Cornelius a Lapide

Sapientia XI


Index


Synopsis Capitis

Prosequitur sapientiae paternam providentiam erga Hebraeos post exitum ex Aegypto, ac eamdem per antithesim comparat cum vindicta, quam eadem sapientia inflixit Aegyptiis. Unde primo, celebrat miraculum aquarum e petra jussu Dei scaturientium, ad levandam sitim Hebraeorum, illudque opponit miraculo, quo Deus aquas Aegypti vertit in sanguinem, ad potandum puniendumque Aegyptios qui pueros Hebraeorum occiderant. Secundo, vers. 19, docet Deum punivisse Aegyptios per viles bestias, ut ranas, muscas, serpentes, quos antea ipsi coluerunt quasi deos, ut eorum superbiam castigaret, et suam potentiam ostenderet. Denique, vers. 21, ostendit miram Dei clementiam, qui cum sua omnipotentia potuisset solo nutu afflare et annihilare Aegyptios, modice tamen per exilia et vilia animalia eos castigarit, ut converterentur ad poenitentiam, et veniam impetrarent. Omnia enim, inquit, in mensura, et numero, et pondere disposuisti.


Textus Vulgatae: Sapientia 11:1-27

1. Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. 2. Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas. 3. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.


1. 1. Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti — Mosis. Pro direxit graece est εὐόδωσε, id est bene direxit, bona via duxit, prosperavit, fecit ut felices exitus haberent opera et itinera Hebraeorum in deserto, per spatium quadraginta annorum. In manibus, id est per ductum, actionem, directionem et gubernationem Mosis, ac, ut verbo dicam, per Mosen velut Dei ministrum et instrumentum: manus enim est instrumentum instrumentorum; unde in Scriptura causam instrumentalem designat, sic in Prophetis saepe dicitur: «Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, Isaiae, Zachariae,» etc., id est per Aggaeum, Isaiam, Zachariam, qui erant manus, id est instrumentum, puta os Dei: prophetia enim proprie fit ore, non manu. In manu ergo, hoc est opera et ministerio Mosis Deus Hebraeos feliciter gubernavit, et deduxit per vastas Arabiae solitudines, ut in deserto arido abundarent cibo, potu, veste, caeterisque rebus necessariis.

Sic I Machab. III, 6, in manu Judae Machabaei «directa est salus,» id est opera et ductu Judae parta est Hebraeis victoria: salus enim populi pendet a duce, rege, principe bono et sapiente. Sic salus Hebraeorum consistebat in Mose, utpote propheta, eoque sancto. Felices respublicae et regna, quae reges habent sanctos et sapientes, quales plures hoc aevo habemus, per quos provide Deus populos eis subditos benedicit, haereses profligat, fidem orthodoxam restituit, Ecclesiae jura et fines propagat: illi sit laus et gloria.

Porro, quomodo sapientia direxerit opera Hebraeorum, explicat dum subdit: 2. Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt (male multi legunt, fecerunt) casas. — Graece, ἐν ἀβάτῳ ἔπηξαν σκηνάς, id est in inviis fixerunt tentoria, puta in Arabia deserta, cujus proinde incolae, eo quod non in domibus, sed in tentoriis habitant, dicti sunt Scenitae, teste Plinio lib. VI, xviii, et Noma-

2. IDEOQUE EOS, QUI EXERRANT, PARTIBUS (male legit Hugo patribus, q. d. Qui a patrum doctrina aberrat) CORRIPIS, ET DE QUIBUS PECCANT, ADMONES ET ALLOQUERIS (Lucifer pro S. Athanasio, admonens alloqueris, leniter castigas, ut non tam castigare, quam eos admonere et suaviter alloqui, id est consolari, videaris) UT RELICTA MALITIA, CREDANT IN TE, DOMINE. — Credant, id est te agnoscant, colant, ament, revereantur, et per omnia obediant: qui enim vere credit Deum esse Deum, illumque apprehendit et æstimat pro dignitate, uti par est, hic utique eum reveretur, amat et colit: ita S. Bonaventura, Lyranus, Hugo et alii : porro aliter

Dionysius : « Errantes, inquit, corripis partibus, » id est per partes, dum non simul omnes e medio tollis, sed tantum illarum partem aliquam, qua cæteris statuatur in exemplum. Vatablus pro δι ὅ, id est ideo, per diæresin legit δι' οὗ, id est per quem, scilicet spiritus, q. d. Per spiritum tuum suaviter corripis et admones eos qui errant et peccant : spiritus tuus suavis causa est et administer moderatæ pœnæ, qua paulatim castigas impios. Vox alloqueris notat internam Dei inspirationem et locutionem, qua ipse in animis peccatorum loquitur, et in memoriam reducit quanta et quam gravia peccata commiserint, quorum ipsi non recordantur, ideoque se posse, et ex justitia debere, eos acriter punire ac perdere pro meritis; sed ex clementia malle se moderate castigare, ut resipiscant et salventur : quod si id facere negligant, majora, imo æterna, eos manere supplicia, aliaque his similia salubriter inspirat, quæ eos ad pænitentiam moveant, qualia amicus amico suggereret, ut ejus bono consulat.


3. 3 et 4. ILLOS ENIM ANTIQUOS INHABITATORES TERRÆ SANCTÆ TUÆ, QUOS EXHORRUISTI. — Græce μισήσας, id est odio habens, vel cum odio habuisses : pendent hæc et sequentia a verbo perdere voluisti, vers. 6. Significat Chananæos incolas Palæstinæ ob enormia eorum scelera, a Deo per Josue et Hebræos fuisse ejectos et excisos.


4. QUONIAM ODIBILIA OPERA TIBI FACIEBANT PER MEDICAMINA. — Græce, διὰ φαρμακειῶν, id est per veneficia, per quæ tum venena proprie dicta accipe, q. d. Chananæi veneno homines necabant, uti etiamnum faciunt nonnulli barbari apud Indos, tum incantationes et maleficia, quibus sagi et magi ope dæmonis incantant, perdunt et occidunt homines, animalia, segetes, etc., q. d. Deus perdidit Chananæos, quia dediti erant veneficiis et maleficiis, erantque magi et malefici : hæc enim scelera præ cæteris exosa sunt Deo.


5. ET SACRIFICIA INJUSTA. — Græce, ἀνόσια, id est non sancta, non pia, sed impia et scelesta. Est miosis : talia sunt, quæ fiunt diabolo vel idolis in injuriam veri Dei, item quæ fiunt ex victimis hominum, ut sequitur; aut ex rebus obscenis et impuris, qualia erant sacrificia Veneris, Priapi, Bacchi, etc. Primo, pro sacrificia græce est μύστα, quæ vox secundo, significare potest initiationes aut sacra, quibus quis initiatus sit, aut alios initiet, q. d. Chananæi erant sacerdotes sacris impiis initiati, et alios iisdem initiantes et consecrantes.


7. 7. PERDERE VOLUISTI PER MANUS PARENTUM NOSTRORUM (per manus Josue et Judicum, qui eos executi sunt), UT DIGNAM PERCIPERENT PEREGRINATIONEM PUERORUM DEI, QUÆ TIBI OMNIUM CHARIOR EST TERRA. — Primo, Lyranus per modicam vocum metathesin, id est transpositionem, sic exponit, q. d. Patres nostri, puta Josue et Hebræi, expulere Chananæos, ut ipsi locum expulsorum occuparent, ac perciperent peregrinationem, græce ἀποικίαν, id est coloniam, puerorum, id est servorum et filiorum Dei, puta Abrahæ, Isaac et Jacob, in terra Chanaan, quæ tibi omnium charior, id est charissima est : in illa enim peregrinati sunt Abraham, Isaac et Jacob; unde eamdem ipsorum posteris promisit, ideoque eamdem, expulsis Chananæis, Hebræis per Josue donavit et tradidit. Secundo, q. d. Ideo expulisti impios Chananæos, ut eorum terra, id est terræ et regiones, quæ tibi cæteris erant chariores, perciperent novam dignamque se peregrinationem, hoc est peregrinorum et advenarum coloniam, coloniam, inquam, filiorum Dei, id est fidelium et piorum Israelitarum. Hunc sensum exigunt Græca, quæ habent verbum singulare, ut digna reciperet coloniam filiorum Dei, quia tibi omnium pretiosissima vel honoratissima est terra: ita vocatur Judæa propter Dei electionem et benedictionem, quia Deus eam elegerat, ut in ea conderet templum, in quo habitaret, æque ac Synagogam sive cœtum populi fidelis, a quo ritibus et sacrificiis a se sancitis legitime coleretur; demum quia in ea nasciturus, prædicaturus et moriturus erat Christus, itaque genus humanum redempturus, æque ac B. Virgo, apostoli, cæterique primi fideles, ob quæ terra ista tot sanctorum hominum totque sacrorum mysteriorum ferax, merito sancta vocatur. Quare impertinens est Hugonis et aliorum interpretatio, qui to perciperent interpretantur intelligerent, q. d. Ut intelligerent Chananæi æque ac Hebræi, Chananæos indignos esse hac terra, utpote impios et idololatras; Hebræos vero illa esse dignos, utpote pios et veros veri Dei cultores.


