Cornelius a Lapide

Sapientia VII


Index


Synopsis Capitis

Auctor in persona Salomonis docet id quod promisit in fine cap. praeced., scilicet originem sapientiae, modumque eam assequendi per suum ipsius exemplum, qui licet rex fuerit, tamen quoad naturam, vitam et mortem plane aliis hominibus sit similis, ut proinde, sicut ipse assecutus est sapientiam, sic cuilibet homini eam assequi liceat. Igitur primo, narrat se editum in lucem vitam adeptum fragilem, miseram, abjectam, et morti obnoxiam, ideoque a Deo enixe postulasse et impetrasse culmen sapientiae, ut per eam vitae aerumnis mederetur. Inde secundo, vers. 11, asserit se per eam adeptum omnia bona, quin et scientiam elementorum, caelorum, stellarum, ventorum, plantarum, omniumque rerum naturalium, quae sunt in orbe. Mox tertio, vers. 22, Sapientiae dotes multiplices enumerat, ejusque originem assignat. Denique quarto, vers. 28, docet neminem a Deo diligi, nisi praeditum sapientia, utpote quae sole sit speciosior. Ex hisce omnibus colligendum relinquit quid sit homo per originem et naturam, quid vero per sapientiam et gratiam.


Textus Vulgatae: Sapientia 7:1-30

1. Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro: 2. decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. 3. Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. 4. In involumentis nutritus sum, et curis magnis. 5. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. 6. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. 7. Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: 8. et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. 9. Nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. 10. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. 11. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, 12. et laetatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. 13. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. 14. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. 15. Mihi autem dedit Deus discere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur: quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator: 16. in manu enim illius, et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina. 17. Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, 18. initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, 19. anni cursus, et stellarum dispositiones, 20. naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. 21. Et quaecumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. 22. Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanc-

tus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, 23. humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis. 24. Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. 25. Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit. 26. Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. 27. Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. 28. Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. 29. Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior. 30. Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.


1. SUM QUIDEM ET EGO MORTALIS HOMO, SIMILIS OMNIBUS, ET EX GENERE TERRENI ILLIUS (hominis) QUI PRIOR FACTUS EST, ET IN VENTRE MATRIS FIGURATUS SUM CARO. — Arabicus, filius sum genitus ex homine terreno, primo creato; Syrus, filius sum primogeniti terrae. Sub carne, utpote potiori hominis parte, intellige sanguinem, ossa totumque hominem. Est synecdoche: caro monet hominem suae infirmitatis, quid enim hominis carne infirmius, vilius, spurcius? Vis nosse teipsum, o homo? considera aerumnas, sordes, labores et dolores innumeros et assiduos carnis tuae, et scies quis et qualis sis; hinc S. Joannes, cap. 1, vers. 14, ut ostenderet summam in Verbi incarnatione dignationem et demissionem, non dixit: Verbum homo; sed, Verbum caro factum est, id est homo carneus. Sensus est, q. d. Ego Salomon licet sim rex, tamen sum mortalis, et similis, graece ίσος, id est aequalis, caeteris hominibus: sum enim filius Adae et Evae peccatorum, ad mortem cum tota progenie damnatorum, ideoque et ego in peccato originali conceptus, prius ad mortem damnatus, quam natus sum; atque perinde ut Adam, sum adam formatus ex adama, id est homo ex humo, terrenus ex terra; denique in ventre matris figuratus sum, graece, ἐγλύφην, id est sculptus sum, caro, q. d. Mater nec potuit, nec scivit modum me formandi in utero, sed Deus velut artifex et sculptor ex informi vilique semine figuravit, imo sculpsit me carnem, id est hominem carneum, suis membris, ossibus, nervis, musculis, venis, arteriis ornatum et instructum: Deus enim primordia fetus mira arte distinctum, et instar imaginis suae expictum, figuratum et exsculptum; unde, Psal. CXVIII, vers. 14: "Et substantia mea in inferioribus terrae;" hebraice est רקמתי ruckamti (unde italicum, recamato), id est acu pictus sum in utero matris meae: רקם rokem enim est phrygio, qui varie acu pingit arte et opere phrygonico. Pro qui prior factus est, graece est, πρωτοπλάστου, id est, qui primus ex luto fictus formatusque: πλάττω enim est instar figuli lutea vasa formo et fingo; videtur ergo Deus, primo, ex limo finxisse hominis statuam in omnia hominis membra distinctam, deinde eam in carnem humanam convertisse, ac denique in eam animam infudisse, itaque fecisse hominem in animam viventem, ut scilicet esset animal vivens, uti dixi Genes. II, 7; unde, Esdr. IV, lib. III, 5, dicitur: "Dedisti Adam corpus mortuum: sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te."

The Arabic reads: I am a son born from the earthly man, the first created; the Syriac: I am the son of the firstborn of the earth. Under the term "flesh," as the chief part of man, understand blood, bones, and the whole man. It is a synecdoche: "flesh" reminds man of his weakness — for what is weaker, viler, or more foul than man's flesh? Do you wish to know yourself, O man? Consider the countless and unceasing miseries, filth, labors, and pains of your flesh, and you will know who and what you are. Hence St. John, chapter 1, verse 14, in order to show the supreme condescension and self-abasement in the Incarnation of the Word, did not say "The Word became man," but "The Word was made flesh," that is, fleshly man. The sense is, as if to say: I, Solomon, although I am a king, am nevertheless mortal and like — in Greek isos, that is, equal to — other men: for I am a son of Adam and Eve, sinners condemned to death with their entire posterity, and therefore I too was conceived in original sin, condemned to death before I was born; and just as Adam, I am adam formed from adamah, that is, man from the soil, earthly from the earth. Finally, in my mother's womb I was fashioned — in Greek, eglyphen, that is, I was sculpted — as flesh, as if to say: My mother could neither accomplish nor understand the manner of forming me in the womb, but God, as an artificer and sculptor, from formless and base seed fashioned, indeed sculpted me as flesh, that is, as a fleshly man, adorned and equipped with its members, bones, sinews, muscles, veins, and arteries. For God shaped the beginnings of the fetus with wondrous art, and painted, fashioned, and carved it like an image of Himself. Whence Psalm 118 [119], verse 14: "And my substance was in the lower parts of the earth;" the Hebrew is רקמתי ruckamti (whence the Italian ricamato), that is, I was embroidered in my mother's womb: רקם rokem means an embroiderer, who variously embroiders with needle in the art and work of embroidery. For "who was first made," the Greek has protoplastou, that is, who was first formed from clay: for platto means to form and shape clay vessels like a potter. It seems therefore that God first shaped from clay a statue of man, distinguished into all of man's members, then converted it into human flesh, and finally infused a soul into it, and thus made man into a living soul, so that he would be a living creature, as I discussed at Genesis 2:7. Whence in 4 Esdras, book 3, chapter 5, it says: "You gave Adam a dead body: but it was the work of Your hands, and You breathed into him the breath of life, and he was made living before You."

Docet hic Salomon reges et quoslibet homines, ne se ob regiam dignitatem, opes, scientiam, ingenium, artes aliasve dotes extollant, ac dii quidam videri velint, uti voluere Alexander Magnus, Nabuchodonosor, Antiochus et alii; sed memores suae originis et naturae ad aerumnas et mortem damnatae cristas demittant, ac instar pavonis non ocellatam suam caudam contemplantes intumescant, sed foedos suos pedes intuentes fastum ponant, ac similes se caeteris mortalibus agnoscant, Deoque opifici suo humiliter se submittant, eumque colant et invocent: haec enim est vera sapientia, scilicet nosse seipsum, et nosse Deum, ac dicere cum S. Francisco: "Quis tu, Domine? quis ego? Tu abyssus sapientiae, potentiae, virtutis, omnisque boni; ego abyssus nihili, ignorantiae, infirmitatis, peccatorum, omnisque mali."

Idem hoc monitum, teste S. Athanasio, dedit S. Antonius Constantino Magno ejusque filiis Constanti et Constantio litteras suas exposcentibus: "Reges saeculi, inquit, ad nos miserunt epistolas; quae hic christianis adhibenda miratio est? licet enim diversa sit dignitas, attamen eadem nascendi moriendique conditio est: ideo sunt veneratione omni percolenda, toto animi affectu retinenda sunt, quod hominibus Deus legem scripserit, quod per filium suum propriis Ecclesias ditaverit eloquiis;" et post nonnulla: "Laudavit primum quod Christum colerent, deinde salutaria persuasit, ne magnam putarent regiam potestatem, ne praesentis carnis imperio tumentes, se homines esse nescirent, et judicandos a Christo obliviscerentur. Ad postremum clementiae circa subjectos et justitiae, curaeque inopum admonuit, atque unum sempiternum esse regem omnium saeculorum, Jesum Christum,

epistolis testatus est. His principes susceptis vehementissime laetabantur." Idem scripsit B. Petrus Damiani Agneti Augustae, lib. II, epist. 5; ac citans totum hunc Salomonis locum, ex eo ita concludit: "Erubescant ergo cordis elata supercilia, et qui se considerat inter ortum et exitum communi cum caeteris naturae lege constringi, desinat de sublimiori gloriae singularitate jactari." Deinde Agnetem laudans, quod perspecta hac regum misera conditione, relictis imperii pompis post mortem Henrici II imperatoris mariti sui, appetita a viris principibus ad secundas nuptias, eas refutasset, atque ex Augusta facta esset sanctimonialis, eam hortatur ut in sancto instituto perseveret, et perseverantiae pedem immobiliter figat: "Nam quae dudum, inquit, terreni fueras uxor imperatoris, nunc per sanctae professionis dotem sponsa facta es Redemptoris: sic igitur ei te in vera cordis humilitate substerne; sic illi glutino fervidæ charitatis unire, ut cum mystica illa sponsa congruenti valeas voce cantare, Cantic. III, 4: Inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam." Quin et Alexander Magnus, qui Jovis Hammonii filius, deusque credi volebat, vulneratus, ex vulnere se mortalem cognovit: "Omnes, inquit, jurant me Jovis esse filium, sed vulnus hoc hominem me esse clamat:" ita Plutarchus in Apophthegm.

2. DECEM MENSIUM TEMPORE COAGULATUS SUM IN SANGUINE (materno, matris enim semen rubeum est, ac potius sanguis videtur, quam semen, ut patet ex ejus residuo sanguine menstruo) EX SEMINE HOMINIS (graece ἀνδρός, id est viri) ET DELECTAMENTO SOMNI CONVENIENTE. — To decem mensium tempore magis pertinet ad to figuratus sum caro, quam ad coagulatus sum: nam haec coagulatio breviori fit tempore; figuratio vero et plena organizatio fit decem mensibus. Sub sanguine, non tantum semen feminae sanguineum, quod cum semine viri potius habet rationem agentis, quam materiae elaborandae; sed et verum sanguinem ab utroque semine attractum, et in prolem elaborandum accipe. Sanguis ergo maternus materiam formando prolis corpori, ac deinde alendo subministrat: ita Galenus, lib. II De Natur. facult. cap. III. Idem, lib. I De Semine cap. IX, quatuor formationis foetus tempora recenset: "primum, cum semen nihil aliud quam genitura est; secundum, cum substantia factus, carnea jam et non amplius seminalis apparet, quem Hippocrates foetum vocat; tertium, cum jam trium principiorum, cordis, cerebri, jecoris distinctio et formatio evidentior conspici potest, reliquorum autem membrorum obscurior quaedam delineatio; quartum, cum brachia et crura distincte absoluta cernuntur, neque amplius foetum, sed infantem appellat Hippocrates, cum eum palpitare et moveri, ut animal jam perfectum inquiat." Plura vide apud Galenum et Hippocratem, libro De Formatione foetus.

Communis sententia est foetum utero matris gestari novem duntaxat mensibus, illudque assignatur II Machab. VII, 27; Sapiens tamen hic decem menses assignat: idem faciunt multi auctores classici, ut Virgilius in Pollione:

"Ten months brought long sufferings to the mother."

Et illud Plautinum in Amphitryone: "Decimo post mense nascitur puer;" quibus concinit Ovidius, I Fastorum, ubi locutus de Romulo, qui annum decem tantum mensibus complebat, subdit rationem qua ducebatur:

Quod satis est utero matris dum prodeat infans, Hoc anno statuit temporis esse satis.

Accedit jus civile: nam in 6, tit. 29, De Posthumis haered. institut., legitimi haeredes censentur filii posthumi, qui decimo mense a patris interitu nascuntur. Tertullianus, lib. De Anima, cap. XXXVII: "Legitima, inquit, nativitas ferme decimi mensis ingressus est;" et rationem addit moralem: "Ut decem, inquit, menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur, quanto disciplinae numero renascimur." Consentit D. Ambrosius serm. 15 in Psal. CXVIII, ubi locutus de naturali amore erga parentes: "Non possum, inquit, salvo pietatis jure odisse patrem, cui debeo quod creatus sum, nec matrem, longo decem mensium fastidio pii foetus onera portantem." Idem censet S. Augustinus, lib. III De Trin. cap. V, et epist. 3 ad Volusianum. Denique B. Petrus Damiani, lib. II, epist. 21, et in ordine 42, refert "plerosque Ecclesiae doctores (in ea esse sententia, ut asserant) decem mensibus hominem in materno utero coalescere, nec intra novem mensium spatium fateantur exire" quod tamen ipse interpretatur de decem mensibus triginta tantum dierum, iisque non impletis, sed tantum inchoatis. Sic enim et Christus Dominus, qui conceptus 25 martii, et natus 25 decembris, novem tantum menses implevisse videbatur, in decimum nihilominus dicendus est excurrisse, cum ex illis novem mensibus quinque unum et triginta dies sortiantur, atque ideo ultra novem menses quinque dies, qui decimum mensem inchoant, supersint. Si igitur decimestre est spatium, quo uterus gestatur, seu foetus maturescit, recte I Reg. 1, 20 in nativitate Samuelis vocatur circulus dierum: nam denarius a mathematicis appellatur numerus sphaeralis seu circularis, ut Georgius Venetus De Harmonia mundi, cant. 1, tom. VIII, et cap. III, testatur. Ita noster Alphonsus Mendoza in I Reg. 1, 20.

Adde ex Aristotele, lib. VII Histor. animal. cap. IV, caeteris animalibus certum et determinatum esse conceptionis et pariendi tempus, homini vero incertum et varium: nam et septimo mense, inquit, et octavo, et nono, mater parere potest, et quod plurimum accidit, decimo; nonnulla etiam undecimum attingunt; aliqua etiam deci-

mum tertium, ait Plinius, lib. VII, cap. V; quin et subinde decimum quartum, ait Avicenna, lib. De Anima. Verum hi partus sunt monstruosi, ideoque eos jura non admittunt. Optimi ergo et perfectissimi nascendi fines novem vel decem mensibus terminantur. Adjungit Rabanus, quem citat Holcot, natos decimo mense esse perfectiores, magisque vitales, velut perfectissimo tempore genitos. Sic et Hippocrates, lib. De Septimestri partu, et lib. De Natura foetus, praefert caeteris natos mense decimo, non completo, sed inchoato. Unde Theocritus, Idyllio 24, Herculem virorum fortissimum asserit mense decimo prognatum. Idem de caeteris heroibus docet Pineda, lib. I De Rebus Salomonis, cap. VII. Hinc et S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaest. XXXVI, et lib. IV De Trin. cap. V, ait Christum natum post 276 a conceptione dies, id est post novem menses exactos, et decimum inchoatum per sex dies, si cuilibet mensi 30 dies assignes. Idem asserit S. Chrysostomus, serm. De S. Joanne Baptista, etsi dies praecise non numeret. Si tamen omnes dies anni in duodecim menses aequaliter partiaris, cuilibet mensi obvenient 30 dies et decem horae cum dimidia; quo posito, decimus mensis Christi in utero matris, erit inchoatus tantum per unum diem et sesquihoram circiter. Imo noster Pineda loco jam citato, num. 20, naturalissimum et perfectissimum partum requirere a conceptione decem menses integros, probat ex partu Christi Domini, qui fuit perfectissimus; ipse enim primo conceptionis suae instanti fuit a Spiritu Sancto perfecte formatus, organizatus et animatus, quod in caeteris feminis tantum contingit die quadragesimo a conceptu; quod si novem mensibus, quibus Christus fuit in utero, hosce 40 dies addas, utique decem menses integros invenies, quos partus perfectissimus exigere videtur. Addit Petrus Bondus in Myster. num. cap. XLV, primogenitos decem mensibus saltem inchoatis utero gestari. Ergo dum decem menses sibi attribuit Salomon, significat accidisse sibi, quod et primogenitis, ut quinque diebus supra novem menses gestatus fuerit, atque adeo, ut in ipsa gestatione jam praenuntiaret fore ut primogeniti jure in regnum paternum successurus esset, quamvis minime esset primogenitus.

Aliter haec conciliat Franciscus Valesius Sacra Philos. cap. LXXXIII, ubi asserit maxime naturalem et communem nascendi periodum esse novem a conceptu menses. Sapientem ergo, cum hic decem menses assignat, non solares intelligere, sed lunares, quibus Hebraei utebantur, eosque non integros, sed novem integros, et decimum currentem; novem vero menses communes, sive solares, quos assignat auctor II Machab. VII, 27, faciunt novem menses lunares, et totidem fere dies, qui decimum mensem inchoant: quare idem in re hic praescribit nascendi tempus, quod II Machab. VII, 27: haec ipse. Porro haec

omnia aerumnosam hominis nativitatem vitamque significant: nonne enim aerumnosum est latuisse per decem menses in tenebroso et foedo matris utero, velut in carcere, vel sepulcro. Audi B. Petrum Damiani, lib. VII, epist. 5 ad Agnetem Augustam: "Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine et semine hominis, et delectamento somnii convenientis; si non pigeat vigilanter advertere quae mens haec audiens typho valeat arrogantiae superbire, et quis continuo non compellatur sese nosse putredinem dum tam obscenam ortus sui considerat foeditatem, dicens intra se: Quid superbis, terra et cinis?" Audi S. Bernardum in Med. II: "Quid ego sum? Homo de humore liquido: Fui enim in momento conceptionis de humano semine conceptus, deinde spuma illa coagulata modicum crescendo caro facta est."

Porro materiae huic humanae multis nominibus arborum et plantarum semina praeferuntur, primo, quod haec munda sunt, et sine ullo horrore in sinum mittuntur, oculis videntur et manibus atteruntur; illa vero materia adeo impura est et foetida, ut nec manu tangi, nec oculis sine rubore aspici possit. Secundo, arborum semina purissima quadam emanatione procedunt; sed materia haec emanat, non sine pruritu carnis, fervore libidinis et foetore luxuriae: ideo conceptio hominis tenebras amat, et tanquam res obscena, et quae genitori ignominiae est, lucem fugit, et aliorum etiam familiarissimorum aspectum exhorret. Tertio, semina arborum atque etiam animalium nullo peccato, nullaque iniquitate inficiuntur; at haec materia ejusque emanatio saepissime aliquo peccato, saltem levi foedatur, quod parentes ex nimia delectatione solent contrahere. Quarto, illa semina durabiliora sunt, ac multis diebus, et mensibus, et annis incorrupta servantur: nam et vidimus aliqua post tres aut plures annos germinasse; hoc vero semen quasi momentaneum, post modicum temporis corruptionem subit, et in corruptelam pertransit. Quinto, tandem arborum semina semel putrefacta, et in arbusculam vel plantulam versa, purissimo terrae humore concrescunt; at semen hominis in corpus humanum coagulatum, cibo spurcissimo augetur. Sed attende, inquit Innocentius, lib. I De Contempt. mundi, cap. IV, quo cibo conceptus nutriatur in utero. Profecto sanguine menstruo, qui cessat in femina post conceptum, ut ex eo conceptus nutriatur in femina, qui fertur esse tam detestabilis et immundus, ut ab ejus contactu fruges non germinent, arescant arbusta, moriantur herbae, et amittant arbores foetus, et, si canes inde comederint, in rabiem efferantur. Ecce, homo, parentes tuos, ex quorum dignitate glorieris, duo haec semina viri et feminae libidinose commixta, in quibus nominandis jam modestiae et pudicitiae metas transilimus. Ita noster Alvarez de Paz, lib. IV De Cognitione sui, part. II, cap. V.


ET DELECTAMENTO SOMNI (graece, ὕπνου, id est

somno) CONVENIENTE. — Ita Romana et Graeca; minus recte ergo S. Ambrosius, serm. 8 in Psalm. CXVIII, et S. Bonaventura hic legunt, somni (alii, somnii) convenientis. Graece est, ἡδονῆς ὕπνῳ συνελθούσης, id est ex voluptate vel delectatione, quae venit cum somno, sive quae concurrit cum tempore somni, id est quae noctu peragitur. Honesta periphrasi circumscribit actum generationis. Addit S. Bonaventura et Carthusianus actum hunc vocari somnum, quia rationem ligat, et illico transit, sicut delectatio somni. Verum prius duntaxat significat graecum συνελθούσης ὕπνῳ, id est convenientis somno, id est venientis cum somno, comitantis somnum: somnus enim post conceptionem, eam adjuvat et promovet, uti docent philosophi et medici; unde Job III, 4: "Pereat, inquit, dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo." Perperam ergo Lyranus, Clarius et Holcot haec accipiunt de dulci infantium somno, quo jugiter absorpti in utero matris decem transigunt menses. Minus quoque genuine Jansenius delectationem somno convenientem exponit eam quae decet somnum, quaeque congruit nocti ob actus foeditatem et verecundiam: positus est enim, inquit, genitivus pro dativo, puta somni pro somno: haec ipse. Porro quia Noster vertit somni in genitivo, qui referri debet ad to delectamento, non ad conveniente, id est simul veniente, ut patet ex syntaxi, hinc Salomon ait se coagulatum ex sanguine feminae et semine viri et delectamento: et significat id est (est appositio), q. d. Quod est delectamentum somni, id est noctis, conveniens, id est simul in unum veniens et conveniens ad generandam et formandam prolem. To ergo conveniens significat confluxum et concursum seminis virilis et feminei, qui fit per congressum viri et feminae ad generandam prolem. Sic dicitur Matth. 1, 18: "Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent;" sic enim honeste vocatur congressus conjugum. Honesta ergo periphrasi circumscribit delectationem actus maritalis, quo fit ut delectabiliter concurrat semen tam maris, quam feminae ad formandum embryonem, illamque vocat somni, tum quia noctu fit, cum solent homines somnum capere; tum quia somnus multum juvat conceptionem: somnus enim praecedens conceptionem in utroque parente semen concoquit, elaborat et maturat; subsequens vero in femina facit ad concepti seminis retentionem, digestionem et perfectionem, uti docent Galenus et medici. Sic cap. IV, vers. 6, ait: "Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur."

Salomon foeditati materiae, puta sanguinis et seminis, ex quo formatus est, addit foeditatem actus, quo conceptus est, ut originis suae vilitatem et foeditatem ostendat: hic enim actus adeo foedus est, ut lucem fugiat, ac somnum et noctem, id est tenebras et latebras, quibus se occultet, quaerat: ipse enim homini eripit usum rationis (unde philosophus eum definivit esse modici temporis epilepsiam), eumque quasi in brutum et bestiam transformet: nullus enim actus magis brutus et bestialis est, quam venereus. Unde Alexander Magnus duabus potissimum rebus, quum deus a multis praedicaretur, se quod mortalis esset deprehendere dicebat, somno et coitu, quod haec praecipue proderent humani corporis imbecillitatem; ad caetera invictus erat: somnus enim mortis imago est, et coitus species est morbi comitialis: ita Plutarchus in Alexandro. Porro singula pene verba hujus versus et praecedentis habent emphasim, novasque et singulas hominis nascentis aerumnas continent, ut patet sigillatim ea expendenti.


3. ET EGO NATUS ACCEPI (graece, δοπάσας, attraxi: S. Ambrosius, serm. 8 in Psalm. CXVIII, hausi) COMMUNEM (non tantum cum caeteris hominibus, sed etiam cum bestiis omnibus) AEREM, ET IN SIMILITER FACTAM DECIDI TERRAM, ET PRIMAM VOCEM SIMILEM OMNIBUS EMISI PLORANS. — Syrus, sicut quilibet homo coepi plorare; Arabicus, et veni plorans. Salomon tres hic nativitatis suae aerumnas recenset, primam, quod attraxerit aerem communem omnibus, etiam brutis, quasi ab aere tenuissimo penderet ejus vita, ac fugientem animam cogeretur respirando fovere et conservare. Vide ergo quam caduca et occidua sit vita, quae a re tenuissima et fugacissima, qualis est aer, dependet: pendet ergo ex aere et flatu, quasi ex filo, qui si desit, animam efflari necesse est: nam, ut ait Galenus, lib. De Util. respir. cap. 1: "Cum ne momentum temporis sine respiratione sufficere possimus, manifestum est eam ad nullam particularem actionem, sed ad ipsam vitam pertinere." Secunda, quod in similem caeteris terram deciderit, quasi terrae filius ab ea alendus, et in eam ceu matrem post mortem rediturus. Tertia, quod prima ejus vox fuerit ploratus, quo vitae aerumnas, quas naturae instinctu sibi imminere augurabatur, deplorabat.

Syrus, sicut quilibet homo coepi plorare; Arabicus, et veni plorans. Salomon tres hic nativitatis suae aerumnas recenset, primam, quod attraxerit aerem communem omnibus, etiam brutis, quasi ab aere tenuissimo penderet ejus vita, ac fugientem animam cogeretur respirando fovere et conservare. Vide ergo quam caduca et occidua sit vita, quae a re tenuissima et fugacissima, qualis est aer, dependet: pendet ergo ex aere et flatu, quasi ex filo, qui si desit, animam efflari necesse est: nam, ut ait Galenus, lib. De Util. respir. cap. 1: "Cum ne momentum temporis sine respiratione sufficere possimus, manifestum est eam ad nullam particularem actionem, sed ad ipsam vitam pertinere." Secunda, quod in similem caeteris terram deciderit, quasi terrae filius ab ea alendus, et in eam ceu matrem post mortem rediturus. Tertia, quod prima ejus vox fuerit ploratus, quo vitae aerumnas, quas naturae instinctu sibi imminere augurabatur, deplorabat.

Rursum hisce tribus innuit se compositum e quatuor elementis: ideo enim aerem attrahit, quia eo constat; iisdem enim rebus res alitur, quibus constat, ait Aristoteles. Rursum sub aere intellige ignem, ideo enim homo aerem frigidum attrahit, ut ignem, id est calorem cordis et sanguinis refrigeret. Terra intelligitur in eo quod terrestris suo pondere in terram decidit, aqua in ploratu et imbre lacrymarum. Ex quibus colligendum relinquit hominem habere corpus, non caeleste, lucidum, simplex et incorruptibile, sed elementarium, opacum, mixtum, corruptibile, quod defectus et vitia omnia quae elementis insunt ex iis sugat et hauriat; unde fit ut homo ex igne levitatem, bilem et superbiam; ex aere, inconstantiam et ostentationem; ex aqua, fluxum et defluxum; ex terra, crassitiem et hebetudinem. Porro infans in utero matris post formatum pulmonem respirat, aeremque internum at-

trahit, ait ex Hippocrate Galenus, lib. An animal sit id quod in utero est, cap. III; sed id negat Aristoteles, lib. De Spiritu, cap. III, ubi docet foetum in utero mox formato corde habere pulsum, ac deinde ali et nutriri, ultimo respirare: "nam tum primum respirat, inquit, ubi in lucem editus fuerit partus:" idem docent alii, quibus hic favet Salomon. Rursum Aristoteles, lib. II De Generat. animal. cap. IV, et ejus asseclae tradunt puerum in utero per umbilicum attrahere alimentum et nutriri, ideoque mox ut natus est, os mammae matris admovere, ut lac sugat: ita Galenus loco citato, et Fortunius Lycetus, lib. De Ortu animae humanae, cap. XLIV. Omittit sic Salomon puerperae fastidia, partus dolores, infantis pericula, infirmitatem, spurcitiem, de quibus Plutarchus, lib. De Amor. prolis: "Nihil, inquit, est ita imperfectum, inops, nudum, informe, spurcum, ut homo a partu statim conspectus, cui soli fere ne exitum quidem in lucem mundum natura concessit, sed sanguine inquinatus taboque oppletus, et occiso magis quam nato similis, a nemine tangi, tolli, suaviari et amplexu foveri potest, nisi natura insitum gerente amorem."

ET IN SIMILITER FACTAM (graece, ὁμοιοπαθῆ, id est similiter vel similia passam, ut vertunt Pagninus, Arias et Lorinus), hoc est similibus passionibus, qualitatibus, incommodis, miseriis et aerumnis obnoxiam, quales sunt calor, frigus, aestus, siccitas, fames, sitis, morbi, etc.) DECIDI TERRAM. — Vatablus, at in ejusdem ingenii terram excidi, q. d. Licet nascerer filius regis Davidis, tamen nascendo effusus sum in terram, non molliorem, neque meliorem, sed similem caeteris, more aliorum hominum et animantium: sicut enim caelum unum est omnibus, sic et una omnes excipit terra, juxta illud Prudentii:

"All walk upon the same ground,"

aeque ac unius aeris haustu vivunt. Hinc in terra calorem, frigus, siccitatem, humiditatem, caeterasque qualitates, mutationes et perturbationes sensi et passus sum, aeque ac reliqui homines et animalia. Porro, ne infans dum nascitur allisu ad terram laedatur, excipitur ab obstetricibus. Unde S. Ambrosius, epist. 64, quae est ad Syagrium: "Obstetrices dicuntur, eo quod obstant ne foetus laxatis uteri genitalibus in terram defluat;" et Claudius, lib. X:

"Him, falling first from my mother, I caught in my lap."

Et Job, cap. III, 12: "Cur exceptus genibus?"

Censet noster Pineda, lib. I De Rebus Salom. cap. XII, num. 4, hic respici ad priscorum Romanorum ritum, qui pueros recens natos deponebant in terra, ac Opem deam, ut ei opitularetur, invocabant, teste Festo. Idque primo, inquit Varro, lib. II De Vita pop. Rom., ut infans auspicaretur vitalis ac rectus esse. Secundo, ut velut filius terrae ac piae matris opem et alimenta imploraret, ait Macrobius, lib. I In Somn. Scipionis, et S. Augustinus, lib. IV De Civ. Dei, cap. XI, quem audi: "Ipse (Jupiter sive Deus) opem ferat nascentibus, excipiens eos sinu terrae, et vocetur Opis. Ipse in vagitu os aperiat, et vocetur Deus Vagitanus. Ipse levet de terra, et vocetur dea Levana. Ipse cunas tueatur, et vocetur dea Cunina. Non sit alius, sed ipse in deabus illis, quae fata nascentibus canunt, et vocantur Carmentes. Praesit fortuitis, voceturque Fortuna. In dea Rumina mammam parvulo immulgeat, quia rumum dixerunt veteres mammam. In dea Potina potionem ministret. In dea Edutica escam praebeat. De pavore infantium Paventia nuncupetur." Tertio, ut terram omnium mortalium matrem esse profiteretur, de quo Philo, lib. De Mundi opificio. Quarto, ut se in terram rediturum praesignificaret, juxta illud Lucretii, V De Natura Rerum:

"The universal parent, the same common sepulcher of all things."

Hic Romanorum fuit ritus; verum an idem fuerit Hebraeorum, praesertim tempore Salomonis, difficile est credere, difficilius probare.

Porro homo nascens primo caput emittit, ultimo pedes: audi Plinium, lib. VII, cap. VIII: "In pedes, inquit, procedere nascentem contra naturam est, quo argumento eos appellavere agrippas, ut aegre partos, qualiter M. Agrippam ferunt genitum, unico prope felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis;" et infra: "Neronem quoque paulo ante principem, et toto principatu suo hostem generis humani, pedibus genitum parens ejus scribit Agrippina: ritu naturae capite hominem gigni mos est, pedibus efferri." Audi et Aristotelem, lib. VII Histor. animal. cap. VIII: "Situs in utero quadrupedum omnium extensus est; expedum autem obliquus, ut piscium; bipedum vero inflexus contractusque, ut avium; homo etiam in semet conglobatus sic gestatur, ut nasum inter genua, aures extra genua habeat. Omnibus aeque animalibus caput primum superius est; sed cum creverint et jam exitum appetant, deorsum deducitur, ita fit ut omnibus partus secundum naturam in caput, contra naturam in pedes, aut inflexo circumactoque corpore agatur." Et cap. X: "Nascuntur secundum naturam caetera etiam animalia versa in caput, sed pueri manus quoque ad costas porrectas extensasque habent; qui cum exierint, vocem statim emittunt, et manus in os admovent. Excrementum etiam reddunt, alii statim, alii brevi, sed omnes intra diem; quod excrementum pluris quam pro infantis magnitudine est. Papaverculum hoc mulieres vocant, colore cruentum, atque admodum nigrum et piceum est, mox lacteum et albidum redditur; sugit etiam confestim natus infans. Vocem antequam egrediatur, nunquam emittit, etiamsi cum difficulter egreditur, caput exstet, corpus intus sit totum."


