquae. 11. Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae, 12. reliquiis autem ejus operis, ad praeparationem escae abutatur: 13. et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, 14. aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quae in illo est, perliniens: 15. et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro, 16. ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. 17. Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est: 18. et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat: 19. et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest, et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.
ARTIFEX. — Hoc est thema totius capitis et trium sequentium, nimirum ostendere, tum vanitatem idololatrarum, philosophorum caeterorumque hominum qui creaturis fruuntur; tum oppositam
1. 1. VANI AUTEM SUNT OMNES HOMINES IN QUIBUS NON SUBEST SCIENTIA DEI: ET DE HIS QUAE VIDENTUR BONA, NON POTUERUNT INTELLIGERE EUM QUI EST, NEQUE OPERIBUS ATTENDENTES AGNOVERUNT QUIS ESSET ARTI-
veritatem fidelium Dei cultorum, qui Deum agnoscere, colere et amare satagunt: haec enim vera est sapientia, cum prior sit vana, imo mera vanitas et insipientia. Graece, vani enim, vel stulti (utrumque enim significat μάταιος, unde Italorum matti, id est stulti) sunt omnes homines natura, in quibus fuit ignoratio Dei. Natura, graece φύσει, id est natura, indole, propensione, corruptione; item per se, sponte sua: sicut enim omnis res creata, quatenus ex nihilo creata est a Deo, vana est, et ad sui nihilum vergens et propendens, sic et homo, praesertim post lapsum Adae, quo natura humana corrupta est, mortique obnoxia effecta: ex hoc enim lapsu enata est in homine concupiscentia, qua cum ad res vanas, noxias et mortiferas inclinat, atque ignoratio Dei rerumque divinarum, quae ad salutem et felicitatem ducunt; ex qua prognata est multitudo idolorum, haeresium, errorum et scelerum. Syrus, vani sunt homines, qui non agnoscunt Deum; Arabicus, quoniam omnes homines, in quibus est defectus scientiae, vere vani sunt. To quoniam, vel, ut graece est, ὅτι γὰρ, id est siquidem, etenim, dat causam, cur Chananaei in tot tantaque scelera prolapsi sint, tamque graviter a Deo puniti, quia scilicet Deum verum non agnoverunt, nec reveriti sunt.
Scientiam Dei intellige non tantum speculativam, sed et practicam conjunctam cum Dei cultu, timore, obedientia, et amore; vani ergo et stulti fuerunt idololatrae, qui Deum ignorantes, idolum coluerunt et colunt: vaniores et stultiores fuere philosophi, qui cum Deum per scientiam naturalem cognovissent, eum tamen non ut Deum ea pietate et puritate, qua par erat, coluerunt et glorificaverunt, quos proinde acriter castigat Apostolus, Rom. 1. Vanissimi et stultissimi sunt fideles, qui cum Deum per fidem cognoscant, certamque ex ea habeant spem aeternae felicitatis, eum tamen ejusque legem spernunt, ut illicitis suis voluptatibus perfruantur: hi enim verbis Deum confitentur, sed factis negant, quare quo majorem habent Dei cognitionem, eo majorem malitiam, ideoque majorem punitionem sibi accersunt: nam "servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, etc., vapulabit multis," Luc. XII, 47: vide dicta Eccl. I, 1, ad illa: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, praeter amare Deum, et illi soli servire." Hoc est, quod queritur Isaias, cap. V, 13: "Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam;" et Osee, cap. IV, 6: "Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;" et Baruch, cap. III, 28: "Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam." Huc facit illud alibi a me citatum, sed huic loco proprium, ideoque iterandum: Qui Christum noscit, sat scit, si caetera nescit: Qui Christum nescit, nil scit, si caetera noscit.
Talis fuit S. Paulus, qui I Corinth. II, 2: "Non enim, inquit, judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum;" et S. Gregorius Nazianzenus, qui in Carm. De beatit. ita canit: Felix a mundo abstractus, qui vivit eremo In rigida, et mentem tollit ad astra suam. Felix qui multis junctus, non plurima versans Distrahitur, pectus sed dedit omne Deo.
Igitur, sicut uter vel follis vino vacuus, sed vento turgidus, vanus est, quia nihil in se habet solidi, sic philosophus, orator, theologus Dei practica cognitione, gratia et amore destitutus, et inani scientiae vento fastuque inflatus, vanus est et stultus; bulla est vento tumida, quae mox ab aere difflabitur; pappus est, cujus villos mox aura disperget; vapor est, fumus est, qui mox tenues vanescet in auras.
O aeterna veritas, et vera charitas, et chara aeternitas! tu es Deus meus, ad te suspiro die ac nocte, ait S. Augustinus, lib. VII Confess. Et S. Bernardus moriens apparens Guilielmo de Monte Pessulano dixit, se in montem Libanum (in coelum) ascendere, addiditque: "Nulla hic scientia, nulla veri cognitio, sursum scientiae plenitudo, sursum vera notitia veritatis": ita habet ejus Vita. Quin et Philo, lib. De Temulentia: Sicut sol, ait, ex ortu suo stellas abscondit, tanto suo splendore parvulis nostris oculis, ita quoties animae oculi sincero, puro fulgidissimoque luciferi Dei, sensibili splendore irradiantur, nihil aliud possunt inspicere: affulgens enim ejus, qui est, cognitio nihil non illustrat, ut etiam quae sunt per se splendidissima, collatione hac obscurentur. Denique S. Justinus initio Dialog. contra Tryph. docet, veram philosophiam et sapientiam consistere in Dei cognitione et cultu, eamque frustra se quaesivisse apud platonicos, stoicos, epicureos, caeterosque philosophos, ac tandem admonitu cujusdam sancti invenisse in S. Scripturis, puta in libris apostolorum et prophetarum.
ET DE HIS QUAE VIDENTUR (perperam in Regiis contrarie legitur, quae non videntur) BONA, NON POTUERUNT INTELLIGERE EUM QUI EST. — Graece, et de bonis visibilibus non potuerunt cognoscere τὸν ὄντα, id est exsistentem: Deus enim graece dicitur τὸ ὂν, id est ipsum ens, in genere neutro; vel ὁ ὢν, id est qui est, in genere masculino, quia Deus est primum, summum, increatum, aeternum, immensum ens, quod per se exsistit, et a seipso suum esse habet, in quo est omnium entium rerumque plenitudo et perfectio, vel formaliter, vel eminenter, denique a quo omnia et singula totum suum esse accipiunt: quare ipse est essendi oceanus, et essentiae pelagus infinitum. Porro ait: "Ex his quae videntur bona," id est ex entibus visibilibus, quae a Deo creata sunt bona: "vidit enim Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona," Genes. I.
Bonum enim et ens convertuntur, bonum enim est passio et proprietas entis: quare quantum est ens, tantum est et bonum, unde Deus, qui est summum ens, pariter est summum bonum. Sensus est, q. d. Idololatrae non valuerunt ex entibus bonisque finitis cognoscere ens et bonum infinitum, a quo illa omne suum esse omnemque bonitatem hauserunt; "non valuerunt, (quia non voluerunt) excaecavit enim illos malitia eorum," ut dixit cap. II, 21, quia scilicet magis amarunt tenebras, quam lucem: vanitatem enim et vanis concupiscentiis addicti, noluerunt aperire oculos Soli justitiae, puta Deo, ut eum agnoscerent sancteque colerent. Nam eos ex creaturis potuisse et debuisse agnoscere creatorem, clare asserit vers. 5: Deus enim est suum et aliorum omnium esse; si ergo tuum et aliorum esse cognoscas, atque oculos ad ejus auctorem velis attollere, illico cognosces et Deum, a quo tuum et aliorum esse magis dependet, quam a teipso, et a tua essentia, nisi enim Deus hanc continue conservaret, illico ipsa in nihilum suum rueret et rediret: quare si rogeris, "Quis es tu?" respondeas cum S. Joanne Baptista: "Ego sum, qui non sum." Sicut Deus a Mose rogatus: Quis es, Domine? vice versa respondit: "Ego sum qui sum."
Nota: Proprium Dei nomen est Ens, vel Qui est, unde illud Deo dederunt prophetae, apostoli et theologi, aeque ac philosophi: prophetae ut Moses, qui interrogans Deum quo nomine vocaretur, ab eo audivit: "Ego sum qui sum," sive "ego sum Jehova," id est, qui est, Exod. cap. III, et cap. VI, 3: vide ibi dicta. Job cap. XIV, 4: "Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine: nonne tu qui solus es?" David, Psalm. CI, 28: "Tu autem idem ipse es;" Jeremias, cap. LI, 19: "Qui fecit omnia, ipse est, et Israel sceptrum haereditatis ejus. Dominus exercituum nomen ejus." S. Joannes, Apocal. I, 8: "Qui est, et qui erat, et qui venturus est." Esther, cap. XIV, 11: "Ne tradas, Domine, sceptrum tuum, inquit, his qui non sunt," id est idolis et idololatris. Solus enim Deus proprie pleneque est, idola vero et res omnes potius non sunt, quam sunt, tam quia ex se non sunt, et quod sunt a Deo acceperunt; tum quia peccati malitia est quodammodo infra nihil, ideoque primus ejus auctor diabolus vocatur, Isai. XXVIII, 15, is qui non est, et peccatores vocantur socii ejus qui non est; unde Ezechiel, cap. XXVIII, 19, loquens de superbo rege Tyri, qui erat typus diaboli: "Nihili, inquit, factus es, et non eris in perpetuum."
Theologi, ut S. Justinus initio Dial. contr. Tryph., qui Deum ita definit: "Quod in eodem similique habitu ac statu semper est, caeterisque omnibus causa est cur sint, id Deus est." S. Gregorius Nazianzenus, iambino 45: "Quid est Deus? est, inquit, ens primum omnium et summum bonum. Quid est angelus? prima Dei creatura. Quid daemon? devians a bono. Quid est materia? forma-
rum basis. Quid forma? materiae decor. Quid caelum? rerum caducarum et firmarum limes. Quid astra? flamma, circuli cursum tenens. Quid aevum? quod absque tempore assidue fluit. Quid tempus? mensura motus, quem sol facit. Quid homo? figmentum et imago nobilis Dei. Quid vita? nexus carnis et mentis: quid mors? utriusque divulsio. Quid mens? visus interior nullum terminum habens. Quid voluntas? motus mentis. Quid ratio? quae verum vestigat. Quid sermo? qui idipsum eloquitur. Quid liberum arbitrium? velle moveri quo libet;" haec Nazianzenus. S. Anselmus in Prosolog. cap. XXII, plenius et profundius de Dei esse et essentia philosophatur, quem audi: "Tu solus Dominus es quod es; et tu es qui es: nam quod aliud est in toto, et aliud in partibus; et in quo aliquid est mutabile, non omnino est quod est; et quod incepit a non esse, et potest cogitari non esse, et nisi per aliud subsistat, redit in non esse; et quod habet fuisse, quod jam non est, et futurum esse, quod nondum est, id non est proprie et absolute. Tu vero es quod es, quia quidquid aliquando, aut aliquo modo es, hoc totus et semper es; et tu es, qui proprie et simpliciter es, quia nec habes fuisse, aut futurum esse, sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando non esse," etc. Hinc Evagrius apud Socratem, lib. IV Tripart. cap. XXI, ait, Deum non posse definiri, eo quod non habeat genus, aut differentiam, aut speciem, sed sit plenitudo entis omniumque generum, specierum et rerum. Attalus martyr apud Eusebium, lib. VI Hist. cap. III, a tyranno rogatus "quod nomen Deus haberet? Qui plures sunt, inquit, nominibus discernuntur; qui autem unus est, non indiget nomine."
