Cornelius a Lapide

Sapientia VIII


Index


Synopsis Capitis

Pergit commendare sapientiam, ejusque dotes et commoda maxima plurimaque recensere, ob quæ Salomon se eam in sponsam delegisse, et summis votis expetiisse asserit.


Textus Vulgatae: Sapientia 8:1-21

1. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. 2. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. 3. Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam: 4. doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. 5. Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quæ operatur omnia? 6. Si autem sensus operatur, quis horum, quæ sunt, magis quam illa est artifex? 7. Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. 8. Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat: scit versutias


1. ATTINGIT ERGO A FINE USQUE AD FINEM FORTITER, ET DISPONIT OMNIA SUAVITER. — Syrus, extendit enim animam suam a finibus usque ad fines vere, et disponitur cum omnibus suaviter; Arabicus, et extenditur a fine deserti, et usque ad finem ejus feliciter, et gubernat omnia cum bonitate. To ergo innuit hæc a præcedentibus pendere et educi. Græca habent δε, id est autem, prosequitur enim cœpta sapientiæ elogia: hæ particulæ sæpe commutantur, nam δε, id est autem, sæpe capitur pro οὖν, id est ergo; et οὖν, sive ergo, sæpe non illativum est, sed inchoativum et continuativum sententiæ; unde S. Bernardus, Hugo, Pagninus et alii caput hoc octavum inchoant ab ultimis verbis cap. VII: «Sapientiam autem non vincit malitia;» Vatablus vero et Cantacuzenus omnia hæc referunt ad finem cap. VII, et cap. VIII inchoant a vers. 2: «Hanc amavi,» etc. Sensus ergo est, q. d. Sapientia, ut dixi cap. VII, est emanatio claritatis omnipotentis Dei, omnia penetrat, omnia capit, estque invincibilis; «attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,» etc.: pro attingit græce est διατείνει, id est prætendit se, extendit, porrigit; S. Augustinus, lib. IV De Trinit. cap. XIV, vertit pertendit; Tigurina, pertingit; Budæus in Comment. linguæ græcæ legit διαπνεῖ, id est perspirat; unde Vatablus vertit, perspirat ab extremo usque ad extremum firmiter, et administrat omnia commode: sapientia enim est quasi spiritus perspirans omnia «a fine usque ad finem,» græce ἀπὸ πέρατος εἰς πέρας, id est ab extremo usque ad extremum. Quæres quænam sint hæc duo extrema?

Respondetur primo, esse duo extrema mundi, q. d. Sapientia pervadit omnia a summo cœlorum usque ad imum terræ, puta a peripheria mundi usque ad centrum, sive «a convexo cœlorum usque ad medium terræ centrum,» ait Hadrianus pontifex, lib. III De Imag., et, ut ait S. Bernardus, «a summo cœlo usque ad inferiores partes terræ. Attingit autem fortiter, non quidem mobili discursione, vel locali diffusione, vel subjectæ creaturæ tantum officiali administratione; sed substantiali quadam et ubique præsenti fortitudine, qua utique universa potentissime movet, ordinat et administrat. Et hæc omnia nulla sui cogitur facere necessitate, nec enim aliqua in his laborat difficultate, sed disponit omnia suaviter, placida voluntate.» Hucusque S. Bernardus, tract. De Gratia et lib. arbitr. post medium. Unde S. Augustinus, epist. 57 ad Dardanum, Quæst. I, ex hoc loco probat sapientiam divinam, sive Deum, esse ubique; additque: «Sed sic est Deus per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi, sed substantia creatrix mundi, sine labore regens, et sine onere continens mundum.» Hoc profunde meditans et admirans S. Bernardus, lib. V De Consid., exclamat: «O sapientia potens attingens ubique fortiter! O potentia sapiens disponens omnia suaviter! Res una, effectus multiplex, operationes diversæ. Et illa una res est longitudo propter æternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter majestatem, profunditas propter sapientiam.»

Secundo, duo hæc extrema sunt nobilissima et vilissima creatura, q. d. Sapientia pertingit a summo et «maximo angelo usque ad infimum vermiculum,» ait S. Bernardus, De Gratia et lib. arbitr., omnia conservans, vivificans, dirigens, gubernans; et S. Dionysius, cap. VII De Divin. nom., disputans de sapientia divina: «Ratio quoque,

inquit, Deus dicitur in sanctis Litteris, non solum quia rationis, et sensus, et sapientiæ indultor est; sed quia et omnium causas in se uniformiter ante complexus est; et quia per omnia pergit penetrans, ut scriptum est, usque ad omnium finem pertingens a summis substantiis usque ad imas, etc. Idcirco et in omnibus Deus agnoscitur, et seorsum ab omnibus, et ex omnibus quidem, ut dixi, ipsa (sapientia Dei) noscenda est: et ipsa est juxta Scripturæ fidem effectrix omnium et semper cuncta coaptans, ipsiusque omnium, indissolubilis convenientiæ atque ordinis causa semper priorum fines subsequentium initiis jungens, unamque mundi conspirationem et congruentiam decentissime moliens.»

Tertio, S. Bernardus, De Grat. et lib. arbitr.: «Sapientia attingit a fine usque ad finem, hoc est, inquit, ab ortu creaturæ ad finem, quem ei destinavit ipse, sive in quem urget natura, vel accelerat gratia, vel concidit causa.» Rursum attingit a principio operis sui (et cujusque rei) usque ad finem, q. d. Nihil inchoatum a se relinquit imperfectum, sed quæcumque inchoat perficit, et constanter ad finem a se intentum perducit: duo enim sunt extrema operis, scilicet principium et finis. Ad S. Bernardum accedit S. Augustinus, lib. IV De Trin. XIV: «Diabolo, inquit, insidiante et furente utitur ad salutem fidelium suorum excellentissima, seu celsissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium spiritualis creaturæ, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter, et disponens omnia suaviter.»

Allegorice, sapientia Dei attingit a fine ad finem in Christo, per incarnationem enim juncta sunt duo extrema, scilicet summum et imum, puta Deus et homo coeuntes in eamdem hypostasin et personam: ita S. Augustinus, loco jam citato, et epist. 3 ad Volus.: opus enim incarnationis fuit opus summæ sapientiæ, summæ fortitudinis et potentiæ, summæ quoque suavitatis et misericordiæ, uti ostendit S. Thomas, III, part., Quæst. I, art. 1. Symbolice S. Bonaventura per duos fines accipit Patrem et Spiritum Sanctum:

«Secunda persona, inquit, quæ dicitur Sapientia, attingit a Patre usque ad Spiritum Sanctum, per identitatem substantiæ: fortiter ob Patrem, cui attribuitur potentia; suaviter propter Spiritum Sanctum, cui bonitas.»

Tropologice S. Bernardus, De Grat. et lib. arbitr., hæc adaptat libero arbitrio: «Sic ergo, ait, liberum arbitrium suo conetur præesse corpori, ut præest sapientia orbi, attingens et ipsum a fine usque ad fines, fortiter, imperans scilicet singulis sensibus et artubus, tam potenter, quatenus non sinat regnare peccatum in suo mortali corpore, Rom. VI; et sic vindicet antiquam dignitatem et libertatem excussa servitute peccati; curetque hæc agere non minus suaviter, quam fortiter, hoc est, non ex tristitia aut necessitate, sed prompta et alacri voluntate: hilarem enim datorem diligit Deus atque ita per omnia imitabitur sapientiam, dum et vitiis resistit fortiter, et in conscientia requiescit suaviter. Verum cujus ad talia provocamur exemplo, indigemus auxilio.»

Rursum idem S. Bernardus hæc adaptat charitati: sic enim scribit, serm. 50 in Cant. vers. 2: Ordinavit in me charitatem: «O sapientia, inquit, quæ attingis a fine usque ad finem fortiter, in instituendis et continendis rebus; et disponis omnia suaviter, in beandis et ordinandis affectibus, dirige actus nostros, prout nostra temporalis necessitas poscit; et dispone, prout tua veritas æterna requirit.»

Insuper idem S. Bernardus, serm. De Septem donis Spiritus Sancti, iis hæc accommodat, sic enim ait: «Sapientia vincit malitiam, dum Satanam conterit Dei virtus, et Dei sapientia Christus; attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, in cœlo quidem, dejiciendo superbum; in mundo, superando malignum; in inferno, spoliando avarum. Et disponit omnia suaviter: in cœlo stantes angelos confirmando; in mundo, venumdatos redimendo; in inferno, captivos liberando. Aut si melius placet, accipiamus hoc modo: Ordinata procedit acie adversus septem peccati gradus Spiritus septiformis; et primus contra negligentiam timor exsurgit, nimirum ipse est, quo concutitur anima, discutitur conscientia, excutitur sopor lethalis, incutitur sollicitudo; denique timet Deum, nihil negligit, sed veretur omnia opera sua.» Et pluribus interjectis: «Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter sapientia victrix, eradicando singula vitia, singulasque inserendo virtutes; excutitur siquidem negligentia, ut timoris spiritus repleat mentem; abjicitur curiositas, ut succedat pietas; experientia mali fugatur, apponiturque scientia. Sic et concupiscentiæ prævalet fortitudo, et consilium consuetudinem amputat, et intellectus vigens contemptum amovet, et desperante omnino malitia sapientia regnat. Qua quidem triumphante, de cætero miseram illam animam, quam perniciose negligentia soporaverat, perus excitaverat curiositas, attraxerat experientia, tenuerat concupis-

centia, ligaverat consuetudo, contemptus in carcerem traxerat, malitia jugulaverat: timor suscitat, pietas blande demulcet, scientia quid actum sit indicans dolorem apponit, quod suum est fortitudo erigit, consilium solvit, intellectus educit de carcere, sapientia mensam ponit, refocillat esurientem, et salutaribus reparat alimentis.

Denique idem S. Bernardus, De Grat. et lib. arbitr., hæc adaptat Christo ejusque gratiæ, quæ omnes animæ fines et vires peccato deformatas sibi conformando reformat: «Et revera, inquit, cui potius id operis congruebat, quam Dei Filio, qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ Patris, portans verbo universa, ex utroque facile munitus apparuit, et unde reformaret deformem, et unde debilem confortaret, dum et de splendore figuræ fugans tenebras vitiorum redderet sapientem, et ex virtute verbi contra tyrannidem dæmonum potentem efficeret? Venit ergo ipsa forma, cui conformandum erat liberum arbitrium, quia ut pristinam reciperet formam, ex illa erat reformandum, ex qua fuerat et formatum. Forma autem sapientia est, conformatio, ut faciat imago in corpore quod forma facit in orbe.»

FORTITER. — Græce, εὐρώστως, id est valide, robuste, valenter, firmiter, animose, constanter; Vatablus, penitus, ῥώω enim, vel ῥώννυμι, idem est quod roboro, valido, confirmo; unde ῥώμη est robur, vis, potentia, sanitas, valentia. Inde et urbis Romæ nomen, quam Solinus initio Polyhist. Valentiam prius fuisse dictam Latinis tradit, licet alii Romam derivent a ruma, id est mamma lupæ, quam Remus, qui et Romus, ejusque frater Romulus suxerunt. Noster Antonius Fernandius, in Vision. visione 6, censet esse metaphoram a communibus rerum mensoribus, qui ad normam exigentes rerum magnitudines, quæ quibus locis conveniant ante sciunt, ne qua sit in ipsa rerum dispositione perturbatio: attingit ergo Deus a fine usque ad finem fortiter, id est, exacta præscientia metitur res omnes quid possint, quid exigant, unde et quousque sufficiant. Hinc vero sequitur quod disponat omnia suaviter, sibi invicem rebus et earum locis apprime respondentibus.

Attingit item fortiter, quia ubi creaturæ vires deficiunt, ipse sufficit, ut eo quo vult perlingat. Rursum fortitudo sapientiæ, providentiæ et gratiæ Dei cernitur in hoc, quod ipse suam voluntatem certissime impleat, et finem intentum obtineat; suavitas vero in eo quod nostram libertatem non lædat, nec naturæ conditionem invertat: non enim cogit liberum arbitrium, sed suaviter alliciendo mulcendoque ei bonum suadet et persuadet: ita Nyssenus, aut potius Nemesius, lib. VII Philos. cap. I; Theodoretus, Epitome divin. decret. cap. De Providentia, Damascenus, II De Fide, cap. XXIX. Eadem suavitas cernitur in rebus naturalibus, nulli enim Deus vim affert, nihil contra cujusquam rei naturam facit, sed solum ut poscit cujusque rei natura: est enim divina providentia (ut scribit S. Dionysius, cap. IV De Divin. nom. part. 4) «cujusque naturæ conservatrix, eis quæ per se moventur, et libero aguntur arbitrio, convenienter providens, omnibusque et singulis proprie, ut omnium singulorum natura capit, pro modo cujusque providentissimas bonitates impartiens.» Ad hæc, divinæ providentiæ suavitas in eo se ostendit, quod per viciniora ac faciliora media res ad suos fines deducat, uti patet intuenti omnia elementa et elementaria: ita S. Chrysostomus in Matth. cap. III. Sic Paulus a Deo ignoto Atheniensium sumpsit exordium disserendi de Deo vero et noto, Actor. XVII, 23, uti ibidem notat S. Chrysostomus. Insuper insuperabilis sapientiæ et providentiæ divinæ omnia gubernantis fortitudo in eo

elucet, quod rebus etiam summe contrariis ad destinatos providentiæ suæ fines utatur, ut venditione Joseph ad ejus principatum, passione et cruce Christi ad ejus gloriam et hominum salutem, persecutione tyrannorum ad martyrum coronas et triumphos, peccatis hominum ad ostendendam suam, vel clementiam in condonando, vel justitiam in puniendo: nam, ut sapienter æque ac eleganter ait Boetius, lib. IV De Consol. prosa 6: «Sola est divina vis, cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicujus boni effectum elicit: ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, hoc idem licet in alium, tamen in ordinem relabatur, ne quid in regno providentiæ liceat temeritati.»

Sic cum Deus peccatorem a suis concupiscentiis adducit ad pœnitentiam, aut hominem vocat ad religionem, ad apostolatum, ad martyrium, etc., non facit id violenter, sed suaviter: immittit enim prius menti pias affectiones, velleitates, desideria pænitentiæ, religionis, apostolatus, martyrii, quibus homo illa aveat ambiatque, ac postulet a Deo dicatque cum Saulo in actu ipso persecutionis, Actor. IX, 6: «Domine, quid me vis facere?» Id in se expertus S. Augustinus ita gratias agendo exsultat, lib. IX Confess. cap. I: Domine, ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, Psalm. CXV, 16: laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant, Psalm. XXXIV, 10: Domine, quis similis tibi? Dicant, et responde mihi, et dic animæ meæ: Salus tua ego sum.» Et post pauca: «Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat: ejiciebas enim eas a me, tu vera et summa suavitas, ejiciebas et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi, et acquirendi, et volutandi, atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi claritati meæ, et divitiis meis, et saluti meæ, Domino Deo meo.»

ET DISPONIT OMNIA (græce, διοικεῖ, id est gubernat, administrat, dispensat, tuetur, disponit totum mundum, sicut paterfamilias domum: δοῖκος enim est domus; mundus autem est parva domus magni Dei, quam œconomice regit ut paterfamilias) SUAVITER, — græce χρηστῶς, id est, ut Pagninus, utiliter; Vatablus, commode; item benigne, dulciter, suaviter; unde christiani a gentilibus vocabantur chrestiani, quasi commodi, utiles, suaves: huc alludens S. Justinus, Apolog. II pro christianis: «Christiani esse accusamur, inquit: atqui utile et commodum odisse, iniquum est;» Sapientia ergo Dei disponit omnia utiliter, commode, suaviter: quia, ut ait S. Augustinus, lib. VII De Civit. Dei, cap. XXX: «Sic administrat omnia quæ creavit, ut etiam ipsa proprios (juxta formam sibi inditam) exercere et agere motus sinat,» imo jubeat et efficiat; adeo ut nulla res in universo reperiatur, quæ in eo non utiliter suo officio fungatur, et universo commoda sit, dum unaquæque res, quantumvis minima, fines sibi præstitutos a natura adipisci conetur. Efficax ergo est causa prima, puta Deus, sed sese attemperat causis secundis. Unde S. Dionysius, De Divin. nom. cap. V, part. 4, arguens eos qui dicebant oportuisse nos a Deo ad virtutem cogi: atqui, inquit, «non est providentiæ divinæ violare naturam, sed ea est naturæ cujusque conservatrix, eis quæ per se moventur, et libero aguntur arbitrio, convenienter providens, omnibusque et singulis proprie, ut omnium singulorum natura capit, pro modo cujusque providentissimam bonitatem impartiens,» etc.; et cap. VII ait, «Deum in Scriptura vocari κλῆσιν, non solum quia rationis et mentis, sapientiæque auctor est, sed etiam quia causas omnium uniformiter in se anticipat, et quoniam singula transeundo pervadit usque ad omnium finem, quemadmodum tradunt eloquia.»