8. 8. Sed et his (Chananæis impiis) tanquam hominibus pepercisti (ut non statim eos perderes et occideres per Josue et Hebræos, sed prius leniter castigasti, quasi admonens eos vocansque ad pœnitentiam; et ideo) misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exter-

MINARENT, — q. d. In Chananæos præmisisti vespas et crabrones ante adventum Josue et Hebræorum, tum ut Chananæis dares tempus pœnitentiæ; tum ut, si pœnitere nollent, eos ita attereres, ut facile vinci et occidi possent per succedentes Josue et Hebræos. Has vespas se præmissurum Mosi promiserat Deus, Exod. XXIII, 28: vide ibi dicta. Notat ibidem Oleaster Hebræum צרעה tsira, id est vespa vel crabro, derivari a צרע tsara, id est leprosus fuit, quod vespæ hæ cum lepra cognationem habuerint, vel in colore, vel in odore, vel potius quod molestæ essent leprosis : esseque muscas magno longoque corpore deserta colentes, vario colore, similes leprosis, jumentis infestas, atque ab apibus parum differre. Aut potius, ut alii, quod acrem figant aculeum, eoque ita carnem pungant, ut eam leproso similem efficiant.

Hinc et latine vocantur crabrones, vel cabrones, a caballo, id est caballo, ait Isidorus lib. XII Etymol. cap. ult., quod ex caballi carne putida nascantur, sicut de tauris et bobus nascuntur apes, de mulis fuci, de asinis vespæ; unde et vespæ et crabrones carne vescuntur, teste Aristotele et Plinio. Scaliger tamen Comment. in Varronem, et ex eo Aldrovandus, malunt a κράζω, id est gracilis sum, Ennio dici craber et crabro, sicut opniodels graciles dicantur apud veteres comicos; hinc crabrones græce vocantur σφῆκες, quia gracili sunt corpore, et circa ventrem quasi in cuneum contracto.

Porro eadem pax et tranquillitas non in sola punitione, sed in omnibus actionibus adhibenda est, præsertim ubi multæ occupationes hominis animum distrahunt et perturbant : tunc enim viri sapientes et spiritales omnem spem in Deo defigentes, omnia ordinate, quiete et tranquille peragunt : audi S. Gregorium XVIII Moral. XXV, vel juxta aliam edit. cap. XXIX, explicans enim illud Job XXVIII : Et mare, non est mecum: « Cum occupationes, inquit, extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; atque occupationem tumultus exterius perstrepentis, dispensat interius præsidens judex ratio, et tranquillo moderamine, ea quæ circa se sunt minus tranquilla, disponit: sicut enim vigor mentis frenandis præest motibus carnis, sic sæpe super impositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curæ, si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. »


9. 19. DOCUISTI AUTEM POPULUM TUUM PER TALIA OPERA, QUONIAM OPORTET JUSTUM ESSE ET HUMANUM. ET BONÆ SPEI FECISTI FILIOS TUOS : QUONIAM JUDICANS DAS LOCUM IN PECCATIS PŒNITENTIÆ, — q. d.


10. Tuo hoc, Domine, clementiæ in Ægyptios et Chananæos, quam provocarent ad pœnitentiam, itaque tam mentem a malitia, quam corpus a plagis liberarent, ac sanitati restituerent : « cum quanta diligentia, (græce, ἀκριβείας, id est sollicitudinis, exacta, exquisita consideratione, animadversione, cautione, cura et studio; unde Vatablus vertit, sollicitudine; alii vertunt, tenacitate et parcitate, sic enim tenaces et parcos vocamus sollicitos, et attentos, ad rem) judicasti, » id est rexisti, ut vertit Vatablus, gubernasti, item peccantes castigasti, punivisti) filios tuos — fideles Hebræos — quorum parentibus (Abrahæ, Isaac et Jacob) juramenta, et conventiones dedisti bonarum promissionum, » id est promisisti et pactus es cum juramento, te posteris eorum daturum Terram promissam lacte et melle manantem, omnemque tuam benedictionem? Id fecisse Deum patet ex historia Exod., Numer. et Deuter.; unde Vatablus vertit, quanta sollicitudine rexisti filios tuos, quorum patribus bonas promissiones jurejurando pactionibusque firmasti?

Ad to attentione, Græci Vaticani addunt δεήσεως, id est deprecatione, et ut nonnulli Latini codices legunt, obtestatione, item parcimonia et indigentia, quasi Deus ex nimia clementia indigeret careretque suppliciis, quibus eos afficeret : quo figurate significatur Deum ultum se de Chananæis cum tanta attentione, quantam diximus, et cum tanta obtestatione, petendo ab illis, et obtestando, nisi sibi consulerent, tandem perituros; et cum tanta parcimonia, moderatione, indigentia, ac si Deus illis indigeret, ac propterea nollet eos perdere: quod ostendit summam Dei nostri sustinentiam ac clementiam. Est catachresis et charientismus; hinc illud Apostoli II Corinth. V, 10 : « Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. » Vide et obstupesce dignationem, demissionem et clementiam Dei nostri, qui quasi injuriam fecerit, non acceperit, obsecrat peccatores, ut ad se salutemque suam redire velint.

22. CUM ERGO DAS NOBIS DISCIPLINAM, INIMICOS NOSTROS MULTIPLICITER FLAGELLAS, UT BONITATEM TUAM COGITEMUS JUDICANTES: ET CUM DE NOBIS JUDICATUR, SPEREMUS MISERICORDIAM TUAM, — q. d. Cum tu, Domine, peccantes velut pueros (hoc enim est παιδίον) tuos virga disciplinæ castigas, ut emendes, tunc nostros inimicos, quales fuere Chananæi, cæteræque gentes idololatræ, multis magnisque suppliciis flagellas, ut cogitemus, et judicantes discernamus, quanta sit bonitas tua in nos, ac sævitia tua in hostes nostros idololatras; eaque de causa cum rursum peccantes a te judicamur, id est corripimur et castigamur, speremus similem a te clementiam et misericordiam, ideaque tibi nos humiliter corde contrito subdimus, ac constanter adhæreamus, nec ad idola deosque gentium declinemus : si enim id fecerimus, cum ipsis longe gravius a te flagellabimur.

Hæc enim eo spectant, ut Dei cultum, et idolorum ac gentium idololatrarum odium in Hebræis, ad idola proclivibus, stabiliat, ut patet ex sequenti.

MULTIPLICITER; — græce, εἰς μυριάδας, id est in multis millibus, in myriadibus : μυρία enim sunt decem millia; unde myrias significat innumeram et quasi infinitam multitudinem. Dices, quomodo ergo superius laudavit Dei clementiam, quod Chananæos paucis modicisque plagis castigaret? Respondeo, initio fuere illæ paucæ et modicæ ut invitaret eos ad pœnitentiam; at, ubi illi impœnitentes in suis sceleribus se obfirmarunt, Deus plagas plagis addidit sine fine donec eos contereret.

UT BONITATEM TUAM COGITEMUS JUDICANTES. — Primo, pro cogitemus, græce est μεριμνῶμεν, id est simus solliciti, ne scilicet bonitatem tuam gravius offendamus, et ab ea excidamus, itaque pro bonitate iram et sævitiam tuam cum impiis Chananæis incurramus; sed cum justo rationis veritatisque judicio judicantes, appendentes et æstimantes, eidem firmiter agglutinemur, ut, cum iterum ob delicta quæpiam a te judicati, id est puniti fuerimus, « speremus; » (græce, exspectemus,) pristinam in nos misericordiam tuam, » ad eamque confidentes recurramus, ut illam implorantes delictorum veniam et gratiam consequamur : hic maxime genuinus et simplicissimus est sensus. Huc pertinet expositio Cantacuzeni, q. d. Et cogitemus judicantes, id est ut assidue meditantes bonitatem Dei judicemus nos ipsi, ac prudenter æstimemus quot quantaque simus a Deo bona consecuti; et Dionysius, q. d. Ut prudenter discernamus correctionem nostram a reproborum perditione; quare flagella Dei in piis generant spem, in impiis desperationem. Secundo tamen, apposite Nannius, Jansenius, Vatablus, a Castro et alii sic exponunt, q. d. Ideo nos leviter ut pueros virga disciplinæ judicas, id est punis et castigas, ut nos pariter judicantes, id est cum judicia exercemus, aliosque judicamus et castigamus, hujus tuæ lenitatis et bonitatis simus memores, eamque imitemur; ac severitatem lenitate temperemus, nec rigidi simus reorum censores et judices, sed benigni correctores: sic enim vicissim a te vel ab aliis judicati, id est censi, reprehensi, puniti, moderationem et misericordiam tuam nobis sperare poterimus, juxta illud Christi, Matth. cap. VII, 7 : « Nolite judicare (severe et rigide), et non judicabimini : in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. » Huc accedunt S. Bonaventura, Lyranus et Hugo, qui censent nos hic moneri docerique, ut, cum alios judicamus et punimus, faciamus hoc modeste, sicut Deus modeste nos punivit, et punit, juxta illud Apostoli Ephes. IV, 32 : « Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis, » id est, condonavit olim peccata per merita et gratiam Christi.

