Cornelius a Lapide

Sapientia IX


Index


Synopsis Capitis

Oratio Salomonis pro impetranda sapientia, cuilibet religioso et sapientiæ studioso, præsertim prælato et principi, usurpanda: est enim oratio hæc piis affectibus, æque ac rationibus efficacissimis plena, docens sapientiam esse necessariam, tam ad se, quam ad populum sapienter regendum, eo quod ipsa norit omnia, ac sine ea homo ignorans et imbecillus nihil efficiat, quod feliciter succedat. Videtur hæc esse illa oratio qua Salomon impetravit sapientiam, de qua III Reg. III, 9. Ex hac oratione D. Henricus Suso sub annum Domini 1330, confecit Horas de æterna Sapientia, ejus studiosis perutiles æque ac pias. Exstant inter opera ejus, et in Hort. animæ.


Textus Vulgatae: Sapientia 9:1-19

1. Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, 2. et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ, quæ a te facta est, 3. ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: 4. da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: 5. quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. 6. Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. 7. Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum: 8. et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod præparasti ab initio: 9. et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. 10. Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: 11. scit enim illa omnia et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. 12. Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus


1. DEUS PATRUM MEORUM, ET DOMINE MISERICORDIÆ, QUI FECISTI OMNIA VERBO TUO. — To meorum non est in Græco; Holcot legit, nostrorum, puta Davidis et patriarcharum, præsertim Abrahæ, Isaac et Jacob, qui totius Israelis, id est populi fidelis et religiosi, fuere patres, eumque optime et sapientissime rexerunt: qua in re ipse illos imitari cum velit, jure idem sapientiæ donum ab eodem auctore Deo postulat. Rursum hi ob fidem et sanctitatem Deo fuere charissimi, adeo ut Deus eorum nomine glorietur, eoque vocari et invocari voluerit, dicens ad Mosen et Hæbræos, Exod. III, 15: «Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.» Atque sic Deus humano generi suum nomen elargitus est, auctore Philone in libro De Abrahamo, ut habentes refugium ad preces et supplicationes, a spe bona non excluderentur, tribus illis patribus ob Dei oculos præmissis; quod melius facit nunc nomen Jesu Christi Domini nostri, quo nostras omnes preces claudimus et obsignamus: nam majorum merita, et præcipue sanctorum, Deo proponere ad postulandum quidpiam, consuevere probi in primis viri: ita Cantacuzenus, a Castro, Pineda et alii. Deus enim patrum est pariter Deus filiorum, quos ipse patribus dedit, ut filius propter patrum merita se æque ac patribus Deum propitium exhibeat; præsertim quia id olim ipse promiserat patribus, ut cum dixit Abrahæ, Genes. XVII, 7: «Statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus tuis fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te;» et ibid. XXII, 17: «Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, etc., et benedicentur in semine tuo omnes gentes.»

Domine Misericordiæ. — Vatablus, beneficentiæ; Pagninus, pietatis, id est summe beneficus, pius, misericors et miserator, qui peccatum homicidii et adulterii patri meo Davidi, et matri meæ Bethsabee misericorditer remisisti, ait Lyranus; unde Lucifer Calaritanus legit, Domine misericordiarum. Hoc titulo gaudet Deus, eoque invocatus postulata audit et exaudit: misericordiæ enim proprium opus est miserorum misereri, eisque opem ferre; atque omnes indigent Dei misericordia, ut eam velut sibi patrocinantem coram Deo allegare possint et debeant: sic pauperes, ut stipem emendicent a divitibus, solent eorum misericordiam et liberalitatem allegare et collaudare. Emphasim habet to Domine, q. d. Tu es Dominus, ac dominaris infinitæ tuæ misericordiæ, æque ac immensæ miseriæ nostræ; illam ergo velut ditissimus et liberalissimus Dominus in nos eroga, ut miseriæ tantæ succurras, abyssus enim miseriæ nostræ invocat abyssum misericordiæ tuæ: tu enim es primus et summus omnium eleemosynarius, imo «tu es pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,» II Corinth. I, 3. Rursum, Deus proprie dicitur Dominus misericordiæ, quia dominium suum ostendit miserendo potius quam puniendo, vel aliud quid agendo, juxta illud quod orat Ecclesia: «Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas:» patiens enim et clemens est potens iræ, animique sui et rerum omnium, uti ostendi Prov. XVI, 32, ad illa: «Melior est patiens viro forti.»

Qui fecisti. — Conciliat sibi hoc versu Dei benevolentiam tribus Dei attributis, scilicet primo, allegando Dei amorem et fidelitatem, quod scilicet sit Deus patrum suorum, eisque promiserit se eorum posteris benedicturum, id est benefacturum: rogat ergo ut idipsum nunc fideliter, ac reipsa posteris egentibus et invocantibus præstet, ac amorem, quo prosequitur patres, testetur et extendat in filios; secundo, allegando Dei misericordiam, ut eam sibi misero eam poscenti more suo exhibeat; tertio, allegando Dei potentiam, quod scilicet omnia verbo suo fecerit et crearit, ac proinde ei perfacile sit rem hanc petenti annuere. Docet ergo nos hisce tribus titulis stringere, et quasi cogere Deum ad præstandum id quod petimus: vult enim efficaci ardentique oratione et desiderio stringi et quasi cogi Deus a nobis.

Verbo Tuo. — Solo jussu tuo, puta in mente, dicendo: fiat lux, Fiant luminaria, etc., Genes. I, 3: mystice, Verbo, id est Filio tuo: per hunc enim Deus Pater fecit omnia: itaque verbum notat tum facilitatem, tum sapientiam, qua Deus cuncta creavit: vide dicta Genes. I. Verbum denique, id est Filium Dei, tacite doctorem sibi poscit Salomon, qui per incarnationem futurus erat doctor Israelis et gentium omnium; unde III Reg. III, 9, cum apparuit Deus Salomoni, non Patrem, sed Filium apparuisse censent Pineda et alii; imo Concilium Sirmiense docet in omnibus Dei apparitionibus Veteris Testamenti, Filium duntaxat apparuisse, ut suæ incarnationi, qua visibilis hominibus appariturus erat, præluderet. Præclare S. Basilius, lib. Contra Eunomium: «Nonne, inquit, cum de Deo audivimus, quod in sapientia omnia fecit, conditricem tunc ejus artem docemur? cum vero quod aperuit manum suam, et implet omne animal benedictione, Psalm. CXLIV, 16, providentiam ejus, quæ per omnia transiit? cum vero, quod posuit tenebras latibulum suum, Psalm. XVII, 12, invisibilis naturæ ejus admonemur? Cum rursus e persona ipsius Dei dicitur Malach. III, 6: Ego sum, et alteratus non sum, identitatem æternam, incommutabilitatemque divinæ substantiæ discimus?» quin et Plato: Bonus, inquit, est Deus; omnia ergo sibi simillima fieri voluit, nam bonus nullius unquam rei invidia tangitur; et Seneca, lib. IV De Benef.: «Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, cui non causa sit iterum dandi beneficii, semel dedisse. Cui initio non fuisset ratio præstandi, aliquid ei præstamus, quia præstitimus.»

populi fidelis, et Ecclesiæ tuæ; ut ergo munus regium mihi a te impositum rite obeam, sapientiam ad hoc debitam et necessariam mihi elargire: ego enim sum filius hæres Adæ; ac non solum urbis tuæ sanctæ, puta Hierosolymæ, sed et quodam modo orbis totius a te constitutus sum rector, tum quia me destinasti orbis magistrum, ut rerum omnium naturas persequerer, et hominibus explicem; tum quia me urbis suæ sapientis et sanctæ regem designasti, ut ex me orbis totus veri regis ideam, verumque regendi exemplar hauriat et capiat. Quocirca Salomon Adæ in sapientia, æque ac jure regnandi fuit par vel suppar: facilius enim fuit Adæ in justitia originali regere creaturas ratione carentes ad nutum obedientes, quam Salomoni post lapsum regere Hebræos duræ cervicis, et concupiscentiis suis addictos; unde apud interpretes problema est, utrius sapientia fuerit major Adæ an Salomonis? et adhuc sub judice lis est, aliis Adæ, aliis Salomoni primas sapientiæ assignantibus.


3. UT DISPONAT ORBEM TERRARUM IN ÆQUITATE (græce, ἐν ὁσιότητι, id est in sanctitate), ET IN JUSTITIA, ET IN DIRECTIONE CORDIS JUDICIUM JUDICET. — Disponat, id est gubernet, gubernatoris enim est omnia suis locis, ordinibus, gradibus, temporibus, modis et conditionibus ordinare et disponere: simile est vers. 12. Unde græce est δωίπη, id est dispenset, administret, curet, præsit, moderetur, regat; hinc Deus ab Aristotele (si tamen is est auctor) lib. De Mundo, vocatur ὁ τὰ πάντα διοικών, id est omnia administrans, disponens, gubernans. Talis fuit Adam velut Dei vicarius in terra, juxta illud Genes. I, 26: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et (dominetur, seu) præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur in terra;» hoc est, faciamus hominem, præditum libero arbitrio, ratione et sapientia, in quo sit nobis similis, ut gubernet mundum in sanctitate et justitia, hoc est, in cultu et religione veri Dei, et in conservatione justitiæ erga alios homines.