ET PRIMAM VOCEM SIMILEM OMNIBUS EMISI (legit cum Complutensibus et S. Ambrosio ἴσα, id est emisi; jam Vaticana et caeteri legunt ἴσον, id est aeque) PLORANS; — graece, κλαίων, id est vagiens, (quasi κλάζων, id est frangens, inquit Eustachius in IV Odyss., quia vagitus fit per quamdam membrorum violentam quasi effractionem, seu compressionem); et, ut ait Tertullianus, De Anima, cap. VII: Vagitu vitam salutans: nam infantes primis ab ortu quadraginta diebus vigilantes non vident, nec lacrymantur, sed vagiunt; exactis vero 40 diebus lacrymas fundunt, ut docet Aristoteles, VII Hist. anim., cap. X. Idem VI Polit., cap. XVI, quem sequitur Avicenna, causam physicam assignat, quod vagitus hic et ploratus faciat ad vocis exercitium, et ad corpus roborandum. Verum causa propria moralis est, scilicet peccatum originale, in quo nascuntur, cujus hic vagitus est index et poena: nam caetera animalia in ortu non vagiunt, imo nullam vocem emittunt. Unde notat Lyranus, Holcot, Lorinus, Pineda caeterique interpretes, masculos dum nascuntur vagiendo vagitum auspicari ab A, quae est prima littera nominis Adae protoplasti: feminas ab E, quae est prima nominis Evae, quasi de eorum lapsu queritentur. Hinc et Christus, ut per omnia nobis assimilaretur, nostramque culpam lueret et expiaret, vagiendo natus est, juxta illud Fortunati:

graece, κλαίων, id est vagiens, (quasi κλάζων, id est frangens, inquit Eustachius in IV Odyss., quia vagitus fit per quamdam membrorum violentam quasi effractionem, seu compressionem); et, ut ait Tertullianus, De Anima, cap. VII: Vagitu vitam salutans: nam infantes primis ab ortu quadraginta diebus vigilantes non vident, nec lacrymantur, sed vagiunt; exactis vero 40 diebus lacrymas fundunt, ut docet Aristoteles, VII Hist. anim., cap. X. Idem VI Polit., cap. XVI, quem sequitur Avicenna, causam physicam assignat, quod vagitus hic et ploratus faciat ad vocis exercitium, et ad corpus roborandum. Verum causa propria moralis est, scilicet peccatum originale, in quo nascuntur, cujus hic vagitus est index et poena: nam caetera animalia in ortu non vagiunt, imo nullam vocem emittunt. Unde notat Lyranus, Holcot, Lorinus, Pineda caeterique interpretes, masculos dum nascuntur vagiendo vagitum auspicari ab A, quae est prima littera nominis Adae protoplasti: feminas ab E, quae est prima nominis Evae, quasi de eorum lapsu queritentur. Hinc et Christus, ut per omnia nobis assimilaretur, nostramque culpam lueret et expiaret, vagiendo natus est, juxta illud Fortunati:

"The infant wails, laid in the narrow manger."

Causa physica est, quod infantes nascendo magnam sentiant mutationem, transeunt enim nudi ab utero molli et calido ad terram duram et aerem frigidum: rursum a tenebris et somno ad insolentem lucem et vigiliam, etc., quibus omnibus percelluntur, ac dolentes vagiunt. Ita Alexander in Problem. Causa symbolica est, quod infans praesentiat, praesagiat, et quasi "nesciens prophetet," ait S. Augustinus, XXI Civit. cap. XIV, mille vitae aerumnas sibi subeundas, quas deplorat; unde Lucretius, lib. VI, ait:

Vagituque locum lugubri complet, ut aequum est; Cui tantum in vita restat transire malorum.

Hac de causa Thraces, Gadenses, Trausi et Causiani nascentes lacrymis, morientes gaudio et risu prosequebantur, teste Alexandro ab Alexandro, lib. II Genial. cap. XXV.

Si cui homini Deus revelaret omnes afflictiones corporis et animae, illi subeundas per reliquum vitae, horreret, ploraret, et pene desperaret, quidni ergo eas omnes praesentiens infans ejulet?

Audi S. Augustinum, lib. XXI De Civit. cap. XIV: "Quis non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur, aut mors perpetienda, aut rursus infantia? quae quidem non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quod quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo." Unde Plinius ignorans veram vagitus causam, scilicet peccatum originale, et naturae per illud corruptionem, naturam ipsam velut novercam accusans, in Proemio lib. VII queritur: "Hominem tantum nudum, inquit, et in nuda humo, natali die abjicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot animalium aliud ad lacrymas, et has protinus vitae principio, etc., flens, animal omnibus imperaturum." Additque "non fari, non ingredi, non vesci, breviterque hominem scire nihil sine doctrina, non aliud naturae sponte, quam flere."

Priscis Latinis infantes vagiendo va sonare videbantur, unde per onomatopoeiam vagire dicti sunt, ac Vagitanus (qui et levi nominis flexu Vaticanus dictus est) deus, ut iis auxilio esset, implorabatur, ait Varro. Audi Gellium, lib. XVI, cap. XVII: "Vaticanus Deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quod pueri simul atque parti sunt eam primam vocem edunt, quae prima in Vaticana syllaba est; idcirco vagire dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis. Romae Deus hic colebatur in monte, qui ex eo etiamnum Vaticanus nuncupatur, quem nunc occupat corpus, sepulcrum et basilica S. Petri, qui omnes christianos, quasi modo genitos infantes lacte suae doctrinae aluit et pavit, verus utique eorum Vagitanus. Unus hic excipitur Zoroastres, qui in ortu suo non vagiit, sed risit, ut refert Solinus, lib. I De Mirab. mundi, cap. III, et hoc fuit portentum malumque omen: nam postea fuit artis magicae inventor. Cardanus, lib. De Rerum varietate, cum de hominis natura agit, cum non nisi post aliquot dies ridere tradit, primumque risum, quem edit, non nisi in somnis exsistere, quo significari ait nullum, nisi confecto hujus vitae curriculo, verum ac certum gaudium esse: nam, ut ait S. Augustinus, omnino nihil aliud est tempus vitae hujus, quam cursus ad mortem; unde Seneca, lib. IV, epist. 24, vitam comparat clepsydrae, ex qua aqua vel arena sensim citoque tota defluit et deficit: simili enim modo defluunt dies vitae, quibus mors succedit.

Denique infantes nati deponuntur in terram quasi matrem, ut eam velut mox futurum sibi sepulcrum salutent, et inter infantiles vagitus funebres monodias ac naenias modulentur, juxta illud S. Bernardi, serm. De S. Martino: "In terra, inquit, orimur in terra morimur," q. d. Prima vivendi sedes est ultima moriendi; nec majori discrimine ortus et interitus ab invicem separantur, quam inter duo verba, orimur et morimur, quae una tantum littera distinguuntur.

4. IN INVOLUMENTIS NUTRITUS SUM, ET CURIS MAGNIS. — Graece, ἐν σπαργάνοις, id est in fasciis et involucris infantilibus; unde et Christum, qui est verus Salomon, ut nobis esset similis, ἐσπαργάνωσε, id est pannis involvit, id est fasciavit Virgo Deipara, Luc. II, 7: idque primo, quia cum caetera animalia pilis vestita nascantur, solus homo plane nudus nascitur, ideoque fasciis, quasi vestibus involvendus est. Audi Plinium de natura quasi noverca hominis queritantem in Proemio, lib. VII: "Ante omnia unum animantium cunctorum alienis velat, caeteris varie tegumenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumas, pennas, squamas, vellera; truncos etiam arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore tutata est; hominem tantum nudum, et in nuda humo natali abjicit die," etc.

et Plutarchus, lib. De Amore prolis: "Nihil, ait, est ita imperfectum, inops, nudum, informe et spurcum, ut homo a partu statim conspectus, sanguine inquinatus, taboque oppletus, occiso magis quam nato similis." Hac sola purpura indutus prodit in lucem princeps aeque ac plebeius homo: ex eadem quisque tela conspicitur vestitus. Secundo, fasciis eget infans, ut iis mollia ejus membra stringantur, confirmentur et solidentur, ne ex vagitu et ineptis pueri motibus luxentur, labefactentur, aut distorqueantur; molestae ergo sunt infanti fasciae, ac quasi compedes ejus et vincula, quibus constringitur, sed necessariae ad salutem, unde Galenus, lib. I De Sanitate tuenda, cap. VII, et II De Motu musc. cap. VII, et De Caus. morb. cap. VII, docet "conducere plurimum tuendae valetudini infantili, ut fasciis deligetur infans, sed corpori prius toti sale modice insperso, ut membra melius consolidentur atque firmentur, et, nisi commode fascientur infantes, quorum sunt mollia peneque fluxibilia corpora, facile inverti et corrumpi membri cujusque figuram." Catoni propterea Censorino tantae curae fuit apud Plutarchum, "ut nisi se spectante liberos fasciari permiserit." Tertio, fasciae juvant ut infans, qui quasi quadrupes nascitur, ac manibus pedibusque repit ut rana, cito consolidatis membris et pedibus, iis incedere valeat bipes ut homo; quam vero hoc sit miserum describit Plinius loco jam citato: "Ab hoc, inquit, lucis rudimento, quae ne feras quidem inter nos genitas, vincula excipiunt, et omnium membrorum nexus, itaque feliciter natus jacet manibus pedibusque revinctus: flens animal caeteris imperaturum, et a suppliciis vitam auspicatur, unam tantum ob culpam, quia natum est: heu dementiam, ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos!" haec ille.

Unde hae fasciae repraesentant institas, ligamina, sindones et lintea, quibus puer post mortem involvendus est, ut inferatur in sepulcrum. Puer ergo, in cunis fasciatus, speciem habet defuncti jacentis in sarcophago, quia nascitur moriturus, gignitur ut sepeliatur. Sub fasciis cunas caeteraque similia intellige. Accedunt varii dolores, quos ex nimia vel inconcinna fascinatione, multisque aliis incommodis patitur puer, et explicare nequit, sed vagiendo et plorando eos prodit, ad quos leniendos tria remedia suggessit natura. Audi Galenum, lib. I De Sanitate tuenda, cap. VII: "Tria haec doloris infantium remedia nutricibus ipso usu edoctis inventa videamus, scilicet nutricis papillam ori inditam, motum mediocrem, vocis modulationem. Rursusque triplicem excogitatam dimotionem infantium, in cunis, in lectulis pendentibus, in suis ipsarum nutricum ulnis."

ET CURIS MAGNIS. — To magnis jam non est in Graeco. Perperam P. Nannius pro curis legit, cunis; forte in aliquo exemplari pro φροντίσι, id est curis, scriptum legit, φορτίσι, id est naviculis onerariis, quae cunarum speciem referunt; aut φορμοῖσι, φορμός enim est sperta, vas, corbis, quibus similes sunt cunae. Porro in cunis, magnis curis et sollicitudinibus parentum, obstetricum, nutricum, paedagogorum alitur et educatur infans; unde varios morbos, ac non raro mortem subit: quocirca illi servando gentiles Cuninam deam praeficiebant, ait Varro, et ex eo S. Augustinus, IV De Civit. Dei, XI. Porro Gentiles heroum filios recens natos ponebant in clypeo, ut ad bellum eos erudirent; unde positus est in scuto apud Theocritum Hercules, itidem Iphiclus ab Alcmena parente:

Cum ambos lavisset, et lacte replevisset, Posuit super scutum aereum quod Pterelaeo Amphitryon, pulchram armaturam, ademerat interfecto.

Quin et Lacaenae in clypeo pariebant, auctore Nonno Dionysio 41. Denique curas has exstimulat amor, praesertim matris erga prolem, quia enim impense eam amat, hinc impense eam curat: mensura enim curae est amor; unde Anacharsis, rogatus "cur conjugio abstineret," respondit: "Quia nimis amarem prolem ex eo natam."


5. FOR NO KING HAD ANY OTHER BEGINNING OF BIRTH (in Greek, geneseos, that is, of origin).

5. NEMO ENIM EX REGIBUS ALIUD HABUIT NATIVITATIS (graece, γενέσεως, id est ortus) INITIUM. — Sub ortu accipe conceptionem, nativitatem, educationem; quae omnia mille periculis et incommodis, ideoque mille curis et anxietatibus sunt obnoxia in homine, non autem in caeteris animalibus, quibus proinde longe infelicior et aerumnosior est homo: dicit hoc Salomon, non tam ut caeteris regibus, quam ut reliquis hominibus plebeiis sese assimilet et adaequet.


6. THEREFORE THERE IS ONE ENTRANCE INTO LIFE FOR ALL, AND A LIKE (in Greek, isos, that is, equal) EXIT.

6. UNUS ERGO INTROITUS EST OMNIBUS AD VITAM, ET SIMILIS (graece, ἴσος, id est aequalis) EXITUS. — Idem ergo est hominis principium, idem finis, solis vero mediis vitae itineribus discrepant; qui ergo sapit, ea praeclare obeat. Pro ergo graece est δέ, id est autem; sed δέ subinde est illativum, et aequipollet ergo, ut superius monui. Pro introitus graece est εἴσοδος, quae vox primo, est theatralis, et adaptatur personis scenicis in theatrum prodeuntibus, ut in comoedia agant personam, hic regis, ille servi, iste militis; unde ἐξόδιον vocabatur carmen, quod in fine comoediae canebatur, teste Polluce, lib. IV. Similis "est introitus ad vitam;" per eam enim ingredimur in theatrum hujus mundi, ut personam comicam agamus, hic sacerdotis, ille principis, iste plebeii. Unde Augustus Caesar, teste Suetonio, moriturus ad amicos ait: "Satisne belle personam nostram egimus?" Aliis respondentibus belle, attrahens claudensque saeculi cortinas: "Valete ergo, inquit, et plaudite," uti dicunt scenici finita jam comoedia. Homo ergo in hac vita est mimus et histrio in tragoedia, quae coram Deo, angelis et hominibus exhibetur, juxta illud Pauli I Cor. IV, 9: "Spectaculum (graece θέατρον, id est theatrum) facti sumus mundo, et angelis, et hominibus." Quisque ergo videat ut decore personam suam agat, ut Deo illius bene actae rationem exposcenti exactam reddat.

Secundo, εἴσοδος convenit navigantibus, qui navim ingrediuntur, ut in portum a se praetensum enavigent: sic ingredientes in vitam, ingredimur in mare mille tempestatibus et periculis piratarum obnoxium, ut per illud duce Deo, et afflante Spiritu Sancto in portum salutis enavigemus. Tertio, εἴσοδος convenit ingredientibus nundinas et forum, ut in eo merces emant aut vendant: sic vita nostra est mercatus et nundinae, ait S. Gregorius Nazianzenus, in quem nascendo ingredimur, ut in eo merces virtutum, meritorum et bonorum operum, quibus mereamur salutem et vitam aeternam, comparemus. Quarto, εἴσοδος et ἔξοδος, id est ingressus et egressus, competit soli orienti et occidenti, aeque ac lunae et stellis: mane enim sol oriens ingreditur in nostrum hemisphaerium, vespere occidens egreditur; sic homo celerrime per vitam et mundum transit, ut in nativitate quasi mane oriri, in morte quasi vespere occidere videatur. Sicut ergo sol velocissime eodem die transit ab ortu ad occasum, sic homo a vita celerrime decurrit ad mortem, adeoque vita ejus non est aliud quam transitus continuus ab ortu ad occasum et mortem.

Quinto, εἴσοδος convenit athletis, cursoribus et curtibus in stadium pro praemio ingredientibus, inque ad metam celerrime decurrentibus: sic enim vita nostra est stadium, in quo certamus et decurrimus ad metam et palmam caelestem; quare mors sapientibus et sanctis non tam est finis vitae, quam mortis, ac verae vitae initium, et aeternitatis janua, uti passim docent SS. Patres, quin et philosophi.

Audi paucos e multis. Maximus Tyrius Platonicus, serm. 25: "Hoc, ait, quod mortem homines vocant, idipsum est immortalitatis initium et futurae vitae procreatio." Indi brachmanes apud Strabonem, lib. XV, affirmant "mortem esse nativitatem ad illam veram atque felicem vitam." Palladius, lib. I Florileg.: "Anima e corpore tanquam e carceribus mortis fugit ad Deum immortalem." Apollonius Tyaneus apud Philonem, lib. VII: "Nos, inquit, homines in carcere sumus omni tempore, quod nos vitam appellamus, et qui primi domos invenerunt, non animadvertisse videntur, quod alio carcere seipsos circumdederint." Cicero in Catone Majore: "Dum sumus in his conclusi compaginibus corporis, munere quodam necessitatis, et gravi opere perfungimur: est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus, et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium." Idem, in Somnio Scipionis, agens de heroibus romanis: "Qui, inquit, e corpore tanquam e carcere evolarunt." Themistius apud Stobaeum, serm. 121: "Videtur, inquit, ipsum τοῦ θανάτου, id est mortis, nomen, hominem e vita migrantem, non ad locum aliquem sub terram referre, sed extollere ἄνω εἰς θεῖον, hoc est sursum ad divinam sedem: sic enim probabile est animam veluti a vinculo corporis, quod exspiravit, solutam, tum demum vere respirantem, seque recreantem, Deo sociari, et ab eo pendere." Idem Themistius ibid.: "Mortis, ait, effectum subire, simile est initiationi in magnis aliquibus sacris; quocirca ut ipsa vocabula, sic etiam res inter se consimiles sunt: τελευτᾶν enim mori est; τελεταί, sacra; τελεῖσθαι, initiari, nam post mortem mirabilis quaedam lux occurrit, aut loci puri, aut amoena prata defunctos excipiunt, in quibus voces, choreae et venerabiles de rebus sacris narrationes resonant: illic homo jam perfectus initiatus, sui juris factus est liber, coronatus obambulans sacra celebrat, et conversatur cum viris sanctis purisque, profanam in terra et impuram turbam inspiciens, quae in profundo caeno et caligine a seipsa conculcatur et compellitur."

Ex quibus omnibus recte concludit S. Maximus episcopus Taurinensis in Cent. V, cap. LXXVI: "Non puto finem vitae hujus justum esse mortem appellare, sed recessum a morte, separationem a corruptione, tenebrarum subductionem, ut in summa dicam omnium consummationem malorum."


7. PROPTER HOC OPTAVI, ET DATUS EST MIHI SENSUS: ET INVOCAVI, ET VENIT IN ME SPIRITUS SAPIENTIAE.

Subdifficilis est hoc loco nexus, non satis enim liquet quid referat to propter hoc. Respondet primo noster a Castro, sicque explicat, q. d. Propter hoc, id est propter aerumnas meas jam recensitas, quia scilicet vidi me natum in summa miseria, nec posse meis viribus ac industria sapientiam comparare, in hoc volui praeferri aliis, quod confugi ad sapientiae auctorem et largitorem; cognita ergo infirmitate mea, et Dei summam potentiam et liberalitatem optavi. Secundo, magis genuine noster Lorinus: Humanae, inquit, imbecillitatis consideratio impulit eum ad concupiscendam et poscendam a Deo sapientiam, responditque voto ac precibus eventus, et animae, quam sciebat esse immortalem, accommodatam perfectionem adeptus est: philosophia enim mortalitatis meditatione gignitur. Tertio, Jansenius: Quia commune est omnibus initium nativitatis, et quia vidi me sicut reliquos homines natum in ignorantia, ideo optavi sensum et sapientiam, quae hanc ignorantiam dirigeret, imo depelleret.

Quarto, noster Pineda, lib. I De Rebus Salomonis, cap. XII: "Propter hoc," inquit, quod scilicet viderem me ex naturae primordiis caeteris nihilo meliorem, "optavi (votum concepi, qua me ratione excellentiorem efficerem), et datus est mihi sensus" intelligentia, scientia, prudentia: nam ea nomina, quae discrimen aliquod inter homines efficiunt, non sunt naturae, sed vel fortunae, ut liberi et servi, regis et subditi, divitis et pauperis; vel virtutis, laboris et industriae, ut probi vel improbi, sapientis vel stulti, digni indignive laude.

"To live is common, but to earn merit is not common,"

inquit Prudentius disputans adversus Symmachum; et Felix Minutius: "Generosus es? parentes tuos laudas: omnes enim pari sorte nascimur, virtute distinguimur:" idem Pineda, lib. VI, cap. IX: Hinc illa, inquit, Salomonis in eam quae vera ex virtute laus et gloria est, animi accensio et incitatio, vere regio et excelso animo digna: nam cum eadem essent omnibus vitae primordia, et similes progressiones et exitus: "Propter hoc (ut aliis excelleret) optavit, et datus est illi sensus; invocavit, et venit in illum spiritus sapientiae, et praeposuit illam regnis et sedibus," Sap. VII, 7; atque haec est illa famae et nominis immortalitas, quam sibi proponebat et expetebat. Sap. VIII, 13: "Habebo immortalitatem, et memoriam aeternam his, qui post me venturi sunt, relinquam."

Omnia haec vera, et huic loco apposita sunt et congrua: Salomon enim, quia duplicem personam sustinebat, duplicem hic postulat sapientiam, scilicet unam, quae eum ut personam privatam instrueret, alteram quae eum ut personam publicam dirigeret. Sensus ergo est, q. d. Quia vidi me natum in tanta miseria et ignorantia, optavi et postulavi sensum et prudentiam, quae me doceret in vita tam misera et caeca recte sapienterque vivere, ac miserias vitae vel prudenter curare, vel fortiter sustinere, ejus vero concupiscentias inordinatas et noxias generose cohibere et fraenare; denique a voluptate hujus vitae, utpote brevis et caducae, mentem avocare, eamque ad futuram vitam in caelis beatam et aeternam ambiendam, totisque viribus prosequendam traducere. Rursum, quia rex sum (haec enim oratio videtur esse illa, qua initio regni postulavit a Deo sapientiam ad regendum, III Reg. III), postulavi sapientiam non plebeiis communem, sed regalem, omnibus superiorem et excellentiorem, qua subditis antecellerem, eosque sapienter regerem et dirigerem ad pacem et felicitatem tum praesentem, tum aeternam: rex enim aemulari debet Dei sapientiam et sanctitatem, nam, ut ait Polybius apud Stobaeum, serm. 6: "Honestum deorum est, aut eorum qui diis proximi censentur;" et Jamblichus, epist. ad Agrippam: "Oportet, inquit, legibus praefectum summe purgatum esse, juxta summam legum rectitudinem, ac neque seductione, neque fraude falli per ignorantiam, neque vim inferioribus inferre, nec ulla occasione injusta allici: nam servatorem et custodem legum, tam incorruptum oportet esse quam summe fieri potest in humana natura."

OPTAVI, — graece ηὐξάμην, id est optavi, oravi, supplicavi, votum concepi: optare enim facit orare et postulare; imo desiderium suum patefacere superiori, praesertim Deo, est orare juxta illud Psalm. X, 17: "Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua;" hinc solerter Noster vertit, optavi, potius quam oravi, ut orationis fontem indicaret, scilicet optationem et vehemens sapientiae desiderium; praesertim quia orationem mox exprimit, dum subdit: "Et invocavi." Moraliter docet hic initium sapientiae et sanctitatis esse ingens ejus votum et desiderium, juxta illud Christi, Joan. VII, 37: "Si quis sitit, veniat ad me, et bibat;" hinc Christus a Jacob patriarcha vocatur, Genes. XLIX, 26, desiderium collium aeternorum; et apostoli in Pentecoste per decem dies desiderantes et invocantes receperunt Spiritum Sanctum. Idem fac et tu, ac cum Ecclesia ardenti affectu, magnaque obtinendi fiducia suspira et supplica: "Veni, Creator Spiritus, reple tuorum corda fidelium." Ita S. Thomas Aquinas profitebatur se sapientiam suam magis oratione, quam studio impetrasse: nam "omnis sapientia a Domino Deo est," Eccli. I, 1.

ET DATUS EST MIHI SENSUS, — graece φρόνησις, id est prudentia, scientia, intelligentia; Noster vertere solet, sensus, ut scilicet in omnibus sensate, sapienter et honeste me gererem.


8. ET PRAEPOSUI ILLAM REGNIS ET SEDIBUS (graece, sceptris et thronis, quae regis et regni sunt insignia), ET DIVITIAS NIHIL ESSE DUXI IN COMPARATIONE ILLIUS, — graece, ἐν συγκρίσει, id est in dijudicatione illius, si cum sapientia dijudicentur et in judicio certent utra alteri praestat: rationem a priori dat ipsa Sapientia, dicens Proverb. VIII, 14: "Meum est consilium, et aequitas: mea est prudentia, mea est fortitudo: per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;" et vers. 18: "Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo:" vide ibi dicta. Hinc multi fideles, quin et philosophi ut Crates, Democritus, Anaxagoras abjecerunt opes, et abdicarunt regna, ut vacarent sapientiae et sanctitati, quorum nonnullos superius recensui: nam opes et regna saepe invitis eripiuntur, sapientia et sanctitas invito eripi nequit; sic apostoli dixerunt Christo, qui est dux sapientiae: "Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te," Matth. XIX, 27.

in Greek, en synkrisei, that is, in judgment of it, if they be judged alongside wisdom and contend in judgment as to which surpasses the other. Wisdom herself gives the a priori reason, saying in Proverbs 8:14: "Counsel is Mine, and equity: prudence is Mine, and strength is Mine: by Me kings reign, and lawmakers decree justice;" and verse 18: "With Me are riches and glory, proud wealth and justice. For My fruit is better than gold and precious stones, and My produce than choice silver." See the discussion there. Hence many of the faithful, and even philosophers such as Crates, Democritus, and Anaxagoras, cast away wealth and abdicated kingdoms to devote themselves to wisdom and holiness, some of whom I reviewed above: for wealth and kingdoms are often taken away from the unwilling, but wisdom and holiness cannot be taken from one who is unwilling. So the apostles said to Christ, who is the guide of wisdom: "Behold, we have left all things, and have followed You," Matthew 19:27.


9. NEC COMPARAVI ILLI LAPIDEM PRETIOSUM: QUONIAM OMNE AURUM IN COMPARATIONE ILLIUS, ARENA EST EXIGUA: ET TANQUAM LUTUM AESTIMABITUR ARGENTUM IN CONSPECTU ILLIUS. — q. d. Sapientia longe praestantior est omni auro et gemmis; sapientiae aspectu obscuratur auri fulgor, infuscatur argenti candor, hebescit margaritarum nitor, et quidquid illustre et pretiosum est, sordescit et vilescit, adeoque ipse Plutus (graece enim est πλοῦτος) quem gentiles ut opum deum adorant: quid enim est argentum et aurum, nisi terra alba et rubra? ait S. Bernardus, serm. 4 De Adventu. Pro in comparatione graece est, ἐν ὄψει, id est in visione, in conspectu; hinc Plato, lib. III De Republ., sapientes et virtute eximia praeditos ait conflatos ex auro et argento, sed caelesti, quod terreno praestet, caeteros ex aere et ferro: audi eum: "Deus effector hominum principibus reipublicae, qui caeteros praecedebant, miscuit pectori aurum caeleste, id est virtutes divinas, ut alta quadam et excelsa mente essent; illis autem, qui hos adjuvarent in gubernando rempublicam, caeleste pectoribus indidit argentum, id est praeclarum virtutum ornamentum, etiamsi substiterint infra dignitatem priorum; ut et ferrum et aes miscuit agricolis et aliis opificibus, qui reipublicae serviunt." Addit tamen: "Eos quibus Dominus aurum et argentum caeleste pectoribus miscuit, contemnere debere terrenum aurum et argentum, neque loculos habere oporteret, neque sequi opes." Alludit ad illud Job XXVIII, 15: "Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus," nec sapphirus, nec topazius, nec Indiae colores caeteraque, quae subdit: quare stultorum vox est illa apud Horatium, lib. I, epist. 1:

q. d. Sapientia longe praestantior est omni auro et gemmis; sapientiae aspectu obscuratur auri fulgor, infuscatur argenti candor, hebescit margaritarum nitor, et quidquid illustre et pretiosum est, sordescit et vilescit, adeoque ipse Plutus (graece enim est πλοῦτος) quem gentiles ut opum deum adorant: quid enim est argentum et aurum, nisi terra alba et rubra? ait S. Bernardus, serm. 4 De Adventu. Pro in comparatione graece est, ἐν ὄψει, id est in visione, in conspectu; hinc Plato, lib. III De Republ., sapientes et virtute eximia praeditos ait conflatos ex auro et argento, sed caelesti, quod terreno praestet, caeteros ex aere et ferro: audi eum: "Deus effector hominum principibus reipublicae, qui caeteros praecedebant, miscuit pectori aurum caeleste, id est virtutes divinas, ut alta quadam et excelsa mente essent; illis autem, qui hos adjuvarent in gubernando rempublicam, caeleste pectoribus indidit argentum, id est praeclarum virtutum ornamentum, etiamsi substiterint infra dignitatem priorum; ut et ferrum et aes miscuit agricolis et aliis opificibus, qui reipublicae serviunt." Addit tamen: "Eos quibus Dominus aurum et argentum caeleste pectoribus miscuit, contemnere debere terrenum aurum et argentum, neque loculos habere oporteret, neque sequi opes." Alludit ad illud Job XXVIII, 15: "Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus," nec sapphirus, nec topazius, nec Indiae colores caeteraque, quae subdit: quare stultorum vox est illa apud Horatium, lib. I, epist. 1:

"O citizens, citizens, money must be sought first, Virtue after coins."

Pro pretiosum, graece est, τίμιον, nonnulli legunt τιμητόν, id est honorarium: sunt qui legunt ἄτιμον, id est vilem, inhonorabilem, despectum, quo velit significare quemvis lapidem pretiosum sine honore, ac sine pretio esse, si cum sapientia comparetur; unde sic legunt, non comparavi ei lapidem, tanquam despectui habitum prae sapientia; sed communis lectio habet, τίμιον, id est pretiosum. Huc faciunt duae Christi parabolae, prior de thesauro abscondito in agro, Matth. XIII, 44, "quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum;" et de pretiosa margarita inventa ibidem, vers. 46, quam ut compararet industrius negotiator, "abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam:" nam sapientia thesaurus est et margarita unica. Quod si "in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi," Coloss. II, 3, jure optimo Apostolus ad Philip. III, 8: "Existimo, ait, omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam."


10. ABOVE HEALTH AND BEAUTY (in Greek, above health and form, or comeliness) I LOVED IT, AND I CHOSE TO HAVE IT INSTEAD OF LIGHT: BECAUSE ITS LIGHT IS UNQUENCHABLE.

"I chose to have it instead of light" — others translate "above light," as if to say: I preferred it to light. Hence in Greek it is proeilamen, that is, I chose. Whence Vatablus: and I preferred its use to light, or chose it above, as something whose splendor cannot be suppressed. Our translator more aptly renders: "I chose instead of light." For the Greek anti photos can be rendered, first, "instead of light, in place of light, like light"; second, "above light, before light." For Solomon signifies two things: first, that he preferred wisdom to light; second, that instead of light he would use no other illumination than wisdom itself. For wisdom is the most brilliant light, which illumines the mind to know all things and to carry out all things rightly. By "light" here understand both the external light of the sun and the internal light, namely the light of the eyes, as if to say: I held wisdom dearer not only than the light of the sun, but also than my own eyes and the light and sight of my eyes. In the affairs to be done, I determined to use no other sight, no other eyes, than those of wisdom itself, for it shows the way through all the darkness of things and leads safely to the goal of eternal life. Up to this point he has preferred wisdom to external goods, or goods of fortune, such as gold and silver; now he prefers the same to internal goods, such as health or vigor, beauty or comeliness, sight and the perception of light. Wisdom surpasses these as much as the soul surpasses the body, being itself the health, beauty, and sight of the soul.

SUPER SALUTEM ET SPECIEM DILEXI ILLAM. — Primo plane, quasi dicat: Magis amavi et optavi sapientiam, quam corporis sanitatem, robur et decorem, quia sapientia, utpote spiritalis et dos nobilissima, praestat omni rei et doti corporeae. Innuit sapientes saepe minus pollere robore corporis, et robustos admodum minus pollere sapientia: sic enim Deus dona sua distribuere et partiri solet. Adde corpus alias dispositiones exigere ad robur, et subinde contrarias ad sapientiam requiri; unde illud:

"He excels in talent whom nature denied strength."