OPORTET JUSTUM ESSE ET HUMANUM. — To et non copulat, sed auget, valetque etiam, quoque : nam græce est δεῖ τὸν δίκαιον εἶναι καὶ φιλάνθρωπον, id est, decet cum, qui justus est, esse quoque humanum, imo philanthropum : justitia enim humana est; quæ vero inhumana et sæva est, potius crudelitas et sævitia est, quam justitia; hinc summum jus, summa est injuria. « Noli esse justus multum, » ait Ecclesiastes, cap. VII, vers. 17. « Misericors, et miserator, et justus Dominus, » Psalm. CXI, 4. « Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatæ sunt, » Psalm. LXXXIV, 11. Debet ergo justitia misceri benignitate, ut neque nimia severitate subditos exacerbet, neque nimia lenitate et laxitate disciplinam solvat, uti docet S. Gregorius, lib. XX Moral. cap. VIII.

BONÆ SPEI (bene sperare) FECISTI FILIOS TUOS; — græce, ἐλπίδας ἐνέπλησας, id est bene sperantes effecisti, quoniam das in peccatis pœnitentiam; Vatablus, bona spe filios tuos imbuis, qui locum concedis pœnitentiæ peccatorum : filios vocat Hebræos, quia fideles et veri Dei cultores, ac vocatos ad Dei hæreditatem, puta ad ejus gratiam et gloriam: «quoniam judicans, » id est puniens, « das locum in peccatis pœnitentiæ, » q. d. Ita punis, imo ideo punis, ut peccantes moveas ad pœnitentiam: qua re magnam nobis das spem veniæ, ut, si peccamus, de ea non desperemus, sed pœniteamus, et confidenter tuam indulgentiam imploremus, ita S. Bonaventura; aut simplicius, q. d. Cum judicas, id est sententiam fers in aliquem, eumque ob peccata ad meritam pœnam condemnas, non illico illam executioni mandas, pœnamque ei decretam infligis, sed longanimis eam differs, ut reus imo damnatus pœniteat, pœnamque pœnitens et supplex evadat : ita a Castro.


17. 20 et 21. Si enim inimicos servorum tuorum, et DEBITOS MORTI, CUM TANTA CRUCIASTI ATTENTIONE, DANS TEMPUS ET LOCUM, PER QUÆ POSSENT MUTARI A MALITIA : CUM QUANTA DILIGENTIA JUDICASTI FILIOS TUOS, QUORUM PARENTIBUS JURAMENTA ET CONVENTIONES DEDISTI BONARUM PROMISSIONUM? — Est argumentum a minori ad majus, aut potius a minus verisimili ad magis verisimile, q. d. Si Chananæos hostes servorum tuorum, puta Hebræorum, « debitos morti, » id est morti obnoxios, mortis reos, morti addictos, ob suas scelerum culpas et debita, cum tanta cruciasti « attentione, » græce, ἐπεξέργη, id est circumspectione, cautione, moderatione, provida cura et attentione, ne modum excederes in puniendo, atque modicas eis pœnas

easque sensim infligeres, quæ non tam læderent, quam provocarent ad pœnitentiam, itaque justificareentur, misericordiam et beneficentiam; item spem eis dedisti veniæ, ut, cum peccarent, si de peccatis vere pœnitebant, iterum eos sis in gratiam recepturus : hanc enim uti Chananæis obtulisti, ita multo magis servis et filiis tuis offers, quia tu, Domine, es pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, II Corinth. I, 3.

23. UNDE ET ILLIS, QUI IN VITA SUA INSENSATE ET INJUSTE VIXERUNT, PER HÆC QUÆ COLUERUNT, DEDISTI SUMMA TORMENTA; — græce, quamobrem eos, qui in insipientia vitæ vixerunt injuste, per proprias cruciasti, vel torsisti, abominationes, id est per res abominandas, quas scilicet ipsi coluerunt ut deos; Vatablus, quocirca et injustos in stulta vita versatos homines, per suas ipsorum impuritates excruciavisti, q. d. Chananæos impios acriter torsisti per viles bestiolas, puta vespas et crabrones, quas vel quarum similes ipsi pro diis coluerant, itaque numina eorum vertisti eis in supplicia et fulmina. Notum est in Scripturis abominationes vocari idola et idololatriam, utpote res summe abominandas et exsecrandas : redit enim ad ostendendum atroces pœnas, quibus Deus idololatras affligit ob nefas idololatriæ, quod proinde sequenti cap. exaggerat multisque insectatur : sic cap. II, vers. 16, dixit Ægyptios punitos per serpentes, quos coluerant ut deos, aut scirent, quia « per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. »


18. 24. ETENIM IN ERRORIS VIA DIUTIUS ERRAVERUNT, DEOS ÆSTIMANTES HÆC QUÆ IN ANIMALIBUS SUNT SUPERVACUA, INFANTIUM INSENSATORUM MORE VIVENTES; — græce, δυσήρεις, id est decepti, ludificati more infantium. Perperam pro animalibus Complutenses legunt, animabus, et alii, manibus, q. d. Chananæi lignea idola manibus resecta, coluerunt : græce enim est ζῴοις, id est animalibus. Sensus est, q. d. Chananæi per idola errando et vagando, eo amentiæ progressi sunt, ut « animalia supervacua » (græce, τῶν ἐχθρῶν ἄτιμα, id est hostium vilia, hoc est apud hostes vilia et infamia, tum quia hostilia, tum quia in se vilia et spurca) velut numina adorarint, quasi infantissimi et stolidissimi pueri, qui cum araneis, vespis, apibus, bufonibus, aliisque bestiis vilibus et mortiferis ludunt, ideoque ab eis punguntur, et subinde necantur. Sic enim Chananæi coluere Beelzebub, id est deum muscam (habebat enim caput muscæ), crocodilos, feles, cynocephalos, et canes, qui homines mordent, lacerant, necant, vorant, ideoque ea vocavit ἐχθρά, id est hostilia; et ἄτιμα, id est vilia, inhonora, fœda, infamia.

Nota, græce est, τῆς πλάνης ὁδῶν μακρότερον ἐπλανήθησαν, id est, longius errarunt, quam erant erroris viæ, hoc est, longius, ipsas etiam erroris vias egressi, errarunt quam videbatur fieri posse, ut homo erraret. Est hyperbole : sic ait Virgilius VI Æneid.: Extra anni solisque vias, ubi cœlifer Atlas / Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum. Sic valde stultum vocamus stultiorem ipsa stultitia, valde sapientem, sapientiorem ipsa sapientia, per hyperbolen : ita Jansenius, a Castro et alii. Verum Noster, æque ac Nannius, Vatablus et alii, subaudiendo propositionem κατά, vel ἐπί, simplicius vertunt, in erroris via diutius erraverunt.


19. 25. PROPTER HOC TANQUAM PUERIS INSENSATIS JU-

DICIUM IN DERISUM DEDISTI. — Græce, propter hoc velut pueris ratione carentibus judicium, sive pœnam, in ludibrium misisti. In Græco est pulchra paronomasia : παῖς enim, id est puer, dicitur quasi παίζων, id est ludens : ἐμπαίζω est illudo, ludifico; ἐμπαιγμός (quæ vox hic in Græco est), ludificatio; ἐμπαίγμα, ludificamentum quo alicui illudimus, q. d. Quia Chananæi velut pueri, pueriles res et bestiolas pro diis coluerunt, hinc eosdem quasi pueros per easdem, puta per vespas et crabrones, quasi puerilibus et ridiculis pœnis, sed acribus, castigasti et quasi ludificasti.

26. QUI AUTEM LUDIBRIIS ET INCREPATIONIBUS (id est ludibriis increpationis, ut habent Græca : est hendyadis) NON SUNT CORRECTI (græce, μὴ νουθετηθέντες, id est non sunt admoniti, non sunt hac admonitione emendati) DIGNUM DEI JUDICIUM EXPERTI SUNT. — Græce, experientur, id est experti sunt : loquitur enim de Chananæis præteritis, q. d. Chananæi, qui ludicris vesparum pœnis non sunt emendati, hi durum judicium, id est supplicium, subierunt, cum a Josue et Hebræis funditus sunt excisi, et ad internecionem deleti. Pro ludibriis, græce est παιγνίοις: παίγνιον autem est ludicrum, lusus, ludibrium, uti sunt aviculæ, apes, muscæ, ranæ, quibus ludunt pueri : iisdem enim quasi ridiculis et puerilibus nugis, Deus castigavit Ægyptios et Chananæos. His opponit dignum Dei judicium, id est serium graveque supplicium mortis et exterminii totius gentis Chananæorum, quo Deus toti mundo suam in puniendo omnipotentiam, æque ac justam iram et vindictam ostendit.

