Cornelius a Lapide

Sapientia VI


Index


Synopsis Capitis

Reges et principes sui officii serio admonet, quod, si male illud obeant, a Deo judicandi et graviter plectendi sint: potentes enim potenter tormenta patientur; unde vers. 10, adhortatur eos ad studium sapientiae legisque Dei, cujus proinde vers. 19, elogia, dotes et effectus (ac praesertim pulchritudinem et comitatem, quae omnes sui cupidos praeoccupat, seseque prior iis offert) recenset, quod scilicet praestet incorruptionem, proximum Deo efficiat, et deducat ad regnum perpetuum.


Textus Vulgatae: Sapientia 6:1-27

1. Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis. 2. Audite ergo, reges, et intelligite, discite, judices finium terrae. 3. Praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: 4. quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur: 5. quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. 6. Horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum his, qui praesunt, fiet. 7. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. 8. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. 9. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 10. Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. 11. Qui enim custodierint justa, juste justificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. 12. Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam. 13. Clara est, et quae nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. 14. Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. 15. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit; assidentem enim

illam foribus suis inveniet. 16. Cogitare ergo de illa, sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. 17. Quoniam dignos seipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis. 18. Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. 19. Cura ergo disciplinae, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est: 20. incorruptio autem facit esse proximum Deo. 21. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. 22. Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: 23. diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis. 24. Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem: 25. neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiae. 26. Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est. 27. Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.


1. MELIOR EST SAPIENTIA, QUAM VIRES: ET VIR PRUDENS, QUAM FORTIS.

Haec gnome jam deest in Graeco, ipsa autem initio capitis ponitur quasi thema et argumentum, quod toto capite pertractatur: quia enim reges suum robur et splendorem collocant in viribus et fortitudine suorum militum, urbium et opum, uti fecit primus orbis rex et tyrannus Nemrod, sed imprudenter et frustra, hinc illud elidit, docetque regni firmamentum magis esse sapientiam quam vires, ac proinde eos ad studium sapientiae incitat. Huic gnomae similis est illa, Proverb. XVI, 32: «Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium;» et illa, Eccle. IX, 16: «Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.» Unde putant nonnulli hanc gnomen ex illis esse desumptam: vide ibi dicta.

Est ergo hic conclusio, educta ex principiis assignatis cap. praeced.: ibi enim descripsit impiorum in die judicii gemitus, quod in vita studuerint vanitati opum, deliciarum et honorum, neglecta veritate sapientiae: quare sibi iram et vindictam Dei omniumque creaturarum accersiverunt. Ex quibus hic concludit: Ergo, o reges et principes, si sapitis, si acrem Dei vindictam vitare cupitis, studete veritati, non vanitati; vacate sapientiae, non cupiditati: hic enim est scopus totius libri. Unde subdit:


2. AUDITE ERGO, REGES, ET INTELLIGITE, DISCITE, JUDICES FINIUM TERRAE.

Audite meam adhortationem ad studium sapientiae: alludit ad illud, Psalm. II: «Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui judicatis terram.» Reges enim et principes, qui rempublicam regunt, totius populi sunt ductores et doctores: docent enim eum civiliter, id est juste, probe et concorditer vivere; unde rex hebraice et magis chaldaice vocatur מלך melech, id est consultor. Radix enim מלך malach, id est regnare, significat regnum consilio, prudentia, legibus administrare, ac legitime gubernare; vide dicta, Daniel. IV, 24. Latine quoque magistratus dicitur, quasi magister populi, ait Varro lib. IV De Lingua Latina: sicut enim magister docet regitque pueros, sic princeps populum. Rursum, sicut anima est auriga corporis, sic princeps populi, ipse enim in eo est id quod mens, sensus, ratio est in corpore, ac quod sol est in orbe: instar solis enim subditos omnes lustrat et illustrat, celerique motu et influxu in singulos diffusus cunctis suam lucem, id est sapientiam, providentiam, vigilantiam et beneficentiam impertit, quare magna sapientia polleat oportet: «Discite ergo eam, o judices,» id est principes, «finium terrae:» olim enim praecipuum munus regum et principum erat judicare, et lites populi decidere; inde haec vox per ampliationem ad quodvis regis officium extenditur, ut judicare sit idem, quod juste regere et gubernare, uti dixi cap. I, vers. 1, puta praecipere, prohibere, permittere, punire et praemiare, hi enim sunt quinque dominii et jurisdictionis actus sive officia.

Porro, quia nemo nascitur sapiens, hinc sapientia magno studio etiam a regibus discenda est, nemo enim recte docet, nisi qui prius recte didicit. Rursum, quia sapientia est vasta et quasi immensa, hinc semper discenda est, etiam a senibus, uti Cato aiebat se discere quotidie, etiam in senio, usque ad mortem, ac senescendo discere et discendo senescere. To ergo discite significat reges debere esse dociles, ut libenter doctiores rerumque peritos audiant, ab iisque ea quae ignorant discant: multi enim dignitate, quam habent, inflati nolunt a quoquam doceri, sed volunt omnes docere, etiam illa quae nesciunt, quae magna est superbia, aeque ac imprudentia. Quocirca Salomon, III Reg. III, 9, postulans sapientiam a Deo poscit pariter cor docile, hebraice cor audiens; Septuaginta cor sapiens: nam, ut ait Plato, «sapiens est docilis;» et S. Paulus, II Timoth. II, 24, vult servum Dei esse docibilem, ut sana prudentum consilia audiat, iisque obediat:

multi enim non audent principes monere et docere, quia experiuntur illos monita aegre accipere, et bene monentes aversari: quocirca Demetrius Phalereus suadebat Ptolemaeo regi legere libros ethicos et politicos, illos enim ideo scribi, quod nemo principibus veritatem docere audeat: ita Plutarchus in Apopht. Alii suasere regibus, ut secretos fidosque habeant syndicos, qui quae de ipsis ipsorumque regimine a populo dici audiunt, iisdem referant: haec enim est miseria principum, ut saepe ea, aeque ac publicas populi necessitates ac calamitates ignorent, eo quod aulici, ut principi adulentur, ea celent vel extenuent. Hac de causa Franciscus Valesius Franciae rex, mutato habitu, solebat vespere obire hospitia, ac audire quid de se ibidem diceretur, qua in re magnam se colligere regendi industriam asserebat.


3. PRAEBETE AURES VOS, QUI CONTINETIS MULTITUDINES.

Continetis, scilicet vestro imperio et gubernatione, ceu fraeno: graece enim est, κρατοῦντες ὄχλων, id est qui imperatis et dominamini multitudini, eamque manu quasi injecta apprehenditis, tenetis, occupatis, vincitis, domatis, ac vestris legibus, edictis, imperiis, quasi vinculis colligatis vestroque jussu et nutu, quasi pugno constringitis, ut eam versetis in omnem partem, ac de ea faciatis quidquid vobis lubet et libet, idque non raro imperiose et tyrannice; quibus S. Petrus intonat I Epist. V, 2: «Non dominantes in cleris.» Unde sequitur:

ET PLACETIS VOBIS (graece, γιγαυριωμένοι, id est superbientes, insolescentes, gloriantes, exsultantes, instar equi superbe subsultantis, aut leonis ferocientis) IN TURBIS NATIONUM, — quod scilicet multis imperetis, idque saepe pro libito et ex fastu. Quos proinde sapienter monet Ecclesiasticus, cap. XXXII, vers. 1: «Rectorem, inquit, te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.» Ubi fuse hac de re egi. Praeclare S. Bernardus loquens in persona Dei: «O homo, ait, si te videres, tibi displiceres, et mihi placeres; sed quia te non vides, tibi places, et mihi displices;» unde subjicit poenam condignam: «Veniet tempus, cum nec mihi, nec tibi placebis: mihi, quia peccasti; tibi, quia in aeternum ardebis.» Egregie hoc argumentum tractat S. Gregorius, parte II Pastor. cap. VI, ubi inter multa haec de illo dat documenta vel axiomata: «Apostatae angelo similis efficitur, dum homo hominibus similis esse dedignatur. Plerumque ergo, dum ex subditorum affluentia animus inflatur, in luxum superbiae, ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur, etc. Quam tamen potestatem ille recte dispensat, qui sollicite noverit et assumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre.» Et post nonnulla: «Cum delinquentes subditos praepositi corrigunt, restat ac necesse est ut sol-

licite attendant, quatenus per disciplinae debitum culpas quidem jure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus qui corriguntur agnoscant: quamvis plerumque etiam dignum est, ut eosdem quos corrigimus tacita nobis cogitatione praeferamus.»

Huc facit vetus emblema: Lacedaemonii enim pingebant Apollinem sapientiae praesidem praeditum quatuor auribus et totidem manibus, quo significabant sapientiam multarum rerum auscultatione, ac multarum virtutum operatione comparari: nam, ut ait Horatius:

Res gerere, et captos ostendere civibus hostes, Attingit solium Jovis.

Ita Pierius, XXXIII Hierogl. cap. XXV.


4. QUONIAM DATA EST A DOMINO POTESTAS (judicandi, praecipiendi, regendi, imperandi) VOBIS, ET VIRTUS (graece, δυναστεία, id est principatus, dominatus, dynastia; virtus ergo non moralis, qua opponitur vitio, sed politica, puta potestas regendi hic intelligitur) AB ALTISSIMO, QUI INTERROGABIT (ἐτάσει, id est examinabit, scrutabitur, inquiret, item ventilabit, discutiet, judicabit, puniet, cruciabit, et tormenta infliget, uti vertit Noster vers. 7 et 9) OPERA VESTRA, ET COGITATIONES (graece βουλάς, id est consilia, cogitata, volita) SCRUTABITUR:

nam, ut ait Apostolus Rom. XIII, 4: «Non est potestas nisi a Deo,» in Deo enim est eminentissimum et summum in res om-

nes tam rationales, quam irrationales, utpote creaturas suas (quae ab eo omne suum esse per creationem acceperunt, idemque singulis momentis per influxum conservationis accipiunt) jus et dominium, ut omnibus et singulis possit praecipere quidquid ei libuerit, de eisque disponere pro suo arbitrio. Ipse ergo summus est legislator, a quo omnis lex justa descendit; ipse potentissimus omnium angelorum et hominum judex et vindex; ipse supremus omnium dominus, a quo omne dominium, omnis potestas, omnis jurisdictio in angelos et homines, etiam reges et pontifices derivatur: ipse enim est «Rex regum, et Dominus dominantium,» I Timoth. VI, 15; unde Esther, cap. XIII, vers. 9, orat et profitetur: «Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Tu fecisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur, Dominus omnium es.»


5. QUONIAM CUM ESSETIS MINISTRI REGNI ILLIUS, NON RECTE JUDICASTIS, NEC CUSTODISTIS LEGEM JUSTITIAE: NEQUE SECUNDUM VOLUNTATEM DEI AMBULASTIS.

To justitiae non est in Graeco, sed intelligitur: sensus est, q. d. Putastis, o reges superbi, vos summos et absolutos esse principes, nec cuipiam esse subjectos, cum tamen Dei, qui est Rex regum, essetis vicarii et ministri, imo instrumenta duntaxat; hinc «non recte judicastis,» id est iniquas sententias in judicando, et iniquas leges in

imperando tulistis. «Neque custodistis legem justitiae,» sed ex avaritia et cupiditate justitiam pervertistis, ac iniqua tributa et onera subditis imposuistis. «Neque secundum voluntatem Dei,» sed secundum vestram ambitionem, «ambulastis,» immemores illius moniti Josaphat regis, II Paral. XIX, 6: «Videte quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.»

Haec cogitent judices et principes: hic enim acer eis est stimulus ad omnem justitiam et modestiam, quod scilicet Christi tribunali velut rei adstabunt, ut ipsi rationem judicii vel regiminis sui reposcenti exactam reddant.

Igitur tribus hisce sententiae partibus tria videntur notari vitia judicum et principum, scilicet corruptum judicium, iniquum regimen, et neglectus religionis sive cultus Dei: si quis tamen omnia ad unum et idem, scilicet ad corruptum judicium, spectare contendat, contentiosum cum eo funem non traham. Unde S. Bonaventura ex tribus hisce sententiis: «Non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis,» primam esse ait, cum non subest causa justa; secundam, cum non servatur ordo; tertiam, cum prava intentione quid a judice fit. Cantacuzenus vero: Prima, ait, significatur ex corruptela munerum acceptorum, devians a regula et praescripto rationis lata sententia; secunda, personarum acceptio, dum non aeque omnes judicis negligentia aut indulgentia, sive spe, sive timore, observant legem; tertia, cum offenditur religio et cultus Dei: quae sententia valde apposita et genuina videtur. Minus apte Cervantes primam refert ad officium debitum proximis; secundam ad debitum sibiipsi; tertiam ad debitum Deo.

Porro tales avaros et injustos principes, necesse est esse hominibus aeque ac Deo exosos, ideoque miserrimos: audi Platonem, lib. IX De Republ.: «Animum, inquit, tyrannicum, mendicum semper atque inexplebilem esse necesse est;» et mox: «Longe cunctorum dico hunc esse miserrimum;» et nonnullis interjectis: «Est autem reipsa, quamvis alicui non videatur, vere tyrannus, vere servus extremae servituti adstrictus, qui appetitus suos explet nunquam, sed plurimis indiget semper, atque inops revera esse apparet, si quis penetralia animi ejus inspexerit.» Quocirca Basilius imperator, Exhort. ad Leonem filium, cap. XXVII, inculcat ei pecuniae contemptum, et justam vectigalium moderationem: «Rempublicam, inquit, optime administrabis, si pecuniae publicae curam habebis, eique justis rationibus colligendae studebis non ex oppressione, vel lacrymis subditorum corradendae: pecunia enim si juste colligitur, possidenti multum est emolumenti, et nervos imperio addit; quae

vero ex lacrymis subditorum, atque ex iniquitate corrasa fuerit, etiam juste collectam dissipabit: attrahet enim Deum, qui justitiae leges condidit, ad vindicandum injuriam, ignisque non ita celeriter paleam consumit, ut male et injuste congestae opes etiam jure partas in perniciem secum abducunt.»


6. HORRENDE ET CITO APPAREBIT VOBIS.

Graece, ἐπιφορα, id est instabit, ingruet, imminebit super vos, scilicet summus judex Deus, sicut judex instat reo, exactor tributario, creditor debitori, rigidum contra vos instituens examen, rigidius judicium, et rigidissimum supplicium; unde explicans subdit:


QUONIAM JUDICIUM DURISSIMUM HIS, QUI PRAESUNT, FIET.

Vatablus, quoniam judicium rigidissimum in proceres exercebitur: pro durissimum graece est, ἀπότομος, id est durum, sed antonomastice et per excellentiam, hoc est durissimum. Ratio est, quod graviora sint peccata judicum et principum, quam sint subditorum et privatorum, primo, quia sunt personarum sublimium, quarum status et eminentia majorem virtutem et perfectionem exigit, unde dicitur Psalm. LXXXI, 1: «Deus stetit in synagoga deorum (id est judicum), in medio autem deos dijudicat.» Secundo, quia toti populo dant scandalum, suntque peccati illecebra, nam

Regis ad exemplum totus componitur orbis.