Secundo, Petrus Blesensis, epist. 81, censet hic sapientiae studiosos invitari ad laborem et studium sapientiae, etiam cum jactura sanitatis et formae, quod par sit rem tantam, quanta est sapientia, quavis corporis jactura emi: Hinc videmus studiosos laborare stomacho, capite, phlegmate, fierique macilentos, valetudinarios et decolores, ideoque brevis esse aevi: studendo enim exhauriunt optimos spiritus, et calorem a stomacho avocant ad cerebrum, ex quo oritur stomachi indigestio, cruditas, flatus, phlegmata, vertigines, hemicrania, etc. Sic Aristoteles naturali stomachi infirmitate laborabat, eamque calidi olei utriculo ventri admoto levare solebat, ait Ammianus lib. XVI, ut mirum sit eum ad aetatem 63 annorum pervenisse, et assiduos dolores tamdiu tanta animi virtute sustentasse: "fuit enim in lucu-

brando studio infatigabilis, ait Laertius in ejus vita, qui cum cubitum se conferret, in manus globum aeneum capiebat, ut cadentis in pelvim globi sono excitaretur." "Aristotelem, inquit Censorinus De die natali ferunt naturalem stomachi infirmitatem, crebrasque morbidi corporis offensiones virtute animi diu sustentasse, ut magis mirum sit ad annos sexaginta tres eum vitam pertulisse, quam ultra non protulisse." Blesensem sequitur Pineda, lib. III De Reb. Salomonis, cap. III, num. 8: Sapientia, inquit, est mortis et mortalitatis antidotum, Sapient. VIII, 17. Quare quamvis corporis vires sapientiae studio atque vigiliis extenuentur, et ad mortem celeri gradu sapiens contendat, ex altera tamen parte nominis immortalitate quae sapienti debetur, vitae brevioris jactura abunde compensatur: propterea enim addidit: "Super salutem et speciem dilexi illam," Sap. VII, 10. Idem, lib. III, cap. X, num. 5: Salomon, ait, exercuit cum labore, attentione et mentis intentione scientias sine labore acceptas; aliquando etiam cum defatigatione quadam virium corporis, stomachi languore, capitisque lassitudine aliqua. Praetervehuntur aliquando ultra modum sapientum vigiliae et lucubrationes, ut cum ipso Salomone cogantur dicere: "Super salutem et speciem dilexi sapientiam," et ne sapientiae desint, desunt valetudini curandae, desunt sibi ipsis, ac vitae necessariis desunt. Verum enimvero moderatio adhibenda est studio, quam ipsa sapientia praescribit, ne vires corporis laedantur, itaque usus et exercitium sapientiae intercidatur, juxta illud:

"In all things, moderation is the most beautiful virtue."

And that:

"All excess is bad, but of studies the worst."

Tertio, idem Pineda, lib. III, cap. III, num. 5, censet hic respici ad orationem Salomonis, qua a Deo non postulavit sanitatem, nec pulchritudinem aut pulchras uxores, sed sapientiam, III Reg. cap. III, vers. 11.

Huc facit illustre exemplum in Hermanno, cui a contractis membris cognomen fuit Contracti, qui cum esset filius Comitis, monasticen professus in Ordine S. Benedicti, enixe petiit a B. Virgine, cui erat addictissimus, sanitatem sibi restitui; quae per visum apparens illi hoc responsum dedit: "Fili charissime, tuis precibus sedulis inviata duorum tibi optionem impetravi; elige quod volueris. Contractus permanebis, et omnium Scripturarum scientiam accipies, tam divinarum, quam humanarum; vel sanitatem corporis accipiens, idiota permanebis, et ecclesiasticam cathedram ascendes: jam alterum ex iis, quod volueris elige, quoniam ambo habere non poteris." Hermannus autem, considerans quod Regina caeli singulariter suadebat, elegit remanere contractus, et scientiam Scripturarum accipere, magis quam corporis sanitatem absque doctrina possidere: erat enim jam tunc, licet rudis et idiota, devotus tamen et Scripturarum amore accensus. Ex illo tempore in omni doctrina ultra omnes contemporaneos suos proficiens, excellentissimae opinionis vir factus est; trium linguarum, latinae scilicet, graecae et arabicae, ita peritus exstitit, ac si natus in eis fuisset: floruit anno Domini 1060, auctorque fuit hymni Salve Regina, et aliorum plurium. Porro aegritudo illi patientiae et sanctitatis fuit materia et stimulus: ita Trithemius, De Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, lib. II, cap. LXXXIV.

Porro quam parvi facienda sit sanitas et forma prae sapientia, docet S. Augustinus, serm. 42 De verbis Domini: "Nam salus hominis quae reddita est corpori, quanti temporis fuit? Quae est enim vita vestra, dicit Scriptura, Job IV, 15: Vapor, inquit, ad modicum apparens, deinceps exterminabitur. Quod ergo illius hominis corpori reddita est sanitas, reddita est nonnulla diuturnitas vapori. Non itaque pro magno illud habendum est; vana salus hominis. Et recolite, fratres, illud propheticum et evangelicum, Isai. XL, 6: Omnis caro foenum, et omnis honor carnis ut flos foeni; foenum aruit, flos decidit: verbum Domini manet in aeternum." Et post pauca: "Tota quippe ista vita intelligentibus tribulatio est: sunt enim duo tortores animae non simul torquentes, sed cruciatus alternantes: horum duorum tortorum nomina sunt timor et dolor: quando tibi bene est, times; quando male, doles: saeculi hujus quem non decipit prosperitas, non frangit adversitas." Utrumque docet et praestat sapientia: sic gentiles Palladem deam sapientiae praeferebant Veneri deae pulchritudinis, et Hygiae, sive Valentiae, deae sanitatis.

ET PROPOSUI (graece, προειλάμην, id est judicavi, decrevi) PRO LUCE HABERE ILLAM. — Jam dedi hujus loci sensum, dixique praeferri hic sapientiam luci, tum solis, tum oculorum. Quid charius et lucidius oculis? quid sole, qui est cor, mens et oculus mundi? nihil nisi sapientia, cujus aureum jubar solari antecellit; illam ergo praedilexi et praetuli rebus omnibus, quae lucent et radiant oculis mortalium. Addit Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. IV, num. 12, et ex eo Cervantius, per lucem accipi ipsos sapientiae oculos pulcherrimos: Salomon, inquiunt, sapientiam quaerit sibi sponsam, asserens: "Amator factus sum formae illius," sed illius luminibus potissimum captus: nam proposuit pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen ejus. Illius lumina mirabiliter radiant, imo tota ipsa "candor (radius) est aeternae lucis," Sap. VII, 26, imo lumen jucundissimum et utilissimum: nam et illa est speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum, quae a poetis caeli ac Jovis oculi dicuntur, lucique comparata invenitur prior, illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia. Hujus rei symbolo legimus, Gen. XXIX, 17,

captum Jacob non tantum decora facie, sed venusto aspectu Rachelis, quam non solum commendabat pulchritudo eximia, sed lumina oculorum, quorum maxima ratio ad speciei illustrationem accidit ex oppositione, velut umbrae Liae lippientibus oculis. Illorum maxima est vis, Cant. VI, 4: "Averte, ait, oculos tuos a me, quia ipsi me avolare (hebraice, extolli, superbire) fecerunt." Sapientia ergo est Lucina et lampas, in cursu hujus vitae illuminatrix, vivificatrix et victrix.

Symbolice idem Pineda, ibid. cap. III, num. 8, per lucem accipit regnum; hujus enim symbolum est lucerna et lux, quia olim regibus praeferebatur ignis lucidus, uti ostendi Jerem. I, 13, q. d. Proposui pro luce, id est pro regno, habere illam; "quoniam inexstinguibile," id est perpetuum "est lumen," id est regnum, et regius splendor "illius."

QUONIAM INEXSTINGUIBILE EST LUMEN ILLIUS. — Graece, ὅτι ἀκοίμητον τὸ ἐκ ταύτης φέγγος, id est quia insomnis, pervigil, irrequietus est fulgor sive splendor, qui ex ea, scilicet procedit et profluit; Cervantius, immortale, quod ex hac est jubar; Vatablus, splendor ejus supprimi non potest; alii, effulgentia ejus nullam subit tenebrarum vicissitudinem.

Sensus est, q. d. Proposui sapientiam habere pro luce, quia omnis alia lux solis, lunae, diei, fundit lumen, sed quod vespere exstinguitur, deficit, et quasi dormit per noctem usque ad mane, quo rursum sol et dies oritur; at sapientiae lux fundit lumen quod nunquam exstinguitur, deficit aut dormit, sed pervigil et luminosum semper perdurat; cum ex adverso lux oculorum pariter cum homine noctu sopiatur et dormiat, lux quoque solis vespere occidat, et, ut vulgus loquitur, eat cubitum et dormitum: occubitus enim solis plebeiis videtur esse ejusdem decubitus, quies et somnus, juxta illud Virgilii, IV Aeneid.:

"Aurora leaving the saffron bed of Tithonus."

Ita a Castro: Huic luci, inquit, ex sole mananti noctium successione accidit quies et nox, ut ait versu ultimo hujus capitis, in qua nocte quiescit homo a labore et somnum capit; at lumen sapientiae nullo somno intermittitur, nunquam quiescit, semper in vigilia est, et in continuum laborem inducit: nam diu noctuque per somnium et per vigiliam ita affulget homini, ut eum ad laborandum in animi cultura excitet et accendat; et hac ratione lumen sapientiae dicitur inexstinguibile, quia ubi est, nunquam non illuminat, quemadmodum de amore dixit S. Gregorius, hom. 30 in Evang., quod nunquam sit otiosus, sed magna operetur, si est, quia semper urget ad operandum. Causa a priori est, quod sapientia sit radius divinae lucis, oriaturque et manet a Deo, "apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio," Jacob. I, 19: vide ibi dicta. Igitur lumen sapientiae est inexstinguibile, primo, quia in se nunquam exstinguitur, deficit

aut variatur, sed idem semper et aequale suique simile perseverat. Secundo, quia semper hominem illuminat et inflammat, instigatque ad bona opera, ut etiam noctu legem Dei et verba sacrae Scripturae ruminet, meditetur, ac de Deo cogitet, cumque adoret et invocet, juxta illud S. Hieronymi ad Eustochium: "Esto cicada noctium;" et illud Psaltis, Psalm. I, 2: "In lege ejus meditabitur die ac nocte;" et illud Mosis, Deuter. VI, 7: "Meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens:" vide ibi dicta; et illud, Proverb. XXXI, 18, de muliere sapienti et forti: "Non exstinguetur in nocte lucerna ejus."

Tales fuere essaei sub S. Marco, de quibus Philo, lib. De Therapeutis: "Nullae pene, inquit, aliae inter dormiendum offerebant se illis imagines, nisi rerum caelestium, quorum elapsa in somnis verba juniores vigilantes attentissimi, scriptis utpote pretiosissima, excipiebant. Tales quoque fuere acoemetae, id est religiosi non dormientes, sed jugiter psallentes et meditantes; quales fuere studitae, quorum praeses fuit magnus ille Theodorus Studita, a jugi meditatione et studio ita cognominati, de quibus alibi dixi.

Apud Graecos certamen erat cursus, in quo qui decurrendo lumen lampadis accensum servabat, vincebat; qui vero exstinguebat, vincebatur. Audi Pausaniam in Atticis: "Ara est, in qua homines in urbem accensas lampades praeferentes decurrunt. In eo autem certamen est, ut in cursu accensae conserventur: cujus enim fax exstincta fuerit, palma in medio relinquitur. Pari modo christianus lampadem fidei et charitatis oleo bonorum operum foveat, et accensam teneat oportet usque ad ultimum vitae diem: nam virgines sapientes oleum habentes, eoque lampades accensas foventes, admissae sunt ad nuptias caelestes; eo vero carentes, et lampades habentes exstinctas, ab iis exclusae fuerunt, Matth. XXV, 7.


11. VENERUNT AUTEM MIHI OMNIA BONA PARITER CUM ILLA, ET INNUMERABILIS HONESTAS PER MANUS ILLIUS.

"Omnia bona" sunt opes, fama, gloria, regnum, victoria, etc.; innumerabilis, id est plurima: est hyperbole, nam omnes opes Salomonis, licet plurimae, absolute tamen numerari poterant, utpote finitae. Ne quis Salomonem temeritatis accuset, quod sapientiam caeteris bonis praetulerit, eamque in sponsam sibi delegerit, ostendit eam non indotatam ad se venisse, sed pro dote attulisse bona omnia: id ita reipsa accidisse patet III Reg. III, 11, ubi Deus ait Salomoni: "Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum: sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et haec

quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus." Unde Christus, Matth. VI, adducto exemplo ex gloria Salomonis, conclusit versu 33: "Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis." Adjicientur dixit, non sine emphasi, quia exteriora bona, etiam non petentibus, et suis quoque inimicis largitur, quasi adjectanea, imo rejectanea: sic cum Sapientia increata, puta cum Filio suo Deus nobis omnia donavit, Rom. VIII, 32; cum sapientia vero creata, id est cum gratia et charitate, reliquae nobis proveniunt virtutes, velut proprietates ex essentia et natura gratiae promanantes; externa quoque bona, quatenus prosunt ad gratiam et salutem.

Hinc Salomon, post collatam sibi sapientiam, mirabiliter coepit ditescere: per eam enim naves misit in Ophir, quae auri copiam ei afferebant, multaque alia solerter adinvenit, quibus immensas opes et gloriam sibi comparavit, uti ostendit Pineda, lib. IV De Rebus Salomonis, cap. IV.

Unde Pausanias, lib. I et VI, qui est Eliac., ait: "In arce Minervae fanum est, signumque auro et ebore fabricatum. Phidiae aiunt opus fuisse; insistit Deae cassidi gallus gallinaceus, quod opinor, haec est avis omnium pugnacissima, vel fortasse, quod Minerva cognomento Erganae sacra est." Gallus pugnax et pervigil insistit capiti Minervae, ut notet sapientiam et opes, non otio, sed assidua vigilia, labore et contentione comparari; Minervae ergo, sive Palladi, armatae caeli terraeque bona, perinde ac duci milites subdantur. Huc facit illud Horatii, lib. I, epist. 1:

"In sum, the wise man is second only to Jupiter — rich, Free, honored, handsome, in short, a king of kings."


12. ET LAETATUS SUM IN OMNIBUS: QUONIAM ANTECEDEBAT ME ISTA SAPIENTIA.

quasi dux deducens me ad omnia bona jam dicta; unde graece est ᾑγεῖται, id est dux est sapientia, q. d. Quoniam sapientia dux est, auctor, caput, fons et mater omnium bonorum: quia Deus scilicet, auctor et amator sapientiae, ea omnia large elargitur sapientiae studiosis. Igitur minus apte ad hunc locum Holcot exponit, q. d. Sapientia quasi dux mihi praeibat in omni negotio per sapiens providumque consilium, ut omnia prudenter agerem et transigerem: quia hac de re hic non agitur. Sensus ergo est quem dedi, sic enim se explicat hemistichio sequenti dicens: "Et ignorabam quoniam horum omnium mater est:" perperam Complutenses pro horum legunt, bonorum, et alii honorum. Pro mater graece est γένεσις, id est genitrix; alii legunt γένεσις, id est generatio, id est generatrix. Sic Philo, lib. De Profugis, asserit sapientiam esse filiam Dei, sed merito patrem dici posse (symbolice scilicet et emblematice), et esto nomen habeat femininum, habere tamen virtutem masculam, imo vires et actiones virorum perfectissimorum. Sic Sapientia de se ait, Eccli. XXIV, 24: "Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei:" vide ibi dicta. Porro quod ait ignorabam, intellige antequam eam ejusque dotes plane perspectas haberem, et experientia cognovissem; at ubi ea perspexi et expertus didici, plane agnovi omnium bonorum matrem esse sapientiam.

Honestas, — id est virtus, quae spectat bonum honestum, ac praesertim modestia, aiunt S. Bonaventura et Dionysius; verum graece est πλοῦτος, id est opes, divitiae: hae enim in Scriptura vocantur honestas, quia possidentem faciunt honestum et honorabilem ut ab omnibus colatur; sic honorare vel honestari, significat ditare, ut I Timoth. V, 17: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore," id est stipendio, "digni habeantur;" et vers. 3: "Viduas honora (sustenta), quae vere viduae sunt." Sic honestas pro opibus, et honestare pro divitem facere, sumitur hoc cap. vers. 13, et cap. VIII, vers. 18, et cap. X, 10, et Eccli. XI, 14 et 23: est ergo metalepsis; divitias enim consequitur honestas, victus, vestitus et familiae. Unde et prisci latini honestum sumebant pro divite, ut docet Asconius in III Verrin., et Ulpianus, lib. LII De Furtis, Titium honestum opponit Titio egeno: "Cum, ait, Titio honesto pecuniam credere vellem, subjecisti mihi alium Titium egenum, quasi ille esset locuples."

PER MANUS ILLIUS, — graece, in manibus illius, id est primo, in ejus arbitrio et potestate, quasi ab ea manans et pendens; secundo, q. d. Liberaliter per manus illius erogabatur: manus enim symbolum sunt, primo, potestatis et dominii. Secundo, liberalitatis et beneficentiae, unde donum graece dicitur δῶρον, quae vox palmam significat, sive manum explicatam et extentam, qua dona erogamus; unde Plinius, lib. XXXV, cap. XIV: "Graeci antiqui, ait, δωρον palmam vocabant, et ideo δῶρα munera, quia manu darentur." Tertio, laboris et operationis; unde per manus sapientiae innuit eam non esse otiosam, sed operosam; nec otiosis, sed operosis suas opes conferre. Quarto insuper, contentionis et pugnae, ut notet sapientiam magnam debere cum insipientia et concupiscentia subire luctam cum eaque crebro manus conserere, ut eam subigat et obsequentem reddat; hinc Plutus, id est deus divitiarum praeses, pingebatur cum signo Fortunae et Minervae (quae dea erat sapientiae) Erganae, id est operatricis, inquiunt Plutarchus, Hesiodus, Aristophanes et alii.


13. QUAM SINE FICTIONE (graece, ἀδόλως, id est sine dolo) DIDICI, ET SINE INVIDIA (graece, ἀφθόνως, quod per homoioptoton pulchre respondet to ἀδόλως) COMMUNICO, ET HONESTATEM ILLIUS NON ABSCONDO. — Fictio haec, sive dolus consistit primo, in eo, quod quis sapientiam non sincere propter ipsam, puta ex amore sapientiae, sed aliud quaerat et discat, puta ut per honores, status accrescat: sicut Simon Magus ficte et dolose voluit emere Spiritum Sanctum, qui est auctor sapientiae, non ut eo sanctificaretur, sed ut per eum acciperet potestatem faciendi miracula, ex eaque Magi nomen apud homines consequeretur, Actor. VIII, 19. Sensus ergo est, q. d. Ego Salomon quaesivi et didici sapientiam, tum a matre et patre meo, tum a Nathan propheta, tum maxime a Deo, qui mihi illam infudit; quaesivi eam, inquam, non ficte, sed sincere puraque intentione, et recto fine, quem ipsa poscit, scilicet ut per eam recte et sancte viverem, utque eamdem alios docerem; unde sine invidia large et liberaliter eam quibuslibet communico, tum per vocem, tum per haec scripta mea; et honestatem (graece πλοῦτον, id est divitias ejus a me per experientiam compertas, ac paulo ante a me recensitas) non abscondo," sed ubique praedico et propalo: nam, ut dixit cap. I, vers. 5: "Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum:" vide ibi dicta.

Fictio haec, sive dolus consistit primo, in eo, quod quis sapientiam non sincere propter ipsam, puta ex amore sapientiae, sed aliud quaerat et discat, puta ut per honores, status accrescat: sicut Simon Magus ficte et dolose voluit emere Spiritum Sanctum, qui est auctor sapientiae, non ut eo sanctificaretur, sed ut per eum acciperet potestatem faciendi miracula, ex eaque Magi nomen apud homines consequeretur, Actor. VIII, 19. Sensus ergo est, q. d. Ego Salomon quaesivi et didici sapientiam, tum a matre et patre meo, tum a Nathan propheta, tum maxime a Deo, qui mihi illam infudit; quaesivi eam, inquam, non ficte, sed sincere puraque intentione, et recto fine, quem ipsa poscit, scilicet ut per eam recte et sancte viverem, utque eamdem alios docerem; unde sine invidia large et liberaliter eam quibuslibet communico, tum per vocem, tum per haec scripta mea; et honestatem (graece πλοῦτον, id est divitias ejus a me per experientiam compertas, ac paulo ante a me recensitas) non abscondo, sed ubique praedico et propalo: nam, ut dixit cap. I, vers. 5: "Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum:" vide ibi dicta.

Secundo, nonnulli non incongrue to adolos, id est sine fictione, sine dolo et fraude, passive accipiunt, q. d. Non sum fraudatus opinione, quam de sapientia conceperam, quod bona omnia, quae mihi promittebat, reipsa praestaret; unde Vatablus vertit, hanc citra frustrationem didici. Denique ex hoc loco demonstrat noster Pineda, lib. III De Salomone, cap. XXVII, Salomonem fuisse publicum sapientiae professorem.

Moraliter hinc disce vere sapientem non esse invidum, nec arctum, sed liberaliter se suaque communicare et impendere in aliorum commodum et salutem, perinde ac Deus sua large omnibus impertit, ac sicut sol radios lucis suae omnibus immittit: sic apostoli, ait S. Irenaeus, lib. III, cap. XIV, nulli invidentes, quae didicerant ipsi a Domino, ultro omnibus communicabant. Sapienter S. Basilius, orat. 6 De Instit. et admon.: "Discendum est, inquit, absque ullo pudore, et docendum absque invidia; et si quid ab altero hauserimus, idipsum non est celandum, sicut improbe mulieres solent dum spurios partus supponunt, sed grato animo dicti auctor praedicandus atque aperiendus est." Rabanus Maurus et Alcuinus Flaccus magister Caroli Magni, Bedae discipuli, cum scholas Parisiis aperirent, omnes gratis docebant, itaque academiae nobilissimae et antiquissimae initium dederunt, uti habet eorum Vita: idem facit Societas nostra, quae ultro et gratis omnes docet omnia, quae ad liberales artes et theologiam pertinent. Galenus, lib. I Methodi cap. 1, asserit se vel unius studiosi gratia omnia dicturum scripturumque. Plato uno Aristotele discipulo contentus alacriter docebat, illoque praesente etiamsi caeteri abessent, dicebat: "Auditorium est," teste Laertio, Plutarcho et aliis. Plinius, lib. XXV, cap. 1, et II, laudat veteres, ut M. Catonem omnium bonarum artium magistrum, Orpheum, Musaeum, Hesiodum, etc., qui ea quae norant de viribus herbarum scripto vulgarunt: "Nihil ergo, inquit, intentatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum, quod non prodesse posteris vellent; at nos elaborata iis abscondere atque supprimere cupimus, et fraudare vitam etiam alienis bonis. Ita certe recondunt, qui pauca aliqua novere invidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est."

Ratio a priori est, quam dat S. Thomas in illud I Corinth. cap. III: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? "Zelus, inquit, et contentio non habet locum, nisi in carnalibus hominibus, quia ipsi ad bona corporalia afficiuntur, quae simul a pluribus integre possideri non possunt; et ideo propter hoc, quod aliquis bonum aliquod corporale possidet, alius impeditur a plena possessione illius; et ex hoc sequitur invidia, et per consequens contentio. Sed spiritualia bona, quibus spirituales afficiuntur, simul a pluribus possideri possunt, et ideo bonum illius non est alterius impedimentum, et propter hoc in talibus, nec invidia, nec contentio locum habet. Unde Sapiens, cap. VII, ait: Sine invidia communico:" quod Deus iis, qui libenter alios docent, doctrinam largiter communicet et adaugeat, juxta illud Christi, Matth. XIII, 12: "Qui enim habet (qui dato et habito utitur ad aliorum commodum), dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet (non utitur), et quod habet auferetur ab eo:" vide parabolam talentorum, ac praemia eorum qui ea erogarunt, ibid. cap. XXV, vers. 21; hinc sapienter R. Ismael in Pirke Avoth, id est in Sententiis Patrum, cap. IV: "Qui eo fine discit, inquit, ut alios postmodum doceat, illi Deus et discendi gratiam confert et docendi; et qui hoc animo discit, ut suos ipsius mores instruat, dat illi Deus unde discat et doceat, et quod alios docuit, in opus et praxim redigat."

Illustre exemplum est in S. Augustino, qui Florentinae offerens suam in docendi operam, epist. CXXXII: "Superest, inquit, ut promas ipsa, si quid ex me quaerendum putas. Aut enim scio, quod inquisieris, et non negabo; aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam, et hoc etiam teipsam, si potuero, faciam reddita ratione securam; aut certe si nescio et tamen sciendum est, vel impetrabo a Domino, ne tibi desim, nam saepe officium impertiendi, meritum est accipiendi; vel ita tibi respondebo, ut noveris pro hac ipsa re, quam pariter nescimus, ad quem pulsare debeamus." Et post nonnulla: "Equidem etiam iis rebus, quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiae nostrae indigentem: neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus. Multo quippe melius omnes sumus dociles Deo, quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit, quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad majorem eorum."

Excellens hac in re fuit Cosmas scholasticus, de quo ita scribit Joannes Moschus oculatus testis in Prato spirit. cap. CLXXII: "Erat, inquit, vir iste humilis, misericors, abstinens, virgo, quietus, sine ira, socialis, peregrinorum susceptor, amator pauperum. Plurimum itaque nobis utilitatis contulit vir iste mirabilis, non solum ex aspectu, sed etiam ex doctrina sua, et quod magnam haberet librorum copiam super omnes qui erant in Alexandria, eosque prompte ac libenter volentibus accommodaret." Subdit deinde ejusdem vitam et virtutes: "Erat autem et nihil possidens: in tota namque domo ejus nihil vidisses aliud, quam libros, et scabella, et lectulum, et mensam. Licebat vero omnibus ingredi, et interrogare quae ad utilitatem pertinerent, et legere. Diebus autem singulis intrabam ad eum ipse, et, teste veritate, nunquam ad illum ingressus sum, quin ipsum aut legentem, aut scribentem contra Judaeos, invenirem: magno enim fervebat zelo convertendi gentem illam ad veritatem." Additque eum talem vitam constanter egisse per 33 annos. B. Philippus Nerius dictitabat servum Dei, salutis proximorum studiosum debere omnium horarum esse virum, ut quolibet tempore cuilibet sui facultatem praebeat; idque ipse factitabat, eaque de causa adventantibus clavem cubiculi sui tradebat, ut sine pulsu ad se ingredi possent, opis vel consilii petendi causa, quando et quoties luberet. Denique primos doctores sapientiae, qui eam studiose posteris tradiderunt, et per multa saecula propagarunt, fuisse Adam, Noe, Abraham, Joseph, Mosen, Davidem ostendit Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. XXVII.


14. FOR IT IS AN INEXHAUSTIBLE (in Greek, anekleiptos, that is, unfailing, inexhaustible) TREASURE TO MEN.

14. INFINITUS (graece ἀνέκλειπτος, id est indeficiens, inexhaustus) ENIM THESAURUS EST HOMINIBUS. — Dat causam, cur sine invidia sapientiam ultro communicet, quod scilicet ejus thesaurus sit indeficiens, instar fontis vel putei perennis; unde quo plus aquae exhauritur vel effluit, eo plus succedit rursusque affluit: quare ne verearis, o doctor, alios docere, metuendo ne tua doctrina deficiat, vel tibi ipsi non sufficiat, quia docendo crescet tibi doctrina, tum ex ipso ejus usu et exercitio, tum ex Dei remuneratione et dono; sicut lux candelae, si aliam et aliam accendat, non minuitur, sed augetur; et sicut oleum Eliae quo in plura vasa effusum fuit, eo pariter magis fuit multiplicatum, III Reg. XVII, 12.


QUO QUI USI SUNT, PARTICIPES FACTI SUNT AMICITIAE DEI,

graece πρὸς τὸν θεὸν φιλίαν διέθεντο, id est, contraxerunt vel strinxerunt ad Deum, vel cum Deo amicitiam, arctam scilicet et strictam; Vatablus, amicitiam cum Deo junxerunt; Pagninus, seposuerunt ad Deum amicitiam. Alia est haec ratio, cur suum sapientiae thesaurum aliis libenter communicet, quod scilicet, qui eo utuntur in aliorum bonum docendo, consulendo, etc., propter insignem hanc charitatem, strictam cum Deo amicitiam ineant; Deus enim est primus sapientiae doctor, qui alios doctores sibi socios quaerit, ut eam in omnes dispergat; quare eos in suum consortium et amicitiam, imo in suum doctoratus officium gradumque associat: "divinorum enim operum divinissimum est, Deo in salute animarum cooperari," ait S. Dionysius; atque angelorum munus est alios illuminare, purgare et perficere. Hinc patet, quod vera inter Deum et justum intercedat amicitia, quae sita est in charitate: nam primo, per hanc fimus "divinae consortes naturae," II Petr. I, 4, ideoque quodammodo aequales Deo. Secundo, per hanc fit mutuus amor, et mutua communicatio bonorum inter Deum et justum. Tertio, per hanc singulariter justus amat Deum, et amatur a Deo, ideoque pure propter Deum, non propter utilitatem propriam. Quarto, per hanc anima intime unitur Deo, juxta illud, I Cor. VI, 17: "Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est." Ad veram enim amicitiam requiruntur et sufficiunt haec quatuor, scilicet aequalitas, mutua benevolentia, singularitas et unio: ita D. Thomas, II II, Q. XXIII, art. 1, et ibidem fusius Franciscus Suarez, Gregorius de Valentia et alii.

PROPTER DISCIPLINAE (tradendae et docendae) DONA COMMENDATI, — graece διὰ τὰς ἐκ παιδείας δωρεὰς συσταθέντες, id est propter ea, quae ex disciplina promanant dona constituti, compositi, vel commendati: per doctrinam enim et disciplinam auditorum ignorantia dispellitur, errores abiguntur, veritate mens imbuitur, vitia castigantur, virtutes inseruntur, gratia et salus aeterna procurantur, quae omnia doctores Deo, angelis et hominibus mirifice commendant: quocirca viri sapientes, amici, imo consultores et magistri fuere regum et imperatorum, ut Seneca Neronis, Apollonius Augusti, Aristoteles Alexandri Magni, Aristeas Ptolemaei Philadelphi, Lactantius Constantini, Alcuinus Caroli Magni. Alii per dona disciplinae accipiunt bona omnia, quae paulo ante sapientiam comitari et ab ea profluere asseruit; haec enim sapientem apud omnes commendant atque amabilem pariter et admirabilem efficiunt. Proprie συσταθέντες, quod Noster vertit, commendati, idem est, inquit Cervantius, quod cum Deo sibi amicissimo stantes, consistentes, excitati, erecti ex terrae scilicet pulvere, collocati, constituti secundum Deum, stabiliti, firmati, alias ex sese ruituri in barathra errorum: sic Plato in Timaeo, et Polybius, lib. II. Praeterea studiose excepti, culti, in coetum, congressum, colloquium et contubernium admissi, nempe ipsius Dei, quocum amoris vinculo adstricti; quae officia praestamus iis quos habemus commendatos. Denique συσταθέντες sunt cohaerentes, conspirantes, concordes et consonantes, certe una cum Deo Deique gratia, atque dono ipsius, eos in tantum fastigium dignitatis evehentis, reddentisque consortes divinae naturae, et pulcherrima bonorum harmonia suavissimos: nam systema apud musicos est constitutio et plenum modulationis corpus, ex consonantiarum

inquit, et nihil ex te habere, ut nec superbus sis, nec ingratus; dic Deo tuo: Sanctus sum, quoniam sanctificasti me, quia accepi, non quia habui: quia tu dedisti, non quia merui.»

