Cornelius a Lapide

Sapientia X


Index


TERTIA PARS LIBRI SAPIENTIAE, IN QUA SAPIENTIAE, EJUSQUE FRUCTUUM EXEMPLA E PATRUM HISTORIA RECENSET, QUIBUS SAPIENTIAE PRAESTANTIAM AC DOTES HACTENUS RECENSITAS CONFIRMAT.


Synopsis Capitis

Salutem, quam per sapientiam adepti sunt Adam, Noe, Abraham, Loth, Jacob, Joseph, Moses, Hebraei transcuntes mare Rubrum, mersis in eo Aegyptiis, commemorat.


Textus Vulgatae: Sapientia 10:1-21

1. Haec illum, qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, 2. et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. 3. Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. 4. Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. 5. Haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. 6. Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim: 7. quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. 8. Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. 9. Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit. 10. Haec profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. 11. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. 12. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. 13. Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, 14. et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. 15. Haec populum justum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. 16. Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. 17. Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem. 18. Transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. 19. Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum. 20. Et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: 21. quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

creatus et plasmatus, ut esset pater omnium hominum totius mundi, custodivit, ne quo casu laederetur aut interiret, praesertim ne a feris, serpentibus, venenatis herbis, fulminibus et procellis, vel a daemonibus occideretur, itaque tota hominum stirps exstingueretur, sed ut viveret vegetus, sanusque perseveraret ad annum aetatis 930; itaque genus humanum per multos filios et filias, ac nepotes et neptes propagaret. Adam vocatur protoplastus, quia corpus ejus a Deo ex luto plasmatum et efformatum est, sicut a figulo finguntur et formantur vasa et simulacra ex luto et creta; ac deinde Deus in plasma, sive corpus hoc, animam inspiravit et infudit, itaque factus est homo in animam viventem, id est animal vivens, homoque rationalis: vide dicta Gen. I et II.

Unde homines Deo fictori et factori suo obmurmurant, quod alios se non formarit, nec alio meliore modo et conditione eos finxerit, ut aliam sortem, statum et gradum eis daret, redarguens Isaias, cap. XLV, vers. 16: « Perversa, ait, est haec vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. » Quo alludens S. Paulus Rom. IX, 20: « O homo, ait, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? » Clare vero et fuse Jeremias, cap. XVIII, vers. 6: « Ait Dominus: Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel; » et vers. 11: « Ecce ego fingo contra vos malum. » Deus ergo est nostri corporis, conditionis et sortis plastes, sive figulus; lutum est terra et limus; plasma sive figmentum est corpus nostrum: vide dicta locis jam citatis. Idem a Mose didicere Plato et philosophi; unde Aristophanes: aliqua, inquit, manu adjuncta, id est plasma, sive figmentum luti est homo; et Lucianus in Prometheo ait Minervam, quae est dea sapientiae, finxisse hominem implendo spiritu lutum, et plasmata, hoc est simulacra sua, e luto efficta animando; et Cicero Pro Murena, de Catone Juniore ait: « Finxit te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, justitiam, ad omnes denique virtutes magnum hominem et excelsum. »

A DEO (concurrentibus tamen ad materiam praeparandam angelis, ut dixi Genes. I et II: to a Deo jam deest in Graeco) PATER ORBIS TERRARUM, — id est pater omnium terrigenarum, hoc est omnium hominum, qui ex terra formati, terrae destinati sunt incolae et domini, ideoque propter eos terra, totusque hic mundus corporeus a Deo productus est; denique tam Adam, quam quisque homo ex eo prognatus, est mundi imago, imo microcosmus, id est parvus mundus. Porro haeretici paterniani, inquit S. Augustinus, lib. De Haeresibus in LI, inferiores partes humani corporis, non a Deo, sed a diabolo factas opinantur, et omnium ex illis partibus flagitiorum licentiam tribuentes, impurissime vivent: hos enim venustianos quidam vocant; verum haec est haeresis venerea. Ad litteram ergo pater orbis terrarum fuit Adam, a quo omnes terrigenae prognati sunt; mystice est Christus, a quo omnes terrigenae redempti et regenerati sunt: rursum, patres tales sunt apostoli et viri apostolici, qui orbem ad Christum converterunt.

Ab uno exemplo disce omnes: Inter eos in Pentapoli Italiae, urbeque Fanensi (ita dicta a prisco Fortunae fano) eminuit S. Paternianus, anno Domini 300, sub Diocletiano imperatore, qui patre Ovinio Paterno consule romano genitus, Diocletiani saevitiam fugiens, angeli Raphaelis ductu, velut alter Tobias, in silvam semotam concessit, ibique cum multis ascelis monasticen exercuit; suumque ductorem aemulatus, vixit purissime instar angeli, ac creatus abbas miram virtutum fragrantiam per totam illam Italiae oram sparsit; atque inter alia fortitudinis facinora, diabolum specie puellae proluga se ad nefas sollicitantem, manum igni ardenti imponens, velut fulgur in diabolum intorquens eum fugit fugavitque. Insuper, dum rerum inopia cum monachis laboraret patricius Scaogalliensis ab angelo monitus, jumenta cibis onusta ad eosdem misit, quae, cum locus esset incognitus, angelo duce recta ad ipsum deducta sunt. Miraculis perpluribus claruit, claudis gressum, caecis visum, energumenis libertatem, sanitatemque restituit. Creatus Fanensis episcopus, qui verbo, qua exemplo, ac praesertim immensa in omnes charitate, velut pater omnium, solari singulos, hortari, instruere et ad salutem traducere sategit: erat enim fide eximius, spe magnanimus, charitate flagrans, sapientia plenus, in eleemosynis largus, humilitate mitis, justitia severus, sanctitate singularis; hinc factum ut omnes ei ac character « Pater noster es tu, » juxta illud Elisei ad Eliam, IV Reg. II, 12: « Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. » Quibus in laboribus pietatisque officiis cum 42 annos sanctissime exegisset, ab angelo mortis tempus modumque edoctus, magno omnibus relicto sui desiderio gloriosus ad Deum migravit die 13 novembris, corpore suavem exhalante odorem. Quocirca coelo paternum in suos Fanenses conservans affectum, persaepe factiones civium dissipavit, inimicitias sustulit, pacem redintegravit, caedes impedivit, pestem famemque depulit; quin et hostes profligavit, ac nominatim cum Urbinates Fanum obsidione cinxissent anno Domini 1317, habitu pontificali vultuque augusto spectandum se exhibens civibus animos addidit, hostesque terrore perculit, et in fugam egit; perinde ac S. Jacobus saepius Hispaniam, S. Ambrosius Mediolanum a Conrado imperatore obsessum, S. Benedictus Nursiam, SS. Faustinus et Jovita Brixiam ab hostium incursu defenderunt et propugnaverunt.

Sacrum ejus corpus, sepulcro ejus reserato anno Domini 1551, sub Julio III pontifice, post mille ducentos annos, repertum est integrum, vultu hilari et angelico, perinde ac si recenter sepulturae fuisset traditum, miram undique fragrantiam spargens, cujus odore multi aegri sanitati restituti sunt: quocirca Fanenses imagini ejus hoc epigramma supplices posuere: O Pater, o custos, nostris qui raptus ab oris, Invitus visus cedere, mane redis. Cum enim sacrum ejus corpus Forosempronienses pio furto sustulissent, illudque tota nocte curru Forum Sempronii versus vexissent, mane tamen eodem loco unde sublatum fuerat, inventum est. Ejus templum auxit et decoravit Justinianus imperator, ad quod dum more suo devotionis ergo contendit agricola, Argillam flumen sicco pede pertransiit. Haec ex publicis Fanensium tabulis accepi, ac ingenti imagine expressa, Romaeque excusa et approbata conspexi. Basilica Sancti peramplis, tum praediis, tum privilegiis, dotata fuit a Zacharia aliisque summis pontificibus, ac a Frederico imperatore diruta, restituta ab Innocentio IV pontifice. Jure ergo S. Paternianus Italiae, imo orbis terrarum, pater spiritualis et coelestis nuncupari potest.

CUM SOLUS ESSET: — Adam enim primo solus a Deo formatus est, deinde ex costa ejus fabricata est Eva, ut ex ea filios procrearet et genus humanum propagaret, quae proinde dicta est mater viventium; praesertim quia ex ea nascitura erat B. Virgo, quae Christum auctorem vitae erat paritura: Christus enim ex femina, puta ex B. Virgine, Evae filia, natus est sine opera viri, ex virtute Spiritus Sancti.

CUSTODIVIT — Adamum custodem paradisi, tum quoad corpus, ne quo casu laederetur aut moreretur, uti dixi; tum quoad animam, ne peccaret in statu innocentiae, antequam deciperetur ab uxore, ac, postquam ab ea deceptus peccavit, et innocentiam ac justitiam originalem deperdidit, custodivit eum ne plane interiret et damnaretur, sed gratiam et poenitentiam ei suggessit, qua a peccato resurgeret et salvaretur. Unde sequitur:

DESCENDENTE IGNE, — ut Pentapolitae, qui arserant libidine, arderent igne, utque terra adeo nequam cremaretur, ne quod malum semen in ea restaret, quod fructum perversum germinaret; unde Origenes in Joan. tom. XX, citans hunc locum, Sodomae conflagrationem magis tribuit bonitati, quam irae Dei: « At certe, ait, Dei boni officium fuit Sodomorum terram delere, et quidquid relictum fuisset ex ea humiditatis, arefaciendo, ne in posterum oriretur vitis Sodomorum, neque malleolus Gomorrhae, neque uva irae, neque botrus amaritudinis, ac ne vinum quidem, furor draconum, et venenum aspidum insanabile. Simile quiddam dices etiam de Aegyptiis, de quibus dictum est, Psalm. LXXVII, 47: Occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina: boni enim Dei est interficere vineas Aegyptiorum, et moros impiorum. »

7. QUIBUS IN TESTIMONIUM NEQUITIAE FUMIGABUNDA CONSTAT DESERTA TERRA, ET INCERTO TEMPORE FRUCTUS HABENTES ARBORES, ET INCREDIBILIS ANIMAE MEMORIA STANS FIGMENTUM SALIS. — Tria profert impiorum Pentapolitanorum nequitiae, aeque ac divinae in eos vindictae testimonia, quae permanserunt et permanent usque in hodiernum diem, ut divinam in impios iram mortalibus testentur eosque a sceleribus absterreant. Primum est terra deserta fumigans, hic enim fumus judicii Dei


2. COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. X.

Denique huc facit illud S. Bernardi, serm. 3 in Pentecoste: «Tria in magno hujus mundi opere cogitate debemus, videlicet quid sit, quomodo sit, ad quid sit constitutus: et in esse quidem rerum inaestimabilis potentia commendatur, quod tam multa, tam magna, tam multipliciter, tam magnifice sunt creata. Sane in modo ipso sapientia singularis elucet, quod haec quidem sursum, haec vero deorsum, haec in medio ordinatissime sint locata. Si vero ad quid factus sit mediteris, occurrit tam utilis benignitas, tam benigna utilitas, quae etiam ingratissimos quosque multitudine et magnitudine beneficiorum possit obruere, potentissime siquidem ex nihilo omnia, sapientissime pulchra, benignissime utilia sunt creata.» Moraliter, disce a Deo Deique providentia ordinem, modum et modestiam: Deus enim tam apposite singula inter se ordinavit, ut inter ea summus sit ordo, decor, concordia, harmonia, quies et modestia, juxta illud Job. xxxviii, 37: «Concentum coeli quis dormire faciet?» Inter aves vide pavonem caudam suam ocellatam expandentem, et tot gemmis, quot oculis distinctam; vide simul incessum pavonis, qui lentus est, maturus et modestus: hic docet te in tua sapientia et dotibus non exsultare, sed modestiam prae te ferre. Vere quidam dixit: Religiosus sit turtur in cella, accipiter in schola, in mensa passer, ut communia comedat; in ambulacro pavo, ut quiete incedat, ne quem turbet vel excitet. Universum ergo est speculum et typus modestiae, adeoque modestia originem habet a Deo, qui per essentiam modestissimus et quietissimus est; unde S. Ambrosius, I Offic. cap. xviii: «Dives, ait, est modestia, quia portio Dei est;» mundus ergo totus quietus, silens et modestus inclamat nobis stu-

dium quietis, silentii et modestiae. Rursum, hic ordo et quies est sepes et munimentum singularum creaturarum, ut everti aut laedi nequeant: sic modestia est sepes, munimentum, custodia et tutela omnium virtutum internarum. Insuper hic ordo et compositio est decor creaturarum: vide ut aves suis plumis decore vestiantur et muniantur; poma, pyra, nuces, etc., suis corticibus; animalia sua pelle et pilis: tua vestis, tuus color, tuus decor, tuus custos et tutor est modestia. Porro, sicut creaturae omnes et singulae, non in una parte et actione duntaxat, sed in omnibus et singulis sunt rite ordinatae et compositae; ita et tua modestia extendere se debet ad totum corpus, ut omnes ejus partes, motus, actiones, gestus ad modestiam fingat et componat, juxta monitum S. Petri I Epist. i, 15: «Secundum eum, qui vocavit vos sanctum, et ipsi in omni conversatione sancti sitis;» et illud sponsi de sponsa, Cantic. vii, 1: «Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!» Intuere reginam in publicum procedentem, vide quam sit composita, quam ornata, quam modesta; nihil in ea invenies incompositum: ita et corpus tuum per modestiam compone. In Vita S. Mechtildis legimus, eam ita modestam et silentem fuisse, ut videretur esse muta; et si cum ea loquereris, putares te cum angelo loqui. Hoc est quod ait Ecclesiasticus, cap. xxvii, 12: «Sanctus in sapientia sua manet sicut sol, stultus sicut luna mutatur.» Sicut ergo sol quaquaversum per suos radios suum decorem ostendit, ac per nubem transparet, et in ea parelium quasi alium solem efficit: ita quisquis es fidelis, praesertim religiosus vel sacerdos, animam sapientiae et virtutis sole illustra, ut ille in omnibus tuis motibus et actibus, quasi parelius transpareat et resplendeat. Esto quasi quidam in terra obambulans sol, imo Deus, et quasi sanctus in carne angelus.

