Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Graphice describit impiorum in inferno veram, sed seram poenitentiam et complorationem, quod scilicet videntes piorum, quos persecuti sunt, gloriam, et sua supplicia, praeterita hujus vitae gaudia vanitatis et fugacitatis accusabunt. Ex adverso, vers. 16, describit justorum gloriam et regnum aeternum, quodque Deus in die judicii pro iis contra impios depugnabit, in eosque omnia irae suae tela et fulmina ejaculabitur.
Textus Vulgatae: Sapientia 5:1-24
1. Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. 2. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, 3. dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. 4. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: 5. ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. 6. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. 7. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. 8. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? 9. Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, 10. et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam: cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: 11. aut tanquam avis, quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius: 12. aut
tanquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: 13. sic et nos nati continuo desivimus esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus. 14. Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: 15. quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur: et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur: et tanquam fumus, qui a vento diffusus est: et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. 16. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. 17. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. 18. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. 19. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum: 20. sumet scutum inexpugnabile, aequitatem: 21. acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. 22. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. 23. Et a petrosa ira plene mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. 24. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
1. TUNC STABUNT JUSTI IN MAGNA CONSTANTIA ADVERSUS EOS QUI SE ANGUSTIAVERUNT.
Tunc, scilicet in die judicii, cum desolabuntur et damnabuntur impii, uti dixit in fine cap. praecedentis. Stabunt justi in magna constantia, hoc est, cum immobili securitate et insuperabili fortitudine, ait Dionysius; Graeca habent in singulari, tunc stabit justus (scilicet quilibet, hoc est omnes justi: est synecdoche) in multa παῤῥησίᾳ, id est loquendi libertate, confidentia, audacia, contra faciem eorum qui afflixerunt eum, puta contra faciem impiorum qui tunc erunt timidi et pavidi, uti dixit cap. IV, vers. 24, ideoque non stabunt recti, sed tremuli et curvi, hoc est, non levabunt caput, nec cervices erigent, sed veluti pondere scelerum oppressi procumbent, juxta illud, Psal. I, 5: «Non resurgent impii in judicio;» unde S. Augustinus, lib. II Contra Gaudent. cap. XXXVII, donatistis, qui se jactabant justos, hoc loco abutentibus respondet: «Absit, absit, inquit, ut stent cum magna constantia, cum stabunt cum tam mala conscientia.» Hinc Syrus vertit, stabunt justi cum magna fiducia ante eos qui angustiaverunt eum, scilicet Deum, de quo sermo praecessit; Arabicus, tunc stabit justus cum magna fiducia adversus faciem eorum qui eum contristaverunt.
fructu, de quo mox plura. Porro Arabicus vertit, qui negaverunt laborem (mercedem laboris) ejus.
Porro confidentiam et constantiam hanc, ait S. Bonaventura, justis afferet justitia causae, parata probatio, advocatus Christus, Spiritus Sanctus, Beata Virgo, adversariorum impotentia, amicitia affinitasque cum judice, benevolentia assessorum apostolorum, familiaritas cum angelis judicis officialibus.
Nota, PRIMO, to stabunt justi, scilicet tanquam milites victores et triumphatores impiorum: esto enim in judicio primarii justi, uti apostoli et religiosi, virique apostolici cum Christo sedebunt judicantes duodecim tribus Israel, id est omnes gentes, Matth. XIX, 28; tamen caeteri communes justi adstabunt Christo judici, tum quia ab eo erunt judicandi et adjudicandi coelo; tum quia vincentium est stare, victorum jacere. «Imperatorem stantem mori decet,» aiebat Vespasianus imperator, teste Suetonio; multo magis milites Christi, puta justos et beatos, stare decet. Sic S. Stephanus vidit Christum stantem a dextris virtutis Dei, Act. VII, 53: beati enim in coelo stant tanquam gloriosi triumphatores, uti ibid. dixi. Lazarus inter caetera jacebat ad mensam divitis, cupiens satiari de ejus micis, velut canis, Luc. XVI, 21; at in coelo stabit, et dives jacebit.
Nota, secundo, to adversus eos, vel, ut graece est, contra faciem eorum, primo, idem est quod coram eis: justi suam gloriam spectandam objicient impiis qui eos afflixerunt et occiderunt, ut videant quam dispar sit vitae ipsorum, ac suae exitus et terminus, nec ipsos interiisse, sed vitam miseram commutasse in beatam et gloriosam, quod valde impios cruciabit, sicut divitem epulonem cruciabat gloria Lazari, ad quam ex inferno non pot-
erat emergere, Luc. XVI, 24. Secundo, proprie to contra faciem eorum significat, quod in die judicii sancti, praesertim martyres, insurgent contra tyrannos, qui se cruciarunt et necarunt, eosque coram Christo accusabunt, et cum eo condemnabunt; unde S. Bonaventura et Glossa: «Accusabunt, inquiunt, justi persecutores suos, et sancti martyres tyrannos qui eos adduxerunt in angustias.» S. Petrus et Paulus ergo in die judicii impietatis arguent et condemnabunt Neronem, S. Sebastianus Diocletianum, S. Laurentius Valerianum, S. Caecilia Almachium (unde S. Valerianus S. Caeciliae sponsus, Almachio totum hunc Sapientis locum recitavit, et minando objecit), S. Vincentius Dacianum, etc. Unde noster Edmundus Campianus, vere Campianus, hoc est athleta Christi, cum in Anglia haereticorum ministros ad disputationem provocaret, invictis decem rationibus armatus, illas ita concludit. Reginam enim modeste, sed libere alloquens: «Veniet, ait, Elisabetha, dies ille qui tibi liquide commonstrabit utri te dilexerint, Societas Jesu, an Lutheri progenies.» Acerbius septem Machabaei fratres excruciati ab Antiocho tyranno, eidem Dei judicium et tormenta gehennae comminati sunt, II Machab. VII, 35.
Nota tertio: Pro et qui abstulerunt labores eorum, graece est, qui spreverunt, vituperarunt, irriterunt labores eorum; quod non tantum de bonis et opibus, sed et de laboribus proprie accipias, q. d. Justi in judicio redarguent impios, quod labores suos salutares, quibus ipsos aliosque ad Dei cultum et salutem aeternam provehere satagebant, spreverint, obscurarint, impedierint, cassos et irritos fecerint, itaque Deo honorem, aliis exemplum, sibi salutem inviderint et eripuerint, dum pia justorum monita, aeque ac mores deriserunt et exploserunt. Quae omnia tunc magna libertate et fortitudine justi exprobrabunt impiis in os et faciem, dicentque: Meministi, o Nero, o Deci, o Diocletiane, cum tuo tribunali vinctus adstarem, me haec tibi praedixisse; at non credidisti mihi, nunc ergo invitus crede et experire tum nostram felicitatem et gloriam, tum tuam infelicitatem et gehennam. Haec est illa dies, quam exspectavimus, tibique intentavimus fore, ut passioni et martyrio nostro merces perpetua, tuae vero tyrannidi incendia sempiterna decernerentur. Nonne veri prophetae fuimus? cerne et crede, at sero, ad tuam majorem confusionem et condemnationem. Recordaris nos ad hunc diem provocasse, nos ad hoc tribunal appellasse, appellationem nostram audire noluisti, sed irrisisti. Audivit et exaudivit eam Christus; tunc nos rei fuimus, tu judex; nunc vice versa tu reus es, nos judices. Audi ergo nostram, imo Christi de te sententiam, eamque irrevocabilem, sed justissimam, ideoque ex zelo justitiae, non vindictae in te dictatam. Quia Christi hostis fuisti, sanctos ejus occidisti, Ecclesiam oppugnasti, fidem ever-
tisti, ito, impie, ito, sceleste, ito, maledicte, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
2. VIDENTES (Cantacuzenus addit eum, scilicet justum) TURBABUNTUR TIMORE HORRIBILI.
Videntes, scilicet, non justi, sed impii qui justos afflixerunt: a justis enim transit ad impios. Graece est aoristus ἰδόντες, q. d. Cum viderint, vel postquam viderint impii tantam justorum gloriam et constantiam, percellentur extremo pavore et angore: videbunt enim jam de se suaque salute esse conclamatum et desperatum; videbunt suos esse judices, qui olim ipsorum fuere rei, damnati ab ipsis ad mortem atrocem: quare jam simile, imo atrocius judicium et damnationem ab eis exspectantes, pavebunt extreme. «Spectabitur illic tortor a martyribus semper, qui martyres in suppliciis spectavit ad tempus,» ait S. Cyprianus ad Demetr. Adde, videbunt majestatem iramque judicis, deformitatem corporum suorum, et horridas spectrorum formas a daemonibus assumptas; unde consternati dicent «montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni,» Apocal. VI, 16.
ET MIRABUNTUR IN SUBITATIONE (id est in subita adeptione, ait S. Bonaventura, Hugo, Dionysius et Glossa) INSPERATAE SALUTIS.
Graece, ἐκστήσονται ἐπὶ τῷ παραδόξῳ τῆς σωτηρίας, id est stupebunt, et quasi extra se in exstasin rapientur in paradoxo, id est in opinatione salutis, id est propter admirabilem et inopinatam salutem, gloriamque justorum; quos ipsi perditos, et in morte plane quoad animam et corpus interiisse existimabant. Παράδοξον enim est quod novum, admirabile, inexspectatum, insolens, praeter opinionem hominum, incredibile, qualia sunt paradoxa Ciceronis et philosophorum: sic gloria justorum impiis inexspectata accidet, videbiturque esse aliquod paradoxum, et quasi miraculum; quare eis admirationem, stuporem, pavorem, et quasi exstasin injiciet. Sic fratres Joseph, eum a se venditum reputantes mortuum, cum jam vivum et principem Aegypti viderent, «non poterant respondere nimio timore perterriti,» Genes. XLV, 3: nihil enim ita affligit, quam subita commutatio ex summa felicitate et gloria in summam infelicitatem et vilitatem. Rursum nihil ita pungit oculos inimici quam si ex alto in imum se cadere, inimicum vero ex imo in altum erigi suscipiat, uti contigit Mardochaeo cum Aman. Unde S. Bonaventura Hugo et Dionysius hanc subitationem insperatae salutis interpretantur, quod subito, ex improviso et repente justi assequantur tantam salutem et gloriam.
iste ad te;» et Festus ad Paulum, Actor. XXVI, 24: «Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt;» et ipse Paulus, I Corinth. IV, 10 et 13: «Nos stulti propter Christum, blasphemamur, et obsecramus: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.» Quin et Christus ipse ob crucem suam gentibus fuit stultitia, Judaeis vero scandalum, ut idem ait I Corinth. I, 23. Adeoque cognati Christi ipsum aestimantes furiosum, ligare voluerunt. Marc. III, 21. Denique sancti nonnulli humilitatis et mortificationis studio stultos se simularunt, uti fecit Simon cognomento Salus, id est stultus.