DICERE EX SENTENTIA. — Graece, εἰπεῖν κατὰ γνώμη: porro γνώμη multa significat, primo, sententiam, nam gnomae vocantur sententiae graves, parabolae et proverbia: hoc secutus Vatablus vertit, Deus dedit mihi sententiose loqui. Secundo vero, voluntatem, qua quis aliquid in mente statuit et decrevit, unde Budaeus, et ex eo Jansenius: κατὰ γνώμην, inquit, est propria sponte, libere et lubenter loqui: hoc secutus S. Bonaventura explicat, q. d. Ut firmus certusque pronuntiem de rebus, non haesitans, non cunctabundus, sed quasi potestatem habens. Tertio, significat ingenium, judicium, consilium; unde aliqui explicant, q. d. Deus dedit mihi gratiam loquendi ingeniose, subtiliter et erudite, sed simul cum judicio et consilio utili prudentique, quod auditoribus ubique suggero: quo fit, ut ubique proferam ea quae congrua sunt ingenio, consilio et judicio prudentiae; unde Clarius vertit, Dei dono habeo ut loquar erudite quae sentio. Quarto, significat opinionem et existimationem, q. d. Deus dedit mihi ita sapienter loqui sicut congruum est opinioni, quam de me homines conceperunt. Quinto, nonnulli censent γνώμην subinde significare gnomonem, indicem et regulam, qualis est stylus in horologio, qui per umbram horas singulas notat et indicat, q. d. Ego in omnibus dictis sequor lucem ductumque rationis et Dei, instar umbrae et styli in horologio; verum hoc alienius videtur. Sexto et genuine, γνώμη significat sensum; unde Petrus Nannius vertit, Deus dedit mihi, ut secundum mentem eloquar, et animi sententiam exprimere valeam, ut scilicet quae sapienter mente concepi, sapienter ore eloquar, non tantum quoad rem, sed etiam quoad methodum et modum, quo ea in animo et cogitatione mea depinxi; unde viri sapientes, et egregii oratores apud principes vel populum peroraturi, non tantum puncta dicenda, sed etiam ordinem et modum, quo singula dicturi sunt, mente praeconcipiunt, ut unum ex alio dependeat, sicut annuli in catena, ac unum ex alio fluat, sicut latices ex fonte. Porro sapienter dicere tria requirit, primo, ut quis ea prius praemeditetur, uti jam dixi; secundo, ut ea proferat sapide, jucunde, hilariter, gratiose; tertio, ut ea promat cum pondere, nervose, efficaciter et apposite ad persuadendum: tota enim vis fructusque oratoris et orationis consistit in persuadendo, ait Tullius.

Porro quam fatua sit eloquentia sine sapientia, demonstrat apologus ranae et anguillae, appositis epithetis venustus, apud Cyrillum, lib. IV Apolog. moral. cap. XVI, cui titulus: Contra arrogantes ex eloquentia: «Ranuncula in fonte genita, inquit, sine voce cum cauda, procedente die dum cresceret, ac mutata forma, perdita caudula, loquacitatis inquietissimae ampullas accepisset; natan-

Moraliter disce hic dignitatem doctorum sapientiae, quod scilicet prae caeteris justis et doctis sint amici Dei, quia plurimos doctos, id est probos, sanctos, Deique amicos, efficiunt: hi enim sine fictione docent quod a Deo didicerunt, quia non alio fine docent, quam quem Deus et sapientia ipsa requirit, scilicet ad Dei notitiam cultumque propagandum, et ad animas salvandas; qui enim alio fine docet, v. g. ad ambitionem vel lucrum proprium, ficte et dolose sapientia utitur, imo abutitur. Hinc rursum verus doctor sapientiae sine invidia sua communicat, quia nil tam alienum a sapientia quam invidia: sapientiae enim spiritus «suavis est, amans bonum, benefaciens, humanus, benignus,» etc., ut audiemus vers. 22; unde Ecclesiasticus, cap. XX, 32: «Sapientia abscondita, inquit, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam;» et Apostolus, Ephes. IV, 11: «Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (non propter se, ut sibi soli sapiant, sed ut alios doceant, nimirum) ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi;» unde ipse, I Corinth. IX, 16: «Vae mihi est, inquit, si non evangelizavero!»


45. MIHI AUTEM DEDIT DEUS DICERE EX SENTENTIA, ET PRAESUMERE DIGNA HORUM QUAE MIHI DANTUR: QUONIAM IPSE SAPIENTIAE DUX EST, ET SAPIENTIUM EMENDATOR. — Pro dedit S. Gregorius et Cantacuzenus legunt, det, quod est optantis, cum rius sit asserentis. Declarat quomodo sapientiam sine fictione didicerit, et sine invidia communicet, quod scilicet Deus ei dederit facultatem et donum loquendi ex sententia, ut nimirum animi sui sensa, et quaecumque mente concepit, libere, facile, methodice, clare, gratiose, nervose eloqui valeat, ut auditores ea facile intelligant, capiant, retineant et exsequantur: multi enim sunt viri docti in seipsis, sed sua sensa eloqui non valent, unde inepti sunt ad docendum; docti ergo, ut fiant doctores congrui, egent gratia et facilitate se explicandi, influendique in animos auditorum, ut iis illa perspicue ostendant et efficaciter persuadeant: ita hodie videmus nonnullos doctores, sed mutos et elingues; alios vero disertos et facundos, qualis fuit Salomon. Pergit hic enarrare Salomon quae et quanta per sapientiam cognoverit, ut deinde vers. 22, in ejus laudes et elogia sese effundat. Porro id facit non ex fastu, sed ex gratitudine, omnia enim refert in Deum, quasi sapientiae omnisque boni fontem: nam, ut ait S. Augustinus in Psalm. LXXXV, 2, cum Psaltes ibid. ait, «Custodi animam meam, quoniam sanctus sum, non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati; imo et habere te cognosce,

tem ibidem aspiciens, sine sono caudatam anguillam, mox eloquii vento tumens coram illa naturae coepit arrogantiae suae grates referre, dicens: Gratias tibi ago, quod non solum subtraxisti mihi caudam bestialitatis opprobrium, sed etiam rationalis gloriae facundiam tribuisti. Hoc autem cum audisset anguilla, et tumorem fastus ejus ex ampullosa fabulatione notasset, ut superbam confunderet, e contra subjunxit: Ego sane, soror, naturae gratias offero, quod acutissimum jactantiae sonitum a me abstulit, et mihi in effugium salutare longiorem astutiae caudam dedit. Ut quid, charissima, pestifero vento loquacitatis inflaris? Non attendis, quod inflata lingua dum eructat facundiam, bullit stultitiam? quia flatu superbiae venenata mox a mente sapientiam fugat. Verum quid est eloquentia sine sapientia, nisi incondita lingua, furiosa potentia, bucca sine fronte, equina dementia, ars incomposita, et dulcedo non modicum venenosa?» Ex quibus concludit, et hoc epimythium colligit: «Malo igitur sine vocis artificio cum formica gaudere prudentia, quam vocis tonitruo insanire cum asino, vel dian cum jubilo captiva vernare cum philomela. Malo certe in aeternum non loqui, quam locutione sempiternum captivanda in superbiam erigi. Quae dicta sub limo se abscondit.»

Salomon ergo eloquentia aeque ac sapientia excelluit: et tam illa, quam haec insigne est regum et principum decus, uti hic ipse insinuat; unde de Calliope, quae eloquentiae erat dea, sic canit Hesiodus in Theogonia:

She duly accompanies even kings who are to be revered.

Eloquentes fuere Julius Caesar, Augustus, Tiberius, Claudius imperator, teste Tacito, lib. XIII Annal. sub initium, item Diomedes, Ulysses, Nestor, Pericles et Alexander Magnus, quem Dio, lib. II De Regno, ita patri Philippo loquentem inducit: «Rhetorica quidem opus est regi: nam tu frequenter rescribere cogeris, et contradicere Demostheni rhetori valde vehementi et impostori, atque aliis quoque, qui Athenis rempublicam administrant.» Haec est illa Gallici Herculis imago apud Lucianum: «Catenulis aureis confertissimam hominum multitudinem trahens, omnes auribus vinctos, et quidem neque de fuga cogitantes, neque omnino restitantes, aut pedibus in diversum renitentes, sed sponte festinantes innexis tamen catenulis summae Dei linguae perterebratae et,

Quamvis durissima corda, Eloquio pollens ad sua vota trahit.»

Pyrrhus, Epiri rex, dictitabat plures se urbes subjecisse eloquentia Cyneae oratoris sui, quam armis, teste Valerio Maximo.

Mystice S. Gregorius, XXIII Moral. cap. X: «Fit plerumque, inquit, ut fortiter dicant, sed tamen juxta ea quae dicunt, vivere nesciant; unde bene

ET PRAESUMERE. — Graece, ἐνθυμηθῆναι, id est cogitare et mente concipere ea quae digna sunt donis, quae mihi a Deo data sunt et in dies dantur, sive quemadmodum decet dona mea. Praesumere ergo est praeconcipere, sive mente prius comprehendere et complecti ea, quae pro dignitate rei eloquenda sunt: qui enim recte vult dicere, prius quid utque qualiter dicendum sit, praemeditetur oportet. Aliter Hugo, cogitare, inquit, digne de datis, est pro donis acceptis gratias agere: nihil enim dono ita dignum est, ac gratiarum actio. Alii, cogitare, inquiunt, digne de datis, est cogitare quomodo ea quae nobis data sunt ad aliorum commodum, apte in eos dispensemus; melius noster a Castro, praesumere, inquit, est praeconcipere digna datis: hoc pertinet ad gravitatem sententiarum, cui illa orationis facultas respondet: nam sunt, ut ait Cicero De Oratore, qui recte sentiant, cum tamen id, quod sentiunt, non possint ornate distincteque dicere. Duo ergo sibi a Deo data gratulatur Salomon, et in loquendo facundiam, et praeligere, quod Vulgatus dixit, praesumere ex cogitatis ea quae dicturus esset, gravia et digna tantis donis, id est talia qualia decet dona a Deo data, et datorem eorum Deum, non levia ac ludicra et inutilia, sed gravia, seria et multae utilitatis utpote ex sapientia profecta. Cantacuzenus pro διδομένων, id est quae dantur, legit, λεγομένων, id est quae dicuntur, ut enim oratio sit congrua, debet esse digna rebus quae dicuntur.

quidam sapiens dixit, Sapient. XVII, 15: Mihi autem Deus det haec dicere ex sententia. Sententia quippe a sensu vocata est. Et recta, quae intelligit, non ex sola scientia, sed ex sententia dicere appetit, qui nequaquam tantummodo sciendo dicere, sed sentiendo desiderat experiri quod dicit.


QUONIAM IPSE SAPIENTIAE DUX EST. — Graece ὁδηγός, id est dux viae sive itineris, quo scilicet e terra ad coelum coelestemque vitam contendimus: sicut columna ignis per noctem, et nubis per diem praeiens castra Hebraeorum, eis erat ὁδηγός, id est dux viae, per desertum in terram promissam, Exod. XIII, 21. Deus ergo est noster ὁδηγός, id est viae in coelum dux, monstrator, inquit Cervantes, praeceptor, coryphaeus, princeps, auspex suaviter pelliciens, et potentia fortiter impellens, aestimator omnia suis momentis librans aequa lance, ac magni aestimans eos, quos instituendos atque regendos habet, moderator, rector, auriga et gubernator, institutor formatorque eorum, quos sapientia imbuendos suscepit; uti dicitur magister rhetorices, philosophiae, theologiae, imo dux et princeps, v. g. medicinae Galenus, philosophiae Aristoteles, theologiae S. Augustinus et S. Thomas, qui ut dux caeteris quos ducit praestat, praeitque in via, sicut magister puero, dux militi, strategus exercitui, stella Magis, doctrina et exemplo praelucens: nam recte dux dicitur sapientia, qui discipulorum agmina sicut acies militum ductat, item imperator primipilus, in gymnastica gymna-

siorum exercitatione, quasi militari. Gentilibus viae, aeque ac sapientiae et sermonis, praeses et dux erat Mercurius, graece ἑρμῆς, id est interpres et nuntius, ita dictus, quasi medicurrius, inquit Arnobius, et ex eo Giraldus, Syntagm. 9, hoc est medius currens, quod sermo medius inter homines sit: ideoque et nuntius dictus, quia per sermonem omnia enuntiantur, ait S. Augustinus, lib. VII De Civit. 14. Unde Julianus Apostata, teste Ammiano, nocte dimidia semper exsurgens occulte Mercurio supplicabat, quem in mundo velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, gentiles tradidere. Verum verus fidelium Mercurius non est alius, quam Deus et Christus.

Et sapientium emendator. — Graece διορθωτής, id est moderator, director, erector, corrector, rectificator, bene dispositor, qui scilicet haerentem et incertum quid agat dicatque, moderatur et dirigit, labentem erigit, errantem corrigit, curvum rectificat: διορθόω enim idem est quod moderor, dispono, dirigo, erigo, corrigo, reparo, rectum facio: sicut paedagogus puerum incongrue loquentem, scribentem vel ambulantem emendat, hoc est corrigit, erigit, dirigit. Nam Deus tribuit hominibus et sapientiam cordis, qua cogitent et eligant quae sint dicturi, et eloquentiam sive moderationem orationis: nam corrigit, disponit et moderatur quae dicenda sunt: unde subdit quod in manu ejus sunt tum nos, tum sermones nostri. Rursum διορθόω est moveo, ceu ventus naves, ut recta in portum tendant, teste Athenaeo, lib. XIII: item prospero, in meliorem statum restituo, et felici successu uti facio; unde Orthosia dicitur Diana (cujus meminit Pindarus in Olymp., Lycophron et Phavorinus, teste Giraldo, Syntag. 12 De Diis gentium) quod vitam hominis erigat, statuat, dirigat, secundet, et parientes, non solum natos, sublevet, expertes dolorum faciat, allevatos dirigat, et felices reddat; et Jupiter Orthosios ab eisdem effectibus, erigendis scilicet excitandisque labescentibus. Deus ergo dicitur διορθωτής σοφῶν, id est, primo, «sapientium stator,» deinde ac recens natorum infantium, ait Cervantius, qui constituit, servat et format stantes et rectos. Secundo, erector eorum, qui eos, si in via cespitent, nutent, labascant, corruant, erigit sublevatque, et in locum suum reducit. Tertio, qui illos, qui adversis flatibus a tramite et via sapientiae deflectere faciles sunt aut amant, spiritu suo velut navim in portum salutis dirigit. Quarto, qui eosdem deprehensos et reprehensos corrigit et emendat, et sic pristino statui, integritati et incolumitati, instar medici et chirurgi restituit, restitutos instituit, et confirmat omni labe purgatos, quibus omnia prospera et votis annuentia contingant; et sic prosperum iter eis facit Deus salutarium ipsorum, Psal. LXVII, 20. Ita Deus correxit, vel per Aaronem direxit, vitium linguae Mosis, quem legatum destinabat ad Pharaonem pro liberatione Hebraeorum, Exod. IV. Sic Chris-

tus correxit ignorantiam Nicodemi, Joannis III, et Samaritanae, Joan. IV, scribarum et pharisaeorum, S. Petri, S. Joannis et Jacobi, caeterorumque apostolorum et discipulorum, ut patet passim in evangeliis. Denique Deus est sapientum emendator, cum eos de sapientia, vel bonis operibus praesumentes, et vane gloriantes arguit, castigat, humiliat: ita Lyranus, Hugo et Dionysius.

Vere ethicus: «Supra modum si quis sapit, bis desipit. Nemo sapit minus quam qui nimis. Intra modum quisquis sapit, vere sapit.» Hoc est quod Ecclesia et fidelis quisque implorando opem Spiritus Sancti, qui verus et summus est sapientiae doctor, obsecrat:

Come, Creator Spirit, Kindle a light in our senses, Pour love into our hearts, Strengthening the weakness of our body With perpetual power.

And:

Bend what is rigid, Warm what is cold, Guide what has gone astray.


46. IN MANU ENIM ILLIUS, ET NOS, ET SERMONES NOSTRI, — q. d. In Dei arbitrio, potestate et providentia (horum enim symbolum est manus) est regere et moderari, tam nos, quam sermones nostros. Pro sermones graece est λόγοι, quod tam sermones, quam rationes, cogitationes, ratiocinationes, discursus significat: hos enim omnes dirigit Deus; sed melius hoc loco Noster vertit, sermones, quia agitur de eloquentia. Hinc S. Augustinus, lib. IV De Doct. Christ. cap. VI, praedicatorem monet, «ut sit prius orator Dei, quam dictor: quia ut dicatur a nobis, quod oportet et ut oportet, non facit nisi ille, in cujus manu sumus, et nos et sermones nostri,» etc.; et S. Bernardus, epist. 87 ad Ogerium: «Si aliquid forte a me audisti quod possit prodesse tibi, gratias Deo age, in cujus manu sunt, et nos et sermones nostri:» nam in manu Dei est vita et flatus noster, Daniel. V, 23; ipseque omnia opera, tum naturalia, tum potius supernaturalia operatur in nobis, Isai. XXVI, 12: omnis enim nostra sufficientia ex Deo est, II Cor. III, 5. Denique «hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam,» Proverb. XVI, 1: quare initio sermonis cujuslibet orandum cum Davide, Psal. L, 17: «Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.»

ET OMNIS SAPIENTIA (graece, φρόνησις, id est intelligentia, prudentia, scientia; significat ergo scientiam speculativam, vel potius prudentiam sibi a Deo infusam); et operum scientia, et disciplina. — Ita Romana; graece duntaxat est ἐργασιῶν ἐπιστήμη, id est opificiorum scientia; Prosper, lib. I De Vocatione Gentium, cap. IX, legit, et operum scientia et disciplina; Complutenses, et operum scientia disciplina. Omnia haec eodem redeunt et idem significant, scilicet opificiorum scientiam, ut habent Graeca, id est peritiam artium mechanicarum

rum et agriculturae; idem ergo disciplina quod scientia, puta cognitio sive peritia. Significat Salomon cum sapientia speculativa sibi inditam a Deo scientiam factivam sive practicam, puta artium mechanicarum, uti architectonica, mathematicae practicae, fabrilis, agriculturae, nauticae, etc. Has enim exercuit in fabrica templi, in cultura agrorum, in missione navium in Ophir. Sic Cato exercitus Romani dux peritus erat rei rusticae, de eaque libros conscripsit, adeoque nulla ars neque privatae, neque publicae rei gerendae ei defuit, ait Livius, lib. XLIII, xxxiv; hinc Vitruvius dedicat Augusto imperatori sua scripta De Architectura: «Ut majestas, inquit, imperii publicorum aedificiorum per se nota haberet opera, et egregias auctoritates.»

Tropologice operum scientia est, quae non tam verbo, quam opere et exemplo docet sapientiam et virtutem, ideoque efficacissima est, de qua S. Hieronymus epist. 2 ad Nepotianum: «Non confundant opera tua sermonem tuum, ne, cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre de jejuniis disputat;» et S. Ambrosius, serm. 79 De SS. Martyr.: «Benefacere, prima doctrina est: cessantibus enim verbis, hoc ipsum docet hominem opus optimum, quod videtur; quod etsi voce aures non excitet, virtute tamen corda compungat: quis enim bonum factum videns non gaudeat, miretur, imitetur, ac veluti tacito magistro utens ejus exemplo doceatur? Dictis igitur facta praecedunt, imo sine factis dicta nihil prosunt.» Plura ibi de eadem re; S. Augustinus serm. 3 De Verbis Domini: «In doctore molesta est causa dicere, nec facere;» S. Gregorius, Pastoral. part. II, cap. III: «Illa vox libentius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat;» Tertullianus, initio lib. De Patientia: «Dicta factis deficientibus erubescunt;» S. Leo Pontifex, serm. in Nat. S. Laurent.: «Validiora sunt exempla, quam verba, et plenius est opere docere, quam voce;» et S. Bernardus, serm. 76 in Cant.: «Si pastor doctus quidem fuerit, non sit autem bonus, verendum ne non jam nutriat doctrina uberi, quam sterili vita noceat;» B. Petrus Damiani, serm. De SS. apost. Petro et Paulo: «Bonus et perfectus magister (Paulus) qui fidem facit verbis opere meliore;» Guaricus abbas Igniacensis, serm. 2 De Pentecoste: «Suspecta mihi haec est consolatio, si dicam, et non faciam; si suppetant suffragia linguae, cum desint merita vitae;» Ennodius ad Maximum episcopum in oratione ei dicenda: «Plus agendo populum instituis, quam loquendo. Illa monita discipulorum conscientiam eruderant, quae praebentur exemplo.»


17. IPSE ENIM DEDIT MIHI HORUM QUAE SUNT (graece, τῶν ὄντων, id est entium vel existentium) SCIENTIAM VERAM; — graece ἀψευδῆ, id est non falsam, non mendacem, sed veram et genuinam; hinc primo, aliqui qui docent Salomoni inditam a Deo fuisse scientiam omnium entium, id est metaphysicam, quae pro objecto habet ens, ac considerat latitudinem entis. Secundo, alii scientiam entium realium, etiam quae actu non exsistunt, sed tantum sunt possibilia: ita S. Bonaventura. Tertio, alii omnium entium, quae in rerum natura exsistant, puta physicam: ita Jansenius, de iis enim se explicat in sequenti; unde Salomon vocatur summus physiologus ab Eusebio, lib. XI Praeparat. cap. VI. Quarto, scientiam omnium entium, tam naturalium, quam supernaturalium, puta theologiam, quam proinde tempore Salomonis floruisse ex hoc loco docet Melchior Canus, lib. XII De Locis, cap. II. Verius est omnium entium, non possibilium, sed exsistentium scientiam Salomoni inditam, idque quoad speciem, non quoad individua: nam individuorum omnium nec ipse Adam habuit, ut sciret quot lapilli jaceant in flumine, quot in individuo nascantur muscae, apes, culices, quot volatus, gyros et bombos edant, etc., uti docet S. Thomas, I part. Quaest. XCIV, art. 3. Idem de Christo sentit Franciscus Suarez, I part. Quaest. XII, sub finem: quia, inquit, hoc nec ad perfectionem scientiae, nec naturalis prudentiae videtur necessarium: idem docent Scotus, Gabriel, Almainus et alii.


UT SCIAM DISPOSITIONEM ORBIS TERRARUM. — Graece σύστασιν κόσμου, id est, ut Anastasius Nicenus, Quaest. XXXIX, et Jansenius, mundi constitutionem; alii, constructionem, ut scilicet cognoscam qua ratione constructus et constitutus sit mundus, quibus partibus constet, et quo ordine nexuque dispositis. S. Ambrosius, lib. De Fide resurrect., legit, compositionem; Origenes, hom. 21 in Lucam, rationem mundi; noster Lorinus, constitutionem ex partibus suis, et secundum variam collocationem rerum quae in mundo sunt, earumque coagmentationem, praesertim quoad primarias et praecipuas mundi partes: hanc enim plene cognovit Salomon ex primis principiis et causis, quibus res constitutae sunt, id enim innuit vox σύστασις. Rursum S. Ambrosius, lib. De Salom. tom. II, cap. 1: «Noverat (Salomon), inquit, mundanae dispositionis introitum, qualiter esset hoc coelum omne, quod cernimus, ardua sublimitate suspensum; quemadmodum fieret aeris istius circumjectus, et fusus aequo moderamine, libratus in medio; quibus modis pigro ad imum delapsa pondere terra subsisteret; qua ratione intra certas littorum metas liquidi elementi impatiens fluctus lapsus exaestuet,» etc.; ita ipse, paraphrastice exponens locum Sapientiae, de quo agimus, alludens, ut apparet ad illud Poetae, I Metam.:

Hinc patet Salomonem non tantum fuisse cosmographum, sed etiam geographum, qualem debere esse principem docet Lipsius, Exempl. Polit. cap. VIII; ac tales fuisse Adamum et Noe docet Arias in Apparatu; denique Abulensis in lib. III Reg. qu. 41, docet scientiam Salomonis fuisse indelebilem, eo quod non per actus et species objectorum esset acquisita, sed a Deo infusa, idque in gradu perfecto, quare nec per actus contrarios aut deceptionem potuisse deleri.

ET VIRTUTES (graece, ἐνεργείας, id est energiam, vim, efficacitatem) ELEMENTORUM, — quam scilicet vim habeant in agendo singula elementa. Repete ad omnia, ut sciam. «Primus Salomon doctrinam calidorum et frigidorum, siccorum et humidorum tradidit,» ait Anastasius Nicenus.


18. INITIUM ET CONSUMMATIONEM (Anastasius Nicenus, Quaest. XXXIX, legit finem), ET MEDIETATEM TEMPORUM. — Origenes, hom. 21 in Lucam, pro temporum legit saeculorum: haec enim e temporibus conflantur; S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VII, legit, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, et divisiones temporum: «Quod omnium rerum, inquit, quis finis, quae sunt media?» Sensus est, q. d. Deus dedit mihi, ut cognoscerem totum decursum temporis a principio usque ad finem, et omnium quae in tempore naturaliter accidunt, ut scilicet nossem quomodo quisque dies, mensis, annus, saeculum incipiat, progrediatur et desinat: philosophi enim est rerum principia, progressus et exitus perspicere.


VICISSITUDINUM PERMUTATIONES, ET COMMUTATIONES TEMPORUM: — ita Graeca et Romana; perperam ergo aliqui legunt, consummationes temporum (alii, omnium), adduntque, morum mutationes, et divisiones temporum: quae duo verisimile est ex alia versione, vel alicujus interpretatione in margine prius adscripta, postea relata in textum; S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VII, pro his omnibus tantum legit, divisiones temporum; lib. vero De Salomone, cap. I, legit, divisiones et mutationes temporum; Origenes, hom. 21 in Lucam, temporum curiositates, et translationes mensium. Pro vicissitudinum graece est τροπῶν, id est conversionum; perperam aliqui vertunt morum, sic enim scribendum esset accentu acuto τρόπων: τρόποι enim sunt mores, qui huc non pertinent: jam vero scribitur τροπῶν per accentum circumflexum, a τροπαί, id est conversiones, item solstitia, quod in eis sol cursum mutet et convertat: nam in solstitio aestivo a tropico cancri cursum reflectit ad tropicum capricorni; in solstitio vero hiemali a tropico capricorni salit ad tropicum cancri; nec enim ultra duos hos tropicos sol progreditur. Unde Vatablus vertit, solstitiorum vicissitudines: ita Cantacuzenus, Clarius, Lorinus, a Castro. Hinc et ἀπαρχίαι vocan-

tur venti solstitiales. Gaza exponit, flatus tropicos, id est quos versarios seu reciprocos nuncupamus. Per commutationes temporum intellige caeteras temporum vicissitudines, quales sunt dierum ac noctium, ait S. Bonaventura, aestatis et hiemis, veris et autumni (quas pariter Cicero, Tuscul. I, vocat commutationes temporum quadripartitas ad maturitatem frugum, et ad temperationem corporum aptas), item mensium successiones, lunationes, lunaeque incrementa et decrementa.


19. ANNI CURSUS, ET STELLARUM DISPOSITIONES. — Pro cursus graece est κύκλους, id est circuitus vel circulos, anni enim in orbem eunt et redeunt: unde annus hebraice dicitur שנה schana a revolutione; graece ἐνιαυτός, quod in se redeat; latine annus, quasi anus, id est annulus, quod in se revertatur; unde illud:


20. NATURAS ANIMALIUM (tam cicurum et domesticorum, quam ferorum et agrestium) ET IRAS BESTIARUM, VIM VENTORUM, ET COGITATIONES HOMINUM, DIFFERENTIAS VIRGULTORUM, ET VIRTUTES RADICUM. — Iras, graece θυμούς, id est animos, iras, furores, qualis scilicet cujusque ferae sit ira, quibusque rebus irritetur, uti elephanti irritantur viso sanguine, bubali viso colore rubro et purpura; unde nuper bubalus Romae furibundus incurrit in Pontificem purpuratum, eumque confecisset, nisi aulicus quidam medium se interjecisset, suaque morte mortem Pontificis redemisset. Minus recte Vatablus cum Cantacuzeno vertit, affectus, exponitque de cicuratione ferarum; esto Salomon, ex plena cognitione naturae irae ferarum, potuerit quoque nosse modum eas placandi et cicurandi, sicut elephanti bilem infringi hausto hordei succo scribit Plinius, lib. VIII, cap. VII: hordeum enim refrigerat; unde medici febricitantibus hordeatum praescribunt. Hinc morale hoc dogma elicit Seneca, epist. 83: «Sapiens est artifex domandi mala; dolor, egestas, igno-

minia, carcer, exsilium, et caetera horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt.» Denique per θυμούς, id est naturas animalium intelligas naturales differentias singulorum, proprietates, qualitates, indoles, instinctus, opportunitates ad hominum usus, aliaque id genus: nam, ut ait S. Basilius, hom. 9 Hexam., «animalia singula diversis proprietatibus inter sese variisque non mediocriter distinguuntur; est enim bos quidem constans strenuusque, asinus autem piger; equus libidine incenditur, petitque impetuose femellam; lupus mitescere nequit; vulpes insidiosa est, et ad dolos natura concinnandos sagax; cervus timidus, laboriosa formica, canis gratiosus est, et initae semel amicitiae tenax ac memor: simul enim animalia singula cum sua peculiari natura creata sunt: una cum leone animositas, et ad incandescendum irae propensio illi assignata est, vita solitaria, expers societatis ad ea quae genus subeunt idem.»

VIM VENTORUM. — Graece πνευμάτων βίας, id est spirituum violentias, impetusque violentos, quod tam de ventis, quam de daemonibus accipi potest: daemonum enim major est vis et impetus, quam ventorum; ideoque nisi Deus eos infringeret, nullus hominum eorum tentationi et impulsui resistere posset; unde Salomon dicitur scripsisse exorcismos ad reprimendos et expellendos daemones; multo magis cognovit Salomon ventorum vim et indolem, unde scilicet eorum sit ortus, motus et violentia, occasus, frigus, calor, humor, siccitas, salubritas vel morbida qualitas, quae tanto studio rimantur physici, et probabilia duntaxat afferunt. Porro quanta sit ventorum vis liquet ex tempestatibus, quas in mari, et terrae motibus, quos in orbe cient; unde Poeta:

Qua data porta ruunt, et terras turbine perflant.

Hinc a priscis sapientibus Dei majestas occulta hoc hieroglyphico repraesentabatur: exhibebatur in tabula vir poplitibus se excipiens, erectis in coelum oculis, vel pronus in faciem, ad spirantium ventorum strepitum perhorrescens, cum hoc versiculo:

*Worship the sound of the blowing winds*,

hoc est, flantium ventorum sonum adora. Iamblichus interpretatur, q. d. Deum cum minime videre possis, at certe per res creatas sparsum, et in iis tacito quodam horrore spirantem debes venerari.

Porro D. Dionysius, Caelestis Hierarch. cap. XV, Deum venti nomine commode designari ostendit, propter naturalem vim movendi atque animandi, et celerem insuperabilem discessum, et nobiliorum principiorum atque finium incognitas atque invisibiles latebras: ita noster Causinus, lib. I Parab. histor. cap. XXIV: vide dicta Amos, cap. IV, vers. 13.

COGITATIONES HOMINUM. — Solus Deus certo cognoscit ac pervidet secretas cordis cogitationes et volitiones; angeli ergo et homines sapientes eas tantum conjectant ex signis physiognomicis similbusque conjecturis, juxta illud Proverb. XXVII, 19: «Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus;» et illud Eccli. XIX, 26: «Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus:» vide utrobique dicta, et Aristotelem in Physiog. Sic litigantibus de prole meretricibus Salomon solerter conjecit ex amore materno, quaenam esset vera prolis mater, III Reg. III, 16; et ex postulatione Adoniae petentis sibi dari uxorem Abisag, quae Davidem senem calefecerat, conjecit Adoniam affectare Davidis regnum, III Reg. cap. II, vers. 22. Noster a Castro per cogitationes, graece διαλογισμούς, accipit non singulorum hominum mentis cogitata, sed universim communes dialogismos, discursus, sive ratiocinationes hominum.

DIFFERENTIAS VIRGULTORUM (graece φυτῶν, id est plantarum; S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VII, legit herbarum; lib. vero De Salom. cap. I, legit arborum) ET VIRTUTES RADICUM. — Salomon enim «disputavit super lignis, a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete, et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus,» III Reg. IV, 33. Vide Pinedam, lib. III De Rebus Salom. cap. XXIII, ubi docet Salomonem medicinae et magiae naturalis fuisse peritissimum, id est exactissime rerum naturas, vires, proprietates, sympathias, antipathias calluisse, praetereaque divinare atque efficere potuisse mirifica quaedam, quae rerum causas ignorantibus, aut praestigiosa, aut miraculo proxima viderentur; quae est ipsa magiae naturalis propria ratio, et quae nomine absconditorum et improvisorum recte possumus interpretari: vide de his Eusebium, lib. IV De Praepar. 1.


21. ET QUAECUMQUE SUNT ABSCONSA ET IMPROVISA, DIDICI: OMNIUM ENIM ARTIFEX DOCUIT ME SAPIENTIA. — Videtur noster legisse ἀδηλᾶ, id est obscura, improvisa; jam contrarie legunt ἐμφανῆ, id est manifesta et perspicua, ut vertunt Cantacuzenus, Vatablus et Jansenius; aut potius ἐμφανῆ vocantur ea quae subito vel inopinato incidunt, et ex improviso apparent, ut praevideri ac provideri nequiverint, ac proinde causas habent occultas, ut opponantur absconsis, quae tam quoad substantiam, quam quoad causam latent et sunt abscondita. Talia ἐμφανῆ sunt fulgur illico apparens et disparens, parhelii, hiatus, caeteraque aeris phaenomena; item terrae motus, maris exundationes, procellae, tempestates, turbines, etc. Huc pertinet vis magnetis (licet id neget Guilielmus Gilbertus Angliae medicus, lib. I De Magnete, cap. I, ejusque cognitionem sibi velut primo inventori vane arroget), virtutes gemmarum, lapidum, herbarum, ambrae, succinorum, etc., quas cognitas fuisse Salomoni non est dubium: ita Lyranus, Cervantius et alii. Abulensis vero, in lib. III Reg. cap. III, Quaest. IX, per improvisa accipit somnia, ex quibus medicus et physicus conjicere potest qualis sit complexio et humorum temperies in corpore.