Æque, imo magis suaviter Dei sapientia, puta Christus, disponit et dispensat res supernaturales, ut patet in incarnatione ejusdem, passione et morte, de qua recte S. Bernardus, serm. I In die S. Paschæ: «Vicit, inquit, plane sapientia malitiam attingens a fine usque ad finem fortiter, et suaviter universa disponens, sed pro me fortiter, suaviter mihi.» Et in Eucharistia: hæc enim est «cibus fortium et suavitas mentium;» unde typus ejus fuit manna habens omnem saporis suavitatem, juxta illud, Psalm. XXII, 5: «Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians quam præclarus est;» et illud, Zachar. IX, 17: «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?» vide ibi dicta. Idem patet in donis et habitibus gratiæ creatis, hac enim Deus homini infundit, ut per ea facile et suaviter operetur actus supernaturales, qui per se homini sunt difficiles, imo viribus naturæ impossibiles. Audi S. Thomam, I II, Quæst. CX, art. 2: Deus «creaturis naturalibus sic providet, ut non solum moveat eas ad actus naturales, sed etiam largiatur eis formas, et virtutes quasdam, quæ sunt principia actuum, ut secundum seipsas inclinentur ad hujusmodi motus; et sic motus, quibus a Deo moventur, fiunt creaturis connaturales et faciles, secundum illud, Sapient. VIII, 1: Et disponit omnia suaviter. Multo igitur magis illis, quos movet ad consequendum bonum supernaturale æternum, infundit aliquas formas seu qualitates supernaturales, secundum quas suaviter et prompte ab ipso moveantur ad bonum æternum consequendum; et sic donum gratiæ qualitas quædam est.» Eadem ratione probat dandum esse habitum charitatis, II II, Quæst. XXIII, art. 2: habitus enim gratiæ et virtutum faciunt ut earum actus homini sint faciles, suaves et jucundi, ideoque eos homini Deus infundit.

Tropologice hanc sapientiæ divinæ in gubernando universo ideam et formam imitentur reges, principes, prælati, rectores, etc., ut fortitudinem suavitate condiant; unde nonnulli hoc sibi lemma sumpserunt, suaviter et fortiter, fortitudo enim dat efficaciam gubernationi, suavitas facilitatem et durationem: nullum enim coactum et violentum est perpetuum. Quare in regendo timori miscendus est amor, si enim solus sit timor, aget homines, non ut homines, sed ut jumenta et bruta. Homines enim magis ducuntur amore, quam timore, et amor non solum suavior, sed et fortior est timore: nam omnia vincit amor. Huc facit illud, blandum imperium imperiosum, quia quæcumque blande imperat, fortiter impetrat. Rursum regimen suave æque ac forte et durabile poscit ut rectores sese accommodent subditorum ingeniis, talentis, dotibus et propensionibus quoad fieri potest: nam

You will say and do nothing against Minerva's will.

Sic sapientia Dei accommodat se conditioni causarum secundarum, dum cum necessariis necessario, cum contingentibus contingenter, cum liberis libere, cum audacibus audacter, cum timidis timide, cum infirmis infirme, cum validis valide concurrit et operatur. Superior ergo imitetur Christum, qui fuit leo improbis et obstinatis, agnus vero probis et obsequentibus. Hoc documentum suis inculcavit noster S. Ignatius. Huc facit illud cap. XII, vers. 18: «Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos;» et illud Psalm. XXIV, 10: «Universæ viæ Domini, misericordia et veritas;» unde S. Basilius, epist. 165 ad Eustathium, profitetur se experientia multarum tribulationum didicisse, quod Deus res nostras suavi sua providentia longe melius disponat, quam nos optare possimus: idem de seipso asserit S. Ephrem, tract. De Sui repreh., cujus mirabile providentiæ divinæ exemplum fuse recensui Gen. cap. XLII, 18.


2. HANC AMAVI ET EXQUISIVI A JUVENTUTE MEA, ET QUÆSIVI SPONSAM MIHI EAM ASSUMERE, ET AMATOR FACTUS SUM FORMÆ ILLIUS, — græce κάλλους, id est speciei et pulchritudinis illius; S. Hieronymus in Ezech. cap. XLII legit, quæsivi sponsam ducere mihi, et amor fui decoris ejus; S. Ambrosius, lib. De Vid., proposui hanc adducere mihi in conjugium; S. Hilarius in Psalm. CXXVII, quæsivi sapientiam sponsam accipere mihi ipsi: huc facit illud Isai. LXI, 10: «Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsam ornatam monilibus suis.»

A JUVENTUTE MEA. — A puero enim mater Salomonis ei instillavit desiderium sapientiæ, id est

probæ sanctæque vitæ, ut patet Proverb. XXI, 1; præsertim cum, Davide patre defuncto, illi in regnum successit annum agens circiter 18: tunc enim ille videns magnam sapientiam requiri ad regendum tantum populum, eam a Deo postulavit et impetravit, III Reg. III, 10. Significat veterem sapientiæ amorem, ideoque profundum, radicatum et robustum: nam feminæ quæ sponsæ viris teneris ab annis consenescunt, tenere diligi solent; eoque teneriori amore earum ii tenentur, quo a teneriori ætate conjuges convixere, adolescente amore cum ætate, et quo antiquior amor, eo major esse solet, nobilior, robustior et præstantior, instar arboris et vini, quibus vetustas confert dignitatem, et veluti generis splendorem, gliscente in dies flamma ex consuetudine mutua, quasi ex fomite adjecto. Hinc illud, Proverb. V, 18: «Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ, cerva charissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.»

ET QUÆSIVI SPONSAM. — Hinc opinatur Pineda, lib. II De Rebus Salomonis, cap. I, sub finem, Salomonem ambiisse sapientiam quasi sponsam, eamque a Deo impetrasse, antequam ambiret filiam Pharaonis, eamque sibi desponderet; verum hoc valde incertum est, præsertim quia lib. III Reg. III, 1, prius narratur eum duxisse filiam Pharaonis, deinde vers. 10 subjungitur ejus oratio, et impetratio sapientiæ. Adde Salomonem ante regnum iniisse conjugium cum Naama, ex eaque genuisse Roboam: Roboam enim, agens 41 annum, patri Salomoni anno 40 regni morienti in regno successit, III Reg. XI, 43, et XIV, 21. Ergo uno anno ante regnum suum genuit eum Salomon. Sapientia igitur sponsam sese offert, non tantum virginibus, sed et conjugibus, iisque magis necessaria est ad regendum uxores, filios et familiam: ipsa enim est sponsa alterius et altioris ordinis, scilicet spiritualis, non carnalis.

SPONSAM. — Græce νύμφην, id est nympham: ita græce dicitur sponsa, quasi νέο vel νῦν φαινομένη, id est nove vel nunc apparens, id est nova nupta, quæ cum prius ut virgo se absconderet, jam nupta in publicum prodit, seseque palam ostendit, ita Rhodiginus, lib. XXI, cap. XXVI, ex Eustathio: ita Salomoni nova e cœlo, velut sidus divinum illuxit et apparuit sapientia. Rursum nymphas antiqui aquarum deas esse putaverunt, quasi lympharum numina: veteres enim nympham dicebant, quam nos mutatione unius litteræ lympham, id est aquam. Quandoque nymphæ dicuntur musæ, quod aqua currendo musicos sonos efficiat; hæ nymphæ perhibentur fuisse virgines purissimæ: talis nympha et musa præ omnibus, imo sola ex omnibus est sapientia. Nymphæ quoque dicuntur apes castæ, cum primam formam cœperint habere, teste Plinio, lib. XI, cap. VI: apis cœlestis est sapientia, fundens mel divinum.

Sponsa hebraice vocatur כלול calla, id est perfecta, consummata ab omni pulchritudine et ornatu, quo sponsæ præ cæteris decorantur, præstant et amantur, adeo ut quasi reginæ coronis ornentur et coronentur: hinc græcum κάλλος, id est pulchritudo, quæ pariter omnes in sui amorem καλεῖ, id est vocat, allicit et rapit, ut ait S. Dionysius De Divin. nomin. cap. IV. Quid pulchrius sapientia, quæ est calla, id est perfecta, completa, suisque numeris omnibus absoluta, ut ne hilum desideres, sive animi, sive corporis dotes in sponsa consideres. Solent decem præ cæteris in sponsa dotes laudari et spectari, quas hoc versu et sequentibus ex ordine sapientiæ attribuit Salomon: prima est, ut amori simul et venerationi sit; secunda, ut amœnitate floreat; tertia, ut splendeat nobilitate generis; quarta, ut vigeat sapientiæ dignitate; quinta, ut circumfluat divitiarum opulentia; sexta, ut præemineat sanctitate; septima, ut virtutum varietate distinguatur; octava, ut singulari prudentiæ majestate nobilitetur, nona, ut ingenii ac morum placida suavitate dulcescat; decima, ut philosophum, seu sapientem cupidum sui omnigena rerum varietate delectet.

Atque has omnes dotes, quarum gustum aliquem in superioribus dedit, nunc Sapiens sponsæ attribuit, eam amabilem pariter et venerabilem docens, pulchram, nobilem, sapientem, divitem, sanctam, optimam, præditam quadruplici virtute, eximie singulariterque prudentem, et cum qua in consortium adducta vita transigi possit omni suavitate et voluptate perfusa; quæ suo ordine novem primis versiculis (exceptis quinto et sexto, qui divitiis dantur), atque singula singulis continentur. Quibus tantæ sponsæ dotibus, atque omnis generis bonis inde profectis, quæ mox describit, quasi adjectis igniculis inflammatum se juvenem, peneque puerum, illius desiderio asserit, ut eam intimis a Deo precibus efflagitarit et impetrarit. Ita Cervantes.

Vox sponsa significat summum Salomonis erga sapientiam amorem, teneritudinem, desiderium et delectationem: rursum summam intimamque, et secretam cum ea conjunctionem, conversationem, familiaritatem, unionem, ut cum ea fieret non caro una, sed spiritus unus, juxta illud I Corinth. VI, 17: «Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est;» et illud Jerem. III, 4: «Amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es;» et illud II Corinth. XI, 2: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo;» vide ibi dicta. Hinc S. Dionysius, cap. IV De Divin. nomin. ante finem, ait: «Amoris quam charitatis nomen esse divinius; scribit autem et D. Ignatius: Meus amor cruci affixus est; et in primis Scripturæ sanctæ institutionibus invenies quemdam hæc dicentem de divina Sapientia: Amator factus sum pulchritudinis ejus:» hæc Dionysius; et inferius dicit amorem unire et facere exstasin: «Atque hoc amoris verbum, inquit, vim habet

faciendi unum, et colligandi præstantique modo res inter se miscendi, qua in pulchro et bono, propter pulchrum ac bonum ante constitit, atque ex bono ac pulchro pulchri bonique causa manat, continetque paria communi inter se conjunctione, et superiora ad inferiorum procurationem impellit, inferioraque cum superioribus conversione corroborat. Dimovet etiam de statu divinus amor, nec suos esse amantes patitur, sed eorum quæ stiam amantur: quod declarant et superiora quæ inferiorum fiunt eis consulendo, et paria mutua inter se cohærentia, et inferiora diviniore ad superiora conversatione. Itaque ut Paulus ille magnus jam divino amore captus, præditusque ejus vi, quæ hominem e statu suo dimovet divino ore, Galat. II, 20: Vivo autem, inquit, jam non ego: vivit vero in me Christus, ut verus amator, et a mentis, quemadmodum ipse ait, statu dimotus: Deo degit non suam vitam, sed amantis tanquam valde diligendam.»

Mystice hæc omnia adaptes B. Virgini, quæ est calla, hoc est perfectissima musa musarum, et nympha nympharum, præsertim colentibus, amantibus et invocantibus ipsam, quam proinde, ut alios omittam, sibi per annulum despondit S. Edmundus Cantuariensis episcopus: audi auctorem Vitæ ejus, cap. VI: «Ut autem cura ejus (castitatis) conservandæ major ei inesset, de consilio cujusdam sacerdotis coram imagine perpetuæ Virginis sanctissimæ matris Dei, castitatis nuncupavit votum, et illi singulari et incomparabili Virgini se commendans, eam sibi sponsam delegit; atque ut fœdus cum illa initum prorsus firmum et stabile fore declararet, novo quodam modo eam annulo suo tanquam arrhabone sibi despondit, annulum illum, quem ea de causa fecerat, ejus imaginis digito infigens, in quo etiam inscripta erat angelica salutatio.» Fructum eximium subjicit: «Atque ex eo tempore, ut ipse in suo obitu confessus est, quoties illius clementissimæ Virginis imploravit opem, illa in tentatione exitum, in persecutione solatium, in afflictione remedium, in dolore gaudium ei celeriter impetravit. Habuit vero etiam in digito suo annulum, cum quo post mortem, ut solent pontifices, sepultus est, cui itidem cunctis admirantibus angelica salutatio insculpta fuit, ut beatissima virgo ipsum suum sponsum et habere et agnoscere dignaretur.» Exstat hæc Vita apud Surium, die 20 novembris.

ET AMATOR FACTUS SUM FORMÆ ILLIUS. — Est hæc secunda dos sponsæ Salomonis, puta Sapientiæ, scilicet forma et pulchritudo, quæ magnum est amoris illicium: de hac dictum est cap. VII, vers. 29, «est enim hæc speciosior sole.» Loquitur de sapientia essentiali communi tribus personis, comitanter tamen de notionali quoque, puta de Christo, qui qua Deus, est imago, id est pulchritudo Patris, qua homo pulchritudo creaturæ, juxta illud Psalm. XLIV, 3: «Speciosus forma

præ filiis hominum.» Idem a Salomone didicere Plato et philosophi: Plato enim in Phædro ait: Primum pulchrum omnia pulchra facit; pulchritudo autem hanc dignitatem habet, ut omnium rerum sit illustrissima, ideoque summe amabilis. Sapientiæ vero forma, tanquam facies, si oculis cerneretur, mirabiles sui excitaret amores, imo ardores. Idem de virtute ait Cicero, lib. I Offic.; Aristoteles, quem citat Eugubinus in Psalm. XLIV: «Deus, inquit, est potentia fortissima, vita immortalis, virtute optimus, pulchritudine speciosissimus:» vide S. Dionysium, cap. IV De Divin. nomin. pag. 1, et S. Augustinum, lib. II Contra Academ. cap. III, et I Retract., ubi ait φιλοσοφίαν esse φιλοκαλίαν, hoc est amorem sapientiæ esse amorem pulchritudinis. Pulchre in hæc verba pique scribit Theophilus Alexandrinus, epist. I Paschali: «In sacris, inquit, voluminibus Scripturæ, nivea membra sapientiæ pressis figentes osculis, in ejus hæremus amplexibus, et si Dominus concesserit viventes cum ea, in illius perseverantes amore cantamus, Sap. VIII, 2: Amator fui pulchritudinis ejus: quotquot enim Scripturas sanctas diligentius legunt, et per picta sermonum cœlestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruentur,» etc. Vis exempla? accipe.

S. Agnes, præfecti Romani filium se ambientem respuens, se illi desponsam dicebat, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur: idem, si non verbis, certe reipsa dixere cæteræ SS. virgines et martyres; unde illud S. Ignatii: «Amor meus crucifixus est,» cujus meminit S. Dionysius, cap. IV De Divin. nom., uti paulo ante dixi. Hac forma sapientiæ illectus S. Laurentius Justinianus, primus patriarcha Venetiarum, eam sibi in sponsam accepit annum agens undevigesimum: sic enim ipse de se scribit in Fascicul. amoris: «Eram vestri similis, quærens æstuanti desiderio pacem in rebus extrinsecis, nec inveniebam; tandem quædam virgo sole splendidior mihi apparuit, cujus nomen ignorabam. Hæc propius accedens venusto vultu, placidoque affatu: O juvenis, ait, dilecte, cur effundis cor tuum, et pacem sectando per multa variaris? quod quæris penes me est; quod concupisti, tibi polliceor, si tamen me in sponsam habere volueris. Cum vero nomen ipsius, et genus, et dignitatem scire peroptarem, se ait sapientiam Dei esse, quæ propter hominum reformationem humanam formam suscepit. Assensi igitur, et dato pacis osculo læta recessit.» Ita D. Henricus Suso, qui sub annum Domini 1350 doctrina, sanctitate et miraculis claruit, ac mirus sapientiæ fuit amator, unde et minister æternæ sapientiæ est cognominatus; cum hæc Sapientis verba: «Quæsivi eam mihi in sponsam assumere, et amator factus sum formæ illius,» ad mensam legi audiret, tanto ejus amore exarsit, ut spirituale cum ea connubium contraxerit: audi auctorem Vitæ ejus, cap. IV: «Dum his flagraret desideriis, sapientia tali schemate se illi visendam

præbuit: longe super ipsum ferebatur in columna nubis residens in throno eburneo, micans instar luciferi, et tanquam sol lucens in virtute sua; corona ejus erat æternitas, amictus felicitas, sermo suavitas, complexus omnis boni satietas. Prope erat et longe aberat, sublimis et humilis, præsens et occulta; familiarem se præbebat, nec tamen apprehendi poterat; excelsis cœli fastigiis erat altior, et abysso profundior; attingebat a fine usque ad finem fortiter, et disponebat omnia suaviter. Dum elegantis puellæ specie teneri videbatur, mox pulcherrimi juvenis præ se ferebat imaginem. Nonnunquam ceu artium omnium peritissimam se præbebat amicam, cunctis amabilem. Itaque dulcissime ad eum se convertens, et comiter non tamen sine divina quadam majestate illi arridens, benigne his eum verbis affata est, Prov. XXIII, 26: Præbe, fili, cor tuum mihi. Tum vero vestigiis illius advolutus, medullitus ac humillime illi gratias egit.» Et nonnullis interjectis: «Interim nonnunquam animæ illius sese communicabat ipse propemodum totius boni fons et profluvium, in quo simul reperit quidquid pulchrum, amabile vel desiderabile esset; siquidem id illic modo ineffabili exsistebat. Hinc quamdam contraxit consuetudinem, ut quoties cantiones amatorias dici vel cantari audisset, corde et animo ad suavissimam amicam suam, ex qua quidquid est amabile procedit, abstracto quodam intuitu sese confestim intro reciperet, sive introrsus raperetur. Neque sane dici possit quoties gratissimam illam amicam lacrymantibus oculis, et in immensum expanso cordis sinu circumplexus sit, et suo pectori suaviter adstrinxerit.»