Mundani ergo vitam sanctorum aestimant insaniam, quia mundanis insanum videtur carnem domare jejuniis, ciliciis, disciplinis affligere, mortificare sensus, appetitus coercere. S. Gregorius Nazianzenus in Laude S. Gorgoniae: «O animam corpus propemodum etiam sine cibo, velut expers materiae retinentem; vel, ut rectius loquar, o corpus sibi ipsi moriendi necessitatem etiam ante mortem imponens, ut libertatem consequeretur anima, nec a sensibus impedimenti quidquam acciperet!» Et post pauca: «O tenera membra in terram provoluta, seque aspere praeter naturam exercentia! O lacrymarum fontes prae tribulatione profusarum, ut in exsultatione messem faciant! O nocturnum clamorem nubes penetrantem, atque ad Deum pervadentem!» Et S. Paulinus, epist. 10 ad Severum, de Melania: «Cujus refectio in jejunio, requies in oratione, et panis in verbo, habitus in panno, lectus in sagulo et centone durus in terra, etc., et sanctae animae in Domino vigilare requiescere est.» Et S. Hieronymus, epist. ad Heliodorum: «Super nudam humum exesa jejuniis membra collidere? sed Dominus tecum jacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita eremi vastitas te terret? sed tu paradisum mente deambula.» Huc etiam facit quod de B. Epiphanio Ticinensi episcopo scribit Ennodius in ejus Vita: «Talem bellatrix dextera animae suae certaminibus reddebat carnem, ut illi opus esset postea pro necessitate succurri.» B. Petrus Damianus, serm. 39 De SS. Donat. et Hilar. mart.: «Mollioris vitae latitudinem sprevit (B. Donatus), abstinentiae rigore illecebrosa carnis incentiva calcavit; et antequam per dignitatem sacerdotalis officii ejus praedicaret lingua, praedicabat jam efficaciter sub honestis et disciplinatis moribus vita;» et paulo post: «Sulcabat terram suam vomere disciplinae, ut uber segetum proventus erumperet, et illucescente coelestis gratiae radio fertilius germinaret,» etc.
4. NOS INSENSATI VITAM ILLORUM AESTIMABAMUS INSANIAM, ET FINEM ILLORUM SINE HONORE. — Ita principes Jehu regis de propheta ad eum misso ab Eliseo aiunt, IV Reg. IX, 11: «Quid venit insanus
POENITENTIAM AGENTES (talis fuit Antiochi poenitentia, II Mach. IX, 13, et Esau, Hebr. XII, 17, et Judae proditoris, Matth. XXVII, 3: horum enim poenitentia ex odio et timore non culpae, sed poenae manavit) ET PRAE ANGUSTIA SPIRITUS GEMENTES. — Quia, ut ait Cantacuzenus, gemitus et suspirii causa est spiritus angustia, et respirandi difficultas: cum enim praecordia dolore comprimuntur, indeque major spiritus, sive anhelitus vis intercipitur, qui deinde simul totus erumpere satagit, in gemitum et suspirium erumpit: huc facit illud, Isai. LXV, 14: «Vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis.»
HI SUNT QUOS ALIQUANDO HABUIMUS IN DERISUM, ET IN SIMILITUDINEM IMPROPERII. — S. Cyprianus et Lucifer, in risu, et in similitudine improperii. Graeca, Lucifer et alii haec omnia nervosius legunt in singulari de quolibet justo, hoc modo, hic erat, quem habuimus aliquando in derisum, et in parabolam improperii, id est in parabolam probrosam, in fabulam ignominiosam, in proverbium contumeliosum, quo utuntur homines, cum volunt cuipiam improperare, vel conviciari: dicent enim: Fias infamis, deridearis, sisque fabula, ludibrium et probrum hominum, sicut factus est talis, qui simulabat se justum: sic Psalm. XLIII, 15, dicitur: «Posuisti nos in similitudinem (graece, in parabolam) in gentibus, commotionem capitis in populis;» et paulo antea, vers. 14: «Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.» Sic Job queritur, cap. XVII, 6: «Posuit me, inquit, quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis;» et cap. XXX, vers. 9: «Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium,» in fabulam: similia sunt Jerem. XLVIII, 52; Deut. XXVIII, 37; Ezechiel. XVI, 44, et alibi. Cantacuzenus haec omnia refert ad Christum, de quo scriptum est, Apocal. I, 7: «Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt; et plangent se super eum omnes tribus terrae.» Verum de quolibet justo loquitur Sapiens, ut dixi, sed maxime de Christo, qui est justus antonomastice, utpote Sanctus sanctorum.
5. ECCE QUOMODO COMPUTATI SUNT INTER FILIOS DEI, ET INTER SANCTOS SORS ILLORUM EST.
Graeca non habent to ecce, et caetera habent in singulari, hoc modo, quomodo computatus, vel annumeratus est (justus) in filiis Dei, et in sanctis sors illius est? Filios Dei vocant, non per gratiam solum, sed per
gloriam, qui scilicet velut haeredes Christi haereditatem felicitatis aeternae possident: haec enim est sors haereditaria, aeque ac beata et felix sanctorum et beatorum. Quanta dignitas sit esse filium Dei, multis ostendi Osee I, 10, in fine. Vere «nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum,» Psal. CXXXVIII, 17.
6. ERGO ERRAVIMUS A VIA VERITATIS, ET JUSTITIAE LUMEN NON LUXIT NOBIS, ET SOL INTELLIGENTIAE (ita Romani, sed Regii habent, sol justitiae; alii, sol duntaxat) NON EST ORTUS NOBIS.
Vere S. Hieronymus ad Laetam: «Venena, ait, non dantur, nisi melle circumlita; et vitia non decipiunt, nisi sub specie umbraque virtutum.» Impii ergo hic damnant seipsos erroris et stultitiae triplicis, primo, quod erraverint a via veritatis, id est verae virtutis, vel etiam verae fidei, uti a fide aberrant haeretici, ethnici et athei; secundo, quod justitiae lumen, puta lumen rationis et prudentiae iis non luxerit, eo quod illud spreverint, volentes degere in tenebris voluptatis et concupiscentiae; tertio, quod sol intelligentiae, id est Deus et Christus, «qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,» iis non sit ortus, eo quod ipsi fenestras cordis clauserint, itaque ejus radios ad intelligendum ea quae sunt Dei et salutis, excluserint. De hoc sole ait Malachias, cap. IV, vers. 2: «Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus:» ubi plura hac de re dixi. Audi S. Ambrosium in Psalm. XXI: «Solem hic justitiae arbitror designari, hoc est Christum Dominum, qui nobis ignorantiae tenebris et peccatorum caecitate submersis coelestis doctrinae suae lumen infudit, et quos non habebamus oculos cordis inseruit, et velut radios quosdam apostolos suos misit, qui nos de morte teterrima delinquentes liberarent, et paulatim resolutis in nobis tenebris peccatorum matutina susceptione consuescerent, ut perfecti facilius possimus tolerare solis ardorem, hoc est, primum nos praeceptis facilioribus erudirent, quo capaciores efficerent coelestium secretorum.» Idem, serm. 16 De Nativit. Christi: «Hic, ait, est sol novus, qui claustra penetrat, inferna reserat, corda rimatur. Hic novus est sol, qui spiritu suo vivificat mortua, corrupta reparat, suscitat jam defuncta, vel qui calore suo purgat sordida, exurit fluvida, decoquit vitiosa. Ipse, inquam, est, qui in cunctis actibus nostris perspicit omnia opera nostra, et non tam condemnat crimina, quam emendat. Hic plane est sol justus et sapiens, qui non sine discretione, sicut istius sol mundi, bonis ac malis similiter circumfertur, sed quodam judicio veritatis sancto lucet, occidit peccatori.»
Audi et S. Gregorium, lib. XXXIV Moral. cap. XII: «Omnes impii in extremi die judicii, cognita sua damnatione, dicturi sunt, Sapient. V, 6: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis, ac si aperte dicant: Interni nobis luminis radius non refulsit. Unde et
Joannes ait, Apocal. XII, 1: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus: in sole enim illustratio veritatis, in luna autem, quae menstruis suppletionibus deficit, mutabilitas temporalitatis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quae superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur; quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit.» Hoc est quod ait Isaias, cap. VI, vers. 9, et ex eo Paulus Rom. cap. XI, vers. 8: «Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant; et aures, ut non audiant:» vide ibi dicta.
Hunc damnatorum serum et inconsolabilem gemitum graphice exprimit S. Cyrillus, orat. De exitu animi, et secundo adventu: «Non posset,» ait, «ullum hominum os metum illorum terroremque declarare; nulla hominis labia satis magnam vim habent, ad dicendum illorum statum atque ploratum: gemunt continenter et sine intermissione, sed nullus est qui misereatur; vociferantur ex profundo, sed nullus est qui exaudiat; lamentantur, sed nullus est qui liberet; exclamant et plangunt, sed nullus est qui commoveatur. Tunc ubi hujus mundi jactantia? ubi inanis gloria? ubi deliciae? ubi voluptas? ubi petulantia? ubi apparatus? ubi requies? ubi ornatus? ubi pecuniae? ubi nobilitas? ubi tunc delectatio? ubi corporis virilitas? ubi falsa illa et inutilis mulierum pulchritudo? ubi tunc impudens et effrenata audacia? ubi tunc vestimentorum comptus? ubi peccandi impura et frivola delectatio?» Vide totam ejus orationem. Similia habet S. Ephrem, qui plenus spiritu compunctionis instar turturis ubique gemit: audi eum, tract. De Variis tormentis inferni: «Tunc amarissime illacrimantes, ejulantesque dicent: O quo pacto in negligentia atque torpore tempus nostrum transegimus? O quomodo illusi sumus? O quomodo divinam Scripturam audientes irridentes que nos ipsos irrisimus? Ibi Deus loquebatur nobis per Scripturas, et non attendebamus: hic jam clamamus, et ipse suam a nobis faciem avertit. Quid nobis proderunt fines mundi? Ubinam qui nos genuit pater, ubi quae nos peperit mater? ubi filii? ubi amici? ubi divitiae? ubi substantiae atque possessiones? ubi turbae? ubi convivia? ubi varii et intempestivi cursus? ubi reges atque potentes? Quomodo a nullo eorum salvari modo possumus, neque vero nobis ipsis opem ferre? At penitus derelicti sumus, et a Deo et a sanctis ejus.»
Prosequitur deinde ulteriora eorum lamenta: «Quid faciemus? non est amplius poenitentiae locus, non valet amplius deprecatio atque intercessio. Nulla amplius lacrymarum utilitas. Non amplius qui oleum nobis vendant, apparent pauperes atque mendici: soluta est enim omnis celebritas. Dum nobis erat tempus, suppeterentque facultates, ipsique venditores olei clamitarent: Emite, obturatis nostris auribus, nec audire nec emere oleum voluimus; modo autem quaerimus,
De Vitae itineribus. Considera, an non avaro sit difficile maria et terras obire, ut opes congreget? guloso ventrem infarcire, ut capite doleat, stomacho nauseet, membris torpeat, febribus aestuet, crapula milleque morbis crucietur? luxurioso veneri vacare, ut luem veneream, sordes, vomicas et carcinomata patiatur? superbo, irato, invido, ut mille animi aestibus, timoribus et doloribus agitetur, dum se despici, aemulum suspici sibique anteferri videt? Hic verum est illud, Psal. XIII, 3: «Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt:» nam, ut recte ait noster Lorinus, aut faedantur luto intemperantes, aut lapidibus laeduntur avari, aut arduo lassantur ascensu ambitiosi, aut spinis cruentantur iracundi, aut tenebris invidi caecantur, aut turba adulatores comprimuntur, malisve exemplis, aut inaequalitate et confragositate acediosi retardantur. Ex adverso de via justorum dicitur, Proverb. cap. IV, vers. 18: «Justorum autem semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem;» et ibid. cap. XV, vers. 19: «Iter pigrorum quasi sepes spinarum, via justorum absque offendiculo.» Porro impii difficultatem hanc, quasi amore ebrii et stupidi, saepe non sentiunt, aut non advertunt. Causam dat Auctor imperfecti apud S. Chrysostomum, homil. 28 in Matth.: citato enim hoc Sapientiae loco, subdit: «Ergo laborant multum, et conteruntur in saeculo, sed laborem non sentiunt, spiritus enim qui seducit eos, ipsos delectat in malo: sicut enim qui suscipiunt jugum Christi, Christus eos delectat in spiritu, ne fatigentur in bonis operibus, sic et qui jugum suscipiunt diaboli, diabolus eos delectat et decipit, ne discedant a malo impii usque ad mortem suam. Ideo dicit Christus: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Nam etsi corpore non gravantur peccatores, nec laborant, animae tamen eorum gravatae sunt et laborant, dicente Propheta de onere peccatorum: Quoniam iniquitates meae superpositae sunt caput meum, sicut onus grave gravatae sunt super me. Et iterum Zacharias, cap. V, 8, iniquitatem super talentum plumbi sedere conscribit.
et non invenimus. Nulla amplius nobis miserabilibus reliqua est redemptio, nulla amplius misericordia, neque enim sumus digni. Justum est Dei judicium. Non jam amplius sanctorum adspiciemus ordines. Non amplius lucem illam veram contuebimur. Orbati sequestratique sumus ab omnibus.» Denique ultimum eorum vale ita pathetice describit: «Dicendum quid restabit? Valete, justi universi. Valete, apostoli, prophetae, martyres. Vale, coetus patriarcharum. Vale, monachorum agmen. Vale, crux speciosa atque vivifica. Vale, coelorum regnum, omni fine carens. Vale, superna Jerusalem, primitivorum mater. Vale, paradise voluptatis. Vale etiam, tu domina Dei genitrix, mater amatoris hominum Dei. Valete, patres ac matres, filii atque filiae, nullum siquidem vestrum visuri sumus ultra. Postea vero abiturus est unusquisque in praeparatum sibi ob prava sua opera tormentorum locum, ubi vermis eorum non moritur, neque ignis exstinguitur.»