ET IN DIRECTIONE CORDIS JUDICIUM JUDICET. — Græce, ἐν εὐθύτητι ψυχῆς, id est in rectitudine animæ, vel, ut Lucifer pro S. Athanasio legit, animi; per quam S. Bonaventura et Hugo intelligunt rectam intentionem, Holcot clementiam, Lyranus dictamen rectæ rationis; melius Osorius animi æquitatem et rectitudinem accipit, q. d. Adam constitutus est a Deo rector mundi, ut animo æquo et recto, ac ab omni sinistro affectu, passione, personarum acceptione libero, in neutram partem propendendo, justum suum judicium exerceret, et jus suum cuique diceret ac tribueret: rectitudo enim hæc adversatur obliquitati, qua quis ob metum vel favorem deflectit a recta justitiæ norma et regula, cujus fons et origo est lex æterna in mente Dei: qui proinde judici in mente assidue cogitandus est, ut recte judicet, juxta consilium Josaphat regis, II Paralipom., XIX, 6. Unde Job cap. XXXIV, vers. 14: «Si direxerit, inquit, ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.» Addit noster Lorinus rectitudinem vel directionem cordis posse significare promptitudinem, ac quasi explanationem et levitatem asperitati, hæsitationi et obscuritati contrariam: multi enim in judicando sunt obscuri, implexi, hæsitantes, tardi, asperi, cum judex debeat esse clarus, resolutus, expeditus, planus, æquus et facilis. Hinc tropologice infert Cantacuzenus: Ille, inquit, erit perfectus rex, qui ex prima mundi administratione et regno homini a Deo commendato, rationem addiscit gubernandi in æquitate, id est, sancte quoad se; in justitia, quoad cognoscendas aliorum naturas atque necessitates, ad reddendum unicuique quod suum est, instar Adami cognoscentis singula, et dominantis in omnia; et in directione cordis, se omniaque sua conferentis in veri Dei religionem et cultum: hoc enim affert cor rectum, rectus enim illud totum, quantum quantum est, dirigit in Deum.


2. ET SAPIENTIA TUA CONSTITUISTI HOMINEM UT DOMINARETUR CREATURÆ, QUÆ A TE FACTA EST; — græce, creaturis a te factis. Incipit jam urgere Deum rationibus ad sapientiam sibi communicandam, ut officio regnandi sibi a Deo imposito recte perfungatur; unde ablativus sapientia tua potest referri, tum ad Deum, qui sapienter hominem creavit velut mundi regem et dominum, ut illum regeret; tum potius ad hominem, quem Deus sapientia imbuit, ut sapienter mundum gubernaret: id enim magis servit Salomonis proposito, quo Deum stimulat ad sapientiam sibi dandam, velut sibi debitam ad sapienter regendum. Unde pro constituisti, græce est κατασκευάσας, id est reformasti, adornasti, concinnasti, docuisti, instruxisti rebus necessariis, sicut vas (hoc enim græce dicitur σκεῦος) aliquod plene per omnia formatur, concinnatur, adornatur, ut sit elaboratum, perfectum et expolitum ad suos usus: sic enim Deus in hominis corpus ex limo plasmatum infudit animam rationalem, eique sapientiam indidit, ut homo esset perfectus et idoneus ad regendum orbem. Prima ergo est hæc ratio, q. d. Domine, qui ineffabili tua sapientia Adamum creasti velut regem mundi, ut dominaretur cæteris creaturis, ne illæ ratione æque ac rectore destitutæ inter se confligerent, aut carerent debita subordinatione, dispositione et gubernatione, ideoque Adamum, ut idipsum præstaret, sapientia tua ipsi indita adornasti et instruxisti; quæso te, ut eamdem mihi quoque indas et communices: me enim constituisti regem Israelis, id est

gis, II Paralipom., XIX, 6. Unde Job cap. XXXIV, vers. 14: «Si direxerit, inquit, ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.» Addit noster Lorinus rectitudinem vel directionem cordis posse significare promptitudinem, ac quasi explanationem et levitatem asperitati, hæsitationi et obscuritati contrariam: multi enim in judicando sunt obscuri, implexi, hæsitantes, tardi, asperi, cum judex debeat esse clarus, resolutus, expeditus, planus, æquus et facilis. Hinc tropologice infert Cantacuzenus: Ille, inquit, erit perfectus rex, qui ex prima mundi administratione et regno homini a Deo commendato, rationem addiscit gubernandi in æquitate, id est, sancte quoad se; in justitia, quoad cognoscendas aliorum naturas atque necessitates, ad reddendum unicuique quod suum est, instar Adami cognoscentis singula, et dominantis in omnia; et in directione cordis, se omniaque sua conferentis in veri Dei religionem et cultum: hoc enim affert cor rectum, rectus enim illud totum, quantum quantum est, dirigit in Deum.


4. DA MIHI SEDIUM TUARUM ASSISTRICEM SAPIENTIAM. — Syrus, da mihi sapientiam a conspectu sedis tuæ; Arabicus, da mihi sapientiam eorum qui frequentant te; græce, δός μοι τὴν τῶν σῶν θρόνων πάρεδρον σοφίαν, id est, da mihi tuorum thronorum paredram, id est assidentem sapientiam. Cantacuzenus per thronos accipit tertium ordinem angelorum primæ hierarchiæ, qui vocantur throni: his enim insidet Deus post seraphim et cherubim, juxta illud Psalm. LXXIX, 2: «Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim.» Magis ad litteram per thronos accipias sedes regales, reges enim sedent in thronis regiis; unde in iisdem metaphorice sedere dicitur Deus, qui est Rex regum et Dominus dominantium; quo significatur summa et eminentissima Dei potestas et dominium in omnes reges et principes, imo in omnes angelos totumque orbem.

Assistricem. — Græce, πάρεδρον. Alludit ad assessores jurisperitos, qui ex veteri more dantur judicibus junioribus vel imperitioribus, ut ex eorum admonitu sententiam rectam dicant: hi enim vocabantur πάρεδροι; deinde συγκάθεδροι, teste Ulpiano, ff De Excus. lib. X, et Modestino, ff De Offic. Asses. lib. I; nisi malis alludi ad angelos vel genios paredros: sic enim reges habent suos archangelos paredros, qui eos in regendo dirigant. Unde Michael archangelus erat paredrus Hebræorum, alius archangelus erat paredrus Græcorum, alius Persarum, Daniel X, 13. Sic et Socrati suus fuit genius paredrus, id est angelus vel dæmon, cujus consilio omnia agebat, teste Platone et Laertio in ejus Vita: sic magi habent paredros dæmones, qui eis arcana revelant: sic S. Irenæus, libro I, cap. IX et XX, docet Simonem Magum et Marcum habuisse genios paredros, qui utique non alii erant quam dæmones familiares; qualem etiam se habuisse asseruit Lutherus, lib. De Missa angulari, et Zuinglius, lib. De Supplemento Eucharistiæ, et Calvinus, epist. ad Bucerum. A Bucero enim monitus ipse ut conviciis abstineret, respondit hunc sui non ingenii, sed genii esse morbum: vide Fevardentium in Irenæum loco jam citato, ubi variis ex antiquitate exemplis docet quod, sicut Ecclesiæ paredrus adest Spiritus Sanctus et sapientia, sic et hæresiarcharum paredrus assideat dæmon.

Est prosopopœia: sapientiæ enim hic datur persona, quasi angeli vel consiliarii, qui Deo assistat, ut sapienter omnia disponat, ac ab eo mittatur in terram, præsertim ad reges et principes, ut eos dirigat doceatque sapienter munus suum obire, ac subditos regere, Prov. I, 20; Job XXVIII, 12. Sic poetæ fingunt Jovi assidere Δίκην, id est æquitatem et justitiam, quam velut virginem integram asserunt esse deam judiciorum præsidem, quod lites dirimat et decidat; unde Aristoteles, lib. De Mundo: Deus, ait, e vestigio comitem habet justitiæ præsidem, quam Diken nominant, divinæ legis vindicem, simul ac quidquam sanctionum ejus prætermissum est.

Orat ergo Salomon dicitque: Da, Domine, ut sapientia, quæ tibi quasi summo omnium gubernatori assistit, mihi quoque regi consilii indigo assistat, tam in regendo, quam in jure dicendo: nam sine sapientiæ consilio reges nihil agere, nihil decernere debent. Da igitur mihi illam velut πάρεδρον, imo πρόεδρον, id est præsidem et antistitem, quæ mecum in solio regali sedeat, imo sola illud occupet: lubens enim omne illud ipsi cedam, ut juxta eam considentem, ego velut discipulus asstem. Continue ergo mihi adsit, adsideat et præsideat, nec unquam a meo latere discedat, ut ejus magisterio erudiar, et discam quid dicere, quid decernere, quid judicare debeam: illi enim velut magistræ in disciplinam me dedo, ipsi ut reginæ me subdo; illa ergo ceu regina a dextris mihi assistat, meque in omnibus regat et dirigat, necubi errem aut cespitem.