Tale fuit Verbum incarnatum, quod radios divinitatis per humanitatem evibravit; unde S. Hieronymus in Matth. cap. ix, vers. 5, agens de ejus vocatione et sequela Christi: «Certe, inquit, fulgor ipse et majestas divinitatis occultae, quae etiam in humana Christi facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu;» et in cap. xxi, dans causam, cur nemo restiterit Christo, cum flagello ejecit vendentes e templo, mensas evertit aliaque fecit, quae infinitus non fecisset exercitus: «Igneum enim quiddam, inquit, atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie.» Tu, o sacerdos, tu, o fidelis, habes Christum in anima tua per gratiam habitantem: tu saepe, imo quotidie, Christum in Eucharistia recipis; ostende ergo Christum habitare in anima tua, sicut habitavit in humanitate a se assumpta: fulgor virtutis ejus in tuo vultu, in tuis verbis, in tuis moribus, in tua modestia resplendeat: «An nescitis, inquit Apostolus, I Cor. vi, 19, quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, etc., et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro.» Esto ergo templum Dei; tua mens sit Sanctum sanctorum, tuum corpus sit Sanctum Spiritus Sancti, ut in eo sit altare thymiamatis, puta devotionis et divinae laudis, candelabrum scientiae et doctrinae, mensa benignitatis et beneficentiae. Ita tulit Christum in suo utero B. Virgo Deipara, ac proinde in ejus oculis, voce, membris, totoque corpore effulgurabat ejus majestas, sanctitas, puritas, modestia, devotio, «ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis,» ait S. Ambrosius, lib. II De Virgin. Narrat Dionysius Carthusianus, in cap.

III De Divinis nomin. S. Dionysii Areopagitae, hunc e Graecia in Judaeam venisse, ibique B. Virginem convenisse, ac tanta claritate fulgentem ejus vultum conspexisse, ut prae nimio stupore deficiens in terram ceciderit, dixeritque: «Nisi ratione naturali et fide cognoscerem unicum esse Deum, hanc ipsam Virginem pro dea haberem.» Hac de causa jusserat olim Deus pontifici ingressuro in templum sub poena mortis, ut vestiret se tunica hyacinthina, ex qua inferne circumquaque dependerent tintinnabula 72: «Ut audiatur sonitus, inquit, quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur,» Exod. xxviii, 35. Causam dat S. Hieronymus, De Vestibus pontif.: «Ut gressus, inquit, pontificis, et motus, et universa vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu, ut quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit populorum:» Omnia ergo sua membra, omnes actiones et sermones, gestus et motus, in mensura, numero et ordine disponat, ut in suo microcosmo referat et repraesentet macrocosmum, imo auctorem macrocosmi Deum aeternum et Sanctum sanctorum.


3. 22. Multum enim valere tibi soli supererat (minus recte Complutenses legunt, superat, id est superest et restat, licet eodem redeat sensus) semper: et virtuti brachii tui quis resistet? — Graece, multum viribus pollere tibi adest semper, et robori brachii tui quis contra stabit? Vatablus, etenim ampla (alii, magnifica) penes te potestas semper est, etc.: brachium datur Deo anthropopathos, ac symbolum est Dei potentiae, fortitudinis et roboris invicti, imo omnia vincentis et sternentis.

23. Quoniam tanquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum (graece non est τὸ terrarum, sed tantum totus mundus) et tanquam gutta roris antelucani (graece πρωϊνή, id est matutini, quae mane ante lucem ex frigore nocturno condensata constrictaque, radiis solis refractis tepescens, liquatur, ac rorulenta delabitur in terram) quae descendit in terram; — Vatablus, humi delapsa; sic et Syrus; Arabicus vero, et omnis orbis terrarum coram te, tanquam depressio linguae bilancis, etc. Momentum ergo est minima inclinatio, depressio, nutus aut devergentia bilancis ad imum vergentis: graece enim est, ῥοπὴ ἐκ πλαστίγγων, id est vergentia vel inclinatio ex lancibus vel trutinis, quae scilicet cum semper agitentur, semper hinc una pars prae alia magis minusque est pendula; una enim elevata, altera inclinatur, dependet et deprimitur. Probat Deum multum valere, id est esse robustum et potentem, ex eo quod totum orbem, omnesque ejus vires manu contineat velut stateram. Sensus ergo est, q. d. Primo, sicut propensio et inclinatio lancis res minima est et minimi momenti, sic etiam minimus est mundus universus respectu Dei;

secundo, sicut instabilis et transiens est lancis inclinatio, sic et mundus transit et praeterit coram Deo; tertio, sicut lanx e jugo sive librili suspensa, minimo motu et quasi atomo tenentis eam potest agitari, et in adversam partem inclinari, sic et mundus totus est in manu Dei per omnia, ut quocumque Deus vult, eo mundus illico inclinetur, vergat et propendeat. Sicut ergo libripens regit dirigitque lances, sic Deus librat regitque mundum, omnesque homines, angelos, ceteraque quae in mundo sunt. Simile est de gutta roris, quae ante lucem descendit, et statim ortu solis siccatur, sorbetur enim vel a terra vel a sole et evanescit: talis plane est orbis coram Deo, si enim Deus ab orbe retraheret suum concursum, quo eum sustentat, illico orbis in nihilum suum relaberetur: vide dicta Isai. xl, 12, 15, 17, ubi ait: «Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt.» Addit S. Ambrosius in Psalm. i, stateram hanc notare Deum omnia cum justitia condidisse, atque in nobis divinae justitiae tantum esse momentum.

Heu nunc, reges et principes, ad hoc staterae momentum; ite et in sceptris vestris si lubet superbite, regna regnis adjicite, imperium Asiae et Europae ambite. Heu! quid agitis! pro momento belligeratis, in puncto luditis, guttam immensa cupiditate sititis. Ite mortales, terrae et terrenis velut talpae inhiate, praedia ampla concupiscite, palatia aeternitati figite, opes opibus, honores honoribus accumulate. Quid tantis vitae totius impendiis molimini, ut punctum hoc terrae in millies millena puncta partiamini, ut puncti centies millesimam partem occupetis: quin Dei favorem et gratiam ambitis? Ille digito claudit et librat totum hunc terrae coelique globum; ille mille mundos, imo milliones mundorum longe hoc perfectiores in instanti condere potest; ille in se continet opes, honores, voluptates infinities majores, quam totus hic mundus ostentet; ille in se sperantes facit omnipotentes, ait S. Bernardus; ille se amantes efficit felices, et beat aeterna gloria; ille vastissimum coeli empyrei ambitum, imo totius orbis dominium vobis promittit: cur ergo momentum immensitati, guttam mari, instans aeternitati antefertis? O quam magnus es, Domine, in cujus conspectu totus orbis est instar momenti et guttae? «Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos,» Psalm. viii, 2. «Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum,» Psalm. xviii, 2. «Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis,» Psalm. cxliv, 3. «Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus,» Baruch. iii, 25. Nam, ut ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. in Natalitia, loquens de Deo: «Universum esse in seipso, nunquam inceptum, nunquam desiturum complexus continet, tanquam infinitum quoddam et interminatum essentiae pelagus;» et in Carm.: «In te omnia permanent, ad te confertim festinant omnia;» et S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. v: «Deus, ait, non quovis modo est ens, sed simpliciter et incircumscripte totum esse in se pariter complexus et anticipans;» et S. Cyprianus, lib. Quod idola non sunt dii: «Mundi unus est rector, qui universa, quae sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hinc nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensu major est: et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus.» Vidit, imo a Salomone didicit, idipsum Plato, et ex eo Seneca, qui Praefat. lib. I Natur. Quaest.: «Cum te, inquit, in illa vere magna sustuleris, quoties videbis exercitus subrectis ire vexillis, et quasi magnum aliquid agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo a lateribus affusum, libebit dicere: It nigrum campis agmen: formicarum ille discursus est in angusto laborantium. Quid illis et nobis interest, nisi exigui mensura corpusculi? Punctum est istud, in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima etiam, cum illis utrinque oceanus occurrit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur: at ita si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus levisque ac contentus modico emicuit.» Et nonnullis interjectis: «Quid est Deus? Mens universi. Quid est Deus? quod vides totum, et quod non vides totum. Si demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil majus excogitari potest. Si solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet.»


4. 24. Sed misereris omnium (hominum: graece enim est πάντας, quod est masculinum, non neu-

trum) quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. — q. d. Cum posses perdere Aegyptios caeterosque peccatores, ex eo quod totum orbem velut momentum staterae manu contineas, tamen iis pepercisti et parcis, quia misericors es, et misereris omnium: tua enim misericordia aequatur tuae omnipotentiae, imo ea vestitur et armatur, quare per eam sit immensa et omnipotens quocirca per eam dissimulas peccata hominum, hoc fine, ut ipsi poenitentiam agant, itaque eos in gratiam recipias, ac viscera misericordiae in eos effundas. Nota illationem, non dicit misereris omnium quia misericors es; sed quia omnia potes, id est quia omnipotens es: ratio est prima, quia Deus ex eo quod omnipotens est, omnia quasi nihilum, ideoque indigna sua ira et indignatione reputat, juxta illud Poetae: Dignum te Caesaris ira Nullus honor faciet. Sic leo latratus canis non aestimat dignos ira sua. Secunda, quia iram posse cohibere, et peccantibus posse parcere, excelsi et generosi est animi, et qui non impotens sit sui, sed potens maxime ad sibi, quidquid tandem acciderit, imperandum: quo fit ut haec in Deo excellens natura, ejus animi magnitudinem et omnipotentiam declaret; unde S. Fulgentius, epist. 7 ad Venantium, cap. iv: «Deus, ait, multus est ad ignoscendum: in hoc multo nihil deest, in quo est omnipotens misericordia, et omnipotentia misericors: tanta est autem benignitas omnipotentiae, et omnipotentia benignitatis in Deo, ut nihil sit quod nolit, aut non possit, relaxare converso;» denique idem canit Ecclesia cum dicit: «Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas:» vide et Senecam libro De Ira, et in Sapient.: «Sapiens, inquit, injuria superior est.»