7. LASSATI SUMUS IN VIA INIQUITATIS ET PERDITIONIS.
Graece, repleti vel satiati sumus viis iniquitatis, id est ambulavimus per vias iniquas usque ad satiem, puta ad lassitudinem: saties enim in ambulando est corporis lassitudo, sicut saties in comedendo est ventris plenitudo; unde Noster solerter vertit, lassati sumus. Hinc graeci πονηρίαν, id est malitiam et iniquitatem, derivant a πόνος, id est labor, et a πονεῖν, id est laborare, eo quod omnis iniquitas plena sit laboris et molestiae; unde et in Scriptura ipsa vocatur labor et dolor, uti docet S. Chrysostomus in Psalm. CXXX, et hom. 7 in Acta. Hinc et amor ipse vocatur labor et dolor, quia eum parit: nam sine dolore non vivitur in amore, praesertim mundano et carnali; unde illud de senibus Susannae castitati insidiantibus, Dan. XIII, 10: «Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam.» Amor ergo est dolor. Huc facit illud Virgilii de Didone, amore Aeneae saucia:
Vulnus alit venis, et caeco carpitur igne.
Idem locum habet in amore casto et sancto; unde ait sponsa, Cant. II, 5: «Quia amore langueo.» Symmachus, quia vulnerata amore ego sum.
VIAM AUTEM DOMINI IGNORAVIMUS. — Haec est via regia virtutis, amanti plana et facilis, quae recta ducit ad felicitatem et coelum.
ET AMBULAVIMUS VIAS DIFFICILES. — Graece, διωδεύσαμεν ἐρήμους ἀβάτους, id est pervasimus eremos (Lucifer pro S. Athanasio legit eremias) invias, puta solitudines inaccessas, et deserta impermeabilia, nimirum mille periculis, mille molestiis obsita: Syrus, ambulavimus in deserto sine duce; Arabicus, ambulavimus vias inambulabiles, vel in desertis inextricabilibus. Ita vocant viam iniquitatis, voluptatis et concupiscentiae, tum quia meatu est difficillima; tum quia deserta a Deo omnique bono; tum quia per eam via nulla est ad felicitatem; tum quia ducit ad desolationem aeternam. Vide S. Gregorium Nazianzenum, tract.
8. QUID NOBIS PROFUIT (imo vero quantum obfuit) SUPERBIA? AUT DIVITIARUM JACTANTIA QUID CONTULIT NOBIS?
nil nisi mille curas, animi aegritudines, scelera, mordacia conscientiae tormina, ac corporis mentisque supplicia praesentia et aeterna; S. Cyprianus et Augustinus legunt, divitiarum jactatio; Lucifer, divitiae cum exsultatione; Graeca, divitiae cum jactantia quid ontulerunt? nam divitiae sine jactantia multum conferunt ad virtutem, puta ad eleemosynam, per quam divites sibi emunt coelum; verum jactatio vel jactantia opum non prodest, sed obest, quia excitat superbiam, iram, invidiam, etc., quae recta du-
cunt ad tartara. Pro jactantia graece est ἀλαζονεία, id est superbia, fastus, insolentia, ostentatio, arrogantia: haec omnia pariunt divitiae, ni virtute regantur; unde multos tales videmus divites. Syrus, quam utilitatem attulit elatio, aut quam utilitatem attulit nobis habitatio superbiae nostrae? Arabicus, et quid attulerunt nobis divitiae cum magnificentia?
9. TRANSIERUNT OMNIA ILLA TANQUAM UMBRA (cujus cum vita analogias recensui Eccle. cap. VII, 1, et cap. VIII, 13), ET TANQUAM NUNTIUS PERCURRENS.
Ita Romana, et hoc significat graecum ἀγγελίαν: quare minus recte alii legunt, praecurrens nuntius. Hic non intelligitur masculine, ut sit idem, quod vir nuntians, sive cursor, sed neutre, ut sit idem quod nuntium, graece enim est ἀγγελία, id est annuntiatio, nuntium, rumor, fama; nuntium enim cum affertur, tamdiu duntaxat consistit, quamdiu ab ore dicentis ad aures audientis perfertur. Rumores saepe falsi sunt, et sive veri, sive falsi sint, cito pertranscunt et evanescunt instar somnii. Cum essem Lovanii, quotidie per urbem rumores miri, sed ficti spargebantur, multosque commovebant, sed illico evanescebant. Inquisitum est in auctores, et deprehensi sunt duo, qui quod noctu somniaverant, mane in vulgus spargebant. Tales sunt opes et voluptates omnes hujus vitae. Id clare vident singuli in morte; unde nuper Philippus III, pius Hispaniarum rex, moriturus aiebat: «Nihil prodest regem esse, nisi ut in morte cruciet fuisse.»
Nota PRIMO, impii hic rerum evidentia suaque jactura et damno convicti serio, sed sero, agnoscunt vanitatem suarum opum, honorum et voluptatum, quod scilicet cito abeant et evanescant, nullo relicto sui vestigio; unde eas comparant rebus summe fugacibus, scilicet primo umbrae; secundo rumori; tertio navi aquam sulcanti; quarto avi per aerem transvolanti; quinto sagittae emissae. Quid umbra inanius? quid rumore vanius? quid navi fugacius? quid ave volante velocius? quid sagittae jactu ocyus et pernicius?
Nota secundo, hic esse mimesin, sive imitationem, non tam verborum, quam sensus impiorum, imitatur enim Sapiens refertque non tam dicta vel dicenda, quam ipsa sensa eorum: nil enim cogit nos dicere, quod impii in die judicii complorantes, iisdem hisce similitudinibus omnibus sint usuri; sufficit, quod hisce vel similibus utantur, perinde ac fecit S. Gregorius Nazianzenus, orat. 10: «Ejusmodi, ait, vita nostra est, fratres, qui fluxam vitam ducimus; ejusmodi in terra ludus, ut cum non simus, nascamur; cum nati sumus, rursus dissolvamur. Insomnium sumus minime consistens, spectrum quoddam quod teneri non potest, avis praetereuntis volatus, navis in mari vestigium non habens, pulvis, vapor, ros matutinus, flos suo tempore nascens, et suo tempore marcescens. Homo sicut foenum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit. Pulchre S. David his
verbis de nostra imbecillitate philosophatus est, quemadmodum et in illis: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Quin etiam dies humanos palmi mensuram esse definit: nam quid de Jeremia quispiam dixerit? qui cap. XX, etiam matri succensat se in lucem editum dolens, idque propter aliena peccata.»
10. ET TANQUAM NAVIS, QUAE PERTRANSIT FLUCTUANTEM AQUAM: CUJUS, CUM PRAETERIERIT, NON EST VESTIGIUM INVENIRE, NEQUE SEMITAM CARINAE ILLIUS IN FLUCTIBUS.
Pro carinae graece est πορείας, id est itineris (aliqui perperam legunt τρίβων, id est semitarum) vel ingressus, aut meatus ejus inter fluctus; hunc enim illico ubi navis pertransiit, fluctus obruunt; verum exemplaria correcta pro πορείας habent τρόπιος, id est carina, uti vertit Noster. Carina proprie est ima pars navis, ejusque fundus et quasi venter, qui aquam subintrat et sulcat, non relicta semita, sive non terendo viam. Vox fluctuantem et fluctus notant pericula navis et navigantium, ut nunc fluctibus in coelum attolli, nunc in abyssum deprimi videantur, juxta illud, Psalm. CVI, 26: «Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat;» et illud Ovidii:
Tollimur in coelum, nunc imas radimus undas.
Longe majora sunt pericula hujus vitae, praesertim voluptuariae impiorum.
Apposite voluptas et vita comparantur navi et navigationi ob aequam utriusque brevitatem, fugacitatem, pericula et naufragia: navis enim est currus marinus, quo multi merguntur. Nota est historia Jonae natantis et navigantis in ventre ceti, et ad Deum suspirantis, cap. II, vers. 6: «Circumdederunt me aquae, inquit, usque ad animam, abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum.» Hinc Sodalis apud Stobaeum, serm. 121: «Mors, inquit, omnium mortalium portus est.» Hinc et priscorum sepulcra erant ad mare et portus: unde ibidem sepulti sunt Ajax et Cato, teste Plutarcho in eorum Vita, ac Mathathias cum filiis Machabaeis, ut patet I Machab. XIII, 29. Hinc illud Propertii, lib. III, eleg. V:
Heu, rates curvae, et lethi contexite causas: Terra parum fuerat, fatis adjecimus undas.
Et illud Alexidis apud Stobaeum, serm. 59: «Quisquis, ait, mare navigat, is aut insanit, aut mendicus est, aut mori cupit: ex his tribus non fieri potest, quin unum saltem verum sit;» quibus congruit Plinius, lib. II, cap. XLVII, dicens: «Nec tamen saevitia tempestatum concludit mare; piratae primum coegerunt mortis periculo in mortem ruere, etc., nunc idem hoc avaritia cogit.» Addit Stobaeus ex Sophocle:
Mare navigantes plane sunt homines miseri, Quibus neque daemon, neque decretum aliquis unquam Divitiarum organum tribuerit gratiam; Similes autem urinantibus mergis. Saepenumero de navibus mare circumspectantes Sedemus ad littora conversi, illa vero adhuc eminus Alluuntur, modicum autem lignum mortem prohibet.
Addit Plinius in Proem. lib. XIX: «Tot velis navigatur, tot modis provocari mortem.»
Sic et corpus Adae propter, sive juxta aquas, Genes. II, 7, «formavit Dominus Deus:» audi S. Gregorium, lib. VI, epist. 26: «Vita nostra naviganti similis est; is qui navigat stat, sedet, jacet, vadit, quia impulsu navis ducitur: ita et nos sumus, qui sive vigilantes, sive dormientes, sive tacentes, sive loquentes, per momenta temporum quotidie ad finem tendimus.»