ET NOLI ME REPROBARE A PUERIS TUIS. — Puer in Scriptura vel filium vel servum significat, electum et dilectum; sensus ergo est, q. d. Noli me rejicere ex numero filiorum et famulorum tuorum, quos velut tibi dilectos tua sapientia donasti et dotasti: nam ego sum tibi filiusfamilias, natus ex ancilla tua, ut sequitur. Jam primo, Cantacuzenus per pueros accipit angelos, præsertim supremos Deo assistentes, puta cherubinos (qui a scientia et sapientia nomen acceperunt) et seraphinos, qui a Deo lumen accipiunt, quo alios inferiores illuminent: hi enim sunt proximi Deo; quasi primi ejus familiæ pueri, id est filii vel famuli. Simili enim modo optat Salomon pro tanto regis munere, instar angeli cherubini et seraphini, Deo familiarissimus esse, et lumen ab illo accipere, quod in sibi subditos et populares refundat. Secundo, et magis ad litteram, per pueros accipias patres et patriarchas divinorum scientia

repletur multis miseriis;» unde statim subditur: «Homo infirmus, et exigui temporis.» Secunda est hæc ratio, qua Salomon urget, et jure servitutis obstringit Deum ad dandam sibi sapientiam, q. d. Ego in familia tua dego, et inter domesticos tuos censeor, imo quasi verna in tui obsequio et servitute natus sum, quasi fidelium parentum te colentium fidelis filius, verusque tui cultor, sed ancillæ miseræ miser filius. Tua ergo interest ut ego servus tuus sapiam, et sapienter negotia mihi a te commissa administrem: heri enim honor, utilitas et lucrum pendent ex servi sapientia et industria, si scilicet solerter res ejus obeat, administret et peragat; unde officium servi allegans David orat, Psalm. CXVIII, 123: «Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.» Heri enim est servo de necessariis providere; provide ergo mihi de sapientia necessaria ad regendum. Porro Salomon in hac oratione ita se amatorem sapientiæ cupidum prodit, ut eam tamen jam magna ex parte videatur consecutus (hæ enim rationes ejus sapientissimæ sunt), perinde ac is, qui amorem Dei a Deo ardentissimis votis efflagitat, amoris divini jam compos est: is enim in eo inhabitans, ipsum ad tam ardentem postulationem exstimulat, summe desiderans ut in dies magnis incrementis augeatur et inardescat.

præstantes, puta Abraham, Isaac, Jacob, Davidem, etc., cum quibus etiam ut annumeretur velut filius et hæres, ac sapientiæ dono insigniatur, Salomon obsecrat. Tertio, alii apposite per pueros accipiunt reges, judices et principes, qui familiares Dei esse videntur, et quasi a secretis, a consiliis, quibus cum providentiæ suæ arcana communicat, juxta illud, Psal. LXXXI, 1: «Deus stetit in synagoga deorum (hebraice, elohim, id est principum et judicum), in medio autem deos dijudicat.» Principes ergo et judices sunt pueri e familia elohim, id est Dei omnia judicantis et gubernantis, ut sensus sit, q. d. Soles, o Domine Deus, regibus assistricem tuam communicare sapientiam, uti Davidi patri meo communicasti; noli ergo mihi ejus filio et hæredi, pariterque regi eam denegare, ne ineptus sim qui Israelem regam, ac regio munere et nomine indignus inveniar. Noli ergo me gradu hoc, ordine et potestate movere; noli me ejicere, abdicare, ac veluti censura notare, præterire, et inter ejectos præteritosque censere: hoc enim est ἀποδοκιμάσαι. Unde senatores, qui ob insipientiam culpamve senatu submovebantur, vocabantur ἀποδεδοκιμασμένοι, testibus Festo et Budæo in Comment. linguæ græcæ, part. 68. Orat ergo ne ex regum sapientium albo reprobetur et eradatur ob imperitiam; ignorantiam vel insipientiam, velut indignus et rejectaneus, juxta illud Isai. XXXII, 5: «Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps; neque fraudulentus appellabitur, major: stultus enim fatua loquetur, etc.»

Tropologice: «Noli me reprobare a pueris tuis,» id est, ne sinas me labi in peccatum, ut priver tua gratia ac statu graduque filiorum Dei, fiamque servus et mancipium diaboli, ac fomes mortis et gehennæ: ita noster Alvarez de Paz, De Vita spirituali, lib. I, part. VII: Quid est, inquit, noli me reprobare a pueris, nisi noli permittere ut a sapientia derelictus, quæ omnis bonitatis est fons, servi et amici tui, o Domine, dignitatem amittam? nam sine sapientia, id est sine luce divinitus indita, nec peccatum agnosco, unde nec detestor; nec virtutis decorem video, unde nec amo, nec sequor, nec amplector; non est autem aliquis servus tuus et amicus tuus, sine odio peccatorum, sine amore virtutum.


5. QUONIAM SERVUS TUUS SUM EGO, ET FILIUS ANCILLÆ TUÆ. — Puta Bethsabee, quæ post adulterium cum Davide pœnitens probam vitam duxit, nec tantum sapientiæ, sed et prophetiæ spiritu a Deo dotata fuit, uti ostendi Proverb. XXXI, 1: usurpat verba patris sui Davidis Psalm. CXV, 6. Rursum et potius per to ancillæ insinuat suam infirmitatem, et sapientiæ necessitatem, q. d. Ego sum «filius ancillæ tuæ,» id est mulieris miseræ, ex qua tanquam ex fonte quidquid infirmitatis, aut imbecillitatis, vel ignorantiæ est in me, profectum est: nam, ut dixit Job, cap. XIV, vers. 1: «Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis;»

Tropologice rex et princeps, qui servit Deo, subditorum quoque se servum agnoscat, ut eorum commodis serviat: qui enim serviunt Deo, serviunt et proximo propter Deum; hinc Pontifex vocat se servum servorum Dei. Allegorice Christus, quatenus homo, est servus Dei, Isai. XLIX, 3, et filius B. Virginis, quæ se vocat ancillam Dei, Luc. I, 38: ita Glossa Interlinearis.


HOMO INFIRMUS, ET EXIGUI TEMPORIS, ET MINOR AD INTELLECTUM JUDICII ET LEGUM. — Infirmus, græce ἀσθενής, id est debilis viribus, tum corporis, tum animi, præsertim judicii, ingenii, fortitudinis et constantiæ ad resistendum potentibus pauperes opprimentibus, ac ad ferendum tot tantaque regni onera. Et exigui temporis, tum quia Salomon juvenis sub annum ætatis vicesimum iniit regnum, cum sapientiam a Deo postulavit, uti hic postulat; unde ipse pro ea orans ait, III Reg. III, 7: «Ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum,» hoc est, quid agam, quomodo remordiar, quomodo finiam nescio: modicam enim et pauci temporis habet experientiam, et consequenter modicum prudentiæ et sapientiæ: hanc enim parit experientia, tum quia vita mea brevis est, ideoque non sufficit ad addiscendam sapientiam tam variam et multiplicem, quæ requiritur ad gubernandum, juxta illud Hippocratis: «Ars longa, vita brevis.» Unde Tigurina vertit, brevique tempore duraturus, et minor ad intellectum judicii et legum. Vatablus, adeoque junior, quam ut justitiam legesque possim intelligere. Rursum et potius minor,

idque satis insinuatur I Paralip. XXIX, 1: quare licet ætate esset minor, prælatum tamen fuisse Adoniæ cæterisque fratribus natu majoribus, ideoque unum ipsum e populo Dei electo fuisse electissimum, unus enim ex omnibus electus fuit in regem populi a Deo selecti et dilecti, quem proinde Deus hic vocat suos filios et filias; quo significat eum ipsos regere debere non ut tyrannum, nec tam ut regem, quam ut patrem, et patrem filiorum Dei, hoc est magno amore, cura et reverentia. Quocirca ex hac electione Salomon Deum urget ad dandam sibi sapientiam, q. d. Tu, Domine, me elegisti in regem Israelis, tuum ergo est dare mihi sapientiam ad hoc regimen, non tantum necessariam, sed et utilem commodamque. Hinc rursum patet hunc librum esse Salomonis, eo modo et sensu, quo in Proœmio exposui.