Philosophi, ut Plato, qui in Timaeo Deum vocat τὸ ὂν, id est ipsum ens; Aristoteles, lib. VIII Physic., Deum nuncupat primum ens, causam primam, primum movens, quod caetera omnia movet; unde idem moriturus dicitur sic Deum invocasse: "Nudus in hunc mundum veni, miser vixi, dubius morior, quo venturus sim nescio; attamen tu Ens entium, causa causarum miserere mei." Thales Milesius rogatus, quid in rerum natura esset vetustissimum? respondit: Deus, quia nunquam esse coepit: idem rogatus, "quid esset Deus?" respondit: "Quod principio et fine caret;" vel, "Quod semper est," teste Laertio, lib. I in ejus Vita. Apuleius, lib. De Mundo: "Quid est Deus? quod, inquit, in triremi est gubernator, in curru rector, praecentor in choris, dux in urbe, imperator in exercitu, hoc est in mundo Deus." Alexander Magnus, cum in Ammonis templo a vate dictus esset Jovis filius: "Nihil, inquit, mirum: nam Jupiter omnium quidem natura pater est, sed ex his optimos quosque peculiariter suos facit." Pythagoras, teste Philosopho, lib. I De Caelo: "Ipsa tria, ait, omnia sunt: ipsum vero ter est ipsum," sive "id quod omni ex parte est;" unde aliqui suspicantur eum S. Trinitatem cognovisse, saltem
per umbram et obscure. Orpheus Deum vocavit principium, medium et finem universi: principium, inquam, ut omnia producentem; medium, ut producta ad se trahentem; finem autem, ut perficientem ad seipsum redeuntia. Trismegistus, Dialog. V, loquens de Deo: "Nihil, ait, est in omni natura, quod ille ipse non sit; est ille siquidem, quae sunt: est ea etiam, quae minime sunt: quae quidem sunt, deduxit in lucem; quae vero non sunt, occulit in seipso." Hinc Suidas asserit Hermam, sive Mercurium, Aegyptiorum sapientissimum, qui Mosi fuit pene coaevus, dictum esse Trismegistum, quod de sancta Trinitate divino quodam spiritu locutus sit, dicens: "Et erat lumen intellectuale, et erat semper mens luminosa, et spiritus omnia continens. Extra hanc non est Deus, non angelus, non substantia ulla alia: omnium enim est dominus, et pater, et Deus, et fons, et vita, et potestas, et lumen, et mens, et spiritus, et omnia in ipso, et sub ipsum sunt;" licet alii per haec ipsum duntaxat attributa deitatis notasse velint. Verius Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom., cum Trismegistum, id est ter maximum, cognominatum ait, quod maximus esset rex, philosophus et sacerdos.
NEQUE OPERIBUS ATTENDENTES AGNOVERUNT, QUIS (qualis et quantus) ESSET ARTIFEX. — Quis, scilicet coelos, stellas, elementa, omniaque quae in mundo sunt ex nihilo crearit, tamque artificiose quoad omnia efformarit; quis eadem tanto ordine disposuerit, tantaque concordia consociarit; quis illa ipsa continue conservet, foveat, augeat, propaget, uti pulchre docet Nazianzenus, orat. 34, quae est secunda De Theolog., qui et apposite Deum comparat citharaedo, in domo citharam scite pulsanti, cujus melodiam foris audis, ejusque peritiam miraris, sed personam non vides: sic enim Deus hunc mundum quasi citharam harmonice movet, ac suavissimum ex omnium quae in eo sunt consonantia concentum efficit, quem omnes stupent, ejusque auctorem admirantur, sed personam intueri nequeunt.
2. SED AUT IGNEM, AUT SPIRITUM, AUT CITATUM AEREM, AUT GYRUM STELLARUM, AUT NIMIAM AQUAM, AUT SOLEM ET LUNAM, RECTORES ORBIS TERRARUM DEOS PUTAVERUNT. — Idololatria veterum in eo sita fuit, quod solem, coelumque et alias creaturas coluerint pro creatore; cujus origo et ratio fuit, prima, quod nihil esse crederent praeter visibilem hunc mundum: quare negabant esse Deum, qui esset spiritus invisibilis: ita Plato in Cratylo, quem citat Eusebius, lib. III De Praepar. cap. I: "Vetustissimos Graecorum, inquit, coelum, stellas, solem et lunam, quae nunc etiam multi barbarorum colunt, deos putavisse manifestum est." Sic et "Sadducaei dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum," ait S. Lucas, Actor. XXIII, 8: putabant enim nihil esse ultra ea quae oculis cernimus, ac quod non est spectabile, non esse in rerum natura, uti etiamnum putant athei, ac homines crassi et animales.
Secunda causa fuit pulchritudo, utilitas, vis et efficacia creaturarum, ut solis, coeli, siderum, aquae, ignis, terrae: haec enim illexit rudes homines ad ea colendum et invocandum, quod his indigere se sentirent, earumque vim et opem experirentur: ita Eusebius, lib. III De Praepar. cap. II. Accessit, et errorem adjuvit philosophorum mystica theologia, et poetarum elegantes fabulae, qui ignem vocavere Vulcanum, spiritum aethereum Jovem, aerem Junonem, aquam Tethym vel Neptunum, terram Cererem, solem et lunam Phoebum et Dianam. Sic et stellis nomina deorum dederunt, eisque mundi dominium assignarunt, inde ortus error, ut alii coelum, alii solem, alii aerem, alii ignem, alii terram, alii aquam, alii quid aliud mundi et rerum omnium primum principium ponerent et crederent, teste Aristotele, lib. I Physic.; inde eadem superstitioso rudique vulgo pro diis habita, et ut numina adorata fuere, uti docet S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. X, et Eusebius, lib. III De Praepar. cap. II, quem audi:
2. "Aegyptii Osirim et Isim solem et lunam esse aiunt, Jovem spiritum qui per omnia transeat, Vulcanum ignem, terram Cererem, Oceanum humiditatem, ac Nilum fluvium asserunt, cui deorum generationem attribuunt; aerem Minervam appellarunt: quos quandoque deos aera dico, aquam, ignem, terram et spiritum, per universum orbem transire contendunt, et in varias formas hominum atque animalium commutari, quorum cognomine apud se homines floruisse, Solem, Saturnum, Opim, praeterea Jovem, Junonem, Vulcanum et Vestam, quae omnia Manethus latius scripsit: compendiosius autem Diodorus his verbis: Osiris et Isis sol et luna secundum Aegyptios sunt, a quibus trinis temporibus, vere, aestate ac hyeme, invisibili modo circumductis mundus gubernatur, et omnia nascuntur, aluntur et augentur." Haec Eusebius ex Diodoro, idemque confirmat ex Plutarcho; subjicit deinde ex Porphyrio: "Aqua deinde atque ignem apprime venerantur, et in omnibus sacris adhibent, quia maxime salutis humanae causa haec elementa sunt;" denique ita concludit: "Ita generosa Graecorum ac Aegyptiorum theologia, ad sublimiora nos perducere fabularum allegoriis pollicita, ad corpora rursus deduxit: nec aliud quam ignem et aquam, et partes mundi colere adhortata est. Quomodo igitur Salvatoris nostri evangelium mirabile non est, quo solis et lunae, totiusque mundi creatorem decenti fide colere, nec elementa corporum, nec visibilia quaedam, sed eum, qui per haec invisibiliter cognoscitur, creantem intellectum solum admirari, solumque adorare didicimus? qui per omnia penetrans, cum sit incorporalis, solo intellectu percipitur: imo vero ineffabilis et incomprehensibilis est. Panditur autem atque perspicitur per ea quae facit, quae producit, gubernat, conservat, omnibus in-
sensibiliter assistens, non collectibus solum, verum etiam terrestribus, magnificentiam operum suorum per haec ostendens, quae illi deos putarunt." Elogia ergo et nimiae laudes, ac quasi adulationes poetarum, quibus ipsi res creatas quasi divinas ac deos celebrarunt, rude vulgus impulit, ut eas deos crederet et adoraret, uti docet Lactantius lib. I, cap. X et XI.
SPIRITUM. — Aerem subtiliorem, aut ventum: ventos enim quasi deos cultos fuisse docet Seneca, lib. IV Natur. quaest. cap. XVII; hinc Aeolus ventorum deus et rector; denique Plato censuit Deum esse spiritum et animam mundi, unde Virgilius: Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Et alius: Juppiter est quodcumque vides. Adorabant ergo solem, lunam, stellas, elementa, velut corpus et membra Dei: audi S. Augustinum, lib. IV De Civit. cap. XI: "Ipse in aethere sit Jupiter, ipse in aere Juno, ipse in mare Neptunus: in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, in fabrorum fornace Vulcanus; in sideribus sol, luna et stellae, in divinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Jano initiator, in Termino terminator; Saturnus in tempore, Mars et Bellona in bellis, Liber in vineis, Ceres in frumentis, Diana in sylvis, Minerva in ingeniis."
AUT CITATUM AEREM. — Graece, ταχινὸν ἀέρα, id est celerem mobilemque aerem, quae dicta est Juno: nam ex ἀὴρ, id est aer, fit Ἥρα, id est Juno: unde Macrobius, lib. I in Somn. Scipion. cap. XVII: "Juno, inquit, aerea cognominata est, quod ipsa aer putaretur, et aeris arbitra." Ratio est, quod Anaximenes, aliique plures censuerint omnium rerum principium esse aerem, sicut Thales censuit esse aquam, Heraclitus ignem, Democritus atomos, Pythagoras numeros, teste Aristotele lib. I Physicor.
AUT GYRUM STELLARUM. — Id est primo, stellas zodiaci, hic enim est gyrus et circulus, ac quasi zona et cingulum coeli: ita Lyranus, Hugo, Dionysius et alii: hae enim stellae, ac praesertim sol obiens zodiacum, fruges, fructus, omnesque res in terra producunt. Unde zodiacus dicitur a ζωή, id est vita, quod motu suo vitam rebus sublunaribus conferat; hinc constellationes zodiaci praecipue sunt duodecim, quae et signa vocantur, quia animalium quamdam habent similitudinem, de quibus carmen: Sunt aries, taurus, gemini, cancer, leo, virgo, Libraque, scorpius, arcitenens, caper, amphora, pisces. Secundo, planius et plenius per gyrum stellarum accipe constellationes, quae ex multis partialibus stellis integrantur, itaque quasi gyrum stellarum conficiunt, aut potius orbem stelliferum, sive coelum stellatum, puta coelum octavum, scilicet firmamentum: hoc enim tot tantisque stellis, velut pyropis aut ignibus, distinctum et variegatum, multi censuerunt esse numen et deum; unde in Scripturis vocatur militia coeli, quam adorarunt ipsi quoque Judaei, ut patet IV Reg. XXIII, 5: ita S. Bonaventura, Osorius et alii.
Hinc planetis dedere nomina deorum, summum enim planetarum vocavere Saturnum, secundum Jovem, tertium Martem, quartum Phoebum, quintum Dianam, sextum Venerem, septimum Mercurium; ita S. Augustinus, lib. VII De Civit. cap. XV et XVI: "Apollinem, inquit, quamvis divinatorem et medicum velint, tamen ut in aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt; Dianamque germanam ejus similiter lunam, et viis praesidere; unde et virginem volunt, quod via nihil pariat; et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de coelo radios terras usque pertendant. Vulcanum volunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt seminibus, vel illum masculinis, illam femininis; vel illum liquori, illam vero ariditati seminum. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Jovem, qui propterea dictus est progenitor genitrixque, quod omnia semina ex se emitteret, et in se reciperet." Subjicit Minervam esse summum aetherem, Vestam esse ignem mundi leviorem, Cererem esse terram.
AUT NIMIAM AQUAM. — Graece, βίαιον ὕδωρ, id est violentam aquam, puta mare fluctibus agitatum exundans omniaque obruens; hinc Thales censuit, aquam esse rerum omnium principium, imo coelos, aves, pisces, animalia, etc., facta esse ex aquis, sive ex abysso primigenia, plurimorum est sententia, uti ostendi Genes. I, sub initium; hinc et aqua dicitur, quasi a qua omnia. Porro, aquam nomine Tethyos vel Neptuni, ut deum coluerunt Persae et Germani, sed maxime Aegyptii, qui Nilum suum, utpote agros exundatione sua irrigantem et foecundantem, velut deum coluerunt, teste S. Athanasio, orat. Contra Gentes. Unde Claudianus epigr. 6: Aegyptus sine nube ferax, imbresque serenos Sola tenet, secura poli, non indiga venti; Gaudet aquis, quas ipse vehit, Niloque redundat.