11. AUT TANQUAM AVIS, QUAE TRANSVOLAT IN AERE, CUJUS NULLUM INVENITUR ARGUMENTUM ITINERIS, SED TANTUM SONITUS ALARUM VERBERANS LEVEM VENTUM, ET SCINDENS PER VIM ITINERIS AEREM: COMMOTIS ALIS TRANSVOLAVIT, ET POST HOC NULLUM SIGNUM INVENITUR ITINERIS ILLIUS. — Graeca pro sed tantum sonitus, clarius habent, percussio vero, seu ictus turbans verberatum aerem levem, et scissum vi stridoris motis alis pertransiit, et post hoc non est signum inventum meatus in eo. Πληγήν in dandi casu habent multi codices cum Vaticano, quod vertitur, ictu aut percussione, ut avis sit suppositum verbi pertransiit; at, ut in Complutensi et Regio legitur, in recto πληγή, ictus vel percussio: Vulgatus sensum recte explicuit: idem pro μάστιγα, id est percussio, vertit sonitum, quia avis percutiens alis aerem, volando excitat sonitum. Est metonymia: «Scindens per vim itineris aerem,» id est scindens per vim, sive violentiam aerem, quem secat iter faciendo, sive scindens aerem per vim, quam facit itinerando, puta volando. Perinde
igitur omnia hujus mundi gaudia illico transeunt, imo transvolant, instar avis per aerem transvolantis.
12. AUT TANQUAM SAGITTA EMISSA IN LOCUM DESTINATUM (graece, in scopum, qui sagittariis tangendus praefigitur), DIVISUS AER CONTINUO IN SE RECLUSUS EST, UT IGNORETUR TRANSITUS ILLIUS. — To sagitta emissa non est nominativi, sed ablativi casus, ut patet ex graeco. Noster videtur legisse ἀνεκλείσθη, id est reclusus est: aer enim dum in se redit, in se quasi clauditur, unitur et coit; jam legunt ἀνελύθη, id est resolutus est, aer enim sagitta divisus stringitur et condensatur, ac post eam solvitur, laxatur, et in se quasi solutus redit. Sensus est, q. d. Sicut postquam sagitta in scopum destinatum emissa est, illico aer per eam divisus in seipsum revolvitur ac redit, ita ut ignoretur ejus trajectus vel transitus: sic prorsus vita nostra, ubi ad mortis metam devenit, nullum sui relinquit vestigium, sed res omnes in sese redeunt, ac opes ad haeredes transeunt, domus ab aliis habitantur, agri et vineae ab aliis coluntur, perinde ac si herus eorum jam defunctus nunquam eas possedisset, sed tantum eas instar sagittae celerrime pertransisset, vel potius pervolasset. Rursum, sicut aer sagitta divisus, post eam illico coit in sese: sic sublato factioso qui rempublicam in schismata dividit et secat, illico illa coit in sese, reconciliatur et tranquillatur. S. Gregorius, lib. XVI Moral. cap. V, iisdem fere similitudinibus vanitatem rerum temporalium repraesentat: «Car-
Porro recte per hanc vitam navigandi methodum docet S. Gregorius Nazianzenus, orat. 3 De Pace: «Ne aemulemini, inquit, mercatores, qui partim nimis mercibus onerata navi ventrem potius disruperint, navimque aquis demerserint, quam ut ex inexplebili aviditate fructum capiant, et dum pauca lucra captant, gravissimis damnis afficiuntur; cavendum ergo ne graventur corda,» etc., ut Luc. XXI, 34, cavetur. Et S. Chrysogonus martyr scribens S. Anastasiae, Christi gratia in vincula conjectae, sic ait: «Idem omnes mare navigavimus, et corpora nostra ejus fluctus sulcant, veluti navigia, quae animae perinde ac naucleri gubernant; ex his autem navigiis aliqua tam fortia, tam bene compacta sunt, ut perfacile scindant impetu maris undas, et per medios fluctus absque detrimento pertranseant ad portum exoptatum; alia tam fragilia, ut passim de salute periclitentur. Gaude ergo, Anastasia: etsi enim tua ista navigatio non sine maximis tempestatibus et periculis agitur, brevi atque feliciter cursus navigationis tuae finietur, atque in portum exoptatum, Christo fruitura cum martyrii palma pervenies.» Vide B. Petrum Chrysologum, serm. 8 De Jejunio, et S. Chrysostomum orat. De Philogonio, et S. Maximum, hom. 2 De S. Eusebio.
Porro Plinius, lib. XXXII, cap. IV, ait: «Licet incredibile dictu, aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis dextrum pedem vehentia;» sed hoc fabulosum et superstitiosum videtur, si litteram spectes; verum tamen est, si tropologice intelligas: pes enim testudinis est affectus acediae, tardi et pigri, qui navim et navigationem suam in portum felicitatis sua inertia multum remoratur et retardat. Ergo vitam humanam navigationi esse persimilem liquet, et ex humani corporis fabrica universim ac sigillatim per partes inspecta; et primo ex loco ubi ea aedificata est a Deo, pene enim ad hujus normam generationes caeterae; secundo varietate rerum, quibus constat; tertio ventorum flabris, quibus movetur; quarto ex spina, capite, lingua, umbilico et id genus aliis, quae singularem cum carina, puppi, clavo et anchora habent analogiam. Solet navis construi atque compingi ad sinus et ripas aquarum, in quas proximas facile jam perfecta conjici possit; sed ita ut machinis opus sit, ut de navibus propter intermissam navigationem in littus subductis, et transacta hieme in mare descendentibus, a parte totum nominans, canit Lyricus ita, Carmin. od. IV:
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahunt siccas machinae carinas.
nalis gloria, inquit, dum nitet, cadit; dum apud se extollitur, repentino intercepta fine terminatur. Sic ad nubila fumus attollitur, sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densescendo se erigit, sed exortus hanc solis radius, ac si non fuerit, abstergit. Sic in herbarum superficie nocturni roris humor aspergitur, sed diurni luminis subito calore siccatur. Sic spumosae aquarum bullae inchoantibus pluviis excitatae ab intimis certatim prodeunt, sed eo celerius diruptae depereunt, quo inflatae citius extenduntur. Cumque excrescunt ut appareant, excrescendo peragunt ne subsistant.»
Nota hic gradationem: primo enim comparant impii fugacitatem suarum voluptatum umbrae, quae fugit, sed pedetentim et lente; sequitur enim pari passu suum corpus. Secundo, nuntio, quod velocius est umbra, nuntium enim perferunt cursores. Unde nuntium sive famam ita pingit Virgilius, IV Aeneid. vers. 174:
Fama malum, quo non aliud velocius ullum, Mobilitate viget, viresque acquirit eundo; Parva metu primo, mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam terra parens ira irritata deorum, Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem Progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis.
Tertio, comparant eam navi, quae ventis acta velocior est cursore et nuntio: navis enim est quasi currus marinus ventis alatus et impulsus, juxta illud Tibulli:
Ipsa levi fecit volitantem flumine currum.
Quarto, avi, quae volatu suo superat cursum tam navis, quam cursoris. Quinto, sagitta, quae omnium est velocissima, maximo enim fertur impetu. Simili gradatione utitur Job cap. IX, vers. 25 et 26: «Dies mei, inquit, velociores fuerunt cursore, fugerunt, et non viderunt bonum: pertransierunt quasi naves poma portantes (quae celerius caeteris navigant, ne poma marcescant), sicut aquila volans ad escam.» Ergo re profundius perpensa non est sagitta, quae tam cito ex arcu in scopum insiliat; non est avis, quae ocyus transvolet; non est navis, quae aquilone impulsa ita raptim per mare decurrat; non est umbra, tam subito apparens et disparens; non est ventas, tam rapide per terram fluitans; non est fulmen ita velociter e coelis in terras delapsum, quam velociter ab ortu rapimur ad occasum, a vita ad mortem, a cunis ad tumulum; nec prius ad vivendum, quam ad moriendum in orbem ingredimur, par est progressus vitae et mortis; nascendo morimur, pulvis sumus, et in pulverem statim reversuri. Quicumque ergo mortalis es, et morte damnatus, assidue de morte cogita, et ad mortem te compara. Tempus itaque velocibus omnibus velocius est, quo decurrit vita nostra, omnisque ejus voluptas, tum quia tempus est mensura motus primi mobilis, qui est velocissimus;
quaevis enim stella octavi coeli, sive firmamenti, in aequinoctiali posita, singulis horis conficit 43 milliones milliorum; longe plus spatii conficit nonum coelum, ac magis decimum, multoque magis undecimum, si quod sit: nam nonnulli mathematici neoterici plures quam decem coelos se invenisse asserunt; cogita ergo quam velox sit tempus: vide dicta Genes. I, 14; tum quia ex tempore nihil est praesens, nisi nunc, id est instans vel momentum temporis, tempus enim praeteritum non est, sed fuit, futurum non est, sed erit; nunc autem per instans unicum duntaxat durat, quare in instanti est, et in instanti esse desinit; in instanti ergo, id est celerrime, transit et avolat: unde sequitur:
13. SIC ET NOS NATI CONTINUO DESIVIMUS ESSE (Vatablus, defecimus): ET VIRTUTIS QUIDEM NULLUM SIGNUM VALUIMUS OSTENDERE: IN MALIGNITATE AUTEM NOSTRA CONSUMPTI SUMUS. — To continuo non est in Graeco, sed subintelligitur, uti patet ex jam dictis, et ex similitudinibus allatis: nam motus umbrae, nuntii, navis, avis et sagittae continuo transeunt et desinunt; ergo et vita nostra, quae illis simillima est, continuo transit et desinit. «Quotidie morimur, ait Seneca epist. 24, quotidie enim demitur aliqua pars vitae; et tunc quoque cum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adolescentiam; usque ad hesternum, quidquid transit temporis, periit; hunc ipsum, quem agimus, diem cum morte dividimus. Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quidquid ante defluxit: sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat. Tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus:
Mors non una venit, sed quae rapit ultima, mors est.»
Hinc S. Augustinus, lib. XIII De Civit. cap. X et XI, docet vitam nostram non esse aliud quam continuum cursum ad mortem.
ET VIRTUTIS QUIDEM NULLUM SIGNUM VALUIMUS OSTENDERE. (Non valuimus, quia non voluimus: voluntatem enim nostram ita occupavimus voluptatibus, ut virtuti vacare non vellet, nec valeret, vires enim ejus omnes exhausimus in gustu sensuque voluptatum: quare plenae et perfectae virtutis, praesertim eminentis et heroicae, ac imprimis gratiae et charitatis divinae, nullum actum edere potuimus, etsi virtutis humanae, ut eleemosynae, aliquos actus ediderimus; sed) IN MALIGNITATE (graece, ἐν κακίᾳ, id est in malitia) NOSTRA (hoc est primo, propter malignitatem nostram; secundo, nostromet vitio in interitum corruimus; tertio, cum omni astutia et prudentia nostra nescivimus consulere nobismetipsis; sed) CONSUMPTI SUMUS, — graece, κατεδαπανήθημεν, id est sumptu et impensa exhausti sumus, quasi dicat: Omnem sumptum, omnem expensam, omne pretium, omne impendium tum temporis, tum opum, tum
rum lanugo, quae per aerem volitat, et vento levissimo impellitur, praesertim in autumno, cum a tenui aura difflatur. Spuma fit ex fluctibus maris vel fluminis inter se collisis, cui simile est illud, homo bulla; unde notat hominem opibus, viribus, scientia, honore inflatum et turgidum, cujus inflatio et fastus instar spumae levi adversitatis procella dissipatur. Fumus ex igne assurgit, notatque ambitionem vel irae impetum, qui instar fumi quo altius attollitur, eo citius evanescit, juxta illud, Psalm. LXXII, 18: «Dejecisti eos dum allevarentur;» et illud, Psalm. XXXVI, 20: «Deficientes quemadmodum fumus deficient.» Memoria hospitis diei unius praetereuntis: cum ipsa die desinit: sic et vita nostra cum ipsis ejus diebus, adeoque ultimo ejus die desinit. Hospites ergo hic sumus, peregrini et advenae unius diei, sicut et omnes patres nostri.