Porro to amator intellige per excellentiam: amor enim formæ est ardens et violentus, ut videre est in amasiis feminarum, qui earum amore dicunt aguntque admiranda, ut stultescere et insanire videantur, ac patiuntur quælibet dura, ut iis potiantur: multo ardentior in Salomone et sanctis est sapientiæ et sanctitatis divinæ amor, juxta illud Cant. VIII, 6: «Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio:» hinc ἔρως, id est amor, alludit ad Ἄρης, id est Mars, quod amor sit martius, et polleat fortitudine martia, instar ferri edomet omnia, prælia quælibet non reformidet, sed ineat, dura quæcumque fortiter sustineat, vulnera infligat et suscipiat, juxta illud Cant. II, 5: «Amore langueo;» Symmachus, vulnerata dilectione ego sum. Studiosus ergo sapientiæ pro ea omnia difficilia capessat, et omnia dura generose sustineat.


3. GENEROSITATEM (S. Hilarius in Psalm. CXXVII, vertit honestatem, id est honorem, decus, præstantiam, nobilitatem) ILLIUS GLORIFICAT, CONTUBERNIUM HABENS DEI: SED ET OMNIUM DOMINUS DILEXIT ILLAM. — Tertia post amabilitatem et pulchritudinem est hæc sapientiæ dos, scilicet nobilitas et generositas. To illius non est in Græco; unde sic aliqui explicant, q. d. Sapientia est generosa, ideoque generositatem discipulis suis commendat, imo glorificat, id est miris laudibus et encomiis extollit, jubetque omnibus, ut sint animo non abjecto, vili et depresso, sed excelso, nobili et generoso, ac magna magno animo aggrediantur, ut ab heroicis operibus generosi et heroes esse ac nominari possint. Causa est, quod ipsa contubernium habeat Dei, id est Deo sit familiaris, cum eoque assidue conversetur: quare a Deo generoso discit generositatem, ut generosa et divina meditetur et moliatur; hinc et suis jubet assidue per orationem et meditationem versari et ambulare cum Deo, instar Henoch et Noe, ut ab eo discant terrena omnia calcare, ac cœlestia ambire, nec nisi divina cogitare, desiderare, operari: uti fecere omnes apostoli, martyres, sancti doctores, sanctæ virgines, etc. Unde S. Hieronymus: «Virtus, inquit, poscit animi robur socraticum,» imo herculeum; quin et Christus: «Regnum cœlorum, inquit, vim patitur, et violenti rapiunt illud,» Matth. XI, 12. Huc facit illud Senecæ, epist. 111: «At ille qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciæ, inexsuperabilis et major adeunti. Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus: cum accesseris, tunc manifestum fit, quam in arduo summa sint. Talis est, mi Lucili, verus, et rebus, non artificiis, philosophus. In edito stat, admirabilis, celsus, magnitudinis veræ. Non exsurgit in plantas, nec summis ambulat digitis, eorum more, qui mendacio staturam adjuvant, longioresque, quam sunt, videri volunt: contentus est magnitudine sua. Quidni contentus sit et usque crevisse, quo manum fortuna non porrigit? Ergo et supra humana est, et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur per adversa ac difficilia.»

Græca ad verbum sic habent, εὐγένειαν δοξάζει συμβίωσιν ἔχουσα Θεοῦ, quod primo, Jansenius sic vertit et explicat, sapientia putat esse nobilitatem habere convictum cum Deo: δοξάζει enim tam putare, quam glorificare significat: unde δόξα tam opinionem quam gloriam denotat; et participium ἔχουσα, id est habens, more græco ponitur pro infinitivo habere. Secundo, alii, q. d. Sapientia generositatem glorificat, hoc est nobilitatem, illustrat, puta familiam generosam et nobilem, illustriorem et gloriosiorem reddit, ut patet in Platone, Aristotele, Cicerone, quos sapientia humana celebres et gloriosos effecit: multo magis id patet in SS. Augustino, Hieronymo, Chrysostomo, Basilio, S. Thoma Aquinate, cæterisque Ecclesiæ doctoribus, quos sapientia divina apud omnes gentes per omnia sæcula nobilitavit. Nobilitas enim generis est externa, utpote excita ab avis et proavis; nobilitas vero sapientiæ et virtutis est interna et propria, utpote proprio labore et studio parta; unde Cicero gloriatur: «Ego, inquit, mea virtute meis majoribus præluxi.» Verum hos sensus elidit to illius, quod addidit Noster, et solerter in

Græco subintellexit. Unde tertio, nonnulli to illius referunt ad studiosum sapientiæ, q. d. Sapientia sui studiosos, qui contubernium et conversationem habent cum Deo, velut nobiles et generosos glorificat, id est illustres et gloriosos reddit, uti reddidit Mosen, qui ex consortio Dei radios, et quasi cornua lucis faciei suæ affixa accepit, Exod. XXXIV, 30. Verum græce est femininum ἔχουσα, id est habens, quod proinde ad virum studiosum sapientiæ referri nequit: sic enim dicendum esset masculine ἔχων. Quarto, alii to illius referunt ad to formæ, quod præcessit, q. d. Sapientiæ formam sive pulchritudinem, quæ ipsius est decor, ornatus, nobilitas et generositas, illustrat et glorificat contubernium Dei: pulchritudo enim sapientiæ valde exornatur, ex eo quod ipsa habeat consortium et familiaritatem cum Deo; unde Arabicus vertit, pulchritudo ejus nobilitat, concedens conjunctionem vel conjugium Dei; vice versa Syrus vertit, et gaudium, et laus, et gloria Dei in participatione ejus: conjuges enim se invicem amant et glorificant. Quinto et germane, to illius refer ad sapientiam, de qua omnis est hic sermo, q. d. Inde patet quanta sit sapientiæ generositas et nobilitas, quod scilicet ipsa habeat contubernium, vel, ut græce est, συμβίωσιν, id est convictum, hoc est summam consuetudinem et familiaritatem cum Deo, cum eoque commoretur, colloquatur, epuletur, dissuavietur, quodque Deus intime illam amet et diligat; generositatem ergo, id est nobilitatem, ejus illustrat et glorificat ipse convictus Dei. Aut, ut alii, q. d. Sapientia, habens contubernium seu convictum cum Deo, celebrat eum et glorificat tanquam summam generositatem et nobilitatem. Aut potius, q. d. Sapientiæ generosum genus nobilemque prosapiam, quod scilicet sit orta ex Deo, illustrat et glorificat, quod eadem velut contubernalis et sponsa Dei cum eo intime conversetur, convivat, in eodemque cum eo thalamo et mensa degat, velut ei par et æqualis. Græcum enim συμβίωσις, id est convictus, tribui solet conjugibus, quorum jugis est convictus, summaque conversatio, par et æqualis amor. Sapientia ergo inducitur hic quasi una et simul sponsa Dei, ideoque duplici hoc titulo nobilissima et illustrissima.

Sic mystice B. Virgo glorificatur, quod ipsa sit genitrix, filia, sponsa Dei, genitrix Dei Filii, filia Dei Patris, sponsa Spiritus Sancti: græcum enim εὐγένεια, id est generositas, nobilitas, a γένος, æque ac latinum generositas a genere generisque nobilitate nomen accepit, ut docet Tiraquellus, De Nobilitate, cap. II, num. 47 et seq.: nobilis enim dicitur, quasi noscibilis, vel notus ex genere, puta ex avis et atavis nobilibus, et ex virtute notis: sic S. Hilarius in Psalm. CXXVII, ex hoc loco sapientiam nobilem sponsam appellat. Ipsa ergo est εὐγενεία, id est nobilitas æque ac συμβίωσις, id est conmetrix et conjunx Dei: est enim integra nobilitatis sapientia.

Ipsa ergo sapientia habet tantam cum Deo consuetudinem, ut non solum ex eo sit orta, sed et cum eo conjunctissime vivat, eoque potiatur familiariter, ceu sponsa sponso; et quod Deus vicissim eam intime diligat: ex utroque enim vera summaque nobilitas oritur, multi enim sunt filii et filiæ regum, quæ non in mensa parentum, sed a nutricibus aluntur; unde vix vident, vix norunt parentes, nihilque apud eos possunt. At sapientia ita est filia Dei, ut simul sit contubernalis et conviva Dei, jugiterque mensæ et thalamo ejus assideat; plurimum ergo apud eum potest. Est hic ingens stimulus ad sapientiæ studium, quod per eam fiamus generosi, nobiles, contubernales et familiares Dei, ac intime a Deo diligamur. Canonistarum sententia est nobiles, si fiant religiosi, perdere nobilitatem, utpote jam mundo et sæculo mortuos; unde lib. V Decret. titulo 34 De purgator. canonica, cap. I Nobilis, Glossa ait: «Propter crimen perditur nomen dignitatis, sicut per monachatum amittit quis nobilitatem.» Verum recte Tiraquellus, lib. De Nobilit. cap. XXVI, id explicat, ut per nobilitatem intelligantur nobiles honores, tituli et ditiones, ut sunt regnum, ducatus, comitatus, baronatus: horum enim incapax est religiosus, per votum paupertatis; idem tamen servat pristinam nobilitatem, quæ sita est in jure sanguinis, quod scilicet prognatus sit ex parentibus nobilibus, comitibus, ducibus, regibus: hæc enim est indelebilis, utpote una cum natura in nativitate accepta. Religiosus ergo nobilitatem suam non amittit, sed alia diviniore auget et duplicat, dum ditiones et regna terræ contemnens, unique vacans Deo, illius fit familiaris et intimus, uti hic docet Sapiens.

Mystice S. Bonaventura, Glossa et Hugo: Filius Dei, inquiunt, qui est sapientia Patris, nobilitatem et generositatem habet ex suo genere et generatione, quod scilicet sit genitus a Deo Patre; unde idem habet contubernium, id est æqualitatem intimamque conjunctionem cum Patre: illi enim est consubstantialis et homoousios; unde tam suum, quam Patris genus glorificat, adeoque in omnibus Patris gloriam quærit et propagare satagit, ideoque factus est homo, crucemque et mortem subiit. Quare Deus Pater Filium qua Deum amat amore simpliciter infinito; qua hominem, amore tanto, qui superat amorem omnium creaturarum simul sumptarum: nam humanitatem Christi assumpsit ad unionem hypostaticam cum Verbo, quæ est dignitas et gratia tanta, ut longe transcendat omnes dignitates et gratias omnibus creaturis communicatas, etiam unitas et simul sumptas. Christum secutus Paulus, magnus Dei Christique amator et convictor: «Vivo, inquit, ego jam non ego: vivit vero in me Christus,» Gal. II, 20: quare Deus illum præ cæteris dilexit, eumque suæ gloriæ præconem et doctorem gentium effecit.

Symbolice, hæc facile adaptes B. Virgini, cujus nobilitas et generositas tanta fuit, ut ex ea genus duxerit, carnemque sumpserit ipse Dei Filius,

cum quo ipsa corporaliter jugem habuit συμβίωσιν, id est convictum, meruitque ipsam Dei sapientiam ex se incarnatam jugiter videre et audire, ejusque ignitis sermonibus, velut amoris radiis accendi: de quo S. Bernardus, homil. I super Missus est: «Maria, ait, matrem se agnoscens, majestatem illam, cui angeli cum reverentia serviunt, cum fiducia suum nuncupat filium, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic?» Et mox: «Et erat subditus illis, quis? quibus? Deus, cui angeli subditi sunt, cui principatus et potestates obediunt, subditus erat Mariæ, nec tantum Mariæ, sed etiam Josepho propter Mariam. Mirare sive filii benignissimam dignationem, sive matris excellentissimam dignitatem; utrinque stupor, utrinque miraculum, et quod Deus feminæ obtemperet, humilitas sine exemplo; et quod Deo femina principetur, sublimitas sine socio.» Quo etiam spectasse videtur S. Ildefonsus, serm. I De Assumptione, ubi cum plurima, quæ Deipara Christo exhibuit obsequia, numerasset, subjicit: «Ergo qui cuncta pascit, cœlestia et terrestria simul regit, hunc sacratissima Virgo lacte carnis aluit et nutrivit; ad cujus deinde nutum universi reguntur, sub ejus disciplina vel arbitrio infans Deus versatur;» et mox: «B. Virgo gladio passionis Christi vulnerata est in anima. O sanctissima omnium feminarum, quæ cum Deo tale tantumque contubernium habuit in terris; et ecce hodie exaltatur apud eum quem genuit, ut permaneat sine fine gloriosa in cælis.» Et S. Epiphanius, hæresi 78: «Erat, inquit, Maria affectatrix Jesu, cum ipso semper exsistens.» S. Augustinus item, lib. De Assumpt. (vel quisquis est auctor) cap. VII, tom. IX: «Absque dubio, inquit, omni opere ministratrix exstitit, quæ hunc in utero gessit, partuque profusum aluit et fovit, in præsepio reclinavit, et a facie Herodis in Ægyptum fugiens abscondit, et omnem infantiam ejus matris affectu ita prosecuta est, ut usque ad crucem, in qua filium jam virum perfectum vidit pendentem, ab ejus indubitanter ministerio non recesserit: consecuta non solum gressibus pedum, tanquam pro amore filii; verum etiam imitatione morum, tanquam pro reverentia Dei. Maria ergo ministra Christi spiritualium operum qualitatibus sicut devotissima exstitit, ita absque dubio religionis fide, et veræ credulitatis charitate secutrix fuit.» S. Bernardus, serm. cui titulus: Signum magnum: «Toties Maria filium audivit non modo turbis loquentem in parabolis, sed et discipulis seorsum regni Dei mysteria revelantem; vidit miracula facientem, vidit deinde in cruce pendentem; vidit exspirantem, vidit resurgentem, vidit ascendentem.»


4. DOCTRIX ENIM EST DISCIPLINÆ DEI, ET ELECTRIX OPERUM ILLIUS. — Pro doctrix græce est μύστις, id est mystis, hoc est secretorum Dei conscia et quasi secretaria, eorumdemque revelatrix et doctrix, quæ scilicet novit arcana Dei, et quibus vult ea revelat: rursum mystis, id est sacerdotissa et initiatrix, quæ scilicet alios sacris initiat, ac sacerdotes et prophetas (est enim ipsa prophetis æque ac mystis) constituit, ut dixit cap. VII, 27: secreta enim, sacra præsertim, nonnisi sacerdotibus creduntur et committuntur. Unde Vatablus vertit, scientia Dei sacerdos est, et operum ejus antistes; Nannius, est enim sacerdos Dei, id est mysteriorum Dei conscia et cultrix; Jansenius, est enim arcanorum Dei perita; Budæus, initiatrix, dux, interpres; Cantacuzenus, residens in consilio Dei, et penitus quæ ad illum spectant noscens, juxta illud Proverb. VIII, 12: «Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.» Μύστης enim vocatur mysteriorum conscius, qui ea velut arcana celat, et non nisi dignis revelat, ita dictus ἀπὸ τοῦ μύειν τὸ στόμα, id est ab obsignando ore, quod os habeat clausum et quasi obseratum. Sicut ergo sacerdos et mystes mysteria celat, et quæ divina sunt pro dignitate tractat, ita et sapientia, ac sapiens sapientiæ beneficio initiatus, Deum digne colit et sancte tractat sancta; quin et alios ad hoc idoneos eadem docet, Deumque digne et sancte colere docet. Simili phrasi ait Celsus jurisconsultus: «Jus est ars boni et æqui, cujus merito nos quis sacerdotes appellet: justitiam namque colimus, boni et æqui notitiam profitemur,» hæc autem sacra sunt; ergo ejus professores sunt quasi sacerdotes.