Hinc Cato alapa percussus, negavit ad se injuriam pervenisse. Idem Seneca, lib. I De Clement. cap. iii: «Nullum, ait, ex omnibus clementia magis, quam regem et principem decet: iste enim virtutes magnis viris decori gloriaeque sunt si illis salutaris potentia est, pestifera vis est valere ad nocendum.» Tertio, misereris, id est condonas peccatori poenam et culpam propter poenitentiam, ut sequitur, quia potes omnia: quia condonare peccata opus est summae potentiae, ac majoris, quam sit creare coelum et terram, ob rationes, quas cum S. Chrysostomo et S. Augustino affert S. Thomas, III, part. Quaest. cxiv, art. 9, sic judex potest, imo tenetur punire reum, sed non potest ei culpam indulgere, hoc enim est regis aut summi principis. Ergo majoris potentiae est misereri, quam punire, hoc enim rex inferioribus committit, illud quasi opus regium sibi reservat. Huc facit illud S. Fulgentii, epist. 7, cap. xiii: «Si misericors est Deus, universa potest peccata dimittere. Non est perfecta bonitas, a qua

non omnis malitia vincitur.» Quarto et optime, de occasione et poenitentia, cum ita loquenter misereris omnium, scilicet creaturarum, dando ea quibus indigent, quia omnia potes, q. d. Quia tu, qui ditissimus es et potentissimus, potes supplere et ditare omnium creaturarum indigentiam et miseriam: tu enim in omnibus potes omnia; aut potius, q. d. Licet possis perdere orbem terrarum solo nutu, ut praecessit, tamen id non facis, sed misereris, id est eum et peccatores in eo conservas, quia potes omnia, uti creare, ita et in suo esse misericorditer conservare: nam, ut ait vers. 27: «Parcis omnibus, quoniam tua sunt, Domine:» hoc est quod ait cap. xii, vers. 16: «Et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis:» ita a Castro; Dei enim misericordia est omnipotens, tam in miserendo, quam in operando: nulla enim tanta est miseria, quam curare non valeat velitque Dei misericordia. Quare sicut miseriae hominum sunt infinitae, sic pariter misericordia Dei est infinita: quocirca abyssus miseriae nostrae invocat abyssum divinae misericordiae: ideo enim Deus permittit, vel immittit tot tantasque miserias hominibus, ut habeat objectum, in quod exerat divitias misericordiae suae: haec enim omnes omnium hominum et creaturarum miserias, in immensum superat et transcendit; unde illud Psaltis, Psalm. xxxii, 5: «Misericordia Domini plena est terra;» et Psalm. cxliv, vers. 9: «Miserationes ejus super omnia opera ejus.»

Et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. — Graece εἰς, vel ad, poenitentiam, q. d. Deus dissimulat et punire differt peccata hominum hoc fine, ut ipsi culpam agnoscant et poenitentiam agant, juxta illud Rom. ii, iv: «An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?» id est adducere cupit et conatur; et illud Isai. xxx, 18: «Exspectat Dominus ut misereatur vestri:» ita Cantacuzenus, Vatablus, Osorius et Jansenius. Quare minus genuine multi sic explicant, q. d. Dissimulas, id est condonas peccata hominum propter poenitentiam, quam ipsi egerunt vel agunt; hinc S. Thomas III, Quaest. lxxxvi, 1, docet erroneam esse opinionem illorum, qui sentiunt aliquem in hac vita poenitentiam agere, et mores suos emendare non posse. Porro poenitentia non est nuda resipiscentia, et morum mutatio, ut volunt Lutherus, Beza et Erasmus in Matth. cap. iii, et I Corinth. vii; et Calvinus lib. III Instit. cap. iii, § 5, sed et dolor, contritio et detestatio peccatorum commissorum, eorumque punitio, castigatio et satisfactio: quare iidem perperam etymon poenitentiae, dant ut dicatur a pone, id est post vel posterius, quasi poenitere idem sit quod posterius consilium tenere; cum Patres et prisci Latini poenitentiam a poena derivent, ut idem sit, quod poena tenentia, ut ait S. Augustinus lib. De Vera et falsa poenitentia, cap. xix, et S. Isidorus, lib. III

Etymol. cap. ultim.; unde Ausonius, epigr. 22, de occasione et poenitentia, cum ita loquentem inducit: Sum dea, quae facti non factique exigo poenas. Ut te poeniteat, sic Metanoia vocor. Et Lactantius, lib. VI, cap. xxiv: «Resipiscit inquit, ac mentem suam quasi ab insania recipit quem errati piget, castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum:» vide Bellarminum, lib. I De Poenit. cap. vii.

25. Diligis enim omnia quae sunt (omnes res a te creatas, quae a te suum esse acceperunt; peccatum autem Deo ita exosum, non est res a Deo creata, sed ab homine facta, unde explicans subdit) et nihil odisti eorum, quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. — Graece, κατεσκεύασας, id est praeparasti et ordinate composuisti. Septuaginta Romae correcti habent, neque enim odio habens aliquid constituisses; et sic legit S. Augustinus, q. d. Misereris omnium, quia omnia diligis velut opera tua; ergo illa odio prosequi nequis, condidisti enim ea ex amore: ideo enim ea fecisti, ut tuam bonitatem eis ostenderes, tuumque esse eis communicares; hinc dicitur Genes. i, 31: «Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona:» nam ut docet S. Thomas, I Quaest. xx, 20, amor noster amat res, quia bonae sunt, Deus vero amat res, non quia bonae sunt, sed ut eas faciat bonas: amor enim ipsius est causa bonitatis rerum. Pro odisti, graece est ἐβδελύξω, id est abominaris, aversaris, execraris; apage ergo, Calvine, qui doces Deum reprobos creasse ad damnationem et gehennam, ideoque ad peccatum, quo mererentur gehennam; facis ergo Deum auctorem peccati, ac proinde deus tuus, non alius quam diabolus sit oportet: diabolus enim est auctor omnis mali, sicut ex adverso Deus omnis boni est fons et origo; et Deus odit et in gehenna castigat peccatum, quomodo illud facit? «nihil» enim «odisti, Domine, eorum, quae fecisti:» et, ut ait S. Fulgentius, «Deus non est illorum auctor, quorum est ultor:» quare Deus diligit omnes homines, qua homines sunt; odit vero nonnullos, qua peccatores sunt: quia scilicet peccata, quae ipse odit, instigante diabolo perpetrarunt. Odit ergo opus nostrum, quod peccando fecimus nos; amat vero opus suum, quod ipse fecit, scilicet naturam et gratiam, ait S. Augustinus, tract. 110 in Joan.


5. Ex hoc loco et similibus patet, in Deo verum et proprie dictum esse actum amoris, quo non tantum amat seipsum, sed et omnia creata, praesertim angelos, animas et homines et sanctos. Dices; ergo actus amoris, quo Deus amat creaturas, cum sit liber, et possit abesse a Deo, addit aliquid ad actum amoris, quo Deus amat seipsum, imo ille actus huic accedit; ergo Deo ejusque actui potest aliquid addi quod est absurdum, cum omnia, quae sunt in Deo, sint idem cum Deo et Dei essentia infinita, cui nihil addi potest. Respondetur exterius tantum addi actui Dei objectum, puta creaturam, quae amatur; interius vero nihil addi actui Dei, quo amat seipsum: hic enim cum sit infinitus, purissimus, simplicissimus, perfectissimus, sine ulla sui mutatione, vel additione, extendit se ad amandum creaturas, cum eas vult amare, ideoque eas creat et beat. Actus enim ille est velut pelagus immensum, quod creaturam velut guttam absorbet sine ullo sui incremento: nam ut dixit vers. 23: «Tanquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani.» Quocirca, uti profunde et clare prae aliis explicat illustrissimus dominus Augustinus Oregius, Sanctissimi Domini Nostri Urbani VIII eleemosynarius, aeque ac theologus, tract. I De Deo uno, cap. xiv, Quaest. i. Si Deus ab aeterno voluisset amare et creare, quae de facto noluit; et vice versa noluisset, quae voluit, in Deo nulla fuisset futura mutatio: nam per eumdem indivisibilem suae voluntatis actum, qui est divina substantia, aequivalens infinitis volendi aut nolendi actibus, voluisset quae noluit, et noluisset quae voluit. Non enim ex eo quod voluntatis divinae mutetur objectum secundarium, ad quod libere terminatur, sequitur mutari Deum, sed sat est mutari creaturas; et sicut non mutatur Deus ex eo, quod coexsistat per sui immensitatem iis rebus, quibus antea non coexsistebat, ita pariter non intelligitur mutari Deus, si intelligatur voluisse ab aeterno esse ea, quae non sunt: vel non esse, quae sunt. Ob infinitam enim perfectionem actus divini intellectus et voluntatis, potest Deus unico simplicissimo et indivisissimo actu, intelligere ab aeterno habituras exsistentiam res omnes, quae sunt eam habiturae in quacumque temporis differentia; et per eumdem etiam actum cognoscit, non habituras exsistentiam res, quae non exsistent: ita per eumdem simplicissimum actum vult ea exsistere, quibus decrevit dare exsistentiam, et non vult exsistere ea, quae non decrevit producere, sed voluit remanere tantum intra numerum rerum possibilium. Non intelligeretur ergo mutari Deus, si ab aeterno intelligeretur voluisse, quae noluit; et quae voluit, noluisse: sicut uno eodemque actu vult ea, quae vult, et non vult ea quae reprobat, et quibus decrevit non dare exsistentiam.

26. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? — Vocatum, id est creatum, et voce Dei ex nihilo in rerum naturam et exsistentiam evocatum: Dei enim dicere est facere, Dei vocare est creare, «dixit enim, et facta sunt» omnia: nam S. Athanasius, serm. 3 Contra Arianos: simili phrasi Apostolus ait de Deo Rom. iv, 17: «Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt,» dum ex non entibus facit entia, et ex non exsistentibus exsistentia: non entia enim ita parent Deo, sicut entia, quare si a Deo vocentur, illico se sistunt et exsistunt. Probat Deum diligere opera sua, etiam homines peccatores, v. g. Aegyptios, quia illos et illa conservat: nam sine Dei concursu illa sustentante permanere non possent, sed illico redirent in nihilum, ex quo a Deo evocata et creata sunt; conservatio ergo hominum et creaturarum est quasi continuatio primae creationis, et quasi continua eorum creatio: sicut ergo Deus primitus illa creavit ex amore, sic eadem conservat ex amore. Porro, ut erudite notat noster Lessius, lib. X De Attributis divin. cap. iii, haec creaturarum a Deo conservatio, licet unica sit et unius modi, quadruplici tamen modo concipi potest, primo, per modum sustentationis, quasi creatura Deo, veluti firmissimo fundamento et fundo, sit innixa, et ipse eam inferne quasi sustineat, ne in centrum sui nihili recidat: sic S. Dionysius De Divin. nominib. cap. x, Deum vocat sedem omnipotentem, fundum, fundamentum omnium; et S. Gregorius II Moral. cap. vii, ait Deum esse infra omnia, et subtus creaturam sustentare. Secundo, per modum suspensionis: Deus enim creaturam ex abysso nihili quasi trahit sursum versus seipsum ad esse, et ad speciem certam, et in ea illam quasi suspensam tenet, ne in suam abyssum, unde educta est, recidat. Tertio, per modum influxus et subministrationis: sic D. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. xii, et S. Dionysius supra, conservationem vocant operationem, largitionem indesinentem subministrationem esse et naturae: idem significatur cum Deus dicitur omnium esse, omnium vita. Quarto, per modum connexionis et constrictionis: sicut enim res fluxa, nisi assidue constringatur et connectatur suis partibus, statim diffluit et dissolvitur: ita nisi Deus interius constringat et connectat particulas omnes minimas, aut totalitates rei, ipsa tota in nihilum solvetur: hoc significant Patres cum dicunt, Deum omnia continere et constringere.

27. Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. — Syrus, quia tua sunt, Domine, omnia, diligis animas, propter quas caetera omnia creasti: haec est altera ratio, quare Deus Aegyptios caeterosque peccatores non illico occidat, sed moderate castiget ut resipiscant et salventur, quia scilicet res omnes, ac praesertim animae, sunt possessio et peculium Dei: quia enim Deus omnes creavit, hinc in omnes velut res suas plenum habet proprietatis dominium, omnesque ut sui juris ex asse possidet. Nam, ut sapienter ait Cantacuzenus, boni heri et possessoris est, ita res suas procurare, ut iis parcat, ne temere eas perdat, aut inutiliter sine fructu prodigat et consumat: quare si nos, in quibus viget concupiscentia et luxus, res nostras non prodigimus sine utilitate et commodo, quanto magis omnium procurator, et qui omnia providet procuratque Deus, qui omnes capillos nostros in numerato habet, curabit res nostras, non tantum

redemit: nimirum haec fuit quadruplex, id est eximius ille amor Dei in homines, quem adeo celebrat et inculcat Apostolus ad Titum, cap. iii, vers. 4: hoc est, quod Deus per Ezechielem proclamat, cap. xviii, vers. 4: «Ecce omnes animae, meae sunt, ut anima patris, ita et anima filii mea est;» hinc recte colligas, Deum cuique animae dare auxilium sufficiens ad salutem. Rursum, tu «Domine amas animas,» id est vitas, etiam Aegyptiorum caeterorumque impiorum, ideoque eos non statim occidis, sed moderate castigas, ut resipiscant et mortem evadant, ac vitam assequantur, praesentem longaevam, futuram vero aeternam: idipsum illustri visione Christus demonstravit Carpo, quam recenset S. Dionysius, epist. 8 ad Demophilum. Unde nota, pro τὸ Domine, qui amas animas, graece significantius est, δέσποτα φιλόψυχος, id est Domine animarum adamator, Deus enim animas, ut caeteris omnibus creaturis nobiliores et pretiosiores, singulariter amat et diligit: ipse enim proprio ore animam homini inspiravit, eamque ad suam imaginem sibi simillimam condidit, Genes. ii, 7: ipse propter animas, puta propter homines, totum mundum et omnia quae in eo sunt, creavit; ac ne animae lapsae in peccatum perirent, Christum in carnem et in crucem misit. Vide ergo, o homo, quam animam tuam diligere, ejusque salutem curare debeas, ac deinde animas quoque caeterorum hominum, quas ita dilexit Deus, quasque Christus pretioso suo sanguine

CAPUT DUODECIMUM. SYNOPSIS CAPITIS.

