Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur idem argumentum Dei bonitatis et clementiæ, quomodo scilicet Deus impios Chananæos illico non perdiderit, sed modice castigarit, et ad pænitentiam invitarit, ut hoc exemplo cæteris peccatoribus spem veniæ daret, eosque ad pænitentiam et morum correctionem alliceret.
Textus Vulgatae: Sapientia 12:1-27
1. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! 2. Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis : et de quibus peccant, admones et alloqueris : ut relicta malitia, credant in te, Domine. 3. Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, 4. quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina, et sacrificia injusta, 5. et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, 6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum, 7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium charior est terra. 8. Sed et his tanquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. 9. Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare: 10. sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ, non ignorans, quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. 11. Semen enim erat maledictum ab initio : nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. 12. Quis enim dicet tibi : Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? 13. Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. 14. Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti. 15. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis, ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. 16. Virtus enim tua justitiæ initium est : et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. 17. Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis. 18. Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris, posse. 19. Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam
oportet justum esse et humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos : quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. 20. Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quæ possent mutari a malitia; 21. cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum? 22. Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. 23. Unde et illis, qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt, dedisti summa tormenta. 24. Etenim in erroris via diutius erraverunt deos æstimantes hæc, quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. 25. Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. 26. Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. 27. In quibus enim patientes indignabantur, per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
1. 1. O QUAM BONUS ET SUAVIS EST, DOMINE, SPIRITUS TUUS IN OMNIBUS! — Scilicet rebus creandis, conservandis, alendis, gubernandis; ac præsertim in hominibus, tam in decernendis pœnis, quam in assignandis præmiis hujus vitæ, quin et futuræ : nam Deus præmiat beatos in cœlo ultra meritum, et damnatos in inferno cruciat citra demeritum, merentur enim illi amplius torqueri. Syrus, quoniam spiritus tuus bonus inhabitans est in omnibus; Arabicus, quoniam spiritus tuus bonus est in omnibus; græce, nam incorruptibilis spiritus tuus est in omnibus, omnia scilicet conservans, etiam impios, sed ita ut ab eis non vitietur, nec polluatur. Incorruptibilis ergo est, tum quia ab ira, nec a vindicta, aliave passione vinci et corrumpi se sinit, sed ingenitam in omnes bonitatem et suavitatem jugiter custodit, ut vertit Noster: tum quia res a se factas, etiam homines impios, non perdit, nec corrumpit, sed conservat, ac ad pœnitentiam et salutem invitat : tum quia sceleribus hominum, quos creat, alit et conservat, non maculatur, nec corrumpitur : tum quia res corruptas, ac præsertim homines peccato perditos, per pœnitentiam reficit et restaurat. Spiritum Dei accipe, communem tribus personis S. Trinitatis, q. d. O Domine, quam in omnibus rebus etiam impiis, ostendis te suavem et benignum ex ingenito tibi suavitatis et benignitatis spiritu. Tu enim philopsychos, id est singularis animarum amator, uti paulo ante dixit; es autem talis in omnibus, quia omnes afflas et impellis ad bonum, omnibus inspiras pietatem, omnes incitas ad virtutem, ad pœnitentiam et ad odium vitiorum. Potest quoque accipi spiritus notionalis, puta Spiritus sanctus, huic enim, utpote per amorem procedenti a Patre et Filio, appropriatur bonitas et suavitas; unde ex eo quod Spiritus hic vocatur incorruptibilis, probat S. Athanasius, epist. ad Serapionem, Spiritum Sanctum esse Deum.
Tropologice, Methodius in Catena Job, cap. XXVII, per spiritum incorruptibilem accipit conscientiam incorruptam, quam Deus cuique indit, quæ facit, ut de Deo, etiam cum peccata punit, recte sentiamus, nec ejus severitatem, sed nostram malitiam accusemus. Spiritus hic suavitatis et bonitatis connaturalis est Deo, ideoque illi commensus, infinitus et immensus, ac proinde infinito honore colendus, et infinito amore, si fieri posset, redamandus æque ac imitandus. Præclare S. Leo, serm. 10 De Quadragesima: « Si dilectio Deus est, ait, nullum debet habere terminum charitas, quia nullo potest claudi fine divinitas; » B. Laurentius Justinianus, serm. De S. Andrea : « Est inquieta res amor, non contenta limitibus, singularitatem non patiens, nunquam dormitans, semper operans, evidentissimis per se manifestata indiciis, quæ nescit medium personarum, etc.; » amor enim transformat hominem in Deum : nam, ut ait S. Gregorius Nyssenus, orat. De Pueris præmature mortuis : « Homo a Deo factus est, ut esset divinæ virtutis animatum quoddam simulacrum. » Has delicias suavitatis divinæ gustavit Psaltes dicens Psalm. XXX, 20: « Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! » vel sponsa, cum iis ebria exclamat Cant. II, 5: « Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo; » et S. Magdalena, cum pœnitens et amans suavissimas funderet compunctionis lacrymas. Easdem sentiunt vere pœnitentes et compuncti : noster S. Franciscus Xaverius in mediis persecutionibus, ærumnis et laboribus Indicis, iis ita abundabat, ut cor ejus non caperet; unde hæ ejus erant voces: « Satis est, Domine, satis est. »
Hanc spiritus divini suavitatem senserat S. Augustinus, unde in Soliloquiis, cap. XXII, ita cum eo dissuaviatur : « Renuit consolari anima mea, ut digna habeatur tuis consolationibus æternis: quia justum est ut amittat te, quicumque in aliquo alio magis consolari eligit, quam in te. Et obsecro, summa veritas, te per te, non permittas me in aliqua consolatione vana consolari quam in te, sed peto ut omnia mihi amarescant, ut tu solus dul-
eis appareas animæ meæ, qui es dulcedo inæstimabilis per quam cuncta amara dulcorantur. Tua enim dulcedo Stephano lapides torrentis dulcoravit, tua dulcedo craticulam B. Laurentio dulcem fecit. Pro tua dulcedine ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine tuo contumeliam pati. Ibat Andreas securus ad crucem et gaudens, quoniam ad tuam dulcedinem properabat. Hæc enim tua dulcedo ipsos apostolorum principes sic replevit, ut pro ipsa crucis patibulum unus eligeret, alter quoque caput ferienti gladio supponere non timeret. Pro hac eadem Bartholomæus propriam pellem dedit. Pro hac quoque gustanda veneni poculum intrepidus Joannes potavit. Hanc vero ut gustavit Petrus, omnium inferiorum oblitus, clamavit quasi ebrius, dicens, Matth. XVII, 4: Domine, bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula. » Unde concludit: « Hæc est enim illa beatitudo, Domine Deus noster, quam exspectamus daturum te nobis, pro qua tibi, Domine, continue militamus, pro qua tibi mortificamur tota die, ut in tua vita tibi vivamus. »
Rursum, ex hac gnome disce regulam discretionis spirituum, qua scilicet discernas spiritum tuum et cujusque alterius, an bonus sit, an malus. Vis scire quo agaris spiritu, præsertim in corripiendo et castigando, vide an id quod agis facias suaviter, an dure; benigne, an rigide; leniter, an aspere; modeste, an imperiose : si prius invenias, scito esse spiritum Dei: si posterius, esse spiritum mundi vel diaboli : Spiritus Sanctus enim in homine suavitatem et dulcorem quemdam sibi similem efficit, tam in dicendo, monendo, imperando, quam in agendo et operando; spiritus vero mundi, duritiem et asperitatem, nam Spiritus Sanctus est suavis, benignus, lenis, modestus; spiritus vero mundi est durus, rigidus, asper, imperiosus: unde Apostolus, Galat. VI, 1: « Fratres, inquit, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis; » et S. Petrus, I Epist. III, 4, Christi spiritum ita describit, eumque in christianis deposcit : « Qui absconditus est cordis homo, inquit, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples : » vide utrobique dicta.
2. 2. IDEOQUE EOS, QUI EXERRANT, PARTIBUS (male legit Hugo patribus, q. d. Qui a patrum doctrina aberrat) CORRIPIS, ET DE QUIBUS PECCANT, ADMONES ET ALLOQUERIS (Lucifer pro S. Athanasio, admonens alloqueris, leniter castigas, ut non tam castigare, quam eos admonere et suaviter alloqui, id est consolari, videaris) UT RELICTA MALITIA, CREDANT IN TE, DOMINE. — Credant, id est te agnoscant, colant, ament, revereantur, et per omnia obediant: qui enim vere credit Deum esse Deum, illumque apprehendit et æstimat pro dignitate, uti par est, hic utique eum reveretur, amat et colit: ita S. Bonaventura, Lyranus, Hugo et alii : porro aliter
Dionysius : « Errantes, inquit, corripis partibus, » id est per partes, dum non simul omnes e medio tollis, sed tantum illarum partem aliquam, qua cæteris statuatur in exemplum. Vatablus pro δι ὅ, id est ideo, per diæresin legit δι' οὗ, id est per quem, scilicet spiritus, q. d. Per spiritum tuum suaviter corripis et admones eos qui errant et peccant : spiritus tuus suavis causa est et administer moderatæ pœnæ, qua paulatim castigas impios. Vox alloqueris notat internam Dei inspirationem et locutionem, qua ipse in animis peccatorum loquitur, et in memoriam reducit quanta et quam gravia peccata commiserint, quorum ipsi non recordantur, ideoque se posse, et ex justitia debere, eos acriter punire ac perdere pro meritis; sed ex clementia malle se moderate castigare, ut resipiscant et salventur : quod si id facere negligant, majora, imo æterna, eos manere supplicia, aliaque his similia salubriter inspirat, quæ eos ad pænitentiam moveant, qualia amicus amico suggereret, ut ejus bono consulat.
3 and 4. 3 et 4. ILLOS ENIM ANTIQUOS INHABITATORES TERRÆ SANCTÆ TUÆ, QUOS EXHORRUISTI. — Græce μισήσας, id est odio habens, vel cum odio habuisses : pendent hæc et sequentia a verbo perdere voluisti, vers. 6. Significat Chananæos incolas Palæstinæ ob enormia eorum scelera, a Deo per Josue et Hebræos fuisse ejectos et excisos.
QUONIAM ODIBILIA OPERA TIBI FACIEBANT PER MEDICAMINA. — Græce, διὰ φαρμακειῶν, id est per veneficia, per quæ tum venena proprie dicta accipe, q. d. Chananæi veneno homines necabant, uti etiamnum faciunt nonnulli barbari apud Indos, tum incantationes et maleficia, quibus sagi et magi ope dæmonis incantant, perdunt et occidunt homines, animalia, segetes, etc., q. d. Deus perdidit Chananæos, quia dediti erant veneficiis et maleficiis, erantque magi et malefici : hæc enim scelera præ cæteris exosa sunt Deo.