Moraliter hic disce fidelis et christiani esse regere Israelem, id est populum Dei, ut in Dei lege, cultu, obsequio eum contineat et promoveat, dirigatque ad veram salutem et felicitatem æternam. Hujus rei causa voluit Deus Salomonem ædificare sibi templum ut in eo coleretur, ut sequitur, adeoque templi fabrica præcipuum fuit Salomonis opus, ob quod Deus eum videtur regem creasse. Regum ergo fidelium est primo religionem, deinde justitiam et rempublicam curare et stabilire: hujus enim basis et columen est religio et pietas. Ita fecere Constantinus magnus, Theodosius, Carolus Magnus, etc., qui proinde felicissimi et gloriosissimi evasere. Ut alios taceam, hac in re enituit olim Angliæ regum devotio, qui regnum Angliæ Ecclesiæ et Pontifici Romano subjecerunt, ac tributarium effecerunt: ita ad Leonem IV Pontificem sanctitate illustrem, qui vita functus est anno Domini 855, ex Anglia venit Agelolphus rex cum filio, regnumque suum Romanæ Ecclesiæ, singulis familiis nummo aureo in singulos annos imposito, tributarium fecit: ita Platina, Baronius et alii. S. Richardus Angliæ rex, dimisso regno, ac filiis apud S. Bonifacium Moguntiæ relictis, vili vestitu incognitus peregrinatus est, Romamque contendit; sed in itinere morbo correptus, Lucæ vita functus, ad cœleste regnum migravit anno Domini 771, ac miraculis claruit. Ita rex patriæ exsul factus, mundi spretore, et sui contemptor, regiam coronam pro æterna vita deposuit, ac purpuram cum sacco commutavit. Filii ejus fuere S. Willibaldus, qui deinde creatus est episcopus Eistatetensis, et alter Winibaldus electus abbas Heidenhemensis; filia vero Walpurga facta monialis, creata est abbatissa, atque omnes ob præclare gesta sanctorum Catalogo ascripti sunt. Ita habet ejus Vita, et Arnoldus Wion in Ligno vitæ lib. IV, Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, et alii. Eduardus III, Angliæ rex, adeo in Deum et Ecclesiam Romanam pius exstitit, ut cœleste a Deo privilegium acceperit, illudque velut hæreditarium ad

græce, ἥττων, id est minus sufficiens, et succumbens intelligentiæ judicii et legum, id est imbecillior quam ut judicia et leges possim intelligere, quibus regem instructum esse oportet. Regem enim Israel oportebat nosse omnes leges Dei, morales, ceremoniales et præsertim judiciales (juxta has enim judicare debebat), uti jubet Deus, Deuter. XVII, 18, et Josue I, 8. Adde his leges municipales et jus consuetudinum, ac similia, quorum rex et judex peritus esse debet. Porro leges a Deo Judæis in Pentateucho sancitas dividunt Hebræi in affirmativas, easque numerant 248, et negativas, easque numerant 365, teste R. Mose in Duce Dubiorum, cap. LVI et LVII. Est hæc tertia ratio urgens Deum ad dandam sapientiam, petita ex humili confessione propriæ infirmitatis, indigentiæ et necessitatis: confitetur enim suam ignorantiam, ut sapientiam nanciscatur: nam «oratio humiliantis se penetrat nubes.» Eccli. XXXV, 21.

Moraliter Cantacuzenus censet dici hominem infirmum et minorem ad intellectum judicii et legum, quoniam ex quo semel legem transgressus est, tum ad servandam legem, tum ad exigendam legis observationem imbecillus et inefficax est; ergo sapientia, quæ legem servare docet, eadem ipsa bene imperare docet; quæ a subditis legem exigit, prius illam exigit ab ipso exactore, cui prius imperat facienda, quam subditis.


6. ET SI QUIS ERIT CONSUMMATUS INTER FILIOS HOMINUM, SI AB ILLO ABFUERIT SAPIENTIA TUA, IN NIHILUM COMPUTABITUR. — Est hæc quarta ratio petita a necessitate sapientiæ, q. d. Sapientia a Deo homini, præsertim principi necessaria est, ut, licet sit vir, imo senex, omnibus corporis animique dotibus instructus; si tamen careat sapientia, nullius sit pretii, et nihili æstimandus; quanto magis ergo mihi, qui juvenis sum infirmus, inexpertus, omniumque indigus, opus est sapientia? Huic affinis est gnome cap. XIII, vers. 1: «Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei:» qui enim Deum practice noscit, hic vere sapiens est, vere magnus, vere beatus, licet cætera nesciat; qui vero Deum practice nescit, nihil scit, etiamsi cætera sciat; unde illud:


7. TU ELEGISTI ME REGEM POPULO TUO, ET JUDICEM FILIORUM TUORUM ET FILIARUM. — Quinta et potissima est hæc ratio, quod Salomon a Deo electus sit rex non gentilium, sed Israelis, id est populi sapientis, fidelis et religiosi: quare regem populo longe sapientiorem, fideliorem et religiosiorem esse oportebat, ut populum in sapientia, fide et religione promoveret, alioqui grave scandalum illi daturus et grave supplicium in Dei judicio manuum tactu sanent strumas, annulisque certo ritu consecratis, membrorum stupori medeantur, teste Polydoro Virgilio, lib. VIII. Denique Anglia pios reges in Sanctorum catalogum adscriptos, numerat duos Eduardos, Edmundum martyrem, duos Ethelbertos, Oswaldum, Chenelmum, et Richardum jam recensitum. Qui præsens Angliæ schisma spectat, annon jure exclamet: «O domus antiqua, quam dispare domino dominaris!» Considerent hæc Angli, et postliminio ad avitam patrum fidem, pietatem, felicitatem et gloriam revertantur. Legant ampla duodecim privilegia, olim Angliæ regibus catholicis a Deo concessa, quibus jam per hæresim privati sunt, apud Thomam Bozium, De Signis Ecclesiæ, signo 92, lib. XXI.


8. ET DIXISTI ME ÆDIFICARE TEMPLUM IN MONTE SANCTO TUO, ET IN CIVITATE HABITATIONIS TUÆ ALTARE; SIMILITUDINEM TABERNACULI SANCTI TUI, QUOD PRÆPARASTI AB INITIO. — Sexta est hæc ratio, quod Salomon a Deo jussus sit ædificare ipsi templum, juxta ideam a Deo Mosi in fabrica tabernaculi præscriptam; ejus ergo symmetriæ, id est proportiones et dimensiones, per omnia fuere divinæ: quare ad hoc fabricandum magna opus erat sapientia. Montem sanctum vocat montem Moria, quem sanctificavit Abraham, offerendo in eo filium Isaac; et postea Christus, dum in ejus colle, puta in Calvaria, seipsum Deo obtulit ad nostram redemptionem et sanctificationem. Vide dicta Genes. XXII, 14.

altitudinis:» vide dicta Exod. XXV et seq. Porro templum erat domus Dei et imago cœli, in quo Deus colebatur assiduis victimis et thure, sive thymiamite; idem erat imago regni sacri et divini: in templo enim Deus, velut in suo regno regnabat, omniaque suis legibus et ceremoniis dirigebat ad sui cultum, et populi religionem. Quare jussit Deus Salomoni fabricare templum, ut ex eo acciperet ideam regnandi: nam in templo omnia erant suis locis, ordinibus, gradibus concinne et religiose disposita; ac pontifex, velut vicerex Dei, imperabat tot millibus sacerdotum et levitarum, atque laicis omnibus ad templum venientibus, adeo ut aspicere levitarum et sacerdotum ordines idem esset, ac cernere militum sacrorum aciem optime ordinatam; hinc in templo summa erat quies, summa pax, summa unio, quæ omnia in regno imitari et procurare debet rex. Vide nostrum Vilalpandum, tom. II De Templo, part. II, lib. V, disp. 2, cap. XXIX, XXX et XXXI, ubi docet templum habuisse similitudinem tabernaculi et castrametationis populi, idem quoque ad similitudinem mundi, cœli et hominis exstructum fuisse.