Ex dictis recte colligit noster a Castro Deum bonorum largitorem affluentius et abundantius donare, quam postuletur, siquidem Salomoni sapientiam ad gubernandum postulanti, adjecit scientiam omnium rerum naturalium tam affluenter, ut solo primo parente fuerit hac in parte

inferior: nam in primis largitus est summam eloquentiam, scientiam de moribus, omnes artes, philosophiam naturalem, astrologiam, chronologiam, historiam naturalem, logicam, et demum alia quaecumque nosci possunt. Audi S. Ambrosium, lib. De Salom. cap. I, sub initium: «Tam locuples possessor sapientiae Salomon, cum omnia cognovisset quae in arcanis abditarum dispositionum tenebantur absconsa, haec sibi impossibilia esse praetendit, quippe qui a Deo esset sapientiam consecutus, qui noverat mundanae dispositionis introitum, qualiter esset hoc coelum omne quod cernimus ardua sublimitate suspensum,» et caetera de elementis, quae superius recitavi; ac subdit: «Quod principium rerum, qui finis et quae sunt media. Quem iterum divisiones et mutationes temporum non latebant, qui comprehenderat qualiter sibi annorum mutua vicissitudo, redeunte orbe, succederet; quae causa varios stellarum ageret cursus, praecedendo se nonnunquam, aut subito subsequendo; unde earum esset ortus, aut obitus; et alia multa, quae sapientia docente cognoverat.»

Omnium enim artifex docuit me sapientia. — Per artem enim, ideam et industriam sapientiae divinae creata sunt omnia, aeque ac conservantur et gubernantur, juxta illud, Proverb. VIII, 30: «Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore: ludens in orbe terrarum: et deliciae meae esse cum filiis hominum.» Porro sapientia haec, tam creata et Salomoni infusa accipi potest, quam increata, quae est in Deo, sive ea sit essentialis, et tribus personis S. Trinitatis communis, sive notionalis et soli Verbo, sive Filio propria, de qua intellexit S. Augustinus, lib. IV De Trinit. cap. XX, et S. Ambrosius, lib. De Incarnat. Domin. Sacram. in fine, Gregorius Baeticus, lib. De Fide contra arianos, Origenes, lib. I Periarchon, cap. II, et alii veteres, qui hinc probant Filium non esse creaturam, sed Creatorem, ideoque Deum; imo sic explicat Concilium Sardicense Epistola ad omnes episcopos, dicens: «Nullus nostrum negat Filium genitum ante omnia, opificem archangelorum, et mundi et humani generis; quoniam ait, Sapient. VII, 21: Omnium artifex sapientia docuit me,» juxta illud Joan. I: «Omnia per ipsum facta sunt.» Quia enim Filius a Patre generatur et procedit per intellectum, ut verbum mentis, hinc ei appropriatur ars, idea, scientia, sapientia, quodque ipse sit artifex et principium creaturarum, ut docet D. Thomas, I part., Quaest. XLV, art. 8.

Igitur sapientia hic generalissime accipitur abstrahitque, et communis est creatae et increatae: ideoque haec applicari possunt, tum increatae, sive essentiali, sive notionali; tum creatae, sive participatae: unde subinde Sapiens ab increata ad creatam transit, idque maxime facit initio cap. IX, ubi eam sibi a Deo communicari et infundi efflagitat: haec enim nequit alia esse, quam donum creatum.

Hinc rursum sapientia hic amplissime sumitur pro quavis cognitione rerum, tam coelestium et divinarum, quam agendarum ex virtute et praescripto prudentiae, atque efficiendarum per artem: inducitur enim hic sapientia, uti idea, ars et artifex omnium rerum naturalium, artificialium et moralium, quare non solum omnem scientiam, omnem ethicam, sed et artem quamlibet complectitur; unde vers. 24, ait: «Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam;» sic quoque sapientia sumitur, Proverb. VIII, 22, et seqq., ubi dicitur per sapientiam creatos esse coelos, elementa, caeteraque omnia, ac per eamdem regi. Denique haec sapientia, vers. 23, dicitur habere omnem virtutem, id est vim et potentiam, quod scilicet omnia possit, sitque omnipotens, item quod omnes spiritus capiat, et omnia prospiciat et attingat ubique, quae proprie competunt sapientiae increatae; participative tamen tribuuntur creatae, haec enim potest dici omnipotens, quia hanc Deus creationi et creaturis omnibus applicat, indit et communicat: omnia enim in sapientia fecit, et nihil est in cujus sapientiae creatione, ordine et dispositione non reluceant mira Dei sapientia. Verumenimvero proprie atque genuine loquitur hic Salomon de sapientia increata et essentiali; quae commune est attributum divinitatis, sive Dei, ac proinde commune tribus personis SS. Trinitatis; huic enim proprie competunt dotes jam recensitae, de quo S. Augustinus, lib. VII De Trinitate, cap. II et III: per hanc enim Deus et creavit mundum, et eum conservat, et providet ac prospicit omnibus rebus, dum divinis sedibus assistit. In hac est spiritus intelligens, hoc est, haec divina sapientia spiritum coelitus demittit in sui amatores, qui mentem eorum excitat ad intelligendum, sanctitate dedicat, atque caetera donat ac praestat, quae hominum saluti et divinae gloriae conducentia sunt. Haec autem omnia cum Deus homini tribuat, et non tantum Filius, aut Spiritus Sanctus, cumque aptius de divino sapientiae attributo exponantur, quae artifex omnium est et sedium divinarum assistrix, quae Filio et Spiritui Sancto non apte conveniunt; merito de ea haec explicanda sunt, ex qua omnia ornamenta et charismata sibi tribui postulabat Salomon, ac suo exemplo nos postulare docet: ita a Castro, imo S. Augustinus, lib. IV De Genesi ad litt. cap. XII, et lib. I De Incarn. Verbi, cap. XIII. Pulchram et piam de artifice omnium sapientia contemplationem habet noster Alvarez de Paz, tom. III, lib. III, part. III, decad. III, contempl. 22.


22. FOR IN HER IS A SPIRIT OF UNDERSTANDING, HOLY, UNIQUE, MANIFOLD, SUBTLE, ELOQUENT, MOBILE, UNDEFILED, SURE, SWEET, LOVING THE GOOD, KEEN, WHOM NOTHING HINDERS, BENEFICENT. —

Effundit se hic Sapiens in sapientiae laudes per 26 epitheta et elogia, ut cunctis hominibus ejus desiderium et studium excitet, utque ostendat merito eam esse omnium artificem, meritoque se ab ea potuisse omnia doceri. Multi haec intelligunt de Spiritu Sancto, qui est tertia in SS. Trinitate persona, voluntque hic Spiritus Sancti proprietates et attributa recenseri: hic enim est in Sapientia increata et ingenita, puta in Verbo et Filio, ut in sui origine, procedit enim et spiratur a Filio, ac sapientiam suis amicis affluenter largitur, I Cor. XII, 11; Joan. XIV, 26, et XVI, 13: nam veteres per sapientiam hic accipiunt Filium, ut dixi, et recte: ita S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XIX et XXIII; S. Gregorius, hom. 3 in Ezech., S. Augustinus, epist. 102; S. Bernardus, serm. 3 De Pentecoste, qui hinc probant Spiritus Sancti divinitatem, dotesque divinas. S. Bonaventura, Cantacuzenus, Lyranus, Hugo, Holcot, Dionysius et alii multi, imo Cantacuzenus asserit auctorem clarius multo, quam caeteros omnes prophetas, qui ipsum vel praecesserunt, vel consecuti sunt, de Spiritu Sancto verba fecisse: Lyranus etiam et Holcot addunt exponi modum, quo directus sit auctor in supernaturali contemplatione, nempe per Spiritum Sanctum a sapientia communicatum. Spiritus Sanctus enim indit suis spiritum, id est impulsum, ad amandum verum et summum bonum, quod est ipse Deus, idque per multiplicia officia et varias virtutes, quae sequentibus epithetis designantur.

Denique primo, Nazianzenus, orat. 44, similia, imo eadem epitheta dat Spiritui Sancto: «Erat igitur, inquit, semper perceptibilis, non particeps; perficiens, non ab alio perfectus; explens, non expletus; sanctificans, non sanctificatus; deificans, non deificatus; ipse semper et secum et cum iis, quibus adjunctus est, idem et aequalis: invisibilis, temporis expers, nullo loco inclusus, immutabilis qualitate, quantitate, forma et tactu carens, seipsum movens, ac sempiternum motum habens, arbitrii sui per se potens, omnipotens (tametsi ad primam causam, ut omnia ea quae Unigeniti sunt, ita etiam, quae Spiritus Sancti sunt, referantur), vita et vivificus, lux et lucis largitor, bonitas ipsa et fons bonitatis, Spiritus rectus, principalis dominus, mittens, segregans, templum sibi exstruens, viam praemonstrans, arbitratu suo operans, gratiasque dividens, spiritus adoptionis, veritatis, sapientiae, prudentiae, scientiae, pietatis, consilii, fortitudinis, timoris.»

Secundo, si sapientiam creatam hic accipias (uti posse accipi paulo ante dixi), pariter haec epitheta competunt spiritui ejus creato: in sapientia enim creata est spiritus intelligentiae, id est intelligentia creata, hoc est aspirata vel inspirata a Deo: hoc enim significat τὸ spiritus, cum dicitur spiritus intelligentiae, spiritus sapientiae, spiritus consilii, spiritus pietatis, spiritus timoris Domini: nimirum haec dona et virtutes a Deo aspiratas esse Christo et sanctis, quae eos instar spiritus et venti impellunt ad timorem, consilium, intelligentiam, et per haec ad ipsum Deum (ad Deum enim impellit sapientia, omnisque sapientiae vis et spiritus), ut patet Isai. XI, et Exod. XXVIII, 3, et XXXI, 3: vide ibi dicta. Tertio plane, proprie et genuine, sicut sapientia hic increata essentialis intelligitur propria Deo, et communis tribus personis SS. Trinitatis, sic et spiritus, ipsa enim est spiritus, id est spiritalis dos et attributum Dei, hominemque ut spiritus impellit ad sui, id est ad Dei, cognitionem et amorem: ita S. Augustinus, lib. IV De Genesi ad litt. cap. XII, et lib. De Natura boni, cap. XXVIII, et lib. I De Incarn. Verbi, cap. XIII.

EST ENIM IN ILLA SPIRITUS INTELLIGENTIAE. — Primo, graece est πνεῦμα νοερόν, id est spiritus intelligens; unde a S. Dionysio Areopagita et a S. Gregorio Nazianzeno angeli vocantur νοεραὶ οὐσίαι, id est intellectuales naturae, quae videlicet sunt intelligentiae abstractae, hoc est a materia sejunctae, et incorporeae, puraeque mentes et spiritus intelligentes; et sic nonnulli censent sapientiam, quae est attributum Dei, aeque ac Spiritum Sanctum, hic vocari spiritum intelligentiae, eo quod sit immaterialis, incorporeus, spiritalis et intelligens. Secundo, melius S. Gregorius Nazianzenus, orat. 5 De Theolog., spiritum intellectilem, ut ipse vocat, interpretatur, spiritum sapientissimum; unde Vatablus vertit, est enim in illa spiritus sagax; S. Ambrosius in Symbol. cap. VII, spiritus Domini intelligens; S. Gregorius, hom. 5 in Ezech., spiritus intellectus. Tertio et plenissime, sapientia Dei vocatur spiritus intelligentiae, vel intelligens, tum quia intelligit cuncta, ac magna vi intelligendi et penetrandi omnia usque ad fundum praedita est; tum quia angelis et hominibus tribuit vim intel-

ligendi, juxta illud, Job XXXII, 8: «Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam;» ita S. Augustinus locis jam citatis: nam, ut ait Plinius, lib. II, cap. VII: «Deus totus est oculus, totus visus, totus auditus.» Igitur per spiritum intelligentiae, quem sapientia Dei increata intelligentissima, imo ipsa intelligentia in abstracto nobis aspirat, accipias impulsum et amorem intelligendi et cognoscendi ea quae salutis sunt, quae scilicet Deo placita sunt, et spirituali profectui necessaria vel utilia: nam diligere, et sollicitum esse ut intelligas quae Dei et virtutis sunt, initium est salutis, quo qui caret, incapax est gratiae et gloriae: hoc est quod Salomonem secutus Siracides ait Eccli. IV, 12: «Sapientia filiis suis vitam inspirat,» sive insufflat: simile est illud Virgilii, VI Aeneid.:

To whom the Delian seer inspires A great mind and soul.

Symbolice S. Bonaventura: «Spiritus intelligentiae, inquit, est in sapientia,» id est in Christo, secundum humanitatem in eo habitando, secundum divinitatem ab illo emanando. Tropologice

haec omnia sapientiae attributa charitati et perfectioni virtutum (quae summa est sapientia) accommodat noster Alvarez de Paz, lib. IV De Dignit. perfect. part. I, cap. I et IV.

divinarum illuminat, indeque dictus est Doctor seraphicus. Hi duo sui aevi fuere quasi oculi, imo soles. Vere Picus Mirandulus in Apol. post initium: Est, inquit, in Joanne Scoto ingenium vegetum atque discussum, in S. Thoma solidum et aequale, ideoque moderatum, compositum, ad omnemque honestatem, virtutem et sanctitatem comparatum.

SPIRITUS INTELLIGENTIAE SANCTUS. — Hinc multi, uti dixi, haec accipiunt de Spiritu Sancto, qui in se per essentiam et originem, sive vim processionis (procedit enim ut amor Patris et Filii, qui est purissimus et sanctissimus) sanctus est, et sanctificat angelos aeque ac homines; verum cum caetera cumula proprie accipiantur de ipsa sapientia, quae propria est Deo, et communis tribus personis SS. Trinitatis, hoc quoque sancti epitheton Deo divinaeque sapientiae attribuendum est, q. d. Sapientia divina, ipseque Deus, est spiritus summe intelligens et perspicax, sed ita ut simul sit sanctus: vana enim est sapientia et intelligentia, quae sanctitate destituitur, finis enim intelligentiae est sanctitas, ut bonum virtutis, quod intelligis, sancte ames, et pia voluntate complectaris, operaque exsequaris. Porro «sanctitas, inquit S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. XII, est ab omni scelere libera, et omnino perfecta, et omni ex parte immaculata puritas;» sanctitas ergo est amor Dei: Deus enim est summa puritas, ipsa enim est lex aeterna rerum agendarum, quae est objectum et regula sanctitatis, idque non per qualitatem aliquam advenientem, sed per ipsam suam essentiam et substantiam; unde seraphini ei jugiter acclamant, Isai. VI: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus;» et Psaltes, Psalm. CXLIV: «Justus Dominus, inquit, in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.» Hinc sequitur ut, si creatura fieri velit sancta, debeat per amorem jungi Deo, ac quo magis illi jungitur, eo magis sanctificari, sic enim magis recedit et separatur a rebus et affectibus terrenis, quae eam inquinant, juxta illud Levit. XI, 44: «Sancti estote, quia ego sanctus sum.» Qui ergo sanctitatem optat, a creaturis se sequestret, et in fundum animae, ubi Deus quasi in templo suo habitat, se recipiat, ut ibi procul a rerum externarum strepitu, in silentio cum Deo suo versetur, ipsum amet, colat et adoret.

Simili modo sapientia et doctrina creata, si vera sit et divinae imitatrix, omnem suam speculationem et intelligentiam ad sanctitatem suam, aeque ac alienam, velut ad scopum et finem referat oportet, quare ipsa doctos facit sanctos: quocirca Deus hunc suum sapientiae spiritum intelligentem et sanctum communicavit SS. Patribus et Ecclesiae doctoribus, uti S. Athanasio, S. Basilio, S. Nazianzeno, S. Chrysostomo, S. Hieronymo, S. Ambrosio, S. Gregorio, S. Bernardo, ac deinde S. Thomae Aquinati, qui tam sanctus fuit, quam doctus et intelligens, indeque dictus est Doctor angelicus; et S. Bonaventurae, qui charitatis ardorem sapientiae conjunxit, ac lectorem tam amore Dei accendit, quam cognitione rerum

UNICUS, — μονογενές, id est unigenitus, ut vertit S. Hieronymus in Ezech. cap. XVI, quod proprie soli Verbo sive Filio, qui est Sapientia a Deo Patre genita, competit; vel unigenus, sive unius generis, qualis est sapientia divina communis toti SS. Trinitati, q. d. Sapientia increata Dei est unius generis, tum quia in se unica est et simplicissima, utpote eadem cum divinitate, ita Lyranus; tum quia in suis actibus et operationibus unum eumdemque tenorem, normam et regulam communem servat, nimirum legem aeternam, atque unum eumdemque finem spectat, scilicet Dei honorem et gloriam. Eadem tamen est multiplex ob immensitatem perfectionis, quae in se licet una et simplex, virtute tamen continet omnes omnium creaturarum, etiam possibilium perfectiones, quae numero sunt infinitae, ideoque ad multas imo innumeras species, actus et opera se extendit, et quasi partitur ipsum genus sapientiae: omnes enim species et effectus sapientiae in uno genere et ratione communi sapientiae conveniunt, atque in universali dictamine ac legibus communibus sapientiae coeunt, juxta illud, I Cor. XII, 4: «Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus:» vide ibi dicta. Si daretur una gemma purissima atque pulcherrima, quae simul esset adamas, et carbunculus, et smaragdus, et sapphirus, et topazius, et caetera quae in opibus computantur, quam pretiosa esset et admiranda! O igitur substantia simplicissima, quae omnia es, quam nobis diligenda, et super omnia aestimanda exsistis! Tu es sapientia, tu bonitas, tu justitia, tu omnis alia vera perfectio.

Idem imitatur sapientia creata, infusa et participata: nam, ut ait noster a Castro, sicut divina sapientia una cum sit, tam diversas virtutes et opera ad unam Dei gloriam omnia in mundo operatur ac refert, ita hic spiritus ex illa profectus, omnia hominis munia et omnia officia unius generis efficit, dum unum omnibus finem praestituit, ad hoc ea omnia dirigens, ut voluntati divinae subserviant, eamque tanquam regulam sequantur, et uno amoris vinculo omnia colligantur, et tanquam pretioso auro exornentur, atque ex hac parte habet spiritus sapientiae, ut sit pacificus: nam ita S. Jacobus, Epist. cap. III, 17, vocavit sapientiam, quae desursum est, pacificam; et S. Paulus, Ephes. IV, 3, scribit: «Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum

corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.» Sic quoque S. Bonaventura, Glossa, Lyranus et Hugo.

Tropologice Richardus de S. Victore in Cant. cap. XXXIII: Spiritus Dei, inquit, unicus est et multiplex, quia cum unus sit, diversis tamen modis mentes visitat et afficit; nunc animam timoribus et desideriis praeparat, nunc jam paratam suis donis promovere non cessat. Non semper uno affectu, sed diversis animam tangit, prout secundum statum et dispositionem suam necesse est; unde nunc ad salutarem compunctionem, nunc ad amorem, nunc ad gratiarum actionem, nunc ad desideria et exercitationem alicujus virtutis accendit; modo cor tangit, modo semetipsum abscondit, et iterum ut opus perficiat adinvenit. Si non aperiamus, ad januam exspectat, et aliquando quidem efficacius pulsat, aliquando vero ob culpam nostram justo judicio cessat.

MULTIPLEX. — Graece, πολυμερές, id est multimembris, multarum partium, multis constans partibus, ut mundum vocat Aristoteles. Gregorius Nazianzenus, orat. 5 De Theol., hunc locum referens de Spiritu Sancto, multiplex explicat, agendi facultate varius ac multiplex, vel quod, unus cum sit, per singulas mundi partes se quasi per ramos diffundat et multiplicet, ac varios sapientiae modos in eis efficiendis ac conservandis operetur; vel potius propter varias gratias diversaque dona, et multiplicia officia, quae unus cum sit, exercet, sive in Ecclesia universa, sive in hominibus singulis. Hac de causa Spiritus Sanctus, descendens in apostolos in Pentecoste, apparuit supra eos in specie linguarum dispertitarum, sive flammae dissectae, ut multiplicitatem donorum, quam eis indebat, repraesentaret.

«Multiplex (ait S. Ambrosius in Symbol., cap. VII) appellatur, eo quod multa in se habeat, et per ea omnia unus est, nec in aliquid eorum quae operatur ipse mutatur, sicut imago ex annulo, quae in ceram transit, et annulum non relinquit.» Audi et S. Augustinum, epist. 102 ad Evodium: «Legitur quidem, Sapient. VII, 22, et spiritus sapientiae multiplex, sed recte dicitur etiam simplex: multiplex enim quoniam multa sunt, quae habet; simplex autem, quia non aliud quam quod habet, est. Sicut dictus est Filius habere vitam in semetipso, et eadem vita ipse est; homo autem Verbo accessit, non Verbum in hominem convertibiliter accessit; atque ita et Filius Dei simul cum homine suscepto dicitur: unde idem Filius Dei incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo: et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola.» q. d. Christus, qua Deus, simplex est et immutabilis; qua homo, multiplex, mutabilis et passibilis.

Audi et S. Bernardum, serm. 5 De Pentec., haec adaptantem Spiritui Sancto: «Vere multiplex Spiritus, qui tam multipliciter filiis hominum inspiratur, ut non sit qui se abscondat a calore ejus; siquidem conceditur eis ad usum, ad miraculum, ad salutem, ad auxilium, ad solatium, ad fervorem: ad usum quidem vitae, bonis et malis, dignis pariter et indignis communia bona abundantissime tribuens, ita ut videatur hic discretionis limitem non tenere: ingratus, qui in his quoque beneficium Spiritus non agnoscit. Ad miraculum, in signis et prodigiis, in variis virtutibus, quas per quorumlibet manus operetur: ipse est antiqua miracula suscitans, ut ex praesentibus fidem adstruat praeteritorum. Sed quia nonnullis hanc quoque gratiam sine propria utilitate largitur, tertio infunditur ad salutem cum in toto corde nostro revertimur ad Dominum Deum nostrum. Porro ad auxilium datur, cum in omni colluctatione adjuvat infirmitatem nostram: nam cum testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus, ea inspiratio est ad consolationem. Datur etiam ad fervorem, cum in cordibus perfectorum vehementius spirans, validum ignem charitatis accendit, ut non solum in spe filiorum Dei, sed etiam in tribulationibus glorientur, contumeliam gloriam reputantes, opprobrium gaudium, despectionem exaltationem.»

Denique D. Petrus Damiani, lib. De Dominus vobiscum, cap. VI: «Unus est Spiritus, inquit, in majestatis essentia, multiplex per diversa charismatum dona quae dat Ecclesiae sanctae, quam replet, ut et universitate sit una, et in suis partibus sit tota;» unde colligit, licet Ecclesia personarum sit multiplicitate (adde quoque, rituum nonnullorum) diversa, in unum tamen esse Sancti Spiritus igne conflatam, atque ideo etsi per corporalem situm partibus videatur dividi, unitatis tamen intimae sacramentum nullatenus a sua valere integritate corrumpi.

SUBTILIS, — graece λεπτός, id est tenuis, gracilis, macilentus, rarus et extenuatus, quia omnia pervadit et penetrat (unde S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. VII, legit penetrabilis) etiam profunda Dei, I Corinth. II, 10: hoc est quod ait Apostolus, Hebr. IV, 12: «Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.» Apposite post sanctus subjungit subtilis, quia sicut aer purus, aeque ac cibus levis et subtilis generat ingenium subtile, ut docent medici, sic pariter sanctitas, id est secretio a rebus terrenis, facit hominem subtilem, spiritualem et divinum: nam, ut vulgo dicitur: «Pinguis venter non gignit sensum tenuem.» Tritum est illud Horatii, lib. II Serm. satyra 2:

Corpus onustum Hesternis vitiis, animum quoque praegravat ipsum, Atque affigit humo divinae particulam aurae.

Sic Gellius, lib. IV Ex Medic. cap. XIX, docet pueros, cibo somnoque largiore utentes, fieri crassos et obtusos.

Hunc subtilitatis spiritum in speculativis, sapientia prae aliis communicavit Joanni Scoto Ordinis S. Francisci, qui illum ut suum in theologia et philosophia magistrum colit et sequitur; unde vulgo vocatur Doctor subtilis; a Scaligero, Exercit. 324, vocatur lima veritatis; ab aliis, cos ingeniorum, philosophorum phoenix, et inter philosophos quidam deus; ab aliis subtilitatis miraculum, arcanorum Apollo, seraphicae religionis columen, Sorbonae gloria. Dubitat Cardanus, lib. XVI De Subtilit., quis subtilior, an Aristoteles, an Euclides, an Scotus? Porro haec subtilitas partim ei naturalis fuit a subtilitate ingenii, qua excelluit; partim supernaturalis, opusque gratiae et Spiritus Sancti, cujus ipse, utpote religiosus, fuit instrumentum et organum; unde Joannes Major, in IV, distinct. 38, Quaest. X, eum vocat humillimum, apostolicum, pauperrimum, imo summo pontificatu dignum, et D. Bernardus, De Soria, in report. impressa Parisiis, anno 1517, ita de eo canit:

Scotus adest fidei lampas, Christique Sibylla, Interpresque Dei, castrum insuperabile veri; Scriba Jovis, mundique oculus, conviva Tonantis, Ingenii claro penetravit acumine cuncta.

Porro subtilitas haec rebus intenta verborum elegantiam respuit, unde Picus Mirandulus, epist. ad Hermolaum, Scotum cum Lucretio comparans: Est, inquit, huic (Scoto) os insipidum, illi (Lucretio) mens desipiens; hic, infantissimus dicendo, sentit ea quae laudari dicendo satis non possunt: ille fando eloquentissimus loquitur nefanda.» Cum argueretur a quodam de studio contradicendi, quod ubique sese opponeret D. Thomae doctori sancto, subtiliter respondit: Si doctor est, disputet mecum; si sanctus est, oret pro me: ego enim studio veritatis, non contradictionis, cum illo disputo: sicut enim ex collisione lapidum exsilit ignis, sic ex confricatione ingeniorum per disputationes subtiles elicitur et emicat veritas. Cos ergo subtilis ingenii est contradicentis argumentatio.

Sanctior est subtilitas in practicis, quae mille modos et praxes virtutum, quibus in dies magis placeat Deo, magnosque meritorum cumulos coacervet, subtiliter excogitat et adinvenit: qualem videre est in vitis sanctorum; ut qui eas legit, facile eamdem addiscat et usurpet. Haec maxime sita est in subtili intentione cujusque operis, ut scilicet quodque opus optimo fine, puta propter amorem et honorem Dei, fiat: cui si addas alias aliarum virtutum intentiones et fines, v. g. si comedas, studeas, labores, ambules, ores, ut honores et ames Deum, insuper ut abstinentiam, patientiam et poenitentiam exerceas, ut proximo prodesse valeas, similesque ob fines, subtiliter et facillime virtutes earumque merita mire adaugebis. Summa subtilitas

of holiness is to do and suffer many and great things for the love of God.

Hic multi interserunt aliud epitheton Spiritus sapientiae, scilicet modestus: ita S. Bonaventura, Hugo, Glossa et Holcot; verum hoc non habent Graeca, nec Romana, nec caetera Latina correctiora.

DISERTUS, — graece, τρανόν, id est, primo, clarus, planus, perspicuus et disertus; Vatablus, illustris; ratio a priori est, quod qui bene res intelligit et comprehendit, facile et copiose eas eloqui potest, itaque est disertus: sapientia enim parit eloquentiam; unde sapientia «linguas infantium facit disertas,» id est disertas, ut dicitur cap. X, vers. 21, juxta illud, Psalm. XLIV, 3: «Diffusa est gratia in labiis tuis;» et illud Psalm. VIII: «Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem,» uti fecit in ore S. Agnetis, S. Priscae, S. Viti, S. Celsi, aliorumque puerorum et puellarum, qui tyrannis pro castitate et fide restiterunt usque ad mortem et martyrium; itaque sapienter et diserte eis responderunt, ut fecerint eos obmutescere. Hoc est quod suis promisit Christus dicens, Matth. X, 19: «Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.» Sic Nazianzenus, orat. 2, huc alludens Spiritum Sanctum vocat τρανόν, id est perspicuum et disertum, imo τρανωτικὸν πάντων, id est illustrantem omnia: quia quidquid in nobis est luminis, id habemus ex illustratione Spiritus Sancti; et quia omnia nobis explicat et illustrat, ut eadem alios clare docere et efficaciter persuadere valeamus, juxta illud quod Isaias, cap. XXXV, vers. 6, praedixit, quod «aperta erit lingua mutorum,» ut apostolorum, qui, Actor. II, 4, Spiritu Sancto edocti, «coeperunt loqui variis linguis magnalia Dei, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis;» et ibid. VI, 10, Judaei disputantes cum Stephano non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur. Secundo, τρανόν verti potest, integer, solidus, adultus, verus: ita Complutenses, et Cantacuzenus, qui idipsum sic exponit, q. d. Spiritus Sanctus est indissolubiliter magnus, integer, perfectus, atque omnis magnitudinis, amplitudinis, integritatis et perfectionis effector, omnem rerum earumdem coagmentationem continendi vim habens, et magnarum rerum efficacissimarum causa. Igitur Spiritus Sanctus est integer, solidus, adultus, id est vividus, vegetus, vigorosus et efficax in operando.

MOBILIS, — graece, εὐκίνητον (quae vox in Graeco praeponitur τῷ τρανόν, id est disertus), id est bene mobilis, ut vertit S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XIX (licet nonnulli codices S. Ambrosii habeant, bonus mobilis, sed perperam); Vatablus vertit, vegetus. Jam primo, noster Lorinus opinatur sapientiam et Spiritum Sanctum dici mobilem, eo quod facile a nobis moveri, id est precibus flecti et persuaderi potest.

Secundo, alii τὸ mobilis referunt ad τὸ disertus, quod praecessit, q. d. Sapientia et Spiritus Sanctus faciunt sui compotes disertos, ut linguam habeant mobilem et volubilem ad diserte loquendum et disserendum; at non ita ut properando verba praecipitent, sicut faciunt nonnulli concionatores populares, ut sui admirationem concitent, in quos acriter invehitur Seneca, epist. 40: «Haec popularis (oratio), inquit, nihil habet veri; movere vult turbam, et inconsultas aures impetu rapere: tractandam se non praebet; aufertur. Quomodo autem regere potest, quae regi non potest? Quid? quod haec oratio, quae sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet? remedia non possunt, nisi immorentur. Multum praeterea habet inanitatis et vani; plus sonat, quam valet. Lenienda sunt quae me exterrent, composcenda quae me irritant, discutienda quae fallunt; inhibenda luxuria, corripienda avaritia. Quid horum raptim potest fieri? quis medicus in transitu curat aegros? Quid? quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine delectu ruentium strepitus? Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est; ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse.»

Tertio et genuine, q. d. Sapientia et Spiritus Sanctus est mobilis, id est agilis, motivus et efficax, tum in se, quia scilicet in omnes partes facile occurrit ac praesto adest, ut rite gerantur: sapientia enim cito suggerit sana consilia, praesertim ubi periculum, vel opus difficile ingruit, juxta illud Boetii de Deo, lib. III De Consol. metro 9:

And remaining stable, He gives all things movement;

tum quia sui compotes facit agiles, alacres et expeditos ad omne bonum, juxta illud Ezech. I, 20: «Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur, sequentes eum: spiritus enim vitae erat in rotis;» et illud Pauli, Rom. VIII, 14: «Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.» Hinc Spiritus Sanctus descendit in apostolos specie spiritus, id est venti vehementis, ut significaret se eos impellere ad opera heroica, et ad vehementiam efficaciamque concionandi, cui nemo resistere posset. «Nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia,» ait S. Ambrosius, in illud, Luc. cap. I: «Abiit (Maria) in montana cum festinatione.»

Denique S. Gregorius, hom. 5 in Ezech., stabilem cum mobili conciliat: «Omnipotentis ergo Spiritus, inquit, ut ubique praesentia signaretur, simul et mobilis et stabilis dicitur; quia ubique, etiam nescientibus, occurrit. Tenens ergo omnia stabilis; praesentem se omnibus exhibens, mobilis appellatur.» Rursum stabilis est in promissis, ut sit impossibile mentiri eum, mobilis in iis praestandis; stabilis, nos contra mala stabiliendo, mobilis, bona communicando; stabilis in contemplatione, mobilis in actione; mobilis in via, stabilis in patria.