ET SACRIFICIA INJUSTA. — Græce, ἀνόσια, id est non sancta, non pia, sed impia et scelesta. Est miosis : talia sunt, quæ fiunt diabolo vel idolis in injuriam veri Dei, item quæ fiunt ex victimis hominum, ut sequitur; aut ex rebus obscenis et impuris, qualia erant sacrificia Veneris, Priapi, Bacchi, etc. Primo, pro sacrificia græce est μύστα, quæ vox secundo, significare potest initiationes aut sacra, quibus quis initiatus sit, aut alios initiet, q. d. Chananæi erant sacerdotes sacris impiis initiati, et alios iisdem initiantes et consecrantes.
5 and 6. 5 et 6. Et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum. — Pergit recensere scelera Chananæorum, ob quæ Deus eos disperdidit, primum est, quod filios suos necarent sine misericordia, præsertim dum eos immolabant idolis. Secundum, quod homines hominumque viscera comederent; per viscera non
sola exta, sed et carnem omnem intellige, juxta illud Virgilii: Et solida imponit taurorum viscera flammis. Unde visceratio priscis erat carnis crudæ distributio, quæ fieri solebat in festis solemnibus, vel in funere excellentis personæ; hinc lib. VIII, Livius refert, populo viscerationem datam a M. Flavio in funere matris. Itaque Chananæi turpius in hoc delinquebant, quod viscerationem dabant carnium, non aliarum animantium, sed humanarum, et fortasse filiorum, quos immolabant : quæ quid immanius et horribilius? ita a Castro.
Tertium, quod vorarent sanguinem a medio sacramento tuo, græce, in medio mystasias sou, id est interposito juramento tuo, q. d. Chananæi cum fœderibus, aliisque contractibus et rebus interponerent juramentum, illud sanciebant potu sanguinis humani, uti etiamnum barbari nonnulli faciunt, sicut olim fecit Catilina in sua conjuratione contra patriam, puta Romam, uti asserit Cicero in Catilinariam. Aut potius a medio sacramento, id est sacrificio, tuo, q. d. Chananæi cum Deo, qui tu solus es, Domine, sacrificarent homines, quin et filios, sacrificium illud consummabant epulo sive convivio, in quo carne et sanguine humano oblatis et sacrificatis vescebantur : hæc ergo tollebant de medio sacramento, id est sacrificio, uti etiamnum faciunt Brasilii; atque olim gentiles Saturno filios suos devoranti, humana hostia, imo filiis suis immolatis, sacrificasse notissimum est ex Plutarcho, Eusebio, Clemente Alexandrino, Cyrillo et aliis; uti et illud, sacrificantes scilicet de sacrificiis suis comedisse. Sane Chananæos, et illorum exemplo Hebræos, filios suos immolasse Moloch, liquet IV Reg. XXIII, 10, Psalm. CV, 37, Levit. XVIII, 21 et 27, ubi fuse hac de re egi. Sensus ergo est, q. d. Non satis erat Chananæis mactare filios per parricidium, sed et eorum mactatione voluerunt litare Deo, eumque placare et venerari per sacrilegium, quæ summa erat Dei injuria et blasphemia : hac enim immolatione significabant Deo placere hæc parricidia, imo per ea Deum coli velle, cum hoc diaboli sit proprium, qui non nisi sceleribus pascitur et colitur.
Posset quoque devoratio sanguinis non solius humani, sed cujusvis animalis immolati, puta bovini, ovini, caprini, accipi : sanguinem enim quemlibet bibere, nota et causa est crudelitatis; unde Judæis Deus vetuit esum sanguinis, jussitque sanguinem omnem sibi soli libari et effundi; sanguis ergo Deo debitus erat et sacer, quia anima et vita sita est in sanguine. Sicut ergo anima Deo quasi sacra est, sic et sanguis : vide dicta Genes. IX, 4, Levit. VII, 26, et Deuter. XII, 23 et seq.
Quare to a medio sacramento tuo exponi posset, a media sacra lege tua, q. d. Hi voratores sanguinis, sanguinem tibi ex lege tua sacrum et sanctum, sacrilege sibi surripuerunt et potaverunt : quocirca in Græco elegans et nervosa est antithesis, θοίνας αἵματος, id est convivium vel convivus sanguinis : θοίνη enim dicitur hoc epulum a bibendo, et olim, quod in festis deorum largius vinum bibere solerent, ait Athenæus, lib. II, q. d. In θοίνη, id est convivio sacro, fit Dei epulum ex vino : at hoc Chananæorum fiebat ex sanguine; erat ergo convivium non vini sed sanguinis, ideoque cruentum, horrendum, ac Deo indignum et exosum.
Nota, codices Græci hic mire variant : prima enim Jansenius legit, μύστας ἐκμύσου θειχομέδ σου, id est mystas et sacerdotes exsecrandi cultus tui, quo scilicet Chananæi te colebant humana victima et sanguine; aut ἐκμύσου, μύστας τε θείας σου (ut habet Aldina editio), sic ut to ἐκμύσου referatur ad αἵματος, q. d. Execrandi sanguinis erant devoratores; deinde subdatur μύστας τε θείας σου, id est et quoque erant mystæ, id est occultatores et suppressores, veri cultus tui, quem ipsi acceperant a Noe, Abraham, cæterisque patribus, qui olim ibidem verum Deum vera religione coluerant. Secundo, Petrus Nannius legit, καὶ σπλαγχνοφάγειν ἀνθρωπίνων σαρκῶν θοίναν, id est, et intestina vorare soliti erant, nimirum humanarum carnium epulas; deinde, καὶ αἵματος ἐκμύσουν, id est, et sanguinem abligurierunt; mox, μύστας τε θιάσου, id est et sacrificos sive flamines thiasi : est autem thiasus proprie chorus bacchantium, sive Mænadum, dictus thiasus, ἀπὸ τοῦ θεῖα ᾄδειν, id est divina cantare; aut ἀπὸ τοῦ θεῖν, id est a currendo, currebant enim quasi lymphatici; hinc θιάζειν et θορεύειν, id est choros ducere, saltare, tripudiare; unde Virgilius, eclog. V in Bacchide: Instituit Daphnis thiasos inducere Baccho.
Erat ergo thiasus, saltatio, chorea et pompa, quæ Baccho in sacrificio exhibebatur; item convivium sacrum et convivantium cœtus; unde Clemens Alexandrinus, orat. Protrept., thiasum vocat insanum, puta thyrsum bacchicum; hinc et Romani in editione Græca, in Notis, annotant quosdam legere hic, ἐκ μέσου μύστας θιάσου, id est mystas e medio initiatos thiaso, id est choro bacchantium, sicque legit Cantacuzenus. Tertio, alii pro θιάσου legunt θειασμοῦν, id est furorem divinum, quo aguntur fanatici, quem Plato ἐνθουσιασμόν vocat; unde Vatablus legit, μύστας τε θειασμών, vertitque, et sacerdotes divini furoris, vel sacerdotes fanaticos : nam θειάζω est numine afflari, nec compotem esse sui; unde θειασμός est afflatus, divinatio, convivium. Quarto, Vaticanus codex correxit, ἐκ μέσου μυσταθείας σου, q. d. E medio sacramenti tui, vel arcani divini tui, ut vox μυσταθείας novata (nam alibi non invenitur, et auctor hujus libri plura alia novat) et conflata sit ex μύστας et θείας, q. d. arcanum divinum : sic videtur legisse Vulgatus interpres, nisi malis ip-
sum legisse, ἐκ μέσου μυστοθιιασμοῦ σου, id est ex medio mystico cultu, id est sacramento, vel sacrificio tuo. Quare alienum et coactum videtur, quod Lyranus, Hugo, a Castro et nonnulli alii censent, per sacramentum accipi Terram Sanctam, eamque vocari medium, quia sita erat in medio climate terræ habitabilis, q. d. Hos omnes idolorum cultores voluisti perdere e medio sacramenti tui, id est e medio terræ, in qua tua sacramenta constituisti, arcana tua, aut cultum tuum, nempe e medio cultorum tuorum : non enim decens erat, ut in medio tot impiorum pius populus moraretur, aut inter tot exsecranda sacra cultus Dei verus exerceretur; unde Complutenses et Regii verba transponunt, sicque legunt, et devoratores sanguinis, et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti a medio sacramento tuo, id est a media Terra Sancta. Minus quoque proposito satisfacit, quod suspicatur noster Lorinus, μύστας alias positum videri pro μυστάδας : μυστάδες autem a Phavorino vocatur collegium, societas sive certus votum, huncque a Nostro vocari sacramentum, quasi sacrilegi hi Chananæi fuerint, ex medio sacramenti, id est sodalitii sacri Deo, hoc est sacerdotum, qui rite quondam coluissent Deum, sed ab iis defecissent ad idola, et deos gentium, eorumque sacra, sacerdotia et fana profana.
ET AUCTORES PARENTES ANIMARUM INAUXILIATARUM PERDERE VOLUISTI. — Auctores, scilicet cædis et necis filiorum: hos enim paulo ante vocavit, filiorum suorum necatores, idque significat græcum αὐθέντας, quod Gaza, Budæus, aliique vertunt αὐτόχειρα, id est eum qui sua manu sibi aut suis manus infert, et mortem consciscit : sic enim Euripides, Æschylus aliique prisci hanc vocem usurpant, sed posteriore ævo vox αὐθέντης usurpata fuit pro auctore, imo ab ea derivat nomen auctor, licet Servius in illud lib. XII Æneid. : « Auctor ego audendi, » auctor derivet ab augeo; unde autoritas est potestas, auctoritas; et αὐθεντικός, id est authentice, idem est, quod cum auctoritate, vel auctore certo. Pro γονεῖς, id est parentes, Vatablus legit φονεῖς, id est occisores; sed omnia exemplaria habent γονεῖς; verum tamen est, quod apud Chananæos γονεῖς erant φονεῖς, id est parentes erant filiorum cæsores, ideoque non tam parentes, quam perditores. Rursum, pro ἀβοηθήτων Cantacuzenus legit, ἀπολύτους, id est solutos, quippe qui vincula naturæ, inquit, perruperint, ut genitores esse desinerent viderentur, quorum erant interfectores.