Tertio, quia eorum injusta judicia aeque ac leges et edicta gravia damna, tum facultatibus, tum corpori, tum animae inferunt, non uni subdito, sed pluribus, imo toti reipublicae. Quocirca Deus jussit Mosi, ut principes tribuum Israel fornicantes cum filiabus Moab, et earum idola colentes, suspenderet contra solem in patibulis, Num. XXV, 4. Addit Origenes ibidem, homil. 20, eos suspensos fuisse, eo quod populum non docuissent, non monuissent, non sollicite arguissent; unde concludit: «Haec si cogitarent homines, principatus non ambirent.» Hinc iniqui reges et tyranni horrende metuunt omnia, pleni sunt pavore, ac omnia tuta timent. Graphice hunc eorum horrorem et pavorem depingit Xenophon in Hierone:

«Jam vero, inquit, metuere turbam, metuere solitudinem, metuere satellitis absentiam, metuere ipsos etiam custodes, ac nec inermes illos velle habere apud se, nec armatos videre libenter, an non res est misera? Postremo huc compelli, ut pro liberis habere cupias servos, et ex servis cogaris facere liberos, an non haec tibi videntur argumenta animi terroribus attoniti perculsique?

Porro non solum ipse metus tunc cum insedit animo, molesta res est, sed dum nusquam non adest ac circumfertur, fit omnium rerum jucundarum corruptela.» Exempla sunt in Pharaone, Exod. I et seq., in Athalia, IV Reg. XI, in Herode infanticida, Matth. II.

Hisce de causis viri sancti fugerunt regimen, tum ecclesiasticum, tum civile: sic episcopatum

fugere S. Clemens, S. Gregorius Thaumaturgus, S. Athanasius, S. Basilius, S. Chrysostomus, S. Nazianzenus, S. Gregorius Magnus, S. Ephrem, S. Augustinus, S. Ambrosius, S. Fulgentius, et plurimi alii, qui tamen episcopatu fuere dignissimi, eumque praeclarissime gesserunt. Unde Leo imperator, anno Domini 469, XXXI cap. D. Episc. et Cler.: «Profecto, ait, non est dignus sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus:» inviti enim apprehendunt episcopalis oneris magis quam honoris periculum, ideoque in ejus officio sunt solliciti et strenui. Certe Canonicus ille S. Victoris, quem memorat Thomas Cantipratensis, lib. I Exempl. cap. XX, post mortem apparuit amico, eique dixit: «Si de numero episcoporum fuissem, in damnationis periculum incidissem, et de numero electorum non essem.» Similia dixere plures alii. S. Thomas Aquinas tria in votis habebat, primo, cognoscere quid animae fratris sui Landulfi in bello occisi contigisset, an salus, an poena; secundo, puritatem mentis primaevam; tertio, ad nullos honores, vel praelaturas promoveri, unde archiepiscopatum Neapolitanum sibi a Clemente IV oblatum recusavit, atque in morte sibi gratulatus est, Deoque gratias egit quod trium votorum horum se compotem fecisset. De-

nique audi S. Gregorium, epist. 6, lib. VI, et lib. VII, epist. 110: «Sicut, inquit, is qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus: sic qui ultro ambit, vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus: nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo descendat?»

Regnum vero et principatum civilem abdicarunt, ac vitae quietae, sanctae et religiosae se dederunt S. Josaphat rex conversus a S. Barlaam, teste S. Damasceno in Histor., S. Carlomanus Caroli Magni patruus, Pipinus Caroli Magni filius primogenitus, Lotharius imperatoris Caroli Magni ex Ludovico patre nepos, a quo Lotharingia nomen accepit, cum prius Austrasia diceretur, Rachisius Italiae rex, anno Domini 741, Bamba rex Hispaniae, anno Domini 674, Veremundus rex Castellae, anno Domini 786, Ramirus rex Aragoniae, anno Domini 1150, Sigebertus rex Northumbriae in Anglia, anno Domini 640, Ethelradus ibidem rex Merciorum, anno Domini 704, ejusque frater in regno successor Coenredus, Offa item rex orientalium Saxonum, aeque ac Inus, anno 740, Trebellius rex Bulgarorum, anno 862, Joannes Breno imperator Constant., Henricus rex Cypri, Joannes rex Armeniae, S. Ludovicus Caroli II Siciliae regis filius, anno Domini 1297, ac hoc nostro in saeculo Carolus V imperator. Plures recenset noster Hieronymus Platus, lib. II De bono status relig. cap. XXVI et seq. Nimirum «a vita privata, vita beata.» Quam ergo desipiunt, qui principatus et praelaturas ambiunt! cum enim vix animae suae rationem Deo reddere queant, one-

rant insuper eam obligatione tot animarum salvandarum, quot curam suscipiunt, quae sane stupenda est insania, uti fuse ostendit S. Bernardus, epist. 42 ad Henricum Senonensem archiepiscopum.


7. EXIGUO ENIM CONCEDITUR MISERICORDIA, POTENTES AUTEM POTENTER TORMENTA PATIENTUR.

Syriace, potentes potenter interrogabuntur; Arabicus, de potentibus autem investigabitur scrutatione potenti: graece, minimus enim συγγνωστός, id est ignoscibilis vel veniabilis, dignus est venia et misericordia; validi autem valide examinabuntur; item, judicabuntur et punientur: graece enim est ἐτάσ-ται, quod est futurum primum ab ἐτάζω, cujus verbi significata recensui vers. 4. Exiguo, id est pauperi, plebeio, privato: hunc enim saepe necessitas adigit ad peccatum, vel certe hic peccato suo minus alios laedit, ideoque venia dignus videtur; unde exiguo opponit potentes, id est reges et principes, qui sua potentia ad fastum abutuntur, ut alios opprimant. Hinc Vatablus vertit, nam plebeius homo venia dignus est, in potentes autem inquiretur acriter, id est severa et rigida ab eis reposcetur ratio, quomodo potestate sibi commissa usi vel abusi sint: nam «cui plus

datum est, plus requiretur ab eo.» Causas recensui vers. praecedenti. Ita S. Cyprianus, lib. III Testim. ad Quirin. num. 112: «Gravius, inquit, judicari de his qui in saeculo plus habuerunt potestatis, apud Salomonem docetur, Sapient. VI, 7: Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur; et in Psalm. II, 1: Et nunc reges, intelligite, emendamini (sic enim ipse legit, pro quo nos legimus, erudimini), qui judicatis terram.» Theodoretus, Quaest. XLIII in Deuter., in exemplum statuit Mosen; quaerit enim cur Moses ob leve dubitationis delictum a Deo exclusus sit e Terra Sancta, populus vero gravius peccans in eam sit inductus? ac respondet: «Per haec docet nos Dominus se summam virtutem a perfectis exigere, et, cum erga alios homines graviter peccantes sit longanimis, sanctis tamen hanc veniam non concedere; quod quidem Sapiens dixit aliquis, Sapient. VI, 7: Tenuissimus venia et misericordia dignus, potentes autem potenter torquebuntur; et Dominus in Evangelio, Matth. XIII, 11: Cui modicum datum fuerit, modicum exigetur ab eo.» Eadem ad verbum habet, et ex Theodoreto transcripsit Anastasius Nicaenus, Quaest. XXXV in Script.

Horribilius est exemplum in Pharaone, quem sibi reluctantem nolentemque Hebraeos dimittere Aegypto, Deus decem atrocibus plagis afflixit, ac tandem cum omnibus copiis mersit in Mari Rubro, Exod. VII et seq.; et in Nabuchodonosore, quem ob fastum Deus transformavit in bestiam, Daniel. IV; et in Antiocho, quem vermibus et diris cruciatibus consumpsit, II Mach. IX. Recentius exemplum praebet Mauricius imperator, de quo ita ex Cedreno scribit Baronius, tom. VIII, anno

Christi 602, pag. 158, in fine. Plane accidit secundum illud Sapientiae: «Audite, reges, et intelligite; horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet.» Ita quidem patefactum est horrendum Dei judicium adversus Mauricium imperatorem, dum de facinore haud pridem perpetrato persolvit poenam (uti licuit) talionis: dum enim passus esset tot millia innocentium christianorum a diro barbaro immanissime caedi, quos minimo potuisset redimere pretio, reus factus innoxii effusi sanguinis, ipse a tyranno una cum insontibus filiis crudelissime necatus est, nullo adjuvante, eripiente nemine. Sentiens vero ipse manum esse hanc Domini porrectam ad ulciscendum, specimen edidit probatissimi christiani, conficiens sibi ex calice irae Dei, poculum medicinae, quod prodesset ad peccatorum suorum purgationem et perfectam salutem animae consequendam. Sed age jam cuncta eodem, quo se habuerunt, ordine recenseamus. Haec Baronius, qui pergit enarrare quomodo Mauricius a Phoca invasore imperii, filiis, regno et vita privatus sit, dicens: «Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.»

Apposite hanc gnomen sacerdotibus applicat S. Isidorus, lib. II Offic. cap. V: «Quapropter, inquit, quia lex peccatores a servitio removet, consideret se unusquisque, sciens quia potentes potenter patientur tormenta: retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum locum, qui digni sunt, non ambiat occupare. Qui enim in erudiendis atque instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur: qui enim alium de peccatis arguit, ipse a peccato debet esse alienus: nam qua fronte subjectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere: ante doce te quae recta sunt, quapropter qui negligit recta facere, negligat recta docere.» Et S. Hieronymus in Epist. ad Tit., cap. 1, cujus verba citantur VIII, Quaest. I, can. XIX: «Illud inferendum est, inquit, adversus eos qui de episcopatu intumescunt, et putant se non dispensationem Christi, sed imperium consecutos, quia non statim omnibus his meliores sunt quicumque episcopi non fuerint ordinati; et ex eo quod episcopi electi sunt, ipsi se magis exstiment comprobatos; sed intelligant propterea quosdam a sacerdotio remotos, quia eos vitia liberorum impedierint; si autem peccata filiorum justum ab episcopatu prohibent; quanto magis se unusquisque considerans, et sciens quia potentes potenter tormenta patientur, retrahit se ab hoc, non tam honore, quam onere, et aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambit occupare?» Denique Glossa in illud, Malach. I, 14: «Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino:» «Aliquando, inquit, homo bene creatus a Deo habet ingenium aptum sacris disciplinis, sed

tradit luxuriae et inertiae; habens masculum offert debile, id est orationem aliqua animi perturbatione corruptam: hic sentiet in se esse completum, quod scriptum est: «Potentes potenter tormenta patientur.»


8. NON ENIM SUBTRAHET PERSONAM CUJUSQUAM DEUS, QUI EST OMNIUM DOMINATOR, NEC VEREBITUR MAGNITUDINEM CUJUSQUAM: QUONIAM PUSILLUM ET MAGNUM IPSE FECIT, ET AEQUALITER CURA EST ILLI DE OMNIBUS.

Ita habent Graeca et multi codices Latini. Sed τὸ qui est omnium dominator, delent Romani, S. Augustinus in Speculo, et Lucifer pro S. Athanasio.

Non enim subtrahet, scilicet judicio suo et vindictae. Ex Graeco nonnulli vertunt cum Jansenio, non formidabit vultum alicujus, non se metu illius dimittet vel contrahet, ut illi cedat, vel illum libere judicare et damnare non audeat: hoc enim est ὑποστελεῖται; hinc Romani in Addit. ad editionem Septuaginta vertunt, non subtrahet vultum (quasi ex pudore vel timore potentis) omnium Dominus, q. d. Deus non ducitur gratia vel metu, non enim formidabit, reverebilur, aut dissimulabir peccatum alicujus, eo quod vultum habet augustum, magnificum, regium: ipse enim est omnium Dominus, quare nullam vultus vel personae rationem habebit, ut quem rigido suo judicio eximat; sed aeque juste et rigide de rege ac de plebeio judicabit, quia «aequaliter est illi cura de omnibus.» Sic Plato dixit Deum in judicio, nec Achillis, nec Thersitis habiturum rationem, nec summi, nec infimi. Ubi nota, τὸ cujusquam non est in Graeco, sed tantum non subtrahet personam vel vultum, sive alienum, uti intellexit noster Interpres; sive etiam suum, ut scilicet Deus ipse ex metu vel pudore cum potentibus personam mutet, et vultum contrahat demittatque (uti nautae contrahunt vela ingruente tempestate), sicut faciunt timidi judices, qui cum pauperibus personam leonum induunt, cum divitibus et potentibus personam muris, ut hiscere non audeant: hoc enim est proprie ὑποστελεῖται. Deus ergo eadem persona et eodem vultu justo et constanti judicabit potentes, quo plebeios.

AEQUALITER CURA EST ILLI DE OMNIBUS. — Graece, ὁμοίως, id est similiter, pariter, προνοεῖται, id est providet, curam gerit de omnibus; S. Augustinus in Speculo legit pro omnibus: sensus est, q. d. Deus aequaliter curam habet omnium, scilicet tam vulgarium, quam potentum: non enim ita curat potentes et principes, ut pauperes et plebeios negligat, sed tam horum quam istorum, adeoque rerum omnium, communem et aequalem habet providentiam, ita tamen ut cuique provideat pro cujusque statu, conditione et exigentia. Unde non ait, aequalis, sed aequaliter est illi cura de omnibus: sic rex aequaliter curat totum regnum et unam regni urbem, sed inaequali et dispari cura: magis enim vult perdere unam urbem, quam totum

regnum; hinc Arabicus omittit to aequaliter, sicque vertit, propterea providet omnibus, et gubernat omnia; sic et Syrus.

Maxime vero Sapiens loquitur de aequali providentia in judicio, et justa retributione poenarum et praemiorum, ut patet ex praeced., ubi opponit hanc Dei curam acceptioni personarum, quae tantum locum habet, cum aliqua qualitas impertinens spectatur, ac propter eam alter alteri praefertur in officio, beneficio, praemio, judicio: non autem opponit eam liberali Dei praedestinationi, ac liberae dilectioni et electioni ad bona, tum naturalia, tum supernaturalia: nam secundum hanc Deus alios aliis magis amat et curat, ut justos quam injustos, electos quam reprobos, B. Virginem quam communem sanctum, ut patet Rom. IX et seq.; Deuter. IV, 8; Sapient. IV, 11; Matth. XIII, 11; Actor. XIV, 13. Ita S. Augustinus, toto lib. De Praedestinat. Sanctor., et totum concilium Arausicanum. Sapiens ergo non loquitur de beneficio gratiae, sed de retributione beneficiorum atque poenarum: praecedit enim illud, horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt, fiet: «itaque sententia hujus loci est, in extremo judicio Deum non accepturum personas regum et principum, sed ex aequalitate justitiae sententiam esse laturum,» ait Bellarminus, lib. II De Gratia et libero arbit. cap. III.

Porro S. Cyprianus, lib. V, epist. 8 ad Fidum, docet Deum aequaliter curam habere infantium ac adultorum: quare infantes statim esse admittendos ad gratiam baptismi, nec exspectandum esse octavum diem, uti exspectabant Judaei, ut eos circumciderent: eo quod «Spiritus Sanctus, inquit, non de mensura (aetatis et staturae), sed de pietate atque indulgentia paterna aequalis omnibus prabeatur: nam Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem, cum se omnibus ad coelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem:» librata, id est expensa, considerata et admensa pro cujusque statu, exigentia et conditione.