INCOINQUINATUS. — ἀμόλυντος, id est incontaminatus, immaculatus, impollutus, uti legit S. Ambrosius, carens omni labe et macula, omnique sordibus et tenebris: Deus enim est mera ac pura lux, et tenebrae in eo non sunt ullae, I Joan. I, 5: nam, ut ait S. Ambrosius, lib. De Spiritu Sancto, cap. XIX, et in Symbol. cap. VII, «sicut lumen tenebras non recipit, sic et Spiritus Sanctus per naturam habet, ut omnium sordium incapax;» sed et omnium sordium, ut ait Cantacuzenus, «expiandarum vim habet, nihilque vel esse, vel permanere inquinatum patitur, ac sine ulla invidentia cunctis rebus illucescit, cunctasque maculas delet.» Hinc symbolum sapientiae et sapientis est apis, quae purissima est, puros amat, impuros fugit, adeoque feminas veneri operam dantes invadit et aculeis configit, uti dixi Prov. VI, 6. Praeclare S. Gregorius Nazianzenus in Carmin.: «Pro viribus tuis, inquit, teipsum lustrato, vita splendida renovato: sic enim Deum mentis intelligentia comprehensum percipies. Nec frustra vulgo dicitur, Deum ad templum suum accurrere: quippe purus cum sit, non nisi purus homo potest ipsius habitaculum esse.» Hinc illud Cant. IV, 11: «Favus distillans labia tua,» quia, ut explicat Richardus Victorinus, «labia devotae animae spiritualis dulcedinis liquore fluunt, et aliis ad aedificationem hunc fundunt. Hunc favum congerunt de diversis Scripturae floribus: hos perquirit, his insidet, de his suavitatem spiritualis dulcedinis extrahit, scientiam inflantem segregat et contemnit, aedificationem potius perquirit, suaveolentes sententias, non pomposam eloquentiam eligit.»

And Peter of Celle, Book I, Epistle 12: "Run," he says, "through the most pleasant fields of Scripture, read like a bee, and store away in the hive of memory the most fragrant flowers: the lily of chastity, the olive of charity, the rose of patience, the grapes of spiritual charisms:" see what I said about the bee at Proverbs, chapter 6, verse 6.

CERTUS. — Graece, σαφές, id est manifestus, ait S. Ambrosius, perspicuus, indubitatus; Vatablus, evidens; Noster, certus, ut nec ipse erret, nec in errorem inducat sese habentem: differt ergo a τρανόν, quod σαφές sit certus de veritate, ut in sentiendo non erret; τρανὸν vero sit conspicuus et disertus in eloquendo, ut alios edoceat. Hinc Philoponus, lib. I Poster., sub finem, a σαφεῖ censet dici σοφίαν, id est sapientiam, quasi ὀσαφίαν, quia res divinae circa quas versatur, per se ac natura sua sunt certissimae et manifestae. Hinc S. Ludovicus rex Franciae, moriturus inter alia documenta, quae Philippo filio reliquit, hoc interserit: «Si quid possideas rei alienae, etiamsi id acceperis a majoribus tuis, incunctanter restituas justo possessori, ubi certo id tibi constiterit; sin autem dubia res est, cura ut viri sapientes accu-

gently and without delay investigate:" so Gaguinus, Book VII *On the Deeds of the French*.

Et S. Thomas Aquinas in epist. qua cuidam petenti praescribit modum acquirendi scientiam et sapientiam: «Tardiloquum, inquit, te esse jubeo: conscientiae puritatem amplectere: orationi vacare ne desinas: omnibus amabilem te exhibe: nihil penitus quaere de factis aliorum, etc.; ea quae agis et audis, fac ut intelligas, de dubiis te certifices:» intellige quoad fieri potest, nam multa in hac vita sunt obscura et probabilia duntaxat, in quibus certitudo et evidentia haberi nequit: quare saepe in agibilibus probabilem duntaxat opinionem sequi debemus: sed haec in praxi certa est. Cum enim nequimus habere evidentiam, certum est in praxi licere sequi sententiam probabilem duntaxat. Addit Cervantius: Sepia, inquit, dicebatur Aristoteles, philosophorum princeps et coryphaeus, qui velut affuso atramento celabat aliquando veritatem, de quo Sap. I, 11, est illud, «sermo obscurus:» at hic Spiritus Sanctus, et qui eo edocti sunt, uti doctrinam certam absque errorum aut dubitationum nebulis, veram, absque falsitatis tenebris, sinceram, absque hypocrisis dolis, claram, absque caligine ignorationis, haurient; ita ex participatione hujus spiritus decentis, certi, veri, sinceri et praeclari sunt, inde a Christo Spiritus Sanctus vocatur Spiritus veritatis, Joan. XIV, 17.

Some explain *certain* as firm, faithful, constant in promises, resolutions, words, and deeds.

SUAVIS. — Graece, ἀνεμπόδιστον, id est illaesus; S. Ambrosius, inviolabilis; alii, incolumis et incolumes reddens; alii, prosper; Vatablus, innocuus, qui nocere nequit, et cui noceri non potest; sic et Cantacuzenus: quod Noster profunde vertit, suavis, q. d. Adeo bonus et benignus est Spiritus sapientiae, ipseque Spiritus Sanctus, ut non tantum nemini noceat, sed et omnibus prodesse studeat: adeo enim suavis est, ut omnes incolumes servare, favere, solari, erigere et promovere satagat; unde vocatur Paracletus, id est consolator, talesque efficit sanctos, praesertim qui animarum lucro student. Sic ab ethnicis suis Jupiter dicebatur Apemius (quae vox alludit ad ἀπήμων, qui tristes noxas pellit a foribus, seu qui damna et calamitates avertit: de quo Pausanias in Attic. dicens: «In Hymeto Pluvii Jovis ara, in Parthenete Jupiter ex aere; est etiam ara Meilichii, ad quam Jovi, quem modo Pluvium, modo Apemion, id est innoxium, appellant, rem divinam faciunt,» etc. Atque hujus suavitatis specie, colore et imitatione induti visuntur hoc Spiritu praediti: est enim, ait hoc loco Holcot: «Facies domini, famulus; magistri speculum, discipulus; regni moderator, rex:» ita et suaves de familia sunt Spiritus Sancti, qui et ipse suavissimus est, ac suorum ingenia, mores, sermones suavitate condit eximia, ut nonnisi mel et nectar vultu et ore spirare ac fundere videantur,

juxta illud Pauli, II Corinth. VI, 6: «Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, etc., in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta.» Et, Galat. VI, 1: «Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.» Hinc Spiritus Sanctus dicitur osculum et suavium Dei; et ut S. Bernardus ait, serm. 1 De Spiritu Sancto, «dulcissimum quod est in Deo;» juxta illud Cant. I: «Osculetur me osculo oris sui.» Hinc et Sapientia de se dicit: «Spiritus meus super mel dulcis,» Eccli. XXIV, 27; et Sapient. XII, 1: «O quam bonus et suavis es, Domine, spiritus tuus in omnibus!» Nimirum:

Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci.

Hinc Deus apparuit Eliae in spiritu leni, III Reg. XIX, 11: «Non, inquit, in spiritu Dominus, non in commotione Dominus, non in igne Dominus,» sed in sibilo aurae tenuis.

AMANS BONUM. — Graece, φιλάγαθον; Vatablus, boni studiosus, ut scilicet hominem in virtute omnique bono promoveat: «charitas enim (quae est comes sapientiae et Spiritus Sancti) non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet,» I Cor. XIII. Porro φίλος in Graece, inquit Cervantius, primo, est studiosus boni; secundo, amicitiae foedere sociatus cum bono; tertio, placitus, gratus, familiaris, charus; quarto, osculans et suavians; quinto, philtro amoris ad se rapiens.

ACUTUS. — ὀξύ, quod nonnulli accipiunt pro ωκύ, id est velox, quod secutus Cantacuzenus explicat, q. d. Sapientia et Spiritus Sanctus ubique praesto est, velociter invocantibus se sistit; imo eorum orationem praevenit et praevertit, uti dixit cap. VI, 14. Perperam Glossa, Hugo et Bonaventura pro acutus legunt, actum, nectuntque praecedenti epitheto, hoc modo: «Amans bonum actum,» vel actus, uti alii legunt, in genitivo.

Dicitur Spiritus sapientiae acutus, non hebes vel obtusus, primo, quod instar acus habeat acumen intelligendi et penetrandi omnia, etiam occulta, arcana et obscura, sitque perspicacissimus. Secundo, quod intellectus apicem exacuat, faciatque de qualibet re acute disserere, atque in dicendo et disserendo aeque ac in agendo sit argutus, solers, callidus et vafer: addit Cantacuzenus, quod in rebus minimis, quae ob exiguitatem dividi nequeunt, totus perfecte ac penitus adsit. Tertio, quod instar gladii acuti resecet malum a bono, vitium a virtute, fucum a veritate, imperfectum a perfecto, amorem proprium ab amore divino, ut mentis intentionem acuat et rectificet. Quarto, quod voluntatis aciem exacuat ad bonum, quod melius est et perfectum, totis viribus ambiendum. Quinto, quod sui sapore

gustuque acuto intimos animae sensus penetret pungat et feriat: sicut acetum acore suo saporem ciborum exacuit ac palatum pungit feritque; itaque orexin et appetitum excitat, et quasi stomachum acuit, juxta illud Plinii, epist. 123: «Ut enim, si coenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus ille et oblitus stomachus his excitaretur:» tale acetum menti ingerit sapientia, cum illam de erroribus et defectibus suis, vel interius per inspirationem, vel exterius per acrem mordacemque superioris reprehensionem castigat. Talis fuit S. Joannes Baptista, et Christus Dominus; unde de eo cecinit Isaias, cap. XLIX, vers. 2: «Posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.» Sexto, acutus, id est acer, biliosus, acerbus, iracundus, indignans: sic enim ira vocatur acuta, iram autem sancti induunt, cum zelantur pro Dei honore, ut ejus offensas avertant: ira enim est cos virtutis et zeli; sic Actor. XVII, 16, dicitur: «Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem;» graece, παρωξύνετο, id est exacerbatur, inflammabatur, irritabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriam civitatem exsistentem.

QUEM NIHIL VETAT. — Graece, ἀκώλυτον, cujus prima et optima versio Vulgati interpretis est, quem nihil vetat; secunda Complutensium, Dionysii, Holcot et aliorum, qui nihil vel neminem vetat; Graecum φιλάνθρωπον proprie idem est, quod benefactivus, ita scilicet ut non tantum per se beneficiat, sed et aliis omnibus benefaciendi facultatem simul et voluntatem aspiret; adeoque quod beneficiis ejus rite utamur, id ex ipsomet, tanquam ex uberrimo fonte, hauriamus; cumque suis bonis et donis eximie aliquem auget, id eo consilio facit, ait S. Leo, serm. 40, ut illa per divitis manum in alios derivet: ut cum aquas in thesaurum sive aream congregamus, id facimus, ut inde per euripos in multorum domos derivemus. Reges, imperatores, pontifices unum aut alterum seligunt, cujus manu fiant eleemosynae: at Deus tot ei muneri praeficit, quot sua bona distribuit: quocirca veteres, teste Eusebio, lib. I De Praeparat., et Plinio lib. II, cap. VII, beneficos velut vivas Dei imagines, et simulacra divino numine imbuta, venerabantur, quin et reges vocabantur Evergetae, id est benefici, ut ait Christus, Luc. XXII, 25.

Sensus est, q. d. Sapientia divina, aeque ac Spiritus Sancti, tanta est providentia et potentia, ut nullus eam remorari, prohibere, inhibere, sistere vel impedire valeat; sed ipsa potius omnes et omnia sibi obsistentia impediat, sistat, dispellat et disjiciat: est miosis; unde S. Ambrosius legit, providens, possibilis; et Cantacuzenus: Ejus, inquit, potentiae resisti non potest, permeat corpora, animas, mentes; non impeditur cujusquam duritia aut repulsa: «Nec est qui se abscondat a calore ejus,» Psalm. XVIII, 7. Nulla est tanta malitia, quae vincat sapientiae bonitatem, ut dicitur hoc cap., vers. ult. Sic Saulus illi resistere nequivit, sed ab ea audivit: «Durum est tibi contra stimulum calcitrare,» ideoque ex Saulo factus est Paulus, Actor. IX. Nullum cor, quantumvis durum, gratiae Dei

BENEFACIENS. — Graece φιλάνθρωπον, id est benignus; Pagninus et Montanus, pronus, celer et vehens ad beneficia praestanda; bene, rite, recte, faciliter, feliciter, apte, praeclare faciens, operans, beneficiens; S. Ambrosius, manifestus, qui liberalis est in suos, eosque pariter facit liberales. «Dat omnibus affluenter, nec improperat,» Jacob. I, 5. Sic Christus «pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo,» Actor. X, 38: bonum enim est sui diffusivum, hinc Deus quia summe bonus, summe pariter se suaque etiam impiis et ingratis communicat, uti docet S. Dionysius, De Divin. nomin., in Bono. Proprium ergo Dei et divinitatis opus est, benefacere; hinc illud epist. III Joan. XI: «Qui benefacit ex Deo est;» et illud Pauli, imo Christi: «Beatius est magis dare, quam accipere,» Actor. XX, 35; et illud Nazianzeni, orat. De Cura pauperum: «Esto calamitoso deus: a nulla enim alia dote magis homo accedit ad Deum, quam beneficentia, ut docent ibid. Nazianzenus et S. Leo, serm. 40.

Deus enim est immensus beneficentiae sol, radios bonitatis suae in omnes et omnia diffundens. Graecum φιλάνθρωπον proprie idem est, quod benefactivus, ita scilicet ut non tantum per se beneficiat, sed et aliis omnibus benefaciendi facultatem simul et voluntatem aspiret; adeoque quod beneficiis ejus rite utamur, id ex ipsomet, tanquam ex uberrimo fonte, hauriamus; cumque suis bonis et donis eximie aliquem auget, id eo consilio facit, ait S. Leo, serm. 40, ut illa per divitis manum in alios derivet: ut cum aquas in thesaurum sive aream congregamus, id facimus, ut inde per euripos in multorum domos derivemus. Reges, imperatores, pontifices unum aut alterum seligunt, cujus manu fiant eleemosynae: at Deus tot ei muneri praeficit, quot sua bona distribuit: quocirca veteres, teste Eusebio, lib. I De Praeparat., et Plinio Lib. II, cap. VII, beneficos velut vivas Dei imagines, et simulacra divino numine imbuta, venerabantur, quin et reges vocabantur Evergetae, id est benefici, ut ait Christus, Luc. XXII, 25.


23. HUMANE, KIND, STABLE, SURE, SECURE, HAVING ALL POWER, FORESEEING ALL THINGS, AND COMPREHENDING ALL SPIRITS: INTELLIGIBLE, PURE, SUBTLE.

HUMANUS, BENIGNUS. — Graece est una vox φιλάνθρωπον, id est hominum amator; unde φιλανθρωπία a Paulo, Tit. cap. III, 4, vocatur insignis ille Christi amor in homines, quo se eorum causa hominem fecit, id est hominum cognatum et fra-

trem. Humanus ergo idem est, quod amans homines, ita ut totus eorum saluti incumbat. Sapientia enim divina hominis causa totum mundum creavit, angelos illi custodes dedit; quin et Verbum in carnem, ac Spiritum Sanctum in apostolos caeterosque fideles misit, ac innumera eis dona contulit, et in dies confert. Hinc Philippus Solitarius, lib. III Dioptra, cap. III et V, notat Deum nusquam dici φιλάγγελον, sicut dicitur φιλάνθρωπος: nam «nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae,» ait Apostolus, Hebr. II, 16. Quocirca S. Chrysostomus Deum magis amasse homines, quam angelos docet, hom. 21 in Gen., imo magis in dies amat, praesertim cum seipsum in Eucharistia hominibus in epulum proponit: ibi enim «divini sui erga homines amoris thesauros in homines effundit,» ut ait Tridentinum, sess. XIII; imo S. Joannes, cap. XIII: «Cum dilexisset suos, inquit, qui erant in mundo, in finem (tum vitae, tum amoris, id est extremo amore) dilexit eos.»

STABILIS. — Tum quia spiritus sapientiae, aeque ac Spiritus Sanctus, idem semper est, sibique constat, et est immutabilis; tum quia fidelis est, et quae promisit infallibiliter praestat; tum quia animas, quas inhabitat, facit in bonis propositis et operibus stabiles, constantes et perseverantes, ut in iis confirmentur, sintque sanctitae et sanctae.

CERTUS. — Graece, ἀσφαλής, id est firmus, munitus, tutus ab omni hoste, adversitate, periculo, ideoque securus, ut sequitur. S. Ambrosius vertit, integer; S. Bonaventura, constans in bono. «Certus» ergo hic aliud significat, quam paulo ante: ibi enim graece est σαφής, id est manifestus, perspicuus, evidens; hic vero est ἀσφαλής, id est tutus, cautus, carens periculo, integer, bene munitus et custoditus, certus se nihil detrimenti passurum; item minime titubans fallente pedis vestigio, haud periculosus, qui titubare aut falli nescit, qui frustrari vel frustrare nequit; sed firmus certusque est in omnibus, cui te tuaque omnia indubitanter credere possis; cum homines etiam sapientes et potentes saepe titubent, vacillent, lapsent, cespitent. Gentiles Neptuno maris deo cognomen dedere Asphalii, id est tuti et securi, ob navium in portubus tutam a tempestatibus fidamque stationem, eique juxta portum templum erexere, teste Pausania, lib. III et VII. Verum hoc Asphalii cognomen, non nisi Sapientiae Dei et Spiritui Sancto competit.

SECURUS. — Graece, ἀμέριμνον, id est sine cura; S. Ambrosius, sine sollicitudine, tranquillus, quietus, eo quod tutus sit et bene munitus, uti praecessit, ac suo securos, tranquillos ac laetos praestet: nam «secura mens, quasi juge convivium,» Prov. XV, 15. Sancti ergo in quibusvis periculis, tentationibus et tribulationibus secure dormiunt in providentia et cura Spiritus Sancti, sicut infans dormit in sinu matris, juxta illud S. Petri, I epist. cap. V, 7: «Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.» Hinc «justus» Spiritu Sancto rectus et protectus, «quasi leo confidens» in quibusvis terriculamentis «absque terrore erit,» Prov. XXVIII, 1: nec timet, sed gaudet vitam praesentem perdere, ut beatam et aeternam mercetur, Matth. X, 28: vide Isaiam, cap. IV, vers. 6, et cap. XXXII, vers. 18, et cap. XLVIII, vers. 22.

OMNEM HABENS VIRTUTEM. — Graece, παντοδύναμον, id est omnipotens, vel qui omnia potest, uti legit S. Ambrosius; vel omnipotentia praeditus, uti vertit idem S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, q. d. Sapientia Dei omnia potest, adeoque suos facit quasi omnipotentes, juxta illud Pauli: «Omnia possum in eo, qui me confortat,» Philip. IV, 13; quia «si Deus pro nobis, quis contra nos?» Rom. VIII, 31. Sapientia enim Dei et Spiritus Sanctus potest omnia creare, aeque ac gubernare, tam quae naturae sunt, quam quae gratiae; tam quae artis sunt, quam quae virtutis; tam quae juris, potestatis et dominii sunt, quam quae medicinae et sanitatis: omnibus enim morbis tam corporis, quam animi saluberrima et efficacissima exhibet pharmaca. Denique potest armare validissimos exercitus angelorum, hominum, animalium et creaturarum omnium contra impios hostes suos, uti dixit in fine cap. V. Unde apostolos induit virtute ex alto, Luc. XXIV, 49, ut omnes principes, populos, philosophos, omnes mundi delicias aeque ac terrores, omnia tormentorum et martyriorum supplicia forti animo adirent et superarent.

Hanc sapientiae divinae vim veteres mythologi et hieroglyphici repraesentarunt per hastam Palladis. Audi Pierium, Hierogl. 42, cap. XIX. Quod Palladem armatam ubique conspiciamus, indicat arma parum proficere, nisi quae per sapientiam administrantur: nam stulto praecipitique ingenio imperatores quot et quantas, et sibi et reipublicae calamitates attraxerint, ut alia dissimulem, clades illae insignes ad Trebiam, ad Trasimenum, ad Cannas acceptae facile ostenderunt. Porro autem hasta in manu Palladis, ingenii vim atque promptitudinem ostendit; unde apud Martianum legas:

The spear too, vibrating, displays its penetrating keenness.

Hoc est quod canit Psaltes, Psal. XXXII, 6: «Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum,» ubi per spiritum S. Basilius et Cyrillus intelligunt Spiritum Sanctum.

OMNIA PROSPICIENS. — Vatablus, omnia prospiciens; graece πανεπίσκοπον, id est qui omnia spectat, vel speculator est omnium, uti locis citatis legit S. Ambrosius; vel lustrans omnia, uti legit S. Gregorius; vel ad verbum omnium episcopus, id est inspector, q. d. Dei sapientia et providentia, aeque ac Spiritus Sanctus agit totius mundi episcopum: nam instar episcopi ex altissima aeternitatis suae specula omnia inspicit et circumspicit, etiam secreta cordium omnia scrutatur, et visitat, utrum suo munere rite fungantur. Rur-

sum omnibus prospicit et providet de rebus necessariis et utilibus: ita Cantacuzenus. Denique singulis inspirat curam et providentiam futurorum, ut quisque suae saluti et futurae felicitati prospiciat: nam «circumspicimus praesentia, prospicimus futura,» ut ait Donatus. Idem ergo faciat episcopus in sua dioecesi, rex in suo regno, dux in suo ducatu, magistratus in sua civitate, paterfamilias in sua domo, ac fidelis quisque in sua anima: sic quisque in suo officio et gradu imitabitur Dei sapientiam. Unde S. Augustinus, tract. 31 in Joannem, fidelem quemque, etiam laicum alloquens: «Cum ergo, inquit, auditis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus erit, nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare; etiam vos pro modulo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus, quibus potueritis, praedicando, ut unusquisque, etiam paterfamilias, hoc nomine agnoscat, paternum affectum suae familiae se debere pro Christo; et pro vita aeterna suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat, impendat benevolentiam, exerceat disciplinam; ita in domo sua ecclesiasticum, et quodammodo episcopale implebit officium ministrans Christo, ut in aeternum sit cum ipso.»

Huc alludens Ecclesia Sabbato post Pentecosten, ita orat et obsecrat: «Spiritum Sanctum, Domine, quaesumus, benignus infunde, cujus et sapientia conditi sumus, et providentia gubernamur.» Nam, ut ait S. Chrysostomus, serm. 1 De Spiritu Sancto: «Ipse est spiritalis mentium nostrarum sol, interni nostri hominis lumen, lucifer in pectoris oculo.»


ET QUI CAPIAT OMNES SPIRITUS: INTELLIGIBILIS, MUNDUS, SUBTILIS: — ita Romana; verum Graeca haec omnia legunt in genitivo, qui latine vertitur per accusativum, referuntque ad unum idemque spiritus sapientiae officium: sic enim habent, «Et qui omnes capiat spiritus intelligibiles (Vatablus, rationales), mundos, subtilissimos;» itaque legit Nazianzenus, orat. 37, cum ait, «per omnes spiritus penetrans, intellectiles, puros, tenuissimos (hoc est per angelicas, ut opinor, copias) quemadmodum et per propheticos et apostolicos;» et S. Ambrosius: «et per omnia, ait, penetrans spirituum intelligibilium»: sic quoque legunt nonnulla Biblia Latina, ac S. Bonaventura, Rabanus, Vatablus, Clarius, Jansenius, ac Cantacuzenus, qui per tria ultima spirituum epitheta, censent denotari tres angelorum hierarchias, quibus dominatur Spiritus Sanctus, q. d. Spiritus Sanctus capit, id est perficit (ideoque in eis degit et residet) spiritus intelligibiles, id est angelos perfectissima intelligentia praeditos, quales sunt omnes primae hierarchiae, puta cherubim, seraphim et throni; item omnes spiritus mundos, id est omnes angelos secundae hierarchiae, puta dominationes, principatus et potes-

tates, qui ob puritatem affectuum liberi sunt ab omni animi passione et perturbatione, ideoque idonei ad regendum et imperandum; denique Spiritus Sanctus capit omnes spiritus subtilissimos, id est omnes angelos tertiae hierarchiae, quales sunt virtutes, archangeli et angeli, qui quia sunt spiritus subtilissimi, hinc nobis sunt invisibiles. Favet huic lectioni, quod ipse spiritus sapientiae paulo ante vocatus sit νοερός, id est intelligens, item incoinquinatus, id est mundus, denique subtilis. Ergo id non videtur repetendum hoc loco, sed legendum in plurali, intelligibiles, mundos, subtiles, ac referendum ad spiritus creatos, quales sunt angeli. Verum pleraque exemplaria latina constanter legant in nominativo, intelligibilis, mundus, subtilis, itaque legit Editio a Romanis correcta: concludens enim Sapiens repetit et inculcat tria praecipua sapientiae divinae et Spiritus Sancti epitheta, quae causa sunt, cur ipse capiat omnes spiritus. Facilis est lapsus ex ε in ω, ut pro νοερόν scriptum sit νοερών; pro καθαρόν, καθαρών; pro λεπτοτατόν, λεπτοτάτων, hoc est, pro intelligibilis scriptum sit, intelligibiles; pro mundus, mundos; pro subtilis, subtiles.

Sensus ergo est, q. d. Spiritus sapientiae, aeque ac Spiritus Sanctus capit, id est intime permeat, penetrat, occupat, continet et complectitur omnes spiritus, tum hominum, tum angelorum, eo quod ipse summe sit intelligens, mundus et subtilis, imo sit ipsa increata immensaque intelligentia, munditia (sive puritas) et subtilitas, ideoque omnis omnium spirituum creatorum, puta hominum et angelorum intelligentia, munditia et subtilitas ab eo ceu perenni fonte dimanat et profluit, uti paulo ante dixi. Hosce ergo omnes ipse in se capit et continet, primo, quia omnes eorum dotes et perfectiones, non tantum eminenter, sed et formaliter in se continet; verum infinities plenius et perfectius, quam sint in hominibus et angelis, utpote creaturis suis, quas ipse ut Creator in infinitum superat et transcendit. Secundo, quia omnes eorum secretissimas cogitationes, volitiones, intentiones scrutatur et pervidet. Tertio, quia omnes purgat, illuminat et perficit, intellectum eorum sua luce illustrando, et voluntatem amore inflammando; itaque illas caeterasque animae potentias agit et impellit ad omne bonum. Denique ipse dat omnibus essentiam et proprietates, imo quidquid habent, sive id sit naturale, sive supernaturale. Insuper eis communicat vim penetrandi et capiendi spiritus quoslibet, indendo eis donum discretionis spirituum, per quod secretas cordium intentiones perspiciant et discernant. Porro Spiritus hic dicitur intelligibilis, graece νοερόν, id est summa intelligendi praeditus, omniaque intelligens, et a nobis intelligi faciens. Mundus, quia omnis non tantum peccatis et labis, sed et materiae est expers, purissimusque est spiritus, ita S. Bonaventura; item quia omnes hominum sordes, vi-

eum, » tamen singulos et omnes capit, id est sapientia et scelera expurgat et mundat per gratiam; tenet, occupat et comprehendit spiritus sapientiæ Dei, ipseque Spiritus Sanctus.


24. OMNIBUS ENIM MOBILIBUS MOBILIOR EST SAPIENTIA : ATTINGIT AUTEM UBIQUE PROPTER SUAM MUNDITIAM. — Græce, πάσης γάρ κινήσεως κινητικώτερον σοφία, id est omni motu magis motivum quid est sapientia, q. d. Sapientia vi et celeritate motus sui vincit omnem motum, quantumvis celerem et violentum; sapientia in movendo et operando efficacior et velocior est quovis motu et actione, ac quovis movente et agente. Unde S. Fulgentius in Resp. 6 ad Arianos legit, omnium mobilitantium mobilior est sapientia; et S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litt. cap. XII, motus ejus (sapientiæ) agilior et celerior est omnibus motibus, etiam angelorum et cælorum, adeoque motu primi mobilis : conjunctio causalis enim dat causam, cur spiritus sapientiæ permeet ac penetret spiritus hominum et angelorum, quantumvis puros et subtiles, quia videlicet celerrime, imo in instanti pervadit omnia, non minus quam spiritus (ventus vel aer) subtilissimus et tenuissimus penetrat intima quæque domus, et sol sua luce abdita quæque ingreditur et illustrat : nam a sapientia habent quod intelligant et sapiant. Ita hunc locum explicat S. Gregorius Nazianzenus, orat. 37, quæ est 5 De Theolog. : « Per omnes, inquit, spiritus penetrans, intelligentes, puros, tenuissimos (hoc est per angelicas, ut opinor, virtutes), quemadmodum et per propheticos et apostolicos, eodem temporis momento, nec tamen in iisdem locis (alii enim eorum alibi fusi ac sparsi erant); quod quidem perspicue ostendit, cum nullius loci circumscriptione coerceri, »

Nota, græce est, διὰ πάντων χωρεῖν πνευμάτων, quod prime Noster vertit, qui capiat omnes spiritus; Syrus, et omnes spiritus tenet; Arabicus, pertransiens per spiritus castos; secundo, S. Ambrosius, per omnia penetrans spirituum; tertio, Vatablus, omnesque spiritus penetrans; quarto, Pagninus et Montanus, ad omnes capax spiritus; quinto, Jansenius, per omnes procedens spiritus; sexto, Lorinus, per omnes penetrans spiritus; septimo, octavo nono et decimo Cantacuzenus, per omnes pervadit spiritus, perficit et peragit, quos omnes infinitis partibus superat; undecimo, alii vertunt, continens omnes spiritus, sicut locus continet locatum; duodecimo, comprehendens, perspiciens et intelligens omnes spiritus, vel passive comprehensus, perspectus, intellectus ab omnibus spiritibus; decimo tertio, uniens omnes spiritus; decimo quarto, proficiscens per omnes spiritus : hæc omnia enim significat χωρεῖν. Igitur spiritus sapientiæ Dei, ac Spiritus Sanctus omnes spiritus, etiamsi sapientissimi sint et astutissimi, comprehendit in astutia sua, eorum excellentias in se continet, eos sua manu ut sapientia, sic et potentia tenet, omnia illorum penetrans et pervadens, imo et perficiens et uniens; et novem hierarchicos ordines ad unius curiæ cœlestis concentum redigens, eos subjectos tenens; et quamvis velut in phalanges et exercitus distributi sint militiæ cœlestis, Luc. II, et eorum quilibet æquivaleat integro exercitui, juxta illud Psalm. XXXIII: « Immittet (hebraice, Tann chone, id est castrametabitur) angelus Domini in circuitu timentium

Proprie, ut dixi vers. 21 et 22, hæc omnia epitheta competunt sapientiæ divinæ, quæ divinitatis est attributum commune toti SS. Trinitati, quæque Deo est quasi idea, ars et artifex omnium agendorum, tam in naturalibus, quam in moralibus et supernaturalibus; unde concludens subdit : « Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia. » Eadem tamen recte tribuuntur Filio, qui est Sapientia Patris genita, ut docent S. Ambrosius, S. Augustinus, S. Nazianzenus, Chrysostomus, Basilius et alii; ac Spiritui Sancto, qui essentialiter non differt, imo idem est cum sapientia divina, aiunt Cantacuzenus et Hugo: Spiritus Sanctus enim proprie est « Spiritus intelligentiæ, sanctus, » ut dixit vers. 22.

Denique nonnulli per spiritus accipiunt dona Spiritus Sancti : hæc enim, ut sua, Spiritus Sanctus in se continet, a se electis et dilectis prout vult dispertit et communicat. Cum ergo deitas, uti docet S. Cyrillus in Concilio Ephesino, omni loco, mensura, circumscriptione, magnitudine superior, a nullo capi comprehendique possit, imo omnia capiat et comprehendat, id attributum sapientiæ infert et confirmat ipsius deitatem.

Quæ verba explicans Elias Cretensis sic ait : « Quanquam enim prophetæ et apostoli dispersi essent, alii alibi, nec in eisdem locis degerent, tamen eodem temporis momento Spiritus Sanctus omnibus aderat, in aliis prophetiæ munus efficiens, in aliis infinitas rerum divinarum indicationes. Cito hic Nazianzenum ex versione Billii: ne mireris, lector, verba hic Nazianzeni diversa ab illis, quæ ex alia versione citavi initio versus præcedentis.