27. IN QUIBUS ENIM PATIENTES INDIGNABANTUR PER HÆC QUOS PUTABANT DEOS, IN IPSIS CUM EXTERMINARENTUR VIDENTES ILLUM, QUEM OLIM NEGABANT SE NOSSE, VERUM DEUM AGNOVERUNT : PROPTER QUOD ET FINIS CONDEMNATIONIS EORUM VENIT SUPER ILLOS, — q. d. Chananæi, dum paterentur acres morsus vesparum et vilium bestiolarum, indignabantur quod per illas, quas, vel quarum similes, ut deos coluerant, exterminarentur : quare videntes, et sentientes, id est animadvertentes, Deum Hebræorum, quem olim negabant se nosse, has plagas sibi infligere, eum ut verum Deum agnoscere coacti sunt, ut patet Judith. V, 20; Jos. II, 9. Sed sero, et invite ac coacte : quocirca æquum fuit, ut extrema clade plecterentur, quare « finis condemnationis (id est extrema damnatio, excidium et exterminium) venit super eos, » cum scilicet a Josue et Hebræis per bella funditus sunt aboliti. Alii hæc referunt ad Ægyptios, qui a Mose mersi sunt in Mari Rubro; sed de Ægyptiis egit cap. XI, hoc vero cap. XII agit de Chananæis : ita S. Bonaventura, Dionysius et alii.

Pro patientes Complutenses et Regii legunt, impatientes : utrumque verum, patientes enim corpore fiebant impatientes animo; unde ex Complutensibus sic clare vertit Jansenius, nam cum in his, in quibus patientes indignabantur, in his scilicet quos putabant esse deos, quando per ea puniebantur, sensissent eum quem olim negabant se nosse, tunc verum agnoverunt Deum : significare vult Pharaonem cum suis, qui prius dicebat : « Nescio Dominum, et Israel non dimittam, » priusquam ranis et muscis, quas pro diis colebant, eos Deus afflixisset non sine magna illorum indignatione, qui ægre ferebant, a suis diis affligi, et a rebus tam levibus, tum demum agnovisse Dominum, ita ut diceret : « Peccavi : Dominus justus, et ego et populus meus impii. Orate Dominum, » etc. Verum jam dixi hic agi proprie de Chananæis; si quis tamen per complexionem cum Cantacuzeno, hæc tam de Ægyptiis, quam de Chananæis accipi malit, non repugnabo: nam in sequentibus de utrisque mixtim loquitur.


21. Pro venit, multi legunt, veniet, scilicet in die judicii, « finis condemnationis » reproborum, qui damnabuntur et detrudentur in gehennam; verum græce est, ἦλθε, id est venit, in præterito: loquitur enim de transacto Chananæorum excidio.

CAPUT DECIMUM TERTIUM. SYNOPSIS CAPITIS.

Occasione Ægyptiorum et Chananæorum, quos Deus ob scelera præsertim idololatriæ excidit, incipit tractare de idololatria : hæc enim maxime primæ veritati et principio sapientiæ, quod est agnoscere, timere et colere Deum verum, quasi ex diametro repugnat. Triplicem autem idololatriæ speciem assignat : primam, qua animalia viva colebant pro diis; secundam, qua elementa et corpora cœlestia; tertiam, qua imagines et idola, ac de his omnibus mixtim pertractat per quatuor capita. Igitur hoc cap. insectatur eos, qui ex creaturis non agnovere creatorem, sed creaturam quasi creatorem coluerunt, a vers. 1 ad vers. 10; inde ad finem capitis gravius increpat eos, qui idola lignea, lapidea, testacea ab artifice efformata ut deos adorant, invocant, de futuris consulunt, eorumque opem implorant.

1. Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex : 2. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. 3. Quorum si specie delectati, deos putaverunt : sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit. 4. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hæc fecit, fortior est illis : 5. a magnitudine enim speciei et creaturæ, cognoscibiliter poterit creator eorum videri. 6. Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quærentes et volentes invenire. 7. Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt : et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. 8. Iterum autem nec his debet ignosci. 9. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare sæculum : quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? 10. Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum : artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ. 11. Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ, 12. reliquiis autem ejus operis, ad præparationem escæ abutatur : 13. et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, 14. aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quæ in illo est, perliniens : 15. et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro, 16. ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium. 17. Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est : 18. et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat : 19. et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest, et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.

1. VANI AUTEM SUNT OMNES HOMINES IN QUIBUS NON SUBEST SCIENTIA DEI : ET DE HIS QUÆ VIDENTUR BONA, NON POTUERUNT INTELLIGERE EUM QUI EST, NEQUE OPERIBUS ATTENDENTES AGNOVERUNT QUIS ESSET ARTIFEX. — Hoc est thema totius capitis et trium sequentium, nimirum ostendere, tum vanitatem idololatrarum, philosophorum cæterorumque hominum qui creaturis fruuntur; tum opposi-

Verum haec sententia generalis, non solum in poenis et praemiis, sed in omni omnino re locum habet, ac verissima est; at quo modo et sensu? Primo, S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. iii, iv, v, haec tria applicat ipsi Deo, per eaque accipit ideas divinas juxta quas omnia juste apteque fecit et disposuit: Deus enim est prima et increata mensura omnia mensurans, et numerus omnia numerans, et pondus omnia ponderans; unde ab eo omnes creaturae suam mensuram, numerum et pondus mutuantur et hauriunt, haec enim est cujuscumque rei mensura, numerus et pondus, quae ideae sunt in mente Dei respondet, quamque illi Deus sua sapientia et providentia admetiri decrevit. Audi S. Augustinum, Dialogo, Quaest. ad Oros. quaest. xxxix: «Numerus, et mensura, et pondus ipse Deus est: ipse est numerus sine numero, a quo est omnis numerus: ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura, ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus; omnia ergo in numero, et mensura et pondere disposuit, tanquam si diceret: Omnia in se disposuit.» Idem S. Augustinus (vel quisquis est auctor) lib. Sententiarum unius et viginti, cap. xviii, mensuram attribuit Patri, numerum Filio (qui est numero secunda persona), pondus Spiritui Sancto, qui et amor dicitur; S. Bonaventura per mensuram sumit clementiam Spiritus Sancti omnia conservantis: per numerum sapientiam Filii ordinantis: per pondus potentiam Patris operantis. Huc accedit S. Bernardus, serm. I De Septuag., ubi asserit Deum in hac vita omnia disposuisse in mensura, numero, pondere: in futura vero, puta in coelesti beatitudine, sine mensura, numero et pondere: quia ibi omne bonum nostrum erit Deus, qui quaquaversum est immensus; etsi idem ipse, ibi quoque justa et certa mensura, meritis cujusque commensa, singulis beatis se suamque gloriam communicabit: quocirca S. Bernardus, ibid. coelestem Patrem alloquens, ait: «In te nec pondus utique, nec mensura, sed satietas est et affluentia summa; sed nec habes numerum,» scilicet qualem habent res terrenae, sed alium coelestem dignum Deo et beatis.

Secundo, idem S. Bernardus, serm. 51, inter parvos, mensuram attribuit loco et tempori, cuique rei attributo et admenso; numerum, partibus rei corporeae, aut varietati et mutabilitati rei incorporeae; pondus, dignitati rei. Tertio, auctor Hypognosticon (apud S. Augustinum tom. VII), lib. VI, cap. iv, per mensuram accipit rei qualitatem, per numerum quantitatem, per pondus rationem peraequatam. Quarto, magis apposite S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. iii: «Mensura, ait, omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem praebet, et pondus omnem rem ad quietem et stabilitatem trahit;» igitur Deus disposuit omnia in mensura, numero et pondere, id est in modo, specie et ordine: idem Augustinus, lib. De Nat. boni, cap. iii: «Haec tria, ait, modus, species et ordo, tanquam generalia bona sunt in rebus a Deo factis, et ita haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parva, parva bona sunt, ubi nulla, nullum bonum est.» S. Augustinum sequitur S. Thomas, I part. Quaest. v, art. 5, ubi docet omnem rem sive omne bonum habere mensuram, quae cuilibet rei certum modum ex determinatione suorum principiorum, sive causarum, tam efficientium quam materialium, praescribit et praestat: habere numerum, qui cuique rei suam formam et speciem praebeat: habere pondus, id est inclinationem ad suos actus suumque finem, ac proinde hoc pondus rem ipsam ad suam quietem et stabilitatem trahere. Idem, Quaest. xlv, art. 7: Mensura, ait, refertur ad substantiam rei limitatam suis principiis; numerus ad speciem, et pondus ad ordinem; atque ex iis evincit in qualibet re esse

secundo, sicut instabilis et transiens est lancis inclinatio, sic et mundus transit et praeterit coram Deo; tertio, sicut lanx e jugo sive librili suspensa, minimo motu et quasi atomo tenentis eam potest agitari, et in adversam partem inclinari, sic et mundus totus est in manu Dei per omnia, ut quocumque Deus vult, eo mundus illico inclinetur, vergat et propendeat. Sicut ergo libripens regit dirigitque lances, sic Deus librat regitque mundum, omnesque homines, angelos, ceteraque quae in mundo sunt. Simile est de gutta roris, quae ante lucem descendit, et statim ortu solis siccatur, sorbetur enim vel a terra vel a sole et evanescit: talis plane est orbis coram Deo, si enim Deus ab orbe retraheret suum concursum, quo eum sustentat, illico orbis in nihilum suum relaberetur: vide dicta Isai. xl, 12, 15, 17, ubi ait: «Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt.» Addit S. Ambrosius in Psalm. i, stateram hanc notare Deum omnia cum justitia condidisse, atque in nobis divinae justitiae tantum esse momentum.