Sensus ergo genuinus hujus sententiae, aequaliter cura est illi de omnibus, q. d. Deus non magis amat, nec magis curat magnum quam parvum, divitem quam pauperem, nobilem quam ignobilem, uti homines faciunt; sed aequalem (proportionaliter tamen, secundum cujusque gradum, officium et meritum. Unde graece est ὁμοίως, id est similiter: aequalitas ergo haec sita est in similitudine) tam horum quam istorum providentiam habet, ut omnibus per omnia de necessariis provideat: nihil enim subtrahitur a providentia Dei, quia illa res omnes nulla excepta, quantumvis infima et vili, gubernat. Unde aliqui τὸ aequaliter exponunt communiter; hinc et Antonius in Melis., part. II, cap. II, legit aequaliter omnium commodis prospicit et consulit; Clemens Alexandrinus, VI Strom., similiter omnibus providet, et omnium curam gerit, uti sol similiter, quantum est ex se, omnia illuminat.

Errat ergo, primo, Averroes in XII Metaph. comm. 51 et 52, docens Deum tantum curare res incorruptibiles, quae sunt supra lunam, non corruptibiles, quae sunt sub luna: idem sensisse Aristotelem censet S. Ambrosius, I Offic. cap. XIII, Nazianzenus, orat. 4 De Theolog., Clemens Alexandrinus, V Strom., Eusebius, Epiphanius, Theodoretus, et ex iis noster Gabriel Vasquez, I part. Quaest. XXII, disp. 87, cap. 1; sed alii, ut Suarez in Metaph. disp. 59, sect. XV, ab hoc errore liberant Aristotelem. Certe multorum olim fuit hic error, ut indicat Job, XXII, 14, dicens ex eorum sensu: «Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat.»

Errat secundo, Cicero, lib. II De Divin., docens Deum non cognoscere futura contingentia, v. g. actiones liberas quas facturi sumus; alioqui, inquit, illae jam determinatae forent et necessariae, non contingentes et liberae: nam, ut ait S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. VII, si in rebus est aliquid non cognitum a Deo, oportet ut illud divina providentia vacet. Unde S. Augustinus, lib. V De Civit. cap. IX: «Cicero, inquit, dum homines vult facere liberos, facit sacrilegos,» imo atheos: qui enim negat in Deo numen, sive providentiam futurorum, negat deitatem et Deum: haec enim duo ita connexa sunt, ut qui astruit vel negat unum, astruere vel negare cogatur et alterum. Neque enim praescientia Dei inducit rebus futuris necessitatem, quia praesupponit res ipsas libere futuras, hae enim sunt ejus objectum: ideo enim praescit Deus libere futuras, quia libere ab homine futurae sunt; non vero ideo futurae sunt, quia Deus eas praevidet futuras.

Errat tertio, R. Moses, lib. III Doctoris dubiorum, cap. XVIII, censens Deum tantum habere curam hominum singulorum, caeterorum vero habere curam quoad speciem, non quoad individua singula, non curare ergo singulos culices, muscas, pulices, etc. Idem videtur dicere S. Hieronymus in Habac. cap. 1, sed ibidem ipsum ab hoc errore purgavi. Sapienter S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XIII: «Quis operator, inquit, negligat operis sui curam? quis deserat et destituat, quod ipse condendum putavit? Si injuria est regere, nonne est major injuria fecisse? cum aliquid non fecisse, nulla injustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia.»

Errant quarto, pelagiani et semipelagiani, ut Cassianus et Faustus Rhegiensis episcopus, qui ex hac gnome colligunt, aeque in omnium hominum arbitrio esse habere gratiam Dei, ut quilibet sit sanctus, qui voluerit esse sanctus: quia Deus, inquiunt, aequaliter se habet ad omnes, omnibusque suam gratiam offert, si per liberum arbitrium eam velint petere et excipere. Verum hos refellit S. Augustinus, epist. 106 et 107, et

alibi saepe, ac Hilarius et Prosper epist. ad S. Augustinum.

Denique S. Thomas, I part. Quaest. XX, art. 3, docet Deum aequaliter diligere omnia, quia omnia amat uno et simplici actu voluntatis, et semper eodem modo se habente, licet ex parte objecti voliti magis bonum velit uni, quam alteri; sive quia ex aequali sapientia et bonitate omnia administrat, licet aequali hac cura sua, inaequalia variis bona dispenset: nam uno actu simplici his majora, illis minora distribuit. Idem docet I II, Quaest. CXII, art. 4, ad 1, et S. Augustinus, tract. 110 in Joan.: «Omnia, inquit, diligit Deus quae fecit, et inter ea magis diligit creaturas rationales, et illis eas amplius quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum suum.»

Moraliter, disce hic a Sapientia divina minimos et minima non spernere, sed illa aeque ac magna et magnos curare; Deus enim creans omnia non dixit: Omittamus culicem, quia vilis et parvus est; sed eum aeque ut elephantem creavit, et creatum gubernat: similiter fac et tu.


9. FORTIORIBUS AUTEM FORTIOR INSTAT CRUCIATIO,

graece fortibus (vel potentibus) vero valida incumbit scrutatio, vel perquisitio, vel examinatio; Vatablus, potentes autem vehemens manet inquisitio; Noster vertit cruciatio, tum quia judicialis reorum inquisitio fit per cruciatus et tormenta, quae proinde quaestiones vocantur; tum quia ejus finis est cruciatus, qui reis pro poena a judice decernitur et infligitur. Est metonymia et metalepsis, ponitur enim causa pro effectu, et antecedens pro consequentibus: ex examine enim judiciali sequitur confessio reorum, ex confessione cognitio scelerum, ex cognitione fertur sententia, ex sententia infliguntur supplicium et cruciatus. Noster vertit fortioribus et fortior, pro fortibus et fortis, quia sub positivo intelligitur comparativus et superlativus: si enim forti fortis instat cruciatio, ergo ex justa proportione, fortiori instat fortior, et fortissimo fortissima, idem dicit aliis verbis per exaggerationem, cum eo quod paulo ante dixit: «Potentes potenter tormenta patientur,» q. d. Reges et principes, qui alios sua potentia oppresserunt, potenter pariter a Deo opprimentur et cruciabuntur.

10. AD VOS ERGO REGES SUNT HI SERMONES MEI, UT DISCATIS SAPIENTIAM, ET NON EXCIDATIS, — id est, ne cadatis in peccatum, indeque in iram et vindictam Dei, ne delinquatis, ne offendatis, ne excidatis statu justitiae, indeque regno et vita: hoc enim est graecum, μὴ παραπέσητε, unde παράπτωμα est delictum, offensa, peccatum. Rursum reges compellat, ut eos acrius exstimulet ad monita haec sapientiae de modestia et justitia capessenda: raros enim hac de re habent monitores, ac ob potentiam magnas habent ad fastum et injuriam illecebras et impulsus. Unde pro reges, graece est τύραννοι, id est tyranni; Lucifer pro S. Athanasio legit, o mali tyranni! S. Augustinus in Specul. mali reges: tyrannus enim olim vocabatur rex,

princeps, dominus, omnem habens in subditos potestatem; unde illud:

Ad generum Cereris (ad Plutonem) sine caede et sanguine pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

Multi enim reges fuere occisi. Sic Aristophanes Jovem vocat deorum tyrannum, id est regem; ille enim est late tyrannus, id est late regnans et dominans. Reges ergo vocabantur tyranni ob fortitudinem. «Fortes enim reges tyranni vocabantur: nam τύρος fortis,» ait Isidorus, lib. IX Etym. cap. IX. Hinc Athenaeus, lib. XIII: «O amor, inquit, tyranne (id est rex et imperator) deorum et hominum;» nihil enim fortius est amore. Stephanus vero, lib. De Urbibus in voce Τυρρηνία, tyrannum dictum putat a Tyrrhenia, quae olim fuit urbs et provincia juxta Hadriam, cujus cives vocabantur Tyrrheni, unde tyranni. Porro Tyrrhenia nunc vocatur Hetruria, et Tyrrheni sunt Hetrusci sive Tusci, quorum caput est Florentia, uti fuse demonstrat Philippus Cluverius in Descript. Italiae, lib. II, cap. 1. Hetruscorum enim colonia fuit Hadria urbs, juxta Venetias, a qua vicinum mare dictum est Hadriaticum. Olim enim Tusci fuere potentes, et ditionis suae fines extenderunt a mari Infero sive Hetrusco, usque ad mare Superum sive Hadriaticum, teste Livio, lib. V. Verisimilius alii censent vocem tyrannus derivari ab Hebraeis et Palaestinis: Hebraei enim vocant principes שרים sarim, Philistini vero סרנים seranim. Unde quinque satrapae Philistiim, puta satrapae Gazae, Azoti, Ascaloni, Geth et Accaron, passim in Hebraeo vocantur seranim; seranim ergo est vox phoenicia, vel potius philistaea: pro qua Chaldaei, qui de more samech Hebraeorum et Syrorum mutant in tet vel tau, dicunt טורנים turanim, ut patet Jos. XIII, 3; unde tyranni. Rursum seranim hebraice et syriace significat axes in rotis, quibus rotae fulciantur et volvuntur, ut patet III Reg. VII, 30; hinc principes vocantur seranim, quod sint velut axes in rotis, id est fulcra populi, et cardines rerum agendarum, sicut graece βασιλεύς, dicitur quasi βάσις λαοῦ, id est basis populi; et hebraice אדון adon, id est dominus, quasi אדן eden, id est fulcrum, sustentaculum, eo quod dominus sit columen et sustentator familiae vel reipublicae cui praeest. Verum crescente fastu, cum superbi reges sua potestate abuti coeperunt, tyranni nomen ad illos solum restrictum est, qui per insolentiam imperii viribus abutebantur, ac posthabita ratione et aequitatis moderatione, vi et quadam animi libidine dominabantur: libido ergo et crudelitas fecit ut nomen tyranni male audierit. Quocirca reges hic serio monet Sapiens, ne in tyrannos degenerent; sed sapienter, id est modeste et juste, subditos regant et rempublicam administrent: sic enim latissime, quietissime et diutissime regnaturos, uti fecere Romani, de quibus Poeta cecinit:

Romanae spatium est urbis et orbis idem.

Mystice reges sunt, qui suis affectibus imperant, et mundi vanitates calcant, quales sunt religiosi. Hi ergo ex instituto et professione sua toti vacent sapientiae, id est contemplationi, virtuti et perfectioni: caetera enim sunt nugae et vanitas vanitatum.

UT DISCATIS SAPIENTIAM. — Sapientia hic prudentiam et virtutem omnem ethicam, ac politicam, praesertim, scilicet scientiam recte regendi, complectitur: haec enim regi et principi est propria et necessaria. Idem suasit Maecenas Augusto Caesari, cujus sapientem orationem recitat Dio, lib. LII, ubi inter alia ait: «Vives velut in quodam orbis terrarum theatro, nec fieri poterit ut vel minimum peccatum tuum lateat: nihil enim sine arbitris, sed semper in magna hominum multitudine ages, et perscrutari acta principum omnes homines lubentissime solent, qui si semel compererint te alia aliis praecipere, alia ipsum agere, non jam minas tuas metuent, sed facta imitabuntur.» Unde pluribus interjectis infert: «Ideo splendorem tu tibi praeclaris facinoribus para; statuas tibi, neque aureas, neque argenteas fieri unquam sine, nam non modo magnis sumptibus eae constant, sed insidiis etiam opportunae, ac parum diuturnae sunt; benefaciendo autem alias tibi statuas in ipsis hominum animis, nulli interitui obnoxias effice. Templum quoque nullum tibi patere aedificari, quippe in hujusmodi res incassum multae pecuniae insumuntur, quas necessariis rebus impendere praestat. Etenim divitiae magnae, non tam multa accipiendo, quam non multos sumptus faciendo colliguntur; et id genus res nullam gloriam adferunt.» The cause and a priori reason he adds: «Virtus enim multos quidem diis aequat, sed nemo tamen unquam mortalium suffragiis deus effectus est. Itaque tibi si bonus sis ac recte imperes, universa terra templum erit, pro delubris omnes urbes, omnes homines pro statuis, quorum in animis semper cum gloria insidebis: qui vero imperium summum male gerunt, eos ista ornamenta, quanquam in omnibus urbibus posita, tantum abest ut decorent, ut etiam reprehensionibus hominum exponant, quam sint trophaea quaedam malitiae eorum, ac injustitiae monumenta; quaeque diutius perduraverint, eo longius quaeque infamia istorum permanet. Itaque si revera immortalis fieri cupis, ita, ut dixi, agendum tibi est.» Denique summatim omnia unico sapientiae monito concludens: «Unum, inquit, dicam quod caput est et summa omnium eorum quae vel dicta sunt, vel dicenda restant. Si haec tua sponte omnia egeris, quae velles alium in te imperium habentem agere, nulla in re peccabis, omnia prospere conficies, vitamque exinde et suavissimam et tutissimam duces. Qui etiam non patris ac servatoris loco te omnes et suscipiant et diligant, quum viderint te modestum, vitae integrae, bello ac pace praestantem?»

Huc facit disceptatio septem Graeciae sapientum de gloria principis, qua in re illa consistat: plerique enim eorum asseruere illam consistere in humilitate et modestia. Audi Plutarchum eorum sententias recitantem in Convivio septem sapientum: «Caeterum Solon paululum moratus: Mihi, ait, videtur hac ratione maxime gloriam consecutus, sive rex, sive tyrannus, si unius imperium in popularem reipublicae statum civibus convertat. Subjecit Bias: Si primus pareat legibus patriae. Post hos Thales pronuntiavit eum sibi principem videri beatum, qui naturae ordine senex moriatur. Quartus Anacharsis: Si solus sit prudens. Quintus Cleobulus: Si familiarium nemini fidat. Sextus Pittacus: Si subditos princeps ita condocefaciat, ut non ipsum, sed ipsius causa metuant. Ultimus Chilo: Principem nihil meditari debere mortale, sed omnia immortalia.»

QUI ENIM CUSTODIERINT JUSTA (S. Augustinus in Specul. legit, justitiam) JUSTE, JUSTIFICABUNTUR (ita Romana et Graeca: male ergo quidam legunt, judicabuntur), ET QUI DIDICERINT ISTA (ita Romana et Graeca, male ergo nonnulli pro ista legunt, justa; licet idem sit sensus) INVENIENT QUID RESPONDEANT, — q. d. Vos, o reges et principes, audite haec mea de sapientia, id est de justitia, puta de virtute et sanctitate, monita, quia qui ea custodierit juste et sancte, hic in tribunali Christi, ubi, ut praecessit, durissimum judicium his qui praesunt fiet, et fortioribus fortior rigidiorque instabit examinatio et cruciatio, justificabitur, id est justus et sanctus a Christo pronuntiabitur, ac gloria aeterna praemiabitur, «et qui didicerint ista,» jam dicta, «invenient quid» judici, ipsos de vita et regimine reipublicae examinanti, «respondeant,» graece, invenient apologiam, qua se contra omnes objectiones, hoc hominum daemonumque criminationes tueantur et defendant: «invenire» enim est consilii, «reperire» fortunae, ait Valla. Unde graece est, οἱ γὰρ φυλάξαντες ὁσίως τὰ ὅσια ὁσιωθήσονται, id est, qui custodiunt sancte sancta, sanctificabuntur, id est per exercitium operum sanctorum fient sancti, et sanctiores, ac in die judicii sancti a Christo coram toto mundo declarabuntur, laudabuntur et coronabuntur; unde Vatablus vertit, qui sanctitates sancte coluerint, sancti censebuntur.