AUT SOLEM ET LUNAM. — Graece, φωστῆρας οὐρανοῦ, id est luminaria coeli, quorum unum, scilicet sol, praeest diei; alterum, scilicet luna, nocti, Genes. I: horum enim prae stellis species et fulgor dementes hominum mentes rapuit, ut deos esse censerent; hinc Persae solem coluerunt nomine Mithrae, Aegyptii nomine Osiris, et lunam nomine Isidis; alii nomine Phoebi et Dianae; alii nomine Apollinis et Lucinae; unde et Plinius lib. II, cap. V et VII, de Deo dubitans: "Si quis, inquit, sit Deus, non alius erit quam sol."
RECTORES ORBIS TERRARUM. — Graece, πρυτάνεις: ita Athenis vocabantur primi magistratus, qui civilia et sacra procurabant; rectores orbis ergo vocat deos mundi gubernatores, quibus gentiles tribuebant summam potentiam, providentiam et divinitatem, Deo uni et vero propriam.
3 et 4. QUORUM SI SPECIE DELECTATI, DEOS PUTAVERUNT: SCIANT QUANTO HIS DOMINATOR EORUM SPECIOSIOR EST, SPECIEI ENIM GENERATOR HAEC OMNIA CONSTITUIT. AUT SI VIRTUTEM ET OPERA EORUM MIRATI SUNT, INTELLIGANT AB ILLIS, QUONIAM QUI HAEC FECIT FORTIOR EST ILLIS. — Pro speciosior, graece est βελτίον, id est melior; S. Cyprianus, lib. III Testim. cap. IX, pretiosior. Pro generator, graece est γενεσιάρχης, id est generationis auctor vel princeps; unde ad verbum vertas, nam pulchritudinis genesiarcha creavit ea: genesiarcha, id est auctor, sive prima origo, vel princeps pulchritudinis generandae.
Mundus graece dictus est κόσμος, id est ornatus, a sui specie et pulchritudine; unde Lactantius, lib. I De Ira Dei, cap. X: "Opus mundi, ait, quo nihil potest esse, nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec majus ad molem:" vide dicta Genes. I. Verum errarunt gentiles, quod in hac creaturarum specie defixi constiterint, nec assurrexerint ad rimandum earum opificem et creatorem: scire enim poterant et debebant, quod creaturae seipsas producere et creare nequiverint, ac proinde quod creatae sint ab alio, puta a Deo: unde S. Athanasius, lib. De Incarn.: "Mirum est, inquit, quod nihil ex rebus creatis errabat in numine intelligendo, praeter solum hominem: non sol, non luna, non coelum, non astra, non aqua, non aether immutant suum ordinem, sed agnoscentes suum opificem et principem, Rationem, Verbum Dei, eo tenore permanent, quo condita sunt. Soli autem homines aversi ab illa bona statione veritatis, iisque, quae non erant effectis, Dei honorem ac ejus cognitionem daemonibus et hominibus in lapide effigiatis dedicaverunt."
Hinc S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. I, ait, Deum esse pulchrum, et per omnia pulchrum, et supreme pulchrum, et semper eodem modo pulchrum, et universi pulchri principalem pulchritudinem in seipso ante omnia habere, ac proinde ipsum esse fontem omnis pulchritudinis, et causam omnium pulchrorum quae in mundo sunt. Et Boetius lib. III De Consol. metr. 9: Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique in imagine formans. Unde et Plato epist. 2 ad Dionys. regem, Deum nuncupat causam pulchrorum omnium: Platonem de more sequitur Philo, lib. De Opificio mundi. Quocirca pathetice exclamat S. Augustinus, lib. X Confess. cap. XXVII: "Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova: sero te amavi: et ecce intus eras, et ego foris: et alibi te quaerebam, et in ista formosa, quae fecisti, deformis irruebam." Idem in Soliloquiis, cap. XXXI: "Circumibam, inquit, omnia quaerens te, et propter omnia derelinquens me, interrogavi terram si esset Deus meus, et dixit mihi, quod non, et omnia quae in ea sunt, hoc idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos et reptilia, quae in eis sunt, et responderunt: Non sumus Deus tuus, quaere super nos eum. Interrogavi stabilem aerem, et inquit universus aer cum omnibus incolis suis: Fallitur Anaximenes, non sum ego Deus tuus. Interrogavi coelum, solem, lunam et stellas: Neque nos sumus Deus tuus, inquiunt. Et dixi omnibus his, qui circumstant fores carnis meae: Dicite mihi de Deo meo, quod vos non estis, dicite mihi aliquid de illo, et clamaverunt omnes voce grandi: Ipse fecit nos. Interrogavi proinde mundi molem: Dic mihi si es Deus meus, an non? et respondit voce forti: Non sum, inquit, ego, sed per ipsum sum ego: quem quaeris in me, ipse fecit me; super me quaere eum, qui regit me, qui fecit te. Interrogatio creaturarum, profunda est consideratio ipsarum: responsio earum, attestatio ipsarum de Deo, quoniam omnia clamant: Deus nos fecit, quoniam, ut ait Apostolus, Rom. I, 20: Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur." Et post nonnulla: "Tu Domine principium omnium atque finis, qui es ante primordia saeculorum, et ante omnes saeculorum origines, tu es Deus meus, et Dominus omnium bonorum, quae creasti, et apud te omnium stabilium sunt causae, et omnium mutabilium apud te immutabiles stant et manent origines, et omnium rationalium et irrationalium atque temporalium sempiternae vivunt rationes." Eadem habet, lib. X Confess. cap. VI, ubi et addit: "Domine, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te; sed et coelum, et terra, et omnia, quae in eis sunt, ecce mihi undique dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis, cui misertus eris; et misericordiam praestabis, cui misericors fueris. Alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas."
SI VIRTUTEM ET OPERA EORUM MIRATI SUNT. — Graece, εἰ δὲ δυνάμει, καὶ ἐνεργείᾳ ἐκπλαγέντες, id est, si potentia et efficacia percussi sunt, intelligant ab ipsis, quoniam qui haec constituit fortior, fortior est illis. q. d. Si miram vim agendi in sole, coelis, stellis, igne, herbis, plantis, ventis, procellis, fulminibus, etc., idololatrae admirantur, ideoque ea colunt; multo magis mirentur et colant omnipotentiam Dei, qui has vires creaturis indidit, sed ita ut sibi longe majores reservarit, unde et alias creaturas iis quas creavit, longe efficaciores et fortiores creare potest: ac vires, quas jam creatis dedit, ad libitum revocat et adimit, uti igni ade-
mit vim urendi tres pueros fideles in fornace Babylonia; leonibus ademit ferociam ne nocerent Danieli, cap. VI; soli, lunae et coelis ademit motum et cursum, cum ea stitit ad imperium Josue, cap. X, 13; mari ademit suam continuationem et alveum cum illud divisit ad imperium Mosis, ut Hebraei sicco pede transirent, Exod. XIV. Trismegistus in Pimandro Deum comparans agricolae: "Aspice, inquit, agricultorem semina in terrae gremium diffundentem, alibi quidem triticum, hordeum alibi, alibi vero reliqui generis semina. Aspice eumdem vites, malosque et ficus repastinantem atque amputantem. Eodem modo Deus ipse, in coelum quidem serit immortalitatem, in terram vero mutationem, in totum denique mundum vitam ac motum." Lactantius, lib. VII, cap. III: Si Deus, inquit, fecit mundum, fuit ergo sine mundo; si regit, utique sicut mens corpus regit; sed tanquam dominus domum, navimque gubernator, auriga currum; nec tamen mixti sunt in rebus quas regunt.
5. A MAGNITUDINE ENIM SPECIEI, ET CREATURAE COGNOSCIBILITER POTERIT CREATOR HORUM VIDERI. — Graeca hic variant, Vaticana enim habent, a magnitudine enim speciei, vel pulchritudinis creaturarum; Complutensis et Regia, ex magnitudine enim, et pulchritudine, et creaturis; S. Chrysostomus, hom. 14 in Genes., ex magnitudine et specie creaturarum, universi conditor decenter consideratur; S. Gregorius, lib. XXVI Moral. cap. XXVIII, per magnitudinem creaturae et speciem potest intelligibiliter creator videri. Pro cognoscibiliter, graece est ἀναλόγως, id est analogice, sive per analogiam, comparationem, proportionem, collationem, illationem.
Sensus ergo est, q. d. Ex magnitudine pulchritudinis et molis, virtutisque creaturarum, analogice cognosci potest, quanta sit magnitudo, tam pulchritudinis, quam immensitatis, perfectionis et omnipotentiae ipsius creatoris: tum quia ex effectu cognoscimus causam, "ac ex operibus agnoscitur opifex," ait S. Athanasius, lib. I Contra Gentes; tum quia, si tanta est pulchritudo, quantitas, perfectio et potentia in angelis, sole, coelis, aliisque creaturis finitis et limitatis, quanta debet esse in creatore infinito et quaquaversum illimitato, qui coelum et terram implet sua essentia, praesentia et potentia, imo supra coelum per spatia illa vacua sua immensitate in immensum se extendit? Haec enim est analogia, et comparatio analogica creaturae cum creatore; hinc Dei magnitudo, majestas, potentia, caeteraque attributa absolute sunt infinita, ita ut eis nil addi possit, adeo ut totus mundus ne vel hilum Deo adjiciat, sed Deus solus tantus est, quantus est Deus cum mundo conjunctus, quia Deus est immensus plane et infinitus: infinito autem nil addi potest. Sicut ergo umbra solis soli nil addit lucis, sic nec mundus quidquam bonitatis vel perfectionis addit Deo. Mundus enim est umbra Dei.
Alia similitudine idipsum declarat S. Justinus, in Resp. ad Orthodox.: "Sicut, ait, quod unum vel unitas est numeri principium, nil confert ad ejus perfectionem, nam et cum non esset numeri principium, perfectum erat, et factum principium numeri, non auctum est: sic Deus ante creationem erat perfectus, et post creationem non est auctus; nihil ergo eorum, quae ex creatione sunt, Deum auget:" quocirca ex hac Sapientis gnome, et ex illa Apostoli, Rom. I, 20: "Invisibilia enim ipsius per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur," certum est viribus naturae cognosci posse Deum esse, esseque unum: vide rationes naturales, quibus idipsum probat Damascenus, lib. I De Fide, cap. V; Richardus de S. Victore, lib. I et II De Trinit.; S. Thomas, lib. I Contra Gent., cap. XLIII. Hoc est, quod ait S. Dionysius, cap. VI De Divin. nom., Deum conspici ex ordinatissima creaturarum omnium dispositione: idem epist. ad Titum: Mundi fabrica, ait, divinarum rerum, quae non videntur, est integumentum. Et Plato in Sympos., asserit ex pulchritudine rerum creatarum pulchritudinem quamdam admirandam divinitatis cerni: nam "coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum," Psalm. XVIII, 1; et "plena est omnis terra gloria ejus," Isaiae VI, 3; unde huc alludens Apostolus, Rom. I, 20, ait: "Invisibilia enim ipsius (Dei) a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas:" ubi plura hac de re annotavi. Vide Theodoretum, serm. 1 et 2 De Providentia, S. Prosperum, lib. II De Vocat. Gentium, cap. IV, SS. Ambrosium et Basilium in Hexaemer.
Vide et Job, cap. XXXVIII et sequent., ubi Deus ex magnitudine terrae, maris, nubium, pluviarum, tonitruorum, fulminum, Behemot, id est elephanti, ac Leviathan, id est ceti sive bale-
3 and 4. nae, etc., suam magnificentiam arguit, imo ad oculum repraesentat. Porro S. Cyrillus lib. I contra Julianum, hasce de Deo uno et vero recitat gentilium philosophorum et poetarum sententias; Orphei: "Unus est, per se exsistens, unius progenies omnia facta sunt; ipse autem in illis melior est; neque illum quis intuitus est ex mortalibus, ipse vero omnes videt." Et post alia iterum: "Ipse enim firmatus in aereo coelo, aureo in throno, super terram autem pedibus vadit, manumque dexteram ad fines Oceani undequaque extendit: tremunt enim in circuitu montesque magni, et flumina, civitates, profundumque jucundi maris." Pythagorae: "Deus quidem unus, et ipse non, ut quidam suspicantur, extra mundi gubernationem, sed in ipso totus in toto circulo, omnes generationes considerat, contemperatio exsistens omnium saeculorum, et lux suarum virtutum et operum, principium omnium, lumen in coelo, et pater omnium, mens et animatio omnium, circulorum omnium motio."