Prosequitur idem argumentum Dei bonitatis et clementiae, quomodo scilicet Deus impios Chananaeos illico non perdiderit, sed modice castigarit, et ad poenitentiam invitarit, ut hoc exemplo caeteris peccatoribus spem veniae daret, eosque ad poenitentiam et morum correctionem alliceret.

1. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! 2. Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia, credant in te, Domine. 3. Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti, 4. quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina, et sacrificia injusta, 5. et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, 6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum, 7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est terra. 8. Sed et his tanquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. 9. Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare: 10. sed partibus judicans dabas locum poenitentiae, non ignorans, quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. 11. Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. 12. Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? 13. Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. 14. Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti. 15. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis, ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute. 16. Virtus enim tua justitiae initium est: et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. 17. Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis. 18. Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. 19. Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam

oportet justum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos: quoniam judicans das locum in peccatis poenitentiae. 20. Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia; 21. cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum? 22. Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. 23. Unde et illis, qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per haec quae coluerunt, dedisti summa tormenta. 24. Etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec, quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. 25. Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. 26. Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. 27. In quibus enim patientes indignabantur, per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

1. O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! — Scilicet rebus creandis, conservandis, alendis, gubernandis; ac praesertim in hominibus, tam in decernendis poenis, quam in assignandis praemiis hujus vitae, quin et futurae: nam Deus praemiat beatos in coelo ultra meritum, et damnatos in inferno cruciat citra demeritum, merentur enim illi amplius torqueri. Syrus, quoniam spiritus tuus bonus inhabitans est in omnibus; Arabicus, quoniam spiritus tuus bonus est in omnibus; graece, nam incorruptibilis spiritus tuus est in omnibus, omnia scilicet conservans, etiam impios, sed ita ut ab eis non vitietur, nec polluatur. Incorruptibilis ergo est, tum quia ab ira, nec a vindicta, aliave passione vinci et corrumpi se sinit, sed ingenitam in omnes bonitatem et suavitatem jugiter custodit, ut vertit Noster: tum quia res a se factas, etiam homines impios, non perdit, nec corrumpit, sed conservat, ac ad poenitentiam et salutem invitat: tum quia sceleribus hominum, quos creat, alit et conservat, non maculatur, nec corrumpitur: tum quia res corruptas, ac praesertim homines peccato perditos, per poenitentiam reficit et restaurat. Spiritum Dei accipe, communem tribus personis S. Trinitatis, q. d. O Domine, quam in omnibus rebus etiam impiis, ostendis te suavem et benignum ex ingenito tibi suavitatis et benignitatis spiritu. Tu enim φιλόψυχος, id est singularis animarum amator, uti paulo ante dixit; es autem talis in omnibus, quia omnes afflas et impellis ad bonum, omnibus inspiras pietatem, omnes incitas ad virtutem, ad poenitentiam et ad odium vitiorum. Potest quoque accipi spiritus notionalis, puta Spiritus Sanctus, huic enim, utpote per amorem procedenti a Patre et Filio, appropriatur bonitas et suavitas; unde ex eo quod Spiritus hic vocatur incorruptibilis, probat S. Athanasius, epist. ad Serapionem, Spiritum Sanctum esse Deum. Tropologice, Methodius in Catena Job, cap. xxxvii, per spiritum incorruptibilem accipit conscientiam

incorruptam, quam Deus cuique indit, quae facit, ut de Deo, etiam cum peccata punit, recte sentiamus, nec ejus severitatem, sed nostram malitiam accusemus. Spiritus hic suavitatis et bonitatis connaturalis est Deo, ideoque illi commensus, infinitus et immensus, ac proinde infinito honore colendus, et infinito amore, si fieri posset, redamandus aeque ac imitandus. Praeclare S. Leo, serm. 10 De Quadragesima: «Si dilectio Deus est, ait, nullum debet habere terminum charitas, quia nullo potest claudi fine divinitas;» B. Laurentius Justinianus, serm. De S. Andrea: «Est inquieta res amor, non contenta limitibus, singularitatem non patiens, nunquam dormitans, semper operans, evidentissimis per se manifestata indiciis, quae nescit medium personarum, etc.;» amor enim transformat hominem in Deum: nam, ut ait S. Gregorius Nyssenus, orat. De Pueris praemature mortuis: «Homo a Deo factus est, ut esset divinae virtutis animatum quoddam simulacrum.» Has delicias suavitatis divinae gustavit Psaltes dicens Psalm. xxx, 20: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» vel sponsa, cum iis ebria exclamat Cant. ii, 5: «Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo;» et S. Magdalena, cum poenitens et amans suavissimas funderet compunctionis lacrymas. Easdem sentiunt vere poenitentes et compuncti: noster S. Franciscus Xaverius in mediis persecutionibus, aerumnis et laboribus Indicis, iis ita abundabat, ut cor ejus non caperet; unde hae ejus erant voces: «Satis est, Domine, satis est.» Hanc spiritus divini suavitatem senserat S. Augustinus, unde in Soliloquiis, cap. xxii, ita cum eo dissuaviatur: «Renuit consolari anima mea, ut digna habeatur tuis consolationibus aeternis: quia justum est ut amittat te, quicumque in aliquo alio magis consolari eligit, quam in te. Et obsecro, summa veritas, te per te, non permittas me in aliqua consolatione vana consolari quam in te, sed peto ut omnia mihi amarescant, ut tu solus dul-

Secus fuit in Abraham, qui vicit amorem filii robore amoris divini; unde mira ejus ex misericordia et fortitudine harmonia digna est, quae magnis laudibus celebretur: nam filium sine misericordia jugulare tyrannicum esset, imo et belluinum; sine obedientia illaesum custodire, impium esset et penitus injustum; utrumque vero conjungere, et cum misericordia erga filium obedientiam erga Deum conciliare, fortis ac generosi animi indicium singulare. Qua de causa Deus hanc Abrahae in obediendo fortitudinem quasi admiratus, cum juramento ei promisit, Genes. XXII, 18: «Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me.»

Quocirca S. Ambrosius, lib. II De Cain et Abel, cap. I, de hac oblationis Abrahae fortitudine sic scribit: « Quem (Isaac) sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis, q. d. Devotio Abrahae erga Deum vicit pietatem erga filium Isaac, ut eum pro Deo immolare destinaret. Idem, lib. I Offic. cap. XXV: « Adverte, ait, hic omnes virtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto; fuit justitiae, acceptum reddere; fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere. Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non vincebatur.

Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna viscera, sed non minuebat devotionem. Accedit et quarta virtus temperantiae: tenebat justus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique, dum sacrificio necessaria parat, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit ut filium reservaret. » Et S. Augustinus, serm. 73 De Tempore: « Hilarius, inquit, accingebatur, qui nec timorem facinoris formidavit, nec implere quod jussus est degener animus dubitavit: spes illa futura tot gentium jubetur occidi paterna manu. Devotus pater eo voto suscepit parricidium, quo susceperat filium: nec refert utrum impendat, aut perdat, dum quoquo modo quod acceperat reddat. O Domine piissime, quem scis patri dilectum, quid imperas victimandum? » et post nonnulla: « Videte, fratres, Abraham patientia fortem, devotione constantem, non cum aliqua fera luctantem, sed cum natura pugnantem. Devotio dicebat: Percute; pietas clamabat: Parce; illa revocabat, ista provocabat. Filius tunc moriturus jacebat, erigit dexteram feriturus. »

Paulo aliter vertit Syrus, et Abraham filium misericordiarum (id est summe misericordem) custodivit: Deus enim misericordes tuetur et custodit; unde Arabicus, et custodivit eum in clementia, vel pietate illius in filium suum, q. d. Deus Abrahamum ob pietatem in filium, quem tenerrime amabat, custodivit, ut, dum jussu Dei vellet eum immolare, cum tamen actu non immolaret, sicque et filium patri, et patrem Deo a morte servavit et custodivit, dum per angelum stitit ejus manum et gladium, ac praeceptum de immolando filio revocavit.

Allegorice, in visceribus filii, id est per viscera Christi Abrahae filii: ejus enim meritis, ejus misericordia viscerali praestitum est Abrahae, ut suum Isaacum Christi antitypum, Deo fortiter immolare vellet: ita a Castro. Est hoc tertium sapientiae exemplum editum in Abrahamo; sequitur quartum editum in Lot et Pentapolitis.


6. 6. HAEC JUSTUM (Lot) A PEREUNTIBUS IMPIIS LIBERAVIT FUGIENTEM, DESCENDENTE IGNE IN PENTAPOLIM. — Celebrat liberationem Lot, qua, dum igne sulphureo, et quasi fulmineo siderata conflagraret Pentapolis ob ejus scelera, praesertim libidinis contra naturam, ipse castus justusque per angelos hoc incendio eductus et liberatus est. Pentapolis vocabatur illa regio, quia erant in ea quinque civitates, scilicet Sodoma, Gomorrha, Adama, Seboim et Segor, licet ultimae Segor parcitum sit a Deo, ob preces Lot in eam confugientis. Jam tota Pentapolis versa est in Mare Salsum sive Mortuum, quod a bituminis copia vocatur Lacus Asphaltites: vide dicta Genes. XIX, 24; Pentapolis ergo graece idem est quod latine quinque urbes, sive regio complectens quinque urbes. Porro Pentapoles in variis orbis partibus fuere variae: prima haec fuit in Palaestina, cujus quinque urbes infanda libidine infames, ideoque coelesti igne crematae, fuere jam nominatae. Secunda fuit in Africa, de qua Plinius, lib. V, cap. V, in qua celebraverunt Concilium anno Domini 411 episcopi quinque urbium, scilicet Berenices, Arsinoes, Ptolemaidis, Apolloniae et Cyrenes. Tertio, Ptolemaeus, lib. V, aliam Pentapolim ponit cujus quinque urbes recenset, Laodiceam, Antiochiam, Amaseam, Ptolemaidem, Palmiram. Quarto, in Concilio Ephesino invenitur Zenobius episcopus Barrae civitatis in Pentapoli. Quinto, Italiae Pentapolis fuit in Umbria, puta in Gallia Senonum, sive agro Gallico ad Mare Adriaticum, testibus Reginone, Paulo diacono, Nicephoro ac Sigonio, libro De Regno Italiae, cujus quinque urbes sunt, Ancona, Senogallia, Fanum, Pisaurum, Ariminum. Et quia Fanum erat meditullium caeterarum quatuor, hinc ea in urbe erat supremum tribunal hujus Pentapolis, quae proinde dicta est Urbs juris, pro quo corrupte nonnulli legunt Uris, cujus episcopi sanctitate celebres, ideoque tutulares fuere S. Paternianus anno Domini 300, S. Eusebius anno Domini 500, sub Symmacho Pontifice, S. Fortunatus anno Domini 392, S. Ursus anno Domini 623, cujus festum Fanenses celebrant 15 Maii: quod dum spernit agricola nomine Leo, monitusque superbe obstreperet: « Si ille est Ursus, ego sum Leo (vel, ut alii verius, ego sum canis) », terra dehiscente, vivus cum bobus et aratro absorptus est: voraginis vestigium in hodiernum diem exstat in villa dicta de Lellocchi.

10. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. — Exaggerat quod dixit, q. d. Cum Hebraei tentati et afflicti sunt per modici temporis sitim, per eamque misericorditer a Deo castigati in deserto, ex ea didicerunt quanta ira Deus Aegyptios


7. ejus, scilicet Hebraeorum, infantes in Nilo exponi et submergi cogerent, projecerant, id est abjecerant, nihili aestimarant, imo deriserant (graece ἀπόντα γλευάζοντες, id est negaverant subsannantes) hunc in finem eventus, id est ut graece, in fine, vel exitu eventuum, cum scilicet tandem acrem ejus per tot plagas vindictam experirentur, admirati sunt, non similiter justis sitientes, q. d. Eo quod alium in sua siti experti sint Deum, quam Hebraei: nam hi aquam divinitus acceperunt; illi pro aqua sanguinem impotabilem hauserunt: ita Jansenius. Secundo, pressius τὸ quem referas ad Mosen, q. d. Aegyptii Mosen, quem infantem exponi coegerant, et ut abjectum riserant, hunc tandem mirati sunt in exitu, quo Hebraeos eduxit ex Aegypto: tunc enim ejus plagas, quas Deo auctore ipsis inflixit, senserunt, ac praesertim cum ab eo aquis sanguineis et siti percussi sunt; Hebraei vero minime. Videtur notare insidias Aegyptiorum, quibus coactus est Moses aulam regiam Pharaonis deserere, et fugere in Madian ne interficeretur, ut referunt Josephus, lib. II Antiq. cap. v, et Philo, lib. De Prof., et lib. I De Vita Mosis, et Paulus, Hebr. xi, 24: «Fide, inquit, Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi»: quo verbo indicat improperatum fuisse Mosi, ac risui et sannis exceptum ex Aegypto profligatum: ita Lyranus, Dionysius, Lorinus, a Castro et alii. Minus recte Lyranus exponit de Hebraeis, q. d. Hebraei Mosen, quem initio ut imbecillem riserant, postea plagas inferentem Aegypto mirati sunt.