Tertia, quia vera potentia est magnanima et generosa; magnanimi autem sunt æqui et clementes, quare summa potentia est summe æqua et clemens, imo est summa æquitas et clementia. Hoc est quod subdit : « Et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. » q. d. Tua potestas, summumque omnium dominium te impellit, ut omnibus parcas, et in omnes sis beneficus et clemens, quia, ut ait Glossa interlinearis, « qui præest potentia, mitescit natura; » ut quo major est, eo sit clementior; quæ est virtus boni principis, nempe ut et dominus sit subditorum et pater, sicut Christus dixit Matth. XI, 25 : « Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ: » nam potentiam domini libere opprimere potentis, patris affectus frænat ac temperat; unde priscos Romanos quasi leoninos, tum robore, tum clementia laudat S. Augustinus, lib. V De Civit. Dei cap. XII, quorum hoc erat axioma, teste Virgilio, VI Æneid.: Parcere subjectis, et debellare superbos.

Vide Senecam lib. De Clementia, ubi vocem Neronis initio regni extollit, qua cum subscriberet sententiæ rei capite plectendi, exclamavit : « Utinam nescirem litteras. » Vera ergo potentia debet niti justitia, ut duret, juxta illud Proverb. XVI, 12: « Justitia firmatur solium. » Potentia igitur carens justitia, impotentia est citoque perit, uti patet in tyrannis: vide dicta cap. præcedenti vers. 24, ad illa : « Misereris omnium, quia omnia potes. »

Moraliter, discant a Deo pugnaces et duellatores, qui quod viribus et arte digladiandi polleant, obvios quoslibet provocant ad duellum, vires suas metiri æquitate et justitia, ne leones et tigrides potius esse videantur, quam homines : tigrides enim jus suum metiuntur robore. Quocirca justo Dei judicio provocantes ad duellum, sæpe in duello succumbunt et vincuntur ab infirmioribus. Provocati vero ad duellum respondeant, quod Augustus Cæsar Antonio ad id provocanti respondit : « Antonio si perire velit, sat multas ad interitum esse vias : » ita Plutarchus in Antonio.

17. VIRTUTEM (ἰσχύν, id est robur, potentiam) ENIM OSTENDIS TU, QUI NON CREDERIS ESSE IN VIRTUTE (δυνάμεως, id est potentia) CONSUMMATUS, ET HORUM QUI TE NESCIUNT, AUDACIAM TRADUCIS, — q. d. Vires tuas et robur, o Domine, ostendis et exeris in eos qui non credunt te esse in potentia consummatum, esseque omnipotentem, quales fuere infideles impiique Sodomitæ, Ægyptii, Chananæi, qui tuum brachium irritare, teque quasi ad duellum provocare ausi sunt; unde eorum audacem temeritatem traducis, punis et castigas : nam, ut paulo ante dixi, vera fortitudo est, « parcere subjectis, et debellare superbos, » ut illi scilicet coacti tuum robur et manum omnipotentem agnoscant, colant et revereantur. Unde Syrus et Arabicus vertunt, et tu dominator omnium, virtutes demonstrasti, et non crediderunt: tantummodo virtutibus consummationis eos quos agnoscis, potenter redarguis.

ET HORUM, QUI TE NESCIUNT, AUDACIAM TRADUCIS. — Complutenses, Regii aliique codices habent, et hos qui te nesciunt, in audacia traducis, græce, ἐξελέγχεις, id est arguis, punis, castigas; Lyranus, Hugo et alii legunt, in audaciam traducis, q. d. Infideles, qui te nesciunt, sinis audaciores fieri, et in audacia obfirmas, ut audacter ex uno scelere in aliud corruant. Verum traducis idem est quod corripis et flagellas, uti jam dixi. Græca contrarie habent, et in scientibus audaciam redarguis; unde et S. Augustinus, lib. LXXXIII Quæst., Quæst. LIII, legit, sed in iis qui sciunt, audaciam traducis; Vatablus, et contumacia præditos redarguis; Syrus et Arabicus, eos quos agnoscis, potenter redarguis. Verum in Græco excidisse videtur negatio μή, id est non, quam legit Noster, ideoque vertit, qui te non sciunt, id est nesciunt. Utraque tamen lectio conciliari potest: impii enim sciunt Deum Deique potentiam speculative, at non practice, quia eam non satis sunt experti, ideoque non timent, nec verentur : quare Deus eorum hanc audaciam traducit, id est acriter corripit et plectit, ut eam timere discant, uti de philosophis, « qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, » docet Apostolus, Rom. I, 21, ubi nota, Deum maxime solere in audaces et insolentes sævire, quales fuere Pharao, Ægyptii et Chananæi, ut eorum superbiam, insolentiam et audaciam retundat et frangat, faciatque humiles, modestos et sibi reverenter subditos; unde aliqui quod est in Græco, eos qui sunt audaces, exponunt, eos qui sunt audaces corripis et plectis.

18. TU AUTEM DOMINATOR VIRTUTIS, CUM TRANQUILLITATE JUDICAS, ET CUM MAGNA REVERENTIA DISPONIS NOS : SUBEST ENIM TIBI, CUM VOLUERIS, POSSE. — Deus dicitur dominator virtutis, hoc est,

primo, qui dominatur suæ potentiæ, ut vertit Vatablus, æque ac animo, ac suæ iræ et zeli sapientissimus est moderator; unde græce est, δεσπόζων ἰσχύος, id est dominans robori aut potentia. Secundo, per hebraismum, q. d. Dominator potentissime et robustissime. S. Augustinus loco citato legit, tu autem Dominus virtutum, id est, exercituum, qui scilicet angelis, cœlis, elementis, omnibusque creaturis dominaris, easque cum vis in aciem contra hostes tuos educis : tu enim sub tua potestate omnem aliorum potentiam contines, ne limites excedat cohibes, ac pro libito laxas et remittis. Sensus est, q. d. Etsi quandoque potentiam tuam in eos qui eam non credunt, exeras, ut te dominatorem virtutis, id est potentissimum, ostendas, tamen id facis non ex passione iræ, sed cum tranquillitate animi justitiæ studiosi, ideoque cum magna reverentia, id est moderatione, velut reveritus nos, disponis et gubernas nos, ut omnes intelligant te non juxta potentiam et iram, sed juxta æquitatem et clementiam punire peccatores, si enim juxta potentiam eos plecteres, illico omnes disperderes et annihilares : « subest (πάρεστι, id est adest) enim tibi, cum volueris, posse, » ut quidquid velis, possis et opere perficias, potentia enim tua adæquatur tuæ voluntati; unde tanta est, quanta est voluntas tua.

CUM TRANQUILLITATE (Arabicus, cum simplicitate) JUDICAS. — Græce, ἐν ἐπιεικείᾳ, id est in epikeia; cum mansuetudine et æquitate, non pro potestate, vel ira; cum moderatione et temperamento, non pro rigore justitiæ, quia dum peccatores punis, non exeris omnes tuas vires, nec indulges iræ, nec scelera pro gravitate et merito castigas; sed justitiam clementia temperas, punisque citra condignum, ideoque « cum tranquillitate judicas, » ut solerter vertit Noster. Licet ergo Deus sit zelator justitiæ, tamen zelus hic, qui in nobis perturbationem affert, in Deo summam habet pacem et tranquillitatem ob ejus eminentem, tum sanctitatem, tum omnipotentiam : « subest enim tibi, cum volueris, posse. »

ET CUM MAGNA REVERENTIA DISPONIS NOS. — Primo, Dionysius reverentiam non hominum, sed Dei accipit, q. d. Deus magnifice gubernat, uti decet ejus majestatem omni reverentia dignam; secundo, Salvianus, lib. II De Provident., reverentiam hominum accipit, q. d. Deus respicit culmen dignitatis humanæ, illudque honore prosequitur et quasi reverentia. Verum dico, græce est μετὰ πολλῆς φειδοῦς, id est cum multa parcitate, parcendi studio, parcimonia, indulgentia, venia, misericordia gubernas nos, parcens culpæ et pœnæ, si non in totum, certe magna ex parte, perinde ac si nos reverereris. Est catachresis : sic parens cum castigat filium tenere dilectum, reverenter id facit et coactus; unde manus ei tremunt, ac post verbera eas retrahit et cohibet : sic pædagogus, qui regis filium regni hæredem flagellat, cum tranquillitate et reverentia id facit, ut mu-

neri sibi a patre rege injuncto satisfaciat: sic et tu, Domine, quasi reverenter nos punis, quia ut filios tuos aspicis, et « in virga virorum » (hebraice בשבט אנשים anashim, id est infirmorum, debilium, id est debili et languida castigatione) arguis, atque in plagis filiorum hominum, » II Reg. VII, 14; et sicut qui lavat purgatque vitrum, caute id facit, ne vitrum rei cuipiam illidat et frangat, et sicut figulus delicate tractat purgatque vasa lutea, ne ea rumpat: sic et Deus caute nos tribulationis sale fricat, ut sordes defricet, non ut corpus luteum rumpat, ita Cantacuzenus. Hinc Syrus vertit, et cum omni pietate vel benignitate gubernas nos; Arabicus, multa pietate moderaris nos. Reverentia ergo, ut vertit Noster, est pietas, benignitas, moderatio, indulgentia, uti notant Romani in notis ad Græcam versionem.