Mundus graece dictus est κόσμος, id est ornatus, a sui specie et pulchritudine; unde Lactantius, lib. I De Ira Dei, cap. X: "Opus mundi, ait, quo nihil potest esse, nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec majus ad molem:" vide dicta Genes. I. Verum errarunt gentiles, quod in hac creaturarum specie defixi constiterint, nec assurrexerint ad rimandum earum opificem et creatorem: scire enim poterant et debebant, quod creaturae seipsas producere et creare nequiverint, ac proinde quod creatae sint ab alio, puta a Deo: unde S. Athanasius, lib. De Incarn.: "Mirum est, inquit, quod nihil ex rebus creatis errabat in numine intelligendo, praeter solum hominem: non sol, non luna, non coelum, non astra, non aqua, non aether immutant suum ordinem, sed agnoscentes suum opificem et principem, Rationem, Verbum Dei, eo tenore permanent, quo condita sunt. Soli autem homines aversi ab illa bona statione veritatis, iisque, quae non erant effectis, Dei honorem ac ejus cognitionem daemonibus et hominibus in lapide effigiatis dedicaverunt."
Et iterum ille: "Itaque de illo uno et solo bono intelligens, nihil impossibile dixeris: omnis enim virtus ipse est; neque in aliquo ipsum cogites esse, neque iterum quasi extra aliquem, ipse enim est qui sine termino omnium est terminus, et qui a nullo comprehenditur, omnia in se comprehendit. Quoniam quod discrimen est corporum ad incorporea, et genitorum ad ingenitum, et necessitati subditorum ad libere exsistens, vel terrenorum ad coelestia, et corruptibilium ad sempiterna? non quod aliud quidem libere exsistat, aliud autem necessitati subditum. Quae autem infra imperfecta sunt, corruptibilia sunt." Sophoclis: "Unus verissime unus est Deus, qui coelum ordinavit, et terram ingentem, pontique jucundam undam, et ventorum vim. Plerique autem mortales corde errantes, exstruimus in animarum jacturam deorum imagines ex lapidibus et lignis, vel ex auro fabricatis, vel elephantinis figuris, sacrificiaque illis et ferias otiosas apparantes, eos colere arbitramur." Xenophontis: "Igitur manifestum quod magnus sit et potens omniaque concutiat et confirmet; ignotum autem qualis sit figura: neque enim videtur esse
lucidissimus sol, neque hic videtur permittere, ut ipse cernatur; sed si quis imprudenter eum spectet, oculis privatur."
Moraliter hic disce a creaturis assurgere ad creatorem, ac in singulis Deum intueri: in iis enim Deus suam pulchritudinem expressit, vel potius adumbravit, uti sol seipsum exprimit in parelio: lege Bellarminum De Ascensu mentis in Deum. Hinc mundus hic S. Antonio, S. Benedicto, S. Bernardo, caeterisque anachoretis fuit volumen deitatis, in quo scilicet ipsi Deum Deique magnificentiam legerunt et contemplati sunt. Praeclare S. Augustinus in Psalm. XXVI: "Circuivi, inquit, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: immolamus hostiam jubilationis, immolamus hostiam laetitiae, hostiam gratulationis, hostiam gratiarum actionis, quae verbis explicari non potest. Immolamus autem ubi? In ipso tabernaculo ejus, in sancta Ecclesia. Quid ergo immolamus? Abundantissimum et inenarrabilie gaudium, nullis verbis, voce ineffabili. Haec est hostia jubilationis. Unde quaesita, unde inventa est? Circumeundo, inquit, circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis. Circumeat animus tuus per universam creaturam, undique tibi clamabit creatura: Deus me fecit. Quidquid te delectaverit in arte, artificem commendat, magisque si circumeas universa, consideratio concipit artificis laudem. Vides coelos, magna opera Dei sunt. Vides terram, Deus fecit, semina innumera, diversitates germinum, multitudinem animalium. Circui adhuc coelos usque ad terram, nihil relinquas. Undique tibi omnia resonant conditorem. Et ipsae species creaturarum voces sunt quaedam creatorem laudantium. Quis autem explicet laudibus universam creaturam? quis illam explicet laudibus? quis digne laudet coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt?"
Et post nonnulla: "Quis digne laudet angelos, sedes, dominationes, principatus et potestates? quis digne laudet hoc ipsum, quod in nobis viget vegetans corpus, movens membra, sensus exercens, et memoria tam multa complectens, intellectu tam multa discernens, quis digne laudet? at si in istis creaturis Dei sic laborat humanus sermo, in Creatore quid agit, nisi sola restat sermone deficiente jubilatio? Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis." Idem serm. 143 De Tempore: "Interroga, inquit, pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, interroga ordinem siderum, interroga solem fulgore suo diem clarificantem, interroga lunam fulgore suo sequentis noctis tenebras temperantem, interroga animalia, quae moventur in aquis, in terris, quae volant in aere, latentes animas, perspicua corpora, visibilia regenda, invisibiles regentes: interroga ista. Respondent tibi omnia: Ecce, vide, pulchra sumus; pulchritudo eorum confessio eorum est.
Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis pulcher in seipso?" Quid ergo est mundus? "mundus est liber divinitatis," ait Trismegistus, ac S. Basilius hom. II in Hexam., et S. Chrysostomus in Psalm. CXLVIII. Quid est saeculum? "est speculum divinorum," ait idem Trismegistus; imo S. Paulus, I Cor. XIII, in quo resplendet divina majestas. Quid est mundus? est lyra vel cithara suavem edens divinae providentiae concentum, cujus lyricen vel citharaedus est Deus: ita S. Athanasius, orat. Contra idola, et S. Augustinus, lib. X Confess. cap. VI. Quid est orbis? est pictura pulcherrime variegata (instar campi, qui est quasi tapes floribus herbisque varie coloratus), cujus Apelles et pictor est Deus: ita S. Athanasius et S. Augustinus locis jam citatis. Quid est orbis terrae? "est mundi totius templum," ait Trismegistus apud S. Augustinum, lib. VIII De Civit. cap. XXIII. Quid est mundus? est colossus, est basilica, imo civitas pulcherrima, cujus artifex et conditor est Deus, Hebr. XI, 10. Quocirca S. Basilius, orat. De S. Julitta, ait: "Nox tibi nova precandi numinis argumenta subjiciat: cum coelum suspicis, et in siderum pulchritudinem intueris, rerum aspectabilium Dominum roga, et optimum hujus universitatis opificem Deum venerare." S. Paulinus, epist. 4 ad Sever.: "Omnia sub sole vanitas; proinde super solem veritas. Ita qui in veritate consistunt, etsi intra mundum vivant habitatione corporea, tamen supra mundum sunt conversatione coelesti, et astrorum choros, vel coelorum polos evolantes spiritu scandunt et supervadunt, celsioresque elementis agunt," etc. B. Laurentius Justinianus, serm. De S. Martino: "Oculis aspiciebat in coelum, ubi cordis sui repositum sciebat esse thesaurum: est enim Christus Dominus humilium thesaurus, pauperumque divitiae. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!" Baruch III, 24. Si terram et terrena calcas, punctum coelo vastissimo commutas; quanta vero est summa illa Dei coelo praesidentis magnitudo et majestas? Si totum cor ei dedas, totum das quod potes, sed reipsa parum das. Etiamsi Deo mille dares corda, etiamsi immensis animis et ardoribus seraphicis illi servires, etiamsi mille millionibus annorum ad sudorem pro eo laborares, quid haec sunt ad Deum? quid ad tantum charitatis et magnificentiae profluvium?
5. 6 et 7. SED TAMEN ADHUC (adhuc non est in graeco) IN HIS MINOR EST QUERELA. ET HI ENIM FORTASSE ERRANT, DEUM QUAERENTES, ET VOLENTES INVENIRE. ETENIM CUM IN OPERIBUS ILLIUS CONVERSENTUR, INQUIRUNT: ET PERSUASUM HABENT, QUONIAM BONA SUNT QUAE VIDENTUR. — Pro querela, graece est μέμψις, id est reprehensio, culpa. A prima specie idololatriae eorum qui coluerunt solem, lunam, aliasque creaturas, progreditur ad secundam speciem eorum qui coluerunt idola, id est statuas arte hominis factas, hancque illa deteriorem et graviorem ostendit, ut prae hac illa veniabilis et venia quodammodo digna, vel certe minus indigna videatur. Sensus est, q. d. Solicolae, coelicolae, caeterique aliquam creaturam divino honore colentes, minus culpandi videntur prae illis, qui idola fecerunt et adorarunt: forte enim ipsi idcirco in cultu solis alteriusve creaturae errarunt, quod, cum Deum quaererent et vellent invenire, solem, stellas, aliasque res creatas ob eximiam pulchritudinem considerantes, illis inhaeserint, nec ad Deum, quem oculis videre non poterant, mentem sustulerint: quare soli aliisque rebus eximie pulchris, quibus nil pulchrius aspiciebant, divinitatem tribuebant.
Sensus ergo est, q. d. Ex magnitudine pulchritudinis et molis, virtutisque creaturarum, analogice cognosci potest, quanta sit magnitudo, tam pulchritudinis, quam immensitatis, perfectionis et omnipotentiae ipsius creatoris: tum quia ex effectu cognoscimus causam, "ac ex operibus agnoscitur opifex," ait S. Athanasius, lib. I Contra Gentes; tum quia, si tanta est pulchritudo, quantitas, perfectio et potentia in angelis, sole, coelis, aliisque creaturis finitis et limitatis, quanta debet esse in creatore infinito et quaquaversum illimitato, qui coelum et terram implet sua essentia, praesentia et potentia, imo supra coelum per spatia illa vacua sua immensitate in immensum se extendit? Haec enim est analogia, et comparatio analogica creaturae cum creatore; hinc Dei magnitudo, majestas, potentia, caeteraque attributa absolute sunt infinita, ita ut eis nil addi possit, adeo ut totus mundus ne vel hilum Deo adjiciat, sed Deus solus tantus est, quantus est Deus cum mundo conjunctus, quia Deus est immensus plane et infinitus: infinito autem nil addi potest. Sicut ergo umbra solis soli nil addit lucis, sic nec mundus quidquam bonitatis vel perfectionis addit Deo. Mundus enim est umbra Dei.
8 et 9. ITERUM AUTEM NEC HIS DEBET IGNOSCI, SI ENIM TANTUM POTUERUNT SCIRE, UT POSSENT AESTIMARE SAECULUM, QUOMODO HUJUS DOMINUM NON FACILIUS INVENERUNT? — Est correctio: ne quis enim, ex eo quod extenuavit solicolarum, etc. culpam, eos culpa liberet, idcirco hic eorum errorem arguit, ac venia dignum negat, q. d. Ne hac quidem excusatione studii, et intentione quaerendi Deum veniam merentur, quia ex saeculo, id est ex mundo, hoc est ex mundi creaturis, facile potuerunt et debuerunt ascendere ad opificem, et agnoscere creatorem; unde ad eum debuerunt oculos mentis attollere. Pulchra claraque ratione et similitudine idipsum demonstrat Trismegistus, Dial. V: "Etenim cum statuam et imaginem, absque fabro et pictore fieri nullus asserere audeat, miram mundi hujus constructionem sine conditore constituisse putabimus? o caecum homunculum! o nimis impium! o profundis obrutum ignorantiae tenebris! Cave, cave, o fili mi Titi, ne unquam artificium prives artifice."
AESTIMARE SAECULUM. — Graece, στοχάσασθαι, id est, primo, observare, consulere, et sagacitate tua penetrare naturam hujus mundi; secundo, conjectare et conjectura assequi, ac per effectus et signa cognoscere saeculum, id est mundum, ac res naturales, quae sunt a Deo creatae in mundo; tertio
Vide et Job, cap. XXXVIII et sequent., ubi Deus ex magnitudine terrae, maris, nubium, pluviarum, tonitruorum, fulminum, Behemot, id est elephanti, ac Leviathan, id est ceti sive bale-
Porro S. Cyrillus lib. I contra Julianum, hasce de Deo uno et vero recitat gentilium philosophorum et poetarum sententias; Orphei: "Unus est, per se exsistens, unius progenies omnia facta sunt; ipse autem in illis melior est; neque illum quis intuitus est ex mortalibus, ipse vero omnes videt." Et post alia iterum: "Ipse enim firmatus in aereo coelo, aureo in throno, super terram autem pedibus vadit, manumque dexteram ad fines Oceani undequaque extendit: tremunt enim in circuitu montesque magni, et flumina, civitates, profundumque jucundi maris." Pythagorae: "Deus quidem unus, et ipse non, ut quidam suspicantur, extra mundi gubernationem, sed in ipso totus in toto circulo, omnes generationes considerat, contemperatio exsistens omnium saeculorum, et lux suarum virtutum et operum, principium omnium, lumen in coelo, et pater omnium, mens et animatio omnium, circulorum omnium motio."