Huc usque de plaga sitis; sequuntur aliae per bestiolas Aegyptiis immissae. 16. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, — q. d. Quia Aegyptii fuere superstitiosissimi, ideoque pro diis coluere bestias varias, hinc Deus ad castigandam hanc eorum superstitionem et idololatriam, per Mosen immisit in eos bestiolas varii generis, quae eos cruciarent; secunda enim plaga Aegypti fuit innumera multitudo ranarum, Exod. viii, 2; tertia fuit sciniphum, Exod. viii, 16; quarta fuit muscarum, Exod. viii, 24; octava fuit locustarum, Exod. x, 4; vide ibi dicta. Pro iniquitatis, perperam aliqui legunt, iniquitates, adduntque prodeunt, ita Glossa interlinearis, vel secutae sunt, ita Hugo. Pro mutos graece est ἄλογα, id est expertes sermonis, id est mutos, vel expertes rationis, id est irrationales: λόγος enim et sermonem et rationem significat: atque animalia, quae carent ratione, carent et sermone, sermo enim est index rationis et mentis. Pro bestias supervacuas, graece est κνώδαλα εὐτελῆ, id est bestiolas viles: κνώδαλα

the Thunderer.

ἀπὸ τοῦ κνώδαλα θαι, id est quod canibus capiantur, ait Aristophanes in Vespis; unde Homerus, Odyss. 9: Κνώδαλα ὅσσα περ ἤπειρος τρέφει, ἠδὲ θάλασσα, hoc est, bestias quas terra nutrit vel mare: significat Aegyptios omnis generis animalia coluisse: nam, ut ait S. Bonaventura, sub specie serpentis colebant Aesculapium, Jovem sub arietis, Mercurium sub canis, Apim sub bovis. Proprie tamen κνώδαλα, ait Nannius hic in cap. xvi, 1, sunt marina sive aquatilia animalia, ita dicta a κνωδάλεσθαι, id est quod moveantur in mari; sub quibus Sapiens intelligit ranas, muscas, scarabaeos, aliaque finitimae naturae. Nicander in Theriacis κνώδαλα pro insectis et reptilibus usurpat; Oppianus vero certum serpentum genus facit, sub quo has species constituit, αἱμοβρώδεις, quibus a sanguinis fluxu nomen est: κεράστας, quorum corniculata capita: τριχοβόρους, a defluvio capillorum dictos: et τοιχορούς, quod parietem perfodiant.

Porro Aegyptios pro diis coluisse ex terrestribus animantibus leones, cynocephalos, canes, feles, lupos, serpentes et aspides, tradunt Philo in lib. De Decalogo, Tertullianus in Apolog. cap. xxiv, Cyprianus lib. ad Demetrian. num. 5, et Athenagoras in Apolog. pro Christ.; ex aquaticis crocodilos et pisces alios; e volucribus ibides et accipitres, eodem Philone auctore liquet; hinc illud Virgilii, VIII Aeneid., de Aegypto: Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis. Hac de causa Christus infans fugiens Herodem, delatus fuit in Aegyptum, ut ejus deos everteret, ac de eis triumpharet; unde eo ingrediente idola Aegypti corruerunt, uti praedixerat Isaias, cap. xix, vers. 1: «Ingredietur Aegyptum, inquit, et commovebuntur simulacra Aegypti:» vide ibi dicta. At vero nusquam legimus Aegyptios adorasse ranas, sciniphes, muscas, locustas, quas Deus per Mosen eis immisit. Cum ergo ait Sapiens, eos per mutas bestias punitos, quia mutas bestias adoraverunt, intellige bestias easdem in genere, non in specie; denique Aegyptios non tantum canem, arietem, vulturem, sed et scarabaeum coluisse quasi numen, docet Eusebius, lib. III De Praepar. cap. ii.

17. Ut scirent, quia per quae peccat quis, per haec et torquetur. — Syrus, retribuetur; Arabicus, ut sciant quod iis rebus, quibus homo peccat, crucietur, q. d. Quia Aegyptii bestias coluerunt, hinc per viles bestias, non ejusdem, sed alterius speciei puniti sunt: causam subdit Sapiens versu sequenti. Huic gnomae succenturiantur leges talionis latae, tum a Deo, tum a principibus. Notum est illud Dei mox a diluvio, Genes. ix, 6: «Quicumque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius;» et illud Christi, Matth. xxvi, 52: «Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt;» et illud Isai. xxxiii, 1: «Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris;» et illud, Habac. ii, 8: «Quia tu (o Babylon) spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis;» denique, «qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis,» Luc. vi, 38.

Moraliter hic disce, quodlibet vitium sibi ipsi esse supplicium, suumque sibi afferre tormentum: sic gula parit crapulam, vigiliam, dolores capitis et stomachi, quibus ipsa punitur; hinc dives epulo lingua in igne gehennae punitus est, quia lingua peccarat: libido parit luem venoream, pluresque morbos, quibus ipsa plectitur: avaritia parit mille curas, sollicitudines, aerumnas, dolores quibus ipsa mulctatur: superbia parit innumeros angores animi, quod honoribus quos ambit non potiatur, sed potius ubique humilietur et deprimatur: ita parit mille animi tumultus et fremitus, qui iratum assidue lancinant et lacerant: acedia parit inopiam, famem, nuditatem, quibus ipsa castigatur: invidia invidum magis torquet, quam aemulum, nam instar viperae invidi viscera dolore et angore rodit et corrodit: quare vere recteque S. Augustinus: «Jussisti, Domine, et ita est, ut sibi poena sit omnis inordinatus animus.» Et S. Chrysostomus in Psalm. iii: «Unde est fons peccati, inquit, illinc est plaga supplicii.» Rabbini viros quinque recensent, qui iis in rebus quibus excelluerunt, et forte superbierunt, puniti sunt, primus est Samson, qui in suo robore; secundus Saul, qui in collo altiori; tertius Absalon, qui in coma densa et venusta, unde ex ea suspensus interiit; quartus Sedecias rex, qui in oculis bellis, ideoque excaecatus est; quintus Asa rex, qui in pedibus, unde pedum languore percussus est, III Reg. xv, 23: ita ipsi: «Plerumque ea in quibus peccamus, fiunt flagella peccantium,» ait Rupertus in Joan. cap. xi, ac vitia juste fiunt supplicia. Pulchro emblemate idipsum repraesentant nonnulli, qui pingunt equum, quem stimulat insidens Cupido, fugere, sed alligatum caudae suae lapidem molarem post se reptare, de quo carmen: Ut fugit, et semper sequitur sua damna caballus, Qui trahit heu scabrae pondera dura molae: Sic fugiet, semperque miser sua damna sequetur, Qui fugit ultorem post sua terga Deum.

18. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones. — Impossibilis, id est impotens; οὐ γάρ ἠπόρει, id est non aporiabatur, id est non angustiabatur, non arctabatur. Pro materia invisa, graece est ἀμόρφου, id est informi, uti legit S. Augustinus, De Fide et Symbolo, cap. ii; Syrus, ignota: alludit ad illud, Genes. i, 2: «Terra autem erat inanis et vacua,» ubi Septuaginta vertunt, invisibilis et incomposita; Aquila et Theodotion, inane et nihil; unde primo, Eugubinus ibid. ait, mundum creatum esse ex materia in-

visa, id est ex nihilo, nihil enim est invisum, quia quod non est, videri nequit. Secundo, Seleuciani et Hermiani haeretici, teste S. Augustino et Epiphanio, lib. De Haeresibus, hinc opinati sunt materiam primam ab aeterno Deo coexstitisse, ex qua ipse in tempore mundum formarit indendo materiae formam, vel potius formas, quas jam habet: verum haec est haeresis. Tertio, Philo lib. De Mundi opif., per materiam invisam accipit ideam ex qua factus est mundus: haec enim invisibilis praeexstitit in mundo intelligibili, puta in mente Dei: verum hoc symbolicum est et mysticum. Quarto, alii dicunt praepositionem ex significare ordinem non temporis, sed naturae: materia enim prius natura creata est a Deo, quam forma, materia enim est subjectum, cui inhaeret forma, q. d. Manus tua, Domine, creavit orbem terrarum constantem ex informi materia, quam eadem manus tua prius natura condidit, ut ex ea totum orbem formaret; verum hoc subtilius est, et extra propositum, Deus enim non eduxit formam mundi ex ejus materia, sed simul tam tempore, quam natura materiam et formam ex nihilo creavit, univitque. Adde, etsi materia in genere causae materialis prior sit forma, tamen vicissim forma in genere causae formalis prior est materia: forma enim dat esse rei, ac proinde materiae dat certam naturam et speciem. Dico ergo quinto, Deum creasse κόσμον, id est mundum, non quoad substantiam, sed quoad ejus ornatum (hunc enim significat κόσμος) et species ex materia invisa, id est informi. Assignat enim Sapiens hic causam materialem non creationis mundi, sed rerum et specierum creatarum: nam primo mundi die, Deus ex nihilo creavit haec tria, coelum, terram et abyssum, id est copiam immensam aquarum, sed rudia et informia; deinde sequentibus sex diebus ex iis velut ex materia invisa, id est rudi et informi chaos, omnes mundi res et species formavit, ornavit et figuravit: graecum enim κτίζω, quod Noster vertit, creare, significat generatim fabricare, condere, formare: quare, per materiam invisam, non intelligit Sapiens materiam primam omni omnino forma carentem (hujus enim nec in Genesi, nec alibi ulla fit mentio; sed corpora simplicia, quae invisa erant propter tenebras quae erant super faciem abyssi, ac ob carentiam decoris et ornatus sui; unde eadem dicuntur informia, quod carerent forma non substantiali, sed accidentali. Primo ergo mundi die coelum et terra creata sunt rudia et informia, id est inornata, ac deinde suis formis accidentalibus, puta luce, motu, sole, luna, stellis, omnique alio ornatu, reliquis diebus decorata, pulchra facta sunt et spectabilia: sic Apostolus Hebr. xi, 3, ait non creata, sed «adaptata esse secula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent,» quia primo mundi die antequam lux fieret, terra non erat aspectabilis, omni etiam ornatu carebat: nec enim eam vestiebant herbae et plantae, non homines et animalia incolebant; aquis quoque cooperta erat, quare nec videri poterat, nec videri digna erat. Ita passim Patres et interpretes in Genes. i, 2.


8. 19. Audaces leones. — Interpres Origenis IV Deprincip. cap. penult. vertit, feroces leones: ferocia enim facit eos audaces. Aut novi generis ira plenas (graece, νεοκτίστῳ θυμῷ, id est recenti, vel recens creato furore plenas, non enim erat opus Deo ad hanc vindictam novas creare bestias, sed suffecisset jam creatis novam indere saevitiam et furorem) ignotas bestias,


9. aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes: quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. — Pro vaporem ignitum spirantes, graece est πυρπνόον φυσῶντα ἄσθμα, id est ignivomum, vel flammivomum spirantes anhelitum, uti spirarunt serpentes igniti flatuque ardentes, a Deo immissi in Hebraeos murmurantes, Num. xxi, 6, Deut. viii, 15; hinc pisces dicti Physeteres quasi flatores, quos Strabo, lib. xv, scribit, fluctum maximum et accumulatum, ac caliginem reflationibus excitare, ut navigantes ea, quae prae oculis habent, cernere nequeant. Fumi odorem proferentes. — Graece, βρόμου λικμωμένου (alii legunt, λικμωμένους) καπνοῦ, id est fomites ventilati fumi, id est spirantes cum sonitu, fremitu et stridore, fumum, reciprocatu anhelitus ventilatum: ita Nannius et Jansenius juxta illud Ovidii VII Metamorph.: Aeripedes tauri Vulcanum naribus efflant. Et de Leviathan sive balaena ait Job, cap. xli, vers. 9 et seq.: «Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi:» tales esse balaenas in Norwegia scribit Olaus Magnus, lib. xxi, cap. v. Tales ergo bestiae fremunt, et cum fremitu fumum expirant, utroque terribiles, ut audientes et intuentes percellant et pene exaniment.