Nota non sufficere ad sanctitatem, ut quis faciat opus justum et sanctum, sed requiri insuper ut id juste et sancte fiat, v. g. Non sufficit dare eleemosynam, sed oportet ut illa fiat ex proprio, non ex rapto, vel alieno; item ut fiat recta intentione, non prava, qualis est, cum illam das ut pauperem pertrahas ad haeresin vel luxuriam, sic enim eleemosyna contaminatur, fitque actus imperatus ab haeresi, vel luxuria. Nam, ut ait S. Dionysius, bonum constat ex integra causa, malum autem ex singulis defectibus. Unde si operi bono aliqua desit conditio requisita, jam

non bonum est, sed mancum et defectuosum, uti docent S. Thomas et scholastici, imo Aristoteles in Ethicis: «Justum, inquit, juste fieri debet.» S. Cyprianus (vel quisquis est auctor, certe priscus est et gravis) De Singul. Cleric.: «Sanctum, ait, non est, quod geritur sanctum, nisi sancte peragatur, sicut Salomon asserit dicens (Sapient. VI, 11): Qui enim custodierint juste justa, justificabuntur. Sinceriter ergo sinceritas ipsa servanda est, et omne quod voti est, etiam in actu signandum est, ne aliud vota commendent, et aliud actus insinuent.» Probat ex illo Pauli, II Timoth. II, 5: «Qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit.» Idem significatur Cant. V, 14: «Manus ejus (sponsi, puta Christi) tornatiles aureae, plenae hyacinthis.» In quae verba commentans Guilielmus cognomento Parvus, sed sensu et sapientia magnus, qui floruit anno Domini 1200: «Manus, inquit, sponsi sunt, qui piis actionibus insistunt. In manibus autem sponsi tria notantur: primo, debent esse tornatiles, id est recte et probe concinnatae sine tortuositate, asperitate aut angulis, id est non tantum pie, sed juste ac pure agentes: ita enim circa indigentiam necessitates revelandas desudant, ne, dum illis prospiciunt, per vim aut dolum aliis noceant: si alios defraudant, ut aliis consulatur; si fenerantur vel furantur, quod in usus pauperum expendant, tortae et angulosae manus sunt. Propterea secundo, debent esse aureae, hoc est, apud Dominum in cunctis actionibus auro charitatis praefulgidae. Tertio, debent esse plenae hyacinthis, hoc est decenti, et quasi gemmea quadam actionis specie, etiam foris coloratae: duo enim sunt, quae maxime actionem commendant, animus agentis, et exterior species actionis. Bona intentio commendat opus apud Deum, honesta operis superficies commendat illud apud homines: quando nihil a pietate charitatis alienum in radice intentionis, et nihil indecens in superficie actionis, tunc manus est, non tantum aurea, sed plena hyacinthis,» etc.

INVENIENT QUID RESPONDEANT. — «Contemplabor, ait Habacuc, cap. II, vers. 1, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.» Qui ergo sapit, sic opera singula faciat, tam sancte et perfecte, ut possit eorum rationem reddere Christo in die judicii, ne ipse quid in iis carpere possit: «Quia, quod dici sine gemitu non potest, in illa districtione ultimae increpationis omne argumentum cessat excusationis; quippe quia ille foris increpat, qui testis conscientiae intus animum accusat,» ait S. Gregorius, homil. 38 in Evang. Unde tunc impii obmutescentes non habebunt excusationem, qua se defendant, et sua scelera extenuent.


12. CONCUPISCITE ERGO SERMONES MEOS, DILIGITE (graece μεδικᾶσθε, id est optate et desiderate) ILLOS, ET HABEBITIS DISCIPLINAM.

Graece, παιδευθήσεσθε, id est crudiemini, fietis eruditi, acquiretis παιδείαν, id est disciplinam, hoc est morum castigationem et compositionem, sicut pueri per increpationes, verbera et flagella discunt mores suos ad honestatem, tum internam, tum externam componere: caro enim et concupiscentia nostra est excaeca et cupida, instar pueri; unde flagellis castiganda et ad virtutem conformanda est. Hinc flagellum et flagellatio vocatur disciplina, de qua prudenter dixit Petrus Blesensis (qui coaevus S. Bernardi floruit anno Domini 1160, teste Trithemio) serm. 6: «Duo sunt, quae hominem mirabiliter a peccato praeservant, frequens confessio, et frequentior disciplina;» idemque crebro alibi inculcat, ut epist. 16, 27, 46, 57, etc.: sicut enim caro sine sale putrescit, sic corpus sine mortificatione corrumpitur et ad vitia diffluit, uti alibi pluribus ostendi. Sapienter S. Chrysostomus, homil. 34 ad Popul.: «Poenitentiae pharmacum, inquit, maximum est nostrorum vulnerum remedium; sic animarum ulcera curans et abolens, ut neque cicatrix, neque verruca apparitura sit, quod in corporis vulneribus non est possibile.»

Porro disciplina, tam exterius corpori, quam interius menti ad castigandos ejus inordinatos affectus, assidue adhibenda est. Unde Richardus de S. Victore in Cant. cap. II: «Ille, ait, perfecte virtutis est, qui virtute spiritus, et voluptates carnis, et voluntatem cordis potenter comprimit: nam, ut idem ait lib. De Praepar. ad contempl. cap. XXXII: «Disciplina corporis absque disciplina cordis inutilis est.» Vide Cassianum, lib. V De Instit. renunt. cap. XXI et XXII. Sicut ergo studium est via et methodus ad scientiam, sic disciplina et morum affectuumque juxta legem Dei castigatio et reformatio est via et methodus ad sapientiam divinam. Causam dat S. Bernardus, serm. 58 in Cant.: «Quis enim ita ad unguem, inquit, omnia a se superflua resecavit, ut nihil se habere putet putatione dignum? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et reaccenduntur exstincta, et sopita denuo excitantur. Parum est ergo semel putasse; saepe putandum est, imo (si fieri possit) semper, quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis. Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putas emortua, et non magis suppressa. Velis nolis, intra fines tuos habitat Jebusaeus: subjugari potest, sed non exterminari.» Et infra: «Scrutemur, inquit, juxta Prophetam vias nostras et studia nostra, et in eo se quisque judicet

profecisse, non cum non invenerit quod reprehendat, sed cum quod invenerit reprehendet. Tunc te non frustra scrutatus es, si rursum opus esse scrutinio advertisti.» Hinc S. Cyprianus, serm. De Jejunio: «Quotquot, inquit, viros virtutum vidimus, sine jejunio non legimus ascendisse; nec aliquid magnum moliti sunt, nisi prius abstinentia praecessisset. Quoties aliquid a Deo obtinere conati sunt, jejuniis incubuere et lacrymis, et pernoctantes in orationibus, ciliciis carni

haerentibus, supplices beneficia postularunt.»

Pinufius abbas apud Cassianum, lib. IV De Instit. renunt. cap. XXXIV et XXXV, hanc perfectam christiani, imo religiosi, ideam proponit: «Mortificatas et crucifixas cum Christo habere concupiscentias et affectus carnales universos. Sicut ergo crucifixus quis, jam non pro animi sui motu membra sua quoquam movendi habet potestatem, ita et nos voluntates nostras ac desideria non secundum id quod nobis suave est ac delectat ad praesens, sed secundum legem Domini, quae nos illa constrinxerit, applicari debemus.» Mortificatione magis indigent, qui in assiduis deliciis, libertate, dominio versantur, quales sunt reges, principes, praelati, divites et opulenti.

Theodoretus in Philotheo, cap. XXVIII, narrat Thalilaeum per decem annos rotae se inclusisse, ut se erigere non posset, sed semper sederet incurvatus faciem habens genibus affixam. Cumque ab eo percunctaretur Theodoretus cur se adeo affligeret, respondit: «Mortificatio carnis est fuga poenae infernalis.» Crebra ergo cogitatio instantis mortis metusque gehennae docent veram mortificationem et disciplinam, quae fuit communis vox SS. anachoretarum.


13. CLARA (Vatablus, praeclara) EST, ET QUAE NUNQUAM MARCESCIT SAPIENTIA, ET FACILE VIDETUR AB HIS QUI DILIGUNT EAM, ET INVENITUR AB HIS QUI QUAERUNT ILLAM.

Graece, λαμπρὰ καὶ ἀμάραντός ἐστιν ἡ σοφία, id est, splendida et immarcescibilis est sapientia, puta ipsa prudentia, virtus et sanctitas, tum quia ipsa in se est qualitas nobilissima, et instar amaranthi incorruptibilis et aeterna; tum quia sui studiosos nobilitat, claros facit et aeternos. Comparat sapientiam amarantho flori vel spicae, de quo ita scribit Plinius, lib. XXI, cap. VIII:

«Amarantho non dubie vincimur; est autem spica purpurea verius, quam flos aliquis, et ipse sine odore, mirumque in eo gaudere decerpi, et laetius renasci. Provenit augusto mense: durat in autumnum. Alexandrino palma, qui decerptus asservatur. Mirumque postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua reviviscit, et hibernas coronas facit. Summa ejus natura in nomine est appellato, quoniam non marcescat.»

Talis prorsus est sapientia, quae nunquam marcescit, sed semper reviviscit, estque purpurea, id est ignea: purpura enim et colore et nomine est πῦρ πῦρ, id est ignis ignis. Huic affine est illud Psalm. XI, 7: «Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae; purgatum septuplum:» sapientia enim est ipsa lex, sive eloquia et dicta Dei, quae excipit, amat et opere exsequitur ipsa virtus. Et Psalm. XVIII, 8: «Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium (id est ipsa lex, quae testatur quid Deus a nobis fieri velit) Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi.» Hinc sapientia «facile videtur ab his qui diligunt eam:» ipsa enim, velut fax in pharo, omnes in hoc saeculo navigantes illuminat, iisque viam ad portum salutis praelucet; qui ergo eam diligit, luci illius aperiat oculos, et eam conspiciat; nam, ut ait S. Augustinus, lib. De Moribus Ecclesiae, cap. 1: «Scientiam veritatis neque omnes a quibus quaeritur, docere possunt; neque omnes qui quaerunt, discere digni sunt. Et diligentia igitur et pietas adhibenda est: altero fit, ut scientes inveniamus; altero, ut scire mereamur.» Philosophia ergo est via ad sophiam, hoc est, amor sapientiae est via ad sapientiam: amor enim vires mentis exacuit, et omnes difficultates superat.

Commendat sapientiam a tribus: primo, a necessitate; secundo, a pulchritudine, splendore et excellentia, aeque ac facilitate et comitate; tertio, ab utilitate. A necessitate commendavit illam ab initio capitis huc usque, quod sine sapientia reges subituri sint terribile Dei judicium et tormenta; a pulchritudine hic eam commendat, aeque ac a facilitate eam assequendi; ab utilitate eam commendabit vers. 19 et seq. Hic ergo eam laudat a specie et benignitate singulari, qua prior sese offert sui cupidis, eosque ad se suique studium allicit et invitat: cujus contrarium faciunt speciosae feminae, quae sua forma superbiunt et quaeri volunt, non quaerere, juxta illud:

Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam.

Sic et scientia saecularis inflat.


14. PRAEOCCUPAT QUI SE CONCUPISCUNT, UT ILLIS SE PRIOR OSTENDAT;

Vatablus, ultro se cupidis offert cognoscendam; Pagninus, praeoccupat cupientes, ut praenoscatur; Clemens Alexandrinus, IX Strom. praevenit eos qui cupiunt, ut praenoscant: sic de Sapientia ait Ecclesiasticus, cap. XV, vers. 1 et seqq., quod quaerentibus justitiam «obviabit quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum:» vide ibi dicta. Dupliciter haec gnome accipi potest, primo, ut τὸ ut referatur ad praeoccupat, et τὸ qui concupiscunt accipiatur materialiter, q. d. Sapientia, puta Deus Deique gratia praevenit eos qui se concupiscunt, ita ut illis se prior ostendat, in eisque sui concupiscentiam et desiderium excitet: in hoc enim consistunt praeventio gratiae et praeoccupatio Dei, quod ipse omne nostrum desiderium praeveniat, imo illud suscitet, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI; item Arausicanum et Milevitanum, et S. Augustinus passim contra pelagianos: pelagianorum enim error erat, initium virtutis et salutis non esse a Deo, sed ex nobis; hominem enim per liberum arbitrium se disponere ad gratiam, eamque a Deo poscere, itaque impetrare: quod plane falsum et erroneum est, Deus enim et Christus est quasi sol, qui sua luce et gratia omnes praevenit, nec ab ullo praeveniri potest.

Secundo, ut τὸ qui concupiscunt accipiatur in sensu

formali, ac τὸ ut referatur ad qui se concupiscunt, q. d. Sapientia praeoccupat eos qui eam concupiscunt, et petunt ut illa se praeoccupet, et prior se illis ostendat: praeoccupet, inquam, ad ipsam sapientiam confuse jam cognitam, particulatim et distincte cognoscendam: ignoti enim nulla cupido, quare prius est hominem in confuso cognoscere et concupiscere sapientiam, quam ab illa particulatim praeoccupari et edoceri; sed illud ipsum confuse cognoscere et concupiscere sapientiam, manat ab alia priore praeoccupatione sapientiae, scilicet prima et generali. Primo enim Deus in anima excitat generalem et confusam cognitionem et concupiscentiam sapientiae, virtutis et salutis, ut anima illam postulet a Deo. Cum ergo anima illam postulat, Deus illam ei particulatim, sed sensim et per gradus infundit: primo enim per fidem illam illuminat; secundo, spem salutis ingerit; tertio, dolorem peccatorum immittit; quarto, actum amoris et contritionis excitat: quae est ultima et proxima dispositio ad gratiam et justitiam, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI. Sic Ecclesia, et fidelis quisque ac justus, assidue orat ut nova Dei gratia praeveniatur ad nova et heroica sapientiae, id est virtutum, opera edenda; sed haec ejus oratio manat ab alia priore gratia praeveniente, quae eum ad orandum excitavit: haec enim est oratio Ecclesiae in Dominica IV post Pentecosten: «Tua nos, quaesumus, Domine, gratia semper et praeveniat et sequatur, ac bonis operibus jugiter praestet esse intentos.»