Platonis: "Nam patrem et factorem universi hujus invenisse, arduum opus est, et inventum omnibus enuntiare, impossibile." Rursum, inquit, sensit Plato "de uno Deo, nomen quidem illi nullum congruere, neque humanam cogitationem posse comprehendere, sed appellationes quae de eo dicuntur, a posterioribus esse, abusiveque de ipso dici. Quod si omnino aliquid, nominibus quibus utimur, de eo dicere audendum, magis appellationem unius et boni ei tribuendam: nam illud insinuat circa ipsum simplicitatem, atque per hoc sufficientiam: nullo enim opus habet, nec partibus, nec substantia, nec virtutibus, nec efficaciis, sed est omnium horum auctor. Boni autem vocabulum commendat nobis, quod ab ipso omne quod bonum est, dum alii pro virili imitantur illius, si ita licet dicere, proprietatem perque illam salutem accipiunt." Mercurii Trismegisti, sive Hermetis ter maximi: "Deum intelligere quidem difficile, eloqui autem impossibile, si cui etiam intelligere possibile: incorporeum enim corpore significare impossibile, et perfectum imperfecto comprehendere non possibile, et sempiternum conferre cum momentaneo difficile: nam hoc quidem semper est, illud autem praetergreditur, et hoc quidem verum est, illud sub apparentia adumbratur; quantum igitur infirmius a fortiore, et minus a meliore distat, tantum etiam a divino et immortali mortale. Proinde si quis incorporeus oculus egrediatur a corpore ad contemplationem pulchri; et subvolet ac contempletur non figuram, non corpus, non speciem intueri quaerens; sed illud potius quod omnia facere potest, quod quietum, quod tranquillum, quod solidum, quod inconvertibile, quod ipsum omnia et solum, quod unum, quod ipsum ex seipso, quod ipsum in seipso, quod sibi ipsi simile, quod neque alii simili est, neque sibi dissimile."
eum locum ita concludere, ut dicat: Qui primi simulacra deorum populis posuerunt, eos civitatibus suis et metum dempsisse, et errorem addidisse, prudenter existimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod vero non ait, errorem tradiderunt, sed addiderunt, jam utique fuisse etiam sine simulacris intelligi vult errorem." Idem testatur Plutarchus in Vita Numae Pompilii, secundi Romanorum regis, qui Romulo successit: "Hic, inquit, Romanos prohibuit existimare imaginem Dei aut hominis speciem, aut animalis habere formam. Nec fuit apud eos neque ficta Dei prius species, sed in prioribus centum et septuaginta annis, templa quidem aedificabant, sacraque tuguria erigebant, simulacrum vero corporeum nullum dicabant: perinde atque nefas esset deterioribus meliora assimilare, neque aliter atque intelligentia Deus percipi posset." Idem docet Clemens Alexandrinus, lib. I Stromat., Eusebius et alii.
Post Numam ergo Tarquinius Priscus, vanitate et stultitia graecarum superstitionum hetruscarumque domi imbutus, Romanos edocuit simulacra diis ponere; unde ipse Capitolium aedificavit, illudque Jovi dedicavit. Imo prisci gentiles prima simulacra deorum fecerunt absque effigie hominis vel animalis, in rudi trunco, vel informi ligno, maxime dum ea figerent ad discriminandos agrorum ditionumque terminos; unde Lucanus, lib. III: Simulacraque maesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis. Postea deo Termino faciem hominis dedere, sed truncam sine manibus, brachiis, pedibus, etc., uti adhuc videre est Romae in priscis Termini imaginibus. Denique crescente arte aeque ac superstitione, deos pinxerunt et sculpserunt plena et perfecta effigie hominis, eamque coloribus, purpura, coronis aureis, sceptro ornarunt, ut eam venerabilem rudibus efficerent; atque tum idololatria adeo increvit, ut idola etiam plateas, forum, balnea, stabula et domos replerent, uti testatur Tertullianus, lib. De Spectac. cap. VIII, unde addit: "Totum saeculum Satanas et angeli ejus repleverunt."
14. AUT ALICUI EX ANIMALIBUS ILLUD COMPARET, PERLINIENS RUBRICA, ET RUBICUNDUM FACIENS FUCO COLOREM ILLIUS, ET OMNEM MACULAM, QUAE IN ILLO EST, PERLINIENS. — Crevit superstitio idololatriae, ut idola fingerent effigiei non hominis, sed animalis cujuspiam, ejusque vilis et abjecti (hoc enim est graecum σκωρίοι), puta canis, felis, simiae, muscae, qualis erat Beelzebub. Perliniens rubrica, graece, μίλτῳ, id est minio, sicut prisci librorum vel capitum titulos rubeo colore notabant, qui inde rubrica sunt dicti. Prisca ergo idola tingebantur rubeo colore, velut purpureo et igneo, purpura enim est vestis regum; ignis vero index divinitatis, ut significarent eos esse reges universi, fulminaque et ignes vibrare;
15 et 16. ET FACIAT EI DIGNAM HABITATIONEM, ET IN PARIETE PONENS ILLUD, ET CONFIRMANS FERRO, NE FORTE CADAT, PROSPICIENS ILLI; SCIENS QUONIAM NON POTEST ADJUVARE SE: IMAGO ENIM EST, ET OPUS EST ILLI ADJUTORIUM. — q. d. Deinde idolo quasi numini extruit sacellum, altare, templum, aut potius aediculam, tabernaculum, vel thecam, cui includatur, uti Demetrius argentarius faciebat aediculas argenteas Dianae, Actor. XIX, 24: primitus enim non erant templa, nam primus Salomon Hebraeis templum erexit, imo Xerxes magorum consilio templa combussit: quod, ut scribit Cicero, lib. II De Legibus, mundus totus esset templum, nec domibus includendi forent dii, sed ipsis omnia patentia deberent esse ac libera, ideoque oraturi altos montes conscendebant; idola ergo domestica in domorum cubiculis, puta in Larariis vel Oratoriis collocabant (omnia enim haec spectant ad vilitatem idolorum demonstrandam), ibique in pariete illa collocabant, ac clavis affigebant, firmabantque, providentes illis ne caderent, quia sciebant illa non posse seipsa sustinere, sed ope aliena indigere, eo quod idolum non aliud sit, quam imago imbecilla, quae opus habet alterius auxilio et sustentaculo. Idem idolis improperat Jeremias, cap. X, vers. 4: "Clavis, inquit, et malleis compegit, ut non dissolvatur, etc., portata tollentur, quia incedere non valent;" et Baruch, cap. VI, vers. 26: "Si ceciderint, ait, a semetipsis non consurgunt, neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit."
Vere S. Augustinus, serm. 29 De verbis Domini: "Deus aureus, ait, et deus ligneus ad pretium dispares sunt: at habere oculos, et non videre pares sunt."
17. ET DE SUBSTANTIA SUA, ET DE FILIIS SUIS, ET
6 and 7. DE NUPTIIS VOTUM FACIENS INQUIRIT, NON ERUBESCIT LOQUI CUM ILLO, QUI SINE ANIMA EST. — Graece, tandem pro possessionibus, pro nuptiis suis, et pro liberis illi προσευχόμενος, id est orans, vel vota nuncupans, in animo verba facere non erubescit: ita Vatablus; quare to inquirit non est in Graeco, sed subauditur et sententiae vim adauget, q. d. Quaenam est illa vesania, ut idolo ligneo et stupido vota faciant ad hoc, ut felices sortiantur nuptias, liberos et possessiones, ab eoque inquirant, num eas assecuturi sunt, an non? cum idolum inanime, nec loqui, nec audire, nec intelligere, multo minus prophetare valeat: vide Baruch, cap. VI, vers. 33 et seq. Porro Hebraeos, gentiles et christianos, cum quid a Deo vel ab idolis postularent, solitos precibus addere vota, ut facilius rem impetrarent, notissimum est: audi Valerium Maximum, lib. I, cap. 1: "Prisco etiam instituto rebus divinis opera datur, cum aliquid commendandum est precatione, cum exposcendum voto, cum solvendum, gratulatione, cum inquirendum, vel extis, vel sortibus: impertito, cum peragendum, solemni ritu sacrificio: quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur."
Nota, to fortasse non referri ad errant praecise: certum est enim eos errare in cultu et adoratione creaturarum; sed ad to errant Deum quaerentes, q. d. Forte hi aliqua ratione a gravitate sceleris idololatriae, si non in totum, saltem excusari possunt, quod fortuitus eorum fuerit error: cum enim quaererent Deum, fortuito incurrerunt in speciosas creaturas, cumque alium Deum non reperirent nec aspicerent, illas pro diis habuerunt: ita Dionysius, Jansenius, Cantacuzenus et alii; unde ait: "Cum in operibus illius conversentur (id est cum occupent se operibus Dei considerandis), persuasum habent," graece, πείθονται τῇ ὄψει, id est persuadentur aspectu, credunt oculis, "quoniam bona," graece, pulchra, "sunt quae videntur," q. d. Lenocinio oculorum decepti pulchras has creaturas coluerunt, cum pulchrius nil cernerent, nec Deum pulcherrimum oculis contueri possent.
8 and 9. unde et plurima esse et ejusdem Dei, v. g. Jovis;" sed idola haec esse corpus Dei: Deum vero esse spiritum inclusum in idolo, quasi ipsius animam, quem spiritum alii putabant esse animam hominis mortui, cui idolum erigebant; alii daemonem, sive ab idoloplastis invocatum, sive sponte se hominum superstitioni et idolis inserentem, uti loco citato ait Trismegistus; alii vero esse animam universi, aut animam solis, lunae, terrae, etc., uti refert Eusebius, lib. III De Praepar. cap. III, et S. Augustinus, VII De Civit. V et seq.: plura vide apud Gyraldum De Diis gentium, syntagm. I. Porro, quibus, quantisque artibus et actibus daemones ludificarint paganos, ut idolorum animae esse crederentur, declarat S. Cyprianus, lib. De Idolol. non longe a principio: "Hi ergo spiritus, inquit, sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt: hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt: nam et falluntur et fallunt; vitam turbant; somnos inquietant; irrepentes etiam in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium et rogis pecorum saginati remissis, quae constrinxerant, curasse videantur. Haec est de illis medela, cum illorum cessat injuria: nec alius illis studium est, quam a Deo homines avocare, et ad superstitionem sui ab intellectu verae religionis avertere, cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes."
AESTIMARE SAECULUM. — Graece, στοχάσασθαι, id est, primo, observare, consulere, et sagacitate tua penetrare naturam hujus mundi; secundo, conjectare et conjectura assequi, ac per effectus et signa cognoscere saeculum, id est mundum, ac res naturales, quae sunt a Deo creatae in mundo; tertio
in particulari, ipsi nec exprimere, nec intelligere, nec capere poterant. Nil tale habent christiani, nec enim in imagine, etiam Dei, aliquid numinis, aut spiritus et vitae, aut corporeae similitudinis collocant, sed nudam repraesentationem Dei, eamque analogicam, quatenus scilicet res et imago corporalis spiritualem repraesentare potest, quae propria et nuda est ratio imaginis, scilicet repraesentare suum prototypum: ac proinde recte theologi ex S. Basilio et Damasceno docent, honorem imaginis natura sua referri ad prototypum. Porro imagines hominum visibilium, puta Christi et sanctorum, crebrae sunt apud christianos; Dei vero invisibilis paucae, ne rude vulgus censeat Deum habere corpus imagini simile: quocirca non est pingendus Deus, nisi eo modo et forma, qua ipse in S. Scripturis legitur sanctis, ut Abrahae, Mosi et Prophetis, apparuisse; ac rudibus explicandum est, quid sibi illa forma velit: Deum enim esse incorporeum, omnique forma et figura carere, uti docet Synodus VII, Act. III et seq.