Objicit S. Thomas, I part. Quæst. IX, art. 1, ad 2: Sapientia prima et increata est ipse Deus; Deus autem est immutabilis, et immobilis; quomodo ergo sapientia hic dicitur « mobilior omnibus mobilibus? » Respondet, « quod sapientia dicitur mobilis esse similitudinarie, secundum quod suam similitudinem diffundit usque ad ultima rerum : nihil enim esse potest quod non procedat a divina sapientia per quamdam imitationem, sicut a primo principio effectivo et formali, prout etiam artificiata procedunt a sapientia artificis. Sic igitur in quantum similitudo divinæ sapientiæ gradatim procedit a supremis, quæ magis participant de ejus similitudine, usque ad infima rerum, quæ minus participant, dicitur esse quidam processus et motus divinæ sapientiæ in res?

and equally will purge and cleanse diseases, miseries, and death through glory, so Hugo says; finally, pure, because He Himself is the most pure and most splendid light. Subtle, for the reason recounted above.

sicut si dicamus solem procedere usque ad terram, in quantum radius luminis ejus usque ad terram pertingit; et hoc modo exponit Dionysius Cel. hierarch. cap. 1, dicens, quod omnis processus divinæ manifestationis venit ad nos Patre luminum moto. »

Moraliter, sapientia Dei ac Spiritus Sanctus suos, quos possident, faciunt mobiles, agiles et celeres ad omne bonum, juxta illud Psalm. CIII, 4, et Hebr. I, 7: « Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos sicut flammam ignis; » et illud Cantic. II, 8: « Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles : » sic B. Virgo, plena Verbo et Spiritu Sancto, « abiit in montana cum festinatione, » Luc. I, 39: sic Magdalena, Petrus et Joannes cucurrerunt ad sepulcrum, Joan. XX, 4: sic Abraham cum Sara et famulo cucurrit ad excipiendos hospites, Gen. XVIII, 2: nam « nullus piger est in domo sapientis, » ait S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. V.


ATTINGIT AUTEM UBIQUE PROPTER SUAM MUNDITIAM: — Græca addunt καὶ χωρεῖ διὰ πάντων, id est penetrat et pervadit omnia: ita Vatablus, quia sapienter omnia efficit, disponit, conservat, ordinat, alit, fovet, vivificat, gubernat: hi enim sunt actus providentiæ, quæ est pars sapientiæ Dei; vel, ut Pagninus et Arias, capax est per omnia, vel capit omnia, quasi locus et fundus rerum omnium: vide dicta in fine vers. 23. Munditiam, cum S. Bonaventura intelligas primo abstractionem ab omni materiæ fæce; secundo, cum Lyrano, Rikelio, Holcot, separationem ab omni defectu atque permixtione indigna actu illo puro; tertio, munditiam cum Carensi capias pro luce scientiæ; quarto, cum Lorino, pro simplicitate naturæ purissimæ instar lucis, in qua nullæ tenebræ, I Joan. I, 5.

Causa ergo cur sapientia omnibus mobilibus sit mobilior, omniaque attingat et penetret, est ejus omnimoda munditia et puritas: hæc enim parit subtilitatem summam, quæ omnia penetrat et pervadit, sicut vapor (hoc enim exemplum subdit Sapiens) sua subtilitate penetrat aquam, terram, aerem et cœlum; idem facit ventus; et sicut anima, quia subtilis, insinuat se in omnia corporis membra, ac angelus, quia spiritualis, omnia corpora pervadit. Denique sicut sol, inquit a Castro, cum in cœlo sit, progredi dicitur usque ad terram, quousque ad illam ejus radii perveniant, et luce sua omnia permeat, etiam loca sordida, nec tantillum maculatur: ita quatenus divinæ sapientiæ similitudo gradatim progreditur per effecta a supremis ad infima, dicitur moveri et omnia pervadere, nec tamen in aliquo a rebus sordidis, in quibus ipsa quoque relucet, inquinatur propter suam puritatem. Quod perspicuum fit in peccatis permittendis, e quibus quam sapienter multa eruat bona, multa hominibus commoda, et Deo multam pariat gloriam divina sapientia, certius est, quam ut a me oporteat explicari.

Dei enim sapientia, quæ non est aliud quam ipse Deus, nihil habet materiæ, nihil fæcis, nihil mixtionis, nihil potentiæ, ut habent angeli, sed est actus purissimus, ideoque nullis locis, vel limitibus terminatur, sed omnia subit, et per omnia sese expandit. Unde Damascenus, lib. I De Fid. cap. VIII, docet Dei essentiam cuncta implere, continere, complecti, præhabere, pervadere sine illius sordis vel labis contagione; imo omni loco et substantia, quam implet, esse longe sublimiorem et celsiorem, ideoque ab omnibus esse semotam, secretam et separatam. Hinc Holcot elicit Deum in omni creatura posse adorari, cum in ea realiter exsistat, eamque contineat et conservet, velut ejus anima et spiritus; at ob periculum vel suspicionem idololatriæ id non expedire, quare Deum tantum adorandum esse iis in rebus, quæ vel a Deo, vel ab Ecclesia ex instituto proponuntur ad hoc, ut in iis adoretur: vide Bellarminum, lib. I et II De Cult. sanctor. et Gabrielem Vasquez, lib. II De Ador., disp. 1.


25. VAPOR EST ENIM VIRTUTIS DEI, ET EMANATIO QUÆDAM EST CLARITATIS OMNIPOTENTIS DEI SINCERA: ET IDEO NIHIL INQUINATUM (S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XIX, vertit, maculosum) IN EAM INCURRIT. — Pro vapor Syrus vertit, exhalatio; Arabicus, facies. Probat quod sapientia sit munda, omniaque penetret per munditiam, id est mundissimam subtilitatem, ex eo quod ipsa sit quasi vapor virtutis Dei, et emanatio claritatis Dei, qua occasione simul demonstrat sapientiæ originem, quod scilicet origo ejus sit Deus; æque ac naturam, dignitatem et majestatem, quod scilicet sit divina.

Loquitur proprie, uti jam sæpius monui, de sapientia, quæ est attributum Dei et deitatis, ideoque communis est tribus personis SS. Trinitatis; hæc ergo est vapor, id est similis vapori, instar vaporis, virtutis, græce, δυνάμεως, id est potentiæ Dei, quem scilicet potentia Dei ex se quasi exhalat et exspirat, quasi vigorem suum, ait Origenes, I Periarchon, cap. II, et ex eo S. Augustinus, vel quisquis est auctor, lib. I De Incarn. Verbi, cap. XIII, qui proinde ibid. pro vapor vertit, vigor: talis enim est vapor Dei, nimirum vigorosus et efficax, cum vapor creaturæ nihil sit, nisi fumus evanescens; unde Eccle. I, 1, pro vanitas vanitatum, et omnia vanitas, Aquila vertit, vapor vaporum, et omnia vapor. Sapientia ergo proprie non est vapor exhalans ex Deo, cum in Deo nullus sit vapor, nulla exhalatio, nullum accidens, sed omnia sint unum idemque cum Deo Deique essentia; vocatur tamen vapor anthropopathos nostro modo concipiendi, quo concipimus res divinas ex analogia rerum, quas videmus in creaturis; unde sicut in homine sapientia est qualitas et accidens, quod oritur ex anima accedente doctrina et studio, sic concipimus pariter in Deo deitatem esse quasi substantiam; sapientiam vero esse quasi qualitatem et proprietatem ex deitate manantem, et quasi evaporatam

exhalatamque. Vapor autem notat, primo, sapientiam ejusdem cum Deo esse substantiæ, vapor enim ejusdem naturæ est cum re, e qua evaporatur, ut docet Aristoteles, sect. XIII Probl., et De Sensu et sensili, cap. II; secundo, eamdem a Deo oriri sine commixtione corporum, sine fæce et labe, esseque plane puram et mundam, sic enim oritur vapor e corpore; tertio, eamdem esse mobilem, subtilem et sublimem: talis enim est vapor, qui proinde a terra sursum in cœlum ascendit; quarto, eamdem esse vividam et vigorosam, ac in se habere quidquid est præstans in Deo: sic enim vapor præsertim ex rebus odoratis vel distillatis (quocirca, Eccli. XXIV, 20, sapientia se comparat vapori et odori balsami, cinnamomi, ac libani, id est thuris) totum earum succum haurit et imbibit; unde mire redolet, estque fragrantissimus. Hinc ait, quod sapientia sit « vapor potentiæ Dei, » q. d. Sapientia totam omnipotentiæ divinæ vim, ex qua quasi exhalat, haurit et imbibit. Sensus ergo est, vapor est virtutis Dei, etc., q. d. Sapientia est quiddam subtile et odoratum, quod a Deo efflatur, hominemque divino quodam vapore et odore recreat, ut oleat Deum, ejusque vita et sermo spirent quid divinum.

First, therefore, the wisdom of God in itself is, as it were, a vapor. So St. Augustine in the passage already cited, and Origen, Book I Periarchon, chapter 2.

Secundo, eadem est quasi vapor, quatenus a Deo, Deique potentia et potenti operatione in creaturas emanat et exhalat: probat enim id, quod dixit, sapientiam omnem habere virtutem, omniaque attingere et pervadere, q. d. ait noster a Castro: Sicut ex aquarum exspiratione, ut ait Cicero, lib. II De Nat. deorum, solis calore oritur vapor, sive tenuis quædam exhalatio, quæ deinde in terram defluens illam fœcundat: ita ex omnipotentia Dei operante in rebus omnibus, easque producente, statim subtilissima ac purissima prodit sapientia, quæ res omnes Dei potentia factas distinguit, ornat et pulchras facit, intelligenti cognoscendas, et miris modis fœcundas. Supponit igitur potentiam Dei omnia operantis sapientia, ut rem speciosam species, et ut dispositio orationis inventionem, et ut orbis invisi conditionem ipse ornatus ejus, ac dispositio et distinctio, et ut ex proportione partium corporis et mundi prodit pulchritudo et species, ita ex operibus Dei omnipotentiæ prodit sapientiæ ejus pulchritudo, instar vaporis cujusdam. Idipsum a Salomone didicit Plato, qui sapientiam censuit esse vaporem, sive calorem et ignem cœlestem ac divinum; unde in Protagora fingit Prometheum virum prudentissimum (ἀπὸ τῆς προμηθείας, id est a providentia, nuncupatum) ignem e cœlo furatum, quo homines in terra informes ex luto factos fictosque calefaceret, animaret, vivificaret, ut jam exsistentes, imo divinæ consortes naturæ effecti, vitam sapienter, id est juste sancteque, traducerent: ignis enim hic est sapientia. Addit deinde

Jovem e cœlo Mercurium in terram misisse, ut hominibus inderet pudorem et justitiam, utpote quæ sint civitatum ornamenta et vincula, ac injurias arceant, et amicitias concilient. Et Plutarchus, lib. De Iside, negat homines vel majus munus accipere posse, vel Deum majus dare, quam veritatem: hanc enim propriam esse Deo, reliqua, velut non sibi propria et peculiaria, Deum hominibus elargiri; insuper nec argentum et aurum Deo beatitudinem, nec tonitru et fulmen vim afferre, sed utrumque ei tribuere scientiam et prudentiam.

Tertio, Patres per sapientiam accipiunt genitam, puta Filium, huic enim competunt analogiæ vaporis jam dictæ; unde Dionysius: Sicut, ait, vapor elevatur ab aqua virtute solis, sic ab omnipotente Patre procedit Filius: audi Eusebium, lib. IV De Demonstr. cap. III: « Unius ergo Patris unum esse filium oportet: nam si fragrantiæ genus unum ex aliqua subjecta re proficiscatur, unum quoque et eumdem qui in omnes diffundatur, suavem odorem, non diversos et plures fateri par est. Cum igitur primum illud solumque bonum, qui est omnium regnator Deus, divinam vitalemque fragrantiam, quæ animo et cogitatione duntaxat apprehendi potest, produxit, unam hanc fas est intelligere, plures nefas. Quid enim esse potest, quod quidem ab hac diversum sit, quæ in omnibus Patri similis est, quod non submissius sit ac deterius? quod neutiquam nobis in Filii theologia introducendum. Vapor enim est virtutis Dei, ac defluentia mera gloriæ omnipotentis: nam ex beneolenti corpore, verbi gratia ex unguento aliquo, aut etiam ex floribus atque odoramentis, quæ de terra nascuntur, beneolens quidam flatus præter illud primum subjectum corpus, in omne quod extrinsecus ambit, profunditur; ac dum latius refunditur, ipsum quoque aerem complet. Non sane privatione aliqua, aut diminutione, aut sectione, aut divisione ejus, quod primum subjectum est, corporis; sed illo manente in propria sede, et eamdem penes se conservante naturam, fragrantiamque illam procreante, nihilo deterius priore, ipsum quoque quod creatur beneolens et fragrans genus (hoc est generatio, seu genitum et filius, juxta illud Actor. XVII, 28: Ipsius enim et genus sumus; genus ergo cum simus Dei, etc.) cum propriam habeat sedem atque naturam, hac ipsa, quam maxime fieri potest, id quod simillimum sit naturæ procreantis, imitatur. »

Hinc rursum per vaporem accipias helitum qui ex ore afflatur; unde Nannius vertit, siquidem a divina virtute afflatur, juxta id, quod de se ait Sapientia, Eccli. XXIV: « Ego ex ore altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. » Filius enim est verbum illud bonum, quod ore suo eructavit Pater æternus. Denique subtiliter Origenes, I Periarch. cap. II, et ex eo S. Augustinus, vel potius S. Augustini assectator vel affectator,

lib. I De Incarnat. Verbi, cap. XIII, hæc omnia exponens de Sapientia genita, id est Filio, sic disserit: « Ait autem sapientiam vaporem esse non gloriæ omnipotentis, neque æternæ lucis, neque inoperationis Patris, nec bonitatis ejus: neque enim conveniens erat alicui horum ascribi vaporem; sed cum omni proprietate ait virtutis Dei vaporem esse sapientiam. Intelligenda est ergo virtus Dei, qua viget, qua omnia visibilia et invisibilia, vel instituit, vel continet, vel gubernat, quia ad omnia sufficiens est, quorum providentiam gerit, quia velut unita omnibus adest. Hujus ergo totius virtutis tantæ et tam immensæ vapor, et, ut ita dixerim, vigor ipse in propria subsistentia effectus, quamvis ex ipsa virtute, velut voluntas ex mente procedat; tamen et ipsa voluntas Dei nihilominus Dei virtus efficitur. Efficitur ergo virtus altera in sua proprietate subsistens, ut ait sermo Scripturæ: Vapor quidem primæ et ingenitæ virtutis Dei. » Addit deinde Filium esse coæternum Patri, sicut vapor coævus est rei natura sua evaporanti, atque concludit: « Secundum Apostolum vero dicentem I Corinth. I, 18, quia Christus Dei virtus est, jam non solum vapor virtutis Dei, sed virtus ex virtute dicenda est. »

Mystice et participative, hæc adaptes B. Virgini, quæ vapor est charitatis, et candor puritatis divinæ; unde S. Ildefonsus, orat. I De Assumpt.: « Unde, quæso, ait, vos filii imitamini signaculum fidei vestræ, Mariam, quam velut ignis ferrum, Spiritus Sanctus totam decoxit, incanduit et ignivit, ita ut in ea Spiritus Sancti flamma tantum videatur, nec sentiatur, nisi tantum ignis amoris Dei. » Et S. Bernardus, serm. in illud: Signum magnum: « Longe, inquit, aliter Maria meruit non velut summatim tangi, sed operiri magis undique, et tanquam ipso igne concludi (scilicet igne amoris Dei: de hoc enim sermo est); candidissimus sane et calidissimus hujus mulieris amictus, cujus omnia tam excellenter irradiata noscuntur, ut nihil in eo non dico tenebro sum, vel minus lucidum, sed ne tepidum quidem, aut non ferventissimum liceat suspicari; » idem serm. De Laud. Virg.: « In circuitu ejus, ait, acies validas spiritualium virtutum suo se invicem ordine tuentium (siquidem ordinatione tua perseverat dies), sed et innumerabilium beatorum spirituum militiam, ad ministerium tantæ principis delegatam fuisse, nullatenus ambigimus; utpote qui custodirent lectulum Salomonis gratissimum, ac providerent ne præparatum æterno regi hospitium alienus hospes invaderet. » S. Bernardo succinit S. Anselmus in lib. De Excel. Virg. cap. III: « Nulli, inquit, dubium, castissimum corpus et sanctissimam animam funditus ab omni fuisse macula peccati jugi angelorum custodia protectam, utpote aulam quam suus et omnium creator Deus corporaliter inhabitaturus erat, et ex qua hominem in suæ personæ unitatem ineffabili fuerat operatione suscepturus. »


ET EMANATIO QUÆDAM EST OMNIPOTENTIS CLARITATIS DEI SINCERA. — Græce ἀπόρροια τῆς τοῦ παντοκράτορος δόξης εἰλικρινής, id est limpidus Omnipotentis gloriæ rivus, ita Nannius: ἀπόρροια enim est fluxus, effluentia, defluvium, flumen, rivus, qui ex fonte vel scaturigine manat, scaturit et defluit: ἀπορρέω enim est fluo, defluo, profluo. Vatablus, sincere promanat a majestate Omnipotentis; S. Anselmus, tract. De Spirit. Sancto, legit emanatio Omnipotentis gloriæ; Noster pro gloria hic et alibi vertit, claritatem: utraque enim significat claram et gloriosam majestatem Dei; unde Arabicus vertit, et gloria continens omnia; Syrus, et stabilitas, vel firmitas in gloria ejus. Comparavit sapientiam vapori a re vapida exhalanti, nunc comparat eam rivo, vel flumini ex fonte mananti et profluenti. Idem facit Eccli. XXIV, 33, ubi sapientiam comparat quatuor fluminibus paradisi, scilicet Tigri, Euphrati, Phison et Geon; et vers. 40 ait: « Ego sapientia effudi flumina: ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dieryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum: et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. Quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum: penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes: et illuminabo omnes sperantes in Domino. »

Porro quod sapientia manet et profluat ex Deo sicut aqua limpida e fonte, notat primo, sapientiæ identitatem in substantia cum Deo: aqua enim manans ex fonte ejusdem substantiæ est cum aqua ipsius fontis; rursum secundo, sapientiæ puritatem, quid enim purius et limpidius aqua, quæ omne impurum abluit; tertio, to emanatio Omnipotentis Dei significat sapientiam esse omnipotentem æque ac Deum: audi ex Origene, I Periarch. cap. II, S. Augustinum, De Incarn. Verbi, cap. XIII, qui per sapientiam accipit Filium: « Sed quoniam gloriam dixit esse Omnipotentis, cujus gloriæ aporrhœa dicitur, id est sapientia, hoc intelligi datur, quod etiam in omnipotentia gloriæ societatem habent sapientiæ, per quam Deus Omnipotens dicitur. Per sapientiam, quæ est Christus, tenet Deus omnium potentatum, non solum dominantis auctoritatem, verum etiam subjectorum spontaneum famulatum; » et post nonnulla: « Deus Pater omnipotens est, eo quod potentatum omnium teneat, id est, cœli et terræ, maris et omnium quæ in eis sunt. Horum autem potentatum gerit per Verbum suum, quia in nomine Jesu omne genu flectitur cœlestium, terrestrium et infernorum; et si omne genu flectitur Jesu; sine dubio Jesus est omnipotens, cui subjecta sunt omnia. Et ipse est, qui potentatum agit in omnibus, et per quem subjecta Patri sunt omnia: per sapientiam namque, id est, verbo et ratione,

non vi et necessitate subjecta sunt. Et ideo in eo ipse, quod obtinet omnia, gloria sua est; et hæc est omnipotentiæ purissima ac limpidissima gloria, cum ratione ac sapientia, non vi ac necessitate cuncta subjecta sunt. »

Sincera, — εἰλικρινής, id est vera, non fucata, sincera, non ficta, pura, liquida, perspicua, aperta, manifesta, et ad radios solis (qui thus dicitur) examinata, comparata et probata, q. d. Sapientia est emanatio, seu defluxus Omnipotentis gloriæ sincerus, sive purissimus: nam defluit, vel emanat sapientia, quasi rivus purissimus ex purissimo fonte gloriæ, aut majestatis Dei: quomodo enim non pura prodiret ex fonte tam puro? idcirco nihil polluti in eam cadit, propter suam puritatem, ut dictum fuerat. Origenes et Augustinus dictis locis de Filio Dei et hoc intelligunt: nam Dei Filius aporrhœa est gloriæ purissimæ ac limpidissimæ omnipotentis Dei, quia emanat omnipotens ab omnipotente, et gloriosus a glorioso, non gloria mutabili ac caduca, sed purissima ac limpidissima, quæ ex bono prodit immutabili, et quod Deo convenit natura sua. Audi S. Augustinum: « Purissima vero ac limpidissima gloria sapientiæ, satis convenienter dictum est ad dictionem ejus gloriæ, quæ non pura, nec sincera gloria dicitur: omnis enim natura, quæ convertibilis et commutabilis est, etiamsi glorificetur in operibus justitiæ, vel sapientiæ, per hoc ipsum, quod accidentem habet justitiam vel sapientiam, et quod accidit etiam discedere potest, gloria ejus sincera ac limpida dici non potest. Sapientia vero Dei, quæ est unigenitus Filius, quoniam in omnibus inconvertibilis est, et incommutabilis, et substantiale omne bonum in eo est, quod utique mutari ac converti nunquam potest, idcirco pura ac sincera gloria ejus prædicatur. »

Denique Pineda, lib. III De Reb. Salom., cap. XXVI, per sapientiam accipit theologiam Salomoni a Deo cum scientiis naturalibus inditam, ac eidem hæc omnia pulchre adaptat: « Vapor, inquit, est virtutis Dei, » q. d. Cum ipsa virtus et magnitudo potentiæ Dei non possit homini communicari et infundi, hinc ex illa magnitudine suprema efflatur quiddam tenue, quiddam subtile et odoratum, quod divinum est, et Deum olet. Eo cum perfunditur homo, id est cum theologia imbuitur, divino quodam vapore et odore recreatur. Potentiam Dei tunc si non habet homo, tamen illam olit, tamen cognoscit, tamen divinus habetur. Et item « emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera, » q. d. Limpidus est Omnipotentis gloriæ rivus, quod dictum est, tum propter id quod sequitur: « Nihil inquinatum in illam incurrit: » quod idem est ac si diceret, nihil inquinamenti in illam illabitur: crederim dictum cum allusione quadam ad Nilum, qui neque clarus limpidusve emanat, sed ex obscurissima scaturigine erumpens, neque defluit albus et illustris, sed atratus et turbidus. Hæc Pineda.


26. CANDOR EST ENIM LUCIS ÆTERNÆ, ET SPECULUM SINE MACULA DEI MAJESTATIS, ET IMAGO BONITATIS ILLIUS. — Syrus, splendor est lucis sapientia, et incorruptibile speculum gloriæ omnibus servis Dei, et forma gratiæ illius; Arabicus, quia ipsa est splendor lucis perpetuæ, et speculum operis Dei, in quo non est macula, q. d. Sapientia est radius divini numinis, quasi luminis et solis increati. Nota, pro candor græce est ἀπαύγασμα, id est splendor, fulgor, exsplendescentia; unde pro candor multi vertunt splendor: ita S. Ambrosius lib. I De Fid. cap. IV, Concilium Toletanum XI; imo ita vertit Vulgatus interpres Hebr. I, 3.

Sensus est, q. d. Sapientia est candor, id est splendor Dei et deitatis, quæ est lux æterna et increata, hoc est majestas immensa lucida et gloriosa. Sicut ergo a sole manat radius et splendor, sic a Deo et deitate manat sapientia, quæ instar radii divini resplendet. Rursum sicut purissimum, quod ex luce solis prodit, est candor seu splendor, qui omnia penetrat absque eo quod ab ulla re inquinetur aut obscuretur: ita ex luce solis intelligibilis Dei prodit purissima sapientia omnia illustrans, omnia ut splendor penetrans, atque ita elucet in omnibus, ut nihil sit quod eam coinquinet, aut obscuret. Audi S. Augustinum, lib. IV De Trin. XX: « Candor lucis æternæ quid aliud est, quam lux lucis æternæ? candor quippe lucis, quid nisi lux est, et ideo coæterna luci, de qua lux est? Maluit autem dicere, candor lucis, quam lux lucis (interpres Latinus nempe) ne obscurior putaretur ista quæ manat, quam illa de qua manat. Ac ne minor videatur lux quæ genuit, dictum est, candor est lucis: nec enim major ex minore manat. » Philo, lib. I De Monarch.: « Sicut lux a nullo illustratur, sed seipsa ostendit, sic Deus, qui nullis hominum operibus illustrari potest, divina sua essentia solus seipsum illustrat; » Thalassius ad Paulin. presb.: « Quod lux est videntibus et visis, hoc Deus est intelligentibus et intellectis; » Plato in Alcib.: « Sicut specula evidentiora sunt, quam oculi pupilla, et puriora, sic quoque Deus optima animæ nostræ parte purius quidpiam ac splendidius est; » S. Basilius in Joan. cap. V, Deum comparat soli, cujus pulchritudinem et fulgorem omnes mirantur; sed si quis penitius eum intueri velit, non tantum minus eum videbit, sed et oculorum aciem perdet, atque excæcabitur.

Loquitur proprie de sapientia essentiali, quæ est attributum Dei commune tribus personis; comitanter tamen loquitur de sapientia notionali, quæ est Verbum sive Filius, uti docent passim Patres, imo Apostolus Hebr. I, 3: Filius enim procedit a Patre, sicut splendor vel radius a sole; unde splendor, qui est ejusdem substantiæ cum luce solis, illique coævus, et ab ea inseparabilis, ac indeficiens, notat Filium esse consubstantialem et coæternum Patri, ab eoque inseparabilem, ac deficere non posse, uti docet S. Chrysostomus in epist. ad Hebræos, cap. I, vers. 3; S. Augustinus,

Sapiens hic ostendit nobilitatem sapientiæ ex ejus origine, quæ est ipse Deus, atque ex ejus summa cum Deo conjunctione; unde primo, comparavit eam vapori exhalanti e re calida; secundo, rivo mananti e fonte; tertio, hic splendori quem sol emittit: Deus Pater enim est quasi lux et sol splendorem emittens, ut docet S. Dionysius, cap. IV De Divin. nomin.; quarto, speculo sine macula; quinto, imagini. Huc alludens noster Lyricus, docte et eleganter de divina sapientia ita canit:

Diva terrarum pelagique præses, Pura sinceri soboles sereni, Mentis arcanum jubar, et coruscæ Filia lucis. Par Patri natum sine matre Numen — Candor aspecti sine nube veri, Ingeni proles, genialis almi Pectoris ardor. O sacer mundi lepor, o decoræ Fabra naturæ facies, paternæ Mentis exemplum, liquidi serenus Luminis imber,

Patris interpres, similisque voci, Nata fœcundo Genitoris ore, Vena virtutum, generosa pulchri Mater honesti. Cœlibis Patris generata partu, Cœlibis matris generanda partu, Lamen, et verum semel elocati Copia veri.

nus, tract. 20 in Joan.; Damascenus, lib. I De Fid. cap. IX, et S. Basilius, lib. II Contra Eunom., quem audi: « Totum Patrem in seipso Filius habet, ut imago genita, et splendor majestatis Dei ex tota ejus majestate resplendens; et absurdum est majestatem Dei non habere splendorem, et non una cum Deo semper fuisse. » Hinc in Symbolo Nicæno Filius vocatur lumen de lumine, Deus de Deo.

Hæc similitudo splendoris et sapientiæ per multa similis est, at non per omnia: nam splendor est accidens solis, sapientia vero est essentia Dei. Rursum, splendor est numero diversus (imo, ut aliqui volunt, etiam specie et essentia differt) a luce solis; at sapientia eadem numero est cum deitate. Ad hæc splendor solis augetur, minuitur, hebetatur et obtunditur per nubes aliaque corpora opaca; at sapientia Dei augeri, minui vel obtundi nequit, sed in eodem semper tenore perdurat. Porro Filius proprie est splendor Patris, qua Deus, participative etiam, qua homo: in humanitate enim Christi resplendet gloria deitatis, quia « in ipso (Christo, qua homo est) inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, » ut ait Apostolus Coloss. II, 9; unde Honorius III, cap. Sane cum olim, de Celebr. Missarum, jubet Eucharistiam deferri præeunte lumine, quia ipsa est candor lucis æternæ; et Julius III, in bulla erectionis Confraternitatis S. Sepulcri, Constit. 38: « Cum, inquit, in altaris ministerio immoletur Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, qui candor est lucis æternæ, congruit hoc non in noctis tenebris fieri, sed in luce, puta in aurora, vel clara jam luce: » vide dicta Hebr. cap. I, vers. 3.

Tropologice candor notat sapientiam et sapientes esse candidos, sinceros, securos, veraces, fidos, non suspicaces, fictos, dubios, fallaces: nam, ut ait Seneca, epist. 3: « Multi fallere docuerunt, dum timent falli; nihilque magis cavendum est, quam ut diffidere videaris; » et nonnullis interjectis: « Nulli fidem adhibere unum idemque vitium est, atque omnibus credere. »

Audi S. Bernardum, serm. 17 in Cantic.: « Sapientia, inquit, ambiguum et obscurum non admittit. Pessimæ matris ignorantiæ, pessimæ duæ filiæ sunt, falsitas et dubietas: illa miserior, ista miserabilior; perniciosior illa, ista molestior; cum loquitur Spiritus, cedit utraque, et est non solum veritas, sed certa veritas: est enim veritatis ille spiritus (cui contraria est falsitas) et sapientiæ, quæ cum sit candor vitæ æternæ (explicuit S. Bernardus effectum æternæ lucis, nempe quod sit vita participata ex æternæ vitæ fonte, juxta illud, Joan. I, 4: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, etc.), et ubique attingat propter munditiam suam, obscurum ambigui non admittit. » Idipsum per visum experta est S. Gertrudis: nam, ut habet Vita ejus lib. II, cap. XXII, vidit ipsa Deum instar speculi solaris, radios in animam suam vibrare: « Cum, inquit, o Domine, applicuisses mihi in veritate tuam faciem optatissimam, afferendo tecum copiam totæ beatitudinis, ego ex divinis tuis oculis persensi per oculos meos ingredi in intima mea lucem quamdam incomprehensibiliter suavem, quæ penetrando omnia mea viscera, videbatur operari in singulis membris meis virtutem quamdam supra modum admirabilem. Videbatur enim exhaurire medullas ossium meorum, ac deinde ipsa ossa cum carne annihilare, sic ut tota substantia animæ meæ non videretur esse aliud, quam splendor ille divinus, qui totam animam ejusque sinus oberrans, illi inæstimabilem et jucundissimam afferebat serenitatem. »

Hujus candoris æque ac sapientiæ exemplum singulare fuit ipse S. Bernardus, qui candorem internum, candore externo vultus, vestium, sermonum, gestuum, actionum repræsentabat; unde eumdem candidis virtutum omnium coloribus ita depingit auctor Vitæ ejus lib. III, cap. I: « Primum maximumque miraculum quod exhibuit, ipse fuit; serenus vultu, modestus habitu, circumspectus in verbis, in opere timoratus, in sacra meditatione assiduus, in oratione devotus, et, sicut alios ipse monebat, crebra siquidem experientia persuasus, de omni re magis fidens orationi, quam industriæ propriæ vel labori. Magnanimus in fide, longanimus in spe, profusus in charitate, summus in humilitate, præcipuus pietate. In conciliis providus, in negotiis efficax, nunquam tamen minor quam in otio otiosus. Jucundus ad opprobria, ad obsequia verecundus. Suavis moribus, meritis sanctus, miraculis gloriosus, affluens denique sapientia et virtute, et

in the Gospel the Son is not said to do similar things, but to do the same things in a similar way."

Denique sapientia divina in B. Virgine et sanctis exercens divinas operationes, facit ut ipsi sint specula, in quibus resplendeant Dei puritas, charitas, sanctitas, majestas: ita S. Bonaventura et Holcot, qui hæc adaptant humanitati Christi: Christus enim qua homo fuit, inquit, planum speculum plane docendo, concavum humiliter moriendo, convexum potenter resurgendo. In concavo ima summaque ordine apparent inverso, et ignis a radiis illic allisis excitari solet; quid magis inversum et paradoxum, quam Deum nasci, pati, crucifigi, mori? Unde in hac meditatione exardescit ignis, Psalm. XXXVIII, 4. Apud Rhodiginum, lib. XV, cap. XII, Apuleius scribit « a Socrate frequenter ad specula missos discipulos, ut eis edocti caverent ne pulchritudinem corporis morum turpitudine dehonestarent; » et Pythagoras « in speculo se non ad lucernæ lumen, sed illustri sole contemplari jubebat, » id est conferre pedem cum doctissimis. At sapientia jubet fideles intueri hæc vitæ Christi, B. Virginis et sanctorum specula, iisque mores suos conferre, et quoad fieri potest adæquare, ut et ipsi aliis similia in sese exhibeant sanctitatis specula. Denique castitas est speculum, in quo relucet ipsa in creatura Deus.