SIMILITUDINEM (Græce μίμημα, id est imitationem) TABERNACULI SANCTI TUI, QUOD PRÆPARASTI (id est prius parasti, et jam ante fabricasti) AB INITIO — Synagogæ institutæ, quando scilicet per Mosen populum hunc ex Ægypto eduxisti, tibique in ecclesiam selegisti, q. d. Jussisti me ædificare templum ad instar tabernaculi, quod Moses fabricavit, juxta ideam ipsi a te in monte Sina ostensam. Exod. XXV, 9 et seq. Tabernaculi duæ erant partes, Sanctum et Sanctum sanctorum: in Sancto erat altare thymiamatis, candelabrum septem calamis et lucernis lucens, et mensa panum propositionis; in Sancto sanctorum erat arca testamenti (in qua erant tabulæ Decalogi digito Dei inscriptæ, virga Aaron, et juxta eam manna) cum cherubim, et propitiatorio. Ante Sanctum sub dio erat altare holocaustorum, in quo Deo mactabantur victimæ; unde præ cæteris meminit hic altaris, quia illud erat præcipuum templi decus et instrumentum ad sacrificandum colendumque Deum. Porro altare Mosis in tabernaculo habebat quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine; verum Salomon pro toto Israele, imo pro exteris e toto orbe religionis ergo ad templum confluentibus, majus et capacius altare erexit, servata tamen proportione altaris tabernaculi: nam, ut dicitur II Paral. IV, 1: «Fecit altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum


9. ET TECUM SAPIENTIA TUA, QUÆ NOVIT OPERA TUA, QUÆ ET AFFUIT TUNC CUM ORBEM TERRARUM FACERES, ET SCIEBAT QUID ESSET PLACITUM OCULIS TUIS, ET QUID DIRECTUM IN PRÆCEPTIS TUIS. — To tua non est in Græco. Nonnulli hanc gnomen absolute sine nexu, ut per se consistentem accipiunt, q. d. Ac tecum, o Domine, ab olitanis temporibus erat sapientia, quæ novit opera tua; et tibi adfuit cum orbem creares, uti ipsa de se profitetur Proverb. VIII, 27: «Quando præparabat cœlos, aderam, etc., cum eo eram cuncta componens;» hebraice אמון amon, id est eram apud Deum, quasi alumnus et nutritius creaturarum, eas alendo, fovendo, gubernando. Illam ergo mitte e cœlis ad me, ut mihi pariter sit amon, id est nutritius et rector.

Verum aptius græcoque consonantius, alii hanc gnomen nectunt præcedenti, puta fabricæ tabernaculi, q. d. Tu, Domine, olim fabricasti tabernaculum per Mosem, et nunc templum per me Salomonem, ac tecum idipsum fabricavit sapientia tua: hæc enim tibi suggessit ideam et exemplar pulcherrimum tabernaculi et templi, juxta quam ædificares illud. Hæc enim «novit opera tua,» id est operum tuorum rationem, formam, dispositionem, æque ac scopum et finem; unde eadem tibi «affuit tunc, cum orbem terrarum faceres.» Meminit fabricæ orbis, quia hæc fuit idea fabricæ templi; mundus enim est imago templi; ac templum vicissim est quasi parvus mundus, unde illud cap. XVIII, 24: «In veste poderis, etc., totus erat orbis terrarum.» Hinc sicut templum, sic et mundus est domus angusta Dei, et, ut Philo ait: «Mundus est templum sanctum Domini.» Rursum, sicut sapientia primitus condiderat et disposuerat mundum quasi regnum, in quo Adam, sive homo, velut rex, om-

nibus creaturis dominaretur sobrie, modeste, sancte, juste et religiose, uti dixit vers. 3: sic eadem hic designat et disponit templum, sive ecclesiam Israel velut regnum, in quo regnet Salomon pacifice, pie et juste. Quare eamdem sapientiam ad perficiendam templi fabricam æque ac ad regni regimen jure sibi deposcit Salomon, præsertim cum eamdem olim Deus indiderit Beseleel et Ooliab architectis ad fabricandum tabernaculum, Exod. XXXI, 2.

Et sciebat (id est olim Sapientia sciebat, cum orbem conderet, et etiamnum scit) quid (sit) PLACITUM OCULIS TUIS, ET QUID DIRECTUM (græce εὐθές, id est rectum) IN PRÆCEPTIS TUIS, — id est, quid rectissime velis, decernas, jubeas et præcipias, quasi dicat: Da ergo et mihi hanc sapientiam, ut sciam quid tibi sit placitum gratumque, quidque directe voluntati tuæ, legi et præceptis concordet et consonet, ut idipsum tum in fabricando templo, tum in administrando regno exacte sequar et exsequar. Pro placitum græce est ἀρεστόν, unde gallicum arrêt, id est decretum Curiæ, sive placitum: significat sapientiam habere absolutissimam cognitionem voluntatis divinæ, atque consiliorum et præceptorum ejus, quæ vel nobis dedit, vel rebus a se factis indidit.


10. MITTE ILLAM DE CŒLIS SANCTIS TUIS, ET A SEDE MAGNITUDINIS TUÆ. — Græce, et a throno gloriæ tuæ mitte illam: To enim mitte repetit, ut ardorem desiderii significet. Anthropopathōs hæc dicuntur: Deus enim, cum sit purissimus spiritus, non eget throno, nec in eo sedere potest, cum hoc sit corporum; thronus gloriæ ergo vocatur locus, puta celsitudo cœli empyrei, ubi Deus beatis gloriam suam ostendit et communicat. Inducitur ergo hic sapientia ut persona sapientissima, quæ throno Dei assistat, illique suggerat omnia quæ agenda sunt, ac deinde eadem sapientissime exsequatur. Eamdem sibi mitti postulat Salomon, ut throno suo in terris assistat secum, seque in regendo dirigat, ut sciat quid agendum sit, ac deinde idipsum sapienter secum exsequatur: sapientiæ enim duæ sunt partes, prima, prudenter rem mente concipere et designare; secunda, rem sapienter conceptam sapienter exsequi et peragere. His omnibus significat se obsecrare, ut Deus increata sua sapientia sibi assistat, ejusque rivulum et radium, scilicet sapientiam creatam, menti suæ aspiret et indat, ut prudenter omnia prospiciat, ordinet et perficiat, tum quæ ad templi fabricam, tum quæ ad populi gubernationem spectant; certus nihil operari sine illa, ac per illam omnia referre ad Dei gloriam, ac suam populique salutem.

Symbolice, petit Salomon sibi mitti Filium, cui ceu Verbo attribuitur sapientia, ut eam se doceat: ita D. Thomas, I part., Quæst. XLIII, art. 5: nam «mitti personam divinam, ait, ad aliquem per invisibilem gratiam, significat novum modum inhabitandi illius personæ, et originem ejus ab alia,» quod scilicet Filius oriatur et gignatur a Patre: vide ibidem scholasticos et Magistrum, lib. I Sentent. dist. 14 et seq. Deus Pater enim per Filium sapientiam, gratiam, omneque bonum nobis elargitur: hac de causa Ecclesia omnes suas orationes et collectas ad Deum Patrem concludit hac forma: «Per Dominum nostrum Jesum Christum,» etc. Cujus consuetudinis origo antiquissima est, ut patet ex Canone Missæ, cujus auctor perhibetur S. Petrus; in eo enim omnes orationes clauduntur hoc modo: «Per Christum Dominum nostrum.» Idem videre est in Liturgia S. Jacobi et S. Marci, licet non tam crebro quam in Canone. Initium et radix hujus formulæ fuit illud dictum Christi, Joan. XVI, 24: «Petite (in nomine meo) et accipietis;» et ibid. vers. 23 et seq.: «Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis;» unde Christi præceptum secutus S. Paulus ita sancit, Hebr. XIII, 15: «Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus;» et alibi passim docet Christum esse nostrum mediatorem apud Patrem, intercedere pro nobis, etc.; unde ipse crebro et alternis sæpe versibus interponit et ingeminat nomen Jesu Christi. Idem fecit S. Petrus cæterique apostoli. Postea vero, cum Pelagius hæresiarcha tempore S. Augustini gratiæ Christi detraheret, Ecclesia ut illum confutaret, omnes plane orationes concludit: «Per Dominum nostrum Jesum Christum,» etc.; itaque fecit S. Gregorius, qui plurimas officii ecclesiastici collectas composuit, ut patet ex ejus Antiphonario: plura vide apud Amalarium, Walafridum, Durandum, et cæteros qui de Officiis ecclesiasticis scripsere.

Subtiliter S. Bonaventura: «Sapientia increata, inquit, dicitur esse in sinu Patris, gigni ex utero, ex ore procedere: primum, propter occultationem; secundum, propter consubstantialitatem; tertium, propter manifestationem; at de cœlo mitti, propter illuminationem; sedere in anima, propter tranquillitatem.»