Dat causam ejus quod dixit: «Sed et omnium Dominus dilexit illam,» quia sapientia est quasi quædam sacerdos, et mystica magistra sanctæ Dei disciplinæ et scientiæ, Deum hominibus declarat et manifestat: nam si, ut dicitur Daniel cap. XII, 3: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates,» quanto magis quæ omnes erudit, et Dei amicos facit? ita a Castro. Rursum, q. d. Deus diligit sapientiam: nam ex eo quod eam amet, fecit eam suam mystin, id est mysteriorum omnium et secretorum consciam, juxta illud Christi, Joan. XV, 15: «Jam non dicam vos servos, etc., sed amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis:» summum enim amoris et amicitiæ signum est, communicare alicui sua secreta. Ad hæc fecit eam suam mystin, vel mystidem, id est doctricem suorum mysteriorum, ac antistitem suorum sacrorum, ac electricem operum suorum; præfecit ergo eam tam doctrinæ et sacris, quam operibus suis, ut quidquid illa eligit, hoc Deus operetur; quod illa negligit, hoc Deus pariter negligat et non operetur; utrumque autem summi amoris est indicium. Est hæc quarta dos sponsæ nostræ, puta sapientiæ, quod scilicet ipsa sit sacerdos et mystis, id est doctrix disciplinæ, græce ἐπιστήμης, id est scientiæ Dei, quod scilicet instruat et doceat nos scientiam sanctorum, qua Deum cognoscamus, colamus, amemus ea fide, religione et pietate, qua tantam majestatem decet. Id præstitit Christus, qui est sapientia incarnata,

ac summus mystes, sacerdos, et pontifex in æternum secundum ordinem Melchisedech; unde de illo ait S. Joannes, cap. I, 18: «Deum nemo vidit unquam: unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit;» qui proinde, Isai. IX, 6, vocatur magni consilii angelus, id est nuntius, juxta Septuaginta; unde et Christus, Joan. VII, 16: «Mea doctrina, inquit, non est mea, sed ejus qui me misit;» denique ipse novos mystas, novos sacerdotes, novos legis evangelicæ doctores, puta apostolos et discipulos, instituit, instruxit, consecravit, ac per totum orbem misit et in dies mittit.

Symbolice noster Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. XXVI, num. 3, per sapientiam accipiens theologiam, hæc theologiæ eidem adaptat: Theologia, inquit, theologum nobilitat, facitque illustrem, primo, quia ipsa nobilitatem supremam inter omnes scientias obtinet; secundo, assidue conversatur cum Deo, de quo disserit; tertio, conscia est mysteriorum Dei; quarto, divina docet; quinto, tantum excellit scientias naturales, quantum sacerdos laicos; sexto, tam familiaris est Deo, quam huic sacerdos; septimo, quia Cantacuzenus in id: Hanc amavi, «ex theologiæ adytis et penetralibus, animum Salomonis contendisse ad hujusmodi amoris afflationem,» affirmat.

ET ELECTRIX OPERUM ILLIUS. — Græce αἱρετίς, id est electrix; pro quo Anastasius Nicenus in Sacr. Script. Quæst. LXXVIII (exstat tom. VI Biblioth. SS. Patrum), Cantacuzenus et Budæus in Comment. linguæ græcæ, legunt ὡρίτις, id est inventrix operum illius: sicut enim canis venaticus olfacit, et olfactu invenit capitque leporem, sic sapientia solerter indagat, et invenit mille agendi operandique modos et rationes; unde Vatablus vertit, antistes operum ejus, q. d. Sapientia Dei, tum essentialis, tum notionalis, qua Pater æternus produxit Filium, artificiose invenit omnia Dei opera: nam ad miram ejus inventionem pertinet ornatus, varietas, summaque pulchritudo operum Dei. Ipsa ergo, primo, quasi sagacitate quadam admiranda in nihilo olfecit, invenitque opera Dei, quæ cum ipso extra nihilum produxit; secundo, tantam tamque mirabilem varietatem rerum commentatione et cogitatione adinvenit; tertio, veluti casu id fecit, hoc est citra laborem et fatigationem; nimirum Deus et sapientia divina; quarto, quantum ad opera gratiæ, id fecit inventione crucis, Joan. IV; et sacramentorum, Eucharistiæ præsertim, Joan. VI et XIII; ac sanctitatis animarum, quasi pulchrarum pretiosarumque margaritarum; item resurrectionis et exaltationis sui corporis veri et mystici, non sine labore, sudore, cruore, etc. Verum alii passim legunt αἱρετίς, id est electrix, q. d. Sapientia præest omnibus Dei operibus, quare ex variis quæ sese offerunt, meliora seligit: licet enim duplex sapientiæ quatenus prudentiam tangit, munus sit, scilicet, primo, per eubuliam, id est consultationem et consilium, inquirere et invenire; secundo, per synesin, id est judicium, commodiora et meliora ex eis seligere,

teste Aristotele, VI Ethic. cap. V; tamen hoc illo potius et præstantius est, unde S. Hilarius in Psalm. CXXVII, vertit, in labore utilium operum valida, q. d. Sapientia in mediis ad finem utilibus eligit magis valida et efficacia; noster Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. III, num. 6, vertit ponderatrix, q. d. Sapientia creaturas Dei pro dignitate tractat, eligit optima, negligit viliora: rursum æquissima rationis trutina, cujusque merita atque dignitatem ponderat et examinat, ac cuique id quod exigit vel meretur, assignat: sic Christus ex tot millionibus hominum, ex mera gratia duodecim apostolos elegit, qui converterent totum orbem, sic et hodie eligit viros apostolicos ad infidelium et hæreticorum conversionem, illisque gratias et dotes ad tantum opus necessarias vel opportunas liberaliter attribuit et assignat.


5. ET SI DIVITIÆ APPETUNTUR IN VITA, QUID SAPIENTIA LOCUPLETIUS, QUÆ OPERATUR OMNIA? — Græce, et si opes sunt appetibilis possessio in vita, etc.: opes enim ab omnibus appetuntur ad victum et vestitum, et ad vitam honeste et splendide transigendam; ipsæ ergo sunt fulcra et nervi vitæ, baculi et viaticum viæ: tanto ergo sunt in amore divitiæ, quanto quæ earum subsidio præsente floret, vigente præstat; absente vero languet, flaccescit, decidit vita. Sensus ergo est, q. d. Sapientia ipsa divitias operatur, et est quasi scaturigo auri, argenti et gemmarum; qui illam possederit, omnes divitias possidebit. Confert sapientiam cum rebus omnibus, et ab ea docet omnes, etsi præstantissimas, superari, quod illa sola habeat eorum omnium usum: ita a Castro. Est hæc quinta dos sponsæ, puta sapientiæ, quod sit opulenta, opesque sapienti afferat, ex eo quod «operatur omnia,» hoc est primo, quod sit operosa, non deses et otiosa, suosque stimulet ad laborandum, nec sinat otiari; labor autem parit opes, otium vero inopiam, juxta illud Proverb. X, 4: «Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.» Secundo, «operatur omnia,» id est, est prudens, solers, industria, efficax in operando: scit enim omnia ea opera seligere, quæ plus lucri afferant, nec desistit, donec lucrum, quod optat, assequatur. Tertio, «omnia operatur,» quæ in mundo sunt, nimirum Deus et sapientia divina; ergo et opes, primum spirituales, deinde corporales, juxta illud Christi, Matth. VI, 33: «Quærite primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis;» et illud Isai. XXXIII, 6: «Divitiæ salutis sapientia et scientia:» vide dicta cap. VII, vers. 8 et seq., et Prov. VIII, 18. Exemplo sit Salomon, cui Deus sapientiam postulanti cum ea opes tantas dedit, quantas nemo unquam regum habuit, II Paral. I, 12.

Hinc alchimistæ censent Salomonem peritum fuisse artis chimicæ, quæ alia metalla in aurum transmutat, indeque tantas opes sibi parasse, illam artem Salomonis ævo in usu fuisse colligunt ex illo Psalm. CXVIII, 119: «Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ;» ubi pro prævaricantes hebraice est סיגים sigim, quod S. Hieronymus vertit scorias; Augustinus vero Nebiensis episcopus vertit, alchimias. Verum errant, tum quia nulla est ars, quæ metalla possit in aurum, cujus forma est nobilissima, transmutare; tum quia etiamsi id posset præstare ars, tamen tantos ad id requirit sumptus, ut quicumque ea utuntur, depauperantur, et ex opulentis fiant inopes, ut constat experientia; unde Joannes XXII, cap. Spondent, in Extrav., lib. V De Crimine falso: «Spondent, inquit, quas non exhibent divitias pauperes alchimistæ; pariter qui se sapientes existimant, in foveam incidunt quam fecerunt.» Et nonnullis interjectis: «Alchimistæ verbis dissimulant falsitatem, at tandem quod non est in rerum natura, esse verum aurum vel argentum, sophistica transmutatione confingant.» Hinc nonnulli artem chimicam vocant chamicam, id est inventam a Cham filio Noe impio, quem putant fuisse eumdem cum Zoroastre mago: plura hac de re vide apud nostrum Delrionem, lib. I Disq. Magiæ, cap. V; Pererium, De Magia; Conimbricenses, lib. II Physic. cap. VII; Pinedam, lib. IV De Rebus Salomon. cap. XXI. Sapientia ergo alias verasque artes et modos ditescendi docuit Salomonem, nimirum mittendo classes in Ophir, effodiendo aurum et argentum e venis terræ auriferis, quas ipse sua sapientia deprehendit, indicendo vectigalia majora, agros et vineas totius regni solertius excolendo, mercimonia quæstuosa instituendo, atque omnibus ex rebus sagaciter captando lucrum.


6. SI AUTEM SENSUS OPERATUR, QUIS HORUM QUÆ SUNT, MAGIS QUAM ILLA EST ARTIFEX? — Græce, τεχνῖτις, id est opifex, faber, artifex, qui artificiosa adinvenit et operatur. Pro sensus græce est, φρόνησις, id est prudentia, intelligentia, industria. Jam primo, per φρόνησιν, sive sensum, aliqui accipiunt ipsam sapientiam; unde Vatablus vertit, et si opifex omnium est sapientia, quid illa in rerum natura est artificiosius? Secundo et potius, alii per φρόνησιν, id est prudentiam, vel sensum, accipiunt artem et industriam operandi, sic prudentia pro arte capitur Exod. XXVIII, 3: ita Jansenius: Loquitur, inquit, de prudentia artificum et operariorum, cum qua comparat sapientiam Dei, docens eam magis esse industriam, quam prudentiam artis, q. d. Si per artes mechanicas multa fiunt artificiose, quanto artificiosior est sapientia, quæ omnes artes adinvenit, et plures adinvenire potest? omnis enim ars, omnisque industria manat a sapientia, ejusque est quasi pars, vel species, ut dixi cap. VII, 21. Inducitur hic sapientia ut sponsa: mire autem ornat sponsam, quod sit artificiosa, ac manibus elaboret opera magnæ artis et industriæ, uti sunt acupicturæ et phrygionica, iisque conficiat pulcherrima et pretiosissima virorum ac mulierum ornamenta, juxta illud quod de muliere sapiente et strenua dicitur, Proverb. XXXI, 13:

«Operata est consilio manuum suarum. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus,» etc.: ita a Castro. Lorinus, Jansenius, Cervantius et Pineda, lib. III De Rebus Salomon. cap. III, num. 5, et alii. Sexta est sponsæ, puta sapientiæ, dos, scilicet quod mira sit artifex, omnia enim artificia et artificiosa opera sapientiæ divinæ, a qua humana dimanat, sunt adscribenda: quare ipsa est inventrix et origo omnium artium. Loquitur toto hoc capite, æque ac præcedenti, de sapientia abstracte et generice, quatenus ipsa idea est et effectrix omnium, tam naturalium, quam artificialium et moralium, ideoque artes omnes æque ac virtutes complectitur, uti superius monui, et idipsum hic locus evincit.


7. ET SI JUSTITIAM QUIS DILIGIT, LABORES HUJUS MAGNAS HABENT VIRTUTES: SOBRIETATEM ENIM ET PRUDENTIAM DOCET, ET JUSTITIAM, ET VIRTUTEM, QUIBUS UTILIUS NIHIL EST IN VITA HOMINIBUS. — Græce est, labores hujus sunt virtutes; et ita legit Clemens Alexandrinus, lib. V Strom.; quod vero Clemens addit, temperantia enim et prudentia docet justitiam et magni excelsique animi virtutem, quibus nihil est in vita hominibus utilius, quoad priorem partem dissonat a Græco et a Vulgata, ut patet intuenti, ac proinde mendoso S. Scripturæ codice usus videtur. Sensus est, q. d. Sapientiæ labor consistit in arduo, puta in exercenda, comparanda et augenda virtute qualibet, ac præsertim in agendo et patiendo dura et ardua, juxta illud: «Agere fortia romanum est, pati fortia christianum; hinc ἀρετή, id est virtus, alludit ad Ἄρης, id est Mars, quod virtus sit martia, et fortes heroicosque animos requirat. Ab arte transit ad prudentiam et virtutem, puta a factiva ad activam, docetque sapientiam esse matrem omnium virtutum, æque ac artium, quæ est septima dos sapientiæ. Nominat duntaxat quatuor virtutes principales, quæ primo, quod sciam, a S. Ambrosio, lib. V in Lucam, vocatæ sunt cardinales, quasi cardines cæterarum omnium: omnes enim aliæ ad has quatuor, velut ad suos fontes et capita, revocantur, atque in his velut cardinibus honestas omnis nostra revolvitur. Justitiam ergo, quæ hic primo loco ponitur, generalem intellige, quæ est complexio virtutum omnium, cujus partes sive species primariæ sunt sobrietas, prudentia, justitia specialis, et virtus, græce ἀνδρεία, id est fortitudo. Quocirca ex hoc loco theologi colligunt quatuor esse virtutes cardinales, scilicet prudentiam, justitiam, fortitudinem et temperantiam, quæ subinde naturales sunt et per actus naturales acquisitæ, uti fuere in philosophis; aliquando vero supernaturales, et a Deo in justificatione cum fide, spe et charitate fidelibus infusæ, eo quod ad finem supernaturalem dirigantur, uti docet S. Thomas, I II, Quæst. LXIII, art. 3; imo concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VII.

SOBRIETATEM; — græce σωφροσύνην, quæ vox proprie temperantiam in usu tam cibi quam Veneris, ceterarumque voluptatum aliquo sensu sensibilium, indeque sapientiam et prudentiam significat (unde Interpres Anastasii Niceni, Quæst. LXXVIII in Script., vertit hoc loco sapientiam et prudentiam docet; sed parum apposite, ut patet): hanc enim parit temperantia, quæ proinde dicta est σωφροσύνη, quasi σώζουσα τὴν φρόνησιν, id est servans prudentiam vel sapientiam; unde et σώφρων dicitur temperans, quasi σαόφρων, hoc est σαὸς, vel σῶς τὴν φρένα, id est sanus mente: temperantia enim est mentis sanitas. Ex adverso Euripides in Hecuba, teste Aristotele, II Rhet. cap. XXIV, apte dixit Venerem vocari Ἀφροδίτην quod ἀφροσύνης, id est insipientiæ et amentiæ, sit parens. S. Augustinus, lib. I De Moribus Eccles. cap. XVI, legens, sobrietatem sapientia docet, per sobrietatem accipit veritatem contemplationis; sed merito idipsum retractat, lib. I Retract. cap. VII, ubi docet legendum esse, sobrietatem et prudentiam docet, uti habent Græca et Noster.

PRUDENTIAM, — φρόνησιν paulo ante vocavit artem, hic vero vocat prudentiam, quæ est antistes et auriga virtutum, ut aiebat S. Antonius, teste S. Athanasio in ejus Vita; quin et Socrates omnes virtutes vocabat prudentias: vide Aristotelem, VI Ethic. cap. V et seq.; et S. Thomam, I II, Quæst. LVII, et II II, Quæst. XLVII et seq.

VIRTUTEM, — græce ἀνδρείαν, id est fortitudinem, sive virilitatem, ἀπὸ τοῦ ἀνδρός, id est a viro: fortitudo enim est virorum, non feminarum, ac virile requirit robur, quale inter feminas quoque præstitere viragines. Fortitudo autem, partim est activa, qualis est militum, qui ardua in bello aggrediuntur; partim et potius passiva, qualis est patientium et martyrum, qui dura et atrocia forti et invicto animo sustinent; unde ejus partes potentiales vel integrales sunt fiducia, magnanimitas, securitas, magnificentia, patientia, longanimitas, perseverantia, constantia, ait S. Thomas, II II, Quæst. CXXIII et seq., quem vide. Omittit hic Sapiens tres virtutes theologicas, fidem, spem, charitatem, quarum pariter mater est sapientia; unde ejus allusione S. Sophia, id est sapientia, mater et martyr, tribus filiabus suis harum trium virtutum nomina indidit vocavitque eas, Fidem, Spem, Charitatem, ac una cum eis nobile martyrium obiit, uti videre est in earum Vita, quæ exstat apud Surium, 1 augusti. Omittit autem eas Sapiens, quia agit hic de virtutibus moralibus duntaxat, quæ consistunt in operibus et laboribus externis: hi enim sunt sapientiæ labores, qui, ut ipse ait hoc versu, «magnas habent virtutes: bonorum autem laborum gloriosus est fructus,» uti dixi cap. III, vers. 15.