ET SPECULUM SINE MACULA DEI MAJESTATIS. — Pro majestatis græce est ἐνεργείας, id est energiæ, efficaciæ, inoperationis, in qua relucent majestas et magnificentia Dei; unde Origenes et ex eo S. Augustinus, De Incarn. Verbi, cap. XIII, legit, et speculum immaculatum insperationis, vel virtutis Dei, q. d. Sapientia divina est speculum sine macula, id est lævissimum, tersissimum, purissimum, limpidissimum, clare repræsentans Dei essentiam et majestatem, ejusque vim et energiam, in quo scilicet clare intueris vim operantem, energiam et efficacitatem Dei, quia ipsa sapientia exerit et palam facit vim efficacem, qua Deus operatur omnia in hoc mundo, quæ, nisi sapientia præsto esset, omnino in opus non prodirent, ac ita efficacitas potentiæ Dei operantis non ostenderetur.

Rursum idipsum de Verbo et Filio interpretatur Origenes, lib. I Periar. cap. II, et eum sequens S. Augustinus loco jam citato: Filius enim producitur et gignitur per intellectum Patris, tanquam verbum mentis, ideoque perfecta species, sive speculum, in quo relucet res intellecta et cognita. Audi Origenem et Augustinum: « Sed et speculum immaculatum paternæ operationis Dei nominatur sapientia esse. Ergo inoperatio virtutis Dei quæ sit, prius intelligenda est: quæ est vigor quidam, ut ita dixerim, per quem inoperatur Pater vel cum creat, vel cum providet, vel cum judicat, vel cum singula quæque in tempore suo disponit atque dispensat: sicut enim in speculo omnibus motibus atque omnibus actibus illius is qui speculum intuetur, movetur, vel agit, iisdem ipsis etiam ea imago, quæ per speculum deformatur actibus vel motibus commovetur vel agit, in nullo prorsus declinans; ita et eam sapientiam de se vult intelligi, cum speculum immaculatum paternæ virtutis inoperationisque Dei nominatur; sicut et Dominus Jesus Christus, qui Sapientia Dei est, de semetipso pronuntiat, dicens: Quia opera quæ facit Pater, hæc etiam et Filius facit similiter; et iterum dicit: Quoniam non potest Filius a semetipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quoniam ergo in nullo prorsus Filius a Patre virtute operum immutatur ac differt, nec aliud est opus Filii, quam Patris; sed unus atque idem, ut ita dicam, motus in omnibus est, idcirco eum speculum immaculatum nominavit, ac per hoc nulla dissimilitudo Filii intelligitur a Patre, cum in

ET IMAGO BONITATIS ILLIUS. — q. d. Sapientia Dei adeo bona et benefica est, ut sit clara imago repræsentans bonitatem Dei. Dices, eadem repræsentat nobis potentiam, providentiam, justitiam Dei; cur ergo dixit bonitatis, potius quam justitiæ, vel potentiæ? Respondetur, quia Deo velut summo bono propria est bonitas, ac bonitas est causa cur se et sua communicet creaturis, eaque tam liberaliter effundat. Sicut ergo imago exprimit vultum ejus, cujus est imago, sic sapientia divina in res creatas effusa et diffusa clare repræsentat divinam bonitatem, quæ causa est et ratio cur Deus se communicet, et in omnes res creatas diffundat, dans eis quod sint, ac simul quod bonæ et speciosæ sint. Rursum Patres nomen imaginis attribuunt Filio: « Ipse enim est imago Dei invisibilis, » Coloss. I, 15, « et figura (græce character) substantiæ ejus, » Hebr. I, 3: vide ibi dicta: quare Dei Patris bonitatem perfecte exprimit, imo eamdem cum eo bonitatem habet, ait S. Augustinus, loco jam citato; atque ex immensa bonitate Pater se totum communicat Filio, ac proinde bonitatis illius imago est Filius.

Porro hic notantur tres Verbi dotes cuique principi consectandæ, scilicet sapientia, potentia, bonitas, quæ quasi sorores se invicem comitantur; hinc poetæ pinxerunt sapientiæ deam, puta Palladem sive Minervam, γλαυκώπα, id est cæsiis oculis, armatam, et inventricem olivæ et olei: cæsii enim oculi, cæruleum cæli purissimi colorem referentes, notant perspicacem sapientiam, arma potentiam, oliva bonitatem et beneficentiam.

Insuper sapientia Dei facit homines bonos, imo eodem gradu, quo facit eos sapientes, facit pariter bonos, id est Dei amicos et deiformes, ac divinæ bonitatis imitatores; adeo ut videantur esse dii quidam terrestres, Dei cœlestis dotes et virtutes in se exprimentes, ac viva quædam Dei in terris simulacra. « Unde et in operatione Patris, ait S. Augustinus, De Incarnat. cap. XIII, quæ esse præstat omnibus, clarior ac magnificentior invenitur, cum unusquisque per participationem Christi secundum id quod sapientia est, et secundum id quod scientia est, et sanctificatio est, proficit, et in altiores profectuum gradus venit, et per hoc, quod participatione Spiritus Sancti sanctificatus est quis purior ac sincerior effectus, dignius recipit sapientiam ac scientiæ gratiam, ut depulsis omnibus expurgatisque pollutionis atque ignorantiæ maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc quod accepit a Deo ut esset, tale sit quale Deo dignum est; eo quod ut esset utique pure præstitit, ac tam perfecte, ut tam dignum sit id quod est, quam est ille qui id esse fecit. Ita namque et virtutem semper esse, atque in æternum manere, percipiet a Deo id is, qui talis est, qualem eum voluit esse ille qui fecit: » ita S. Augustinus, vel quisquis est auctor, nam phrasis arguit non esse hoc opus S. Augustini, sed alicujus ejus discipuli, qui ejus stylum affectarit, uti recte observarunt doctores Lovanienses in censura hujus libri. Adde auctorem hunc pleraque, quæ ex eo jam citavi, pene ad verbum descripsisse ex Origene, lib. I Periar. cap. II, uti videbit qui utrumque leget et conferet. Denique Pineda, lib. III De Reb. Salom. cap. XXVI, per sapientiam accipit theologiam Salomoni a Deo infusam: Hæc enim, inquit ipse, est candor et splendor lucis æternæ, puta theologiæ Dei et beatorum: ac speculum sine macula Dei majestatis. Sicut enim in speculum incurrunt res objectæ, ut videri videatur illarum imago: ita sane in mente humana, præsertim si limpidam se Deo et sapientiæ præbeat, Deus se conspiciendum præbet, illius majestas, potentia, virtus et reliqua divinæ naturæ attributa; « et imago bonitatis illius, » non solum quod theologia de Dei bonitate disserat, sed quod videatur postulare ut, sicut sapientia in Deo est cum suprema sanctitate conjuncta, ita etiam eadem sapientia cum sanctitate conjuncta sit in hominis animo, et divinam bonitatem atque sanctitatem referat. Propterea enim comparatur cum flumine, cum rivulo, et cum emanatione, ut significetur ita sapientia exire ex immenso illo sapientiæ et divinitatis pelago, ut quamvis spatietur per hominis animum, et per latissimos rerum cognoscendarum et creaturarum omnium campos, ut tandem oporteat ortum suum repetere, et in Deum primum sapientiæ fontem desinere. Hoc si non fiat, si sapiens aliquis desipiat, si Deum non quærat, non colat, mirum non minus, quam cum « Jordanis conversus est retrorsum. » Pari enim ratione de Salomone stultescente dictum est III Reg. XI, 9: « Iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset (retrorsum conversa) mens ejus a Domino Deo Israel. »

Mystice, hæc omnia sapientiæ mira et magnifica elogia adaptes B. Virgini: ipsa enim post Christum, et per Christum, præ omnibus hominibus et angelis est « vapor virtutis Dei et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera; » ipsa est « candor lucis æternæ et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius; » ipsa habet omnem virtutem, omnia prospicit, et capit omnes spiritus intelligibiles, etiam cherubim et seraphim: ipsa enim est mare sapientiæ, et abyssus puritatis, bonitatis ac gratiarum omnium: imo Patres aiunt gratiam et consequenter gloriam ejus esse quasi infinitam, sicut enim dos et dignitas maternitatis Dei est quasi infinita, sic pariter velut infinitam ipsa poscit gratiam et gloriam: nam, ut ait S. Thomas, III part., Quæst. VII, art. 10, in matre Dei fuit gratia tali dignitati proportionata. Audi Patres. S. Epiphanius, orat. De Laudibus Virginis: « Gratia, inquit, Sanctæ Virginis est immensa; » Divus Anselmus, in libro De Excellentia Virginis, cap. VIII: « Immensitatem, inquit, gratiæ tuæ et gloriæ tuæ considerare cupienti, o Virgo, sensus deficit, lingua fatiscit; » Damascenus, orat. 2 De Dormitione Virginis: « Virgo, inquit, vitæ thesaurus, gratiæ abyssus immensa; » luculentissime D. Bonaventura in Speculo, cap. V: « Immensa, inquit, fuit gratia, qua Virgo fuit plena: immensum enim vas non potest esse plenum, nisi immensum sit illud quo est plenum: Mariæ autem vas immensissimum fuit, ex quo istum, qui cœlo major fuit, continere potuit. » Et post nonnulla: « Tu ergo immensissima capacior es cœlo, quia quem cœli capere non poterant, etc. Tu capacior es mundo: quia quem totus non capit orbis, etc. Si ergo Maria tam capacissima fuit ventre, quanto magis mente! et si capacitas tam immensa fuit, oportuit quidem ut illa gratia, quæ tantam implere potuit capacitatem, esset immensa. » B. Petrus Damiani, serm. De Nativ. Virginis: « Gloria, ait, quæ eam ex hoc mundo transeuntem excepit, principium ignorat, nescit finem. »

Verum hæc omnia cum grano salis accipe, nam sicut maternitas Dei est dos et dignitas entitative et absolute finita, utpote quæ in puram meramque creaturam cadit, cujus capacitas limitata est et finita, nec doni absolute infiniti capax, sic pariter absolute finita est gratia et gloria, quæ huic maternitati congrue respondet et debetur. Dicitur ergo illa a Patribus immensa et infinita, non absolute, sed secundum quid, puta objective et respective, primo, quia respicit objectum infinitum, puta Deum: per illum enim B. Virgo vere est mater Dei, sicut visio Dei, licet in se sit qualitas finita, tamen respectu objecti, puta Dei, in

quod tendit, dicitur infinita, ut docet S. Thomas, I part. Quæst. XXV, art. 6, ad 4. Secundo, respectu intellectus nostri, quia illum superat copia gratiæ et gloriæ Virginis, ut eam mente definite concipere et adæquare, ac plane comprehendere nequeamus: hoc enim per hyperbolem homines dicunt esse infinitum, quod ipsi comprehendere et definire, sive definite assignare nequeunt. Tertio, quia respectu hominum et angelorum est infinita: omnes enim homines et angeli a Deo in tanta naturæ et gratiæ præcellentia creati, et plures qui creari possunt, nullo modo accedunt ad dignitatem et præcellentiam maternitatis et matris Dei, ac consequenter nec ad ejus gratiam et gloriam: Deus enim angelis et hominibus admetitur eam gratiæ mensuram, quam eorum capacitas et lex Dei ordinaria postulat: quare ea mensura illis confert gratiam, ut semper gratiæ plurimum donandum supersit, cujus adhuc eorum natura capax est.

Accedit quod juxta insignes philosophos ac theologos, qui gradus intensionis gratiæ, et cujuslibet habitus ac potentiæ censent non esse homogeneos sed heterogeneos, ita ut v. g. gradus secundus intensionis gratiæ sit alterius rationis, et generis a primo, et tertius alterius a secundo, et sic consequenter, plane dicendum est quod, si ulli data est gratia et gratiæ gradus heterogenei, hoc est diversæ et altioris rationis a nostris, illos datos esse B. Virgini: quia ejus maternitas est heterogenea et altioris ordinis, quam omnis alia creata dignitas, et quia actus ejus fuere intensissimi et excellentissimi. Quod si verum est, sequitur quod, licet infiniti a Deo crearentur angeli cum suis donis et gratiis, nunquam tamen accederint ad gratiam B. Virginis: ipsa enim numero graduum gratiæ longe superat singulos angelos creatos et creabiles; cumque hi gradus ponantur heterogenei, inferiores omnes, licet plurium et plurimi, nunquam accedunt ad dignitatem et excellentiam superiorum, utpote altioris ordinis, alteriusque naturæ, sicut æs, licet plurimum, nunquam accedit ad dignitatem auri. Ponamus ergo v. g. summos angelos singulos habere gratiam ut 50, B. Virginem vero ut mille; quinquagesimus primus ejus gradus gratiæ, cum sit altioris ordinis, dignitate superabit omnes gradus gratiæ omnium angelorum, utpote qui non transcendunt 50, ac proinde inferioris sunt ordinis, conditionis et naturæ. Multo magis eosdem superabit 52 gradus gratiæ B. Virginis, ac magis 53, 54, cæterique deinceps: quia quo superiores sunt, eo nobiliores pariter sunt et perfectiores, ac proinde altioris sunt ordinis, magisque superant gradus se inferiores, quam hi superent alios sibi subjectos, sicut angeli primæ hierarchiæ magis superant angelos secundæ hierarchiæ, quam hi superent angelos tertiæ: quia quo quis magis accedit ad Deum, eo altius assurgit magisque perficitur et quasi dilatatur. Id

clarum est in cœlis, qui quo superiores sunt, eo majorem habent peripheriam, capacitatem et magnitudinem.

Hinc colligas primo, in B. Virgine esse plenitudinem gratiæ singulari sensu et modo, quatenus creaturæ capacitas prædicto modo, juxta legem Dei ordinariam expleta est: id voluit S. Cyprianus, serm. De Nativ. Christi, dicens: « Matri Dei plenitudo gratiæ debetur; » et Sophronius, serm. De Assumpt.: « Cæteris datur gratia per partes, Mariæ vero tota se infundit gratiæ plenitudo: » quæ verba usurpant S. Bernardus, Bonaventura, Damianus et alii. Secundo, de Virgine ait S. Anselmus: « Decens erat ut Virgo ea puritate niteret, qua major sub Deo nequeat intelligi; » sub Deo accipe Christum. Unde S. Bernardus: « Jure ergo Maria sole perhibetur amicta, quia profundissimam Dei sapientiæ, ultra quam credi potest, penetravit abyssum, ut quantum sine personali unione creaturæ conditio patitur, luci illi inaccessibili videatur immersa; » et S. Ambrosius, quem citat Dionysius Carthusianus: « Incomprehensibilis, inquit, incomprehensibiliter operabatur in matre. » Ratio a priori est dignitas, tum maternitatis, tum mediatricis: mater enim Dei jure suo a Christo constituta est mediatrix Dei et hominum omnium, quare gratiam non singularem sibi soli, sed universalem velut capitis in omnes fideles refundendam accipit. Docet hoc S. Anselmus, lib. De Excellentia Virginis, cap. IX: « Quis igitur, inquit, ista perpendens æstimare queat qua laude digna sit, quæ tantorum beneficiorum sola præ cunctis effici debuit mediatrix? et paulo anterius: « Pura, inquit, sanctitas, et sanctissima puritas piissimi pectoris ejus, omnem omnis creaturæ puritatem sanctitatemque transcendens, incomparabili puritate hoc promeruit, ut reparatrix perditi orbis dignissime fieret. » Et S. Laurentius Justinianus, serm. De Annunt.: « Magna profecto, inquit, fuit Mariæ gratia, exuberans atque completa, quæ cœlis dedit gloriam, gaudium præstitit angelis, sæculo pacem refudit, fide docuit gentes, vitiisque finem imposuit. Quomodo non est Maria, juxta Gabrielis oraculum, plena gratia, quæ effecta est paradisi scala, cœli janua, interventrix mundi, Dei atque hominum verissima mediatrix? » Et S. Bonaventura in Speculo: « Omnia flumina, inquit, intrant in mare, dum omnia charismata sanctorum intrant in Mariam: flumen enim gratiæ angelorum intrat in Mariam, flumen gratiæ apostolorum intrat in Mariam, » etc. Ac demum ubi percurrit omnes sanctorum conditiones: « Quid mirum, inquit, si omnis gratia in Mariam confluxit, per quam tanta gratia ad omnes defluxit? ait enim B. Augustinus: Gratia es plena, Maria, quam apud Deum invenisti, et per totum mundum effundere meruisti. » Audi et Sophronium, serm. De Assumpt.: « Talibus, inquit, decebat Virginem oppignorari muneribus, ut esset gratia plena

quæ dedit cœlis gloriam, terris Deum pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis, ordinem vitæ, ac moribus disciplinam. Quid mirum, si lætitiam et gloriam plenam et superplenam habet in regno, quæ gratiam plenam et superplenam habet in exsilio? Quid certe mirum, si tam in cœlo, quam in terra ejus plenitudo super omnem creaturam sit, de cujus plenitudine omnis natura virescit? » Plura hac de re collegi Eccli. XXIV, et Prov. XXXI, 10 et seq.


27. ET CUM SIT UNA, OMNIA POTEST; ET IN SE PERMANENS, OMNIA INNOVAT, ET PER NATIONES IN ANIMAS SANCTAS SE TRANSFERT, AMICOS DEI ET PROPHETAS CONSTITUIT. — Sapientia Dei in se est unica, sed in viribus, officiis et artibus multiplex, quia potest, imo facit omnia: nam sine sapientia nihil fit a Deo. Hoc est quod dixit vers. 23: « Omnem habens virtutem. » Ipsa ergo est παντοδύναμος, id est omnipotens, ac una et indivisa in se exsistens infinitorum vim et perfectionem in se continens: quare una sufficiens est omnibus producendis, continendis, conservandis, gubernandis.

ET IN SE PERMANENS (stabilis, immobilis et immutabilis) OMNIA INNOVAT, — quia nova semper operatur, novos effectus semper producit, tum in natura, tum in gratia: sic in vere novos producit flores, in æstate novas segetes, in autumno novos fructus, in hieme novas nives, pluvias et glacies; sic innovat omnes hominum gradus et status, novos homines veteribus suggerendo, ac deformatos veteres mores per novos viros religiosos corripiendo ac reformando.


ET PER NATIONES IN ANIMAS SANCTAS SE TRANSFERT. — Pro nationes, græce est γενεάς, id est generationes, hoc est primo, ætates et sæcula, q. d. Sapientia per singula sæcula communicavit se sanctis animabus, a se electis et dilectis. Nullum fuit sæculum sapientiæ et sanctitatis expers, sed in quolibet fuere semper aliqui viri sapientes et sancti, amici Dei et prophetæ, a Deo selecti et consecrati; unde Vatablus vertit, et vicissitudinibus ætatum in animas sanctas se transferens. Secundo, per generationes accipias cum Nostro, hominum genera et nationes, qui in terra nascuntur, q. d. Nulla est natio, in qua sapientia non habuerit vel habeat aliquos sui discipulos, amicos et prophetas, tum proprie dictos, qui scilicet futura et secreta pronuntient; vel per catachresin, prophetas id est viros eximie sapientes et sanctos: tales enim olim erant prophetæ.

Deus enim non est acceptor ætatum, personarum, vel gentium, « sed in omni gente, qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi, » Actor. X, 35. Hos ergo Deus constituit, græce κατασκευάζει, id est primo, ædificat et exstruit, tanquam regias basilicas, et animata Dei templa; secundo, instruit, adornat, concinnat, tanquam sacra Dei oracula; tertio, docet, præparat, dirigit, quasi orbis doctores, ad eum docendum et convertendum; quarto, munit et armat contra omnes hominum dæmonumque insultus; quinto, probat, confirmat, astruit, stabilit virtutibus et miraculis, quasi certis sui sigillis.


28. NEMINEM ENIM DILIGIT DEUS, NISI EUM QUI CUM SAPIENTIA INHABITAT, — tanquam cum uxore et sponsa, nam græce est, συνοικῶν σοφίᾳ, id est connubio junctus sapientiæ: συνοίκησις enim, id est cohabitatio, vocatur conjugium, quia in eo cohabitant maritus et uxor; unde cap. seq. vers. 2, ait: « Quæsivi sponsam mihi eam assumere; » pro quo S. Ambrosius, lib. De Viduis, legit, proposui ergo hanc mihi adducere in conjugium. Per sapientiam hic et omnibus hisce Salomonis libris, practicam intellige, puta prudentiam, virtutem, sanctitatem, charitatem: cum hac enim, imo in hac inhabitat sapientia et Spiritus Sanctus: « Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, » I Joan. IV, 16; et « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, » Joan. XIV, 23. To inhabitat significat sapientem, id est sanctum, familiariter et assidue versari cum sapientia, id est sanctitate, charitate et Deo.


29. Est enim hæc speciosior (ita Romana et Græca; male ergo aliqui legunt pretiosior) sole, ET SUPER OMNEM DISPOSITIONEM STELLARUM, LUCI COMPARATA INVENITUR PRIOR. — Pro speciosior græce est εὐπρεπεστέρα, id est formosior, ornatior, modestior, elegantior, magis composita, decora, exculta, præclara et præstans: dat causam cur Deus adeo diligat sapientiam, et nullum diligat nisi propter illam, puta non nisi illa præditum. Causa est sapientiæ pretium, excellentia, species, pulchritudo et claritas, quæ tanta est, ut vincat jubar solis et omnem dispositionem stellarum, quæ fulgent ut totidem gemmæ; adeoque superet et præcedat lucem, tum stellarum, tum cujuslibet rei, imo primigeniam illam initio mundi ante solem et stellas a Deo creatam et coacervatam, ex qua deinde in partes divisa sol et stellæ formatæ sunt, uti dixi Genes. I: sol enim, stellæ et lux illa primigenia fuere splendor creatus, finitus, materialis, corporeus, mutabilis et occasui obnoxius; at vero sapientiæ splendor est increatus, infinitus, immaterialis, incorporeus, immutabilis, æternus, divinus.

Hujus sententiæ et præcedentis elegans exstat solis et aquilæ apologus, sale sapientiæ conditus, apud Cyrillum lib. I Apologorum moralium, cap. II, cujus titulus est: Nihil sibi homo est sine sapientia: « In lucidioris aeris, inquit, sublimitatem aquila conscendens, solis fixo contuitu ejus mira venustate inspecta, mox eum tali quæstione pulsavit, dixitque: Tu quid es, o vas admirabile, tam decorum? at ille respondit: Nescio. Tunc illa magis mirata, nimirum quod in lucis fonte hujus ignorantiæ tenebras invenisset, adjunxit: Quomodo est hoc, quod in splendoribus tuis cætera videantur, et tui tu nescius te non vides? cui

dixit: Quippe sapientiæ non sum expers: sola enim illa sui gaudent notitia, quæ sunt in seipsa conversiva. Ad hoc aquila sic arguens dixit: Quomodo igitur perdita est tibi tantæ luciditatis gloriositas, tantæ pretiositatis dignitas, tantæ virtualitatis causalitas, ac tantæ soliditatis perpetuitas? Ex quo namque te ignoras, tu tibi nihil es, nihil siquidem prudentia est fatuo, rutilantia cæco, et eloquentia surdo. Tunc Titan respondit: Etsi nihil mihi sum, tamen ei sum, cujus sunt omnia, quod est quoddam maximum vas sapientiæ: ipse enim sapiens, cum solus se cognoscendo sit suus, cunctorum etiam, quæ sibi non sunt, intellectu carentium sapientia constitutus est dominus. » Rationem claram mox subjicit, aitque: « Homo enim participio sapientiæ ejusdem (Gen. I, 28), ex divina imagine decoratus, ab ipso primordio universis rebus mundi visibilibus est præfectus: nimirum ideo, quia sapientis sunt omnia, cui non prævalet metallorum gemmarumque validitas; quin etiam illi subsidiaria divitiarum servit potestas. Quamobrem (Prov. III, 15), pretiosior est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, ei non valent comparari. Quibus auditis, mox illa dilectione sapientiæ inflammata, petivit a sole ut quid ea sapientia esset, luce definitionis ostenderet. Cui libenter annuens, inquit: Sapientia quidem est illa mentis veritas, qua summum, quod est Deus, fide recta conspicitur, et casta dilectione tenetur: hac enim qui dotatus est, jam mundi est dominus, et possessor est suus. Quibus diligenter notatis, in propria gaudens illa reversa est. »

subjungit. Porro to et super omnem dispositionem stellarum pendet et nectitur cum eo quod sequitur, luci comparata invenitur prior, q. d. Si ultra ordinem lucemque stellarum, sapientiam compares primigeniæ luci, instar solis totum mundum illuminanti in ipso mundi initio, utique sapientia illa luce invenietur prior, tum tempore, tum dignitate, q. d. Si non tantum stellis, sed et luci, quæ in mundo fuit prima et maxima, sapientiam conferas, illa invenietur prior et potior.


30. ILLI ENIM SUCCEDIT NOX, SAPIENTIAM AUTEM NON VINCIT (græce, κατισχύει, id est prævalet, superat, circumvenit, contendit, coercet) MALITIA: — dat causam cur sapientia sit prior, id est potior et præstantior luce, non solum solis et stellarum, sed et primigenia mundi, eo quod illa instar solis se movens et gyrans per nostrum hemisphærium, vespere occumberet, et transiret ad alterum adversumque mundi hemisphærium, itaque ei succederet nox, ipsaque lux verteretur in tenebras. At sapientia semper sibi constat, nec ipsa in insipientiam, aut malitiam verti potest, nec ab ea vinci. Loquitur proprie de sapientia increata Dei: hæc enim adeo potens est et provida, ut nulla malitia vinci possit, sed potius ipsa omnem malitiam hominum et dæmonum, omnem quoque rerum malitiam, id est duritiem et difficultatem, vincat sibique subjuget. Comitanter tamen et consequenter loquitur de sapientia participata et homini infusa: esto enim ipsa recedat ab homine, qui a sapientia et sanctitate deficit, transitque ad insipientiam et malitiam: tamen ipsa in se, puta in suo fonte, manet illæsa et intacta apud Deum. Rursum ipsa homini invito et nolenti eripi nequit, quare quamdiu homo eam retinere vult, vinci nequit a malitia; hinc patet per sapientiam intelligi prudentiam, justitiam et sanctitatem: nam illi opponit malitiam, hæc enim est practica et summa insipientia.

Pro malitia græce est κακία, id est malitia tam culpæ, quam pænæ, puta tam iniquitas, quam adversitas et calamitas, q. d. Nec culpa, nec pœna vel afflictio ulla vincit sapientiam Dei. Potest quoque abstractum sumi pro concreto, q. d. Malitia, id est mali et impii persequentes pios, non possunt vincere eorum sapientiam et virtutem, quamdiu eam sponte non deserunt; hinc aliqui legunt, in sapientiam autem non incidit malitia.

ET SUPER OMNEM DISPOSITIONEM (græce θέσιν, id est thesin, positionem, situm, collocationem, ordinationem) STELLARUM. — Primo, a Castro exponit, q. d. Sapientia supra omnem stellarum situm est posita, celsitudine superat stellas et cœlos, quia sedet cum Deo in altissimo divinitatis ejus solio. Secundo, melius idem et alii explicant, q. d. Sapientia suo splendore, ordine, specie, dispositione vincit omnium stellarum splendorem, ordinem, speciem, dispositionem; unde Vatablus vertit, et omnem astrorum seriem superat, lucique comparata potior deprehenditur: nominat dispositionem stellarum, quia in earum situ et dispositione mirus est ordo, miraque pulchritudo, adeo ut astrorum velut castrorum acies sit ordinata; unde vocatur militia cœli, et exercitus Dei sabaoth, Jud. V, 20; Isai. XXIV, 21; Deuter. XVII, 3. Rursum stellæ dispositæ sunt in cœlo, ut lumina et oculi in capite: unde a poetis vocantur cœli aut Jovis oculi.


LUCI COMPARATA INVENITUR PRIOR. — Prior tum tempore, id est anterior, quia sapientia ab æterno fuit in Deo, illique est coæva, cum lux initio mundi et temporis sit creata; tum dignitate et præstantia, unde Vatablus vertit, potior. De pulchritudine solis, stellarum, lucis dixi Gen. I et Eccli. XLIII, 1 et seq. Hunc sensum exigit ratio, quam

invenit. Redditur nempe femina pro femina, prudens pro fatua, humilis pro superba: quæ pro ligno mortis gustum tibi porrigat vitæ, et pro venenoso cibo illo amaritudinis, dulcedinem pariat fructus æterni. Muta ergo iniquæ excusationis verbum in vocem gratiarum actionis, et dic: Domine, mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno vitæ, et comedi, et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti me. »

Idem serm. De Septem donis Spiritus Sancti: « Sapientia, inquit, vincit malitiam, dum Satanam conterit Dei virtus et Dei sapientia Christus, » etc.; quæ commodius cap. sequenti, vers. 1, recitabo.

Idem, serm. 85 in Cant., dat causam: « Virtus, inquit, est vigor animi immobiliter stantis cum ratione; vel virtus est vigor animi, quod in se est, omnia ad rationem cogens vel dirigens; » et post plura subjungit: « Et si quis sapientiam virtutis amorem definierit, non a vero deviare videbitur. Ubi autem amor est, labor non est, sed sapor; et forte sapientia a sapore nominatur, quod virtuti accedens quoddam veluti condimentum sapidam reddat, quæ per se insulsa quodammodo et aspera videbatur. Nec duxerim reprehendendum, si quis sapientiam saporem boni diffiniat. Hunc saporem perdidimus ab ipso pene exortu generis nostri: ex quo cordis palatum, sensu carnis prævalente, infecit virus serpentis antiqui, cœpit anima non sapere bonum, ac sapor noxius subintrare. » Causam subdit: « Quia serpentis malitia mulieris insipientiam circumvenit; sed unde malitia visa est vicisse ad tempus, inde se victam dolet in æternum: nam ecce denuo sapientia mulieris cor et corpus implevit, ut qui per feminam deformati in insipientiam sumus, per feminam reformemur ad sapientiam. Et nunc assidue sapientia vincit malitiam in mentibus,

ad quas intraverit, saporem mali quem illa invexit, sapore exterminans meliori. Intrans sapientia, dum sensum carnis infatuat, purificat intellectum cordis, palatum sanat et reparat. »

Porro S. Bonaventura in Speculo, cap. III: « Quidam, inquit, legunt hic prior, quidam purior: utrumque Mariæ stellæ nostræ competit, Maria enim est prior, id est potior, sive dignior; Maria etiam purior est sole et stellis et luce, quia tam dignitate, quam puritate solem et stellas et omnem lucem superat corporalem, imo etiam spiritualem, id est angelicam creaturam, de qua dicitur, Gen. I, 4: Divisit Deus lucem a tenebris, id est angelos stantes a cadentibus. Hac utique luce angelis prior et purior est Maria: prior dignitate, et purior sanctitate. Unde Anselmus exclamans ait: O benedicta super mulieres, quæ angelos vincis puritate, sanctos superas pietate: » hæc Bonaventura. Quocirca S. Ephrem, orat. De Deipara, agens de ea: « O omnibus, inquit, superis exercitibus gloriosior, omnium sanctorum ac virginum corona ob fulgorem inaccessa, omnium princeps, omnium dux, sacratissima puella. Per te reconciliati sumus Deo meo. »

Tropologice, lux, imo sol, suos patitur defectus, modo enim exsultat ut gigas fulgida radiorum cæsarie coronatus; modo vero laborat ut Hercules, cæca caligine circumfusus: at sapientia, id est virtus, invicta inter adversa quælibet, sibique similis perstat. Audi Tertullianum, lib. De Spectac., cap. XXIX: « Vis et pugilatus et luctatus? præsto sunt non parva, sed multa. Aspice impudicitiam devictam a castitate, perfidiam cæsam a fide, sævitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam; et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. Vis autem et sanguinis aliquid? habes Christi. »

Exemplum dat S. Bernardus, homil. 2 super Missus est, Adam et Evam, Christum et Mariam: illos enim utpote insipientes vicit malitia serpentis et superbiæ; hi vero utpote sapientes vicere tam illorum insipientiam, quam serpentis malitiam: « Quid dicebas, inquit, o Adam, Genes. III, 13: Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi? verba malitiæ sunt hæc, quibus magis augeas, quam deleas culpam. Verumtamen sapientia vicit malitiam, cum occasionem veniæ, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit, in thesauro indeficientis suæ pietatis