Simili modo et schemate Patres voluptates vitae hujus comparant ventis, mari, procellis, somnis ob similem inconstantiam et fugacitatem. Audi Gregorium Nazianzenum, orat. De Pauperibus amandis: «Nihil est in rebus humanis natura stabile, nihil aequabile, nihil sufficiens, nihil in eodem statu permanens; sed omnia quadam veluti rota circumvolvuntur, diversas saepe diebus singulis, etiam horis, vicissitudines afferente; ut instabilibus ventis, et navigii mare secantis vestigiis, et fallacibus noctis insomniis, quorum brevis est gratia, et his quae per ludum in arena fingunt pueri, magis fidendum sit, quam praesenti hominum prosperitati. Quare prudenter faciunt, qui propterea quod non fidunt rebus praesentibus, rationibus suis consulunt in futurum; et propter instabilem humanae felicitatis conditionem, benignitatem et misericordiam, quae nunquam deficit, complectuntur.» Audi Nazianzeno perfamiliarem S. Basilium in princ. Prov.: «Sicut mare in eodem statu consistere non diu potest; sed quod vides tranquillum, paulo post ventorum impetu turbatum aspicies; quodque horridum et undis fervens ac tumidum, mox multa quiete consistere videbis: sic humanae res facile utrinque convertuntur.» Audi et Origenem, hom. 5 in Psalm. LVI: «Si naviges, in navi positus vides terras, ac promontoria, ac montes transcuntia, non quod illa continuo moveantur, sed quia tu, vento prospere flante, transis, illa se subducere videntur ac ferri: ita et in hoc saeculo, si Sancto Spiritu mentem tuam perflante et spirante, secundo ac prospero naviges cursu, pertransibis sensu tuo omnia haec quae videntur, quia temporalia sunt, et intuens illa quae aeterna sunt, sine dubio dices: Quia haec omnia, quae videntur, jam non sunt, quia nec futura sunt.»
14. TALIA DIXERUNT IN INFERNO HI QUI PECCAVERUNT.
Haec verba non exstant in Graeco, sed subintelliguntur: ex dictis enim liquet hucusque locutos esse impios. Per infernum accipe primo, non gehennam, sed locum inferiorem in valle Josaphat, in quem conjiciendi sunt impii velut rei in die judicii, ut excipiant sententiam damnationis a Christo, indeque deturbentur in infernum gehennae: haec enim impiorum cum piis disceptatio instituenda est in die judicii, non in gehenna, ut patet ex dictis, licet eorum comploratio duratura sit in gehenna per omnem aeternitatem: ita Dionysius et noster a Castro. Unde secundo, infernus hic accipi potest pro gehenna, ut impii in die judicii damnandi dicantur esse in inferno, quia adjudicati inferno mox in infernum ibunt, ut jam alterum pedem habere videantur in inferno, etsi reipsa in eo necdum sint, nec ejus tormenta sentiant, unde nec eorum meminerint; sed ubi in eo illa senserint, continuabunt et mille ejulatibus augebunt sua haec lamenta. Sicut ergo reus ob scelera suspendendus concionatur e patibulo, ut suo exemplo caeteros a furtis et sceleribus absterreat: sic hic concionantur impii ex inferno, ac sua comploratione omnibus inclamant illud Virgilii, VI Aeneid. vers. 620:
Discite justitiam moniti, et non temnere divos.
15. QUONIAM SPES IMPII TANQUAM LANUGO EST, QUAE A VENTO TOLLITUR: ET TANQUAM SPUMA GRACILIS, QUAE A PROCELLA DISPERGITUR: ET TANQUAM FUMUS, QUI A VENTO DIFFUSUS EST: ET TANQUAM MEMORIA HOSPITIS UNIUS DIEI PRAETEREUNTIS.
Confirmat Sapiens dicta impiorum, quod scilicet voluptates transeant illico instar umbrae, nuntii, navis, avis et sagittae, aliis quatuor similitudinibus, scilicet lanuginis, spumae, fumi et hospitis. Legit Noster λάχνη, id est lanugo, jam legunt κονιορτός, id est pulvis. Lanugo est mollis lana; item primi genarum barbaeque pili, item plumae, pappi, villi, qui lanae habent similitudinem; unde Plinius, lib. XXV, cap. XIII: Senecio herba dicitur, quasi senis lanugine, inquit, et canis pilis vestita, eo quod in pappos abeat, et lanuginem carduorum floribus similem habeat: sic villi et flocci herbarum, herbarum et plantarum vocantur ea-
sanitatis, tum virium sive corporis, sive animae, impendimus et expendimus in nostras malas et pravas voluptates: quare in iis quoad omnia exhausti et consumpti sumus. O nos dementes! si enim haec in Dei obsequium, uti debebamus, impendissemus, non fuissemus consumpti, sed in vita, gratia et gloria consummati. Jam autem opes, famam, corpus, animam, omniaque nostra impendimus, fecimusque pretia nostri exitii: iis enim quasi pretio carissimo emimus et comparavimus nobis tormenta gehennae, o stoliditatem, o vesaniam nostram, aeternis ardentibusque lacrymis deplorandam!
16. JUSTI AUTEM IN PERPETUUM VIVENT, ET APUD DOMINUM (graece, in Domino, id est apud Dominum, vel proprie, q. d. In Domini Dei visione et possessione sita est beatitudo justorum) EST MERCES EORUM, ET COGITATIO ILLORUM APUD ALTISSIMUM.
Redit ad antithesin, docetque quam justorum sors felix antecellat sorti infelici impiorum; justi ergo in perpetuum vivent vitam felicem et beatam, impii vero, esto victuri sint in gehenna, tamen quia vivent in perpetuis cruciatibus, hinc vita eorum potius mors dicenda est, quam vita. «Apud Dominum est merces eorum,» scilicet eorum labori et patientiae decreta et reposita, ut illam eis post mortem tribuat. Rursum «apud Dominum,» q. d. Non homo, sed Deus hanc mercedem justis largietur, puta divinam, coelestem, immensam, perpetuam, imo seipsum, juxta illud ad Abraham, Genes. XV, 1: «Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.» Vox merces arguit justos bonis operibus mereri gloriam aeternam: merces enim correlativa est meriti, merces enim meriti est merces, et vicissim meritum mercedis est meritum: huc facit illud Christi, Apocal. XXII, 12: «Merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.»
ET COGITATIO ILLORUM APUD ALTISSIMUM.
Graece, φρόντισμα, id est cogitatio, cura, tam active, quam passive accipi potest: active, q. d. Deus est merces justorum, quia ipsi omnes suas cogitationes et curas dirigunt ad Deum: non enim aliud cogitant, quam qua ratione ei magis placere queant, eumque magis ament et colant. Rursum justi non cogitant, nec curant, aut sunt solliciti de seipsis, sed omnem suam sollicitudinem projiciunt in Deum, ut ait S. Petrus, sciunt enim se Deo esse curae, dicuntque cum Psalte, Psalm. XXII, 1: «Dominus regit me (hebraice, Dominus pastor meus, qui me quasi ovem suam pascit et regit) et (idcirco) nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit.» Ita S. Bonaventura, Hugo, Dionysius et Holcot.
Passive, q. d. «Cogitatio illorum,» scilicet justorum, id est sollicitudo et cura de justis, est apud Altissimum: non enim rex, non pontifex, sed ipse Deus, curat res justorum, cogitatque quomodo eos gratia et gloria exornet, ac contra omnes hostes omniaque mala tueatur et protegat, atque mercedem laboribus et afflictionibus eorum tribuat condignam, imo supereminentem: ita Cantacuzenus, Osorius, Lyranus et alii. Hic sensus magis respondet ei quod praecessit: «Et apud Dominum est merces eorum;» uterque tamen connexus est, ideo enim Deus cogitat de justis, eosque curat, quia justi omnes suas cogitationes, spes et curas a se abdicarunt, easque conjecerunt in Deum, juxta illud Christi ad S. Catharinam Senensem: «Filia, assidue cogita de me, et ego cogitabo de te.» Notat securitatem et perpetuitatem mercedis justorum, quod Deus ejus in cogitationem et curam susceperit, juxta illud Christi, Joan. X, 27: «Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.» Mercedem hanc explicat dum subdit: «Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.» Cogitationem vero sive curam Altissimi de eis explicat, dum addit: «Quoniam dextera sua teget eos.»
Tropologice noster Alvarez de Paz, tract. De Natura contempl. lib. V, part. II, cap. III, haec adaptat viris perfectis et contemplativis: alii enim imperfecti, cum operibus interdum infructuosis intendant, partim moraliter moriuntur, et partim vivunt; his autem, qui vitam perfectam et in Deo suspensam habent, et omnia quae agunt ad illum dirigunt, bene dicitur, quod «semper vivunt, et apud Dominum est merces eorum,» quia pro suis laboribus nihil ex mundo quaerunt; «et cogitatio illorum apud Altissimum,» quoniam ex illa simplicissima et purissima inspectione Dei, ita divinis merguntur, ut diebus et noctibus aliud quam Deum cogitare non libeat.
17. IDEO ACCIPIENT REGNUM DECORIS (Vatablus, regnum praeclarum) ET DIADEMA SPECIEI (graece, κάλλους, id est pulchritudinis: quare perperam aliqui legunt spei pro speciei) DE MANU DOMINI: QUONIAM DEXTERA SUA TEGET EOS, ET BRACHIO SANCTO SUO DEFENDET ILLOS.
Syrus, propterea recipient regnum gloriosum, et coronam pulchritudinum de manu Domini; Arabicus, propterea accingentur regno decoris de manu Dei, et corona pulchritudinis gloriae, q. d. Quia merces justorum est apud Dominum, hinc ab eo accipient «regnum» non tale quale, sed decoris, id est decentissimum, opulentissimum et ornatissimum; et diadema speciei, id est speciosissimum, pulcherrimum, elegantissimum. Diadema est redimiculum regium et regium insigne, puta fascia candida, qua reges caput circumligabant, cui Romani addebant lauream, id est coronam contextam ex foliis lauri; utriusque loco postea labente imperio Romano, et Constantinopolitano florente, successit corona textilis ex auro et gemmis, qua reges et imperatores caput redimire solebant, teste Curopalata, lib. De Official. Diadema est graeca vox, dicta a δέω, id est circumligo, cingo, corono. Ergo fascia laurea et corona aurea non erit beatis in coelo, sed aliud eis dabitur regni insigne longe nobilius. Igitur diadema notat justos fore reges in coelo, quia scilicet regnum Christi coeleste, omnemque ejus gloriam obtinebunt velut victores mundi, carnis et diaboli: diadema enim insigne est, tum regis, tum victoris; beati autem et victores et reges sunt gloriosissimi, dominantur enim toti coelo, totique terrae. Diadema ergo hic gloriam regalem capitis, totiusque corporis et animae sanctorum significat. Alludit ad illud, Isai. LXII, 3: «Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei.» Vide ibi dicta, et Apocal. II, 10, et IV, 10, et V, 10.