Uterque sensus verus est, uterque congruus, uterque demonstrat insignem humanitatem, benevolentiam, liberalitatem, sollicitudinem et philanthropiam Dei nostri, quia ipse suo amore, vocatione et gratia nos indignos, imo peccatores et hostes suos praevenit, ut suos amicos, imo filios et haeredes efficiat. Utrobique ergo Deus nos praeoccupat; utrobique sapientia, id est Dei illuminatio et gratia, nos praevenit; utrobique primas in studio sapientiae occupat et anticipat: nam et primitus animae sese confuse cognoscendam offert, suique generalem cupidinem excitat; deinde ab ea confuse cognita et concupita, in ea specialem, eamque ardentiorem sui concupiscentiam suscitat, idque in dies magis et magis, ut ejus munere gliscat animo exorta cupido, donec illa sui fiat cupidissima, totaque ejus amore inflammetur. Hinc Christus Joan. IV, 14, sic de sapientia loquitur Samaritanae sub aquae nomine: «Aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam;» et Joan. VII, 38, clamans in templo: «Si quis sitit, ait, veniat ad me: et qui biberit de aqua, quam ego dedero ei, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae;» et Apocal. III, 20: «Ego sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.» Et S. Augustinus, lib. XI Confess. cap. II: «Per Christum, ait, quaesisti nos, non

quaerentes te; quaesisti autem ut quaeremus te.»

Mystice, Beata Virgo, velut aeternae Sapientiae mater, praeoccupare dicitur eos qui se desiderant, ac obviare illis qui se inquirunt: quia nemo tanta celeritate ad implorandam Virginem currit, quin ipsa Virgo ad imploratorem suum audiendum velocior praecurrat; unde, Cant. IV, 3, hinnulis comparatur, quia ut hi, interprete Richardo Victorino, veloces sunt ad currendum, ita B. Virgo ad succurrendum. Imo et a D. Epiphanio, serm. De ejus laudibus, currus cherubicus appellatur, quia ut hic decem millibus multiplex citatissimus volat, ita et illa innumeris misericordiae alis elata festinat, ut patrocinetur: nec mirum, cum matris, non judicis munere fungatur. Quo nomine velocior aliquando ad auxilium ferendum Virgo mater, quam ejus filius Christus Dominus videtur, ut D. Anselmus, lib. De Excellentia Virginis, cap. VII, asserit: «Velocior est, inquit, nonnunquam salus memorato nomine ejus (id est Mariae), quam invocato nomine Domini Jesu;» et rationem reddit, «quia ad Christum, tanquam ad judicem pertinet etiam punire: ad Virginem, tanquam ad patronam, non nisi misereri.»

Moraliter disce hic, christiane, imitari aeternam Sapientiam, puta Christum ejusque matrem, ut tam inimicos, quam amicos amore et honore praevenias, juxta illud Apostoli, Rom. XII, 10: «Honore invicem praevenientes:» hoc enim exigit perfecta charitas et beneficentia. Si ergo vis amari, ama, magnes enim amoris est amor; hinc Christus prius homines praevenit, factus homo, ut eos ad se redamandum cogeret. Huc facit illud Luciani:

Gratia quae tarda est, ingrata est gratia: namque Cum fieri properat, gratia grata magis.

Audi Senecam, lib. II De Benef. cap. 1: «Gratissima sunt beneficia parata, facilia et occurrentia, ubi nulla mora fuit, nisi in accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cujusque; proximum sequi; illud melius, occupare antequam rogemur: quia cum homini probo ad rogandum os concurrat (alii aptius legunt, corruat), et suffundatur rubor; qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit. Quoniam quidem, ut majoribus nostris, gravissimis viris, visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est;» et inferius: «Ideo divinanda cujusque voluntas, et cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est. Illud beneficium jucundum victurumque in animo scias, quod obviam venit. Si non contingit praevenire, plura rogantis verba intercidamus, ne rogati videamur; sed certiores facti statim promittamus, facturosque nos, etiam antequam interpellaremur, ipsa festinatione approbemus.»

15. QUI DE LUCE VIGILAVERIT AD ILLAM, NON LABO-

RABIT : ASSIDENTEM ENIM ILLAM FORIBUS SUIS INVENIET, - q. d. Qui manicaverit, qui mane primo diluculo illum quaesierit orando, invocando, meditando, studendo, non laborabit, ut eam inveniat, quia ipsa mane ad se vigilanti assistit et assidet. Notat matutinum tempus, velut primum et aptissimum, dandum esse sapientiae, id est orationi, studio et rebus divinis, juxta illud Psalm. LXII, 2: « Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; » et Prov. VIII, 34: « Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei: » vide ibi dicta. Sed vigilantissimos quosque superat et praevertit vigilantia sapientiae: sic S. Magdalena ante auroram ivit ad sepulcrum Christi, ut eum quaereret, ideoque prima et ante apostolos eum resurgentem videre meruit.

Pro assidentem graece est παρέδριν, quo nomine philosophi vocabant suos deos et genios familiares: sicut Socrates genium habuit paredrum, id est assessorem, sic haeresiarchae habuerunt daemones paredros. Tales quoque habent magi in annulis; at justorum paredrus est Deus, Deique sapientia et gratia, qua de re rursum dicetur cap. IX, vers. 4.

Narrat Suetonius in Galba, cap. XIV et XVIII, illi hoc omen, tam adepti, quam adempti imperii fuisse datum: « Somniavit, ait, Fortunam dicentem stare se ante fores defessam, et nisi ocius reciperetur, cuicumque obvio praedae futuram. Evigilans aperto atrio simulacrum aeneum deae, cubitali majus, juxta limen invenit, et in larario collocatum coluit. Longe post monile pretiosissimum Fortunae destinatum, Veneri Capitolinae imposuit. Proxima nocte somniavit speciem Fortunae, querentis fraudatam se dono destinato, minantisque erepturam et ipsam, quae dedisset; » ac paulo post imperio et vita privatus est. Vera sapientia, et fortuna fortunans est Deus, a quo omnis nostra salus et beatitudo proficiscitur: illum ergo se nobis offerentem cupide excipiamus, exceptum constanter teneamus et colamus, ut ille sua bona et dona in nobis conservet, adaugeat et perpetuet in aeternum.


16. COGITARE ERGO DE ILLA, SENSUS EST CONSUMMATUS: ET QUI VIGILAVERIT PROPTER ILLAM, CITO SECURUS ERIT.

Pro cogitare graece est enthymēthēnai in aoristo, id est cogitasse, in animo versasse et volutasse, intellexisse et menti impressisse, ut scilicet illa menti jugiter obversetur, ac de ea assidue cogites, unde Noster apte vertit cogitare in praesenti. Adde saepe praeteritum sumi pro praesenti, praesertim apud Hebraeos, qui carent praesanti. Pro sensus consummatus, graece est phronēseōs teleiōtēs, id est sapientiae perfectio est, vel prudentiae et intelligentiae consummatio est, vel prudentia perfecta est, quare perperam Holcot per sensus, corporis sensus hic accipit, q. d. Sapientia corrigit et perficit vitia et defectus sensuum corporeorum, puta visus, auditus, gustus, etc.

Sensus ergo primo esse potest, q. d. Qui assidue sensum, id est sapientiam et prudentiam, ejusque dogmata et dictamina mente versat, ut ea semper ob oculos habeat et juxta ea actiones suas instituat et dirigat, hic perfecte sapiens et prudens est; « et qui vigilaverit propter illam, » ut sapientiam ejusque praecepta cognoscat mentique imprimat, hic « cito securus erit, » graece amepimnos estai, id est sine cura (securus enim idem est quod semotus a cura) sine sollicitudine erit, indeque hilaris et laetus. Nam « secura mens quasi juge convivium: » quia talis sapienter, juxta dictamen sapientiae vitam instituet; unde securus erit, tum a peccato et lapsu, tum a periculis, quae actiones difficiles comitari et subsequi solent: haec enim sapientia praevidet et providet; unde ea vel fugit, vel abigit et propulsat, vel tolerat et fortiter superat. Securitatem ergo et tranquillitatem animo praestat sapientia, cum insipientia et imprudentia mille eis curas, angores, pericula, infelices actionum successus et damna afferat, ait Cantacuzenus.

Posset, secundo, planius sic exponi, q. d. Perfecte prudens est, qui non de rebus mundi vanis, caducis, curiosis et futilibus, sed de vera sapientia, quae eum ad virtutem et felicitatem perducat, cogitat et sollicitus est, quomodo scilicet illam adipisci queat. Porro securus erit, quod eam adipiscetur, qui ad eam mane vigilaverit, id est qui eam studiose quaesierit et vestigaverit; inveniet enim eam sibi ultro currentem et assistentem, imo praeoccupantem, uti paulo ante dixit: ita a Castro. Unde Vatablus vertit nempe de illa cogitare ad sapientiae perfectionem pertinet, et qui vigilaverit propter eam, cito securus fuerit. Hinc Cicero, teste S. Augustino, lib. I Contra Academ. cap. III, beatum asserit eum qui studet veritati indagandae, etiamsi eam non assequatur. Multo magis beatus in spe dicendus est, qui in hac vita incipit studere sapientiae et veritati, quae Deus est, cognoscendae, ut in caelo eam perfecte videre mereatur, fiatque beatus in re.

Tertio, Cantacuzenus sic exponit, q. d. Perfecta prudentia et intelligentia est cogitare de vera sapientia discenda et comparanda: sicut enim finis domus est tectum, hoc est, eam tegi contra coeli hominumque injurias; urbis finis est civium salus; medicinae finis est sanitas: sic omnis scientiae et intelligentiae finis est vera sapientia, quae hominem recte vivere docet et ad beatitudinem recta ducit.

Quarto, noster Lorinus: Post acquirendae facilitatem sapientiae, inquit, felicitatem persequitur in ejus acquisitione; haec autem est duplex, perfectio intellectus et mentis securitas; sive tum erroris, tum mali exclusio, ita ut falsas evellat opiniones, inflammandae mentis veritatis cognitione, ac demat sollicitudines et curas inanes expellat.

Ex hisce quatuor sensibus secundus planior et accommodatior videtur, eumque exigit vox illativa ergo (licet in Graeco sit gar, id est enim, sed gar subinde significat certe; utique, nimirum, igitur), quae hanc gnomen cum praecedenti colligat, exque ea educit et colligit, q. d. Sapientia adeo prompta et prona est ad se communicandum, ut praeoccupet sui cupidos, seque prior illis ostendat. Ergo cogitare de illa est sensus consummatus, id est perfecta prudentia et sapientia: nam sapientia ex sua promptitudine ultro et illico de se cogitanti occurret, eumque plenam et perfectam sapientiam edocebit: quare qui vigilaverit ad eam, cito securus de sapientia adipiscenda, deque omni alia cura, et re feliciter conficienda evadet. Hunc esse sensum liquet ex causa, quam Sapiens subdit: « Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, etc., et in omni providentia occurrit illis. » Est metonymia, cogitatio enim et studium sapientiae vocatur sapientiae perfectio, non consummate, sed inchoative, quia ad eam est via, ad eamque sensim studiosum perducit: verba enim et nomina Hebraeorum saepe actum non perfectum, sed inchoatum significant, uti jam saepius monui. Porro cogitatio sapientiae inducit sapientiam, quia qui saepe de aliqua re cogitat, illam deamat: sapientia autem amata ultro occurrit amanti, seseque illi communicat.

Mystice, consummatio sapientiae et securitas mentis est, res divinas diligenter cogitare, meditari, concupiscere, amare; hanc autem sapientiam a Spiritu Sancto progenitam, hanc securitatem a bona conscientia manantem nemo habet, nisi qui charitate erga Deum et proximum pollet.

Posset secundo in omni referri, non ad sapientiam, sed ad studiosum sapientiae, huic enim in omni immoia, id est cogitatione et deliberatione occurrit, seseque sic it sapientia, q. d. Quandocumque animus prudens aliquid prudenter et provide cogitat et meditatur, ibi statim occurrit sapientia, ipseque Deus: quare saluberrimum est de sapientia, deque Deo et rebus divinis cogitare et loqui, ibi enim illico inserit se Deus, sicut Christus inseruit se discipulis euntibus in Emmaus, cum de se loquerentur. Ita Cantacuzenus et Jansenius.

Hic sensus appositus quoque videtur, satisque respondet graeco: to enim in omni providentia, vel, ut nonnulli legunt, prudentia occurrit, respondet τῷ in viis ostendit: prudentiae enim et providentiae humanae munus est, ut homini prudenter vias, id est, actiones suas naturales, instituere volenti, seseque consulenti, suggerat in omnibus rationes et media opportuna, quibus idipsum efficiat. Prudentia vero et sapientia divina, multo magis id praestat in actionibus supernaturalibus et divinis. Omnes hae metaphorae significant Deum suam sapientiam (puta sua praecepta et consilia, sua divina lumina) libentissime communicare his qui eam cupiunt, imo ad hoc gestire, ut ultronea voluntate, et benignissima liberalitate beneficia sua in cupidos profundat: quare par est ut homines simili voto respondeant et occurrant Deo, ut eam ab illo ardenter postulent et exquirant, uti sponsa quaesivit sponsum dicens, Cant. III, 2: « Surgam et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: » ita Christum quaesivit Magdalena, ideoque invenit magno suo bono et felicitate. Uterque sensus jam datus, congruus est et connexus: eadem enim est prudentia et providentia, quae ab homine quaeritur consuliturque, et quae homini quaerenti consulentique occurrit, rationesque prudenter operandi in omnibus rebus, praesertim gravioribus et magis arduis, suggerit.


17. QUONIAM DIGNOS SE IPSA CIRCUIT QUAERENS, ET IN VIIS OSTENDIT SE ILLIS HILARITER, ET IN OMNI PROVIDENTIA OCCURRIT ILLIS.

Dat causam, cur cogitare de sapientia sit sensus consummatus, et cur vigilans ad illam securus sit futurus, quia scilicet illa dignos se, id est, de se cogitantes, seque studiose vestigantes, circuit et quaerit, ut ultro « in viis, » id est in omnibus vitae actionibus, institutis, officiis, tum privatis, tum publicis, ac praesertim in gubernanda republica, hilariter se suaque omnia iis ostendat, et communicet; imo illis occurrit « in omni providentia, » graece epinoia, id est consilio, ingenio, solertia, consideratione, excogitatione, inventione, prudentia, q. d. Primo, sapientia mille modos et rationes soleriter excogitat et adinvenit, quibus sui cupidis summa cura et providentia occurrat et succurrat. Deus (qui est ipsa sapientia), inquit Nazianzenus, amat amari, quaerit quaeri, sitit sitiri; hinc mille modos adinvenit, quibus animas ad se trahat et convertat. Unde Vatablus vertit, summo studio occurrit illis; Noster vertit, providentia, quia sapientiae et prudentiae potior pars est prospicere futura, eaque, si bona sint, accertere; si mala, avertere. Simili modo, sed contrario fine meretrix luxuriae et voluptatis occurrit juveni incauto, illumque suis deliciis inescat, dementat, perdit et necat, uti describitur Prov. VII, 13 et sequent.