10. Horrendas ab oculis scintillas emittentes, — graece ἀστράπτοντας, id est fulgurantes, quasi fulgura et fulgetra vibrantes: nam ex oculis emicans ardor indicat internum furorem, a quo promanat.

21. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. — q. d. Quin imo poterat Deus sine ursis, leonibus, aliisque bestiis, uno spiritu, id est uno flatu, imo uno verbo soloque jussu et nutu suo, afflare et occidere Aegyptios; sed iram tuam moderatus es, Domine, quia omnia certa quadam ratione, moderatione et aequitate moderaris, temperas et mensuras. Pulchre pieque Rupertus, lib. I in Exod. cap. xxxiv: «Grande, inquit, spectaculum Deus universo orbi praestitit, cum superbiam Aegyptiorum, non de leonibus et ursis, sed de ranis domuit et muscis;» et rursus cap. xxxviii: «Ecce, inquit, quales instruxit acies; quibus ex ordinibus sua castra complevit Dominus pugnando pro Israel: ranae, cyniphes, muscae atque locustae fuerunt castrorum ejus acies; et ex ejusmodi cohortibus totas contra fortes Aegyptios composuit legiones, singuli milites secundum se breves quidem et infirmi, verum pro exercitibus Pharaonis satis valentes, duce imperio Dei: nempe quod multus hominum exercitus facere non potuisset, ista phalanges locustarum strenue peregere militia.»

Uno spiritu. — Cantacuzenus per spiritum accipit ventum validum, v. g. presterem, vel ecnephiam, qui domos, arbores, turres sternit, imo evellit et alio transfert; alii angelum, hic enim in castris Sennacherib una nocte cecidit 185 millia Assyriorum, IV Reg. xix, 35. Simplicius accipias flatum vel anhelitum, hic enim magis significat Dei vim et potentiam, qua tam facile poterat Aegyptios omnes necare, quam facile homo respirat: sic enim ait Job, cap. iv, vers. 8: «Vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores et metunt eos, flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.»

Persecutionem passi ab ipsis factis suis. — Graece, ὑπὸ τῆς δίκης διωχθέντες, id est a judicio, vel causa criminali (qua eorum scelera a judice cognoscuntur, damnantur et plectuntur; unde Noster vertit, ab ipsis factis suis) impulsi vel propulsati, q. d. Poterant Aegyptii occidi a Deo solo halitu, sola voce, sola sententia, sicut judex persequitur, condemnat et occidit reum sua sententia, qua eum ob malefacta morti addicit; sed judex hanc sententiam physice inefficacem ad occidendum exequitur per carnificem, qui reum plectit: Dei vero sententia non eget executore vel carnifice; quia per seipsam efficax est, et ultionem reipsa peragit, nam Dei dicere, est facere; unde «verbo Dei coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.» Sic S. Augustinus, lib. II Contr. Epist. Petiliani, cap. xix, illi conquerenti, quod catholici persequerentur donatistas respondet, non catholicos, sed malefacta et scelera donatistarum persequi ipsos velut auctores.

Et dispersi per spiritum virtutis tuae. — Graece λικμηθέντες, id est agitati quasi ventilabro, q. d. Poterat Deus solo flatu suae potentiae, velut vanno vel ventilabro, Aegyptios dispergere, id est dispellere, disjicere, perdere, sicut disjiciuntur paleae cum eventilantur, ut tenues vanescant in auras. Simili tropo ait Jeremias, cap. xv, vers. 7: «Et dispergam eos, ait Deus, ventilabro in portis terrae interfeci et disperdidi populum meum;» et Isaias, cap. xli, vers. 16: «Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos;» et Zacharias, cap. i, vers. 19: «Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam et Israel;» et Daniel, cap. viii, 4: «Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem.»

Sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. — Loquitur proprie de poenis Aegyptiis a Deo inflictis, earumque congrua moderatione; unde Syrus vertit, omnia in mensura, noxia, et in ordine, et in pondere induxisti in eos. Arabicus, quoniam omnia ordinasti cum numero, et potentia, et mensura; vel pondere, id est summa aequitate et ratione disposuisti omnia, ac admensus es poenas Aegyptiis juxta tuam non potentiam, sed sapientiam et aequitatem. Est metaphora ab humanis negotiationibus, in quibus aequitas et justitia servatur in mensurando, numerando et ponderando. Sensus ergo est, q. d. Ideo Deus Aegyptiis immisit non leones et ursos, qui eos laniarent, sed muscas et ranas, quae eos duntaxat vexarent, quia non volebat eos occidere, sed moderate castigare et emendare, juxta illud Isai. xxviii, 17: «Ponam judicium in pondere, et justitiam in mensura.» Punire in mensura, ait S. Bonaventura hic, est punire non plus quam exigat culpae quantitas: in numero non plus, quam multiplicitas: in pondere, non plus quam peccati ferat conditio sive qualitas. Huc pertinet sententia in Baltassarem lata, Daniel. v, 25: «Mane, techel, phares:» vide ibi dicta. Hinc S. Michael judicii divini circa animas administer, pingitur cum gladio et statera, quasi meritorum et demeritorum, praemiorum et suppliciorum libripens, qui omnia adamussim librat et adaequat. Huc facit exemplum blasphemi, qui, ut narrat Nicephorus lib. I, cap. xx, armatus Deum provocabat ad duellum: immisit ei Deus exilem muscam, quae per galeae foramen ita assidue eum exagitavit, ut cum ea luctando fessus victusque, suam amentiam confiteretur: nam, ut ait Philo, lib. I De Vita Mosis: «Homines cum bella gerere volunt, auxilia sibi consciscunt potentissima quibus infirmitatem supplent: Deus vero omnipotens et nullius egens, si quando vult tanquam instrumentis quibusdam uti ad exigenda supplicia, non valida eligit, sed vilia parvaque atque ita noxios plectit: quod tunc etiam Aegyptiis accidit.»

Verum haec sententia generalis, non solum in poenis et praemiis, sed in omni omnino re locum habet, ac verissima est; at quo modo et sensu? Primo, S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. iii, iv, v, haec tria applicat ipsi Deo, per eaque accipit ideas divinas juxta quas omnia juste apteque fecit et disposuit: Deus enim est prima et increata mensura omnia mensurans, et numerus omnia numerans, et pondus omnia ponderans; unde ab eo omnes creaturae suam mensuram, numerum et pondus mutuantur et hauriunt, haec enim est cujuscumque rei mensura, numerus et pondus, quae ideae sunt in mente Dei respondet, quamque illi Deus sua sapientia et providentia admetiri decrevit. Audi S. Augustinum, Dialogo, Quaest. ad Oros. quaest. xxxix: «Numerus, et mensura, et pondus ipse Deus est: ipse est numerus sine numero, a quo est omnis numerus: ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura, ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus; omnia ergo in numero, et mensura et pondere disposuit, tanquam si diceret: Omnia in se disposuit.» Idem S. Augustinus (vel quisquis est auctor) lib. Sententiarum unius et viginti, cap. xviii, mensuram attribuit Patri, numerum Filio (qui est numero secunda persona), pondus Spiritui Sancto, qui et amor dicitur; S. Bonaventura per mensuram sumit clementiam Spiritus Sancti omnia conservantis: per numerum sapientiam Filii ordinantis: per pondus potentiam Patris operantis. Huc accedit S. Bernardus, serm. I De Septuag., ubi asserit Deum in hac vita omnia disposuisse in mensura, numero, pondere: in futura vero, puta in coelesti beatitudine, sine mensura, numero et pondere: quia ibi omne bonum nostrum erit Deus, qui quaquaversum est immensus; etsi idem ipse, ibi quoque justa et certa mensura, meritis cujusque commensa, singulis beatis se suamque gloriam communicabit: quocirca S. Bernardus, ibid. coelestem Patrem alloquens, ait: «In te nec pondus utique, nec mensura, sed satietas est et affluentia summa; sed nec habes numerum,» scilicet qualem habent res terrenae, sed alium coelestem dignum Deo et beatis.

Secundo, idem S. Bernardus, serm. 51, inter parvos, mensuram attribuit loco et tempori, cuique rei attributo et admenso; numerum, partibus rei corporeae, aut varietati et mutabilitati rei incorporeae; pondus, dignitati rei. Tertio, auctor Hypognosticon (apud S. Augustinum tom. VII), lib. VI, cap. iv, per mensuram accipit rei qualitatem, per numerum quantitatem, per pondus rationem peraequatam. Quarto, magis apposite S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. iii: «Mensura, ait, omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem praebet, et pondus omnem rem ad quietem et stabilitatem trahit;» igitur Deus disposuit omnia in mensura, numero et pondere, id est in modo, specie et ordine: idem Augustinus, lib. De Nat. boni, cap. iii: «Haec tria, ait, modus, species et ordo, tanquam generalia bona sunt in rebus a Deo factis, et ita haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parva, parva bona sunt, ubi nulla, nullum bonum est.» S. Augustinum sequitur S. Thomas, I part. Quaest. v, art. 5, ubi docet omnem rem sive omne bonum habere mensuram, quae cuilibet rei certum modum ex determinatione suorum principiorum, sive causarum, tam efficientium quam materialium, praescribit et praestat: habere numerum, qui cuique rei suam formam et speciem praebeat: habere pondus, id est inclinationem ad suos actus suumque finem, ac proinde hoc pondus rem ipsam ad suam quietem et stabilitatem trahere. Idem, Quaest. xlv, art. 7: Mensura, ait, refertur ad substantiam rei limitatam suis principiis; numerus ad speciem, et pondus ad ordinem; atque ex iis evincit in qualibet re esse

vestigium, sive repraesentationem SS. Trinitatis: nam «secundum quod res est quaedam substantia creata, inquit, repraesentat causam et principium, et sic demonstrat personam Patris, quae est principium, non de principio. Secundum autem quod habet quamdam formam et speciem, repraesentat Verbum, secundum quod forma artificati est ex conceptione artificis. Secundum autem quod habet ordinem, repraesentat Spiritum Sanctum, in quantum est amor, quia ordo effectus ad aliquid alterum, est ex voluntate creantis.» Rationem a priori dat Plato, Dialog. de natura, quod fas non erat, nisi pulcherrimum facere ei qui est optimus? pulchritudo autem consistit in justa ratione et proportione, puta in mensura, numero et ordine. Huic gnomae antistropha est illa IV Esdr. iv, 36: «In statera ponderavit seculum, et mensura mensuravit tempora, et numero numeravit tempora;» omnia ergo plane suis constant numeris, appenduntur ponderibus, mensuris discreta subsistunt. Pythagoras omnia quae fiunt, numeris constare asseruit, ex eorumque harmonia et concentu universa generari; est autem numerus, ait, extensio atque actus seminalium rationum in unitate regnantium: numerus praeterea est in divina mente consistens, a quo et per quem omnia componuntur et permanent, ordine quodam indissolubili invicem distributa. Pythagoram magistrum secuti pythagorici censuerunt omnia fieri per numeros: hosce enim rebus omnibus dare harmoniam et concentum pulcherrimum; Deum ergo mundum hunc numerosa et summe concinna proportione administrare instar citharoedi, qui citharam ad numeros scitissime pulset, ac suavissimam efficiat harmoniam et melodiam. Et Plato in Timaeo, docet mundum factum esse per cubum ternarii, id est per 27, in quo numero omnis harmonia et consonantia consistit: nam ter tria faciunt novem, ter novem faciunt 27; ex quo Valentinus haereticus suos triginta Aeonas quasi numina accepisse videtur, de quibus Tertullianus, lib. Contra Valent.; Virgilius vero, lib. XII Aeneid., de bilance fatorum Aeneae et Turni ita canit: Jupiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata imponit diversa duorum, Quem damnet labor, et quo vergat pondere lethum.