Sensus est, q. d. Apud Chananæos ipsimet parentes, qui filios suos inauxiliatos, id est quibus nemo alius auxiliabatur (quis enim auxiliaretur filiis, quos parentes ipsi sacrificabant, qui in eos summum jus et potestatem habebant), jure naturæ, imo jure paterno, maxime tutari, et a nece vindicare debuerant, cum et ursi, pardi, cæteræque bestiæ pro catulis tuendis usque ad mortem depugnent; hi, inquam, illos ipsos filios suos sua manu mactabant et immolabant : ita Romani in suis Notis, Jansenius et Nannius, qui pro ἀβοηθήτων, id est inauxiliatarum, legit, βουθυτέντων, id est mactatarum instar boum, vel taurorum. Filios vocant animas synecdochice et metonymice, quia parvuli a parentibus tenere diliguntur, quasi
ipsorum forent animulæ; ideoque barbari plusquam ferini sunt, qui eas necant, præsertim inauxiliatas et omni ope destitutas. Unus fuit S. Franciscus Xaverius, qui Bernardum Japonii hospitis sui in Japone filium a patre paupere, quod eum alere non posset, neci destinatum eripuit, aluit, instruxit, et in Societatem Jesu admissum, Romam ad S. Ignatium transmisit : ita utique Bernardi pater, quod vitam tam corporis quam animæ dederit. At quis dabit nobis plures Xaverios?
7. 7. PERDERE VOLUISTI PER MANUS PARENTUM NOSTRORUM (per manus Josue et Judicum, qui eos executi sunt), UT DIGNAM PERCIPERENT PEREGRINATIONEM PUERORUM DEI, QUÆ TIBI OMNIUM CHARIOR EST TERRA. — Primo, Lyranus per modicam vocum metathesin, id est transpositionem, sic exponit, q. d. Patres nostri, puta Josue et Hebræi, expulere Chananæos, ut ipsi locum expulsorum occuparent, ac perciperent peregrinationem, græce ἀποικίαν, id est coloniam, puerorum, id est servorum et filiorum Dei, puta Abrahæ, Isaac et Jacob, in terra Chanaan, quæ tibi omnium charior, id est charissima est : in illa enim peregrinati sunt Abraham, Isaac et Jacob; unde eamdem ipsorum posteris promisit, ideoque eamdem, expulsis Chananæis, Hebræis per Josue donavit et tradidit. Secundo, q. d. Ideo expulisti impios Chananæos, ut eorum terra, id est terræ et regiones, quæ tibi cæteris erant chariores, perciperent novam dignamque se peregrinationem, hoc est peregrinorum et advenarum coloniam, coloniam, inquam, filiorum Dei, id est fidelium et piorum Israelitarum. Hunc sensum exigunt Græca, quæ habent verbum singulare, ut digna reciperet coloniam filiorum Dei, quia tibi omnium pretiosissima vel honoratissima est terra: ita vocatur Judæa propter Dei electionem et benedictionem, quia Deus eam elegerat, ut in ea conderet templum, in quo habitaret, æque ac Synagogam sive cœtum populi fidelis, a quo ritibus et sacrificiis a se sancitis legitime coleretur; demum quia in ea nasciturus, prædicaturus et moriturus erat Christus, itaque genus humanum redempturus, æque ac B. Virgo, apostoli, cæterique primi fideles, ob quæ terra ista tot sanctorum hominum totque sacrorum mysteriorum ferax, merito sancta vocatur. Quare impertinens est Hugonis et aliorum interpretatio, qui to perciperent interpretantur intelligerent, q. d. Ut intelligerent Chananæi æque ac Hebræi, Chananæos indignos esse hac terra, utpote impios et idololatras; Hebræos vero illa esse dignos, utpote pios et veros veri Dei cultores.
8. 8. Sed et his (Chananæis impiis) tanquam hominibus pepercisti (ut non statim eos perderes et occideres per Josue et Hebræos, sed prius leniter castigasti, quasi admonens eos vocansque ad pœnitentiam; et ideo) misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exter-
MINARENT, — q. d. In Chananæos præmisisti vespas et crabrones ante adventum Josue et Hebræorum, tum ut Chananæis dares tempus pœnitentiæ; tum ut, si pœnitere nollent, eos ita attereres, ut facile vinci et occidi possent per succedentes Josue et Hebræos. Has vespas se præmissurum Mosi promiserat Deus, Exod. XXIII, 28: vide ibi dicta. Notat ibidem Oleaster Hebræum צרעה tsira, id est vespa vel crabro, derivari a צרע tsara, id est leprosus fuit, quod vespæ hæ cum lepra cognationem habuerint, vel in colore, vel in odore, vel potius quod molestæ essent leprosis : esseque muscas magno longoque corpore deserta colentes, vario colore, similes leprosis, jumentis infestas, atque ab apibus parum differre. Aut potius, ut alii, quod acrem figant aculeum, eoque ita carnem pungant, ut eam leproso similem efficiant.
Hinc et latine vocantur crabrones, vel cabrones, a caballo, id est caballo, ait Isidorus lib. XII Etymol. cap. ult., quod ex caballi carne putida nascantur, sicut de tauris et bobus nascuntur apes, de mulis fuci, de asinis vespæ; unde et vespæ et crabrones carne vescuntur, teste Aristotele et Plinio. Scaliger tamen Comment. in Varronem, et ex eo Aldrovandus, malunt a κράζω, id est gracilis sum, Ennio dici craber et crabro, sicut opniodels graciles dicantur apud veteres comicos; hinc crabrones græce vocantur σφῆκες, quia gracili sunt corpore, et circa ventrem quasi in cuneum contracto.
Addit Plinius lib. XI, cap. LIII, crabrones comedere serpentes et viperas, ideoque morsus eorum esse venenatos. Adde, eos ira et furore fervere, eamque bombo æstuante et susurro, quasi indignante furenteque significare, ideoque maxime audaces esse, agiles, celeres, pertinaces, ac figere aculeum pestilentissimum: hinc adagium: « Noli irritare crabrones, » novem enim crabrones sufficiunt ut suis aculeis equum occidant : audi Plinium, lib. XI, cap. XXI : « Ictus eorum haud temere sine febri est. Auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. » Denique crabrones sunt vespis similes, sed majores, alati, spiculisque armati : Galli frelons vocant, Belgæ horselen, Itali calauroni, Hispani tavarros, Germani hornitz.
Septuaginta et ex iis Sapiens hic vocat σφῆκας; Chaldæus, Exod. XXIII, 28, nuncupat parvas aviculas, quæ oculos Chananæorum impeterent : crabrones enim majores apibus, similes sunt parvis avibus. Porro, crabrones Deum in Chananæos præmisisse, testatur Josue dicens, cap. XXIV, vers. 12 : « Misique ante vos crabrones, et ejeci eos de locis suis, » etc.
Simili modo S. Jacobus Nisibites, Saporem Persarum regem abegit ab obsidione Nisibis, immissa divinitus in ejus exercitum infinita multitudine culicum et sciniphum, qui in equorum hominumque oculos, aures, nares, ora involantes, eos pene ad insaniam adigebant, itaque fugere compulerant, uti narrat Theodoretus in Philothea, sive in Histor. Patrum, cap. 1. Vide hic rursum, ut superbiam et ferociam hominum sternat Deus per viles et exiles vespas et crabrones. In Italia, aliisque locis, nonnulli montes sunt inculti et inhabitabiles, ob copiam et insultus vesparum. Cum Amurates Turcarum rex Albam Græcam oppugnaret, oppidani, teste Bonfinio lib. IV, dec. 3, præter alia, etiam apum examina in Turcas mittebant, ut aculeis petiti graviter angerentur : imo Henrici imperatoris dux, obsessus a Giselberto Lothiaringiæ rege (lego duce) irrumpentes equites, objectis apum alvearibus inhibuit, quarum aculeis in furorem versi equi, sessores, ut ait Vitichindus lib. I Gest. Sax., vel excussere, vel ad pugnandum inutiles reddidere. Anno salutis 1512, auspiciis Emmanuelis Lusitaniæ regis, Lupus Barriga in Mauritaniæ oppidum Xiamaticense, quod appellant Tornii, impetum fecit, referente Osorio lib. VIII Rerum Emman.; hostes cum se in ultimum discrimen adductos cernerent, alvearia apum in-
numerabilia, quibus abundabant, incensa in mœnibus dimisere; Lusitani et alveariorum flammis ambusti, et apum aculeis stimulati, oppugnationem deserere coacti sunt.
9. 9. NON QUIA IMPOTENS ERAS IN BELLO SUBJICERE IMPIOS JUSTIS, AUT BESTIIS SÆVIS, AUT VERBO (male Dionysius legit, bello) DURO SIMUL EXTERMINARE. — Græce, non impotens in instructione aciei, vel in acie instructa (Vatablus, dimicatione prælii) impios sub manum, vel potestatem justorum tradere, aut feris truculentis, aut verbo severo simul abolere, q. d. Immisisti in Chananæos vespas, non quod majora in eos vibrare non posses : poteras enim prœlio eos conterere, leonibus, pardis, ursis objicere, imo unico verbo, id est nutu et jussu, disperdere et delere. Male Pelicanus pro verbo, vertit peste: licet enim hebraicum דבר dabar, id est verbum, si aliis punctis legas דבר deber, significet pestem; tamen græcum λόγος non pestem, sed verbum duntaxat significat; hic autem liber primitus scriptus est græce, non hebraice. Adde, hic notari facilitatem potentiæ divinæ, qua non peste, nec bestiis, nec aciebus, sed solo verbo poterat eos annihilare. Idem dicit de Ægyptiis per ranas, sciniphes et locustas a Deo castigatis, cap. præced. vers. 18.
10 and 11. 10 et 11. SED PARTIBUS JUDICANS DABAS LOCUM PŒNITENTIÆ, NON IGNORANS QUONIAM NEQUAM EST NATIO EORUM, ET NATURALIS MALITIA IPSORUM, ET QUONIAM NON POTERAT MUTARI COGITATIO ILLORUM IN PERPETUUM. SEMEN ENIM ERAT MALEDICTUM AB INITIO: NEC TIMENS ALIQUEM, VENIAM DABAS PECCATIS MALORUM, — q. d. Potuit Deus impios Chananæos omnes simul disperdere, sed noluit, ut partibus, id est per partes paulatim (hoc enim est græcum κατὰ βραχύ) eos judicans, id est puniens et castigans per vespas, daret eis locum, occasionem et tempus pœnitentiæ. Porro, tanta fuit Dei clementia, ut Chananæorum improbitate vinci se non permiserit, ut, licet sciret eos ita ingenita sibi perversitate perversaque indole depravatos, atque a sua prima origina impios errores, velut cum lacte, suxisse, nec non
domesticis malis exemplis institutisque aluisse, sed et ob diuturnam peccandi consuetudinem, sic esse morbum illum in eorum animis confirmatum, ut sanari nullo modo propter contumaciam tantam posset; denique adeo dira exsecratione devinctum, ut omnem respuerent disciplinam: licet, inquam, hæc omnia probe nosset, tamen tanta fuit in eos Dei benignitas, ut noluerit eos illico exterminare, sed per vespas castigare, ac per partes merita supplicia in eos immittere, non quod aliquem timens, vel alicujus personam respiciens, eis veniam daret; sed ut ostenderet immensam suam in eos clementiam, ac ex parte sua faceret quidquid opus erat, quod eos ad pœnitentiam allicere posset.