Moraliter, discant hic a Deo principes, judices, superiores modum regendi, judicandi, puniendi: si enim Deus cum tranquillitate judicat, et cum magna reverentia disponit nos, cum quanta homines, qui ejusdem naturæ et conditionis sunt cum subditis et reis idipsum facere par est? ut subdit Sapiens : quare graviter errant, qui ex

imo in summum honoris gradum evecti insolescunt, ac superbi insolenter potestate sua ad aliorum perniciem utuntur et abutuntur, quo fit, ut omnium odia, ac non raro ruinam, imo necem sibi adsciscant. Audiant Ausonium, Exhort. ad modestiam: Fortunam reverenter habe, quicumque repente / Dives ab exili progrediere loco.

Præclare S. Augustinus, lib. I Confess. cap. IV, Deum principem, judicem et vindicem ita pingit: « Amas, nec æstuas; zelas, et securus es; pœnitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es. » Homo ergo cum sit imago Dei, debet esse et imitago Dei, ut ejus sanctitatem, beneficentiam et perfectionem imitetur, juxta illud Matth. V, 48: « Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est; » et illud ibid. XVIII, 33: « Serve nequam, etc., nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? » S. Augustinus in Psalm. CII, Deum ita loquentem inducit: « Non mihi placent peccata, sed longanimitate quæro recte facta. Si punirem peccatores, non invenirem confessores. »

Hoc sapiebat Theodosius Junior imperator, qui rogatus, cur eos a quibus lædebatur, supplicio capitis non mulctaret? « Utinam, inquit, mihi liceret et mortuos ad vitam revocare. » Rodulphus imperator, cum post morum mutationem clementior suis fuisset, quam ab initio imperii, objurgatus ob id : « Severum, inquit, et immitem fuisse me aliquando pœnituit, lenem et placabilem nunquam : » ita Æneas Sylvius, lib. II Comment. de gestis Alfonsi. Alfonsus Aragonum rex cum argueretur aliquando, quod nimis mitis ac lenis esset erga suos, ut qui nonnunquam etiam iis, qui vel graviter in ipsum deliquissent, ignosceret : « Malo, inquit, multos mea clementia servare, quam paucos mea severitate perdere : hominis sane clementia est, belluarum autem feritas : quare principem in privatis injuriis facilem ad ignoscendum; in iis autem, quæ lædunt rempublicam, severum esse oportere, ita tamen ut non hominem, sed crimen ipsum insectari et punire videatur ; » ita Panormitanus, lib. II De Gestis Alfonsi, qui et lib. III, has ejus cœlestes voces recenset : « Per justitiam bonis gratus sum, per clementiam malis : nihil enim ita adversariorum animos flectit, quam lenitatis et placabilitatis nomen. » B. Franciscus Borja dux Gandiæ, et vicerex Cataloniæ, cum ex officio sontes plectere cogeretur, illacrymabat, ac ut pie morerentur satagebat; pro plexorum animabus vero triginta missarum sacrificia in singula capita offerri curabat : idem factus Societatis Jesu generalis, delinquentium pœnas magna ex parte in se recipiebat, et cruciatu corporis sui excipiebat.

Idem a Salomone didicere philosophi, quorum axiomata refert Antonius in Melissa, Plutarchus in Apophth. et alii, ut Demonactis : « Non esse irascendum hominibus, sed vitiis : nam hominis est peccare, Dei vero aut hominis Deo proximi peccata emendare; » Antigoni regis Macedoniæ: « Clementia plus potest, quam violentia. » Cato senior admonebat eos qui potentes essent, ut parce uterentur sua potestate, quo semper uti possent, sentiens clementia et comitate potentiam fieri diuturnam, ferocia brevem. Cum Cæsar rerum potitus, Pompeii statuas dejectas honorifice reposuisset: « Cæsar, inquit Cicero, dum Pompeii statuas reponit, suas stabilit, » sentiens illum hoc non in Pompeii gratiam facere, sed ut sibi clementiæ simulatione favorem apud cives conciliaret, atque hoc pacto suum regnum constabiliret. Plutarchus in Roman. Apophth.: Trajanus imperator, inquit, cum a suis nimiæ lenitatis argueretur : « Talem se imperatorem esse privatis, respondit, quales sibi esse imperatorem privatos optaret : » ejus successor Adrianus : « Principibus, inquit, in privatis offensis debet esse satis, potuisse ulcisci. » Alexander Severus imperator, cum ejus improbantes humanitatem et clementiam Mammæa mater, uxorque Memmia, sæpe dicerent : « Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti, » respondit : « Sed securiorem et diuturniorem : » ita Vita Cæsar.

Thyrræum Pittaci filium Cumis faber quidam ærarius impacta securi occidit; Cumani homicidam vinctum miserunt ad Pittacum, ut de eo supplicium sumeret; at ille cognita causa dimisit hominem, dicens: « Ignoscentiam esse potiorem pœnitentia, » sentiens utilius esse condonare, quam meminisse injuriæ et ulcisci. Sunt qui referant homicidam ab Alcæo fuisse dimissum, cum hoc elogio, « Melius est ignoscere, quam punire: » ita Laertius, lib. I.


22. 22. Multum enim valere tibi soli supererat (minus recte Complutenses legunt, superat, id est superest et restat, licet eodem redeat sensus) semper: et virtuti brachii tui quis resistet? — Graece, multum viribus pollere tibi adest semper, et robori brachii tui quis contra stabit? Vatablus, etenim ampla (alii, magnifica) penes te potestas semper est, etc.: brachium datur Deo anthropopathos, ac symbolum est Dei potentiae, fortitudinis et roboris invicti, imo omnia vincentis et sternentis.


23. 23. Quoniam tanquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum (graece non est τὸ terrarum, sed tantum totus mundus) et tanquam gutta roris antelucani (graece πρωϊνή, id est matutini, quae mane ante lucem ex frigore nocturno condensata constrictaque, radiis solis refractis tepescens, liquatur, ac rorulenta delabitur in terram) quae descendit in terram; — Vatablus, humi delapsa; sic et Syrus; Arabicus vero, et omnis orbis terrarum coram te, tanquam depressio linguae bilancis, etc. Momentum ergo est minima inclinatio, depressio, nutus aut devergentia bilancis ad imum vergentis: graece enim est, ῥοπὴ ἐκ πλαστίγγων, id est vergentia vel inclinatio ex lancibus vel trutinis, quae scilicet cum semper agitentur, semper hinc una pars prae alia magis minusque est pendula; una enim elevata, altera inclinatur, dependet et deprimitur. Probat Deum multum valere, id est esse robustum et potentem, ex eo quod totum orbem, omnesque ejus vires manu contineat velut stateram. Sensus ergo est, q. d. Primo, sicut propensio et inclinatio lancis res minima est et minimi momenti, sic etiam minimus est mundus universus respectu Dei;

Secundo, quod potentia in Deo nostro modo coincidens, oriatur ex ipsa divinitate, quæ perfectissima est et sanctissima, ac rectæ rationi, virtuti et legi æternæ summe conformis : quare talis quoque ejus potentia sit oportet, ideoque optima, amplissima et æquissima, ac omnis justitiæ initium et fundamentum. Adde, quod in Deo potentia sit summa et immensa, ut ei nil addi possit, nisi ut eam ostendat et communicet creaturis per æquitatem et beneficentiam : quare ejus fons est, principium et origo; Deus ergo summe beneficus est, quia summe plenus, summeque potens, sicut flumen exundat agrosque fœcundat, quia summe plenum est et validum. Hanc rationem dat Sapiens versu sequenti.