Sapientiam matrem suam imitentur viri sapientes, ut zelum ejus induentes circumeant quaerentes dignos et dispositos, quibus sapientiam suam communicent, illisque eam ostendant, non tarde, tetrice, morose, sed celeriter, hilariter, jucunde (« hilarem enim datorem diligit Deus, » II Corinth. IX, 7): atque in omni providentia illis occurrant et succurrant, uti fecit Christus Dominus, et S. Petrus, S. Paulus, ceterique apostoli et viri apostolici ac religiosi, qui animas ad Dei cognitionem et amorem traducere satagunt.

Symbolice, S. Gregorius, XXVI Moral. cap. VIII; per vias accipit creaturas, quibus ascendimus ad creatorem. « In viis, inquit, ostendit se illis hilariter, et omni providentia occurrit illis: via quippe ad creatorem sunt opera considerata creatoris, quae dum facta cernimus, potentiam factoris miramur. In istis viis a sapientia omnis nobis providentia occurritur, quia factoris nobis...

virtus inquirenda proponitur in omne, quod mirabiliter factum videtur; et quocumque se verterit anima, si vigilanter intendit, in iisdem ipsis Deum invenit, per quae reliquit, ejusque potentiam ex eorum rursus consideratione cognoscit, quorum amore deseruit; et per quae perversa cecidit, per haec conversa revocatur. » Huic expositioni favet graecum phantazetai, quod Noster vertit ostendit, scilicet quasi per visum et phantasma: per phantasmata enim rerum creatarum mens assurgit ad pure contemplandum earum creatorem, ibique quietem, hilaritatem et omne bonum invenit, ut dicat cum S. Francisco: « Deus meus et omnia. » Nam, ut sapienter ait S. Augustinus, lib. IV Confess. X: « Quaquaversum se verterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te. »


18. INITIUM ENIM ILLIUS VERISSIMA EST DISCIPLINAE CONCUPISCENTIA.

Graece, archē gar autēs hē alēthestatē paideias epithymia, ubi to alēthestatē tam referri potest ad archē, id est initium, hucque inclinat articulus hē, quam ad epithymia, id est concupiscentia. Ad archē referunt Cantacuzenus, Jansenius et Osorius, unde vertunt initium enim illius verissimum est, disciplinae concupiscentia, q. d. Varia assignari solent initia sapientiae, sed verissimum ejus initium est concupiscentia disciplinae, sive, ut ait Osorius, verissimum sapientiae fundamentum, illius cupiditate et inflammato desiderio continetur. Noster vero, Vatablus et alii to alēthestatē referunt ad epithymia, unde vertunt, initium enim illius, verissima est disciplinae concupiscentia: probat enim id quod dixit, sapientiam occurrere, imo praeoccupare eos qui se concupiscunt, ex eo quod concupiscentia disciplinae sit initium sapientiae: disciplina enim est comes et soror sapientiae.

Sensus ergo est, q. d. Dixi sapientiam occurrere non omnibus, sed sui cupidis, quia concupiscentia, sive desiderium disciplinae (quae parit sapientiam) non quale quale, sed verissimum, id est purissimum, ac plane remotum ab omni simulatione, fuco et cupiditate; item verissimum, id est integrum, quod totum sapientiae incumbat, nec ad alia desideranda se distrahat (postulat enim totum hominem) est verum et proprium sapientiae practicae, salutiferae et divinae initium. Multi enim concupiscunt disciplinam, ut per eam ad honores, opes et status promoveantur; hi non habent concupiscentiam ejus veram et sinceram, ideoque non habent initium sapientiae. Porro disciplina, ut dixi vers. 12, est castigatio pravarum affectionum et cupiditatum: per hanc enim datur initium sapientiae et virtuti, si nimirum disciplina concupiscatur verissime, id est, non ambitiose, non curiose, non torpide, non quaestuose, non partite; sed humiliter, candide, ferventer, pie et pure, totaliter et integre. Sicut enim desiderium sanitatis, scientiae, artis est initium sanitatis, scientiae et artis; sic philosophia est initium so-

sive virtutis, magnum est sapientiae et virtutis principium, juxta illud: Dimidium facti, qui bene coepit habet: tum quia, qui vehementer aliquid desiderat, totus in illud incumbit, omnes vires explicat, omnes difficultates subit et superat, tum quia virtus consistit in voluntate, cujus actus est desiderium: quid enim est humilitas, nisi amor et desiderium se demittendi? quid est patientia, nisi amor patiendi? quid charitas, nisi desiderium amandi? Quare quantum, quamque ardens et efficax est in voluntate desiderium virtutis, tanta implicite in ea, tamque ardens et efficax est ipsa virtus; qui ergo in virtute quapiam crescere satagit, ejus desideria in se ardentia et efficacia crebro excitet: sic mirifice in ea proficiet. Tantus igitur in virtute es, quantus in ea efficaciter esse vis: hoc desiderium sapientiae habebat S. Augustinus, lib. XI Confess. cap. II: « Sint, inquit, castae deliciae meae Scripturae tuae, nec fallar in eis, nec fallam in eis. » Hinc et justificationis initium, et ad illam dispositio est, ut peccator gratia Dei praeventus justitiam concupiscat, illamque a Deo postulet, utque Christum velut justitiae fontem diligere incipiat, ait Concilium Tridentinum, sess. VI.

Objicies: « Initium sapientiae est timor Domini, » Psalm. CX, 10; quomodo ergo hic dicitur, quod initium sapientiae sit disciplinae concupiscentia? Respondetur: Timor Domini est disciplinae concupiscentia, quia timor hic est amor Dei, qui secum affert concupiscentiam et amorem disciplinae. Vide dicta Eccli. I, 16.

Moraliter, hic disce initium et viam ad sapientiam, id est virtutem et perfectionem, esse ingens ejus desiderium: audi nostrum Alvarez de Paz, De Perfect. in Prooem.: Sicut summa humani cordis perversitas a desiderio mali sumit exordium, quo desiderio animus excitatus et victus malum semel patrat, et ex uno peccato in aliud ruit, quousque ad consuetudinem veniat, et ex consuetudine in cordis duritiem, ac in extremam miseriam cadat: ita ejusdem cordis summa perfectio a desiderio boni incipiat necesse est, quod desiderium vires accumulans, et mentem hominis saepe sollicitans in opus prodeat, et ex bonorum operum iteratione virtutis consuetudinem pariat, et ex bona consuetudine in amorem boni propter seipsum atque adeo in ipsam perfectionem ascendat. Hoc desiderium est janua, per quam humana mens in sanctuarium, sive in ipsam sanctitatem, ingreditur: est ventus, quo navigium cordis impulsum, a seipso et a rebus terrenis discedit, et felici cursu in puritatem enavigat: est primus gradus, quo quis a malo desciscit, et sensim paulatimque progrediens, tandem in perfectae virtutis possessione collocatur.


19. CURA ERGO DISCIPLINAE, DILECTIO EST: ET DILECTIO, CUSTODIA LEGUM ILLIUS EST: CUSTODITIO AU-

19. CURA ERGO DISCIPLINAE, DILECTIO EST: ET DILECTIO, CUSTODIA LEGUM ILLIUS EST: CUSTODITIO AUTEM LEGUM CONSUMMATIO INCORRUPTIONIS EST.

Ex eo quod dixit sapientiam occurrere illis qui se cupiunt, commendat cupiditatem sapientiae, et in ejus laudes excurrit, atque per gradationem et soritem, id est, acervalem syllogismum, ejus dotes et fructus eximios enumerat. Pro ergo graece est de, id est autem, vero, ut gradatio incipiat vers. praeced. q. d. Initium sapientiae est disciplinae concupiscentia; concupiscentia autem disciplinae, ejusdem parit curam et sollicitudinem; cura parit dilectionem, dilectio custodiam legum, haec incorruptionem, quae facit proximum esse Deo per regnum aeternum quod disciplinae, sive sapientiae, cupido affert. Aut, ut noster a Castro, q. d. Verissimum initium sapientiae est ejus cupiditas; cupiditas curam auget, cura amorem, amor ad observantiam legis animam accendit; porro observantia divinae legis certum reddit hominem de futura incorruptione; incorruptio vero ad Deo fruendum perducit: cupiditas ergo sapientiae deducit ad Dei regnum.

Verum, quia non dicit Sapiens: « Concupiscentia disciplinae est cura disciplinae, » sicut dicit: « Cura disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est, » etc., hinc Noster aptius censuit hic inchoandam esse gradationem, atque concupiscentiam disciplinae esse eamdem cum cura disciplinae: qui enim aliquid concupiscit, curat et sollicitus est, ut idipsum assequatur. Unde pro de, id est vero, vertit ergo, quae saepe est particula non illativa, sed sermonis inchoativa, idemque valet quod itaque. Idem valet subinde graecum de et latinum vero, ut scilicet sit particula non adversativa, sed expletiva vel ornativa; unde Terentius in Eunucho: Id vero, inquit, quod ego puto mihi palmarium me reperisse: ubi Donatus: Nisi, inquit, ornativum esset vero, nihil significaret. Sensus ergo est, q. d. Initium sapientiae, et consequenter felicitatis omnisque boni, est concupiscentia sive cura disciplinae. Ostendit deinde idipsum per partes gradatim scandendo usque ad regnum aeternum, aitque: Cura ergo disciplinae, etc., q. d. Itaque concupiscentia sive cura disciplinae est dilectio, id est conciliat dilectionem, sive charitatem: quantum enim per disciplinam et castigationem reprimitur et decrescit cupiditas, tantum dilatatur et accrescit charitas, adeoque plena charitas est nulla cupiditas, ait S. Augustinus. Dilectio vero custodia legum illius est, id est charitas impellit, suadet et efficit custodiam legum: qui enim Deum amat, utique ejus mandata custodit, sicut qui amat regem, ejus jussa exsequitur; et qui diligit amicum, ejus voluntatem explet.

Custoditio (graece, prosochē, id est attentio, diligens auditio, et accurata diligentia ad leges Dei, quas audivimus et cognovimus, custodiendas atque observandas) AUTEM LEGUM CONSUMMATIO (graece, bebaiōsis, id est confirmatio) INCORRUPTIONIS EST. - S. Athanasius, De Incarnat. Verbi, attentio et observatio legum constabilitio est immortalitatis; Vatablus, observatio legum integritatis, vel immortalitatis, constitutio est, id est statumen, basis et firmamentum est. Incorruptio haec vel integritas, tum generatim pro virtute et puritate accipi potest, q. d. Custodia legum facit, ut homo sit integer et perfectus secundum omnes virtutes, omniumque virtutum leges et praescripta, ita Hugo; tum proprie pro castitate, q. d. Custodia legum affert castitatem (haec enim una est ex legibus a Deo sancitis, et ceterarum legum decus et complementum), quae facit ut homo sit integer et incorruptus, tam mente quam corpore. Unde Climachus, gradu 15, et Basilius, lib. De Virginit., docent castitatem esse virtutem, quae homines faciat angelos, illamque esse, tum semen, tum typum futurae incorruptionis in gloria coelesti, imo illam homini indere similitudinem Dei integri et incorruptibilis, quantum fas est mortali, mente aeque ac corpore Dei assimilari; unde sequitur: « Incorruptio autem facit esse proximum Deo. » Hinc et multorum multarumque virginum corpora post mortem incorrupta manserunt, et etiamnum manent. Hinc rursum ex Graeco vertas, custodia legum est firmamentum immortalitatis, quia sicut violatio legis de non comedendo pomo vetito facta ab Adamo, fuit causa corruptionis et mortis, tam ejus, quam posterorum omnium: sic custodia legum est causa incorruptionis et immortalitatis, quia illam meretur consequi in futura resurrectione: ita Lyranus et Dionysius.

Nota, omnes hae gradationes et gnomae in sensu, non formali, sed causali explicandae sunt: non enim custodia legum est consummatio incorruptionis et immortalitatis formaliter, ut patet; sed causaliter, quia scilicet eam causabit, ac plenam et consummatam immortalitatem beatis afferet in coelo; hinc Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom., paraphrastice sic vertit, vel potius explicat, ergo dilectio cognitionis facit alienum ab interitu, et eum qui est regalis prope Deum extollit, pro quo Noster vertit:


20. INCORRUPTIO AUTEM FACIT ESSE PROXIMUM DEO.

Graece, incorruptio autem facit esse prope Deum, id est proxime Deo, saepe enim positiva pro superlativis usurpantur; Syrus, veritas, quae non corrumpitur, et opus quod est sine corruptione, approximant ad Deum; Arabicus, et privatio tentationis ponit hominem proximum Deo; Arabes tentationem vocant omne malum, omnem corruptionem. Pergit in gradatione, q. d. Integritas mentis, quam affert custodia legum, facit ut homo sit similis Deo per gratiam et sanctitatem, eademque faciet ut homo sit Deo similis in coelo per immortalitatem et gloriam, juxta illud, I Joan. III, 2: « Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, » visio enim Dei nos beabit, facietque ei similes. Unde S. Irenaeus

lib. IV Contra haeres. cap. LXXV: « Visio Dei, inquit, efficax est incorruptelae; incorruptela vero proximum facit esse Deo; » qui et paulo ante: « Subjectio Dei, inquit, incorruptela perseverantia est; incorruptela autem gloria infecti, » q. d. Incorruptio est dos et gloria propria Deo, qui non est factus, sed per se semper exstitit; a quo eamdem participant justi et beati, illi plane subjecti et uniti: esto enim damnati sint futuri quoque immortales, tamen erunt in perpetuis tormentis; unde erunt corruptibiliter incorruptibiles, et mortaliter immortales. S. Bonaventura per incorruptionem accipit virginitatem, haec enim facit integros mente et corpore, ac proximos Deo, imo castas animas facit sponsas Dei; unde virgines proxime sequentur Agnum quocumque ierit, Apoc. XIV, 4. Verum haec partialis est incorruptio; totalis vero est custodia legum, quae competit omnibus justis. Huc facit illud Plinii in Panegyrico Trajani: Nil praestabilius aut pulchrius deorum, quam castus et sanctus, et diis simillimus princeps; et illud, quod scribit Plutarchus, lib. Quod cum principe philosophandum sit, Minoem esse Jovis discipulum: « Non enim, inquit, privatos homines, vel otiosos deorum voluerunt esse discipulos, sed reges, qui sapientiam et virtutes animi consecuti, ea essent ad utilitatem omnium conversuri. »

Huc quoque facit illud Aristotelis, X Ethic. cap. VIII: « Qui mente operatur, et eam colit, disponitur optime, is et amicissimus diis immortalibus esse videtur: nam si dii curam humanarum rerum, ut existimatur, aliquam habent, rationi sane consentaneum fuerit, ipsos eo gaudere quod est optimum, maximeque sibi cognatum; hoc autem fuerit ipsa mens; et in eos, qui maxime hoc amant atque honorant, beneficia vicissim conferre, tanquam curam habentes eorum quae sibi sunt chara, ac diligentiam adhibentes, et recte beneque agentes. At constat haec omnia maxime sapienti inesse; amicissimus igitur sapiens ipse diis immortalibus est: eumdem autem conveniens est et felicissimum esse: quare sapiens hoc quoque modo maxime fuerit felix. »


21. CONCUPISCENTIA ITAQUE SAPIENTIAE DEDUCIT AD REGNUM PERPETUUM.

Haec est clausula et culmen gradationis, atque soritis, q. d. Concupiscentia disciplinae, et illi connexae sapientiae, facit incorruptos et proximos, imo similes Deo per gratiam et gloriam, itaque tribuit eis regnum Dei perpetuum, eosque facit reges coelestes et aeternos: hoc enim regnum debetur, ac paratum et promissum est sapientibus, id est justis, qui custodiunt legem, ac per integritatem vitae proximi sunt Deo, haec enim ut notum Sapiens hic subaudiendum relinquit. Quis ergo non concupiscat, quis non ambiat sapientiam, id est virtutem et sanctitatem, quae sui studiosos adeo beat, exaltat, glorificat? Noster a Castro censet hic agi de regno terreno, non coelesti, idque probat ex

versu sequenti. Verum esto superficie tenus haec gnome accipi possit de regno terreno, quod longaevum et per multa saecula propagatum praestat sapientia, uti praestitit Davidi, tamen plene et perfecte accipienda est de regno coelesti: hoc enim solum est perpetuum, facitque beatos, incorruptos, immortales et proximos Deo: licet enim to perpetuum non sit in Graeco, tamen satis ex sequenti versu intelligitur; unde illud legunt S. Augustinus in Specul., Cantacuzenus et alii: nam regnum, non tantum terrenum, ut vult a Castro, sed etiam coeleste promitti Judaeis in Veteri Testamento liquet ex cap. V, vers. 17: « Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; » et clarius Daniel, cap. VII, vers. 27: « Regnum autem et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cujus regnum, regnum sempiternum, » etc.