NEQUAM EST NATIO EORUM. — Græce, πονηρὰ γένεσις, id est generatio, origo, prosapia, natales, parentes ac avi eorum, ac similis generationi educatio et institutio : erant enim Chananæi posteri Cham, ejusque filii Chanaan, quasi corvini corvorum pulli, ac impiorum parentum impii filii; aut generatio vel natio, significat totam Chananæorum stirpem et gentem, quæ in Cham et Chanaan progenitoribus fuit corrupta, et in corruptione hac continue propagata.
ET NATURALIS (græce, ἔμφυτος, id est ingenita, insita, innata) MALITIA IPSORUM, — non quod aliqua natura a Deo creata sit mala, ut calumniabantur Manichæi, et nuper Illyricus Lutheranus: sed naturalis, tum quia in eam natura hominum, peccato originali depravata, est proclivis et prona; tum quia eam a suis parentibus imbiberant, et longa consuetudine, quasi in naturam converterant : ita S. Augustinus, lib. II De Nuptiis et concupisc. cap. VIII, qui hinc contra Pelagianos probat peccatum originale. Hinc tales dicuntur alienari a Deo, sive peccare a vulva, et errare ab utero, Psalm. LVII, 4, quia vix nati dedunt se sceleribus, ex prava complexione, et ex vitiosa educatione parentum, et ex assidua consuetudine peccandi: consuetudo enim est altera natura.
NON POTERAT MUTARI COGITATIO ILLORUM IN PERPETUUM. — Id est, græce, ὅτι οὐκ ἀλλαγῇ, id est quod nequaquam mutaretur, nec facile mutari posset ita radicata, et quasi ingenita improbitas; absolute tamen mutari poterat : cur enim alioqui dedisset eis Deus locum pœnitentiæ, ut dixit vers. 10, si non poterant mutari et pœnitere? Nil ergo habent hic hæretici contra liberum arbitrium, aut ii qui censent obduratos et obstinatos in malo carere auxilio sufficienti, ut cor suum emolliant et sensim convertantur, pro rigida hac sua sententia.
SEMEN ENIM ERAT MALEDICTUM AB INITIO, — non tam in Adam per peccatum originale omnibus posteris ab eo ingeneratum, uti explicat S. Augustinus loco jam citato (sic enim omnes homines in Adamo fuere maledicti, cum hic soli Chananæi vocentur semen maledictum), quam in parentibus suis Cham et Chanaan : his enim Noe pater ab eis irrisus, maledixit dicens Genes. IX, 25: « Maledictus Chanaan (cum patre suo Cham, qui Noe parentem suum ex temulentia incaute nudatum illusit) servus servorum erit fratribus suis : » qua maledictione non soli Cham, sed filio ejus Chanaan et Chananæis ex eo nascituris, impietatem et scelera ejus imitaturis maledixit: vide dicta Genes. IX, 25. Hæc maledictio etiamnum durat; unde videmus Æthiopes et Mauros, quos vulgo Nigros vocant, qui ex Cham pronati sunt, magna ex parte esse mancipia, esseque obtusioris ingenii, et vilioris præ cæteris servilis conditionis.
NEC TIMENS ALIQUEM, VENIAM DABAS, — q. d. Solent timidi judices et principes judicia pervertere vel suspendere, ex timore ne damnatus, ejusque cognati et amici, damnantem damno simili vel majore afficiant; at Deus hanc impunitatem et dilationem pœnæ non tribuit Chananæis, eo quod aliquid timeret vel revereretur, cum ipse omnibus sit terribilis et reverendus, juxta illud Job XXII, 4: « Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium? » Deus enim non est sicut homo et tyrannus, qui, ut ait Tragicus: Timet timentes, metus in auctorem redit.
Rursum sic exponas, q. d. Tu, Domine, nulli rei timore adduci potuisti, ut Chananæis veniam dares : quare licet supplicium differres, ut eos ad pœnitentiam alliceres, tamen cum eos impœnitentes et obstinatos vidisti, plene et plane illud eis irrogasti, eosque omnino disperdidisti : hic sensus verior videtur, illum enim exigunt quæ sequuntur :
12. 12. QUIS ENIM DICET TIBI : QUID FECISTI? AUT QUIS STABIT CONTRA JUDICIUM TUUM? AUT QUIS IN CONSPECTU TUO VENIET VINDEX INIQUORUM HOMINUM? AUT QUIS TIBI IMPUTABIT, SI PERIERINT NATIONES, QUAS TU FECISTI. — Probat quod dixit : « Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum, » scilicet quod Deus nullius timore pepercerit Chananæis, sed ad tempus supplicium distulerit, ut pœniterent, quod cum facere nollent, omnes eos delevit per Josue et Hebræos : hac de causa quatuor rationes et modos timoris assignat, quibus judices timidi solent judicium pervertere, reis veniam dare; illasque omnes a Deo removet, ut ejus judicium rectum, forte et incorruptibile ostendat : quia, ut solerter advertit Holcot, declinant judices a justitiæ rigore, aut propter superiorum judicum revocationes, aut propter interpositas appellationes, aut propter futuras visitationes, aut propter sequentes persecutiones. Deus est judex supremus, ut non sit qui cognoscere valeat et revocare sententias ejus, vel ad alium appellare, vel irritare decreta, vel ob pœnas, quas de noxiis sumpserit, intentare quidquam molestum.
QUIS ENIM DICET TIBI : QUID FECISTI? — Quasi te superior rationem factorum a te reposcet? omnes enim et omnia tu fecisti, imo ex ni-
nihilo creasti : « Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis? » Isai. XLV, 9 : quare omnes et omnia dicant oportet cum eodem Isaia, cap. LXIV, vers. 8 : « Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos; » nullus ergo te est superior, sed omnes subditos tibi sese fateantur, planeque substernant oportet.
QUIS STABIT CONTRA JUDICIUM TUUM (græce, aut quis resistet, vel opponet se judicio tuo, quo damnaveris vel deleveris Chananæos, ut ab eo ad alium judicem appellare audeat)? AUT QUIS IN CONSPECTU TUO VENIET VINDEX INIQUORUM HOMINUM? — Græca hoc membrum sequenti postponunt, sicque illud efferunt : ἤ τίς εἰς κατάστασιν (male Aldina editio habet, κατάστασιν, id est in constitutionem) σοι ἐλεύσεται ἔκδικος κατὰ ἀδίκων ἀνθρώπων, id est, ut habet editio Romana, aut quis ad standum contra te veniet vindex pro iniquis hominibus? minus recte Vatablus, aut quisnam contra te vindex injustorum hominum intercedat? melius Jansenius, quis veniet tibi in oppositionem et resistentiam, ut vindictam sumat de te pro iis malis, quæ impiis intulisti? agitur enim hic non de mediatore vel intercessore, sed de ultore, defensore et vindice : hic enim vocatur ἔκδικος; unde et Latinis ecdici vocabantur tribuni plebis, qui plebis causam contra vim et injuriam optimatum tuebantur pleno jure et potestate, teste Cicerone lib. XIII, epist. 56, et Budæo in Pandect.; at nullus talis ecdicus, nullus tribunus plebis Chananæis, cæterisque impiis contra Deum dari potest.
AUT QUIS TIBI IMPUTABIT, SI PERIERINT NATIONES, QUAS TU FECISTI? — Græce, τίς δὲ ἐγκαλέσει σοι, id est quis vero accusabit te, aut in crimen vocabit, quod perdideris Chananæos, quorum jure creatoris plenus summusque vitæ et necis es dominus; jure vero legislatoris scelerum ipsorum supremus es judex et vindex : quare si Deus omnes angelos et homines sanctos beatosque, qui in cœlis sunt, vellet addicere æternis gehennæ tormentis, nullam illis aliisve faceret injuriam vel injustitiam, quia faceret creator de creaturis suis, quod figulus facit de vasis suis luteis. Sed hoc non esset conforme ejus bonitati, æquitati et clementiæ, quæ summe est φιλάνθρωπος et φιλόψυχος, uti dixit cap. XI, vers. 21; imo tormenta illa proprie pœnæ rationem habere non possent, nec Deus diceretur punire beatos, sed cruciare duntaxat et affligere : pœna enim esse nequit ubi non est culpa. Pœna enim et culpa sunt correlativa; unde pœna est culpæ pœna, sive punitio; vicissim culpa omnis pœnæ est meritoria: omnis enim culpa meretur condigne pro sua quantitate puniri et castigari, ac vice versa pœna omnis condignam et commensam sibi culpam exigit et præsupponit.
13. 13. NON ENIM EST ALIUS DEUS QUAM TU, CUI CURA EST DE OMNIBUS, UT OSTENDAS QUONIAM NON INJUSTE JUDICAS JUDICIUM, — q. d. Nullus enim est te superior, qui te in judicium vocet : hic enim superior deberet esse alius Deus, isque te major, quod fieri nequit. Græce, non enim est Deus præter te, qui curam habes omnium, ut ostendas quod recte judicasti. Nota, cum ait : « Cui cura est de omnibus, » probat alium nullum esse Deum, ex eo quod nullus alius curam habeat omnium : hæc enim cura soli Deo competit, hic enim solus omnium habet providentiam : quare providentia, sive numen, est de ratione et essentia Dei ac divinitatis; unde qui providentiam Deo adimit, adimit ei quoque divinitatem; hinc Vatablus vertit, neque enim præter te Deus est alius, qui curam agat omnium, quo te demonstras non injuste judicare: quia enim Deus summam omnium habet curam et providentiam, hinc impossibile est, ut injuste judicet, ut scilicet innocentem condemnet et puniat, nocentem vero absolvat et præmiet. Hinc colligendum relinquit Deum a nemine posse reprehendi vel injustitiæ accusari, quod Chananæos similesque impios puniat et disperdat, eo quod ipse omnium habeat curam, ac proinde omnium sit pater et provisor, æque ac justissimus judex et vindex.
14. 14. NEQUE REX, NEQUE TYRANNUS IN CONSPECTU TUO INQUIRENT DE HIS QUOS PERDIDISTI. — Græca signi-
ficantius habent, αὐτοφθαλμῆσαι, id est ex adverso obtueri, vultum vultui opponere, fixe oculos in alterum intendere, ut ei se opponat vel litem moveat, velut illi iratus et indignans, uti solent in judicio litigantes se mutuo, ac judicem, facie obversa torvaque aspicere et intueri, q. d. Nullus rex, sive legitimus, sive illegitimus et tyrannus, audebit te tuumque judicium ex adverso intueri, ut contra illud se opponat ac rationem exposcat, cur Chananæos cæterosque impios perdideris et perdas; unde Vatablus vertit, neque rex aut tyrannus pro iis quos punieras, (hoc enim est ἐπιβλέψαι) oculos contra te attollere audeat.