UT MECUM SIT, ET MECUM LABORET, UT SCIAM QUID ACCEPTUM SIT APUD TE. — Et ubi scivero, exsequar. Græce, ἵνα συμπαροῦσά μοι κοπιάσῃ, id est ut simul præsens, vel assistens mihi laboret, id est mecum laboret, vel collaboret, ut legit Cantacuzenus: sapientia enim et gratia Dei, non sola operatur bonum opus, ut vult Calvinus, sed simul cum mente et libero arbitrio hominis, cui illa cooperatur: a gratia enim habet opus, quod sit sanctum gratumque Deo; a libero vero arbitrio, quod sit humanum et liberum; unde hac alludens Paulus: «Abundantius, ait, omnibus laboravi, non ego autem (solus), sed gratia Dei mecum,» I Corinth. XV, 10, hoc est, ut explicat S. Augustinus, lib. De Gratia et libero arbitrio, cap. XV: «Non autem ego, sed gratia Dei mecum, ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo.» Græcum κοπιάσῃ significat laborem cum molestia et fatigatione: per hanc enim homini paranda

est virtuti, et servorum proprium est (qualem se vers. 5 professus est) assidue pro domino laborare. Postulat ergo sapientiam, ut non tantum mecum laboret, sed et doceat laborare, et labori præsit, laboremque urgeat et exigat; unde noster Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. VI, num. 3, censet hoc esse metaphoram a magistris operum, qui laborantibus servis insistunt, opus exigunt, et labori continuando incumbunt, nec sinunt servos vel dormitare vel segniter agere: dicit ergo: Ne me in obeundo regio munere torpere aut dormitare sinas, cum qui regnant, rem et officium Dei agant. Exigat ergo a me sapientia pensum laboris, me urgeat, et sicut ego rex medius sum in populo, instar magistri operum et inspectoris lustrantis subditos suos et ad opus exsequendum urgentis, atque ita videor laborare cum eis: ita cum ego «servus tuus sim,» ut labore opus tuum exsequar, assigna mihi sapientiam instar magistrae, assistricis et inspectatricis. Sapientia ergo similis est regi vel reginae apum, quæ assidue obambulet alvearia perlustrans, ut omnes apes ad assiduos labores urgeat, quæ jugiter fingant favos quasi domos, in iisque mel faciant et recondant.

et fabricæ templi. Secundum, in exsequendo et operando prudentia, discretio, regula, norma et modus, quem significat to sobrie, græce σεφρόνως, id est moderate, discrete, sapienter, prudenter; postulat ergo auream mediocritatem, quæ omnium actionum nostrarum debet esse norma: hæc enim modum præscribit operationi, ne remissius aut ardentius quis operi incumbat, quam recta ratio flagitat. Tertium est, actionis et operis custodia, ne ab hoste vel alia causa impediatur: hanc enim præstat pervigil sapientiæ providentia; indeque potentia, quæ omnia impedimenta solerter prævidet, et potenter discutit.


12. ET ERUNT ACCEPTA (Deo et hominibus) OPERA MEA, ET DISPONAM (moderabor, administrabo, gubernabo, ut dixi vers. 3: græce, διακρινῶ, id est dijudicabo, hoc est jus suum cuique tribuam, est enim hoc verbum forense et judiciale) POPULUM TUUM JUSTE, ET ERO DIGNUS SEDIUM (græce, thronorum) PATRIS MEI. — Sedes sive throni in plurali, notant multas provincias et judiciorum tribunalia, quibus per suos judices et præfectos præsidebat Salomon, optat ergo illa omnia a sapientia dirigi, quia omnium ei cura ex officio incumbebat, ut imitetur Davidem patrem suum, qui sapienter et sancte Israelem totum gubernarat; nam sæpe filii a parentum, præsertim principum, virtute et moribus degenerant, cujus rei causam dedi in Proverbiis; unde illud: «Heroum filii noxæ;» et illud Homeri, II Odyss.:


11. SCIT ENIM ILLA OMNIA, ET INTELLIGIT, ET DEDUCET ME IN OPERIBUS MEIS SOBRIE, ET CUSTODIET ME IN SUA POTENTIA. — Græce, in sua gloria, id est gloriosa potentia, nam, ut ait Sallustius, Proœmio in Catilinam: «In maximo imperio maxima est gloria,» q. d. Sapientia me custodiet per suam potentem gloriam et majestatem, ut gloriam sibi comparet vel ex meis actionibus, vel ex mei gubernatione et custodia, ut scilicet Deus gloriosus appareat in suo ministro. Tria hic munia sapientiæ notat, eaque sibi dari deposcit, primum est scientia et intelligentia rerum agendarum, sive per virtutem, sive per artem, puta architectonicæ


13. Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? AUT QUIS POTERIT COGITARE QUID VELIT DEUS? — Septima est hæc ratio petita a celsitudine Dei, q. d. Rex a Deo constitutus est ejus in terris vicarius et interpres, quare ex Dei voluntate et mente populum regat oportet; at quomodo illam adeo arcanam expiscabitur et resciet, nisi internuncia ejus sapientia? illam ergo, o Domine, mitte ad me. Ad hanc gnomen allusit, imo eam quasi citavit S. Paulus, Roman. XI, 34, dicens: «Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?» et I Cor. II, 16: «Quis enim cognovit sensum Domini?»

mini?» hinc Moses in omnibus dubiis populi regimen concernentibus, confugiebat ad tabernaculum, ibique Deum consulebat, et ab eo responsa accipiebat; idem a Deo jubetur facere Josue per pontificem Eleazarum, Num. XXVII, 21. Utrumque imitentur principes et prælati, ut in rebus perplexis Deum per orationem consulant.

Pulchre hunc locum perurget S. Cyprianus, De Singular. cleric., docetque Dei consilium et voluntatem unicam esse justitiæ normam, justique regiminis formam: sic enim ait: «Cujus (Dei) ita sunt mandata servanda, ut si aliquid jusserit, quod secundum homines injustum esse videatur, justum credatur et fiat, et si justum jusserit, justum reputetur et fiat; cum sine justitia non possit esse, quod mandat, qui potens est injustitiam justificando vocare justitiam; et justitiam reprobando injustitiam probare transversam, cujus voluntas est sola et vera justitia.» Rationem subdit: «Si enim totum quod gerimus ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc solum erit justum, quidquid voluerit, et jusserit, et probaverit Deus, cui placere gestimus: nam cum servi non possint a semetipsis scire, quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia; et utique homines hominum similium sibi non valeant utilitates agnoscere, nisi acceperint quod observent: multo magis mortales nesciunt immortalis Dei justitiam comprehendere, nisi ipse justitiarum suarum dignetur judicia demonstrare, sicut Salomon approbat, dicens Sapient. IX, 13: Quis enim hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.»


14. COGITATIONES ENIM MORTALIUM TIMIDÆ, ET INCERTÆ PROVIDENTIÆ NOSTRÆ. — Syrus, cogitationes enim mortalium imbecillæ, neque firmæ sunt conceptiones eorum; Arabicus, cogitationes mortalium eunt timores, et conceptiones, vel visiones eorum periculosæ. Probat homines, præsertim reges debere niti consilio sapientiæ et providentiæ Dei, eamque assidue implorare, ex eo quod hominum cogitationes, græce λογισμοί, id est ratiocinationes, discursus et consilia sint timida, græce δειλαί, id est misera, timida, debilia, ignava, ut metuant de rei successu, ideoque tarde et segniter eam aggrediantur et prosequantur, imo non audeant ardua tentare et moliri, præsertim quia nesciunt an Deus id velit et gratum habeat, ut conatus nostros secundet et prosperet.

ET INCERTÆ PROVIDENTIÆ NOSTRÆ. — Putamus enim nostris ratiunculis et consiliis invenire media ad rem conficiendam apposita, et in executione invenimus ea debilia, infirma, defectuosa, fallacia, ac in infelicem exitum desinere: quare consulere debemus Dei providentiam, utpote securam et certam, ab eaque toti pendere. Græce ἐπιφαλεῖς αἱ ἐπίνοιαι ἡμῶν, id est, fallaces nostræ opiniones, ut vertit Vatablus, quia nil fere certo scimus, sed tantum opinamur; alii, periculosæ adinventiones nostræ; alii, instabiles conceptiones nostræ; alii, periculo subjacent excogitata a nobis consilia: tum quia pendent a circumstantiis plurimis et sæpe ignotis; tum quia mille casibus et modis impediri evertique possunt; tum quia in discursu sæpe hallucinamur, et paralogizamus ex mentis debilitate et cæcitate. Hinc interpres S. Chrysostomi in Psal. CXLIII vertit, rationes hominum timidæ, et labiles inventiones eorum. Octava est hæc ratio, petita ab infirmitate, ignorantia et improvidentia hominis: hæc enim directione sapientiæ et providentiæ Dei indiget; unde prudenter Josaphat rex, II Paral. XX, 12: «Cum ignoremus, ait, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.»


15. CORPUS ENIM, QUOD CORRUMPITUR, AGGRAVAT ANIMAM, ET TERRENA INHABITATIO DEPRIMIT SENSUM MULTA COGITANTEM. — Syrus, corpus enim corruptionis gravius est animæ, vel grave est adversus animam; Arabicus, corpus corruptibile onerat animum, et terrenum habitaculum valde aggravat intellectum multiplicis sollicitudinis, vel anxietatis; græce, corpus enim corruptibile degravat animam (incorruptibilem), et terrenum habitaculum, sive tabernaculum, deprimit mentem πολυφροντίδα, id est, multarum curarum, multa curantem, ut legit S. Augustinus, lib. II Contra Julian. Pelag., et multis curis æstuantem. Dat causam, cur cogitationes hominum sint timidæ, et incertæ providentiæ, quia scilicet corpus degravat mentem, ut non videat verum spirituale, sed tantum umbras corporeas, quæ sæpe fallaces sunt, oculumque intuentis fallunt et decipiunt. Audi S. Bernardum, serm. De Septuaginta: «Sane non simpliciter corpus, sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam, Sapient. IX, 15, ut immunem ab hoc gravamine primi parentis animam noveris exstitisse, donec adhuc corpus gereret incorruptum. Nimirum in libertate posuit eum Deus, ut inter summa et infima versans, et in illa excederet sine difficultate, et ad hæc sine illecebra aut necessitate descenderet; illa penetrans naturali vivacitate et puritate mentis, hæc auctoritate dijudicans præsidentis. Denique adducta sunt animalia ad Adam, ut videret quid vocaret ea; non ipse aliqua curiositate ductus est, ut videret ea. Non sic in nobis libera ratio, sed undique ei luctandum est: sic enim et ab infimis visco quodam captiva tenetur, et a summis indigna repellitur, ut nec ab his sine dolore possit avelli, nec ad illa sine magno gemitu, vel raro queat admitti.»

morte hoc tabernaculum; corrugatur cutis, laxantur nervi, nutant pedes: ita Pineda in Job cap. XVIII, 14.