Porro regnum hoc et gloriam beatorum graphice describit S. Augustinus, serm. 1 De Verbis Apostoli: «Qualis, inquit, sit gloria futura, et quibus divitiis florea laudare possumus, expli-
care non possumus, quia legimus: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se. Quis est igitur ipse Deus, qui talia et tanta praeparavit? quid nisi inaestimabilis, ineffabilis, incomprehensibilis ultra omnia, extra omnia, praeter omnia? Si quaeras magnitudinem, major est; si pulchritudinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior; si splendorem, fulgidior; si justitiam, justior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior.» In coelo ergo, ut ait Isaias, cap. LX, vers. 19: «Erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam;» et, ut ait Psaltes, Psalm. CXLIV, 11: «Gloriam regni tui dicent, etc., et gloriam magnificentiae regni tui;» et Psalm. XXIX, 4: «Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.» Huc facit illud, Cant. III, 4: «In diademate quo coronavit eum mater sua;» et cap. IV, vers. 8: «Veni, coronaberis.» Beati ergo possident regnum decoris et speciei, hoc est pulcherrimum, opulentissimum, splendidissimum, quietissimum, felicissimum; cum reges in terra regnum possideant molestissimum, miserrimum, infelicissimum, in quo continuis curis, molestiis, periculis torquentur et aestuant.
Unde Antigonus rex cernens filium ob regnum insolentem: «An non, inquit, novisti, fili, nostrum regnum esse nobilem servitutem?» Testis est Aelianus, lib. II Variar. histor. Simile fuit dictum cardinalis Bellarmini: «Nescitis, inquit, quae sub hac purpura lateant spinae.» Quocirca Antiochus Magnus, cum a L. Scipione ultra Taurum montem submotis imperii finibus, Asiam vicinasque ei gentes amisisset, «gratias egit populo Romano, quod magna parte curarum per eos liberatus esset.» Quam ergo desipiunt, qui regnandi jus semper extendere satagunt! quid enim aliud, nisi curas intolerabiles menti, et pericula immensa conscientiae accersunt? nec enim unius hominis animus esto vigilantissimus, tot negotiis par esse potest. Adrianus aiebat «miseram esse imperatorum conditionem, quibus de affectu tyrannidis, nisi occisis, non credatur:» ita Volcatius in Avidio. Otho imperator dicere solebat ad suos: «Nescitis, amici, quid sit Romanorum gubernare imperium; mihi credite jam experto, qui jam mori malo quam imperare.» Saturninus hortantibus militibus, ut imperium susciperet, ait: «Nescitis, o milites, quantum mali sit imperare; gladii ut appendentes cervicibus immineant, hastae undique, spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur, non cibus pro voluntate, non iter pro auctoritate, non bella pro judicio, non arma pro studio:» ita Annales imperii. Denique diuturniora videmus parva imperia et regna, quam magna: haec enim mole sua ruunt, seque obruunt; unde Paulus Paruta in Discurs. Politic., causam cur respublica Veneta tamdiu steterit, assignat, quod ditioni suae conservandae magis studuerit, quam ampliandae.
QUONIAM DEXTERA SUA TEGET EOS, ET BRACHIO SANCTO SUO DEFENDET ILLOS.
To sancto suo jam non est in Graeco. Vox quoniam est causalis, dat enim causam primo, cur regnum justis dandum a Deo sit decorum et speciosum, quia scilicet Deus eos ad dexteram suam in die judicii collocans, eos teget, ne quis hostis, vel quod malum eis ingruere queat; imo Deus hostes eorum, puta impios oppugnabit, omnibusque irae suae telis appetet et prosternet, ut sequitur, quo fiet, ut justi suo gloriae regno sine ullo hostium vel malorum metu pacifice et jucunde perfruantur in aeternum, imo de justa hostium vindicta gaudeant et exsultent, juxta illud, Psalm. LVII, 11: «Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.» Secundo, to quoniam pertinet ad to et cogitatio illorum apud Altissimum, ac per effectum explicat causam, q. d. Justi omnes suas cogitationes defixerunt in Deo; hinc Deus vicissim eos in suam providentiae cogitationem et curam recipit. Quocirca, ut curam hanc ostendat, dextera sua teget eos contra omnes hostium et adversitatum incursus, perinde ut gallina vel aquila alis suis tegit pullos, juxta illud, Deut. XXXII, 11: «Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos (ubi Septuaginta habent idem verbum, quod hic est, scilicet σκεπάσει: Sicut aquila, inquiunt, tegit nidum suum) et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.» Et sicut columna nubis obumbrans castra Hebraeorum in deserto, eos ab aestu solis omnisque aeris injuria protegebat, Exod. XIII, et Num. IX.
Pro defendet graece est ὑπερασπιεῖ, id est valide, objecto quasi clypeo defendet, proteget, propugnabit; unde subdit: «Accipiet armaturam zelus illius, etc., sumet scutum inexpugnabile, aequitatem;» ἀσπίς enim est parma, scutum, clypeus; ἀσπιστής est bellator, scutatus; ὑπερασπιστής, qui scuto suo alium tegit et defendit, velut satelles, stipator, latro, propugnator. Sic Deus ait Abrahae, Gen. cap. XV, vers. 1: «Ego protector tuus sum,» graece, ἐγὼ ὑπερασπίζω σου; et David ait Deo, Psalm. XXX, 5: «Quoniam tu es protector (graece, ὑπερασπιστής) meus;» et Psalm. LXXXIII, 10: «Protector (graece, ὑπερασπιστά) noster, aspice, Deus;» et Psalm. XVII, 3: «Protector (hebraice מגן magen, id est scutum; Septuaginta, ὑπερασπιστής) meus et cornu salutis meae.» Sic passim in Psalmis David Deum vocat et invocat, quasi suum magen, id est clypeum et scutum; ubi Septuaginta semper vertunt ὑπερασπιστής. Noster vero vertit, protector, ut Psalm. XXVII, 9, et XXXII, 20, et LVIII, 12, et CXIII, 17, 18, 19, et CXLIII, 2, vel juxta alios, 3.
Vox ergo defendet bellum Dei in impios non tantum defensivum, sed et offensivum significat, ut patet ex seq. Defendet ergo, id est vindicabit, sternet, acriterque puniet: sic Nabuchodonosor «juravit quod defenderet,» id est vindicaret, «se de omnibus regionibus his,» Judith. I, 12: sic
Apostolus ait Rom. XII, 19: «Non nosmetipsos defendentes,» id est vindicantes: vide ibi dicta.
18. ACCIPIET ARMATURAM ZELUS ILLIUS, ET ARMABIT CREATURAM AD ULTIONEM INIMICORUM.
Declarat quomodo Deus egregie armatus, in die judicii futurus sit justorum defensor et hyperaspistes: acri enim impiorum offensione et justis illata ab illis injuria irritatus, ultionis armabitur zelo, omneque genus armorum induet, imo omnem creaturam ad vindictam de impiis sumendam incitabit et exstimulabit. Graece est, λήψεται πανοπλίαν τὸν ζῆλον αὐτοῦ, id est, accipiet armaturam omnem zelum suum; Vatablus, pro omni armatura proferet indignationem suam: haec enim erit illi pro omni armorum genere, eademque armabit omnes creaturas. Juxta hanc lectionem panoplia, sive omnis armatura Dei, est ipse ejus zelus, id est indignatio et cupido justae de eis vindictae: haec enim eadem est cum justitia, judicio certo et aequitate, in quibus omnis Dei panoplia consistit, uti sequitur; atque haec ipsa Dei mentem et potentiam exstimulat, ut omnia tormentorum genera excogitet, eaque in impios potenter effundat, juxta illud, Proverb. VI, 34: «Zelus et furor viri non parcet in die vindictae;» et illud, Psalm. XXXIV, 2: «Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam,» etc.; et illud, Psalm. VII, 13: «Gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum.»
Verum melius Noster pro ζῆλον in accusativo legit ζῆλος, id est zelus in nominativo: nam zelus justitiae justaeque vindictae pro piis de impiis sumendae, non est panoplia Dei, sed Deum excitat ut panopliam induat, eaque se armet ad sumendam de impiis vindictam: panoplia Dei enim in sequenti enarratur, cum ait: «Induet pro thorace justitiam,» etc., q. d. Deus pro thorace ferreo, sive lorica induet justitiam, pro galea judicium certum, pro scuto aequitatem, pro lancea iram, pro arcu emissiones fulgurum, pro catapulta vibrationem grandinum. Porro zelus notat summam Dei indignationem: tres enim sunt gradus irae, scilicet ira, furor et zelus, uti ostendi Proverb. XXVII, 4. Describit hic Deum anthropopathos, id est humano more, velut regem potentissimum omni armorum genere instructum, qui cum exercitu pergit ad ulciscendum se de hostibus, a quibus magna est affectus injuria.
ET ARMABIT CREATURAM. — Non ipse Deus armatus ad praelium prodibit, ait Cantacuzenus, id enim Deo foret indignum, sc. armis ad hostes profligandos indigeret; pro armis ergo utetur creaturis. Interius igitur puta in mente sua, Deus induet panopliam virtutum ad vindictam exstimulantium, quales sunt justitia, aequitas, judicium certum, etc.; exterius vero omni genere creaturae utetur, ad vindictam hanc opere exercendam. Ratio est, quam dat S. Hieronymus in Matth. cap. VIII: «Quod omnes creaturae, inquit, sentiant creatorem non errore haereticorum, qui omnia putant animantia, sed majestate conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.» Omnis ergo res creata naturali sensu sentit suum creatorem, quare eodem ejus injuriam vindicare exoptat, idem factura appetitu rationali, si eum haberet; unde ad id faciendum omnes suas vires, Deo permittente, imo inaperante et incitante, in die judicii in impios expromet. Similem panopliam Deo dat Isaias, cap. LIX, vers. 17: «Indutus est, inquit, justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus: indutus est vestimento ultionis, et opertus est quasi pallio zeli.» Pleniorem panopliam militi christiano dat S. Paulus, Ephes. VI, 14 et seq., ut ea a capite ad talos obarmatus omnibus daemonum phalangibus resistat: nimirum in capite pro galea dat ei spem; in pectore pro thorace, vel lorica dat ei justitiam; in lumbis pro balteo, sive cingulo dat veritatem, id est integritatem; in pedibus pro ocreis dat alacritatem ad viam evangelii ineundam et propagandam; in dextra pro gladio dat ei verbum Dei; in sinistra pro scuto fidem assignat. Vide ibi dicta.
Tropologice sapienter S. Bernardus, serm. 1 In Festo omnium Sanctorum: «Anima, inquit, si regnare desiderat super membra sua, necesse est ut sit ipsa superiori suo subjecta, quoniam talem inveniet inferius suum, qualem se exhibuerit superiori: armatur enim creatura ad ulciscendam sui injuriam creatoris; et ideo noverit anima, quae rebellem sibi invenit carnem suam, se quoque minus quam oporteat superioribus potestatibus esse subjectam.»
19. INDUET PRO THORACE JUSTITIAM, ET ACCIPIET PRO GALEA JUDICIUM CERTUM. — Pro certum perperam aliqui legunt, rectum: graece enim est ἀνυπόκριτον, id est sincerum, non fucatum, non hypocriticum, carens omni simulatione et dissimulatione, aeque ac personarum acceptione, ut nullius prece vel pretio se corrumpi sinat, nullius etiam favore, metu vel respectu a justo judicio declinet. Graeca ergo habent, induet thoracem justitiam, et circumponet galeam, judicium sincerum. S. Chrysostomus in Psalm. XLIV, legit, induet thoracem justitiae, additque: «Non aliunde operationem suscipit (Deus), sed ipse sibi sufficit.»