10. Denique, si qui sapientium Deum verum in idolo, ut in mera imagine coluerunt, proprie hic non taxantur, nec peccarunt formali et proprie dicta idololatria; sed peccarunt, tum peccato scandali, quod suo exemplo populum in idololatria sua confirmarint, tum peccato professionis falsae fidei et idololatriae: participando enim cum idololatris in communi et publico cultu idoli, profitebantur exterius fidem et cultum idoli, etiamsi interius non idolum, sed Deum in idolo, ut in imagine adorarent. Adde idolum esse imaginem non veri Dei, sed falsi, nec enim cuique licet Deo vero imaginem dare, quam ipse illi affinxit, sed quam Deus et Ecclesia approbant: quare qui idolum colit, Deum non verum, sed falsum colit, quem scilicet idoloplastae et idololatrae sibi finxerunt et formarunt, neglecto Deo vero creatore coeli et terrae. Quicumque ergo idolum colit, deum falsum colit, et idololatra est; unde et pleraque idola tam deformia et horrida sunt, ut ipsa sui forma et specie daemonis simulacra esse videantur: atra enim sunt instar Aethiopum, capite bovino, vultu saevo et minaci, oculis ingentibus et scintillantibus, fronte taurina, et subinde cornuta, naso thrasonico, labris crassis et porcinis; rictus oris est diductus velut canis ringentis; os patulum et hians instar lupi, idemque ingens et concavum instar furni, ut scilicet in eo facilius daemon voces articulatas formaret, quibus responsa et oracula ederet: qualia Romae praesertim in Vaticano permulta conspicimus.
INTER MORTUOS SPES ILLORUM EST. — Graece, in mortuis spes illorum sunt, hoc est, primo, q. d. Hi idololatrae in idolis inanimis et mortuis spes suas defigunt, ac deos non vivos, sed insensibiles invocant; hinc secundo, Vatablus vertit, mortua est spes illorum, id est carent omni spe, quia illam defixerunt in idolis mortuis, quae eos juvare, imo audire nequeunt: quare spes eorum est desperata, ideoque non est spes, sed desperatio. Tertio, q. d. Adeo sunt desperati, ut quasi in numero damnatorum, qui omnem salutis spem abjecerunt, esse videantur; aut, q. d. Sicut mortui non habent spem vitae, sic idololatrae non habent spem salutis; sed sicut illorum vita, sic horum salus est desperata, quia carent fide et cognitione Dei, a quo solo salvari possunt. Quarto, q. d. Non sperant, hoc est, non exspectant nisi mortem et damnationem, ut inter mortuos et damnatos deputentur, hoc enim et nil aliud eos manet et
exspectat: ex adverso de fidelibus et justis dixit, cap. III, vers. 4: "Spes illorum immortalitate plena est." Omnes hi sensus veri sunt et appositi, sed primus planior et simplicior videtur: hoc est quod canit Psaltes, Psalm. CXIII: "Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis."
AURUM ET ARGENTUM (puta aurea et argentea simulacra, statuas ex auro et argento fabricatas, statuas, inquam, inanimas deorum, imo hominum defunctorum) DEOS APPELLAVERUNT. — Fovit juvitque errorem et superstitionem diabolus, qui, ut ex Trismegisto docet S. Augustinus, lib. VII De Civit. cap. VI, et lib. VIII, cap. XIII et seq., in simulacra se insinuans, per illa loquebatur, dabatque responsa et oracula; unde illa velut numina a populo consulta et culta sunt; sed audi Augustinum: "At ille (Trismegistus) visibilia et contrectabilia simulacra velut corpora deorum esse asserit; inesse autem his quosdam spiritus invitatos, qui valeant aliquid, sive ad nocendum, sive ad desideria eorum nonnulla complenda, a quibus eis divini honores et cultus obsequia deferuntur. Hos ergo spiritus invisibiles per artem quamdam visibilibus rebus corporalis materiae copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere, eamque magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines potestatem." Nota hic gentilium sapientissimos, qualis fuit Trismegistus, censuisse idola esse corpora et membra deorum, puta daemonum, itaque ea adorasse, sicut nos adoramus humanitatem et corpus Christi. Porro, quis, quantus et quam antiquus fuerit hic Trismegistus, ita declarat idem S. Augustinus, lib. XVIII, cap. XXXIX: "Nam quod attinet ad philosophiam, quae se docere aliquid profitetur, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum vocaverunt, in illis terris ejusmodi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes vel philosophos Graeciae; sed tamen post Abraham, Isaac, Jacob et Joseph, nimirum etiam post ipsum Moysen: eo quippe tempore quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlas ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus avus Mercurii majoris, cujus nepos fuit Trismegistus ille Mercurius."
ARTIS INVENTIONEM, — ἐπιμελέτημα, id est meditationem, excogitationem, fabricationem, hoc est, opus ingeniosa arte excogitatum et elaboratum. Refert haec ad aurum et argentum per appositionem, q. d. "Aurum et argentum arte fabricatum, etc., deos appellavere;" sic et S. Paulus, Actor. XVII, 20, idolum vocat "sculpturam artis et cogitationis hominis," id est simulacrum ab homine artificiose excogitatum et sculptum; S. Augustinus vero apte idola vocat phantasmata hominum: nam libro De Vera relig. cap. XXXVII, cum dixisset alios adorare solem, alios lunam, alios stellas, subjicit: "Sed inter hos illi sibi viden-
tur religiosissimi, qui universam simul creaturam, id est mundum totum cum omnibus quae in eo sunt, et vitam, qua spiratur et animatur, quam quidam corpoream, quidam incorpoream esse crediderunt. Hoc ergo totum simul unum Deum magnum esse arbitrantur, cujus partes sint caetera: non enim universae creaturae auctorem conditoremque noverunt; inde est quod in simulacra praecipitantur, et ab operibus Dei usque in opera sua demerguntur, quae tamen adhuc visibilia sunt: est enim alius deterior et inferior cultus simulacrorum, quo phantasmata sua colunt, et quidquid animo errante cum superbia vel tumore cogitando imaginati fuerunt, religionis nomine observant." Quocirca apposite idem S. Augustinus, Quaest. XXIX in Josue, ait, mystica et maxima idola esse phantasmata cordis et cupiditatis nostrae, cum quis scilicet sectatur et colit honores, opes, delicias, quas sibi imaginatur, et ut summum bonum repraesentat: quae proinde plane demolienda et eradicanda esse asserit.
AUT LAPIDEM INUTILEM (q. d. Non tantum aurea et argentea simulacra, sed et lapidea ex inutili et vili lapide efformata, deos appellaverunt, uti etiamnum Romae videmus priscorum deorum vivos in marmore vultus), OPUS MANUS ANTIQUAE. — Simulacro enim venerationem auxit, quod esset opus antiquum antiqui artificis: sicut etiamnum Romae et alibi priscae Romanorum statuae, ob vetustatem majoris sunt pretii. Accessit vetularum et vulgi superstitio, credentium simulacra post certam annorum periodum miram sortiri virtutem: de qua vide Guilielmum Parisiensem, lib. De Legibus, XXIII, et Delrium in Magic. Porro primi ex gentilibus christiani in odium idololatriae tunc grassantis, ut longissime ab idolis pristinis se recessisse testarentur, nullis imaginibus, praesertim Dei, utebantur in templis, unde a gentilibus vocabantur athei: quam calumniam refellunt S. Justinus, Arnobius, Athanasius, Augustinus, Tertullianus et alii, qui apologias pro christianis contra gentes scripsere. At cum per Constantinum idololatria sublata fuit, ut jam non foret recidivae in illam periculum, fideles induxere imagines Christi, B. Virginis, et sanctorum in templa, uti Romae vetustissimas, tum in templis, tum in cryptis conspicimus: quarum usum probavit Ecclesia, sanctumque definivit in Synodo VII generali, quae fuit Nicena II, et Tridentina, sess. XXV, sub initium: imagines enim sunt rudium libri, in quibus legunt gesta Christi et sanctorum, ut illa imitentur, et illos venerentur.
Hactenus de simulacris ex auro, argento, lapide fabricatis, nunc subjicit similia ex ligno fabrefacta, quae crebriora sunt, ac eorum vilitatem et indignitatem demonstrat, ait ergo: 11 et 12. AUT SI QUIS ARTIFEX FABER DE SILVA LIGNUM RECTUM SECUERIT, ET HUJUS DOCTE ERADAT OMNEM CORTICEM, ET ARTE SUA USUS, DILIGENTER FABRICET VAS UTILE IN CONVERSATIONEM VITAE, RELIQUIIS AUTEM EJUS OPERIS, AD PRAEPARATIONEM ESCAE ABUTATUR.
— "Aut si quis," repete ex vers. praeced., "appellaverunt deos opera manuum hominum," puta simulacra, uti ex auro, argento et lapide, sic et ex ligno fabricata, quorum vanitatem vanamque superstitionem graphice hoc versu et sequenti depingit, quod scilicet faber lignarius secans arborem, illamque decorticans, ex ea fabricet arcam, mensam, fenestram, aliudve instrumentum, utile ad communes usus hujus vitae: ex ejus vero reliquiis et rejectamentis, partim accendat ignem, quo escam coquat, partim faciat idolum, hoc est effigiem hominis vel animalis, quam perpolitam in templo collocet, clavisque ferreis arae affigat, ne labatur et corruat. Eodem plane modo idolorum fabricam depingit et subsannat Baruch toto cap. VI, Jeremias, cap. X, et Isaias, cap. XLIV, 9 et seq., quos hic Sapiens imitari videtur: quare quae ibi dixi, hic non repetam, ideoque paucis, quae sequuntur perstringam.
ARTIFEX FABER. — Graece, ὑλοτόμος τέκτων, id est materiae caesor, faber materiarius vel lignarius, qui materiam parat ad aliquod opus; at verbum ὑλοτόμος idem est quod silvam caedens: silva enim dat arbores quasi materiam fabris ad opera fabrilia: ὕλη enim est silva, indeque materia, Latini enim saepe graecam aspirationem vertunt in litteram S, ut pro ὑπέρ dicunt super, pro ὕς dicunt sus, pro ὕλη dicunt silva; unde ὕλη significat quamlibet materiam, sed prae omnibus caeduam. Sensus est, q. d. Mechanicus et vilis faber fabricavit idolum: ipse ergo praestantior est idolo, quia opifex praestat suo opere, et anima praeditus praestat idolo inanimo; unde puderet fabrum adorare idolum a se factum, quia scit idolum omnem formam et pulchritudinem a se accepisse: quare cum ipse non sit deus, multo minus idolum esse deum, cum ipse deos fabricare nequeat.
LIGNUM RECTUM. — Graece, εὔτακτον φυτόν, id est plantam vel arborem, quae facile colliquescit (τήκω enim est liquo, mollio, tabefacio), resolvitur, putrescit, corrumpitur; alii legunt εὔτακτον, id est facilem factu, elaboratam eleganter; Vaticani legunt εὐκίνητον, id est bene mobilem, quod facile obediat manui artificis, non enim a quercu solet exscindi simulacrum; alii εὔγνητον, id est bene genitam, recte natam et formatam. Noster apposite vertit, rectum, quia quae recta sunt facilius formantur, unde dicuntur contidora dividea, arbores quarum venae et fibrae recte fluunt; hinc Complutenses vertunt, rectum; Vatablus, eximium; alii, accommodatum, aptum, tractabile; Cantacuzenus exponit, idoneum, rectum, agile. Pro diligenter, graece est, εὐπρεπῶς, id est decenter, decore, concinne, eleganter. Pro utile perperam Lyranus, Hugo, Dionysius legunt, inutile.
IN CONVERSATIONEM VITAE. — Graece, εἰς ὑπηρεσίαν ζωῆς, id est in ministerium vitae. Pro reliquiis, graece est, ἀπόβλημα, id est rejectamenta, reje-
graece est, ἀπόβλημα, id est rescissamenta, rejectionem, rejectamenta, residua a ligno resecta. Graeca ergo sic habent, rejectamenta vero operis in praeparationem escae expendens, satiatus est. Exaggerat vilitatem materiae idolorum, siquidem ex eodem ligno conficitur idolum, ex cujus ramentis, seu ramis, cibus coquitur, quo recreetur et saturetur.