15. 15. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis. — Græce, διοικεῖς, id est regis, moderaris; Vatablus, gubernas. Notat S. Thomas, I part. Quæst. XXI, art. 1, in Deo non esse justitiam commutativam, quia non potest commutare aliquid cum quoquam, quod prior ipse non dederit, juxta illud, Rom. XI, 35: « Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? » sed distributivam : nam, ut ait S. Dionysius cap. VIII De Divin. nomin. : « Oportet videre in hoc veram Dei esse justitiam, quod omnibus tribuit propria, secundum uniuscujusque exsistentium dignitatem, et uniuscujusque naturam in proprio salvat ordine et virtute : » idem S. Thomas, I II, Quæst. LXI, art. 5 : « Fortitudo Dei, inquit, est ejus immutabilitas; justitia vero Dei est observatio legis æternæ in suis operationibus. »
IPSUM QUOQUE, QUI NON DEBET PUNIRI, CONDEMNARE, EXTERUM ÆSTIMAS A TUA VIRTUTE : — ita corrigendum legendumque cum Romanis et Græcis; perperam ergo multi codices contrarie habent, ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute, idque varie explicant. S. Gregorius, III Moral. cap. II, mystice explicat de Christo, q. d. Christus quæ non rapuit, exsolvit; et cum Pater puniendo, cuncta recte disposuit, ac justificavit peccatores, quorum ille injustitiæ damna sustinuit. Alii ad litteram exponunt, q. d. Deus subinde eos, qui judicio hominum videntur justi, nec puniendi, punit et condemnat, quia occulta in eis peccata videt, quæ homines non vident. Alii, q. d. Deus subinde castigat eos qui peccatis suis id non meruerunt, ut eos majori gratia et gloria donet, uti fecit S. Job: ita Lyranus. Alii hinc probant peccatum originale, q. d. Deus parvulos, qui non debent puniri ob propria peccata, quæ nulla commiserunt, condemnat et reprobat ob peccatum originale, quod contraxerunt ex Adamo : idem de adultis reprobis ex hoc loco et similibus censent Burandus, Gregorius, Marsilius et alii, quos recenset et refutat Vasquez, I part., disp. 95, art. 7, num. 33 et 37. Hi hunc locum sic exponunt, q. d. Deus ante omnem prævisionem meritorum vel demeritorum, damnandos reprobavit, id est exclusit a suo regno et gloria cœlesti. Verum hæc non solum dura, sed et huic loco impertinentia, imo aliena et violenta sunt : totus enim hic locus commendat æquitatem et clementiam Dei.
Longe durius, imo plane barbarum et tyrannicum est, quod ex hoc loco probare contendit Calvinus lib. III Instit. cap. XXI et sequent., scilicet Deum ante omnem peccatum prævisionem, eos qui damnandi sunt, positive destinasse ad pœnas gehennæ æternas : hoc enim non Dei foret opus, sed diaboli. Longe secius, Deique immensa bonitate dignius S. Paulus, I Timoth. II, 4: « Deus, inquit, omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire : » probat id ex Deo et Christo, dum subdit : « Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, » q. d. Christus pro omnibus hominibus redimendis natus et crucifixus est; ergo vult omnes salvos fieri, quantum est ex parte sua. Et S. Augustinus, epist. 106, docet Deum ante peccatum neminem reprobare vel damnare, hoc enim esse iniquum : audi eum : « Hæc massa (posterorum Adæ) si esset ita media, ut quemadmodum nihil boni, ita nec mali aliquid mereretur, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam; » et inferius : « Quemquam vero immeritum et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. »
Quocirca S. Augustinus, lib. LXXXIII Quæst., Quæst. LIII, expuncto non, sic legit, cum quoque qui debet puniri, condemnas, etc.; sic enim in S. Augustinum restituerunt doctores Lovanienses, cum prius legeretur addito non; verum cum Romanis et Græcis plane legendum est contrarie, ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute, id est potentia, ut habent Græca, vel robore, q. d. Esto sis potentissimus, o Domine, et robustissimus, tamen potentia tua non uteris ad plectendum innocentes, imo eos plectere exterum et alienum æstimas a tuo robore : tuum enim robur et potentia est æquissima et justissima, æque ac benignissima, adeoque omnipotentia tua in re idem est cum tua bonitate et clementia : multi enim homines, ut videantur potentes, innoxios vexant, sed hæc potentia est tyrannis, magnaque animi impotentia; Dei autem potentia vera est potentia, quia vera est æquitas veraque justitia. Unde Concilium Arausicanum, can. III: « Injustitiam, ait, Deo dubitat, qui mortem, quæ est pœna peccati, sine peccato (Adæ et originali) quod est meritum mortis, ad nos transire dicit : » injustitiam intellige, posita jam lege ac pacto Dei cum Adamo, quo illi ejusque posteris, si in justitia perseverarent, promisit gratiam, gloriam et vitam perpetuam; alioqui absolute jure creationis poterat Deus Adamum non peccantem, et in justitia persistentem, cum posteris omnibus morti addicere, uti dixi vers. 12. Porro, sicut alienum est a Dei potentia condemnare innocentem, sic et alienum est a Dei sapientia ignorare innocentem; quemcumque ergo ipse condemnat, ille certo nocens est : secus fit apud homines, ubi judices ob ignorantiam, sæpe per tormenta cogunt innocentes se confiteri nocentes, ac confessos condemnant; quam humanæ ignorantiæ miseriam deplorat S. Augustinus, lib. XIX De Civit. Dei, cap. VI: « Cum quæritur, inquit, utrum sit nocens, cruciatur, et innocens pro incerto scelere luit certissimas pœnas : non quia illud commisisse detegitur, sed quia non commisisse nescitur; ac per hoc ignorantia judicis plerumque est calamitas innocentis. »
16. 16. VIRTUS ENIM TUA JUSTITIÆ INITIUM EST : ET OB HOC QUOD OMNIUM DOMINUS ES, OMNIBUS TE PARCERE FACIS; — sic et Syrus; Arabicus vero, et dominatio tua efficit in omnibus, ut propitieris omnibus. Pro virtus græce est ἰσχύς, id est vis, robur, fortitudo; quare perperam Holcot, Hugo et alii, per virtutem accipiunt pietatem et misericordiam; Lyranus vero explicat, q. d. Deus per omnipotentiam suam justificat impium : nam, ut ait S. Augustinus, majus opus est justificare impium, quam
creare cœlum et terram; verum hac de re hic non agitur : dat enim causam, cur insontem, qui non debet puniri, condemnare, exterum sit a Dei virtute et potentia, quia scilicet in hominibus et animalibus fortitudo sæpe est initium injustitiæ et tyrannidis, ut opprimant debiles et pauperes; at in Deo fortitudo est principium, imo principatus (utrumque enim significat græcum ἀρχή) justitiæ et clementiæ, ut sequitur. Ratio est prima, quod in Deo potentia juncta mixtaque est justitiæ, æquitati et clementiæ, ita ut una sine altera esse nequeat, sed ubi una est, altera quo-
que adsit oportet; unde una alterius est quasi initium, quia illam secum adducit; in hominibus vero, qui multum habent cupiditatis, et modicam roboris ac potentiæ, ideoque dominandi et fines imperii extendendi sunt avidi, potentia sæpe excludit justitiam et clementiam, ideoque ferina est et tyrannica, et idcirco impotens, invalida, et parum durans.
Secundo, quod potentia in Deo nostro modo coincidens, oriatur ex ipsa divinitate, quæ perfectissima est et sanctissima, ac rectæ rationi, virtuti et legi æternæ summe conformis : quare talis quoque ejus potentia sit oportet, ideoque optima, amplissima et æquissima, ac omnis justitiæ initium et fundamentum. Adde, quod in Deo potentia sit summa et immensa, ut ei nil addi possit, nisi ut eam ostendat et communicet creaturis per æquitatem et beneficentiam : quare ejus fons est, principium et origo; Deus ergo summe beneficus est, quia summe plenus, summeque potens, sicut flumen exundat agrosque fœcundat, quia summe plenum est et validum. Hanc rationem dat Sapiens versu sequenti.
Tertia, quia vera potentia est magnanima et generosa; magnanimi autem sunt æqui et clementes, quare summa potentia est summe æqua et clemens, imo est summa æquitas et clementia. Hoc est quod subdit : « Et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. » q. d. Tua potestas, summumque omnium dominium te impellit, ut omnibus parcas, et in omnes sis beneficus et clemens, quia, ut ait Glossa interlinearis, « qui præest potentia, mitescit natura; » ut quo major est, eo sit clementior; quæ est virtus boni principis, nempe ut et dominus sit subditorum et pater, sicut Christus dixit Matth. XI, 25 : « Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ: » nam potentiam domini libere opprimere potentis, patris affectus frænat ac temperat; unde priscos Romanos quasi leoninos, tum robore, tum clementia laudat S. Augustinus, lib. V De Civit. Dei cap. XII, quorum hoc erat axioma, teste Virgilio, VI Æneid.: Parcere subjectis, et debellare superbos.
Vide Senecam lib. De Clementia, ubi vocem Neronis initio regni extollit, qua cum subscriberet sententiæ rei capite plectendi, exclamavit : « Utinam nescirem litteras. » Vera ergo potentia debet niti justitia, ut duret, juxta illud Proverb. XVI, 12: « Justitia firmatur solium. » Potentia igitur carens justitia, impotentia est citoque perit, uti patet in tyrannis: vide dicta cap. præcedenti vers. 24, ad illa : « Misereris omnium, quia omnia potes. »
Moraliter, discant a Deo pugnaces et duellatores, qui quod viribus et arte digladiandi polleant, obvios quoslibet provocant ad duellum, vires suas metiri æquitate et justitia, ne leones et tigrides potius esse videantur, quam homines : tigrides enim jus suum metiuntur robore. Quocirca justo Dei judicio provocantes ad duellum, sæpe in duello succumbunt et vincuntur ab infirmioribus. Provocati vero ad duellum respondeant, quod Augustus Cæsar Antonio ad id provocanti respondit : « Antonio si perire velit, sat multas ad interitum esse vias : » ita Plutarchus in Antonio.