Thorax, sive lorica Dei recte ponitur justitia, qua Deus injurias justis ab impiis illatas juste vindicabit, eorumque scelera pro meritis castigabit et puniet, ut sic justitiae suus decor reddatur, Deique justitia, justaque vindicta toto orbe ab omnibus angelis et hominibus timeatur, colatur et adoretur. Ratio est, quod lorica tegat pectus et ventrem; ibi autem est cor et viscera, in quibus est sedes compassionis et misericordiae. Ergo ne Deus aliqua flectatur compassione, videns tam horrenda impiis supplicia irrogari, pectus, cor et viscera obarmat lorica justitiae, quae nullum misericordiae sensum admittat, et nil nisi justum decerni fierique sinat. In hac vita Deus justitiam misericordia temperat, unde de eo dicitur, Habac. III, 2: «Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis,» et Psalm. LXXVI, 10: «Numquid obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?» in futura vero vita arguet impios in furore et judicio, Psalm. VI, 2: ibi enim erit judicium sine misericordia, Jacob. II, 13.
Capiti vero congrue pro galea datur judicium certum, id est simplex, sincerum, integrum: quia enim facile judicium capitis corrumpitur per munera, per favores, per amicitias, per metus, per respectus humanos, hinc ut illos excludat, obarmatur sinceritate, integritate, incorruptione, ut in ferenda contra impios supplicii sententia nil respiciat, nisi demeritorum quantitatem, illique juste supplicium adaequet. Certum enim, teste Sipontino, dicitur a cerno, id est video, idemque est quod clarum et indubitatum, ita ut ipsa rei veritas sit manifesta, oculisque quasi cerni videatur sine ullo fuco, velo aut tegmine, quia ea quae cernimus, clara et indubitata sunt, nihilque habent fictionis aut fuci: hinc certum opponitur simulationi et hypocrisi, ut certus amor vocatur non simulatus; certa fides, ea quae non est ficta; certus amicus is qui non simulat, sed vere amicum se praestat.
20. SUMET SCUTUM INEXPUGNABILE, AEQUITATEM,
graece ὁσιότητα, id est primo, sanctitatem; secundo, aequitatem, jus, fas; tertio, religionem et numinis observationem cultumque; quarto, expiationem: Deus enim in die judicii expiabit terram et mundum, ideoque impios, qui eam suis sceleribus contaminarunt, quasi sordes ex ea everret, eosque quasi catharmata et piacula, terra hiante, absorbebit et retrudet in tartara, quasi in imam faedamque cloacam. Sanctitas ergo, id est plena innocentia et puritas, armat hic sinistram Dei, quasi scutum inexpugnabile, ut ea indutus a nullo possit saevitiae vel crudelitatis in impios accusari: impii enim et damnati jaculabuntur ex desperatione et furore quasi rabidi canes maledicta in Deum, eumque vocabunt crudelem, tortorem et tyrannum, quod ipsos tam dire excruciet; at Deus omnes has criminationes et maledicta, scuto sanctitatis excipiet et repellet: ostendet enim se non passione, sed sanctitate moveri ad hanc tam atrocem in impios vindictam, seque sancte, aeque ac religiose agere causam singulorum: adeo ut qui recto rationis oculo vindictam hanc Dei intuentur, clare videant illam sanctam esse, et a sanctitate sanctoque Deo proficisci. Sic Christi sanctitas in corripiendis et castigandis peccatoribus, praesertim scribis et pharisaeis, tanta erat, ut ipse se suaque facta hostibus judicanda offerret: «Quis, inquit, ex vobis arguet me de peccato?» Joan. VIII, 46. Magnum sane et impenetrabile est scutum, quod petitur ab innocentia et vitae sanctitate. Minus recte Dionysius Carthusianus per aequitatem accipit ἐπιείκειαν, sive moderationem, qua Deus moderatur suppli-
cia, et citra condignum reprobos puniet: omnia enim hic spirant severitatem, iram et vindictam acrem Dei in impios.
21. ACUET AUTEM DURAM IRAM IN LANCEAM, — graece in romphaeam, id est in gladium, vel in lanceam acute ferientem, et vehementer vulnerantem; ira ergo erit Deo loco lanceae et gladii, qua feriat, laedat, pungat et penetret impios usque ad ossa. Dura ira est dura vindicta, dura poena a Deo immissa: in Deum enim non cadit ipsa passio irae, sed ejus effectus, scilicet vindicta. Dicitur ergo irasci Deus, cum vindicat et punit, ait S. Augustinus, idque facit ex tranquillissimo amore justitiae, non ex perturbatione iracundiae. Hucusque assignavit arma defensiva Dei, scilicet loricam, galeam et scutum; jam offensiva depromit, scilicet lanceam, arcum, catapultam, etc. Pro duram, uti legunt Romani, alii legunt diram; utrumque significat graecum ἀπότομος. Dirus dicitur, quasi Dei ira natus, ait Festus, et Sipontinus: «Sunt, inquit, qui a Deo dirum deductum existiment,» hoc est crudele, infestum, et quasi deorum ira immissum. Hinc illud Livii, lib. X: «Diris funeribus iras deorum contraxit.» Hinc et dira lues, dirus moeror, dirus furor, dira pugna: dirae quoque vocantur furiae. Dira ergo Dei ira exagitabit impios, ut diris devoti, ac dirarum omnium, hoc est daemonum, crudelibus agitationibus et exsecrationibus traditi esse videantur.
Tropologice, haec omnia facile est adaptare justis generose certantibus contra vitia amentia et insensata, pro quibus Deus omni armorum genere depugnat, ut eis victoriam et triumphum conciliet.
ET PUGNABIT CUM ILLO ORBIS TERRARUM CONTRA INSENSATOS. — Quando «in poenam delinquentium et elementorum adversitas militabit,» ait S. Gregorius, lib. VI Moral. cap. VI. Syrus, faciet (Deus) cum ipso mundo bellum cum contemptoribus; Arabicus, et mundus pugnabit cum illo, et lampades fulgurum ostendet adversus insensatos. Pertinent haec ad illud versus 18: et armabit creaturam ad ultionem inimicorum: illud enim hic explicat, ostenditque omnia et singula elementa in impios insurrectura, et contra eos pugnatura, eo quod omnibus et singulis impii sint abusi in Creatoris offensam et injuriam, ideoque tunc pro eo militabit omnis creatura. Hanc rationem dat S. Gregorius, hom. 35 in Evangel.: «Quia ergo, inquit, omnia consummanda sunt, ante consummationem omnia perturbantur; et quia in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur, ut impleatur quod dicitur: Et pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Omnia namque quae ad usum vitae accepimus, ad usum convertimus culpae, sed cuncta, quae ad usum pravitatis infleximus, ad usum nobis vertuntur ultionis: tranquillitatem quippe humanae pacis ad usum vertimus humanae securitatis; peregrinationem terrae viae
habitatione deligimus patriae; salutem corporum redegimus in usum vitiorum; ubertatis abundantiam, non ad necessitatem carnis, sed perversitatem intorsimus voluptatis; ipsa serena blandimenta aeris, ad amorem nobis servire coegimus terrenae delectationis. Jure ergo restat, ut simul nos omnia feriant, quae simul omnia vitiis nostris male subacta serviebant, ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta.» Annon ergo impii fuere amentes et insensati, qui ob modicam voluptatem, pecuniam, honorem, iram vindictamque tantam Dei et creaturarum omnium sibi accersiverunt? qui momentum aeternitati, gehennam coelo, daemonem Deo praetulerunt.
Producit igitur hic Sapiens exercitum instructum multiplici acie creaturarum omnium, quem Deus in impios immittet sub diem judicii, idque partim paulo ante judicium, partim in ipso judicio, vel paulo post judicium: ante judicium enim omnes creaturae affligent impios Antichristi asseclas et praecursores, ut patet Apocal. toto cap. VIII, et XVI, et cap. IX, vers. 4, ubi describuntur plagae mundi novissimae, eaeque gravissimae, et ex omnibus elementis manantes; in judicio vero, scilicet mox ubi illud peractum fuerit (de hoc enim tempore hic agi patet ex vers. 1, et ex proxime praecedent. vers. 16 et 17: non enim impii visuri sunt gloriam justorum, illisque eam invisuri, nisi in die judicii), Deus in impios per omnes creaturas horrende detonabit. Data ergo a Christo damnationis sententia in reprobos, illico, ut ex hoc loco colligitur, omnia elementa et caeli in eorum vindictam assurgent, quasi lictores et administri Christi Domini et creatoris sui, nimirum caeli, ignis et aer, vibrando in eos ignem, fulgura, ventos et grandines; mare, effervescendo et exundando, ut eos cum terra obruat; terra, sub pedibus eorum se aperiendo, et hiando in infernum.
Porro exercitum hunc creaturarum depugnantium contra impios, Sapiens dividit in quatuor turmas, sive acies. Prima est caelorum et angelorum, qui fulmina torquebunt in reprobos. Secunda est aeris, qui grandines instar lapidum vibrabit in impios. Tertia, maris et fluminum, quae aquarum diluvio mergent, obruentque sceleratos. Quarta, terrae, quae ventos, turbines et procellas in eosdem immittent.
Rationem a priori dat S. Anselmus, lib. De Similitud. cap. CI: «Etenim si servus, inquit, alicujus a domino suo secederet, et inimico domini sui adhaereret, non solum ipsum dominum exacerbaret, sed et totam ejus familiam justissime irritaret. Cum igitur Dominum creatorem cunctorum offenderimus, adversus nos omnem creaturam, quantum spectat ad meritum nostrum, in iram commovimus. Potest ergo justa consideratione nobis terra dicere: Non debeo vos sustinere, sed potius absorbere, quoniam a creatore meo non timuistis peccando recedere, et inimico
ejus diabolo servire et adhaerere. Potest etiam cibus dicere et potus: Non meruistis, ut vos pascere debeamus, imo potius, ut confusionem et necem nobis praeparemus: ab illo enim peccando recessistis, per quem nec ales escrit. Sol quoque: Vobis ad salutem non debeo lucere, sed ad vindictam Domini mei, qui est lux lucis et fons luminis, penitus coercere. Sic et singulae quoque creaturae contra nos possunt surgere irrefragabili ratione.» Aliam dat S. Cyrillus, lib. II in Isaiam, cap. XIII: «Semper, ait, irato Deo, simul etiam ad iram exacuitur serva creatura, perpetuo eam huc excitante eo qui omnibus imperat. Succensuit enim ille Aegyptiis: creatura autem nihil agere non potuit. Transivit quippe in sanguinem aqua, scaturivit terra ranas, coelum demisit grandinem, profundae tenebrae trium dierum spatio per totam eorum regionem dissipatae sunt, sicut scriptum est. Itaque, inquit, irascetur etiam ipsum coelum, et velut a fundamentis terra concutietur propter furorem irae Domini. Pugnabit etiam una adversus stultos ipsa creatura, et commoto Domino, etiam ipsa ad hoc propemodum instructa est. Omnia siquidem cum suprema voluntate conspirant atque concurrunt, et nihil est in rerum natura, quod non divino nutu et consilio cadat.»
Sic in passione Christi coeli et elementa, quasi indignantia Creatorem suum occidi, commota et concussa sunt; ac, nisi Deus illa continuisset, suis telis et fulminibus afflassent deicidas Judaeos; unde S. Dionysius, uti ipse refert epist. ad Demoph., visa miraculosa solis eclipsi, exclamavit: «Aut Deus naturae patitur, aut mundi machina dissolvetur.» Sic rursum Deus per Mosen decem plagas Pharaoni et Aegypto immittendo, in eis omnem creaturam contra Aegyptios armavit; unde S. Augustinus (vel quisquis est auctor: multa enim arguunt non esse S. Augustini) lib. I De Mirab. Script. cap. IX: «Istarum, ait, plagarum modus ex terra, aquis, animalibus, aere, igne, nubibus, coelo, angelis convenerat, ut ostenderetur quod contra Deo rebelles et contumaces sese pariter universus orbis armabat.»