ABUTATUR, — id est utatur: sic Cicero, act. 3 in Verrem, et lib. IX, epist. 6, ait, se tempore et vacatione, quam sibi respublica concedebat, abuti, id est uti ad studium; sic jurisconsulti dicunt, nos uti rebus quae usu non consumuntur, abuti vero iis quae usu consumuntur, qualia hic sunt ligna, quibus ignis ad coquendum accenditur; unde Cato, De Re rustica, cap. LXXVI, ait: "Donec omnem caseum cum melle abusus eris," id est consumpseris. Rursum abuti apud Ciceronem et alios classicos est abunde vel copiose uti, sicut lignis multis ad ignem culinae copiose utimur, ideoque abutimur.
13. ET RELIQUUM HORUM, QUOD AD NULLOS USUS FACIT, LIGNUM CURVUM ET VORTICIBUS PLENUM, SCULPAT DILIGENTER PER VACUITATEM SUAM, ET PER SCIENTIAM SUAE ARTIS FIGURET ILLUD, ET ASSIMILET ILLUD IMAGINI HOMINIS. — Pingit hic fabrum lignarium sculpentem simulacrum, sive idolum, ut ostendat illud nil habere numinis, sed merum esse figmentum cogitationis et operationis artificis, ad illius arbitrium et libitum fabrefactum. Singula pene verba habent emphasim, et peculiarem idoli vilitatem denotant; unde ait, primo: "Reliquum horum," graece, τὸ δὲ ἐξ αὐτῶν ἀπόβλημα, id est eorum rejectamentum, q. d. Id quod ex lignis rejicitur, quasi segmentum ineptum ad formandum vas, et ad struendum ignem, hoc fecit simulacrum et idolum. Secundo, "quod ad nullos usus facit," q. d. Inutile ad omnia. Tertio, "curvum," graece, σκολιόν, id est tortuosum, obliquum, distortum. Quarto, "vorticibus plenum," graece, ὄζοις συμπεφυκός, id est cum nodis natum, nodosum, ramosum, ὄζος enim est nodus, indeque ramus enascens; Noster nodos vocat vortices, vel, ut Vaticanus habet, vertices (idem enim sunt vortex et vertex), quod in seipsos vertantur et contorqueantur instar rotationis et vertiginis, uti faciunt vortices aquarum, juxta illud Ovidii, lib. IV De Pont.: Crebro vertice tortus Halys.
13. Lignum enim enode planum est, pulchrum et facile elaboratu; nodosum vero, asperum, deforme et difficile. Quinto, quod illud "sculpat diligenter per vacuitatem suam," graece, ἐν ἐπιμελείᾳ ἀργίας αὐτοῦ, id est in diligentia, cura, industria otii sui. Hic ergo vacuitas non lignum excavatum, ut vult Lyranus, nec vacuum et inanem laborem, ut vult S. Bonaventura, nec vacuum cerebro sive amentem, ut vult Dionysius, sed otium significat, q. d. Lignum idoli adeo rude est, ut a fabro magno studio, cura et arte sculpi polirique
Lignum enim enode planum est, pulchrum et facile elaboratu; nodosum vero, asperum, deforme et difficile. Quinto, quod illud "sculpat diligenter per vacuitatem suam," graece, ἐν ἐπιμελείᾳ ἀργίας αὐτοῦ, id est in diligentia, cura, industria otii sui. Hic ergo vacuitas non lignum excavatum, ut vult Lyranus, nec vacuum et inanem laborem, ut vult S. Bonaventura, nec vacuum cerebro sive amentem, ut vult Dionysius, sed otium significat, q. d. Lignum idoli adeo rude est, ut a fabro magno studio, cura et arte sculpi polirique
debeat; sed ipse aliis rebus ad familiae sustentationem necessariis occupatus, idipsum scalpit sculpitque tantum per otium, cum scilicet ab aliis operibus magis urgentibus otiatur; idolum ergo est opus otii, ideoque neglectum, imperfectum et nullius momenti. Sexto addit, quod per scientiam suae artis figuret illud, graece, ἐν ἀνομοιώματι, id est in experientia intellectus, hoc est per experientiam, qua crebro sculpendo, scientiam et artem affabre sculpendi sibi comparavit. Igitur idolum ignorans et carens mente, indiget scientia, mente et arte hominis sculpentis, ejusque est opus et figmentum: hic enim dat illi suam formam et figuram, omneque decus; at divinitatem, quam non habet, ei tribuere nequit. Septimo, "assimilet illud imagini hominis," q. d. Idolum adeo non est Deus, ut ne quidem sit homo vivens, sed imago tantum mortua hominis vivi ab homine efficta. Ergo non verus, sed fictus pictusque est deus; unde Horatius illud ridens, lib. 1, Serm. I, satyr. 8:
Cum faber incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
Pleraque ergo idola habuere speciem hominis, quia deos omnes constat fuisse homines: homines enim insignes ob fortitudinem, imperium, beneficentiam, aut beneficium reipublicae praestitum, a populo relati sunt inter deos: audi Tertullianum, lib. De Idolol. cap. XV: "Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse apud suos constet." Idem docet S. Augustinus toto cap. XXVI, lib. VIII De Civit., et S. Cyprianus, lib. Quod idola non sunt dii. Constat Saturnum, Jovemque, Minervam, Mercurium, Cererem, Venerem fuisse homines, ut fuse docet Tertullianus, Apolog. XI, ubi pariter ostendit quod iidem fuerint scelerati.
Porro tam operose Sapiens, aeque ac prophetae, vanitatem idolorum vilitatemque describunt, quia primitus idololatria consistebat in adoratione deorum in templis vacuis, sine ullis eorum simulacris, tumque parcior et rarior erat; postea vero cum deorum fabrefacta sunt simulacra, eaque eleganter sculpta, depicta, et auro gemmisque ornata, tunc illa, utpote oculis conspicua, passim ab omnibus coli coepere, itaque valde per idola crevit idololatria, ut docet Tertullianus, lib. De Idololatria, cap. III. Unde et S. Augustinus, lib. 19 De Civit. cap. III, ait Ciceronem risisse idola et idololatras; et cap. XXXI, asserit Varronem Romanorum doctissimum censuisse, Deum non esse idolum, sed "animam motu et ratione mundum gubernantem;" ac mox de eodem subjicit: "Dicit etiam antiquos Romanos plusquam annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse. Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius dii observarentur. Cujus sententiae suae testem adhibet inter caetera etiam gentem Judaeam; nec dubitat
porro hunc colorem vocat fucum, quia eo obducentes statuam idoli, tegebant omnes ejus maculas, faedos colores et sordes, ut subdit Sapiens, quod erat facere fucum populo: fucus enim vocatur unguentum, vel pigmentum, quo mulieres tinguntur et colorantur, ut pallorem luridum, ac vitia corporis obtegant: quare fuco rubrum vel roseum colorem faciei inducunt; unde Comicus: Nam isthæc veteres, quæ se unguentis unctitant Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occultant. Denique fucus quolibet colore fieri potest. Totum hunc locum a vers. 11 clare et eleganter vertit Vatablus hoc modo, aut cum quis faber materiarius eximiae arboris succisae, omnem circa corticem scite destrinxit, et inde vas usui vitae profuturum artificiose pulchreque fabricavit: opificii vero recisamentis apparando cibo consumptis satiatus, resectum inde nullius usus ineptum sumpsit truncum ramisque nodosum, per otium sculpsit diligenter, et vacans perite formavit, adeoque hominis figuravit effigie, aut animalis cujuspiam vilis simulacrum effinxit. Deinde minium et fucum illinendo, conciliavit ei ruborem, et omnem in eo maculam obduxit.
For those old women who continually anoint themselves with ointments, Toothless hags who conceal their bodily defects with paint.
Finally, paint can be made in any color. Vatablus translates this entire passage from verse 11 clearly and elegantly in this way: or when some carpenter, having stripped all the bark from a felled tree of excellent quality, has skillfully and beautifully fashioned from it a vessel useful for the needs of life; and having been satisfied by consuming the scraps of the work in preparing food, he then took the remaining useless and unfit stump, knotty with branches, and in his leisure time carefully carved it, and with skill shaped it when he was free, and so fashioned it in the likeness of a man, or carved the image of some vile animal. Then by smearing it with red lead and paint, he gave it a ruddy appearance and covered over every blemish in it.
sus vesparum et vilium bestiolarum, indignas bantur quod per illas, quas, vel quarum similes, ut deos coluerant, exterminarentur: quare videntes, et sentientes, id est animadvertentes, Deum Hebraeorum, quem olim negabant se nosse, has plagas sibi infligere, eum ut verum Deum agnoscere coacti sunt, ut patet Judith. v, 20; Jos. II, 9. Sed sero, et invite ac coacte: quocirca aequum fuit, ut extrema clade plecterentur, quare "finis condemnationis (id est extrema damnatio, excidium et exterminium) venit super eos," cum scilicet a Josue et Hebraeis per bella funditus sunt aboliti. Alii haec referunt ad Aegyptios, qui a Mose mersi sunt in Mari Rubro; sed de Aegyptiis egit cap. xi, hoc vero cap. xii agit de Chananaeis: ita S. Bonaventura, Dionysius et alii.
Pro patientes Complutenses et Regii legunt, impatientes: utrumque verum, patientes enim corpore fiebant impatientes animo; unde ex Complutensibus sic clare vertit Jansenius, nam cum in his, in quibus patientes indignabantur, in his scilicet quos putabant esse deos, quando per ea puniebantur, sensissent eum quem olim negabant se nosse, tunc verum agnoverunt Deum: significare vult Pharaonem cum suis, qui prius dicebat: "Nescio Dominum, et Israel non dimittam," priusquam ranis et muscis, quas pro diis colebant, eos Deus afflixisset non sine magna illorum indignatione, qui aegre ferebant, a suis diis affligi, et a rebus tam levibus, tum demum agnovisse Dominum, ita ut diceret: "Peccavi: Dominus justus, et ego et populus meus impii. Orate Dominum," etc.
Verum jam dixi hic agi proprie de Chananaeis; si quis tamen per complexionem cum Cantacuzeno, haec tam de Aegyptiis, quam de Chananaeis accipi malit, non repugnabo: nam in sequentibus de utrisque mixtim loquitur.
Pro venit, multi legunt, veniet, scilicet in die judicii, "finis condemnationis" reproborum, qui damnabuntur et detrudentur in gehennam; verum graece est, ἦλθε, id est venit, in praeterito: loquitur enim de transacto Chananeorum excidio.
14. CHUM IN DERISUM DEDISTI. — Graece, propter hoc velut pueris ratione carentibus judicium, sive poenam, in ludibrium misisti. In Graeco est pulchra paronomasia: παῖς enim, id est puer, dicitur quasi παίζων, id est ludens: ἐμπαίζω est illudo, ludifico; ἐμπαιξία (quae vox hic in graeco est), ludificatio; ἐμπαίγμα, ludificamentum quo alicui illudimus, q. d. Quia Chananaei velut pueri, pueriles res et bestiolas pro diis coluerunt, hinc eosdem quasi pueros per easdem, puta per vespas et crabrones, quasi puerilibus et ridiculis poenis, sed acribus, castigasti et quasi ludificasti.
15 and 16. 26. QUI AUTEM LUDIBRIIS ET INCREPATIONIBUS (id est ludibriis increpationis, ut habent graeca: est hendyadis) NON SUNT CORRECTI (graece, μὴ νουθετηθέντες, id est non sunt admoniti, non sunt hac admonitione emendati) DIGNUM DEI JUDICIUM EXPERTI SUNT. — Graece, experientur, id est experti sunt: loquitur enim de Chananaeis praeteritis, q. d. Chananaei, qui ludicris vesparum poenis non sunt emendati, hi durum judicium, id est supplicium, subierunt, cum a Josue et Hebraeis funditus sunt excisi, et ad internecionem deleti. Pro ludibriis, graece est παιγνίως: παίγνιον autem est ludicrum, lusus, ludibrium, uti sunt aviculae, apes, muscae, ranae, quibus ludunt pueri: iisdem enim quasi ridiculis et puerilibus nugis, Deus castigavit Aegyptios et Chananaeos. His opponit dignum Dei judicium, id est serium graveque supplicium mortis et exterminii totius gentis Chananeorum, quo Deus toti mundo suam in puniendo omnipotentiam, aeque ac justam iram et vindictam ostendit.