Similem gradationem et soritem per similes gnomarum et praemiorum, velut annulos connexum et concatenatum videre est in Codice legum Visigothorum, lib. I, tit. II, cap. VI, qui annexus est Cassiodoro: « Sicut modestia principum, inquit, temperatio est legum: ita concordia civium, victoria est hostium. Ex mansuetudine etenim principum oboritur dispositio legum; ex dispositione legum: institutio morum; ex institutione morum, concordia civium; ex concordia civium, triumphus hostium; sicque bonus princeps interna regens, et externa conquirens, dum suam pacem possidet, et alienam litem abrumpit, celebratur et in civibus rector, et in hostibus victor; habiturus post labentia tempora requiem sempiternam; post luteum aurum, coeleste regnum; post diadema et purpuram, gloriae coronam. Quin potius nec deficiet esse rex: quoniam dum regnum terrenum relinquit, et coeleste conquirit, non erit amisisse regni gloriam, sed auxisse. » Hoc enim omnibus votis optandum et orandum est regibus, ut cum S. Ludovico de regno isto terreno et caduco ad coeleste et aeternum transferantur: omnis enim gloria regni terreni instar umbrae pertransit, et instar fumi statim evanescit.


22. SI ERGO DELECTAMINI SEDIBUS (thronis regalibus) ET SCEPTRIS, O REGES (graece, o tyranni) POPULI, DILIGITE SAPIENTIAM, UT IN PERPETUUM REGNETIS.

Pro diligite, graece est timasate, id est honorate, in pretio habete, raram et charam ducite. Pro sceptris S. Augustinus in Speculo legit, stemmatibus; S. Bonaventura, schematibus, sed perperam. Sensus est, q. d. O reges, si regnum et regnare vos delectat, diligite sapientiam, ut sapienter, id est aeque, juste et probe, regnum administretis: sic enim regnabitis in saeculum, ut habent Graeca, id est longaevum et diuturnum vobis durabit regnum in terris, atque ex eo ad regnum in coelis aeternum transferemini. Quid enim vobis proderit, ait Cantacuzenus, si a solio

non ad coelum, sed ad coenum gehennae, si a purpura ad ignem, a sceptro ad vincula, a corona ad ergastula inferorum traducamini? Quid profuit Salomoni tanta regni opulentia, majestas et gloria? imo quid non obfuit, cum ei sapientiam excusserit, eumque feminarum et idolorum mancipium fecerit, ut jure de ejus salute dubitetur? Audiant ergo omnes S. Gregorium, hom. 45 in Evang.: « Si ergo, fratres carissimi, vere esse divites cupitis, veras divitias amate; si culmen veri honoris quaeritis, ad coeleste regnum tendite; si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia adscribi festinate. »

Iterum compellat et adhortatur reges et principes ad studium sapientiae, id est prudentiae et virtutis, ex eo quod sapientia regnum stabiliat et perpetuet: hinc liquet librum hunc maxime ad principes spectare, eisque scriptum et dicatum esse. Assignat ergo hic veram rationem et modum regni acquirendi, administrandi, conservandi et propagandi, nimirum sapientiam, id est justitiam et probitatem; cujus reges admonet solium judiciarium et sceptrum, quod justitiae est typus et symbolum: sceptrum enim primitus erat baculus, vel virga recta; unde hebraice vocatur שבט, id est virga, baculus, vel pedum pastorum, ut significetur regem esse pastorem populorum, ut ait Homerus, ac proinde eadem aequitate, benignitate, cura et vigilantia debere regere populum, qua pastor regit oves. Porro baculus hic olim aere, deinde auro ornabatur, non ad severitatem, sed ad firmitatem et durationem, uti ostendit noster Martinus de Roa, lib. II Singul. cap. V. Idem significat pedum pastorale, quo utuntur omnes episcopi, excepto Pontifice, qui universalis est omnium pastor. Pedum, inquit Paulus jurisconsultus, est pastoralis baculus incurvus, ita dictus, quia illo oves pedibus comprehenduntur. Baculum habet episcopus, ait Beda, in Collect., ut subditos regat, infirmos sustineat. Consecrans episcopum, tradit ei pedum, dicitque, ut habet Ordo Rom.: « Accipe baculum pastoralis officii, potestatem ligandi atque solvendi, et sis in corrigendis vitiis perseverans, judicium sine ira tenens, in fovendis virtutibus auditorum animos demulcens, in tranquillitate severitatis censuram non deserens; » vel, ut in eodem libro: « Accipe baculum sacri regiminis signum, ut imbecilles consolides, titubantes confirmes, pravos corrigas, rectos dirigas in viam salutis aeternae, habeasque potestatem erigendi dignos et corrigendi indignos cooperante Domino nostro. » Hinc carmen de pedo, ejus tres partes, triaque officia significans:

Curva trahit, quos recta regit, pars ultima pungit.

Vide Joannem Stephanum Durantum, lib. II De Ritibus Ecclesiae, cap. IX, num. 38 et seq., et Josephum Stephanum, lib. De Potest. Pontif. cap. VIII, num. 5.

Huc facit sapientiae emblema: sapientia enim pingitur ut heroina, dextra librum tenens, sinistra sceptrum; liber notat studium quo acquiritur sapientia: sceptrum notat honores et imperium, quos ipsa confert; unde Cicero, lib. I De Orat., et in Tuscul. exclamat: « O vitae philosophia dux! o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum, quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti. » Aristoteles, lib. I Rhetor.: « Sapere, inquit, est quiddam aptum ad imperandum. » Vespasiani imperatoris, teste Philostrato, lib. V, cap. X et XI, hoc erat votum: « O Jupiter, da ut sapientibus imperem, et mihi sapientes! Quocirca sapientibus viris fores patere volo. » Seneca, epist. 108, scribit de Attalo praeceptore suo: « Ipse se regem esse dicebat, sed plusquam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium. » Plutarchus, lib. De Iside, tradit Aegyptios solere regem eligere ex sacerdotibus ob sapientiam, vel militibus ob fortitudinem; sed hos sacerdotibus operam navasse, ut discerent sapientiam. Platonis nota vox est: « Florerent et felices forent civitates, si aut philosophi imperarent, aut imperatores philosopharentur, » uti fecit Antoninus imperator, idcirco cognominatus Philosophus, cujus etiamnum scripta philosophica exstant. Theodosius imperator Arcadium et Honorium filios suos in disciplinam dedit Arsenio, sapientia et sanctitate celebri; quin et Philippus rex Alexandrum Magnum filium suum erudiendum tradidit Aristoteli. Denique ipsa sapientia palam proclamat: « Per me reges regnant, et legum conditores justa decernant, » Proverb. VIII, 15. « Philosophia, ait Cicero, omnia quae cadere in hominem possunt, subter se habet, eaque casus contemnit humanos. » Unde Diogenes rogatus: « Quid ei philosophia boni contulisset? » respondit: « Hoc, ut comparatus sim ad omnem fortunam. » Et Dionysius tyrannus, regno Siciliae pulsus, rogatus: « Quid boni e Platone ejusque philosophia hausisset? ut aequo animo, ait, hanc fortunae commutationem feram: ipsa enim docet animo et passionibus imperare et dominari; » quocirca Zeno dicebat sapientes philosophos, non tantum esse liberos, sed et reges. Cum Cyrus filium Cambysen designaret imperii successorem: « Te, mi Cambyses, dixit, scire volo, non aureum hoc sceptrum esse, quod regnum tibi conservet; sed amici fideles regibus et verissimum et tutissimum sceptrum sunt. Id negari non potest; at multo melius ab ipsa sapientia praesidium est, per quam reges regnant. » Ita Xenophon, lib. VIII Cyripaediae.

Porro, quantum sapientia, id est probitas, pietas, piaque parentum educatio, regales familias prolesque illustret, ac honoribus, opibusque et regnis aeque ac sanctitate et meritis adaugeat, in illisque stabiliat et confirmet, liquet ex familia

Caroli Magni, quae continuos per multa saecula duces, regesque protulit, rerum gestarum gloria in coelo aeque ac in terra conspicuos, idque ex pia institutione S. Modoaldi archiepiscopi Trevirensis, et S. Arnulphi episcopi Metensis, a quibus prognata descendit: nam Itta S. Modoaldi soror, pietate praestans, nupsit Beato Pipino primo Brabantiae duci, qui Dagobertum regem Francorum, cujus domui praeerat, in luxuriam effusum, reprehendit, refraenavit, ac ad vitam castam probamque reduxit; unde haec Pipino dantur elogia in Vita S. Modoaldi: « Pipinus probatissimae vitae fuit, ac purissimae famae, sapientiae domicilium, consiliorum thesaurus, defensio legum; controversiarum finis, munimentum patriae, decus curiae, via ducum, et disciplina regum. » Eo vita functo, uxor ejus B. Itta a S. Amando sacrum velum, sanctaeque religionis habitum suscepit, in eoque sancte vitam finivit. Horum proles fuere duae filiae, S. Gertrudis monasticen aeque ac mater professa Nivellis in Brabantia, ubi etiamnum religiose colitur, ac beata Begga, quae nupta Ansigiso, S. Arnulphi Metensis episcopi filio, ex eo genuit Pipinum secundum, qui Theodoricum, regem Francorum, praelio superavit. 3. Begga, mortuo marito, monasterium Andanae construxit, in eoque monasticen professa, meruit in Catalogum sanctorum referri; unde dies ejus natalis in Martyrologio recolitur die 17 decembris. Pipini secundi filius fuit Carolus cognomento Martellus, eo quod Saracenos instar mallei contuderit; unde ejus elogium celebratur: « Nolo regnare, sed volo regibus imperare. » Martelli filii fuere B. Carlomannus, qui, relicto ducatu, monasticam vitam amplexus in Monte Cassino, humilitatis religiosae exemplo praefulsit; et Pipinus tertius cognomento Brevis, qui merito prudentiae suae et virtutis, acclamantibus ducibus et populis, a Stephano Papa creatus et coronatus est Francorum rex, anno Domini 753. Pipinus hic Romam et Italiam ab Aistulphi regis incursibus liberavit. Pipini hujus filius fuit Carolus rerum gestarum gloria Magnus, cui proinde Leo III Pontifex imperii coronam imposuit. Carolo successit filius Ludovicus, cognomento Pius. Ludovico successit filius Lotharius (a quo Lotharingia, illi subjecta, nomen accepit), qui augustus imperator, ac paternae religionis haeres, post plurima tam sapienter, quam fortiter gesta, regnum filiis suis divisit, relictoque saeculo, ac sanctae conversationis habitu in monasterio Prumiensi suscepto, in eodem cursum vitae feliciter consummavit. Haec omnia habent Francorum Annales, ac Vita S. Modoaldi, a Stephano abbate Leodiensi viro gravi graviter conscripta, quae exstat apud Surium, die 12 maii. Hosce velut avos et atavos imitentur Galliae reges et principes, ceterique omnes, si regnum perpetuare, ac justitia et probitate rempublicam efflorere peroptant; erudiantur horum exemplo potentes, qui judicant ter-

ram. Fusius haec narravi, quia, ut ait S. Hieronymus: « Vita sanctorum est interpretatio Scripturarum. »


23. DILIGITE LUMEN SAPIENTIAE, OMNES QUI PRAESTIS POPULIS.

Haec gnome non est in Graecis codicibus, sed Latinis omnibus. Hinc veteres clypeum rotundum dicabant Palladi, quo significabant orbem totum regi a sapientia: sapientia enim praeses erat Pallas; unde Martianus Capella de Pallade canit: Hinc tibi dat clypeum sapientia, quod regat orbem. Ita Pierius, Hierogl. XLII, cap. XLII. Dictum est vetus: « Romanorum clypeus fuit Fabius Maximus, gladius vero Marcellus. » Porro principes sunt doctores et ductores populi; quanta ergo eos luce sapientiae pollere oportet, ut omnes sua doctrina, sanctaque vita illuminent; unde ab Isaia, cap. XXIX, vers. 10, vocantur oculi: « Miscuit, inquit, vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros. » Quocirca principes orationi se addicant, ac cum Salomone a Deo sapientiam postulent, ac in dubiis ad Deum recurrant: in oratione enim Moses luce Dei afflatus cornua, id est radios lucis faciei affixos, accepit, Exod. XXXIV, 30. Quin et Augustus Caesar, inquit Suetonius, cap. LXXIX Vitae ejus: « Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris; gaudebatque si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis vultum submitteret. » Tiberius quoque Augusti successor, ut ait Suetonius, cap. LXVIII Vitae ejus: « Praegrandibus fuit oculis, et qui (quod mirum esset) noctu etiam et in tenebris viderent, et cum primum a somno patuissent. » Haec est claritas oculorum corporis, sed illi praestat fulgor oculorum mentis.

Sapienter S. Thomas, lib. III De Regimine principum, cap. III, regem comparans angelo primo, qui proxime a Deo illuminatur, et ceteros illuminat: « Irradiationis jam dictae, inquit, ad bonum regimen necessariae et in principe et in subditis, motum circularem cognoscimus rectum et obliquum. Motus rectus ideo dicitur, quia fit per divinam illuminationem super principe ad bene regendum, et a principe in populum meritis principis. Sed obliquus est, quando per divinam illuminationem sic subditos regit, quod virtuose ipsi vivunt, et insurgit in eis divina laus et gratiarum actio, ut sit quasi quaedam arcualis figura ex chorda recta et arcu obliquo. Sed circularis motus divinorum radiorum dicitur, quando divina illuminatio irradiat principem, et a principe subditum, ex qua quidem elevatur ad Deum contemplandum et diligendum; qui ideo circularis motus vocatur, quia est ab eodem in idem: nam a Deo in principem, ab hoc in subditos, ab his ad Deum reditur. » Denique quam sapientia necessaria sit principi, praeclare docent Plato, lib. V

De Republica, Stobaeus, serm. 46, qui est de regno. Lipsius, I Polit. cap. X, Tiraquellius, lib. De Nobilit. cap. V. et noster Pineda, lib. VII De Rebus Salomon. cap. IX.