Igitur, ut rem in summam genuine, clare et methodice colligam: Deus primo, disposuit omnia in mensura, dum fecit ut res quaelibet habeat suam quantitatem et mensuram, in longitudine, latitudine et crassitie, v. g. ut homo habeat mensuram sex pedum in altitudine, sesquipedem in latitudine, pedem in crassitie; at haec arbor tantam habeat mensuram altitudinis, alia aliam: ut coeli sint tam magni, non majores, nec minores, etc. In numero, ut verbi gratia coeli sint tredecim, non plures; elementa sint quatuor, non plura, nec pauciora; tot sint species animalium, piscium, avium, serpentium, totque singulorum

individua, non plura, nec pauciora; tot angeli, tot homines; tot electi, tot reprobi; tot metalla, tot arbores, tot flores, tot arenae, non plures. In pondere, ut quodque habeat suam gravitatem, locum et ordinem, v. g. ut terra sit ponderosissima ideoque ima, deinde super eam sit aqua, super aquam sit aer, super aerem sint coeli suo quique ordine et gradu: rursum ut quodque habeat suum pondus, id est inclinationem, propensionem, impulsum, impetum. Vide Vallesium, De Sacr. Philos. cap. lxx. Secundo, dum fecit, ut res quaelibet in entitate, sive genere entis et rerum, suam habeat entitatis mensuram, numerum et pondus. Tertio, dum fecit ut eadem habeat in suis potentiis, qualitatibus, accidentibus, dotibus, actionibus: creavit enim Deus substantias non nudas, sed vestitas accidentibus sibi propriis, et congruis ad suas operationes, atque omnes inter se velut chordas discordes in cithara ita coordinavit, ut concordem harmoniam efficiant. Vide quam aurum sit fulvum, gemmae coruscent, quam lilia albicent, quam rosae purpurascant, quam aves suis coloribus et plumis sint distinctae. Hinc Hugo Cardinalis hoc loco ex Rabano interpretatur de veritate, judicio, justitia, quoniam Deus rebus dedit verum esse, distinctionem sine confusione, debitam cuique perfectionem. Holcot haec tria exponit, limitatam perfectionem, tam in essentia quam in potentia; distantiam certam a Deo, quomodo numeri ab unitate distant, sunt enim essentiae numeri; naturalem appetitum ad id, in quo natura perficitur, quod est rei cujusque pondus.

dierum, et illic oritur in plenitudine dierum: utrobique plenus, et hic gratia, et illic gloria, quia gratiam et gloriam dabit Dominus, amen. » Beatus ergo est is, cui Deus multiplicat labores et dolores: sic enim et multiplicat eorum fructus ac coronas.

11. IN FRAUDE CIRCUMVENIENTIUM ILLUM AFFUIT ILLI. — Graece, ἐν πλεονεξίᾳ κατισχυόντων αὐτὸν παρέστη, id est, in avaritia iniqua et fraudulenta (Complutenses, in superioritate) invalescentium, vel praevalentium, illi astitit: πλεονεξία enim est plus habendi acquirendique cupiditas immodica, avaritia, quae sibi partem justo majorem praecidit, improba alieni cupiditas, et vitium ejus, qui in omni re praecipuum quippiam habere vult; ita dicta a πλέον ἔχειν, id est a plus habendo quam jus postulet aut permittat, cum scilicet quis fraudatis aliis, plus sibi usurpat, quam par est; unde a Cicerone vocatur fraudatio et circumscriptio. Sic Laban hic fuit fraudator et circumscriptor Jacobi: sensus enim est, q. d. Cum Jacob a Laban socero, et filiis servisque ejus per avaritiam et fraudem opprimeretur, sapientia et Deus affuit Jacobo, fecitque ut fraus haec in ejus bonum cederet, eumque locupletaret; unde sequitur: « Et honestum fecit (graece, ἐπλούτισεν id est ditavit) illum: » historia narratur Genes. XXXI, 6 et seq., vide ibi dicta.


11. 12. CUSTODIVIT ILLUM AB INIMICIS, ET A SEDUCTORIBUS (graece, ἐνεδρευόντων, id est insidiatoribus) TUTAVIT ILLUM, — scilicet a Laban socero, qui Jacob fugientem cum uxoribus ac filiis insecutus est, dixit enim illi Deus in somniis: « Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius; » ab Esau quoque, qui illi insidiabatur; tum etiam a Chananaeis, a quibus in magno periculo fuit, ne penitus cum universa familia deleretur, cum Simeon et Levi filii ejus furore perciti, ob sororem Dinam a Sichem violatam, Sichimitas omnes crudelissime occiderunt, Genes. XXXIV, a quibus periculis sapientia eum tutata est.


12. ET CERTAMEN FORTE DEDIT ILLI UT VINCERET, ET SCIRET QUONIAM OMNIUM POTENTIOR EST SAPIENTIA. — Syrus, et in forti certamine justificavit eum; Arabicus, et gubernavit illum ingruente ei forti certamine, ut sciat quod bonus cultus (id est pietas et devotio) factus est fortior omnibus rebus; graece, ἀγῶνα ἰσχυρὸν ἐβράβευσεν αὐτῷ, id est, agonem durum subire et vincere dedit illi; Vatablus, obeundum ei arduum certamen constituit: ubi nota to ἐβράβευσεν, q. d. Sapientia et Deus, quasi brabeuta, instituit et proposuit Jacobo, quasi agonistae et certatori, duram luctam et certamen, aeque ac condigna certaminis victoriaeque praemia et bravia, dum scilicet eum objecit avaritiae Laban, atque irae et persecutioni Esau, ac Chananaeorum, caeterorumque hostium; dum objecit ei angelum, cum quo luctans et vincens, ab eo benedictionem omnium bonorum fertilem accepit, ac gloriosum nomen adeptus est: nam colluctator ejus ange-

DESCENDITQUE CUM ILLO IN FOVEAM. — Graece, in lacum, id est in cisternam, in quam fratres eum projecerant, inquit Hugo: rursum in lacum, id est in carcerem, in quem herus Putiphar eum ab uxore accusatum de adulterio, conjecit; unde per epexegesin mox explicans subdit: « Et in vinculis non dereliquit illum; » ita passim interpretes. Sic Jeremias a Judaeis in lacum conjectus est, quasi in carcerem, Jerem. XXXVII, 15, et XXXVIII, 6 et seq. Disce hic non timere carceres, cruces, aerumnas quaslibet pro Deo, quia Deus ad illas tecum descendit, illas tecum subit et superat, juxta illud Psalm. XC, 15: « Cum ipso sum in tribulatione; » et Psalm. XXII, 4: « Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es; » et Psalm. XLV, vers. 6: « Deus in medio ejus, non commovebitur; » ubi S. Augustinus: « Saeviat, inquit, mare, conturbentur montes, Deus in medio ejus, non commovebitur. » Vide S. Bernardum, epist. 42, ubi inter alia ait: « Ipsam denique si necesse est intrare gehennam, securus medias penetrans flammas laeta decantet conscientia, Psalm. XXII, 4: « Et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. »

14. ET IN VINCULIS NON DERELIQUIT ILLUM, DONEC AFFERRET ILLI SCEPTRUM REGNI, ET POTENTIAM ADVERSUS EOS QUI EUM DEPRIMEBANT: ET MENDACES OSTENDIT, QUI MACULAVERUNT ILLUM, ET DEDIT ILLI CLARITATEM AETERNAM. — Vide hic potentiam et beneficentiam sapientiae, quae Josepho vincula convertit in sceptra, compedes in stolam byssinam, catenas in torquem aureum, carcerem in solium regium. Pro sceptrum graece est sceptra, quae vox notat multiplex et omnigenum Josephi imperium in Aegypto: Pharao enim eum evexit, ut esset omnium, quoad omnia in tota sua ditione gubernator et princeps, adeoque regis quasi rector et rex: quare etsi non regio nomine, regia tamen dignitate et potestate eum ornavit, nam, ut dicitur Genes. XLI, 42: « Tulit annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus, vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit, fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. »

Moraliter, disce ex Josepho labores et cruces certam esse viam ad gloriam et regnum; dum ergo in iis versaris, eosque superas, certus esto de victoria, triumpho et gloria, quem tibi adornat Christus, qui in te, et pro te certat et vincit. Audi S. Bernardum, serm. 47 in Cant.: « Utrumque es mihi, Domine Jesu, et speculum patiendi

Mystice, certamen forte est, quo homo vitia debellat, concupiscentiam subjugat, imo suos affectus ac seipsum superat, itaque virtutem ipsam,

CAPUT UNDECIMUM. SYNOPSIS CAPITIS.

ET SCIRET QUONIAM OMNIUM POTENTIOR EST SAPIENTIA. — Pro sapientia graece est εὐσέβεια, id est pietas, religio, Dei cultus, devotio, ut vertit Arabicus, q. d. Deus forte certamen dedit Jacobo, ut ipse ex eo disceret, quod omnibus certaminibus, luctis et hostibus fortior sit Dei cultus et religio: haec enim Deum sibi devincit et obligat, ut religiosum sui cultorem faciat in omni certamine superiorem, victorem et triumphatorem. Hinc liquet, quid toto hoc libro per sapientiam intelligatur, nimirum εὐσέβεια, id est verus Dei cultus, per vera officia hominis fidelis Deum timentis, amantis et colentis, qui omnia quae Deus jubet, vel sibi grata fore significat, illico magno ardore amplectitur et exsequitur, uti dixi initio libri, ac saepe alias toto operis decursu. Intellige haec de sapientia creata, quae homini tribuitur: nam increata in Deo est ipsa ejus immensa sapientia et sanctitas, a nobis summa reverentia et pietate colenda et veneranda, quae idea est et artifex rerum omnium, tum naturalium, tum moralium, tum supernaturalium, uti dixi cap. VII.


13. COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. XI.

1. Haec illum, qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum... [Vulgate text of Wisdom 11:1-27]


14. 1. DIREXIT OPERA EORUM IN MANIBUS PROPHETAE SANCTI — Mosis. Pro direxit graece est εὐόδωσεν, id est bene direxit, bona via duxit, prosperavit, fecit ut felices exitus haberent opera et itinera Hebraeorum in deserto, per spatium quadraginta annorum. In manibus, id est per ductum, actionem, directionem et gubernationem Mosis, ac, ut verbo dicam, per Mosen velut Dei ministrum et instrumentum: manus enim est instrumentum instrumentorum; unde in Scriptura causam instrumentalem designat, sic in Prophetis saepe dicitur: « Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, Isaiae, Zachariae, » etc., id est per Aggaeum, Isaiam, Zachariam, qui erant manus, id est instrumentum, puta os Dei: propheta enim proprie fit ore, non manu. In manu ergo, hoc est opera et ministerio Mosis Deus Hebraeos feliciter gubernavit, et deduxit per vastas Arabiae solitudines, ut in deserto arido abundarent cibo, potu, veste, caeterisque rebus necessariis. Sic I Machab. III, 6, in manu Judae Machabaei « directa est salus, » id est opera et ductu Judae parta est Hebraeis victoria: salus enim populi pendet a duce, rege, principe bono et sapiente. Sic salus Hebraeorum consistebat in Mose, utpote propheta, eoque sancto. Felices respublicae et regna, quae reges habent sanctos et sapientes, quales plures hoc aevo habemus, per quos provide Deus populos eis subditos benedicit, haereses profligat, fidem orthodoxam restituit, Ecclesiae jura et fines propagat: illi sit laus et gloria.

Porro, quomodo sapientia direxerit opera Hebraeorum, explicat dum subdit: 2. ITER FECERUNT PER DESERTA QUAE NON HABITABANTUR, ET IN LOCIS DESERTIS FIXERUNT (male multi legunt, fecerunt) CASAS. — Graece, ἐν ἀβάτῳ ἔπηξαν σκηνάς, id est in inviis fixerunt tentoria, puta in Arabia deserta, cujus proinde incolae, eo quod non in domibus, sed in tentoriis habitant, dicti sunt Scenitae, teste Plinio lib. VI, XVIII, et Noma-

superpugnacem, id est pugnacissimam, fortissimam, bellicosissimam. Pro pariter, graece est ὁμοθυμαδόν, id est uno animo, uno ore, communi omnium consensu, unanimi omnium voce et consonantia; unanimiter concinentibus omnibus, viris, mulieribus et pueris: cecinerunt enim Deo carmen eucharisticum, quo triumphantes Deum victoriae tantae de Pharaone merso auctorem omnes unanimiter collaudarunt, viri quidem omnes praecunte et praecinente Mose, feminae vero praecunte et praecinente Maria sorore Mosis: «Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem dejecit in mare,» etc., Exod. xv, 1 et seq.

21. Quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit (graece, ἔθηκε, id est posuit) disertas, — q. d. Sapientia Hebraeorum, qui prius obsessi a Pharaone prae metu videbantur muti et infantes elingues, ac hiscere non audebant, mersis Aegyptiis, animos laxavit, oraque resolvit, ut epinicion jam libere, diserte et alacriter Deo canerent. Rursum nihil obstat, inquit noster a Castro, verba mutorum et infantium proprie accipere, ac affirmare pueros balbutientes et adhuc infantes, simul cum parentibus et caeteris viris ac feminis, laudes quoque cecinisse gratulatorias, cum infantium maxime loquelis delectetur Deus: nam «ex ore infantium et lactentium perfecit laudes, propter inimicos suos et ultores,» Psalm. viii, 3. Sic et Dionysius Carthusianus opinatur forsitan aliquos naturaliter mutos, tunc supernaturaliter loquendi canendique usum recepisse, ac in nonnullis infantibus anticipatum fuisse linguae usum.

Mystice, Ecclesia in Officio Ecclesiastico totum hoc caput adaptat confessoribus et martyribus, ac apposito sensu de iisdem illud explicat Dionysius Carthusianus, et interpolate Hugo.