17. 17. VIRTUTEM (ἰσχύν, id est robur, potentiam) ENIM OSTENDIS TU, QUI NON CREDERIS ESSE IN VIRTUTE (δυνάμεως, id est potentia) CONSUMMATUS, ET HORUM QUI TE NESCIUNT, AUDACIAM TRADUCIS, — q. d. Vires tuas et robur, o Domine, ostendis et exeris in eos qui non credunt te esse in potentia consummatum, esseque omnipotentem, quales fuere infideles impiique Sodomitæ, Ægyptii, Chananæi, qui tuum brachium irritare, teque quasi ad duellum provocare ausi sunt; unde eorum audacem temeritatem traducis, punis et castigas : nam, ut paulo ante dixi, vera fortitudo est, « parcere subjectis, et debellare superbos, » ut illi scilicet coacti tuum robur et manum omnipotentem agnoscant, colant et revereantur. Unde Syrus et Arabicus vertunt, et tu dominator omnium, virtutes demonstrasti, et non crediderunt: tantummodo virtutibus consummationis eos quos agnoscis, potenter redarguis.
ET HORUM, QUI TE NESCIUNT, AUDACIAM TRADUCIS. — Complutenses, Regii aliique codices habent, et hos qui te nesciunt, in audacia traducis, græce, ἐξελέγχεις, id est arguis, punis, castigas; Lyranus, Hugo et alii legunt, in audaciam traducis, q. d. Infideles, qui te nesciunt, sinis audaciores fieri, et in audacia obfirmas, ut audacter ex uno scelere in aliud corruant. Verum traducis idem est quod corripis et flagellas, uti jam dixi. Græca contrarie habent, et in scientibus audaciam redarguis; unde et S. Augustinus, lib. LXXXIII Quæst., Quæst. LIII, legit, sed in iis qui sciunt, audaciam traducis; Vatablus, et contumacia præditos redarguis; Syrus et Arabicus, eos quos agnoscis, potenter redarguis. Verum in Græco excidisse videtur negatio μή, id est non, quam legit Noster, ideoque vertit, qui te non sciunt, id est nesciunt. Utraque tamen lectio conciliari potest: impii enim sciunt Deum Deique potentiam speculative, at non practice, quia eam non satis sunt experti, ideoque non timent, nec verentur : quare Deus eorum hanc audaciam traducit, id est acriter corripit et plectit, ut eam timere discant, uti de philosophis, « qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, » docet Apostolus, Rom. I, 21, ubi nota, Deum maxime solere in audaces et insolentes sævire, quales fuere Pharao, Ægyptii et Chananæi, ut eorum superbiam, insolentiam et audaciam retundat et frangat, faciatque humiles, modestos et sibi reverenter subditos; unde aliqui quod est in Græco, eos qui sunt audaces, exponunt, eos qui sunt audaces corripis et plectis.
18. 18. TU AUTEM DOMINATOR VIRTUTIS, CUM TRANQUILLITATE JUDICAS, ET CUM MAGNA REVERENTIA DISPONIS NOS : SUBEST ENIM TIBI, CUM VOLUERIS, POSSE. — Deus dicitur dominator virtutis, hoc est,
primo, qui dominatur suæ potentiæ, ut vertit Vatablus, æque ac animo, ac suæ iræ et zeli sapientissimus est moderator; unde græce est, δεσπόζων ἰσχύος, id est dominans robori aut potentia. Secundo, per hebraismum, q. d. Dominator potentissime et robustissime. S. Augustinus loco citato legit, tu autem Dominus virtutum, id est, exercituum, qui scilicet angelis, cœlis, elementis, omnibusque creaturis dominaris, easque cum vis in aciem contra hostes tuos educis : tu enim sub tua potestate omnem aliorum potentiam contines, ne limites excedat cohibes, ac pro libito laxas et remittis. Sensus est, q. d. Etsi quandoque potentiam tuam in eos qui eam non credunt, exeras, ut te dominatorem virtutis, id est potentissimum, ostendas, tamen id facis non ex passione iræ, sed cum tranquillitate animi justitiæ studiosi, ideoque cum magna reverentia, id est moderatione, velut reveritus nos, disponis et gubernas nos, ut omnes intelligant te non juxta potentiam et iram, sed juxta æquitatem et clementiam punire peccatores, si enim juxta potentiam eos plecteres, illico omnes disperderes et annihilares : « subest (πάρεστι, id est adest) enim tibi, cum volueris, posse, » ut quidquid velis, possis et opere perficias, potentia enim tua adæquatur tuæ voluntati; unde tanta est, quanta est voluntas tua.
CUM TRANQUILLITATE (Arabicus, cum simplicitate) JUDICAS. — Græce, ἐν ἐπιεικείᾳ, id est in epikeia; cum mansuetudine et æquitate, non pro potestate, vel ira; cum moderatione et temperamento, non pro rigore justitiæ, quia dum peccatores punis, non exeris omnes tuas vires, nec indulges iræ, nec scelera pro gravitate et merito castigas; sed justitiam clementia temperas, punisque citra condignum, ideoque « cum tranquillitate judicas, » ut solerter vertit Noster. Licet ergo Deus sit zelator justitiæ, tamen zelus hic, qui in nobis perturbationem affert, in Deo summam habet pacem et tranquillitatem ob ejus eminentem, tum sanctitatem, tum omnipotentiam : « subest enim tibi, cum volueris, posse. »
ET CUM MAGNA REVERENTIA DISPONIS NOS. — Primo, Dionysius reverentiam non hominum, sed Dei accipit, q. d. Deus magnifice gubernat, uti decet ejus majestatem omni reverentia dignam; secundo, Salvianus, lib. II De Provident., reverentiam hominum accipit, q. d. Deus respicit culmen dignitatis humanæ, illudque honore prosequitur et quasi reverentia. Verum dico, græce est μετὰ πολλῆς φειδοῦς, id est cum multa parcitate, parcendi studio, parcimonia, indulgentia, venia, misericordia gubernas nos, parcens culpæ et pœnæ, si non in totum, certe magna ex parte, perinde ac si nos reverereris. Est catachresis : sic parens cum castigat filium tenere dilectum, reverenter id facit et coactus; unde manus ei tremunt, ac post verbera eas retrahit et cohibet : sic pædagogus, qui regis filium regni hæredem flagellat, cum tranquillitate et reverentia id facit, ut mu-
neri sibi a patre rege injuncto satisfaciat: sic et tu, Domine, quasi reverenter nos punis, quia ut filios tuos aspicis, et « in virga virorum » (hebraice בשבט אנשים anashim, id est infirmorum, debilium, id est debili et languida castigatione) arguis, atque in plagis filiorum hominum, » II Reg. VII, 14; et sicut qui lavat purgatque vitrum, caute id facit, ne vitrum rei cuipiam illidat et frangat, et sicut figulus delicate tractat purgatque vasa lutea, ne ea rumpat: sic et Deus caute nos tribulationis sale fricat, ut sordes defricet, non ut corpus luteum rumpat, ita Cantacuzenus. Hinc Syrus vertit, et cum omni pietate vel benignitate gubernas nos; Arabicus, multa pietate moderaris nos. Reverentia ergo, ut vertit Noster, est pietas, benignitas, moderatio, indulgentia, uti notant Romani in notis ad Græcam versionem.
SUBEST ENIM TIBI, CUM VOLUERIS, POSSE; — Arabicus, et cum volueris, potentia apud te est; Syrus, si volueris, parata est virtus; Vatablus, nempe tibi cum vis, potentia præsto est, q. d. Non castigas illico scelera, nec condigne pro meritis, quia id potes quando et quomodo vis : cum enim volueris, nullus effugiet tuas vires et manus. Notat S. Bonaventura potentiam præcedere voluntatem, dici hic tamen vice versa, subest tibi, cum volueris, posse, quia licet potentia præcedat in essendo, voluntas tamen præit in agendo, quia applicat potentiam ad agendum : Deo enim tam facile est posse, quam velle. Rursum hæc omnipotentia in Deo est ratio, quare zelo vindictæ, dum scelera castigat, non perturbetur, sed cum tranquillitate judicet et puniat : « subest enim tibi, cum volueris, posse, » q. d. Ideo non turbaris, si adversum te aut adversus tuos aliqui insurgant; sed quoad congruit, hominum audacias tranquillus exspectas; cum autem tempus est obsistendi, et medelam tuis afferendi, et iniquos puniendi, ita resistis et punis exterius, ut in summa pace maneas, et interius, nullo motu, a quo longissime abes, indignationis efferveas. Catellus adversus leonem oblatrat, hic vero quietus transit, quia prorsus nullum malum ab eo sibi inferri timet; at cum oportet manum levat, et quasi nihil agens illum discerpit: sic universi hostes tui et servorum tuorum, nullius momenti catelli sunt, quos velut irridens, eos absque ulla perturbatione compescis : respicis terram, et facis eam tremere; tangis montes, et fumigant; et per Jeremiam ais: « Numquid me ad iracundiam provocant? » q. d. Non, « sed semetipsos in confusione vultus sui, » Jerem. VII, 19: ita noster Alvarez de Paz, tom. III, contemplat. 29, De pace Dei.
Moraliter, discant hic a Deo principes, judices, superiores modum regendi, judicandi, puniendi: si enim Deus cum tranquillitate judicat, et cum magna reverentia disponit nos, cum quanta homines, qui ejusdem naturæ et conditionis sunt cum subditis et reis idipsum facere par est? ut subdit Sapiens : quare graviter errant, qui ex
imo in summum honoris gradum evecti insolescunt, ac superbi insolenter potestate sua ad aliorum perniciem utuntur et abutuntur, quo fit, ut omnium odia, ac non raro ruinam, imo necem sibi adsciscant. Audiant Ausonium, Exhort. ad modestiam: Fortunam reverenter habe, quicumque repente / Dives ab exili progrediere loco.
Præclare S. Augustinus, lib. I Confess. cap. IV, Deum principem, judicem et vindicem ita pingit: « Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; pœnitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es. » Homo ergo cum sit imago Dei, debet esse et imitago Dei, ut ejus sanctitatem, beneficentiam et perfectionem imitetur, juxta illud Matth. V, 48: « Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est; » et illud ibid. XVIII, 33: « Serve nequam, etc., nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? » S. Augustinus in Psalm. CII, Deum ita loquentem inducit: « Non mihi placent peccata, sed longanimitate quæro recte facta. Si punirem peccatores, non invenirem confessores. »
Hoc sapiebat Theodosius Junior imperator, qui rogatus, cur eos a quibus lædebatur, supplicio capitis non mulctaret? « Utinam, inquit, mihi liceret et mortuos ad vitam revocare. » Rodulphus imperator, cum post morum mutationem clementior suis fuisset, quam ab initio imperii, objurgatus ob id : « Severum, inquit, et immitem fuisse me aliquando pœnituit, lenem et placabilem nunquam : » ita Æneas Sylvius, lib. II Comment. de gestis Alfonsi. Alfonsus Aragonum rex cum argueretur aliquando, quod nimis mitis ac lenis esset erga suos, ut qui nonnunquam etiam iis, qui vel graviter in ipsum deliquissent, ignosceret : « Malo, inquit, multos mea clementia servare, quam paucos mea severitate perdere : hominis sane clementia est, belluarum autem feritas : quare principem in privatis injuriis facilem ad ignoscendum; in iis autem, quæ lædunt rempublicam, severum esse oportere, ita tamen ut non hominem, sed crimen ipsum insectari et punire videatur ; » ita Panormitanus, lib. II De Gestis Alfonsi, qui et lib. III, has ejus cœlestes voces recenset : « Per justitiam bonis gratus sum, per clementiam malis : nihil enim ita adversariorum animos flectit, quam lenitatis et placabilitatis nomen. » B. Franciscus Borja dux Gandiæ, et vicerex Cataloniæ, cum ex officio sontes plectere cogeretur, illacrymabat, ac ut pie morerentur satagebat; pro plexorum animabus vero triginta missarum sacrificia in singula capita offerri curabat : idem factus Societatis Jesu generalis, delinquentium pœnas magna ex parte in se recipiebat, et cruciatu corporis sui excipiebat.