8. ET SI MULTITUDINEM (perperam Hugo et Idacius, lib. III Contra Varimadum, legunt similitudinem) SCIENTIÆ DESIDERAT QUIS, SCIT PRÆTERITA, ET DE FUTURIS ÆSTIMAT: SCIT VERSUTIAS SERMONUM, ET DISSOLUTIONES ARGUMENTORUM: SIGNA ET MONSTRA SCIT ANTEQUAM FIANT, ET EVENTUS TEMPORUM ET SÆCULORUM. — Clare Vatablus ex Græco vertit, si quis item multarum rerum peritiam desiderat, hæc antiqua novit, et futura conjectat: hæc sermonum strophas callet, et ænigmatum explicationes: signa et prodigia præsagit, eventusque tempestivitatum et temporum. Contulit sapientiam cum artibus et virtutibus, ilisque omnibus eam prætulit; nunc eam confert et præfert scientiis quibuslibet, imo illas omnes a sapientia eminenter contineri, ac nimiam sciendi curiositatem ab ea temperari asseverat. Est ergo hæc dos nona sapientiæ.

Unde Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom., citato toto hoc versu concludit: «Vides fontem disciplinarum manare e sapientia.» Pro multitudinem scientiæ, græce est πολυπειρίαν, id est multorum experientiam; Vatablus, multam peritiam, hanc enim gignit experientia; unde Plato, lib. VII De Legibus, πολυπειρίαν et πολυμαθίαν quasi matrem et filiam associavit; et Sallustius in Jugurtha asserit nihil esse sapientius experientia: quocirca philosophi a rerum experientia cœperunt philosophari, et rerum causas indagare.

SCIT PRÆTERITA. — Græce, τὰ ἀρχαῖα, id est antiqua, q. d. Sapientia novit historias antiquas et diu præteritas: «historia enim est testis temporum, lux veritatis, vita memoriæ, magistra vitæ, nuntia vetustatis,» ait Cicero, lib. II De Oratore; et S. Gregorius Nazianzenus ad Nicobulum: «Historia, inquit, est conglobata quædam, ac velut coacervata sapientia, hominumque multorum mens in unum collecta. Jucundum et securum est ex alienis eventibus, vel lætis, vel tristibus, discere quid tibi in simili casu agendum sit.» Livius initio lib. I: «Salubre est, ait, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri, ut inde tibi tuæque reipublicæ, quod imiteris, capias. Inde fœdum inceptu, fœdum exitu, quod vites.» Quocirca Basilius imperator ita præscribit Leoni filio, cap. LVI: «Per veteres, inquit, historias ire ne recusa: ibi enim reperies sine labore, quæ alii cum labore collegerunt; atque illinc haurias, et bonorum virtutes, et improborum vitia, varias humanæ vitæ mutationes, et rerum in ea conversiones, mundi hujus instabilitatem, et impiorum præcipites casus; et, ut verbo complectar, malorum facinorum pœnas, et bonorum præmia, quorum illa fugies, ne in divinæ justitiæ manus incidas, hæc amplecteris, ut præmiis, quæ ea comitantur, potiaris.»

DE FUTURIS ÆSTIMAT. — Græce, εἰκάζει, id est assimilat, comparat, conjectat, vivam formam exhibet, repræsentat: ex præteritorum enim experientia, vel cognitione historica fit conjectura prudens de eventu futurorum: ita Cantacuzenus. Prudentes enim comparando præterita similia cum futuris, facile de eorum exitu conjiciunt: eorum enim formam et vivam imaginem repræsentant præterita; unde Idacius, lib. III Contra

gia) scit antequam fiant, q. d. Sapientia praesagit futuras eclipses, aestus, frigora, pluvias, ventos, tempestates, sterilitatem, fertilitatem, pestem, morbos, etc., ex mathesi et signis meteorologicis ac prognosticis: ita Cantacuzenus. Prodigia dicuntur monstra, quod futura praemonstrent: audi Ciceronem, lib. II De Natura deorum: "Praedestinationes, praedictiones et praesensiones rerum futurarum, quid aliud declarant hominibus, nisi ea quae fiunt ostendi, monstrari, portendi praedici, etc., ex quo illa ostenta, monstra, portenta et prodigia dicuntur." Prodigium autem, ait Servius in III Aeneid., est quod in longum tempus dirigit significationem: ita dictum quasi porro adigendum, ait Nonius Marcellinus.

Varimadum, vertit, de futuris praesaga est; Clemens, VI Strom. conjicit futura; Anastasius Nicenus, Quaest. LXXVIII, futura exquirit; Pagninus, futura imaginatur; ergo praeter effata sapientum, (qui anticipatione sapientiae futura sagaciter praevident, ac salubriter praecinunt) fata reliqua fatua sunt delirantium pronuntiata.

Scit versutias sermonum. — Graece, στροφάς, a στρέφω (id est verto, verso, versute ago, torqueo, circumago), sicut versutiae dicuntur a verto vel verso, quod per eas plana res versatur in obscurum et alienum sermonem, sive per acutas et subtiles sententias, quales sunt parabolae, ut patet Eccli. xxxix, 9, et II Reg. xiv, 20; sive per verba dolose et fraudulenter ad fallendum composita, quales fuere quaestiones captiosae a pharisaeis Christo propositae, ut eum caperent in sermone, sed a Christo per sapientiam deprehensae et dissolutae, Matth. xxii, 15 et seq. Talia quoque sunt sophismata sophistarum, praesertim haereticorum, quae dissolvit et resolvit dialectica; unde ejus cognitionem sapienti commendat auctoritate et exemplo Christi et Pauli, S. Augustinus, lib. I Contra Cresconium, cap. x et seq. Audi Clementem Romanum, lib. I Constit. cap. vi, ubi lectorem a lectione gentilium ad lectionem S. Scripturae traducit: "Nam quid, inquit, in lege Dei desideras? sive enim historias legere cupis, habes libros de Regibus; sive sophistica, id est quae argute ad sapientiam referentur et poetica, habes Prophetas, Job, Proverbia, in quibus plus acuminis, quam in omni poesi et sapientia sophistarum reperies, quod is, qui solus sapiens est, illa effatus est;" ubi per sophisticam intelligit dialecticam, qua sophistae ad sophismata contexenda abutebantur.

Dissolutiones argumentorum, — ingeniosorum, occultorum et argutorum; unde graece est aenigmatum, id est quaestionum obscurarum et difficilium explicatu, solutiones: aenigma enim est gryphus, sive scirpus, id est sermo nodosus et involutus; sive, ut Valla interpretatur, allegoria obscurior, quam divinare magis, quam interpretari oporteat, qualis est illa Samsonis de favo mellis in ore leonis invento, Judic. xiv, 14: "De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo:" vide dicta Proverb. I, 6. Hinc, III Reg. x: "Regina Saba, audita fama Salomonis, venit tentare eum in aenigmatibus; et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat; non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei." Et Josephus aenigmatum certamen a Salomone cum Hiram rege Tyri initum narrat, lib. VIII, cap. ii: "Quaestiones aenigmaticas Tyrius rex ad Salomonem transmisit. At ille callens hujusmodi rerum ac prudentissimus, nihil inexplicatum relinquebat, sed omnia ratione pervincens apertissime declarabat." Et Eccli. xlvii, 16: "Terram, inquit, retexit anima tua, et replesti in comparationibus aenigmata."

She knows signs and portents (in Greek, terata, that is, prodigies) before they happen.

Eventus temporum et saeculorum. — Graece, καιρών καὶ χρόνων, id est opportunitatum et temporum, q. d. Sapientia solerter praevidet et prospicit futuras rerum opportunitates, commodaque tempora ex signis praeviis, praesertim meteorologicis jam dictis; unde iis ad suum et reipublicae bonum prudenter et fructuose utitur.


9. Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei. — Perperam Lyranus, Dionysius et Glossa legunt, ad convivandum, legendum enim, ad convivendum: nam graece est πρὸς συμβίωσιν, id est ad convictum, hoc est ad contubernium, ad familiarem conversationem. S. Ambrosius, lib. De Viduis, legit, proposui ergo adducere eam mihi in conjugium: conjunx enim est perpetuus conviva suae conjugi, nam S. Ambrosius eo loco magis videtur ad hunc versum respicere, quam ad vers. 2.

Communicabit de bonis. — Graece, ἔσται σύμβουλος ἀγαθῶν, id est, erit consultrix bonorum, quae scilicet mihi bona dabit consilia, ait Vatablus; vel potius erit communicatrix bonorum: symbola enim vocantur collationes, v. g. convivia, in quibus quisque convivarum suum confert epulum in commune symbolum, de quibus Proverb. xxiii, 21.

Et erit allocutio cogitationis (graece, φροντίδων, id est curarum, cogitatio enim ex etymo est mentis agitatio, collectio, coactio, ait S. Augustinus, Confess. XI; hinc cogitatio in Scriptura saepe notat anxiam mentis intra se fluctuantis disceptationem, ut patet Matth. xxi, 25, et xv, 19; Luc. i, 29, alibi) et taedii mei. — Allocutio, id est consolatio; blanda enim allocutio est consolatio afflicti. Graece, παραίνεσις, id est exhortatio, consolatio, admonitio, ut vertit Jansenius; moderatio, ut Clarius; lenimentum, ut Vatablus; alleviatio, ut Glossa. Est haec decima dos sponsae, puta sapientiae, quod sponso suo communicet sua bona, ejusque sollicitudines, labores, dolores et moerores, sua prudentique alloquio et consilio leniat et soletur: ad hoc enim uxor data est viro, ut sit ei in adjutorium vitae tam miserae et calamitosae, Gen. ii.

Hinc illud, Osee ii, 14: "Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus," id est blande consolabor eam. Adde ex Agrest. Grammat.: "Ut loqui est hominis, eloqui oratoris, obloqui obtrectatoris, sic alloqui est suadentis, vel hortantis, vel blandientis." Hoc est illud celebre: "Laborantis visitatio (et magis allocutio) laboris est sublevatio:" id videre est in agris et agricolis. Audi S. Gregorium, lib. V Moral. cap. v: "Laborantem consolari, est pariter in labore persistere: quia sublevatio est laboris, visitatio collaborantis, sicut cum in itinere comes jungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis levatur labor itineris," juxta illud: "Comes facundus in via pro vehiculo est." Talis est sapientia.

Taedii mei. — Graece, λύπης, id est tristitiae, doloris, moeroris mei: idipsum expertum se fatetur Severinus Boetius in carcere, scribens libros De Consolatione philosophica, aeque ac Thomas Morus in carcere Anglicano commentans in passionem Christi: idem experiuntur omnes sapientiae studiosi. Si tantam voluptatis dulcedinem, ait Cervantius, ob amorem sapientiae ex Ciceronis Hortensio hausisse se fatetur S. Augustinus, lib. III Confess. cap. iv, ut fastidium ac taedium ex altarum rerum studio, unius philosophiae amore levaret; (quam Cicero, II Offic., vocat oblectationem animi, requiem curarum non modo a sollicitudine abducentem, sed contra omnes fortunae impetus strenue armantem, et lib. XII, epist. fam. in 23, et Tuscul. V, vitae tranquillitatem largientem) quanto, quaeso, id omne praestantius praestat, non studium adumbratae sapientiae, quae est philosophia, sed sophia ipsa, suo contubernali et sponso, seipsa et allocutione sua? et quam belle haec omnia conveniunt in eamdem increatam, incarnatam, in Eucharistia nos ad suum contubernium, convictum, conjugium, convivium, communionem, consilia, munera, communicationem bonorum omnium, allocutionem invitantem, et admittentem cupidum sui?


10. Habebo propter hanc, claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis. — Pro claritatem graece est δόξαν, id est gloriam, splendorem, majestatem: pro honorem graece est τιμήν, id est honorem, pretium, existimationem inclytam. Decem sponsae dotibus hucusque recensitis, deinceps quatuor alias adjungit. Undecima sapientiae dos haec est, quod sponso licet juveni, conciliet gloriam apud populum et honorem apud senes: exemplo sit Salomon toto orbe, per omnia saecula, ob sapientiae famam celebris et gloriosus. Sic Plato in Sophist. ait, sapientem esse divinum ac diis simillimum, ideoque summis honoribus decorandum.

Juvenis. — Multi id referunt ad sequentia: et acutus inveniar; verum obstat τὸ et: quare Romani ceterique emendatiores referunt ad τὸ seniores, quod praecessit, q. d. Sapientia facit ut sapiens, licet aetate juvenis, honoretur non tantum a juvenibus sibi coaevis, sed etiam a senibus, a quibus licet superetur aetate, eosdem tamen superat sapientia, uti contigit Salomoni, Job, Danieli, Joanni Baptistae, Christo et apostolis: ita Cantacuzenus, Vatablus, Osorius, Clarius, Jansenius, a Castro et alii. Mystice sapiens, id est virtute pollens, vocat se juvenem, esto senex sit, quia in virtute nunquam flaccescit, in fervore nunquam tepescit, nunquam in bonis operibus fit imbecillior, sed dum quotidie proficere satagit, et robustior in bono fieri, floridam sapientiae juventam retinet et conservat, juxta illud Psalm. lxxxiii, 8: "Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion."


11. Et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium (graece, δυναστῶν, q. d. dynastarum) admirabilis ero, et facies principum admirabuntur (Arias, stupebunt) me. — Ultima haec pars deest in Graeco: sapientia enim facit homines acutos, ut recte de re qualibet in judicio, sive forensi, sive privato judicent, ipsumque punctum difficultatis sagaciter tangant et acute resolvant, uti fecit Salomon in judicio meretricum, de quo apposite S. Ambrosius, II Offic. cap. viii: "Propterea scriptum, ait, III Reg. iii, 28: Audivit omnis Israel judicium quod judicavit rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. Nec immerito, inquit, aestimatus est intellectus Dei esse in eo, in quo occulta sunt Dei; quid autem occultius, quam internorum viscerum testimonia, in quae sapientis intellectus, velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit, qua maternus patuit affectus?" et cap. x: "Justum et sapientem appellat Salomonem in hoc judicio, justae censurae et callidæ inventionis pleno;" et lib. III De Spiritu Sancto, cap. vii: "Non nisi Spiritus Sancti munere Salomonem potuisse dicit, feminarum latentem conscientiam penetrare, idque gladio spiritus acutissimo." Addit Josephus: "Ex illa die populus velut divina mente praedito obtemperabat."

Admirabilis ero. — Id est, me meamque sapientiam mirabuntur et obstupescent, ideoque hianti ore excipient et venerabuntur potentes et dynastae. "Gloria summa, ait Cicero II Offic., constat ex tribus his: si diligit multitudo, si fidem habet, si cum admiratione quadam nos honore dignos putat." Graece est, θαυμασθήσομαι, id est admirationi ero, admirationem mei concitabo, portentosus ero, instar caelestis Iridis, quae ab admiratione hominum, tantam ejus colorum varietatem et speciem admirantium, Graecis dicta est Thaumantias, quasi admiranda: sicut enim Iris ex reverberatione radiorum solis suam formam haurit admirabilem, sic ego ex irradiatione sapientiae divinae hauriam omnem meum judicii et ingenii splendorem, quem omnes admirabuntur. Quare Severus Sulpitius, lib. I Sacr. histor., in Salomone, sic ait: "Ita in admiratione ingenii prudentiaeque ejus reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere." Longe veriora sunt haec in Christo, qui est Sapientia incarnata, cujus sapientiam obstupuerunt turbae, juxta illud, Luc. xix, 48: "Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum;" graece, pendebat suspenso animo; Syrus, pendens erat ab eo ad audiendum eum; et ministri ad eum capiendum missi, rogati a Scribis, cur eum non adducerent, responderunt, Joan. vii, 46: "Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo."

Hac ingenii et acuminis dote inter omnes Patres et doctores Ecclesiae, velut aquila excelluit S. Augustinus, cui proinde jure meritoque haec elogia assignat S. Prosper, lib. III De Vita contempl. cap. xxxi: "Sanctus Augustinus episcopus, acer ingenio, suavis eloquio, saecularis litteraturae peritus, in ecclesiasticis laboribus operosus, in quotidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in expositione fidei nostrae catholicus, in quaestionibus solvendis acutus, in revincendis haereticis circumspectus, et in explicandis Scripturis Canonicis cautus." Et Concilium Toletanum VIII, cap. ii, anno Domini 653: "Sanctissimus Augustinus, inquit, vestigationis acumine cautus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu faecundus."

in Catilin. IV: "Video, ait, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos." Sapiens enim orator debet conari, ut vel rerum novitate et insolentia, et gratia et energia dicendi; vel materiae gravitate, jucunditate et pondere suspensos et intentos in se defineat auditorum animos, sic enim eos faciet sibi benevolos et attentos. Talis erat Job, qui de se perorante ait, cap. xxix, 9: "Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo, etc. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi," annuendo et applaudendo; et Paulus, cujus facundiam et energiam dicendi stupentes Lycaonii, eum quasi deum e caelo lapsum vocabant Mercurium, Act. xiv, 14. Et S. Maurilius, qui indicio columbae designatus episcopus Andegavensis, et a S. Martino consecratus, sanctitate et miraculis crebris illustris, omnium in se ora auresque rapiebat; unde erat "sermone silens, et silentio loquens, nihilque ejus jucunditate severius, et severitate jucundius," ait Fortunatus in ejus Vita.