27. IN QUIBUS ENIM PATIENTES INDIGNABANTUR (multi codices addunt, imo praeponunt, in his enim quae patiebantur, moleste ferebant, quae verba videatur addita ex alia versione; unde Romani ea delent; idem enim dicunt et repetunt) PER HAEC QUOS PUTABANT DEOS, IN IPSIS CUM EXTERMINABANTUR VIDENTES ILLUM, QUEM OLIM NEGABANT SE NOSSE, VERUM DEUM AGNOVERUNT: PROPTER QUOD ET FINIS CONDEMNATIONIS EORUM VENIT SUPER ILLOS.
17. — q. d. Chananaei, dum paterentur acres mor-
CAPUT DECIMUM TERTIUM. SYNOPSIS CAPITIS.
18 and 19. 18 et 19. ET PRO SANITATE QUIDEM INFIRMUM DEPRECATUR, ET PRO VITA ROGAT MORTUUM, ET IN ADJUTORIUM INUTILEM INVOCAT. ET PRO ITINERE PETIT AB EO, QUI AMBULARE NON POTEST: ET DE ACQUIRENDO, ET DE OPERANDO, ET DE OMNIUM RERUM EVENTU PETIT AB EO, QUI IN OMNIBUS EST INUTILIS. — Infirmum, non aegrum, sed invalidum et impotentem: hoc enim est ἀσθενές. Mortuum, id est anima et vita destitutum. Est catachresis: proprie enim mortuus dicitur, qui aliquando vixit, vitaeque est capax; idolum autem vitae est incapax. Inutilem, graece, ἀδοκιμώτατον, id est inexpertissimum, ignarissimum et ignavissimum, utpote qui nunquam potuerit experiri, et per experientiam aliquid cognoscere. Petrus Nannius legit ἀπορώτατον, id est egentissimum, et ope concilioque destitutissimum, ut totus sermo per antitheses decurrat, q. d. Pro ope invocat opis indigum, et, ut Vatablus vertit, extreme inopem. Noster videtur legisse ἀχρεῖον, id est inutilem; aut ἀναπηράτον, id est summe caecum, mutilum et mancum, aut ἀπόρτιον, id est pera et crumena extreme destitutum, hoc est pauperrimum.
ET PRO ITINERE PETIT AB EO, QUI AMBULARE NON POTEST. — Vatablus, pro itinere faciendo ne gradum quidem facere valenti supplicat, quasi dicat: Idololatra, ut felix habeat iter, invocat idolum velut ducem itineris, qui nec pedem quidem movere potest, juxta illud Psalm. CXIII, 7: "Pedes habent, et non ambulabunt." Sic Romani deam itineris Iterducam et Domiducam vocabant et invocabant; fessi vero deam Fessoniam, teste S. Augustino VII De Civit. cap. III.
DE ACQUIRENDO, ET DE OPERANDO, ET DE OMNIUM RERUM EVENTU PETIT AB EO, QUI IN OMNIBUS EST INUTILIS. — Graeca clare et eleganter habent, pro quaestu, opificii successu, manuumque dexteritate et prospero successu, ignavissimum manibus rogat gnavitatem, agendi facilitatem, dexteritatem, potentiam, et efficaciam: haec enim omnia significat εὐχείρωμα vel, ut alii legunt, εὐδρανείαν, cui pulchre opponit ἀδρανέστατον, id est ignavissimum, imbecillimum, impotentissimum idolum. Porro pro acquisitione opum et quaestu gentiles invocabant Deum Plutum (πλοῦτος enim est pecunia), sive Ditem quasi divitem: sic pecuniae praeerat dea Pecunia, aeri Aesculanus, argento Argentinus, cur non et auro Aurinus? ait S. Augustinus lib. IV De Civit. cap. XXI, qui et lib. VII, cap. XII, ait, Jovem ipsum vocatum Pecuniam: "Pecuniae enim obediunt omnia:" rursum Arnobius, lib. IV Contra Gentes, vocat deos Lucrios lucro praepositos: vide dicta Eccles. X, 19. Pro opere vero, operisque successu invocabant Mercurium, Minervam et Vulcanum.
Ex dictis patet turpissime errare Calvinum, qui, lib. 1 Institut. cap. XI, § 9 et 10, asserit gentiles non fuisse tam stupidos, ut lapides et ligna adorarent: quare Sapientem et prophetas, cum idola eorum reprehendunt, reprehendere id quod christiani jam faciunt, videlicet quod Deum in ligno et lapide, id est in lignea vel lapidea imagine carnaliter venerantur, falsissimum esse patet ex toto loco, et clarius ex cap. VI Baruch, et XLIV Isaia, et X Jeremia, et Psalm. CXIII: hi enim prophetae fuse et operose ex vilitate materiae, artificii, sculpturae, etc., toti sunt in eo, ut rudi populo eximant opinionem deitatis idoli, et persuadeant in idolo nil esse numinis, nil divinitatis; unde Baruch post singula argumenta, crebro iterando infert et concludit: "Unde vobis notum sit, quia non sunt dii:" ex quibus clarissimum est gentiles ipsa idola lapidea et lignea, velut deos et numina coluisse. Idem clarissime docent omnes Patres, qui contra idola scripserunt, ut Tertullianus, S. Justinus, S. Athanasius, S. Cyprianus, Athenagoras, Arnobius, Felix Minutius, S. Augustinus et alii, qui passim rident gentiles, quod lapides et ligna pro diis colant. Idem disertis verbis, quae ex S. Augustino recitavi vers. 10, docet Mercurius Trismegistus, summus et antiquissimus gentilium philosophus et theologus.
Neque mirum homines simplices tam stupidos fuisse, ut idola adorarent, quia etiamnum tales esse scimus in Japone et Indiis: nam error hic tot saeculorum usu roboratus, atque oraculis, quae daemones per idola loquentes reddebant, aliisque eorum gestibus et ludificationibus circa idolum factis, quibus illa animata, imo divina esse populo persuadere conabantur, confirmatus, quasi de manu in manum tradebatur posteris, uti et alia non minus stupenda ipsorum infamia crimina, quae proinde ipsi licita putabant, sicut legimus apud Laertium, Plutarchum et alios.
Ubi nota gentiles sagaciores et doctiores, ut asserit Trismegistus apud S. Augustinum, lib. VIII De Civit. cap. XXIII, existimasse, "quosdam quidem deos, scilicet idola fieri manibus hominum
unde et plurima esse et ejusdem Dei, v. g. Jovis;" sed idola haec esse corpus Dei: Deum vero esse spiritum inclusum in idolo, quasi ipsius animam, quem spiritum alii putabant esse animam hominis mortui, cui idolum erigebant; alii daemonem, sive ab idoloplastis invocatum, sive sponte se hominum superstitioni et idolis inserentem, uti loco citato ait Trismegistus; alii vero esse animam universi, aut animam solis, lunae, terrae, etc., uti refert Eusebius, lib. III De Praepar. cap. III, et S. Augustinus, VII De Civit. V et seq.: plura vide apud Gyraldum De Diis gentium, syntagm. I. Porro, quibus, quantisque artibus et actibus daemones ludificarint paganos, ut idolorum animae esse crederentur, declarat S. Cyprianus, lib. De Idolol. non longe a principio: "Hi ergo spiritus, inquit, sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt: hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt: nam et falluntur et fallunt; vitam turbant; somnos inquietant; irrepentes etiam in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium et rogis pecorum saginati remissis, quae constrinxerant, curasse videantur. Haec est de illis medela, cum illorum cessat injuria: nec alius illis studium est, quam a Deo homines avocare, et ad superstitionem sui ab intellectu verae religionis avertere, cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes."
Dices, sapientiores gentilium agnoverunt Deum verum, eumque in idolo coluerunt, sicut christiani eum colunt in imagine: atqui illi reprehenduntur hic ut idololatrae; ergo et christiani. Respondeo, vix invenies aliquem, qui Deum verum coluerit in idolo, nam qui Deum verum agnoverunt, spreverunt et riserunt idola, ut Socrates, Plato, Aristoteles, Cicero, Lucretius; aliqui tamen ex metu populi, ne occiderentur, uti occisus fuit Socrates quasi deorum contemptor, ea publice coluerunt, non sponte, sed quasi coacti, cum privatim et secreto ea aspernarentur, et unum Deum creatorem omnium colerent. Sed demus nonnullos in idolo Deum verum adorasse, illi errarunt in eo, quod putarent idolum esse corpus Dei, uti jam dixi, eoque Deum delectari, seseque in eo includere et occultare; aut certe Deum idolo esse similem, vel habere similia membra humana, vitulina, serpentina: ideo enim haec membra idolo dabant, et variis varia, ac consequenter Deo vero affingebant corpus, membra, aliaque, quae falsa sunt; sicque consequenter colebant deum non verum, qui purus est spiritus, sed corporeum et falsum. Denique censebant idolum esse aliquid Dei, ac proinde habere aliquid virtutis divinae, aliquid numinis, aliquid divinitatis, quidquid illud esset: quid enim illud esset
in particular they could neither express, nor understand, nor grasp.
Nil tale habent christiani, nec enim in imagine, etiam Dei, aliquid numinis, aut spiritus et vitae, aut corporeae similitudinis collocant, sed nudam repraesentationem Dei, eamque analogicam, quatenus scilicet res et imago corporalis spiritualem repraesentare potest, quae propria et nuda est ratio imaginis, scilicet repraesentare suum prototypum: ac proinde recte theologi ex S. Basilio et Damasceno docent, honorem imaginis natura sua referri ad prototypum. Porro imagines hominum visibilium, puta Christi et sanctorum, crebrae sunt apud christianos; Dei vero invisibilis paucae, ne rude vulgus censeat Deum habere corpus imagini simile: quocirca non est pingendus Deus, nisi eo modo et forma, qua ipse in S. Scripturis legitur sanctis, ut Abrahae, Mosi et Prophetis, apparuisse; ac rudibus explicandum est, quid sibi illa forma velit: Deum enim esse incorporeum, omnique forma et figura carere, uti docet Synodus VII, Act. III et seq.
Denique, si qui sapientium Deum verum in idolo, ut in mera imagine coluerunt, proprie hic non taxantur, nec peccarunt formali et proprie dicta idololatria; sed peccarunt, tum peccato scandali, quod suo exemplo populum in idololatria sua confirmarint, tum peccato professionis falsae fidei et idololatriae: participando enim cum idololatris in communi et publico cultu idoli, profitebantur exterius fidem et cultum idoli, etiamsi interius non idolum, sed Deum in idolo, ut in imagine adorarent. Adde idolum esse imaginem non veri Dei, sed falsi, nec enim cuique licet Deo vero imaginem dare, quam ipse illi affinxit, sed quam Deus et Ecclesia approbant: quare qui idolum colit, Deum non verum, sed falsum colit, quem scilicet idoloplastae et idololatrae sibi finxerunt et formarunt, neglecto Deo vero creatore coeli et terrae. Quicumque ergo idolum colit, deum falsum colit, et idololatra est; unde et pleraque idola tam deformia et horrida sunt, ut ipsa sui forma et specie daemonis simulacra esse videantur: atra enim sunt instar Aethiopum, capite bovino, vultu saevo et minaci, oculis ingentibus et scintillantibus, fronte taurina, et subinde cornuta, naso thrasonico, labris crassis et porcinis; rictus oris est diductus velut canis ringentis; os patulum et hians instar lupi, idemque ingens et concavum instar furni, ut scilicet in eo facilius daemon voces articulatas formaret, quibus responsa et oracula ederet: qualia Romae praesertim in Vaticano permulta conspicimus.
Mystice haec omnia adaptes haeresi, et cuivis cupiditati: idolum enim haeretico est haeresis, superbo honor, avaro aurum, guloso venter, luxurioso venus, acedioso somnus, iracundo vindicta, invido livor, uti docet S. Augustinus, S. Gregorius et caeteri doctores, imo S. Paulus, Philip. III, 19, et Ephes. V, 5.