Idem a Salomone didicere philosophi, quorum axiomata refert Antonius in Melissa, Plutarchus in Apophth. et alii, ut Demonactis : « Non esse irascendum hominibus, sed vitiis : nam hominis est peccare, Dei vero aut hominis Deo proximi peccata emendare; » Antigoni regis Macedoniæ: « Clementia plus potest, quam violentia. » Cato senior admonebat eos qui potentes essent, ut parce uterentur sua potestate, quo semper uti possent, sentiens clementia et comitate potentiam fieri diuturnam, ferocia brevem. Cum Cæsar rerum potitus, Pompeii statuas dejectas honorifice reposuisset: « Cæsar, inquit Cicero, dum Pompeii statuas reponit, suas stabilit, » sentiens illum hoc non in Pompeii gratiam facere, sed ut sibi clementiæ simulatione favorem apud cives conciliaret, atque hoc pacto suum regnum constabiliret. Plutarchus in Roman. Apophth.: Trajanus imperator, inquit, cum a suis nimiæ lenitatis argueretur : « Talem se imperatorem esse privatis, respondit, quales sibi esse imperatorem privatos optaret : » ejus successor Adrianus : « Principibus, inquit, in privatis offensis debet esse satis, potuisse ulcisci. » Alexander Severus imperator, cum ejus improbantes humanitatem et clementiam Mammæa mater, uxorque Memmia, sæpe dicerent : « Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti, » respondit : « Sed securiorem et diuturniorem : » ita Vita Cæsar.
Thyrræum Pittaci filium Cumis faber quidam ærarius impacta securi occidit; Cumani homicidam vinctum miserunt ad Pittacum, ut de eo supplicium sumeret; at ille cognita causa dimisit hominem, dicens: « Ignoscentiam esse potiorem pœnitentia, » sentiens utilius esse condonare, quam meminisse injuriæ et ulcisci. Sunt qui referant homicidam ab Alcæo fuisse dimissum, cum hoc elogio, « Melius est ignoscere, quam punire: » ita Laertius, lib. I.
Porro eadem pax et tranquillitas non in sola punitione, sed in omnibus actionibus adhibenda est, præsertim ubi multæ occupationes hominis animum distrahunt et perturbant : tunc enim viri sapientes et spiritales omnem spem in Deo defigentes, omnia ordinate, quiete et tranquille peragunt : audi S. Gregorium XVIII Moral. XXV, vel juxta aliam edit. cap. XXIX, explicans enim illud Job XXVIII : Et mare, non est mecum: « Cum occupationes, inquit, extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; atque occupationem tumultus exterius perstrepentis, dispensat interius præsidens judex ratio, et tranquillo moderamine, ea quæ circa se sunt minus tranquilla, disponit: sicut enim vigor mentis frenandis præest motibus carnis, sic sæpe super impositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curæ, si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. »
19. 19. DOCUISTI AUTEM POPULUM TUUM PER TALIA OPERA, QUONIAM OPORTET JUSTUM ESSE ET HUMANUM. ET BONÆ SPEI FECISTI FILIOS TUOS : QUONIAM JUDICANS DAS LOCUM IN PECCATIS PŒNITENTIÆ, — q. d.
Tuo hoc, Domine, clementiæ in Ægyptios et Chananæos, quam provocarent ad pœnitentiam, itaque tam mentem a malitia, quam corpus a plagis liberarent, ac sanitati restituerent : « cum quanta diligentia, (græce, ἀκριβείας, id est sollicitudinis, exacta, exquisita consideratione, animadversione, cautione, cura et studio; unde Vatablus vertit, sollicitudine; alii vertunt, tenacitate et parcitate, sic enim tenaces et parcos vocamus sollicitos, et attentos, ad rem) judicasti, » id est rexisti, ut vertit Vatablus, gubernasti, item peccantes castigasti, punivisti) filios tuos — fideles Hebræos — quorum parentibus (Abrahæ, Isaac et Jacob) juramenta, et conventiones dedisti bonarum promissionum, » id est promisisti et pactus es cum juramento, te posteris eorum daturum Terram promissam lacte et melle manantem, omnemque tuam benedictionem? Id fecisse Deum patet ex historia Exod., Numer. et Deuter.; unde Vatablus vertit, quanta sollicitudine rexisti filios tuos, quorum patribus bonas promissiones jurejurando pactionibusque firmasti?
Ad to attentione, Græci Vaticani addunt δεήσεως, id est deprecatione, et ut nonnulli Latini codices legunt, obtestatione, item parcimonia et indigentia, quasi Deus ex nimia clementia indigeret careretque suppliciis, quibus eos afficeret : quo figurate significatur Deum ultum se de Chananæis cum tanta attentione, quantam diximus, et cum tanta obtestatione, petendo ab illis, et obtestando, nisi sibi consulerent, tandem perituros; et cum tanta parcimonia, moderatione, indigentia, ac si Deus illis indigeret, ac propterea nollet eos perdere: quod ostendit summam Dei nostri sustinentiam ac clementiam. Est catachresis et charientismus; hinc illud Apostoli II Corinth. V, 10 : « Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. » Vide et obstupesce dignationem, demissionem et clementiam Dei nostri, qui quasi injuriam fecerit, non acceperit, obsecrat peccatores, ut ad se salutemque suam redire velint.
22. 22. CUM ERGO DAS NOBIS DISCIPLINAM, INIMICOS NOSTROS MULTIPLICITER FLAGELLAS, UT BONITATEM TUAM COGITEMUS JUDICANTES: ET CUM DE NOBIS JUDICATUR, SPEREMUS MISERICORDIAM TUAM, — q. d. Cum tu, Domine, peccantes velut pueros (hoc enim est παιδίον) tuos virga disciplinæ castigas, ut emendes, tunc nostros inimicos, quales fuere Chananæi, cæteræque gentes idololatræ, multis magnisque suppliciis flagellas, ut cogitemus, et judicantes discernamus, quanta sit bonitas tua in nos, ac sævitia tua in hostes nostros idololatras; eaque de causa cum rursum peccantes a te judicamur, id est corripimur et castigamur, speremus similem a te clementiam et misericordiam, ideaque tibi nos humiliter corde contrito subdimus, ac constanter adhæreamus, nec ad idola deosque gentium declinemus : si enim id fecerimus, cum ipsis longe gravius a te flagellabimur.
Hæc enim eo spectant, ut Dei cultum, et idolorum ac gentium idololatrarum odium in Hebræis, ad idola proclivibus, stabiliat, ut patet ex sequenti.
MULTIPLICITER; — græce, εἰς μυριάδας, id est in multis millibus, in myriadibus : μυρία enim sunt decem millia; unde myrias significat innumeram et quasi infinitam multitudinem. Dices, quomodo ergo superius laudavit Dei clementiam, quod Chananæos paucis modicisque plagis castigaret? Respondeo, initio fuere illæ paucæ et modicæ ut invitaret eos ad pœnitentiam; at, ubi illi impœnitentes in suis sceleribus se obfirmarunt, Deus plagas plagis addidit sine fine donec eos contereret.
UT BONITATEM TUAM COGITEMUS JUDICANTES. — Primo, pro cogitemus, græce est μεριμνῶμεν, id est simus solliciti, ne scilicet bonitatem tuam gravius offendamus, et ab ea excidamus, itaque pro bonitate iram et sævitiam tuam cum impiis Chananæis incurramus; sed cum justo rationis veritatisque judicio judicantes, appendentes et æstimantes, eidem firmiter agglutinemur, ut, cum iterum ob delicta quæpiam a te judicati, id est puniti fuerimus, « speremus; » (græce, exspectemus,) pristinam in nos misericordiam tuam, » ad eamque confidentes recurramus, ut illam implorantes delictorum veniam et gratiam consequamur : hic maxime genuinus et simplicissimus est sensus. Huc pertinet expositio Cantacuzeni, q. d. Et cogitemus judicantes, id est ut assidue meditantes bonitatem Dei judicemus nos ipsi, ac prudenter æstimemus quot quantaque simus a Deo bona consecuti; et Dionysius, q. d. Ut prudenter discernamus correctionem nostram a reproborum perditione; quare flagella Dei in piis generant spem, in impiis desperationem. Secundo tamen, apposite Nannius, Jansenius, Vatablus, a Castro et alii sic exponunt, q. d. Ideo nos leviter ut pueros virga disciplinæ judicas, id est punis et castigas, ut nos pariter judicantes, id est cum judicia exercemus, aliosque judicamus et castigamus, hujus tuæ lenitatis et bonitatis simus memores, eamque imitemur; ac severitatem lenitate temperemus, nec rigidi simus reorum censores et judices, sed benigni correctores: sic enim vicissim a te vel ab aliis judicati, id est censi, reprehensi, puniti, moderationem et misericordiam tuam nobis sperare poterimus, juxta illud Christi, Matth. cap. VII, 7 : « Nolite judicare (severe et rigide), et non judicabimini : in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. » Huc accedunt S. Bonaventura, Lyranus et Hugo, qui censent nos hic moneri docerique, ut, cum alios judicamus et punimus, faciamus hoc modeste, sicut Deus modeste nos punivit, et punit, juxta illud Apostoli Ephes. IV, 32 : « Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis, » id est, condonavit olim peccata per merita et gratiam Christi.
OPORTET JUSTUM ESSE ET HUMANUM. — To et non copulat, sed auget, valetque etiam, quoque : nam græce est δεῖ τὸν δίκαιον εἶναι καὶ φιλάνθρωπον, id est, decet cum, qui justus est, esse quoque humanum, imo philanthropum : justitia enim humana est; quæ vero inhumana et sæva est, potius crudelitas et sævitia est, quam justitia; hinc summum jus, summa est injuria. « Noli esse justus multum, » ait Ecclesiastes, cap. VII, vers. 17. « Misericors, et miserator, et justus Dominus, » Psalm. CXI, 4. « Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatæ sunt, » Psalm. LXXXIV, 11. Debet ergo justitia misceri benignitate, ut neque nimia severitate subditos exacerbet, neque nimia lenitate et laxitate disciplinam solvat, uti docet S. Gregorius, lib. XX Moral. cap. VIII.