12. Tacentem me sustinebunt (exspectabunt ut loquar) et loquentem me respicient (graece, loquenti attendent, id est ore et oculis intenti in me loquentem attinent), et sermocinante me plura (diutius me perorante) manus ori suo imponent, — silentium sibi indicentes me attente auscultabunt, prae voluptate et admiratione mearum sententiarum: audi Cantacuzenum haec paraphrastice explicantem: "Ero coram dynastis in admiratione, dum ad meam solertiam industriamque respicient, rerum ingeniosam interpretationem, et promptam quaestionum facilemque declarationem: me tacente praestolabuntur, et me loquente attendent, neque tumultuabuntur; vel dum me ipse colligo, aut tacitus ad memoriam revoco, quae sunt mihi dicenda, vel dum pergo dicere, resque illis gratissimas ac jucundissimas porrigo; quod si contigerit, ut in his quoque sim longior, diligenter tamen ad ea quae dicentur attendent, et ne hiscent quidem: quin etiam si adhuc longius feramur impetu quodam: sibi ipsi ora obstruent admota manu." Sic Aenea perorante, Dido ejusque asseclae admirantes,


13. Praeterea habebo per hanc, immortalitatem: et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam, — uti de facto Salomon reliquit: immortalitatem, graece, ἀθανασίαν, accipe tum nominis et famae, tum vitae aeternae, q. d. Nanciscar per sapientiam vitam immortalem apud Deum et memoriam aeternam apud homines, juxta illud, Psalm. cxi, 7: "In memoria aeterna erit justus." Sic de Josia rege ait Ecclesiasticus, cap. xlix, vers. 1: "Memoria Josiae in compositione odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini:" mire enim recreat et animat sapientem, quod memoria ejus erit laudi et exemplo apud posteros: immortalitas enim nominis magnum est mortalitatis vitae lenimentum; imo Cicero, Tuscul. I, inde colligit animae immortalitatem. Anima enim non desideraret memoriam aeternam, nisi ipsa esset aeterna, ut sentire posset, quid de ea dicturi sint posteri: quid enim ad illam pertinerent laudes hominum, si nullus illarum in ea foret sensus? Est haec duodecima dos sponsae, id est sapientiae, scilicet immortalitas vitae aeque ac famae.


14. Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae. — Est haec decima tertia dos sapientiae, quod doceat sapienter regere populos et subditos quoslibet. Per populos accipe Israelitas; per nationes, graece ἔθνη, id est gentes, accipe Idumaeos, Moabitas, Ammonitas, ceterasque vicinas gentes Salomoni subditas, III Reg. iv, 24. Disponam, graece, διοικήσω, id est administrabo, oeconomice regam, gubernabo, ordinabo, ordinate collocabo, per ordines digeram, cuique suum locum, munus, officium et gradum assignabo: optima enim gubernandi ratio est, si omnes ordine suo collocentur, et omnia ordine suo gerantur. S. Augustinus, lib. De Opere monach. cap. xviii, ait: "Ipsa est optima gubernatio, ut omnia suis temporibus (sub quibus ceteras intelligit circumstantias personarum, aetatum, virium, locorum) distributa gerantur ex ordine (qui, ut idem ait lib. I, cap. x, ex duobus libris, quos De Ordine scripsit: Est per quem aguntur omnia quae Deus constituit), ne animum humanum turbulentis implicationibus involuta perturbent." Vide dicta Proverb. viii, 15, ad illa: "Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;" vide et Clementem Alexandrinum, in Apologia, ubi Amphionis et Orphei incantationes, orationes sapientiae et eloquentiae plenissimas fuisse ait, quarum vi homines, qui antea sub humana figura speciem ferinam belluinis moribus gerebant, ad concentum politicae disciplinae redacti sunt; quibus praefert, ut lucem umbris, ut veritatem mendacio, Christum Dominum, quem sanctum et caelestem animarum incantatorem appellat. Anastasius vero Sinaita, lib. IV Hexam., eumdem lyram caelestem nuncupat. Denique ex hoc vers. 14, Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. xxxiv, colligit Salomonem regem regum, sapientiae beneficio, non solum exteris, sed et suis jus dixisse, judicando, decidendo lites, et cuique jus suum attribuendo; idque per se, non tantum per judices a se constitutos.


15. Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis. — Sapientia enim subditis est mansueta, ac rebellibus et hostibus, praesertim tyrannis, horrendis et formidabilibus, est terribilis et horrenda, juxta illud Virgilii, VI Aeneid., de arte regnandi:

Bonus, — id est benevolus, beneficus, clemens, liberalis. Hae ergo sunt duae praecipuae principis dotes, scilicet beneficentia et fortitudo, juxta illud Homeri: "Utrumque, rex est bonus et fortis miles;" quod assidue in ore habebat Alexander Magnus, teste Plutarcho in Moral.: rex enim in pace bonus et pacificus sit oportet, in bello vero fortis. Huc facit illud Plutarchi, lib. Ad Principem ineruditum, et lib. Cum Principe philosophandum: "Succenset Deus tonitrua et fulmina, radiorumque projectus minitantibus; qui vero recta ratione praediti, honestate humanitateque ipsum referre conantur, hos studio eorum delectatus, auget, suaque eos aequitate, justitia, veritate ac mansuetudine impertit, quibus nihil est diuturnius." Vide Dionem, orat. 2 De Regno, et orat. 49, quae incipit: "Humanis et eruditis hominibus, neque injucundum magistratum gerere, neque difficile;" et Aristotelem in Quaest. Polit. ubi ait: "Princeps inimicis formidolosus est, si armis et exercitu, multoque veluti ad bellum apparatu instructus fuerit; ea tamen omnia diutius, ceu vana, prius quam his utatur, detineat. Nam et Deus ipse antequam majestatis suae trepidationem incutiat, inducias quasdam praebet;" quod si id non juvet, tum demum qua in reos jacula et fulmina contorquet. Audi ex Legibus Visigothorum, lib. I, tit. 2, cap. vi, sanctionem: "Ex institutione morum, ex mansuetudine principum, eaque ex dispositione legum oriente, et concordia fit civium, et triumphus hostium; atque sic bonus princeps interna regens, et externa conquirens, dum suam pacem possidet, et alienam litem abrumpit, celebratur in civibus rector, et in hostibus victor." Audi et Senecam tragoedum in Octavia colloquentem cum Nerone:

N. Ferrum tuetur principem. S. Melius fides. N. Decet timeri Caesarem. S. At plus diligi. N. Metuant necesse est. S. Quidquid exprimitur grave est. N. Jussisque nostris pareant. S. Justa impera.

Et Isocratem, orat. 2 ad Nicoclem: "Bellicosus sit scientia rei militaris et apparatu, sed pacificus, ut ne quid praeter jus et aequum concupiscat sibique vindicet." Et Musonius apud Stobaeum, serm. 48: "Commodum est principi, inquit, ut subditis amandus potius quam metuendus sit."


16. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. — Vatablus, nihil enim habet amaritudinis ejus commercium, nec quidquam doloris convictus ejus, sed laetitiam et gaudium; cum ex adverso hominum, licet amicissimorum, convictus et nimia familiaritas saepe pariant taedium, imo aculeum afferant stimulentque ad iram vel tristitiam. Est haec decima quarta sapientiae dos, quod sapienti, a publicis privatisque negotiis animum ad sapientiam sevocanti, illa afferat ipsi pacem et laetitiam, ac taedia et maerores ex negotiis contracta, leniat vel abstergat: ita laeto semper animo aeque ac vultu apparuere S. Antonius, S. Romualdus, S. Franciscus, S. Dominicus, S. Ignatius, ac prisci Essaei, anachoretae et religiosi, sapientiae et contemplationi dediti: vide S. Basilium, De Constit. monast. cap. xiii et xiv.

Causa hujus pacis et gaudii est prima, serenitas et sanctitas bonae conscientiae: "Secura enim mens est quasi juge convivium," Prov. xv, 15. Secunda, amor et confidentia in Deum. Tertia, spes futurae gloriae, quae omnes vitae sanctae, licet asperae, labores et dolores absorbet.

Huc facit illud, Eccli. xv, 6: "Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum;" et illud Sapientiae de seipsa, Eccli. xxiv, 27: "Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum." Discant a sapientia viri sapientes in conversatione non esse tetrici, austeri, abstracti, duri; sed amoeni, hilares, jucundi, faciles, obsequentes, ut omnibus libenter aures praebeant, eorumque postulatis benevole, quoad possunt, satisfaciant. Denique ex τὸ non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, D. Thomas, I II, Quaest. xxxv, art. 5, probat delectationem contemplationis esse meram ac puram, nec ullam habere tristitiam sibi oppositam: experiuntur hoc ascetae, qui jugiter cum Deo, cum Christo, cum B. Virgine, cum angelis et sanctis versantur: hi enim in terrestri quasi degunt paradiso, et quasi terrestres angeli, caelestium delicias in carne praelibant, juxta illud, Psalm. xxx, 20: "Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!" et illud, Psalm. xxxv, 9: "Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos."


17. Haec cogitans apud me, et commemorans (graece, φρονήσας, id est curans, hoc est cum cura studiose et sollicite considerans) in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae. — Ita legendum cum Graecis et Romanis; perperam ergo Hugo et Dionysius, imo S. Fulgentius, lib. III ad Monimum, cap. xvi, legunt, quoniam immortalitas est in cogitatione sapientiae; et alii, in cognitione sapientiae; quam lectionem secutus Idacius Clarius, lib. III Contra Varimad., ut probet Filium esse Patri aequalem et coaevum: "Id clarius affirmari, inquit, a Salomone his verbis, Sapient. viii, 17: Immortalitas est in cognitione sapientiae, et amicitia illius delectatio bona: item, in operibus manuum sapientiae honestas sine defectione, et in certamine sermonum ejus immortalitas, et vita aeterna, in communicatione verborum ejus claritas perpetua;" ubi pariter addit τὸ perpetua et τὸ immortalitas, quorum neutrum est in Graeco; sed ipse τὸ immortalitas hoc vers. 17 positum, in ceteris, quae sequentur vers. 18, repetendum censuit. Sensus est, q. d. Ego Salomon studiose considerans sapientiam esse immortalem, et eamdem immortalitatem communicare suis cognatis, id est suis filiis et sponsis, qui eam arcte associare et quasi despondere satagunt, facereque ut sibi cognati, id est conjuncti, affines et devincti, sint immortales: hac de causa ardenter concupivi eam mihi assumere in matrem, imo in sororem et sponsam, juxta illud, Proverb. vii, 4: "Dic sapientiae: Soror mea es; et prudentiam voca amicam tuam:" graece sunt aoristi λογισάμενος καὶ φροντίσας, id est cum reputassem, et sollicite cogitassem, quod sapientia immortales faciat eos, qui secum cognationem vel affi-


18. Et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius: circumibam quaerens, ut mihi illam assumerem. — Hoc quoque superius recensuit, sed hic repetit per conglomerationem, ut sapientiae dotes inculcet; et omnes ad ejus studium magis accendat.

Delectatio bona, — id est honesta, non turpis: item bona, id est jucunda, uti vertit Vatablus, juxta illud Psalm. cxxxii, 1: "Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum!"

Honestas sine defectione, — id est opulentia inexhausta, divitiae indeficientes, sive perennes, ut vertit Vatablus. Vide dicta vers. 11 et 14, et Proverb. iii, 16, ad illa: "Longitudo dierum in dextera illius, et sinistra illius divitiae et gloria."

In certamine loquelae illius sapientia. — Graece ἐν συγγυμνασίᾳ ὁμιλίας αὐτῆς φρόνησις, id est in coexercitatione conversationis illius prudentia; Vatablus, in usu colloquii (ὁμιλία enim, id est colloquium, dicitur ab ὁμοῦ λαλεῖν, id est, a simul loquendo) illius prudentia, q. d. ait Jansenius: Per hoc quod quis exercetur cum ea colloquendo, disserendo et conversando, acquiritur sapientia et prudentia: sicut qui cum viris doctis in gymnasiis colloquuntur et disputant, eorum doctrinam expiscantur et hauriunt; et sicut in disputationibus scholasticis, ubi argumentans rationibus certat cum defendente, acuitur ingenium et veritas elucescit; unde dicitur, Eccli. li, 25: "Colluctata est anima mea in illa." Hinc manarunt Collationes Patrum, de quibus Cassianus, Climachus et alii in Vitis Patrum, in quibus mutua collocutione, et quasi dissertatione de virtutibus ascetae easdem sibi suisque discipulis validius et ardentius imprimebant. Quanquam hic non tam doceatur quomodo acquiratur sapientia, quam quid fructus et commodi illa acquisita praestet, nimirum illam efficere, ut nostri sermones, discursus, dialogismi, disputationes sint sapientes, ac sapientiam ubique spirent, omnibusque aspirent, uti faciebant Patres in suis Collationibus.

Praeclaritas (graece εὐκλεΐα, id est celebritas, nomen, laus, claritas famae, splendor; unde κλυτός est inclytus, celebris, praeclarus, splendidus) in communicatione sermonum ipsius, — q. d. ait noster Lorinus: Bene audit ubique sapiens, ejusque verba tanquam axiomata, apophthegmata et gnomae audiuntur, circumferuntur, laudantur, dum communicat sermones, inde praeclare celebratur;

vel etiam decus lausque habetur, cum illo conferre et colloqui. Anagogice id longe verius erit apud beatos in caelo. Huc facit illud Daniel. xii, 3: "Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates." Minus recte Lyranus, Dionysius et Hugo, praeclaritatem exponunt claritatem et elegantiam sermonis, q. d. Sapiens clare et eleganter sermones suos eloquitur.

Circumibam quaerens. — Haec vox notat ingens et assiduum Salomonis sapientiae desiderium: sic enim sponsus circuit, ut sponsam quam ambit nanciscatur, nitatem contrahunt, qui scilicet eam sibi devincire et despondere satagunt, juxta illud, cap. xv, vers. 3: "Scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis." Repetit id quod dixit vers. 13: "Praeterea habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam," etc. Huc alludens Thalassius, Centuria IV, num. 56: "Lignum vitae, ait, est scientia Dei, cujus purus particeps, permanet immortalis."


19. Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. — Syrus, puer eram lucidus vel clarus; Arabicus, puer eram subtilis, solers, acutus. Salomonis sapientiae desiderium: sic enim sponsus circuit, ut sponsam quam ambit nanciscatur, sapientiae, potentiae et magnificentiae splendores inaurare non valuerunt, quae deauravit societas feminarum contubernalium, ait Cervantius. "At praeclaritas est in communicatione sermonum sapientiae," conjugis omnium purissimae, quam proinde sibi in sponsam assumere satagit Salomon. Haec omnia mystice rite adaptes B. Virgini, quae fuit sponsa S. Josephi, estque etiamnum quasi sponsa omnium fidelium et piorum.

ingenii dexteritate ad omnia comparatus: nam φύσις est indoles, puta naturalis ingenii animique bonitas, φύω enim est gigno, produco, planto, in lucem edo; unde φυή est natura, potentia rei innata, ingenium, indoles, vis nativa, naturae habitus et mores. Ingenium enim proprie a Latinis natura vocatur cuique ingenita, a gignendo; ea vero in pueris indoles dicitur, estque non solum probitatis, sed industriae quoque judiciique index. Unde S. Isidorus, lib. X Etymolog. cap. xi, sub finem, genium derivat ex eo, quod vim habeat omnium rerum gerendarum, seu a gignendis liberis: unde et geniales lecti dicebantur, qui novo marito sternebantur; et Festus: Geniales deos, inquit, dixerunt aquam, terram, ignem, aerem: ea enim sunt semina rerum. Genium appellabant deum, qui vim obtineret rerum omnium gerendarum. Augustinus: Genius, inquit, est deorum filius, et parens hominum, ex quo homines gignuntur, et propterea genius meus nominatur, quod me genuit. Alii genium esse putarunt uniuscujusque loci deum. Et Nonius Marcellus, cap. iv: "Ingenium, inquit, est naturalis sapientia. Sallustius, Catilina bello: Ingenium nemo sine corpore exercebat. Ingenium veteres dixerunt et sua sponte, vel natura. Naevius Lycurgo: Vos, qui regalis corporis custodiam agitis, ite actutum in frondiferos lucos; ingenium arbusta vineta sunt, non obscuritas. Sallustius, Histor. lib. III: Castrisque collatis, pugna tamen ingenio loci prohibebatur. Virgilii, Georg. lib. II:

Now is the place for the talents of fields, what strength each has, What color."

Hoc significatum secutus Petrus Nannius hoc loco vertit, puer eram dexterae indolis; Vatablus, dextero ingenio praeditus. Tertio, εὐφυΐα, teste Hesychio, est arbor, natura aut ingenium virescens, bene germinans, copiose succrescens: id enim huic loco convenit, q. d. Salomonis natura instar boni soli, radiis caelestis solis, puta gratiae Dei, calefacta, probitatis et sapientiae semina probe concipiebat, concepta confovebat, confota explicabat, et increscentia in dies promovebat: quare majora in dies suae bonae indolis et ingenii documenta edebat, instar Christi, qui proficiebat aetate, sapientia et gratia apud Deum et homines, Luc. ii, 52: ita a Castro et Pineda, lib. I De Rebus Salomonis, cap. xviii. "Ut dii immortales, ait Seneca, epist. 96, nullam didicere virtutem, cum omni editi, et pars naturae eorum est, esse bonos: ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio, et honesta complectuntur, cum primum audierint." Denique Aristoteles, III Ethic. cap. ix: Is, inquit, est εὐφυής, cui est quid innatum bene, qui sit bene a natura formatus et propensus: quemadmodum enim arbor virescens, et copiose succrescens et germinans, ac

coalescens dicitur εὐφυής, ita ingenium amoenum et acre, quod virescit, germinat et coalescit in virtute, et in his quae cum virtute et sapientia conjuncta sunt, dicitur bene a natura institutum, et ad bonum proclive.