24. QUID EST AUTEM SAPIENTIA, ET QUEMADMODUM FACTA SIT REFERAM: ET NON ABSCONDAM A VOBIS SACRAMENTA DEI, SED AB INITIO NATIVITATIS INVESTIGABO, ET PONAM IN LUCEM SCIENTIAM ILLIUS, ET NON PRAETERIBO VERITATEM.

Hucusque fuit paraenesis sive adhortatio ad sapientiam, nunc ejus originem, naturam et dignitatem, modumque eam assequendi describit, quasi dicat: Hactenus omnes adhortatus sum ad sapientiam, nunc ut efficacior sit mea exhortatio, explicabo ejus naturam, originem et definitionem; quidnam scilicet sit sapientia, quomodo facta, graece, egeneto, id est orta sit, tum in se ex Deo, idque praecipue; tum in me, id est quomodo ego eam adeptus sim per orationem. Loquitur auctor in persona Salomonis, ut patet capite seq. vers. 5.

ET NON ABSCONDAM A VOBIS SACRAMENTA DEI. - Graece, mysteria, et to Dei non est in Graeco, sed intelligitur: mysteria enim propria sunt Dei, praesertim origo sapientiae, haec enim ab aeterno in Deo abscondita, ab eo in tempore hominibus revelata fuit, juxta illud Job. XXVIII, 20: « Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium, etc. Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. » Idem videre philosophi, nam Plutarchus, lib. De Isid. narrat templo Minervae, quae dea credebatur sapientiae (in cujus capite et galea sphinx visebatur, teste Pausania in Attic.; sphinx autem implicatarum et abstrusarum rerum erat symbolum), hoc emblema fuisse inscriptum: « Ego sum omne quod exsistit, est, et erit, meumque velum nemo adhuc mortalium revelavit. » Additque Deum ab Aegyptiis nuncupatum Amun, vel Amonem, id est occultum, eoque nomine ab eis invocatum, ut se revelare dignaretur.

SED AB INITIO NATIVITATIS (graece, gennēseōs, id est generationis et originis, tum meae, ut volunt Hugo et Lorinus, tum potius ipsius sapientiae, ipsam) INVESTIGABO; - unde Vatablus, sed a prima origine cognitionem ejus investigabo; id facit cap. sequenti, ubi narrat originem sapientiae, tum in se, quod scilicet orta sit ex Deo vers. 25; tum in Salomone, qui ibidem vers. 1 et seq., operose narrat exordia nativitatis suae, atque ex ejus ignorantia, tenebris et aerumnis, ascendisse se ad invocandam obtinendamque sapientiam commemorat.

ET PONAM IN LUCEM (graece, eis to emphanes, id est in perspicuum) SCIENTIAM ILLIUS (Vatablus, palam faciam cognitionem ejus), ET NON PRAETERIBO VERITATEM, - non parcam veritati, nec eam celabo ex invidia aliove pravo affectu, ut sequitur, sed candide et liberaliter omnibus communicabo. Mystice, de nativitate Christi haec accipit Phoebadius in Gallia episcopus, lib. Contra Arianos, tom. V Bibliothec., ubi cum docuisset a Spiritu Sancto nobis revelari Filium, omnemque veritatem, adjecit: « Etenim Spiritus notitiae et veritatis, per quem Salomon de Dominica nativitate, Sapient. VI, 24: Quid sit, inquit, sapientia et quemadmodum facta sit referam, at ab initio nativitatis investigabo eam (unde ipse infert): Ergo per eumdem Spiritum possumus invenire, quod quaerimus.


25. NEQUE CUM INVIDIA TABESCENTE ITER HABEBO: QUONIAM TALIS HOMO (invidus) NON ERIT PARTICEPS SAPIENTIAE.

Unde liquet to tabescente non referri ad to invidia, sed ad hominem invidum, q. d. Nulla mihi sit communicatio, nullum consortium cum invido, qui ex invidia sapientiam celat, eamque aliis invidet: hic enim nequit particeps vel capax esse sapientiae, quia invidiae livor eum excecat et obnubilat, ut sapientiam, quae benevola est suique communicativa, cernere non possit; qua de causa ipsa sapientia fugit invidum et malevolum, juxta illud cap. I, vers. 4: « In malevolam animam non introibit sapientia; » quia sapientia haec est ipsa sanctitas, bonitas et charitas, cui ex diametro adversatur invidia. Unde Vatablus vertit, neque vero tabido invidia concessero, qui non potest sanum habere de sapientia judicium, hoc est, ut ait Noster a Castro, non imitabor invidia tactum, ne communicem sapientiam; non versabor, nihil commune habebo, nec cum eo agam qui invidia tabescit; quo verbo natura livoris et invidiae significatur, nam: Livor, tabificum malis venenum, intactis vorat ossibus medullas.

sapientia enim se omnibus communicat, quia « sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? » Eccli. XX, 32; et veteres apertas dixerunt Musarum fores, quoniam dona Dei candide ac liberaliter sunt communicanda. Hinc et Plato asseruit invidentiam procul esse a Deo, et a choro divino; atque eum de more secutus Philo, lib. Quod omnis probus sit liber: Sapientia, inquit, cum nihil ea sit divinius, et magis expositum, nunquam claudit suum auditorium, sed patentibus januis admittit sitientes. Id secutus Salomon, cap. seq. vers. 13, ait: « Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, » instar solis, qui omnibus lucis suae radios impertit.


26. MULTITUDO AUTEM SAPIENTIUM, SANITAS (Graece, sōtēria, id est salus) EST ORBIS TERRARUM: ET REX SAPIENS, STABILIMENTUM POPULI EST.

hoc est, firmus et stabilis populi status consistit in prudentia regis: dat causam, cur nolit rem habere cum invidis, nec eos imitari, qui sibi soli volunt sapere, caventque ne multi eis in sapientia evadant similes, quia scilicet optandum est multos esse sapientes; horum enim multitudo est sanitas, id est salus orbis terrarum, quia sapientes sua doctrina sanctaque vita, omnes ad virtutem et salutem perducere satagunt; quare rex sapiens est stabilimentum, id est basis et columen populi,

quia eum in omni virtute et bono erudire, conservare et promovere satagit. « Non ait Scriptura, inquit S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christiana, cap. V, multitudo eloquentium, sed sapientium, sanitas est orbis terrarum; » addit tamen S. Augustinus: « Sed salubri suavitate, vel suavi salubritate quid melius? quanto enim magis illic appetitur suavitas, tanto facilius salubritas prodest. » Quocirca Carolus Magnus instaurans per totum regnum suum studia litterarum, exclamavit: « O utinam haberem duodecim clericos ita doctos et omni sapientia instructos, uti fuere Hieronymus et Augustinus! » Cui subindignans Albinus Flaccus Caroli magister: « Creator coeli et terrae, inquit, similes illis plures non habuit, et tu vis habere duodecim? » Ita refert Sangallensis, lib. I De Gestis Caroli Magni.

Porro vox sanitas et salus significat sapientem esse medicum, qui curet aliorum infirmitates; unde S. Basilius, regul. 30, inter fusius disputatas, cum quaesisset, qua animi affectione superior aliorum curam suscipere debet? respondet: « Ut qui sauciis multis ministrat, et saniem de singulis illorum vulneribus abstergit, et pro natura uniuscujusque mali remedia ei adhibet accommodata; munere illo neutiquam ad animarum elationem uti consuevit, sed ad demissionem potius et sollicitudinem et majorem quamdam curam; itidem, ac multo etiam magis, is, cujus totius fratrum societatis sanandae provincia est delegata, perinde ut qui omnium minister sit, et rationem de unoquoque illorum redditurus sit, secum agitare animo, et contendere anxie debet. » Cantacuzenus exemplum dat Mosen, qui stetit in confractione, et Deo volenti ob adoratum vitulum perdere populum restitit, eique veniam et salutem impetravit, Exod. XXXII, et Zorobabel, qui populum e captivitate Babylonica in patriam et libertatem reduxit. Audi S. Gregorium, IX Moral. cap. X: « Sub quo curvantur, qui portant orbem: ipsi etenim orbem portant, qui curam praesentis saeculi tolerant: tantorum quippe pondera unusquisque sustinere compellitur, quantis in hoc mundo principatur; unde et terrae princeps, non incongrue graeco eloquio koiranos dicitur: koiranos enim populus interpretatur: koiranos igitur basis laou vocatur, quod latina videlicet lingua basis populi dicitur: quia videlicet ipse super se populum sustinet, qui motus illius potestatis pondere fixus regit: quo enim subjectorum suorum onera tolerat, eo quasi superpositam columnam basis portat. »

Probat idipsum similitudine avis quae dicitur icterus, eo quod ictericos sanet, de qua Plinius lib. XXX, cap. XI: « Avis icterus, ait, vocatur a colore, quae si spectetur, sanari id malum tradunt, et avem mori. » Huc alludens S. Ambrosius ait: « Nam si est tanta vis in naturalibus, ut animal visum prosit ictericis, ita ut mortui quoque cornu ejus animantis prodesse dicatur, fuerit demonstratum illis qui in hujusmodi inci-

Rursum hujus sententiae clarissimum est exemplum in Sodomis, quibus pepercisset Deus, si in eis invenisset decem justos, Genes. XVIII, 32. Vide S. Ambrosium, lib. I De Abraham, cap. V: « Propter paucorum justitiam, inquit, impunitatem toti populo promittit. Unde discimus quantus murus sit patriae vir justus, quemadmodum non debeamus invidere viris sanctis nec temere derogare; illorum etenim nos fides servat, illorum justitia ab excidio defendit; Sodoma quoque, si habuisset viros decem, potuit non perire. » Ratio a priori est, quod justi sint membra reipublicae, eaque nobilissima, quae totam rempublicam sua justitia quasi velant, imo ei suam justitiam communicant, juxta illud, Psalm. CXVIII, 63: « Particeps ego sum omnium timentium te: » quare Deus toti reipublicae parcit, quia videt in ea plures exstare justos: sicut enim membrum particeps est totius corporis, sic vicissim corpus participat membri bonitatem et sanitatem. Adde quod ait S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, octon. 10, ad illa: Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, etc. « Plerisque justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia est. Quam pulchrum ergo si videaris et prosis? Bonum ergo vir justus. Propterea denique Paulus apostolus ascendit Hierosolymam, ut justos videret; et cum Petro mansit diebus quindecim, ut ex ejus cohabitatione aliquid proficeret. »

Talis fuit Amalasventha (quae vox gothice et belgice quasi filium significat), Theodorici regis Gothorum ariani et impii catholica et pia filia, patri, deficiente prole mascula, in regno Italiae succedens, quae mira sapientia et probitate illud administravit, ac Symmachi et Boetii (quos pater injuste occiderat) liberis bona restituit, Athalaricum filium suum bonis ac doctis magistris insti-

tuendum tradidit; sed obstitere Gothi, qui gothica barbarie jactabant litteraria cultura effeminari animum, ad timorem traduci, abduci ab armis et bellandi audacia, quod rex, qui ferulam magistri timere didicisset, multo magis gladios et tela hostium expavesceret. Quibus illa licet invita cessit, sed magno filii et Gothorum malo, uti exitus declaravit. Ita Procopius, lib. I Bel. Goth., et Baronius ad annum Domini 536, sub Justiniano imperatore: huic enim coaeva et confaederata fuit Amalasventha. Ludovicus XI, Galliae rex, Carolum filium omnium expertem artium voluit, ne esset in capiendis consiliis refractior, tenaciorque sensus sui, et sane id accidit, nam jam regem vilissimi duo tresve homuli, huc illuc magna cum subditorum indignatione damnoque circumegerunt; erravit ergo, vera enim philosophia, teste Platone, docilis est et sanis consiliis obsequens, adeoque acute inter consilia et consiliarios discernere novit, ut sciat quae proba sint, quae improba, quae sana, quae noxia; qui privatum commodum spectent, qui publicum.

derint passionem; dubitare possumus, quod justi sanet aspectus? Ergo vile animal irrationale tantam virtutem habet, ut sanare possit hominem momento exiguo, quid videtur, homo justus, si tamen cum fide ab eo conspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert? Num vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere his qui fideliter eum videre desiderant? Sed quemadmodum justus laetificat cor innocentium cum videtur, ita et improbi justorum cognitione torquentur, quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides. » Et nonnullis interjectis: « Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu. Ergo si tanta virtus vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis, ut si alter alterum prior viderit, possit occidere, non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia, cum praesertim tantam operetur fides, ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur, et ille, cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret? Sed qui videt justum, debet scire quid videat, non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu, sed intus videt. Non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus potuerit assumere. Tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognoverit. Ita ergo et nos sicubi audivimus justum, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento. Illius imitatores simus: quia Ecclesiae in illa muliere figuram esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum, ut videas eum secundum imaginem Dei. Quod foris est, nihil prodest; quod intus est, sanat. Sane et in eo qui

foris est, illum qui intus est frequenter aspicimus. » Unde tandem concludit: « Gentiles lignum adorant, quia Dei imaginem putant; sed invisibilis Dei imago non in eo est quod videtur, sed in eo utique quod non videtur. Vides ergo, quia inter multas Christi imagines ambulamus? Caveamus ne coronam imagini detrahere videamur, quam unicuique Christus imposuit. » Qui ergo justum videt, amat, honorat, imitatur, in eo velut in imagine Christum videt, amat, honorat, imitatur, ideoque ab eo in mente, et saepe in corpore, sanatur ab infirmitate, qua detinetur. Multitudo igitur sapientium, id est justorum virtute praeditorum, praesertim eminentium, qui doctrina vel consilio pollent, ut alios doceant, et regant, vel dirigant, est salus totius orbis.


27. ERGO ACCIPITE DISCIPLINAM PER SERMONES MEOS, ET PRODERIT VOBIS.

imo multa et maxima dona, quae recenset capite sequenti, conciliabit. Est meiosis. Carneades philosophus ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens, manum ad mensam porrigere obliviscentur, et Melissa uxor inediae succurrendi officio, dexteram ejus necessariis usibus adaptaret. Cato junior ne in curia quidem dum senatus cogitur, temperare sibi voluit, quo minus graecos libros lectitaret; qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios temporibus superesse. De Varrone scribitur, quod in eodem lectulo et spiritus ejus, et egregiorum operum cursus exstinctus est. Cleanthis philosophi tam pertinax fuit discendi studium, ut, ne diurno tempore a Chrysippi lectionibus abesset, nocturnum extrahendae aquae ad inopiam suam sustentandam impenderet. Haec horum hominum circa humanas disciplinas sequendas industria et diligentia, nostram circa res divinas et animae salutem procurandam, supinam negligentiam et ignaviam, si non vehementer nunc excitat, postea graviter condemnabit.