Heu nunc, reges et principes, ad hoc staterae momentum; ite et in sceptris vestris si lubet superbite, regna regnis adjicite, imperium Asiae et Europae ambite. Heu! quid agitis! pro momento belligeratis, in puncto luditis, guttam immensa cupiditate sititis. Ite mortales, terrae et terrenis velut talpae inhiate, praedia ampla concupiscite, palatia aeternitati figite, opes opibus, honores honoribus accumulate. Quid tantis vitae totius impendiis molimini, ut punctum hoc terrae in millies millena puncta partiamini, ut puncti centies millesimam partem occupetis: quin Dei favorem et gratiam ambitis? Ille digito claudit et librat totum hunc terrae coelique globum; ille mille mundos, imo milliones mundorum longe hoc perfectiores in instanti condere potest; ille in se continet opes, honores, voluptates infinities majores, quam totus hic mundus ostentet; ille in se sperantes facit omnipotentes, ait S. Bernardus; ille se amantes efficit felices, et beat aeterna gloria; ille vastissimum coeli empyrei ambitum, imo totius orbis dominium vobis promittit: cur ergo momentum immensitati, guttam mari, instans aeternitati antefertis? O quam magnus es, Domine, in cujus conspectu totus orbis est instar momenti et guttae? «Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos,» Psalm. viii, 2. «Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum,» Psalm. xviii, 2. «Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis,» Psalm. cxliv, 3. «Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus,» Baruch. iii, 25. Nam, ut ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. in Natalitia, loquens de Deo: «Universum esse in seipso, nunquam inceptum, nunquam desiturum complexus continet, tanquam infinitum quoddam et interminatum essentiae pelagus;» et in Carm.: «In te omnia permanent, ad te confertim festinant omnia;» et S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. v: «Deus, ait, non quovis modo est ens, sed simpliciter et incircumscripte totum esse in se pariter complexus et anticipans;» et S. Cyprianus, lib. Quod idola non sunt dii: «Mundi unus est rector, qui universa, quae sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hinc nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensu major est: et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus.» Vidit, imo a Salomone didicit, idipsum Plato, et ex eo Seneca, qui Praefat. lib. I Natur. Quaest.: «Cum te, inquit, in illa vere magna sustuleris, quoties videbis exercitus subrectis ire vexillis, et quasi magnum aliquid agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo a lateribus affusum, libebit dicere: It nigrum campis agmen: formicarum ille discursus est in angusto laborantium. Quid illis et nobis interest, nisi exigui mensura corpusculi? Punctum est istud, in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima etiam, cum illis utrinque oceanus occurrit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur: at ita si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus levisque ac contentus modico emicuit.» Et nonnullis interjectis: «Quid est Deus? Mens universi. Quid est Deus? quod vides totum, et quod non vides totum. Si demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil majus excogitari potest. Si solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet.»


24. 24. Sed misereris omnium (hominum: graece enim est πάντας, quod est masculinum, non neu-

trum) quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. — q. d. Cum posses perdere Aegyptios caeterosque peccatores, ex eo quod totum orbem velut momentum staterae manu contineas, tamen iis pepercisti et parcis, quia misericors es, et misereris omnium: tua enim misericordia aequatur tuae omnipotentiae, imo ea vestitur et armatur, quare per eam sit immensa et omnipotens quocirca per eam dissimulas peccata hominum, hoc fine, ut ipsi poenitentiam agant, itaque eos in gratiam recipias, ac viscera misericordiae in eos effundas. Nota illationem, non dicit misereris omnium quia misericors es; sed quia omnia potes, id est quia omnipotens es: ratio est prima, quia Deus ex eo quod omnipotens est, omnia quasi nihilum, ideoque indigna sua ira et indignatione reputat, juxta illud Poetae: Dignum te Caesaris ira Nullus honor faciet. Sic leo latratus canis non aestimat dignos ira sua. Secunda, quia iram posse cohibere, et peccantibus posse parcere, excelsi et generosi est animi, et qui non impotens sit sui, sed potens maxime ad sibi, quidquid tandem acciderit, imperandum: quo fit ut haec in Deo excellens natura, ejus animi magnitudinem et omnipotentiam declaret; unde S. Fulgentius, epist. 7 ad Venantium, cap. iv: «Deus, ait, multus est ad ignoscendum: in hoc multo nihil deest, in quo est omnipotens misericordia, et omnipotentia misericors: tanta est autem benignitas omnipotentiae, et omnipotentia benignitatis in Deo, ut nihil sit quod nolit, aut non possit, relaxare converso;» denique idem canit Ecclesia cum dicit: «Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas:» vide et Senecam libro De Ira, et in Sapient.: «Sapiens, inquit, injuria superior est.»

Nota, codices Græci hic mire variant : prima enim Jansenius legit, μύστας ἐκμύσου θειχομέδ σου, id est mystas et sacerdotes exsecrandi cultus tui, quo scilicet Chananæi te colebant humana victima et sanguine; aut ἐκμύσου, μύστας τε θείας σου (ut habet Aldina editio), sic ut to ἐκμύσου referatur ad αἵματος, q. d. Execrandi sanguinis erant devoratores; deinde subdatur μύστας τε θείας σου, id est et quoque erant mystæ, id est occultatores et suppressores, veri cultus tui, quem ipsi acceperant a Noe, Abraham, cæterisque patribus, qui olim ibidem verum Deum vera religione coluerant. Secundo, Petrus Nannius legit, καὶ σπλαγχνοφάγειν ἀνθρωπίνων σαρκῶν θοίναν, id est, et intestina vorare soliti erant, nimirum humanarum carnium epulas; deinde, καὶ αἵματος ἐκμύσουν, id est, et sanguinem abligurierunt; mox, μύστας τε θιάσου, id est et sacrificos sive flamines thiasi : est autem thiasus proprie chorus bacchantium, sive Mænadum, dictus thiasus, ἀπὸ τοῦ θεῖα ᾄδειν, id est divina cantare; aut ἀπὸ τοῦ θεῖν, id est a currendo, currebant enim quasi lymphatici; hinc θιάζειν et θορεύειν, id est choros ducere, saltare, tripudiare; unde Virgilius, eclog. V in Bacchide: Instituit Daphnis thiasos inducere Baccho.

Erat ergo thiasus, saltatio, chorea et pompa, quæ Baccho in sacrificio exhibebatur; item convivium sacrum et convivantium cœtus; unde Clemens Alexandrinus, orat. Protrept., thiasum vocat insanum, puta thyrsum bacchicum; hinc et Romani in editione Græca, in Notis, annotant quosdam legere hic, ἐκ μέσου μύστας θιάσου, id est mystas e medio initiatos thiaso, id est choro bacchantium, sicque legit Cantacuzenus. Tertio, alii pro θιάσου legunt θειασμοῦν, id est furorem divinum, quo aguntur fanatici, quem Plato ἐνθουσιασμόν vocat; unde Vatablus legit, μύστας τε θειασμών, vertitque, et sacerdotes divini furoris, vel sacerdotes fanaticos : nam θειάζω est numine afflari, nec compotem esse sui; unde θειασμός est afflatus, divinatio, convivium. Quarto, Vaticanus codex correxit, ἐκ μέσου μυσταθείας σου, q. d. E medio sacramenti tui, vel arcani divini tui, ut vox μυσταθείας novata (nam alibi non invenitur, et auctor hujus libri plura alia novat) et conflata sit ex μύστας et θείας, q. d. arcanum divinum : sic videtur legisse Vulgatus interpres, nisi malis ip-

sum legisse, ἐκ μέσου μυστοθιιασμοῦ σου, id est ex medio mystico cultu, id est sacramento, vel sacrificio tuo. Quare alienum et coactum videtur, quod Lyranus, Hugo, a Castro et nonnulli alii censent, per sacramentum accipi Terram Sanctam, eamque vocari medium, quia sita erat in medio climate terræ habitabilis, q. d. Hos omnes idolorum cultores voluisti perdere e medio sacramenti tui, id est e medio terræ, in qua tua sacramenta constituisti, arcana tua, aut cultum tuum, nempe e medio cultorum tuorum : non enim decens erat, ut in medio tot impiorum pius populus moraretur, aut inter tot exsecranda sacra cultus Dei verus exerceretur; unde Complutenses et Regii verba transponunt, sicque legunt, et devoratores sanguinis, et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti a medio sacramento tuo, id est a media Terra Sancta. Minus quoque proposito satisfacit, quod suspicatur noster Lorinus, μύστας alias positum videri pro μυστάδας : μυστάδες autem a Phavorino vocatur collegium, societas sive certus votum, huncque a Nostro vocari sacramentum, quasi sacrilegi hi Chananæi fuerint, ex medio sacramenti, id est sodalitii sacri Deo, hoc est sacerdotum, qui rite quondam coluissent Deum, sed ab iis defecissent ad idola, et deos gentium, eorumque sacra, sacerdotia et fana profana.