CAPUT UNDECIMUM. SYNOPSIS CAPITIS.

Prosequitur sapientiae paternam providentiam erga Hebraeos post exitum ex Aegypto, ac eamdem per antithesim comparat cum vindicta, quam eadem sapientia inflixit Aegyptiis. Unde primo, celebrat miraculum aquarum e petra jussu Dei scaturientium, ad levandam sitim Hebraeorum, illudque opponit miraculo, quo Deus aquas Aegypti vertit in sanguinem, ad potandum puniendumque Aegyptios qui pueros Hebraeorum occiderant. Secundo, vers. 19, docet Deum punivisse Aegyptios per viles bestias, ut ranas, muscas, serpentes, quos antea ipsi coluerunt quasi deos, ut eorum superbiam castigaret, et suam potentiam ostenderet. Denique, vers. 21, ostendit miram Dei clementiam, qui cum sua omnipotentia potuisset solo nutu afflare et annihilare Aegyptios, modice tamen per exilia et vilia animalia eos castigarit, ut converterentur ad poenitentiam, et veniam impetrarent. Omnia enim, inquit, in mensura, et numero, et pondere disposuisti.


15. 1. Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. 2. Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas. 3. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.

4. Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. 5. Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, laetati sunt: 6. per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. 7. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. 8. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate. 9. Ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. 10. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. 11. Hos quidem tanquam pater monens probasti: illos autem tanquam durus rex interrogans condemnasti. 12. Absentes enim et praesentes similiter torquebantur. 13. Duplex enim illos acceperat taedium, et gemitus cum memoria praeteritorum. 14. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. 15. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. 16. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam: 17. ut scirent, quia per quae peccat quis, per haec et torquetur. 18. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, 19. aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes: 20. quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 21. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. 22. Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? 23. Quoniam tanquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. 24. Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. 25. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. 26. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? 27. Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.


16. 1. Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti — Mosis. Pro direxit graece est εὐόδωσε, id est bene direxit, bona via duxit, prosperavit, fecit ut felices exitus haberent opera et itinera Hebraeorum in deserto, per spatium quadraginta annorum. In manibus, id est per ductum, actionem, directionem et gubernationem Mosis, ac, ut verbo dicam, per Mosen velut Dei ministrum et instrumentum: manus enim est instrumentum instrumentorum; unde in Scriptura causam instrumentalem designat, sic in Prophetis saepe dicitur: «Factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, Isaiae, Zachariae,» etc., id est per Aggaeum, Isaiam, Zachariam, qui erant manus, id est instrumentum, puta os Dei: prophetia enim proprie fit ore, non manu. In manu ergo, hoc est opera et ministerio Mosis Deus Hebraeos feliciter gubernavit, et deduxit per vastas Arabiae solitudines, ut in deserto arido abundarent cibo, potu, veste, caeterisque rebus necessariis.


17. Sic I Machab. III, 6, in manu Judae Machabaei «directa est salus,» id est opera et ductu Judae parta est Hebraeis victoria: salus enim populi pendet a duce, rege, principe bono et sapiente. Sic salus Hebraeorum consistebat in Mose, utpote propheta, eoque sancto. Felices respublicae et regna, quae reges habent sanctos et sapientes, quales plures hoc aevo habemus, per quos provide Deus populos eis subditos benedicit, haereses profligat, fidem orthodoxam restituit, Ecclesiae jura et fines propagat: illi sit laus et gloria.

Porro, quomodo sapientia direxerit opera Hebraeorum, explicat dum subdit: 2. Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt (male multi legunt, fecerunt) casas. — Graece, ἐν ἀβάτῳ ἔπηξαν σκηνάς, id est in inviis fixerunt tentoria, puta in Arabia deserta, cujus proinde incolae, eo quod non in domibus, sed in tentoriis habitant, dicti sunt Scenitae, teste Plinio lib. VI, xviii, et Noma-

des, eo quod pascant greges, indeque victitent. Alludit ad illud Deut. xxxii, 10: «Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis:» ubi Septuaginta vertunt, αὐτάρκησεν, id est sufficientia, vel necessaria tribuit ei in deserto, in siti aestus, in terra inaquosa, id est aquis carente, et arida: in siti aestus, id est siti aestuosa, siticulosa, et calore solis aestuante et exusta; Aquila, ἐν ἀτάκτῳ ἀοικήτῳ τραπομένῃ, id est in terra inculta, inhabitabili, horroris plena.

3. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt: — Hebraei enim in deserto, duce Deo, hostes permultos iter suum impedientes repulerunt et prostraverunt, quales fuere Amalecitae, Exod. xvii, 8; Arad rex Chananaeus, Numer. xxi, 1; Moabitae, Numer. xxii, 3; Madianitae, Num. xxxi, 2; Sehon rex Heschon, et Og rex Basan, Deut. ii, 32, et iii, 1, et similes.


18. 4. Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. — Pro altissima, graece est ἀκροτόμου, id est abrupta, q. d. Ab alto secta, ideoque dura, ut alii vertunt: alludit ad illud Deut. viii, 15, ubi Noster vertit, de petra durissima; Septuaginta vero, quos more suo sequitur Sapiens, vertunt ἀκροτόμου: erat enim haec petra sita in alto monte Oreb, qui est jugum montis Sinai, Exod. xvii, 6: quare non est necessum dicere, Nostrum pro ἀκροτόμου legisse ἀκροτάτου, id est altissima, licet id opinetur Jansenius. Requies sitis, graece, ἴαμα δίψης, id est remedium, vel curatio sitis (nam sicut cibus famis, sic aqua sitis remedium et levamen est) de lapide duro. Notat miraculum petrae, quae per Mosen percussa, Hebraeis in deserto sitientibus largissimas fudit aquas, easque lympidissimas et dulcissimas, ait Josephus, idque bis; semel in Raphidim et Horeb, Exod. xvii, 6; altera vice in Cades, Num. xx, 11. Tradunt Hebraei, et ex eis Cantacuzenus, petram hanc currui impositam vectamque, comitatam fuisse Hebraeos per desertum quocumque pergerent, ac ubique jugi suae aquae profluvio eos potasse, idque videtur innuere Apostolus I Corinth. x, 4: «Bibebant autem de spiritali consequente eos petra;» idque ibid. dicere videtur S. Chrysostomus, Ambrosiaster, Photius apud Oecumen. et S. Thomas, qui vel petram ipsam, vel certe rivum aquarum ex petra scaturientem Hebraeos secutum innuunt. Verum id fabulosum videtur, et alius est Apostoli sensus, ut ibid. ostendi: aeque fabulosum est, quod iidem tradunt, Hebraeis datas aquas propter merita Mariae sororis Mosis; columnam nubis quae praeiret castra, propter merita Aaronis; manna vero propter merita Mosis: quare post mortem Mariae cessasse aquas; post mortem Aaronis evanuisse columnam; post mortem Mosis defecisse manna: id enim falsum esse liquet ex historia Mosis in Pentateucho, uti ibid. ostendi.


19. 5. Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, laetati sunt: per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. — Sensus est, q. d. Sicut in Aegypto Aegyptii per aquas omnes a Mose versas in sanguinem, siti cruciati sunt; Hebraei vero aquas habentes puras, easque bibentes, laetati sunt: ita et post exitum ex Aegypto, cum iisdem Hebraeis deessent aquae in deserto, bene cum illis actum est, dum petra a Mose percussa largissimas eis profudit aquas, quare per quae puniti sunt Aegyptii, per haec Hebraei beneficio affecti sunt: aquae enim sanguineae cruciabant Aegyptios, cum aquae purae et largae datae Hebraeis, eosdem mire recrearunt in deserto, uti eosdem ante recrearunt in Aegypto. Hunc esse sensum liquet ex sequentibus, et ex Graeco, qui sic habet, per quae enim cruciati sunt inimici illorum, per haec ipsi indigentes beneficium acceperunt; Noster vero, ut prius hemistichium plenius explicaret, addidit, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, laetati sunt; vide historiam Exod. vii, 18: igitur to cum abundarent, intellige, Hebraei in Aegypto aquis puris et potabilibus, quibus carebant Aegyptii, utpote aquis versis in sanguinem; licet noster a Castro id intelligat de Hebraeis aqua e petra elicita a Mose potatis, non in Aegypto, sed in deserto. Sed prius aptius est magisque respondet Graecis, qui totum priorem versum accipiunt de plaga aquarum versarum in sanguinem, quae contigit in Aegypto, non in deserto, juxta sensum jam assignatum.

7. Nam pro fonte quidem sempiterni (graece ἀενάου, id est perennis, jugiter fluentis) fluminis (Nili) humanum sanguinem dedisti injustis, — q. d. Pro Nilo. Aquis Nili dedisti Aegyptiis bibere humanum sanguinem, dum aquas Nili vertisti in sanguinem, Exod. vii, 19. Graece est, αἱματι λυθρώδει, id est sanguine cruento, sanioso, tabido, turbati scilicet Aegyptii. Male Isidorus Clarius legens, λυτρῳδει, vertit redemptorio sanguine, explicatque de sanguine agni paschalis, qui illitus postibus domorum Hebraeorum, eas servavit intactas ab angelo percutiente primogenita Aegyptiorum; aut de aquis Nili versis in sanguinem: hic enim sanguis signum erat Deum velle ulcisci, innocentem sanguinem infantium Hebraeorum occisorum ab Aegyptiis, ideoque velle eos ex Aegypto liberare et educere.


20. 8. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate. — q. d. Cum Aegyptii ob aquas versas in sanguinem, indeque consequentem sitim, viribus, vita et numero minuerentur (multos enim necabat, vel sitis, vel potus aquae sanguine corruptae, teste Philone et Josepho) idque juste, utpote in traductione; graece, εἰς θεωρίαν, id est ob arreptionem et ultionem infanticidii hebraici: aquis enim sanguineis merito puniti sunt Aegyptii, qui eas sanguine et morte infantium Hebraeorum macularant. Tunc «dedisti illis,» scilicet Hebraeis in


21. deserto siti laborantibus, «abundantem aquam,» scaturientem ex petra. Graeca significantius habent, εἰς θεωρίαν νηπιοκτόνου προστάγματος, id est ad redargutionem vel exprobrationem infanticidalis edicti: Aquae enim sanguineae reipsa exprobrabant Aegyptiis infanticidia Hebraeorum; unde Vatablus vertit, ad exprobandum illis de occidendis infantibus edictum. Hinc patet nonnullos perperam τὸ qui cum minuerentur, referre ad Hebraeos, q. d. Cum Hebraei ob infanticidia suarum prolium minuerentur numero: ex Graeco enim liquet referendum esse ad Aegyptios, eo sensu quem dedi: ita Cantacuzenus, Osorius, Vatablus, Jansenius, Clarius, a Castro et alii: vide dicta Exod. vii, 20. Porro Interpres noster Graeca non ad verbum, sed ad sensum fideliter et clare reddidit: Graeca enim ad verbum sic habent, pro quidem fonte perenni fluminis sanguine cruento perturbati, in correptionem infanticidalis praecepti, dedisti illis abundantem aquam insperato: τὸ παραχθέντα, id est perturbati, per hebraismum (Hebraei enim carent casibus, unde uno casu et terminatione exprimunt omnes) idem est quod perturbatis, vel, cum perturbarentur et consternarentur Aegyptii, quod Noster vertit, cum minuerentur, animo scilicet, aeque ac viribus, vita et numero.

9. Ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. — Graece ἐκόλασας, id est castigasti, dum scilicet eos morte mulctasti, q. d. Fecisti ut Hebraei in deserto sentientes sitim, ex eaque cognoscentes quantum malum sit sitis, inde discerent quam in eos beneficus fueris, o Domine, dum eos aqua e petra miraculose potasti et exaltasti; hostes vero eorum, puta Aegyptios, siti et aquis sanguineis necasti: Aegyptii enim carent pluvia, quia Aegyptus foecundatur exundatione et oblimatione Nili: quocirca Aegyptii Nilum pro deo suo habebant, teste S. Athanasio, orat. Contra idola, et Plinio, lib. VIII, cap. xlvi; unde illa vetus Nili salutatio: Juppiter Aegypti Nile, de qua Rhediginus, lib. xxvii, cap. vi: quare ingens Aegyptiis fuit poena, cum Nilus, qui prius eis dabat messem et vitam, jam sanguine vitiatus eis afferret sterilitatem et mortem. Porro τὸ necares, idem est quod necasses, et si opus fuisset deinceps necaturus fuisset: nex enim Aegyptiorum per sitim, annum et amplius antecessit scaturiginem aquae e petra datae Hebraeis in deserto. Sapiens enim pulchra antithesi ostendit providentiam Dei benignam in pios, et ultricem in impios, per eamdem aquam, licet diverso tempore exhibitam.