BONÆ SPEI (bene sperare) FECISTI FILIOS TUOS; — græce, ἐλπίδας ἐνέπλησας, id est bene sperantes effecisti, quoniam das in peccatis pœnitentiam; Vatablus, bona spe filios tuos imbuis, qui locum concedis pœnitentiæ peccatorum : filios vocat Hebræos, quia fideles et veri Dei cultores, ac vocatos ad Dei hæreditatem, puta ad ejus gratiam et gloriam: «quoniam judicans, » id est puniens, « das locum in peccatis pœnitentiæ, » q. d. Ita punis, imo ideo punis, ut peccantes moveas ad pœnitentiam: qua re magnam nobis das spem veniæ, ut, si peccamus, de ea non desperemus, sed pœniteamus, et confidenter tuam indulgentiam imploremus, ita S. Bonaventura; aut simplicius, q. d. Cum judicas, id est sententiam fers in aliquem, eumque ob peccata ad meritam pœnam condemnas, non illico illam executioni mandas, pœnamque ei decretam infligis, sed longanimis eam differs, ut reus imo damnatus pœniteat, pœnamque pœnitens et supplex evadat : ita a Castro.
20 and 21. 20 et 21. Si enim inimicos servorum tuorum, et DEBITOS MORTI, CUM TANTA CRUCIASTI ATTENTIONE, DANS TEMPUS ET LOCUM, PER QUÆ POSSENT MUTARI A MALITIA : CUM QUANTA DILIGENTIA JUDICASTI FILIOS TUOS, QUORUM PARENTIBUS JURAMENTA ET CONVENTIONES DEDISTI BONARUM PROMISSIONUM? — Est argumentum a minori ad majus, aut potius a minus verisimili ad magis verisimile, q. d. Si Chananæos hostes servorum tuorum, puta Hebræorum, « debitos morti, » id est morti obnoxios, mortis reos, morti addictos, ob suas scelerum culpas et debita, cum tanta cruciasti « attentione, » græce, ἐπεξέργη, id est circumspectione, cautione, moderatione, provida cura et attentione, ne modum excederes in puniendo, atque modicas eis pœnas
easque sensim infligeres, quæ non tam læderent, quam provocarent ad pœnitentiam, itaque justificareentur, misericordiam et beneficentiam; item spem eis dedisti veniæ, ut, cum peccarent, si de peccatis vere pœnitebant, iterum eos sis in gratiam recepturus : hanc enim uti Chananæis obtulisti, ita multo magis servis et filiis tuis offers, quia tu, Domine, es pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, II Corinth. I, 3.
23. 23. UNDE ET ILLIS, QUI IN VITA SUA INSENSATE ET INJUSTE VIXERUNT, PER HÆC QUÆ COLUERUNT, DEDISTI SUMMA TORMENTA; — græce, quamobrem eos, qui in insipientia vitæ vixerunt injuste, per proprias cruciasti, vel torsisti, abominationes, id est per res abominandas, quas scilicet ipsi coluerunt ut deos; Vatablus, quocirca et injustos in stulta vita versatos homines, per suas ipsorum impuritates excruciavisti, q. d. Chananæos impios acriter torsisti per viles bestiolas, puta vespas et crabrones, quas vel quarum similes ipsi pro diis coluerant, itaque numina eorum vertisti eis in supplicia et fulmina. Notum est in Scripturis abominationes vocari idola et idololatriam, utpote res summe abominandas et exsecrandas : redit enim ad ostendendum atroces pœnas, quibus Deus idololatras affligit ob nefas idololatriæ, quod proinde sequenti cap. exaggerat multisque insectatur : sic cap. II, vers. 16, dixit Ægyptios punitos per serpentes, quos coluerant ut deos, aut scirent, quia « per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. »
24. 24. ETENIM IN ERRORIS VIA DIUTIUS ERRAVERUNT, DEOS ÆSTIMANTES HÆC QUÆ IN ANIMALIBUS SUNT SUPERVACUA, INFANTIUM INSENSATORUM MORE VIVENTES; — græce, δυσήρεις, id est decepti, ludificati more infantium. Perperam pro animalibus Complutenses legunt, animabus, et alii, manibus, q. d. Chananæi lignea idola manibus resecta, coluerunt : græce enim est ζῴοις, id est animalibus. Sensus est, q. d. Chananæi per idola errando et vagando, eo amentiæ progressi sunt, ut « animalia supervacua » (græce, τῶν ἐχθρῶν ἄτιμα, id est hostium vilia, hoc est apud hostes vilia et infamia, tum quia hostilia, tum quia in se vilia et spurca) velut numina adorarint, quasi infantissimi et stolidissimi pueri, qui cum araneis, vespis, apibus, bufonibus, aliisque bestiis vilibus et mortiferis ludunt, ideoque ab eis punguntur, et subinde necantur. Sic enim Chananæi coluere Beelzebub, id est deum muscam (habebat enim caput muscæ), crocodilos, feles, cynocephalos, et canes, qui homines mordent, lacerant, necant, vorant, ideoque ea vocavit ἐχθρά, id est hostilia; et ἄτιμα, id est vilia, inhonora, fœda, infamia.
Nota, græce est, τῆς πλάνης ὁδῶν μακρότερον ἐπλανήθησαν, id est, longius errarunt, quam erant erroris viæ, hoc est, longius, ipsas etiam erroris vias egressi, errarunt quam videbatur fieri posse, ut homo erraret. Est hyperbole : sic ait Virgilius VI Æneid.: Extra anni solisque vias, ubi cœlifer Atlas / Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum. Sic valde stultum vocamus stultiorem ipsa stultitia, valde sapientem, sapientiorem ipsa sapientia, per hyperbolen : ita Jansenius, a Castro et alii. Verum Noster, æque ac Nannius, Vatablus et alii, subaudiendo propositionem κατά, vel ἐπί, simplicius vertunt, in erroris via diutius erraverunt.
25. 25. PROPTER HOC TANQUAM PUERIS INSENSATIS JU-
DICIUM IN DERISUM DEDISTI. — Græce, propter hoc velut pueris ratione carentibus judicium, sive pœnam, in ludibrium misisti. In Græco est pulchra paronomasia : παῖς enim, id est puer, dicitur quasi παίζων, id est ludens : ἐμπαίζω est illudo, ludifico; ἐμπαιγμός (quæ vox hic in Græco est), ludificatio; ἐμπαίγμα, ludificamentum quo alicui illudimus, q. d. Quia Chananæi velut pueri, pueriles res et bestiolas pro diis coluerunt, hinc eosdem quasi pueros per easdem, puta per vespas et crabrones, quasi puerilibus et ridiculis pœnis, sed acribus, castigasti et quasi ludificasti.
26. 26. QUI AUTEM LUDIBRIIS ET INCREPATIONIBUS (id est ludibriis increpationis, ut habent Græca : est hendyadis) NON SUNT CORRECTI (græce, μὴ νουθετηθέντες, id est non sunt admoniti, non sunt hac admonitione emendati) DIGNUM DEI JUDICIUM EXPERTI SUNT. — Græce, experientur, id est experti sunt : loquitur enim de Chananæis præteritis, q. d. Chananæi, qui ludicris vesparum pœnis non sunt emendati, hi durum judicium, id est supplicium, subierunt, cum a Josue et Hebræis funditus sunt excisi, et ad internecionem deleti. Pro ludibriis, græce est παιγνίοις: παίγνιον autem est ludicrum, lusus, ludibrium, uti sunt aviculæ, apes, muscæ, ranæ, quibus ludunt pueri : iisdem enim quasi ridiculis et puerilibus nugis, Deus castigavit Ægyptios et Chananæos. His opponit dignum Dei judicium, id est serium graveque supplicium mortis et exterminii totius gentis Chananæorum, quo Deus toti mundo suam in puniendo omnipotentiam, æque ac justam iram et vindictam ostendit.
27. 27. IN QUIBUS ENIM PATIENTES INDIGNABANTUR PER HÆC QUOS PUTABANT DEOS, IN IPSIS CUM EXTERMINARENTUR VIDENTES ILLUM, QUEM OLIM NEGABANT SE NOSSE, VERUM DEUM AGNOVERUNT : PROPTER QUOD ET FINIS CONDEMNATIONIS EORUM VENIT SUPER ILLOS, — q. d. Chananæi, dum paterentur acres morsus vesparum et vilium bestiolarum, indignabantur quod per illas, quas, vel quarum similes, ut deos coluerant, exterminarentur : quare videntes, et sentientes, id est animadvertentes, Deum Hebræorum, quem olim negabant se nosse, has plagas sibi infligere, eum ut verum Deum agnoscere coacti sunt, ut patet Judith. V, 20; Jos. II, 9. Sed sero, et invite ac coacte : quocirca æquum fuit, ut extrema clade plecterentur, quare « finis condemnationis (id est extrema damnatio, excidium et exterminium) venit super eos, » cum scilicet a Josue et Hebræis per bella funditus sunt aboliti. Alii hæc referunt ad Ægyptios, qui a Mose mersi sunt in Mari Rubro; sed de Ægyptiis egit cap. XI, hoc vero cap. XII agit de Chananæis : ita S. Bonaventura, Dionysius et alii.
Pro patientes Complutenses et Regii legunt, impatientes : utrumque verum, patientes enim corpore fiebant impatientes animo; unde ex Complutensibus sic clare vertit Jansenius, nam cum in his, in quibus patientes indignabantur, in his scilicet quos putabant esse deos, quando per ea puniebantur, sensissent eum quem olim negabant se nosse, tunc verum agnoverunt Deum : significare vult Pharaonem cum suis, qui prius dicebat : « Nescio Dominum, et Israel non dimittam, » priusquam ranis et muscis, quas pro diis colebant, eos Deus afflixisset non sine magna illorum indignatione, qui ægre ferebant, a suis diis affligi, et a rebus tam levibus, tum demum agnovisse Dominum, ita ut diceret : « Peccavi : Dominus justus, et ego et populus meus impii. Orate Dominum, » etc. Verum jam dixi hic agi proprie de Chananæis; si quis tamen per complexionem cum Cantacuzeno, hæc tam de Ægyptiis, quam de Chananæis accipi malit, non repugnabo: nam in sequentibus de utrisque mixtim loquitur.
Pro venit, multi legunt, veniet, scilicet in die judicii, « finis condemnationis » reproborum, qui damnabuntur et detrudentur in gehennam; verum græce est, ἦλθε, id est venit, in præterito: loquitur enim de transacto Chananæorum excidio.