ET AUCTORES PARENTES ANIMARUM INAUXILIATARUM PERDERE VOLUISTI. — Auctores, scilicet cædis et necis filiorum: hos enim paulo ante vocavit, filiorum suorum necatores, idque significat græcum αὐθέντας, quod Gaza, Budæus, aliique vertunt αὐτόχειρα, id est eum qui sua manu sibi aut suis manus infert, et mortem consciscit : sic enim Euripides, Æschylus aliique prisci hanc vocem usurpant, sed posteriore ævo vox αὐθέντης usurpata fuit pro auctore, imo ab ea derivat nomen auctor, licet Servius in illud lib. XII Æneid. : « Auctor ego audendi, » auctor derivet ab augeo; unde autoritas est potestas, auctoritas; et αὐθεντικός, id est authentice, idem est, quod cum auctoritate, vel auctore certo. Pro γονεῖς, id est parentes, Vatablus legit φονεῖς, id est occisores; sed omnia exemplaria habent γονεῖς; verum tamen est, quod apud Chananæos γονεῖς erant φονεῖς, id est parentes erant filiorum cæsores, ideoque non tam parentes, quam perditores. Rursum, pro ἀβοηθήτων Cantacuzenus legit, ἀπολύτους, id est solutos, quippe qui vincula naturæ, inquit, perruperint, ut genitores esse desinerent viderentur, quorum erant interfectores.

Sensus est, q. d. Apud Chananæos ipsimet parentes, qui filios suos inauxiliatos, id est quibus nemo alius auxiliabatur (quis enim auxiliaretur filiis, quos parentes ipsi sacrificabant, qui in eos summum jus et potestatem habebant), jure naturæ, imo jure paterno, maxime tutari, et a nece vindicare debuerant, cum et ursi, pardi, cæteræque bestiæ pro catulis tuendis usque ad mortem depugnent; hi, inquam, illos ipsos filios suos sua manu mactabant et immolabant : ita Romani in suis Notis, Jansenius et Nannius, qui pro ἀβοηθήτων, id est inauxiliatarum, legit, βουθυτέντων, id est mactatarum instar boum, vel taurorum. Filios vocant animas synecdochice et metonymice, quia parvuli a parentibus tenere diliguntur, quasi

ipsorum forent animulæ; ideoque barbari plusquam ferini sunt, qui eas necant, præsertim inauxiliatas et omni ope destitutas. Unus fuit S. Franciscus Xaverius, qui Bernardum Japonii hospitis sui in Japone filium a patre paupere, quod eum alere non posset, neci destinatum eripuit, aluit, instruxit, et in Societatem Jesu admissum, Romam ad S. Ignatium transmisit : ita utique Bernardi pater, quod vitam tam corporis quam animæ dederit. At quis dabit nobis plures Xaverios?

Sum dea, quae facti non factique exigo poenas. Ut te poeniteat, sic Metanoia vocor.

Addit Plinius lib. XI, cap. LIII, crabrones comedere serpentes et viperas, ideoque morsus eorum esse venenatos. Adde, eos ira et furore fervere, eamque bombo æstuante et susurro, quasi indignante furenteque significare, ideoque maxime audaces esse, agiles, celeres, pertinaces, ac figere aculeum pestilentissimum: hinc adagium: « Noli irritare crabrones, » novem enim crabrones sufficiunt ut suis aculeis equum occidant : audi Plinium, lib. XI, cap. XXI : « Ictus eorum haud temere sine febri est. Auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. » Denique crabrones sunt vespis similes, sed majores, alati, spiculisque armati : Galli frelons vocant, Belgæ horselen, Itali calauroni, Hispani tavarros, Germani hornitz.


25. Septuaginta et ex iis Sapiens hic vocat σφῆκας; Chaldæus, Exod. XXIII, 28, nuncupat parvas aviculas, quæ oculos Chananæorum impeterent : crabrones enim majores apibus, similes sunt parvis avibus. Porro, crabrones Deum in Chananæos præmisisse, testatur Josue dicens, cap. XXIV, vers. 12 : « Misique ante vos crabrones, et ejeci eos de locis suis, » etc.

Simili modo S. Jacobus Nisibites, Saporem Persarum regem abegit ab obsidione Nisibis, immissa divinitus in ejus exercitum infinita multitudine culicum et sciniphum, qui in equorum hominumque oculos, aures, nares, ora involantes, eos pene ad insaniam adigebant, itaque fugere compulerant, uti narrat Theodoretus in Philothea, sive in Histor. Patrum, cap. 1. Vide hic rursum, ut superbiam et ferociam hominum sternat Deus per viles et exiles vespas et crabrones. In Italia, aliisque locis, nonnulli montes sunt inculti et inhabitabiles, ob copiam et insultus vesparum. Cum Amurates Turcarum rex Albam Græcam oppugnaret, oppidani, teste Bonfinio lib. IV, dec. 3, præter alia, etiam apum examina in Turcas mittebant, ut aculeis petiti graviter angerentur : imo Henrici imperatoris dux, obsessus a Giselberto Lothiaringiæ rege (lego duce) irrumpentes equites, objectis apum alvearibus inhibuit, quarum aculeis in furorem versi equi, sessores, ut ait Vitichindus lib. I Gest. Sax., vel excussere, vel ad pugnandum inutiles reddidere. Anno salutis 1512, auspiciis Emmanuelis Lusitaniæ regis, Lupus Barriga in Mauritaniæ oppidum Xiamaticense, quod appellant Tornii, impetum fecit, referente Osorio lib. VIII Rerum Emman.; hostes cum se in ultimum discrimen adductos cernerent, alvearia apum in-


26. numerabilia, quibus abundabant, incensa in mœnibus dimisere; Lusitani et alveariorum flammis ambusti, et apum aculeis stimulati, oppugnationem deserere coacti sunt.


27. 9. NON QUIA IMPOTENS ERAS IN BELLO SUBJICERE IMPIOS JUSTIS, AUT BESTIIS SÆVIS, AUT VERBO (male Dionysius legit, bello) DURO SIMUL EXTERMINARE. — Græce, non impotens in instructione aciei, vel in acie instructa (Vatablus, dimicatione prælii) impios sub manum, vel potestatem justorum tradere, aut feris truculentis, aut verbo severo simul abolere, q. d. Immisisti in Chananæos vespas, non quod majora in eos vibrare non posses : poteras enim prœlio eos conterere, leonibus, pardis, ursis objicere, imo unico verbo, id est nutu et jussu, disperdere et delere. Male Pelicanus pro verbo, vertit peste: licet enim hebraicum דבר dabar, id est verbum, si aliis punctis legas דבר deber, significet pestem; tamen græcum λόγος non pestem, sed verbum duntaxat significat; hic autem liber primitus scriptus est græce, non hebraice. Adde, hic notari facilitatem potentiæ divinæ, qua non peste, nec bestiis, nec aciebus, sed solo verbo poterat eos annihilare. Idem dicit de Ægyptiis per ranas, sciniphes et locustas a Deo castigatis, cap. præced. vers. 18.

10 et 11. SED PARTIBUS JUDICANS DABAS LOCUM PŒNITENTIÆ, NON IGNORANS QUONIAM NEQUAM EST NATIO EORUM, ET NATURALIS MALITIA IPSORUM, ET QUONIAM NON POTERAT MUTARI COGITATIO ILLORUM IN PERPETUUM. SEMEN ENIM ERAT MALEDICTUM AB INITIO: NEC TIMENS ALIQUEM, VENIAM DABAS PECCATIS MALORUM, — q. d. Potuit Deus impios Chananæos omnes simul disperdere, sed noluit, ut partibus, id est per partes paulatim (hoc enim est græcum κατὰ βραχύ) eos judicans, id est puniens et castigans per vespas, daret eis locum, occasionem et tempus pœnitentiæ. Porro, tanta fuit Dei clementia, ut Chananæorum improbitate vinci se non permiserit, ut, licet sciret eos ita ingenita sibi perversitate perversaque indole depravatos, atque a sua prima origina impios errores, velut cum lacte, suxisse, nec non

domesticis malis exemplis institutisque aluisse, sed et ob diuturnam peccandi consuetudinem, sic esse morbum illum in eorum animis confirmatum, ut sanari nullo modo propter contumaciam tantam posset; denique adeo dira exsecratione devinctum, ut omnem respuerent disciplinam: licet, inquam, hæc omnia probe nosset, tamen tanta fuit in eos Dei benignitas, ut noluerit eos illico exterminare, sed per vespas castigare, ac per partes merita supplicia in eos immittere, non quod aliquem timens, vel alicujus personam respiciens, eis veniam daret; sed ut ostenderet immensam suam in eos clementiam, ac ex parte sua faceret quidquid opus erat, quod eos ad pœnitentiam allicere posset.

NEQUAM EST NATIO EORUM. — Græce, πονηρὰ γένεσις, id est generatio, origo, prosapia, natales, parentes ac avi eorum, ac similis generationi educatio et institutio : erant enim Chananæi posteri Cham, ejusque filii Chanaan, quasi corvini corvorum pulli, ac impiorum parentum impii filii; aut generatio vel natio, significat totam Chananæorum stirpem et gentem, quæ in Cham et Chanaan progenitoribus fuit corrupta, et in corruptione hac continue propagata.