22. IBUNT DIRECTE EMISSIONES FULGURUM, ET TANQUAM A BENE (perperam Hugo legit, habene, explicatque, q. d. Tanquam si habenis regerentur) CURVATO ARCU NUBIUM EXTERMINABUNTUR, ET AD CERTUM LOCUM INSILIENT.
Graece, ferentur directa (Vatablus, probe collimata) jacula fulminum, et tanquam ab intentissimo arcu nubium ad scopum desilient. Directa, inquit a Castro, vocat directe contorta et collimata, quae non aberrent. Jacula, βελίδες, hastae sunt missiles, vel jacula missilia, quae quod emittantur a Deo, Vulgatus vocavit emissiones. Intentissimum arcum, vocat adductum et vehementer inflexum, ut remissus postea majore torqueat et feriat vi. Hujusmodi ergo jacula desilient in insensatos, ut perdant eos, tanquam
suam, grando, et carbones ignis: et misit sagittas suas, et dissipavit eos, fulgura multiplicavit, et conturbavit eos;» et Job XXXVII, 5: «Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.» Noster Lorinus probabiliter censet hisce fulminibus excitandum ignem conflagrationis, quo deflagrabit totus mundus, qui reprobos tum viventes magno cruciatu et dolore comburet, occidetque, ac mox resuscitatos ac judicatos, damnatosque a Christo convolvet in tartara. Porro mira et inscrutabilis est fulminum velocitas, impetus, efficacia, adeo ut gentiles censuerint Deum iratum tonare ac fulminare, ut impios, praesertim perjuros vel sacrilegos, ulciscatur, ac proinde, quae fulmine tangerentur, esse nefasta ac mali ominis, teste Plinio, lib. XIV, cap. XIX; Livio, lib. II, decad. 3; Julio Obsequente, lib. De Prodig., cap. LXXI, LXXXIII, LXXXVII. Sic Anastasius imperator haereticus fulmine ictus interiit. Hinc fulgura vocantur sagittae Dei, Psalm. VII, 17, XVII, 15 et CXIX, 4, ac fulgurans hasta Dei, Habac. III, 11. Huc facit illud in epinicio Deborae ob victoriam de Sisara, Judic. V, 20: «De coelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.»
in scopum, nec aberrabunt. Addidit Vulgatus, exterminabuntur; nempe jacula, cum verbum illud non legatur in Graeco ad vim significandam jaculorum, quae extra nubium terminos ejicientur ex arcu nubium contra impios.
Bene curvato arcu, — q. d. Sicut dum sagittarius arcum profunde incurvat, ut magno impetu ad suum statum rediens, magna vi jaciat sagittam, fortiusque scopum configat: sic Deus arcum irae et vindictae suae vehementer curvabit et intendet, ut vehementes fulgurum sagittas in impios ejaculetur. Alludit ad arcum coelestem, sive Iridem: haec enim pluviarum, et comitanter tonitruorum fulminumque, est mater et causa. Unde Seneca, lib. I Natur. Quaest. cap. VI: «Arcus, inquit, a meridie ortus magnam vim aquarum vehit; si circa occasum refulsit, rorabit.» Plinius, lib. XVIII, cap. XXXV: «Arcus, ait, cum sunt duplices, pluvias nuntiant;» Virgilius, I Georg.: «Aut bibit ingens arcus;» Ovidius, I Metamorph.:
Nuntia Junonis varios induta colores, Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Porro Plinius, lib. II, cap. XXXVI et LV, ait quaedam esse bruta fulmina et vana, quaeque nulla veniant ratione naturae: iis percuti montes, iis maria, omnesque irritos jactus; alia esse fatidica, ex alto statisque de causis, et ex suis venire sideribus. Haec tamen partitio superstitionem magis, quam philosophiam olet: omnia enim fulmina causam habent physicam, et tam ea quae montes, quam quae caetera loca hominesve percutiunt, ad influxum siderum exhalationes evocantium, ut ad causam referri debent: ac nullum ex iis fatidicum est, si fatum sumatur prout significat contextum et seriem rerum humanarum, indeflexa et inevitabili necessitate succedentium, velut stoici putabant: alioqui certum est fulmina prodire ex certa et directa, ut hic ait Sapiens, providentia Dei; vide nostros Conimbricenses in Meteor. tract. II, cap. V et VI.
Haec est prima acies et phalanx exercitus Dei, conflati ex omnibus creaturis: acies, inquam, coelorum et angelorum, qui ex alto tonitrua et fulmina, quasi bombardas horrisonas et igneas explodent et jaculabuntur in impios et reprobos ante diem, et in ipso die judicii, quibus eos a Christo damnatos adigent in tartara, perinde ac iisdem fulminarunt Sodomitas, Genes. XIX. Haec ergo erit legio fulminatrix, similis illi christianorum, quae sub M. Antonio imperatore suis precibus exercitui afflicto pluviam, ac simul saxa et fulmina vibrata in hostes a Deo impetravit, teste Eusebio, lib. V Histor. cap. V, et Tertulliano, Apolog. cap. V. Hanc Dei aciem graphice depingit Psaltes, Psalm. XVII, 9: «Ascendit, ait, fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit, carbones succensi sunt ab eo;» et vers. 14: «Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem
ET AD CERTUM LOCUM INSILIENT, — quem scilicet Deus ictui sui fulminis destinarit. Hinc fulmen, quasi animatum foret, et unum ab alio discerneret, hunc tangit, non illum, licet vicinum; ensem afflat, illaesa vagina; aes liquat, intacta crumena; embryonem necat, salva matre; vinum absumit, dolio integro; ovum sorbet, intacto cortice. Sic fulmina et plagae immissae a Mose tangebant Pharaonem et Aegyptios, illaesis Hebraeis, Exod. II, 26: sic in die judicii fulmina Dei insilient in reprobos, non in electos, licet eis vicinos. Hanc plagam sub finem mundi fore docet S. Joannes, Apocal. XVI, 17: «Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno dicens: Factum est. Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, talis terrae motus, sic magnus. Et facta est civitas magna in tres partes; et civitates Gentium ceciderunt, et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus. Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.»
trinum et Lipsium in Polior. Haec est secunda Dei acies aerea, qua grandines numerosas et ingentes, velut petras et saxa, torquebit in reprobos, sicut easdem contorsit in Aegyptios, Exod. cap. IX, 18 et seq., et in Chananaeos Jos. X, 11, et Eccli. XLVI, 6. Unde S. Joannes, Apocal. XVI, 21, hanc grandinem sub finem mundi a Deo jaculandam in impios ita describit: «Et grando magna sicut talentum (talentaris) descendit de coelo in homines; et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer:» vide ibi dicta. Hoc est quod ait Job cap. XXXVIII, vers. 22: «Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti: quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?»
EXCANDESCET IN ILLOS AQUA MARIS, ET FLUMINA CONCURRENT DURITER. — Perperam aliqui legunt candescet, explicantque, q. d. Candidam spumam ejiciet vel stridebit instar candentis ferri. To excandescet significat, quod magno aestu, impetu et furore mare in impios aestuabit, perstrepet et exundabit. Tertia est haec Dei acies marina, quae horrendas in mari et fluminibus tempestates, fluctuum collisiones, fragores aquarum, elationes, procellas, fremitus et inundationes excitabit, tum ut impios percellat, tum ut eos mergat et sorbeat, de quibus Christus ait, Luc. XXI, 25, quod erit «in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi;» et S. Joannes Apocal. VIII, 8: «Et secundus angelus, inquit, tuba cecinit: et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de coelo stella magna ardens tanquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium: et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.» Et cap. XVI, vers. 3: «Et secundus angelus effudit phialam suam in mare: et factus est sanguis, tanquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari;» et vers. 12: «Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphratem: et siccavit aquam ejus, ut praepararetur via regibus ab ortu solis.»
Inter quindecim signa praevia judicio, quae ex S. Hieronymo (sed in eo id non reperitur) recitant S. Bonaventura, Holcot et alii, primum est, quod mare quindecim cubitis supra omnes montes se attollet. Idem ex Judaeorum traditione (penes quos sit fides) confirmat Eusebius Emissenus (vel potius S. Eucherius, ut vult Baronius; aut Faustus Regiensis, ut vult Bellarminus; aut, ut censent alii, S. Maximus, vel Caesarius: constat enim ex ipsis homiliis auctorem earum non fuisse graecum, vel syrum, qualis fuit Eusebius Emissenus, sed latinum, imo gallum e monasterio Lirinensi promotum ad episcopatum) hom. 2 De Adventu: «His autem, inquit, convenire videntur quaedam, quae in annalibus Judaeorum scripta referuntur, in quibus mare super omnes montes quindecim cubitos altius exaltari narratur stantibus aquis, et in nullam partem fluentibus. Et deinde tantum in abyssum demergetur, ut vix ab aspicientibus videri valeat. Postmodum vero revertetur in locum suum, et tunc fortasse illa confusio sonitus maris et fluctuum fiet, de qua hic modo loquitur: neque enim tanta maris fluctuumque commotio, sine magna confusione et sonitu fieri poterit.»
Congrue fervor hic furorque maris puniet fervorem et furorem impiorum, quo ipsi aestuarunt ad explendas suas concupiscentias et libidines, juxta illud, Isai. LVII, 20: «Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.»
FLUMINA CONCURRENT (graece συγκλύσουσιν, id est inundabunt, mergent, obruent: unde κατακλυσμός est inundatio et diluvium, uti fuit cataclysmus universalis tempore Noe) DURITER, — graece ἀποτόμως, id est rigide, saeve, praefracte, praecipitanter; unde Vatablus vertit, et flumina praerupta concurrent, scilicet sordes terrae, puta impios, qui terram suis sceleribus macularunt, everrent et abradent ab ea.
24. CONTRA ILLOS STABIT SPIRITUS VIRTUTIS, ET TANQUAM TURBO VENTI DIVIDET ILLOS: ET AD EREMUM PERDUCET OMNEM TERRAM INIQUITAS (ita Romana et Graeca; perperam ergo aliqui legunt, iniquitatis) ILLORUM, ET MALIGNITAS EVERTET SEDES POTENTIUM.
Spiritus virtutis est ventus potentiae, hoc est potens, validus et vehemens, qualis est turbo, qui omnia in orbem agit et rotat, procella, typho et prester: qui adeo validi sunt, ut naves, domos et montes evellant, et in alium locum transferant. Pro dividet graece est, ἐκλικμήσει, id est eventilabit, jactabit: sicut enim vanno eventilantur paleae, ut sola maneant tritici grana, sic Deus vento hoc eventilabit reprobos, ut soli remaneant justi. Pro ad eremum deducet, graece est ἐρημώσει, id est desolabit, desertam et desolatam faciet terram. De his ventis ait Ecclesiasticus, cap. XXXIX, vers. 33: «Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.» Est haec quarta acies Dei, ventorum et procellarum, tum super terram, tum sub terra grassantium: super terram enim sternent homines, segetes, arbores, pomos, etc.; sub terra excitabunt terrae motus, adeoque, ut nonnulli censent, totam terram in die judicii e suo centro convellent, ut impios percellant et obruant. Notum est ex historiis quantas strages terrae motus ediderint Constantinopoli, in Asia, Bithynia ceterisque provinciis: at iidem longe