Corpus ergo aggravat animam et mentem, quia primo, eam uni rei, puta veritati et Deo, intentam, deorsum abstrahit ad res corporeas et sensibiles, eamque distrahit per varias imaginationes et phantasmata, quibus phantasia instar equi vagi in campo pabulum carpentis assidue oberrat, unde S. Augustinus, X Confess. cap. XL, ad uniendam cum Deo mentem suspirans: «Neque in his omnibus, ait, quæ percurro, consulens te, invenio tutum locum animæ meæ, nisi in te, quo colligantur sparsa mea, nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus, ad nescio quam dulcedinem; quæ si perficiatur in me, nescio quid erit, quod vita ista non erit. Sed recido in hæc ærumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat. Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo: miser utrobique.» Et Nazianzenus, in Carm. IX: Nunc, ait, cum collecta est ratio, jamque ipse senecta Ad metam accessi, miser heu, velut ebrius erro, Ac sæva obliquus pugna me deprimit anguis, Et recte consulta rapit furtimque palamque; Interdum mea mens ad regem fertur Olympi: Interdum in mundum devexo corpore vergit, A quo animæ graviter læsa est pars maxima nostræ.

Nunc, ait, cum collecta est ratio, jamque ipse senecta Ad metam accessi, miser heu, velut ebrius erro, Ac sæva obliquus pugna me deprimit anguis, Et recte consulta rapit furtimque palamque; Interdum mea mens ad regem fertur Olympi: Interdum in mundum devexo corpore vergit, A quo animæ graviter læsa est pars maxima nostræ.

verum, præsertim cæleste et divinum, degravari gravitate et pondere corporis, ac velut in somno variis phantasiis falsis et erroneis agitari, quibus offuscata dum credit et fidem adhibet, quasi nesciens et sopita decipitur, et in errorem inducitur, uti videmus fieri in phreneticis, et ebriis ac dormientibus: hi enim quod imaginantur et somniant, licet insulsum et stultum, verum tamen et prudens putant. Idem prorsus accidit homini vigilanti, præsertim curis et cupiditatibus æstuanti: cupiditates enim phantasiam ita afficiunt et imbuunt, ut quod illæ cupiunt, hoc phantasiæ pulchrum, verum et eligendum videatur: hinc sæpe bonus dormitat Homerus, mens scilicet alioqui sapiens obnubilatur, confunditur, hallucinatur et errat: videt enim rem quasi per nebulam et fumum vaporum, qui e stomacho ascendunt ad cerebrum, illudque miris phantasmatibus imbuunt, quibus res prorsus alia videtur, quam in seipsa sit; nam pro vera rei specie phantasia, indeque menti (quæ tota pendet a phantasia) obtruditur fictum falsumque phantasma, pro vera ratione sophisma, pro vero syllogismo paralogismus, pro certa scientia opinio apparens, sed fallax; quo fit ut homines subinde, dum maxime sibi sapere videntur, tum maxime desipiant.

TERRENA INHABITATIO (græce γεῶδες σκῆνος, id est terrenum tabernaculum; ita vocat corpus, in eo enim, quasi in tabernaculo, modico tempore habitat anima, quia in eo peregrina est tenditque ad cœlum, unde originem accepit; corpus vero, quia terreum, et ex terra factum, animam cœlestem ad terrena) DEPRIMIT. — «Sensum,» id est mentem πολυφροντίδα, id est multarum curarum vocat, multasque res meditantem, et multis curis agitatam, anxiam et sollicitam, qualis est regum et principum, quæ proinde hinc curis pressa, inde corporis pondere degravata, ponderi et errori succumbat oportet, nisi sapientiæ et gratiæ divinæ præsidio erigatur et fulciatur; quam proinde assidue implorandam docet Salomon. Huc alludens S. Paulus, II Cor. V, 1: «Scimus, ait, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cœlis, nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cœlo est, superindui cupientes:» vide ibi dicta. Hinc et Plato in Cratylo censet corpus dici σῶμα, quasi σῆμα, id est sepulcrum, tanquam in eo anima, ejusque vis quasi in tumulo sepulta jaceat; unde philosophus ille miseram animæ suæ sortem miserans: «Animula, inquit, sensitivum cadaver gestas.» Porro multiplex est analogia corporis et tabernaculi, nam instar tabernaculi corpus nostrum pelle tegitur, contra externas injurias cœli; nervis ceu funiculis distenditur; ossa velut malus aliave armamenta sustentant illud; clavorum instar, quibus figatur firmeurque, videntur pedes; avellitur

Vide Cassianum, Collat. XXIII, cap. VII. Secundo, quia corpus mentis aciem sua gravitate hebetat et obtundit, eamque sibi quasi similem, crassam, gravem et onerosam efficit, juxta illud Virgilii, VI Æneid.:

Noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus, moribundaque membra.

Tertio, quia eam fatigat et delassat, ut diu non possit continuare speculationem, orationem, meditationem: sicut lorica et arma Saulis degravabant et lassabant Davidem, ut non posset progredi. Quarto, quia eam suis phantasmatibus obnubilat, illudit et decipit, uti initio dixi: ad hæc corpus animæ quasi vincula et compedes injicit, ne sursum avolare possit. Quinto, quia cum mente appetitum et voluntatem ad bona spiritualia anhelantem, deprimit ad amanda sectandaque bona corporea, terrena et caduca; unde Apostolus gemens suspirat, Rom. VII, 23: «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Et sponsa, amore sponsi languens, ad eum suspirat, Cant. II, 17: «Donec aspiret dies» beatæ æternitatis, «et inclinentur umbræ» corporis et miseræ mortalitatis. Et Job, cap. VII, 20: «Factus sum, inquit, mihimetipsi gravis:» vide S. Prosperum, epist. ad Demetriad. non longe a fine, ubi docet

tentationes homini oboriri a corpore, ejusque concupiscentia degravante, sed eas vinci a charitate mentem ad Deum sublevante. Hinc videmus longe majorem partem hominum, per omnem pene vitam occupari circa corpus, ut illi de victu, vestitu, cæterisque commodis et voluptatibus provideant, ita ut parum et raro de anima, ejusque æterna salute cogitent.

Quocirca ex hac gnome S. Cyprianus De Singular. Cleric. suadet cavenda esse feminarum consortia, ne eis clerici cohabitent: «Tunc ergo, inquit, cavenda sunt feminæ participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimiter frequentia: quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis provocat, et illic parit fomenta peccandi, ubi pertractans commoda sua, temporalis vitæ cogitationibus senserit paululum relaxari, sicut Salomon asserit dicens, Sapient. IX, 15: Deprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem:» nam, ut solerter advertit S. Bernardus, serm. 81 in Cant., a peccato factum est, ut corpus quod corrumpitur aggravet animam; sed amore, non mole: nam quod surgere anima per se jam non potest, quæ per se cadere potuit, voluntas in causa est, quæ corrupti corporis vitiato ac vitioso amore languescens et jacens, amorem pariter justitiæ non admittit.» Deinde quomodo voluntas hæc fiat necessitas, pulchre declarat: «Ita nescio quo pravo et miro modo ipsa sibi voluntas, peccato quidem in deterius mutata necessitatem facit: ut nec necessitas, cum voluntaria sit, excusare valeat voluntatem; nec voluntas, cum sit illecta, excludere necessitatem: est enim necessitas hæc quodammodo voluntaria: est favorabilis vis quædam premendo blandiens, ac blandiendo premens; unde sese rea voluntas, ubi semel peccato consenserit, nec excutere jam per se, nec excusare tamen ullatenus de ratione queat. Inde querula illa vox, veluti gementis sub onere necessitatis hujus, Isai. XXXVIII, 14: Domine, inquit, vim patior, responde pro me.» Hac de causa apposite S. Gregorius Nazianzenus corpus vocat echeneidem, sive remoram: sicut enim hic piscis exiguus affigens se navibus, earum cursum retardat et sistit; ita et corpus animam: sic enim canit in Præceptis ad Virgines: Nec vitæ ipsa tuæ immittas echeneida carnem, Quæ velut invicta properantem compede puppim Definet, ac tantam cogit subsistere molem. Unde suadet arctandam esse mentem et amorem, sicut enim arctata aqua in exiguo canali sursum exilit, ita arctata mens exilit ad Christum: Non secus, inquit, ipse tuum qui sic arctatur, amorem Te jubeo ad Christum sublato tollere fluctu. Porro remora est piscis magnitudine cubiti, fusco colore, similis anguillæ, ait Oppianus, lib. I De Piscibus. Addit Plutarchus in Sympos. decad. 2, cap. VII, remoram retardare navim, quia auget

Nec vitæ ipsa tuæ immittas echeneida carnem, Quæ velut invicta properantem compede puppim Definet, ac tantam cogit subsistere molem.

Unde suadet arctandam esse mentem et amorem, sicut enim arctata aqua in exiguo canali sursum exilit, ita arctata mens exilit ad Christum:

Non secus, inquit, ipse tuum qui sic arctatur, amorem Te jubeo ad Christum sublato tollere fluctu.

Porro remora est piscis magnitudine cubiti, fusco colore, similis anguillæ, ait Oppianus, lib. I De Piscibus. Addit Plutarchus in Sympos. decad. 2, cap. VII, remoram retardare navim, quia auget

ejus humiditatem, sic et corpus animam facit humidam, ideoque gravem et cæcam: nam anima sicca est sapientissima; anima ergo in corpore velut in ergastulo inclusa tenetur, et membris ejus quasi compedibus prægravatur. Est animæ corpus pro nebula, quæ illam cælestia clare videre non sinit; est ei pro illecebra, quæ ad malum et vetitum pertrahit; est ei pro catena, quæ affectuum pennis vix ad sublimia volare permittit; unde suspirat Psaltes, Psalm. LVI, 7: «Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?» Denique audi S. Bernardum, serm. 3 in Ascens.: «Nos autem in regione ista sumus, ubi plurimum est malitiæ, sapientiæ parum, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, Sapient. IX, 15. Per sensum hic, ego arbitror intellectum designari, qui tunc vere deprimitur, cum multa cogitat, cum non colligit se circa illam unam et unicam meditationem, quæ concipitur de civitate illa, cujus participatio ejus in idipsum. Hujusmodi intellectum oportet deprimi, et distrahi per multa multis et multiplicibus modis. Animam vero hic æstimo dici affectiones, quæ corrupto corpore diversis passionibus afficiuntur, quæ mitigari nunquam possunt, ne dicam sanari, donec voluntas unum quærat, et tendat ad unum. Duo ergo sunt, quæ in nobis purganda sunt, intellectus et affectus: intellectus, ut noverit; affectus, ut velit.» Subjicit deinde exempla Eliæ et Henoch: «Felices et vere felices illi duo viri, Elias et Henoch, quibus omnes materiæ et occasiones ablatæ sunt, quæ eorum intellectum impediant vel affectum, quia soli Deo viventes, nec noverunt nisi Deum, nec cupiunt nisi Deum. Denique et de Henoch legitur, Sapient. IV, 11, quia raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam ejus. Intellectus noster turbatus erat, ne dicam cæcatus, affectus inquinatus erat, et multum inquinatus: sed Christus intellectum illuminat, Spiritus Sanctus affectum purgat.»

QUOD CORRUMPITUR. — Dat causam, cur corpus aggravet animam, quia scilicet est corruptibile: nam primo, quod est corruptibile, hoc est materiale et terrestre (res enim immateriales et cœlestes sunt incorruptibiles) ideoque grave et ponderosum, sicut terra est gravis et ponderosa. Secundo, quia corpus corruptibile et terrestre in dies corrumpitur, et in terram, ex qua formatum est, devergit, et in eam ceu matrem et originem suam redire gestit; unde secum animam deprimit, ut in terrena devergat et propendeat. Tertio, quia corpus corruptibile hominem occupat, ut corruptioni ejus continuo occurrat, itaque a cœlestibus avocat: corpus enim, dum famet, cogit hominem cibum sumere, ut fami succurrat; dum sitit, cogit hominem bibere; dum fatigatur, cogit hominem quiescere; dum friget, cogit calefacere; dum dormitat, cogit dormire, etc. Hæ sunt necessitates corporis, quibus anima invita servire cogitur; unde pro iis orandum cum Psalte, Psal. XXIV, 17: «De necessitatibus meis eripe me.» Clarum hoc est in ægrotis, qui toti sunt in corpore curando, ejusque valetudine recuperanda, ut nec studere, nec meditari, nec laborare, nec quid aliud agere valeant: imo et in sanis, hi enim tertiam fere diei vitæque partem, dormiendo transigunt; duas reliquas diei partes sæpe labori manuali, prandio, cœnæ, recreationi, confabulationi, etc., impendunt, ut vix dimidiam horam inveniant, quam dent orationi et Deo. Hinc origenistæ et pythagorici censuerunt animam a Deo creatam perfectam ante corpus, sed ob peccata a se admissa detrusam in corpus, quasi in carcerem, ut scelerum pœnas lueret; manichæi vero, inquit S. Augustinus, lib. De Hæresibus, in XLVI: «Etsi utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitant, ne divina substantia, quæ in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in prole;» verum hæ sunt Manis maniæ et vesaniæ.

Pro deprimit græce est βρίθει (quasi βορίθει, a βορά, id est cibus), id est, præ gravedine cibi vel potus, quasi dormitat corpus, et mentem pariter dormitare facit ut excutiat, et quasi somnians phantasmata confundat, ut unum pro alio, falsum pro vero, dubium pro certo, fucatum pro sincero imaginetur, eligat et amplectatur: sic enim prorsus experimur mentem, dum speculari vult


16. Et difficile æstimamus (græce εἰκάζομεν, id est imaginamur, conjectamus) QUÆ IN TERRA SUNT; ET QUÆ IN PROSPECTU (græce, quæ in manibus) SUNT, INVENIMUS CUM LABORE. QUÆ AUTEM IN CŒLIS SUNT, QUIS INVESTIGAVIT? — Græce, ἐξιχνιάσει, id est investigabit, q. d. Nemo investigavit, nemo etiam investigabit per se, sine duce sapientia. Cantacuzenus per εἰκάζομεν, id est imaginamur, censet notari sensus, tum externos, tum internos, per quos e rebus sensibilibus hauriuntur imagines, id est species, quæ menti imprimuntur, ut res cognoscat, non ut sunt in se suaque essentia, sed per species quasi per colores, quibus res vestiuntur, depinguntur et quasi colorantur: quare naturas et substantias rerum non cognoscimus, sed tantum externas earum formas et picturas. Omnia hæc ostendunt, quomodo corpus degravet animam et mentem.


17. SENSUM AUTEM TUUM QUIS SCIET, NISI TU DEDERIS SAPIENTIAM, ET MISERIS SPIRITUM SANCTUM TUUM DE ALTISSIMIS? — Pro sciet, græce est præteritum scivit; S. Cyprianus, De Singular. Cleric. legit, scit: per præteritum enim cætera tempora denotat, puta præsens et futurum. Hinc et S. Hieronymus in Zachar. cap. XII, pro dederis et miseris legit, dedisti et misisti. Pro sensum, græce est βουλήν, id est consilium, mentem, voluntatem. Spiritus sanctus, tum creatus hic sumi potest, puta gratia et charitas; tum increatus, puta tertia persona S. Trinitatis: huic enim appropriantur illuminatio et sanctificatio; unde Ecclesia eum invocans ait:


18. Et sic (male Lyranus et Dionysius legunt, Si) CORRECTÆ SINT SEMITÆ EORUM QUI SUNT IN TERRIS, ET QUÆ TIBI PLACENT DIDICERINT HOMINES? — Notat duplicem effectum sapientiæ et Spiritus Sancti: primus est, quod doceat ea, quæ sunt grata Deo; secundus, quod ad ea opere explendum, gratiam roburque suggerat, per quam mentes reformat, et mores corrigit. Pro correctæ, S. Cyprianus De Singular. Cleric. legit, directæ.


19. NAM PER SAPIENTIAM SANATI SUNT QUICUNQUE TIBI PLACUERUNT A PRINCIPIO. — Hæc ultima verba desunt in Græco. Pro sanati sunt, græce est ἐσώθησαν, id est servati vel salvati sunt, hoc est liberati sunt a periculis mortis, tum corporis, tum animæ; unde horum exempla deinceps recenset usque ad finem libri: quocirca ab hoc versu caput decimum inchoant nonnulli. Simili modo Sapientem imitatus S. Paulus, Hebr. XI, toto capite probat omnes, qui ab origine mundi salvati sunt, per fidem fuisse salvatos.


TERTIA PARS LIBRI SAPIENTIÆ, IN QUA SAPIENTIÆ, EJUSQUE FRUCTUUM EXEMPLA E PATRUM HISTORIA RECENSET, QUIBUS SAPIENTIS PRÆSTANTIAM AC DOTES HACTENUS RECENSITAS CONFIRMAT.