Sortitus sum (hoc est, inquit Pineda loco jam citato, non voluntate, non merito meo, sed Dei nutu, qui velut sors in manu nostra non est; accepi) animam bonam. — "Solent, inquit S. Augustinus, lib. X De Genes. ad litt. cap. xviii, quae sorte dantur, divinitus dari;" et inferius: "Ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit." Vera haec omnia, si sortis nomen presse accipiatur: nam, si ex usu sacri sermonis, sors non sonat illud fortuitum, sed aliquid proprium et velut haereditarium. Mihi, inquit, attribuit supremus rerum arbiter Deus, optimam corporis et animae portionem, praeclaram quasi haereditatem et sortem possessionis meae.

Animam bonam, — id est bonae indolis, ad bonum omne propensam, bonitate naturali, moderatione affectionum, et candore morum praeditam: ita Dionysius, Pineda, Jansenius, Lorinus, a Castro et alii. Minus recte Hugo ingenium naturae, animam bonam gratiae attribuit; sic et Bonaventura, qui id probat ex voce sortis; et Lyranus qui animam bonam assignat puritati affectus, quem hausit Salomon ex institutione Nathan, qui propterea cognomen ei imposuit, amabilis Domino, II Reg. xii, 23; et Holcot, qui putat voce puer (puer enim dicitur a puritate) notari munditiem corporis; voce ingeniosus, peritiam intellectus; per τὸ sortitus sum animam bonam, innui gratiam supernaturalem. Et Hugo Aetherianus, lib. De Regressu animarum, cap. xxxii, ait Salomonem sortitum esse animam bonam, per datam sibi sapientiae abundantiam, per quam factus sit magis bonus.

Pejus alii censentes animam esse ex traduce, id est, animam filii seminari et traduci ab anima parentis, sicut lumen unius candelae traducitur et accenditur ab alia candela, sic exponunt, q. d. "Puer eram ingeniosus," graece εὐφυής, id est bonae naturae et indolis, quia a natura et indole bona animae parentis mei sortitus sum, et accepi pariter animam bonam, juxta illud Lucani, lib. V:

If vigor worthy of Latin stock, if of ancient blood, Dwells in their spirits.

Horum sententiam recensens, et cum dubio sequens S. Augustinus, lib. X De Gen. ad litt. cap. xvii: "Puer autem eram ingeniosus, inquit, idipsum explicans, quibus causis ingeniosus esset, continue subjungit: Et sortitus sum animam bonam, videlicet ex paterno ingenio vel corporali temperamento. Denique cum essem, inquit, magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum; quod si maternum intelligatur, ne hoc quidem, quod dictum est: Veni ad corpus, huic opinioni refragabitur,

cum ex anima et corpore paterno venisse ad maternum corpus, accipitur, incoinquinatum videret, vel a cruore menstruo; dicuntur enim ex hoc ingenia gravari; vel a contaminatione adulterina, quae saepe obest moribus filiorum, et suam pruriginem in illos transfundit. Verum tradux animarum ab Ecclesia jam velut error damnatus est; docet enim illa omnes hominum animas a Deo creari infundendo, et creando infundi: atque error iste hic satis refellitur ex eo quod subditur: "Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum," quae verba innuunt animam priorem fuisse corpore, non tempore, sed natura, priusque habuisse suam bonitatem, de qua dixit: "Sortitus sum animam bonam;" ac deinde venisse in corpus incoinquinatum, non igitur a semine corporeo, nec per semen parentis transfusa est anima patris in corpus filii. Praeclare Seneca, lib. IV De Benef. cap. vi: Insita sunt nobis, inquit, omnium aetatum omniumque artium semina, magisterque ex occulto Deus producit ingenia.

Mystice, S. Augustinus, ibid. cap. xviii, haec omnia accipit de Christo, qui verus fuit Salomon, id est pacificus et pax nostra: "Quid ingeniosius, inquit, illo puero, cujus in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur?" et inferius: "Et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cujus caro etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen de peccati propagine concepit?" et pluribus interjectis: "Et fortasse ideo ait: Sortitus sum animam bonam; si tamen hoc de illo oportet intelligi, quia solent, quae sorte dantur, divinitus dari; aut quod fideliter dicendum est, ne vel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subvecta putaretur, ut cum ea Verbum caro fieret, et habitaret in nobis; ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum, sortis nomen accessit." Et S. Cyprianus, lib. Testim. contra Judaeos, cap. De Nativ. Christi: "Quis, inquit, ante nativitatem erat bonus? et quis venit in corpus incoinquinatum et impollutum?" nisi solus Christus, utpote instar roris in Virginem illapsus, in eaque conceptus ex Spiritu Sancto.


20. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. — Syrus, et propter gratiam meam veni in corpus purum; Arabicus, cum essem bonus, intravi in corpus illius, scilicet sapientiae; hinc Origenistae docebant animam exstitisse ante corpus, et pro meritis vel demeritis detrudi ac venire in corpus purum, vel maculatum: verum hic est error jam olim ab Ecclesia damnatus. Interpretes orthodoxi hic se torquent et varie exponunt: S. Bonaventura, cum essem magis bonus, inquit, per gratiam supernaturalem, quam essem prius ex industria naturali; Holcot, cum essem magis bonus, nempe, quam ingeniosus, et magis in me emineret bonitas moralis, quam bonitas naturalis ingenii; veni ad corpus incoinquinatum, id est, proficiendo attigi perfectionem virtutum moralium, ita ut servarem corpus incoinquinatum a passionibus vitiorum; Carthusianus, cum essem magis bonus, proficiendo in virtutibus, veni ad corpus incoinquinatum, conservans me ab impuritate. Verum nihil horum satisfacit, nihil hoc loco germanum est et appositum.

Graece est, μᾶλλον δέ, id est magis vero, vel imo potius, cum essem bonus, ut sit correctio; unde Vatablus vertit, imo bonus ipse cum essem, corpus incontaminatum adeptus sum; Osorius, aut ut rectius dicam, cum ipse natura bonus essem, nimirum secundum animam, nactus sum corpus immaculatum. Aut μᾶλλον δέ, id est amplius vel insuper, q. d. Cum essem bonus, scilicet quoad animam, quam sortitus sum bonam a Deo, amplius vel insuper veni ad corpus incoinquinatum: bonae enim animae bonum corporis temperamentum proportionaliter respondet, ideoque naturaliter quasi debetur, ac reipsa a Deo datur: ita Nannius, Vatablus et Jansenius, quem audi: μᾶλλον δέ videtur positum hic, uti et saepe alibi, pro vel potius, ut sit quodammodo corrigentis quod dixerat, et sit sensus: Aut potius cum essem bonus, veni, id est deveni, ad corpus incoinquinatum. Dixerat: Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Ex quibus verbis cum intelligi posset, eum significasse se suo ingenio consecutum animam bonam, idcirco veluti corrigit illum sermonem, dicens: Aut potius cum essem bonus, vel quia eram bonus, perveni ad corpus incoinquinatum. Significans animae bonitatem, quam et Dei munere habuit, fuisse causam munditiæ corporis, non contra corporis dotibus animae bonitatem esse paratam, et animae bonitatem praecessisse, non secutam esse." Alii, quibus favet S. Augustinus, lib. X De Genesi ad litt. cap. xvii, vertunt, ut essem bonus, veni ad corpus incoinquinatum: haec expositio satis graeco textui respondet, at non latino vulgato: habet enim, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum, quae verba licet aliqui, ut sensui jam dato accommodent, exponant per trajectionem τοῦ magis, q. d. Et magis, id est insuper, cum essem bonus, veni ad corpus incoinquinatum, atque dant exemplum, Proverb. xxx, 31: "Nec est rex, qui resistat ei;" hoc est, et rex, nec est qui resistat ei, uti haec verba transponendo exponunt Lyranus, Dionysius et Jansenius: rex enim est quartum animal inter ea, quae bene gradiuntur; tamen trajectio haec dura videtur et violenta.

Vulgatae ergo versioni duplex dari potest sensus magis appositus et concinnus. Prior est, q. d. Sortitus sum animam bonam, nec tantum animam bonam, sed et corpus bonum: quare cum magis essem bonus, id est cum a Deo destinatus essem ad majorem plenamque bonitatem, ut essem magis magisque bonus, id est melior, imo complete, per omnia scilicet, tam quoad corpus, quam quoad animam bonus, "veni ad corpus incoinquinatum;" unde graece est, magis autem bonus exsistens, veni ad corpus incoinquinatum, id est melior, imo perfecte bonus exstiti, cum anima, in se bona, venit pariter ad corpus bonum et incoinquinatum: corpus enim bonum addidit, et perfecit animae bonitatem, haec enim ex corpore bono suae bonitatis complementum accepit: nam animae officina est corpus, per illud enim ipsa operatur omnia sua. Quocirca ego Salomon, cum quoad animam essem bonus ex Dei creatione et dono, ejusdem munere adeptus sum corpus optime temperatum et cum anima mirifice congruens, scilicet affectibus moderatum, et animae conforme ac obediens: hoc enim vocat hic incoinquinatum; passiones enim turbant et inquinant animam; unde aliqui vertunt, quia consequebar majorem bonitatem, veni ad corpus incoinquinatum.

Posterior, q. d. "Cum essem magis bonus," id est, cum magis magisque in bonitate crescerem, cum in dies in bonitate per actus virtutum proficerem, cum majora in dies probitatis et praeclarae indolis indicia ederem, cum adolescerem animo aeque ac sapientiae studio, "veni ad corpus incoinquinatum," id est tunc consecutus sum corporis munditiem et donum castitatis, primo virginalis, deinde conjugalis, in eaque assidue profeci et crevi: nam cum scirem hoc esse donum Dei, illud instanter toto corde a Deo expetii, ut sequitur, et impetravi. Hic sensus est accommodus, cumque multis probat et explicat noster a Castro, cujus verba paucis comprehensa hunc dant sensum, q. d. Ego quidem, cum a puero bona indole praeditus fuissem, bonaque mente et ad virtutem propensa; imo quo magis bene eram institutus, eo magis crevi in corpus immaculatum, illud impollutum conservans: nam bona illa indoles, qua me Deus sua miseratione donavit, me inducebat ad conservandum corpus meum incoinquinatum usque ad aetatem nubilem, ut ita aptior fierem ad postulandam impetrandamque sapientiam, quae non habitat in corpore subdito peccatis. Id fecit Salomon juvenis, nam senex corpus suum et animam libidinibus inquinavit.

Mystice, Verbum in incarnatione assumpsit animam bonam, imo optimam, ac, ut illa omni ex parte esset in bonitate completa, adaptavit ei corpus optimum, id est purissimum et perfectissimum: Verbum enim, mediante anima, assumpsit corpus; quare prius natura (non prius tempore) assumpsit animam, quam corpus, ut docet D. Thomas, III part. Quaest. vi, art. 3.

Ex hac gnome multi probabiliter colligunt animas humanas, licet omnes ejusdem sint speciei, non tamen in naturae dignitate esse pares, sed unam alia esse meliorem et perfectiorem essentialiter; intra tamen latitudinem ejusdem speciei; atque animam Christi nobilissimam esse prae animabus omnium hominum; non autem a corpore solo melius organizato hanc animae et indolis diversitatem provenire, uti volunt Durandus, D. Soto, Soncinas, Henricus a Gandavo, Toletus, et nostri Conimbricenses in lib. II De Anima, cap. i, Quaest. V, ac Philippus Solitarius in Dioptra, cap. ii et seq., ubi docet eam, quae in hominibus est, functionum diversitatem, oriri non ex anima, sed ex varia corporis crisi seu temperamento: sicut imber idem aliud operatur in olea, aliud in vite, et sic de aliis; et sicut sol idem nunc illuminat magis, nunc minus, si liber sit a nube vel caligine, aut iis obductus; et sicut eadem aqua per varios cuniculos, hic amara, alibi dulcis est. Verum Salomon videtur hic contrarium significare: ait enim se sortitum esse animam bonam prae ceteris, id est ceteris meliorem a Deo inditam accepisse; rursum ingeniosum ait se fuisse ex anima bona et ingeniosa; unde ex graeco εὐφυής, sic vertas, puer eram bonae indolis, et (id est quia) sortitus sum animam bonam. Nec dicas hanc animae bonitatem illi a corpore provenisse; subdit enim: "Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum," q. d. Prius natura in me fuit bona indoles ex anima bona, deinde ea perfecta fuit per corporis bonitatem et puritatem, cum in corpus hoc anima ingressa est.

Ratio est prima, quia si in corpore humano unum alio est melius et perfectius, ergo idem longe magis dicendum in anima; unde S. Thomas, I part. Quaest. lxxxv, art. 7: "Manifestum est, ait, quod quanto corpus est melius dispositum, tanto meliorem sortitur animam, tum quia Deus animas attemperat corpori: ergo in nobilius corpus nobiliorem animam infundit; tum quia sic corpus habet hanc graduum latitudinem pulchramque varietatem: ergo multo magis eamdem habet anima, quae longe corpore est praestantior et sublimior. Secunda, quia in angelis ejusdem chori et speciei, unus, v. g. summus, angelus est praestantior alio, v. g. altimo; id autem provenit ex anima, ut ita dicam, angeli, non autem a corpore, utpote quo carent; ergo idem dicendum de anima hominis, quae est naturae intellectualis et angelicae: licet enim D. Thomas opinetur omnes angelos inter se specie differre, tamen alii passim aliter sentiunt docentque in eadem specie plures esse angelos sola differentia individuali discretos. Ita censent Alensis, Albertus, Bonaventura, Scotus, Gabriel, Durandus, Marsilius, Molina, Vasquez et Suarez, lib. I De Angelis, cap. xv. Tertia, quia in geminis, v. g. in Esau et Jacob, ubi idem est semen, saepe est diversissima indoles; ergo illa provenit ex anima dispare. Quarta, quia animas feminarum dispares esse ab animabus virorum, imo initio dispares fuisse in creatione Adami et Evae, nemo negarit; et quis dicere audeat Judam habuisse animam tam nobilem, quam habuit Christus! Quinta, id ipsum arguere videtur tanta ingeniorum indolis, studiorum, inclinationum varietas et propensio:

philosophicum et theologicum, alios ad medicinam, alios ad eloquentiam, alios ad mathesin esse propensos et aptos, ad alias vero scientias ineptos, imo aversos; alios ad speculationem ferri, alios ad praxim; alios ad misericordiam proclives, alios ad severitatem et rigorem; alios ad castitatem, alios ad libidinem; et aliis summam esse memoriam, sed parum acuminis et ingenii; aliis magnum esse acumen ingenii, sed parum judicii et memoriae: quae omnia non videntur a solo corpore provenire. Denique si aurum auro praestat, bos bovi, aqua aquae, terra terrae, lapis lapidi, cur non et anima una praestantior sit altera, praesertim cum anima spiritalis sit, ideoque elevatior et magis illuminata? Accedit articulus Academiae Parisiensis, quem recitat Henricus Gandavensis, Quodlib. III, Quaest. V, et Durandus, in II, dist. 32, Quaest. V, qui sic habet: "Si quis dicit omnes animas ab origine esse aequales, errat: quoniam alias anima Christi non esset perfectior, quam anima Judae." Ita docent Magister Sententiarum in II, distinct. 32, et ibidem S. Bonaventura, Albertus, Richardus, Joannes Major, Capreolus, Aegidius Ferrarius, lib. I Contra Gentes, cap. iii, Cajetanus, I Quaest., dist. 85, art. 7, Abulensis, in Matth. cap. xv, Quaest. 656, ac Petrus Nannius, Jansenius et Vatablus hic, atque favet S. Augustinus, lib. IV Contra Julianum, cap. iii, dum ait: "Cujus (Dei) occulto judicio, nec injusto, alii fatui, alii tardissimi ingenii et ad intelligendum quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur, alii utroque munere praediti," etc.

Corpus incoinquinatum, — id est, primo, castum et purum; secundo, carens labe, vitio et imperfectione, quae nocere ingenio aut indoli posset; sed perfectum, bene constitutum, bonae habitudinis, idoneum frugibus sapientiae virtutisque secundum aptam symmetriam et proportionem, ut regi aptarique facile posset ab anima; tertio, per catachresin et metalepsin, corpus incoinquinatum est corpus integrum, perfectum, pulchrum, elegans, formosum aeque ac vegetum, validum, nervosum, robustum, ideoque pulchra validaque sponsa, puta sapientia, dignum: nam

Virtue coming in a beautiful body is more pleasing.

Castitas enim, quae sapientiae est soror, valde promovet speciem, decus et formam, aeque ac robur corporis; hinc similis est amianto (quae vox hic est in graeco) lapidi, qui igne non laeditur, illique resistit, et integer in igne perdurat, teste Plinio, lib. xxxvi, cap. xix. Huc facit illud Boetii, lib. IV De Consol. prosa 6: "Sacri hominis corpus, inquit, virtutes aedificaverunt;" et nonnullis interjectis: "Est alius cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac Deo proximus: hunc contingi quibuslibet adversis, nefas providentia judicat: adeo ut ne corporis quidem morbis agitari sinat." Hinc et Plato, Dialog. 6,

initio, et uberius in fine dialog. 3, heroas vocat diis genitos, eorumque conflandis corporibus materiam non nostratem, sed humana nobiliorem, et quasi lapsam e caelo assignat; iisque non inquinatam communi faece mortalium, sed fictam ex purissimo divinitatis auro mentem afflat. Ut enim idem in Opificio mundi philosophatur: Ex anima lectissima, simul et corpore praestantissimo, raritatis excellentia paribus, oritur in homine primum admirabilis ille concentus et harmonia valetudinis optime temperatae, et pulchritudinis augustae, quae separari non possunt: tum exquisita solertia sensuum, et affectionum moderata tranquillitas: tum etiam ad intelligenda divina, et ad humana tractanda, mirae celeritatis et capacitatis ingenium: et ex his ingenuus ac castus philosophiae et Musarum amor, sine quo nec aliquis potest esse pulcher, nec bonus. His autem si proba educatio et doctrinae lumen accesserit, extolli ait altius humana dignitate fastigium, hominemque divinae musicae participem, ad commune generis humani bonum bonarum artium choros in terris, et virtutum omnium choreas instituere: haec Plato. Corpus ergo integerrimum est vivum Dei templum, divina fundens oracula.


21. Et ut scivi (ex inspiratione Sapientiae, ut sequitur, puta Dei) quoniam aliter non possem esse (graece, aliter non ero) continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum ex totis praecordiis meis. — Pro continens, graece est ἐγκρατής, quod tria significat, primo, voti compotem; secundo, castum; tertio, continentem: quae tria huic loco congruunt.

Primo ergo et genuine, sensus est, q. d. Ut cognovi quod non possem esse continens, id est compos voti, potens, et in potestate habens sapientiam, ut scilicet obtinerem illam adeo desideratam, nisi Deus eamdem mihi daret, ipsum adii et pro ea deprecatus sum: totum enim Salomonis votum erat de sapientia consequenda, ut patet ex dictis; unde et cap. seq. orans et hoc votum suum explicans, non nisi sapientiam a Deo postulat: ita Nannius, Vatablus, Jansenius, Cantacuzenus, Osorius, a Castro, Emmanuel Sa, Lorinus et ceteri. Continens enim idem est quod tenens, compos, possidens, q. d. Cum scirem me meis viribus non posse obtinere sapientiam, nec obtentam retinere, nec retenta bene uti, nisi per Dei gratiam, hanc imploravi: sic Eccli. vi, 28, dicitur: "Et continens factus ejus," id est tenens vel possidens sapientiam, "ne derelinquas eam;" et cap. xv, vers. 1: "Et qui continens est justitiae (hoc est compos justitiae, vel qui adeptus fuerit justitiam) apprehendet illam," sapientiam; et cap. xxvii, vers. 33: "Ira et furor, utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum," id est compos aut particeps illorum erit, vel illis obnoxius. Hinc Arabicus hoc loco vertit, et cum cognovissem me non

hold her in any other way, if God had not given her to me.

Secundo, "continens" idem est quod castus, qui se continet et refrenat a libidine, cujus stimuli sunt vehementissimi: Salomon enim postulare videtur castitatem, quasi individuam sapientiae comitem, metuens ne per libidinem, ad quam natura propendebat, perderet sapientiam, uti in senio eam perdidit: quod hic praesagire videtur: pertinet ergo τὸ continens ad id quod praecessit: "Veni ad corpus incoinquinatum;" illud enim in puritate sua continere et conservare satagebat. Continens igitur idem est quod in potestate tenens, frenans et coercens venereas corporis voluptates, earumque domitor, victor et dominus (hoc enim est ἐγκρατής), quod fit virtute castitatis: ita Glossa, Dionysius, Holcot, Hugo Aetherianus, De Regressu animarum, cap. xxxii, ac Tertullianus, De Veland. virginib. cap. xiii, et S. Augustinus, lib. VI Confess. cap. xi, et epist. 89, Quaest. II, ubi ex hoc loco docet continentiam non esse virium liberi arbitrii, sed gratiae Dei: "Cum scirem, inquit, quod nemo esse potest continens, nisi Deus det. Jubet ergo Deus continentiam, et dat continentiam, jubet per legem, dat per gratiam; jubet per litteram, dat per spiritum;" et epist. 143 ad Julianam matrem Demetriadis, cui virginitatis propositum gratulatur, sed monet hoc esse insigne donum Dei, ideoque ab eo infimis precibus lacrymisque postulandum. Idem docet Prosper, Contra Collat. cap. xxxvi.

Continentia ergo hic significat castitatem, non solum virginalem, sed et vidualem et conjugalem: triplex enim haec castitas est donum Dei, imo conjugalis saepe majus est donum, quam virginalis: experientia enim libidinis in conjugio, vehemens est stimulus ac tentatio ad eam extra conjugium ex speciosioribus corporibus captandam. Salomon enim cum postulavit hanc continentiam et sapientiam, jam erat maritus, adeoque jam genuerat Roboam, uti superius ostendi: ita Bellarminus, lib. II De Monachis, cap. xxxi, et lib. V De Gratia et lib. arbit. cap. vii. Rursum loquitur hic Salomon, non solum de actu continentiae sive castitatis, sed etiam de habitu, sive ille sit acquisitus, sive infusus: omnes enim habitus, licet acquisiti, sunt dona Dei, qui est auctor omnium bonorum naturalium. Minus recte ergo scholastici nonnulli ex hoc loco probant praeter virtutes acquisitas, dari virtutes morales a Deo infusas: etsi enim id verius sit, tamen non satis solide ex hoc loco et similibus probatur: ita Gabriel Vasquez, I II, disp. 86, num. 12. Magis tamen loquitur hic Sapiens de actu continentiae, qui quotidie homini exercendus est, inter tot tamque graves libidinis occasiones et tentationes, ad quas superandas non sufficit natura, nec habitus naturalis, sed opus est peculiari gratia Dei, eaque frequenti et potenti, ut docet S. Augustinus locis jam citatis, qui ex hoc loco idipsum probat.

Moraliter, hic disce quod humilitatis humilisque orationis praemium est castitas, sicut superbiae condigna castigatio est luxuria, uti docet S. Gregorius, XXVI Moral. xiii: "Nam multis, inquit, saepe luxuriae seminarium superbia fuit: quia, dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro in infimis mersit: hi enim secreto prius elevantur, sed postmodum publice corruunt; quia, dum occultis intumescunt moribus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis." Humilitas ergo est custos pudicitiae. Quocirca S. Ignatius, epist. ad Philipp.: "Qui castus est, vel continens, inquit, non extollatur, ne perdat mercedem suam;" S. Hieronymus, epist. ad Demetriadem: "Non solum putes tuum esse, quod tuum est, sed earumque suam in te expressere pudicitiam (matris atque aviae) et honorabilium nuptiarum, cubilisque immaculati pretiosissimum germinavere te florem, qui perfectos afferet fructus, si humiliaveris te sub potenti manu Dei;" S. Augustinus, serm. 53 De Verbis Domini: "Audeo dicere: Superbis continentibus expedit cadere, ut in eo ipso, in quo se extollunt, humilientur;" S. Fulgentius, epist. 3 ad Probam, De Virgin. cap. xviii: "Ut integra permaneat Deo dicata virginitas, sicut custoditur integritas corporis, multo amplius custodienda est humilitas cordis: si qua enim vere virgo est Christi, non potest Christo nisi humilitate conjungi," etc. S. Bernardus, hom. 1 super Missus est: "Pulchra permixio virginitatis et humilitatis; nec mediocriter placet Deo illa anima, in qua et humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem; et paulo post: Ut placeret virginitas, humilitas procul dubio fecit. Quid dicis, virgo superba? Maria virginem se oblita gloriatur de humilitate, et tu negligendo humilitatem, blandiris tibi de virginitate. Respexit humilitatem ancillae, etc. Luc. i, 48. Expedit tibi virginem non esse, quam de virginitate insolescere." Rursum Cassianus, lib. II De Institut. renunt. cap. xviii: "Sicut, ait, sine humilitate castitas obtineri non potest, ita sine castitate scientia obtineri nequit;" utriusque ergo, imo omnis virtutis omnisque boni centrum est humilitas, humilisque oratio. Unde S. Chrysostomus apud Antonium in Melissa, part. I, cap. xlvi: "Oratione, inquit, acquiritur conversatio Dei; sejungitur autem a Deo, qui non se conjunxerit ei per orationem: qui vero separatur a Deo, illum prorsus necesse est ad-

versary be joined to him. Prayer is the guardian of temperance, the seal of virginity, the chastisement of anger, the moderating of pride, the expiation of a soul that remembers injuries, the demolition of envy, the confirmation of peace." Do you want examples? Receive them.

Abbas Serenus apud Cassianum, Collat. VII, cap. ii, cum pro perfecta castitate impetranda "jugi supplicationi ac lacrymis indefessus insisteret, adveniens ad eum angelus in visione nocturna, ejusque velut aperiens uterum, quamdam ignitam carnis strumam de ejus visceribus avellens, ac projiciens, suisque omnia ut fuerant locis intestina restituens: Ecce, inquit, incentiva carnis tuae abscissa sunt, et obtinuisse te noveris hodierna die perpetuam corporis puritatem, quam fideliter poposcisti." S. Thomas Aquinas juvenis tentatus a scorto, a fratribus submisso, titione illud fugavit, moxque orans pro dono castitatis, vidit angelum zona sibi renes stringentem, dicentemque: "Accipe cingulum castitatis," ac deinceps per omnem vitam sensu libidinis caruit, uti habet ejus Vita. S. Caecilia cilicio armata, cum gemitu orans cum Psalte, Psalm. cxviii, 80: "Fiat, Domine, cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar," castitatem angelicam, ejusque custodem angelum meruit obtinere; quin et eamdem Valeriano sponso, Tiburtio ejus fratri, multisque aliis aspiravit, ac velut apis argumentosa virginum mella favosque contexuit. Simile exemplum de abbate Mose recenset Palladius in Lausiaca, cap. xxii; de Pacone, cap. xxix. Vide S. Augustinum, De S. Virgin. cap. xliv. Illustre recensque exemplum exstat in Vita S. Elzearii Comitis Arriani, cap. xxxvi: hic enim cum sponsa sua Dalphina in flore aetatis, ipso festo S. Magdalenae post synaxim flexis genibus, junctisque super Missale manibus, perpetuam Deo vovit virginitatem, hac forma: "Domine Jesu Christe, a quo omne bonum et donum proficiscitur, ego peccator fragilis et infirmus, sine tuo speciali dono non possum caste et continenter vivere; sed de tuo singulari adjutorio confidens, voveo et promitto tibi, et sanctissimae matri tuae, atque omnibus sanctis, toto tempore vitae meae me caste victurum, et virginitatem servaturum, quam huc usque tua benignitate in me custodivisti, atque hujus promissionis exsequendae causa, paratus sum quascumque afflictiones et poenas, atque etiam mortem ipsam perpeti." Denique S. virgo Dalphina consimili modo virginitalis votum, quod jam ante secreto fecerat, publice repetivit. Subjunxit D. Garsenda ejus nutrix illud S. Urbani Pontificis de S. Caecilia: "Domine Jesu Christe, seminator casti consilii, suscipe seminum fructus, quos in Dalphina virgine seminasti." Porro mire ad castitatem juvat implorare opem B. Virginis, hanc enim statuit virginum reginam et castitatis praesidem; unde Ecclesia, eam invocans, supplicat:

Free us from guilt, Make us gentle and chaste: Grant us a pure life.

Tertio, continens hic non solum castum, sed et a quolibet alio vitio continentem et abstinentem significat; unde Syrus vertit, agnovi autem quod non possem domare animam meam: continentia enim generalis est virtus, quae, ut docet Aristoteles, toto lib. VII Ethic., iram, gulam, superbiam, avaritiam, acediam, omnemque aliam pravam mentis affectionem, sive concupiscentiam, coercet et refrenat, facitque ut homo in suis actionibus sit moderatus, modumque debitum in omnibus teneat. Hujusmodi autem moderatio est vera sapientia, quam sequenti petit oratione; unde dicit de Sapientia: "Deducet me in operibus meis sobrie," id est temperate et moderate, ita scilicet ut in omnibus modum teneam. Hinc Lyranus bene exponit, non possem esse continens a vitiis; et S. Augustinus, lib. X Confess. cap. xxix, locum hunc tractans, continentiam interpretatur abstinentiam ab omnibus vitiis; sic enim Deum alloquitur et obsecrat: "Et tota spes mea non nisi in magna valde misericordia tua. Da quod jubes, et jube quod vis. Imperas nobis continentiam. Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum, Sapient. viii, 21. Per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus: minus enim te amat, qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. O amor, qui semper ardes et nunquam exstingueris, charitas Deus meus, accende me! Continentiam jubes, da quod jubes, et jube quod vis. Jubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitione saeculi; jussisti a concubitu, et de ipso conjugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti." Similia habet, lib. IV Contra Julian. cap. iii, et lib. De Peccat. merit. cap. v, et lib. De Continentia, cap. i. Porro Aristoteles, lib. VII Ethic., distinguit continentiam a temperantia, quod haec plena et perfecta sit virtus; illa vero inchoata duntaxat, eo quod adhuc versetur in lucta et pugna vitii contrarii, ac cum rebellione, et quasi seditione passionum confligat. Verum Salomon haec duo non distinguit, sed continentem vocat temperantem et moderatum in omnibus.

Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. — Ita lege cum Romanis et Graecis, quare minus recte alii legunt, et hoc ipsum erat summa sapientia; alii, sapientia. Pro sapientia, graece est φρόνησις, id est prudentia, intelligentia: pro donum, graece est χάρις, id est gratia. Castitas enim est donum gratiae Dei, idque unum e maximis, ob ejus difficultatem, et tentationes carnis assiduas et periculosissimas. Quam hoc verum sit docet S. Augustinus, qui, in concubinatu et haeresi exsistens, putabat continentiam a concubitu sibi esse impossibilem, eo quod illam quaereret in viribus liberi arbitrii: sic enim ait, lib. VI Confess. cap. xi: "Propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse continentem, nisi tu dederis. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam;" unde idem conversus jam sapientior factus, epist. 143: "Non tantum, ait, in hoc nos adjuvat Deus sua gratia, ut amando

talis ante conversionem erat S. Augustinus, quem audi, lib. VIII Confess. cap. vii: "At ego adolescens miser valde, miser in exordio ipsius adolescentiae, etiam petieram a te castitatem, et dixeram: Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo (en cor non integrum, duplicem animum, inconstantem in viis suis, non directum a Deo): timebam enim ne me cito exaudires, et cito sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam expleri, quam exstingui."

Hac oratio Salomonis est illa de qua III Reg. iii, 12. Ex hoc loco discimus cum multis ante diebus in desiderio habuisse, ac in votis sapientiam, eamque a Deo postulavisse; unde in nocte dormienti in Gabaon, volens Deus votis ejus satisfacere, jussit ut peteret quod vellet, et postulavit sapientiam, ut saepe alias postulaverat, ac data est illi tam eximia, ut praeiret omne genus hominum, ut ait S. Hieronymus, in Eccle. xii (etsi in cap. ii ejusdem libri dicat Salomonem non fuisse sapientiorem Abrahamo, Mose et ceteris sanctis, sed iis qui fuerunt ante se in Jerusalem), quia "postulavit in fide, nihil haesitans, et postulavit a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, ut dicit S. Jacobus, Epist. Cath. i, 5." Ita a Castro.

Sciens, ait, impurissimae colluvionis aspergine se protinus maculandum, si vel paululum quid ab eo protectio divina discesserit, ac proinde pro perpetuitate ejus cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum." Hinc et S. Augustinus eadem epist. 143, docet non tantum in fidelibus, sed etiam in gentilibus, continentiam esse donum gratiae Dei, affertque exemplum Polemonis, qui, audiens Xenocratem de abstinentia disserentem, ex ebrioso factus est sobrius.

Ex totis praecordiis meis. — Graece, ex toto corde meo, id est ex toto cordis mentisque affectu, gemitu, desiderio et suspirio, additis quoque jejuniis, vigiliis, chameunia, id est humi cubatione (haec enim carnem macerant, orationem acuunt, et ad castitatem disponunt), ait Cantacuzenus. Qui sic serio, ardenter et quasi toto corde petunt a Deo donum castitatis, impetrant; qui vero frigide, dubie et dimidio duntaxat corde petunt, non impetrant, quia impetrare nolunt:

agamus quod discendo jam scimus, sed ut sciamus quid agendum sit. Ita ut nemo possit esse continens, nisi Deus det, et neque hoc ipsum sciens." Quin et Cassianus, Collat. XII, cap. iv: "Sciens, ait, impurissimae colluvionis aspergine se protinus maculandum, si vel paululum quid ab eo protectio divina discesserit, ac proinde pro perpetuitate ejus cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum."