Cornelius a Lapide
Index
Caput Quartum. Synopsis Capitis.
Pergit castam piamque sobolem praeferre incestae et impiae, quod illa saepe longaeva sit, honorata et prospera: haec brevis aevi, infamis et infausta: esto enim casti justique subinde morte cita praeoccupentur, ac velut flos purpureus aratro succidantur, tamen excipit eos melior vita, ac major fama et gloria. Quare aetas senectutis est vita immaculata, et justus consummatus in brevi explevit tempora multa.
1. O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. 2. Cum praesens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens. 3. Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. 4. Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. 5. Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. 6. Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. 7. Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. 8. Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, 9. et aetas senectutis vita immaculata. 10. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. 11. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. 12. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. 13. Consummatus in brevi explevit tempora multa: 14. placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia: 15. quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. 16. Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. 17. Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. 18. Videbunt et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit: 19. et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit. 20. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
1. O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est,
praecedenti, vers. ultimo: ergo significat omnes genitos, sive natos) CUM CLARITATE! — Graece, κρείσσων ἀτεκνία μετὰ ἀρετῆς, hoc est, melior est orbitas sive carentia filiorum cum virtute; melius est esse illiberem, id est sine liberis, et virtute praeditum, scilicet quam habere liberos ex adulterio, adulterinos et improbos, uti praecessit; unde S. Ambrosius, lib. I De Virgin., legit, melior est sterilitas cum virtute; S. Hieronymus in Ose. cap. IX, melius est filios non habere cum virtute; S. Cyprianus, lib. De Singular. Cleric., melius est esse sine filiis cum claritate; Syrus, melius est esse sine filiis cum gloria; Arabicus, res praeclara privatio filiorum cum virtute. "Integritas, ait B. Petrus Chrysologus, serm. 146, est caeleste consortium; virginitas juncta Christo copula est virtutis." Virgines ergo sunt angeli terrestres et homines caelestes, ideoque sponsae Christi. Noster pro ἀτεκνία videtur legisse ἁγνογονία, id est casta generatio, vel castitatis, aut castorum generatio, licet enim haec vox composita Graecis non sat in usu, simplicia tamen, ex quibus componitur,
ponitur, sunt usitata: auctor enim libri hujus multas voces novat, noveque componit. Sane videtur Noster aliud habuisse graecum exemplar diversum a modernis, nam moderna non habent exclamationem o, nec τὸ quam pulchra.
Aut potius Noster solerter per orbitatem filiorum intellexit, non nudam orbitatem et sterilitatem: haec enim non est pulchra, sed potius deformis; prudenter ergo advertit sterilitatem ex virtute, puta ex pulchra castitate, manantem; unde vertit, O quam pulchra est generatio casta, id est natio, q. d. O quam pulchri sunt homines casti! o quam pulchra est castitas et coetus, sive ii sint conjuges, sive caelibes et virgines! Sapiens enim per antithesin hic opponit et anteponit castos steriles adulteris prole abundantibus: casti enim cum virtute, id est ex virtute, puta ex amore castitatis, vel conjugalis, vel virginalis, malunt orbari filiis, quam perdere virginitatem, aut se polluere adulterio, esto ex eo liberos sperare possent: horum enim virtus, puta castitas et virginitas, clarior et illustrior est omni laude et gloria, quam sperare possent ex filiis. Sensus ergo est, q. d. Melius, id est praeclarius, laudabilius et gloriosius est carere filiis, si iis careas ex virtute, puta ob amorem castitatis, qua non vis adulterari aut perdere virginitatem, quam prolem habere copiosam adulterinam et improbam: ita S. Ambrosius, lib. I De Virgin., ubi hanc gnomen applicans virginibus, sic videtur explicare, q. d. Melior est sterilitas, id est melior est virginitas:
quia enim illo legis veteris aevo ob exspectationem Messiae, quem singuli ex sua stirpe nasci optabant, sterilitas erat probrum, censebaturque maledictio et infamia; foecunditas vero aestimabatur benedictio et gloria; hinc multi, qui uxores habebant steriles, ut ex eis suscitare filios non possent, divertebant ad alias, etiam alienigenas et idololatras, ut ex illis proles procrearent. Horum insipientiam et perversitatem redarguit hic Sapiens, docetque longe praestantiorem esse castitatem quamlibet, etiam illiberem et orbam, quavis foecunditate et prolibus, praesertim spuriis, adulterinis et improbis, eo quod castitas sit virtus illaque eximia, foecunditas vero adulterina ingens sit vitium et scelus; unde pudicitiam et puritatem Aegyptii hieroglyphice denotabant per ignem et aquam, quod his elementis omnis lustratio fiat et expiatio, ait Horus Apollo, lib. II Hierogl. cap. XLI. Jam quantum castitas illustrat et quasi inargentat hominem, tantum libido conspurcat et deturpat: quam enim gloriosa est puritas, tam probrosa est impuritas, quae ex hominibus facit sues et porcos, uti docet S. Basilius in Psalm. I. Sensus ergo est, q. d. Filius vel filia est pulcher facie, at castus et virgo pulchrior est virtute: filia decora est vultu, at saepe indecora et impudica mente; virgo vero et vultu speciosa est, et mentis virginitate longe speciosior. Pulcher pater pulchrum sibique similem saepe generat filium, juxta illud Virgilii, VI Aeneid.: Teucri pulcherrima proles. Et libro VII: Satus Hercule pulchro. Et libro IV: Quo pulchrior alter Non fuit Aeneadum. At hanc pulchritudinem corporis saepe deturpat deformitas libidinis: nam "lis est cum forma magna pudicitiae," uti deturpavit filias Augusti imperatoris, de quo Suetonius in ejus Vita: "Cujus felicitatem, inquit, infelicem fecerunt filiae, neptis et nepotes; adeo ut ipse ad eorum mentionem proclamare soleret utile esse sine nuptiis manere, et absque liberis interire; appellare quoque illos vomicas et carcinomata sua." Qua ratione Euripides dixit, ἄτεκνον, id est carentem liberis, infortunio esse felicem. Ruben, Genes. XLIX, 3, dicitur principium, seu praecipuum et caput doloris patris, quia paterni thori violator fuit.
it Aeneadum. At hanc pulchritudinem corporis saepe deturpat deformitas libidinis: nam "lis est cum forma magna pudicitiae," uti deturpavit filias Augusti imperatoris, de quo Suetonius in ejus Vita: "Cujus felicitatem, inquit, infelicem fecerunt filiae, neptis et nepotes; adeo ut ipse ad eorum mentionem proclamare soleret utile esse sine nuptiis manere, et absque liberis interire; appellare quoque illos vomicas et carcinomata sua." Qua ratione Euripides dixit, ἄτεκνον, id est carentem liberis, infortunio esse felicem. Ruben, Genes. XLIX, 3, dicitur principium, seu praecipuum et caput doloris patris, quia paterni thori violator fuit.
Audi Tertullianum, lib. De Bono pudicitiae, cap. 1: "Pudicitia, ait, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quanquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit."
Tertullianum ceu magistrum secutus more suo S. Cyprianus, lib. De Bono pudic.: "Pudicitia, ait, est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput, etc. Pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo: haec expugnat omnia de membris illicita desideriorum praelia, pacem nostris corporibus inducit: beata ipsa, et beatos efficiens." Et paulo post impudicitiae haec dat epitheta: "Cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impoenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens."
S. Gregorius Turonensis, lib. De Gloria Confess. cap. CVI, narrat se vocatum ad exsequias S. Radegundis tum defunctae, aitque de ea: "Sancta facies Radegundis de feretro ita fulgebat, ut liliorum rosarumque sperneret pulchritudinem;" et cap. LI, narrat de S. Severo presbytero lilium ab eo templo oblatum, cum per totum annum jam esset aridum; tamen recurrente ejus transitus anniversaria die in vere, quotannis revirescere et reflorere solere.
Porro cum triplex sit castitas, scilicet conjugalis, vidualis, virginalis, quaelibet praestat foecunditate et filiis adulterinis ac infamibus: castitas enim conjugalis pulchra est, vidualis pulchrior, virginalis pulcherrima: de conjugali hanc gnomen accipiunt Lyranus et Holcot, caeteri de virginali, ut S. Cyprianus (vel potius Origenes, ut censet Pamelius) tract. De Singul. Cleric., S. Ambrosius, lib. I De Virgin., S. Bernardus, epist. 42, Petrus Blesensis, epist. 36; imo Ecclesia in Offic. SS. Virgin.: sic et Cantacuzenus aliique interpretes hic.
Hinc S. Aldhelmus, lib. I De Virg., narrat angelum triplicem castitatem, scilicet virginalem, vidualem et conjugalem, hisce gradibus discriminasse, "ut sit virginitas aurum, castitas argentum, jugalitas (conjugium) aeramentum; ut sit virginitas divitiae, castitas mediocritas, jugalitas paupertas; ut sit virginitas pax, castitas redemptio, jugalitas captivitas; ut sit virginitas sol, castitas lucerna, jugalitas tenebrae; ut sit virginitas dies, castitas aurora, jugalitas nox; ut sit virginitas regina, castitas domina, jugalitas ancilla; ut sit virginitas patria, castitas portus, jugalitas pelagus; ut sit virginitas homo, castitas semiviva, jugalitas corpus; ut sit virginitas purpura, castitas rediviva, jugalitas lana."
Hanc gnomen insigni rosae, lilii et ficus apologo graphice repraesentat Cyrillus, lib. IV Apolog. moral. cap. VIII: "Rosa, inquit, et lilium juxta ficulneam sunt exortae; quae cum expandissent floribunda folia nitore splendentia, et rorem suavitatis manantia, aromaticique odoris fragrantiam effudissent, et illa floris luce orbata acerbum in fructum pariter pullulasset, invidentiae lacte pruriens mox invectivam proposuit, dicens: Post tam amenam rutilantiam floridam, ubi fructus vestri? vanum quippe est florere sine fructu. Siquidem ligat natura sagax fructum in flore, et ob ipsum vernantem florem germinat. At ille, mox radicem eloquii subodorantes, pacifica ratione dixerunt: Bene scimus quod propter pruritum generationis perdidisti gloriam floris, et idcirco jam exspoliata es foliis, dum sic loqueris. Nempe fructum paris dulcissimum, sed amen pateris in radice pruritum, quo florem misisti. Nobis autem ex plena puritate et suavitate substantiae, flos ipse fructus est; unde in nobis flos et fructus minime distinguuntur, quoniam redundante puritatis flore, et odoriferae sublimitatis humore in nobis idipsum factum est flos et fructus. Nonne vapor terrae purissimus, totus floridum in aurum concrescit, et ros dulcissimus caeli virginitate vernante in margaritam congemmascit? Igitur rosa, et lilium, et flores fructiferi, et fructus floridi sunt."
Deinde plura in laudem virginitatis subjiciens, eamdem comparat lilio, rosae, magneti, sapphiro, smaragdo: "Fructus, inquit, est dulcissimus, decor praestantissimus, odor suavissimus, valor totus: nimirum ipsa est naturae ac virtutis clarissima gemma, summa temperantia, perfecta victoria, spiritus supra germen, gloria tota. Ut rosa igitur fragrans, et lilium rutilans est sancta virginitas, flos et fructus; ad cujus quidem fragrantiam unicornis attractus suaviter currit, cujus dulcedine ferocitas ejus mansuescit, cujus puritate validissima ejus potestas delectata, quasi victa in nitido gremio virginali, reverentialiter prostrata recumbit. O virtus magnetica virginitatis, ad se trahens naturam! o sapphirus mirabilis castitatis, omnem fugans et destruens famam venenosam! o smaragdus rutilans perpetuae viriditatis, puritas inviolatae integritatis amatrix, fetidam Veneris nullatenus patiens corruptelam! Ad haec ficulnea stupefacta conticuit."
Vis pulchritudinis sanctae virginitatis specimen et speculum? S. Pulcheria Augusta filia Arcadii imperatoris virgo fuit perpetua et gloriosa, utpote quae Theodosium imperatorem fratrem suum juniorem, in pietate omnique virtute ad regimen educavit, eoque mortuo ipsi succedens in imperium, nupsit Marciano, eumque creavit Augustum, ut majori auctoritate regnum administraret; sed virginitatem, quam antea Deo voverat, in matrimonio conservavit, ac totam se fidei tuendae, et haeresi Eutychetis exstirpandae impendit. Quapropter tota Synodus Chalcedonensis ei acclamavit: "Nova Helena, munimen Orthodoxorum, et gloria Ecclesiarum." Denique quod in imperatoribus rarum est, sua castitate, justitia et sanctitate meruit catalogo Sanctorum adscribi die 10 septembris.
Talis quoque fuit S. Cunegundis, quae castitatem pariter cum Henrico imperatore marito suo conservavit, atque in ejus testimonium nudis pedibus illaesa super candens ferrum ambulavit, ac mortuo marito monasterium a se fundatum ingressa, monachamque professa, quindecim annos mira humilitate, abstinentia et poenitentia traduxit; unde sanctorum fastis adscripta legitur die 3 martii. Nimirum in tanto imperii fastigio castitas, quasi sol toti orbi clarius effulget.
S. Elzearius, comes Ariani, cum conjuge Delphina intactam servavit virginitatem: quocirca D. Mablina nobilitate et pietate illustris vidit in spiritu sanctum juvenem splendide indutum, per amplam planitiem manibus ferentem vexillum candidum et illustre, cujus elegantia et splendor totum aerem et planitiem illam illuminaret; sequebatur autem eum innumera multitudo hominum cujusvis aetatis, sexus et ordinis. Cumque illa visionis explicationem a Deo posceret, audivit: "Haec est virginitas et sanctitas Elzearii, quem totus orbis venerabitur, et multi eum sequentur:" ita habet ejus Vita apud Surium cap. XVI, ad diem 17 septembris.
Praeclare S. Ignatius, epist. 13 ad Heronem: "Virgines, ait, serva, ut pretiosa Christi monilia;" et S. Cyprianus, lib. De Habitu Virginum: "Flos, inquit, est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctitatem Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa foecunditas, quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit."
Sic Vestalium virginitas Romanis erat admirationi, cum tamen illa esset emptitia, temporaria, ac fastu plena, ait S. Ambrosius in Symmachum: nam ut ait Naumachius illustris poeta, sed gentilis: Pulchrum est corpus castum habere, intactamque manere Virginem, et puris semper cogitationibus delectari, etc. Permanere quasi reginam imbecillium mulierum, Oculum splendidum ad eam vitam erigendo, In qua gloriosae veraeque sunt nuptiae, ubi commixta Divinis verbis, lumine plenas meditationes parit.
His virginitatis elogiis accensus S. Casimirus, regis Poloniae filius, eam ita adamavit, ut, etiamsi medici assererent eum morbo, quo laborabat, liberari non posse, nisi uxorem duceret, ad idque pater et regni proceres eum urgerent, ipse tamen constanter responderit: "Malo mori virgo, quam vivere non virgo." Dixit, et fecit, ideoque velut virginitatis hostia, in sanctorum virginum album ab Ecclesia inscriptus est die 4 martii.
Fuit ergo ipse velut armelinus, qui a venatoribus luteo aggere circumdatus, mavult capi et mori, quam egredi et foedari; unde cives ejus Lithuani hoc ei anagramma dederunt: "Casimirus, sum ac iris," in quam scilicet irradians Sol justitiae suum ei castitatis fulgorem afflavit. Et hoc epitaphium: Sponte cadis, sed amore cadis, Casimire, pudoris. Mirus, te Christo mirificante, cadis.
Fuit e primis Societatis nostrae patribus P. Jacobus Ledesma, insignis theologus, ac religiosa morum sanctitate conspicuus. Huic sub initium vocationis de perpetuanda castitate formidanti, Brixiae apparuit B. Virgo sole pulchrior, comitata S. Maria Magdalena, S. Catharina Alexandrina, et S. Catharina Senensi, eique donum castitatis per omnem vitam promisit: quae dum in caelum rediret, tres ejus comites jam recensitae hoc carmen suaviter modulabantur: "O quantum est donum castitatis, quod Deus confert pietati!" ita refert noster P. Franciscus Sacchinus, part. II Histor. Societ. Jesu, lib. I, num. 63.
Lege Vitam S. Juliani et Basilissae conjugum, sed virginum, ac mira hac de re invenies: exstat apud Surium, die 9 januarii. Vide S. Athanasium, Tertullianum, Cyprianum, Augustinum, Basilium De Laud. virgin., ac Climachum, gradu 15, et Cassianum, collat. XII.
Symbolice, quam pulchra est generatio Christi, tum aeterna et divina, tum temporalis et humana! utraque enim est casta et virginea, quia aeterna facta est sine matre, humana sine patre ex Spiritu Sancto; unde Christus in caelis est ἀμήτωρ, id est carens matre; in terris vero ἀπάτωρ, id est carens patre. Utraque pariter est clara, imo clarissima; unde de priori dicitur, Psalm. CIX: "Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te." Ita Angelus de Paz, Expos. in Symbol. cap. XIV.
Cum claritate. — Graece cum virtute, inter quas quia eminet charitas, hinc S. Bernardus et Petrus Blesensis, epist. 36, legunt cum charitate: audi S. Bernardum, epist. 42 ad Henricum: "Castitas sine charitate lampas est sine oleo; subtrahe oleum, lampas non lucet; tolle charitatem, castitas non placet. Sed, o quam pulchra est (ut Sapiens clamat, Sapient. IV, 1) casta generatio cum charitate! cum illa, inquam, charitate, quam describit Apostolus, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta." Noster vertit, cum claritate, quia graecum ἀρετή, et latinum virtus, saepe significat vires, robur, excellentiam, praestantiam, celebritatem, gloriam; unde illud Virgilii: Tunc pudor incendit vires, et conscia virtus. Igitur τὸ cum claritate accipi potest primo, ut sit idem quod graecum cum virtute, virtus enim sola parit laudem et claritatem; unde a poetis virtus saepe vocatur laus, uti alibi ostendi. Secundo et genuine, τὸ cum claritate idem est quod clara, adjungendum est cum τὸ quam pulchra, q. d. O quam pulchra et clara est casta generatio, sive natio! castitas enim solet sibi sociare ceteras virtutes; habet ergo laudem, decorem, claritatem et gloriam aliarum virtutum, eo quod sit ἀρετή, id est robur et fortitudo martia, quae omnia superat, ac victrix de omnibus cupiditatibus triumphat: quae sane ingens est ejus claritas et gloria.
Mystice, Lyranus accipit claritatem conscientiae, quae justis datur, praesertim castis: quocirca experientia constat castitatem esse matrem sapientiae, facereque ut conscientia aeque ac ingenium et mens mira charitate polleat et resplendeat.
Porro graecum ἀρετή, id est virtus, indicat castitatem egere magna fortitudine et robore militari, et quasi martio: ἀρετή enim dicta est ab Ἄρει, id est Mars; virgines ergo sunt quasi martes, qui assidue pro castitate duro ac difficili praelio confligunt: sic et virtus dicta est a vi, et a viro, quasi virilis, castitas enim facit viragines viriles, et quasi viros, ac virili vi omnibus tentationibus mundi, carnis et daemonis resistit. Sensus ergo est, q. d. Filii, stipantes suos parentes, illis sunt pulchritudini et robori, indeque claritati et gloriae; at major est castitatis et virginitatis pulchritudo, robur et claritas, quam ipsa castis communicat, ut ob hasce tres dotes celebris et gloriosa sit, castosque gloriosos faciat apud Deum, aeque ac apud angelos et homines universos.
hoc est quod ait Ecclesiasticus, cap. XLIV, vers. 14: "Nomen eorum (justorum, praesertim heroum, quales sunt virgines et martyres) vivit in generationem et generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia;" et cap. XLIX: "Memoria Josiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii; in omni ore, quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini;" et Psaltes, Psalm. CXI, 7: "In memoria aeterna erit justus."
ET APUD HOMINES, — tum probos castosque, tum improbos et incestos, qui virgines et castam vitam suspiciunt et admirantur, ut angelicam et divinam, quae ipsorum omnisque naturae vires superet et transcendat, ut docent S. Ambrosius, lib. II De Virg., et S. Basilius, De Virgin.
Symbolice noster Alvarez de Paz, lib. IV De Dignit. perfect. parte III, cap. XXXVII, totum hunc locum de justis et sanctis sic exponit: Casta generatio, inquit, non est alia quam multitudo justorum, quae mente pulchra est, quia gratia decore nitet; et corpore casta, quia honestatis nitore emicat; et luce sapientiae clara, quoniam rerum caelestium cognitione resplendet: cujus memoria, nec apud Deum, nec apud homines perit; non apud Deum, quia sanctos semper secum habet, et nunquam a proposito eos clarificandi discedit; non apud homines, quia hi celebrem eorum memoriam non deserunt, quos sibi semper patronos apud Deum et mediatores agnoscunt, adeo ut, quia non potest Ecclesia omnium sanctorum festa sigillatim celebrare (sunt enim illi innumerabiles), neque potest omnes perfectos et justos ex nomine cognoscere, aut eorum specialem memoriam habere, dies festos celeberrimos quotannis instituerit, in quibus (jubente Deo) sanctorum omnium choros honoraret, et eos ad memoriam fidelium adduceret. Omnes etiam illos frequenter invocat, dum in supplicationibus publicis canit: "Omnes sancti et sanctae Dei, intercedite pro nobis."
IMMORTALIS EST ENIM MEMORIA ILLIUS: QUONIAM ET APUD DEUM NOTA EST,
APUD HOMINES, — quam proinde nulla temporum, nulla vicissitudinum, nulla saeculorum delebit oblivio; sed ejus memoria et gloria perennis florebit tamdiu, quamdiu Dei et angelorum hominumque omnium durabit aeternitas.
Probat castae generationis, sive nationis et gentis pulchritudinem et claritatem, ex eo quod immortalis sit memoria, et aeterna gloria illius apud Deum et homines, quam proinde opponit et anteponit fluxae et caducae filiorum propagationi, cujus memoria et fama ad modicum tempus durat, et cum illis interit. Errant ergo, qui per filios quaerunt immortalitatem, ac suum nomen et stirpem aeternare satagunt, cum vera immortalitas quaerenda sit ex virtute et castitate: haec enim apud Deum et homines aeternam habet laudem et gloriam. Generatione perpetuatur corruptibilium species, cum individua perpetuari nequeant, teste Aristotele De Generat.; at justi castique memoria, quin et anima, ejusque felicitas et gloria, perpetuatur in ipso ejus individuo.
Graeca significantius habent, ἀθανασία γάρ ἐστιν ἐν μνήμῃ αὐτῆς, id est immortalitas enim est in memoria illius, scilicet virtutis, quae praecessit, virtutis, inquam, qua quis sterilis esse mavult et illiberis, ex amore virginitatis vel castitatis conjugalis, quam alienis vel alienigenis filios procreare:
Denique S. Cyprianus (sive Origenes, ut volunt nonnulli), tractat. De Singul. Cleric., paulo ante finem, totum hunc locum citat, et ex eo probat clericos et castitatis studiosos non posse habitare cum feminis: sic enim ait: "Melius esse sine filiis cum claritate; non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae parilitatis infamant: nam si castitas, quod est difficile, masculum et feminam pariter in virginitate conservet, non habet claritatem, quia communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare; singularitas vero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida."
2. CUM PRAESENS EST,
— S. Cyprianus legit, cum se adduxerit, cum scilicet per martyrium aut mortem castorum vel virginum, castitas vel virginitas cum eis se in caelum subduxerit: graece est, desiderant recedentem, ideoque absentem: sensus est, q. d. Castitas adeo speciosa est, ut, cum se praesentem in castis exhibet, multos trahat ad sui amorem et imitationem; cum vero absens est, sui acuat desiderium: praesentia bona enim saepe fastidimus, absentia desideramus et studiose requirimus, juxta illud Horatii, III Carm. Ode 24: Virtutem incolumem odimus, Sublatam ex oculis quaerimus invidi; et illud: "Minuit praesentia famam." Verum viris probis castitas cum adest, mirabilis et imitabilis est; cum vero abest, desiderabilis. Exemplum
exemplum est in S. Augustino, qui concubinae astrictus, ab ea se expedivit per exempla sanctarum virginum. Audi eum, lib. VIII Confess. XI: "Aperiebatur, inquit, ab ea parte, qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut venirem, neque dubitarem, et extendens, ad me suscipiendum et amplectendum, pias manus, plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae; ibi juventus multa, et omnis aetas, et graves viduae, et virgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed foecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione exhortatoria, quasi diceret: Tu non poteris, quod isti et istae? an vero isti et istae in semetipsis possunt, ac non in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum, noli metuere, non se subtrahet ut cadas. Projice te, securus excipiet te, et salvabit te. Et erubescebam nimis."
Quocirca S. Basilius, hom. De S. Gordio martyre, ait: "Cum in sanctis voluminibus Mosis vitam, morum lenitatem, nostrae naturae magnopere optatam audimus, statim aemulamur. Joseph dum audimus, aut legimus vitam illius, assequi castitatem magnopere cupimus. Si vero Samsonis narratur historia, ad illius imitandum fortitudinem accendimur."
ET IN PERPETUUM CORONATA TRIUMPHAT INCOINQUINATORUM CERTAMINUM PRAEMIUM VINCENS. — Graece est,
— Graece est, ἀμιάντων ἄθλων ἀγῶνα νικήσασα, id est immarcescibilium vel incorruptibilium certaminum, vel praemiorum (ἄθλων enim, si ab ἄθλος masculino derives, idem est quod certaminum; sin a neutro ἄθλον, idem est quod praemiorum, quae certamina merentur) agonem vincens, q. d. Castitas, ac praesertim virginitas, quia durum agonem certaminum et tentationum libidinis, quibus ingentia et immarcescibilia a Deo praemia proposita sunt, generose vincit, hinc corona gloriae, et laurea sive aureola virginitatis coronata in caelis triumphat.
Hinc S. Cyprianus legit, incoinquinatorum certaminum praelium vincens; ubi nota, incoinquinata certamina accipi possunt impolluta, quae scilicet cum tentationibus libidinis, multorum corpora et mentes polluentibus, ita ut vix quis eas evadat, illibatus et impollutus, a castis ita suscipiuntur et superantur, ut ipsi prorsus maneant ab iis intacti et incoinquinati. Sin vertas, incoinquinatorum praemiorum, per ea intellige, immarcescibilem gloriae coronam castis a Deo propositam, quae nunquam marcescit, nullo moerore, dolore aut timore inquinatur, polluitur vel maculatur. Addit Petrus Faber, lib. II Agonist. cap. XII, et lib. III, cap. IV, incontaminatos dici agones sanctarum virginum, qui Deo dicantur, ut distinguat eos a contaminatis agonibus, qui in honorem deorum, id est daemonum a gentilibus celebrantur.
Posset quoque per hypallagen sic exponi: "Incoinquinatorum certaminum" vel "praeliorum praemium vincens," id est incoinquinatorum praemiorum certamen vel praelium vincens: sic Psalm. XVIII, 6, dicitur: "In sole posuit tabernaculum suum," pro, in tabernaculo suo posuit solem; et Psal. XXXII, 7: "Ponens in thesauris abyssos," pro, ponens in abyssis thesauros. Sic alibi dicitur: "Misit civitatem in ignem," pro, misit ignem in civitatem; et: "Calceamenta habebitis in pedibus," pro, habebitis pedes in calceamentis, sive calceatos, Exod. XII. Quomodocumque vertas et exponas, eodem semper redibit sensus. De corona sive aureola virginitatis vide D. Thomam, et S. Bonaventuram, ceterosque scholasticos in IV, dist. 33.
Noster pro ἀγῶνα, id est praelium, vertit, praemium metonymice, quia in agone agonotheta vincenti certamen, sive praelium, bravii loco proponebat praemium, q. d. Castus et virgo in tam periculoso tentationum carnis agone praelium vincens, praemium reportat, scilicet coronam gloriae, cum qua in aeternum triumphat.
Audi virginum, ideoque martyrum, gloriosas coronas et triumphos celebrantem S. Ambrosium, lib. III, epist. 25 ad Eccles. Vercell., sub finem: "Apud nos, inquit, et puellae de mortis appetentia sublimes, usque ad caelum erexere virtutum gradus. Quid Theclam, quid Agnetem, quid Pelagiam loquar, quae tanquam nobilia vitulamina pullulantes, ad mortem, quasi ad immortalitatem festinaverunt? Inter leones virgo exsultavit, et rudentes bestias exspectavit intrepida. Et, ut nostra cum Indorum gymnosophistis conferamus, quod ille verbis gloriatus est, S. Laurentius factis probavit, ut vivus exureretur, et flammis superstes diceret: Versa, manduca. Haud degener Abrahamidarum et Machabaeorum concertatus puerorum, quorum alii super flammas canebant, alii cum exurerentur, non rogabant ut parceretur, sed invehebantur ut amplius persecutor inflammaretur. Liber igitur sapiens." Subjicit deinde raram S. Pelagiae fortitudinem: "Quid autem sublimius S. Pelagia, quae vallata persecutoribus, priusquam tamen in eorum conspectum veniret, aiebat: Volens morior, nemo me continget manu, nemo oculo protervo violabit virginem! Mecum feram pudorem, mecum incolumem verecundiam; nullum praedones lucrum suae capient insolentiae: Pelagia Christum sequetur, libertatem nemo auferet, nemo captivam videbit liberam fidem, insignemque pudicitiam et prosapiam prudentiae. Quod servum est, hic manebit, nullos in usus debitum." Dixit et fecit: nam antequam a satellitibus comprehenderetur, ex alto se praecipitans, virgo et martyr evolavit in caelum, uti refert idem S. Ambrosius, lib. III De Virg., S. Chrysostomus et alii.
Audi et triumphos S. Victoriae virginis et martyris: hanc enim hisce verbis ad virginitatem servandam impulit S. Anatolia: "O Victoria, vince diabolum, et esto vera victoria! Ego die qua
monstreris:" similia habet S. Basilius, De Sacr. virgin. Porro virgines a gentilibus florea corona, vel ramis pini (pinus enim est symbolum virginitatis) coronari solitas docet Carolus Paschasius, lib. II De Coron., cap. XV, et lib. VI, cap. XXVIII.
Denique virginibus triplex debetur corona: prima, virginitatis; secunda, nuptialis, quia nubunt Deo: olim enim virgines, dum nubebant, coronabantur; tertia, athletica, quia instar athletarum difficilem et durum cum luxuria agonem subeunt et superant; hinc omnes pene gentes virgines, dum moriuntur, rosis et floribus coronant: virgo enim est libidinis domitor, daemonum profligator, passionum et sensuum victor. Cui per omnia quadrat illa Machabaei praeclara laudatio I Machab. III, 4: "Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. Et persecutus est iniquos, perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis: et repulsi sunt inimici ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et directa est salus in manu ejus."
3. MULTIGENA (graece,
— Est antithesis, q. d. Pii et casti sua virtute et castitate pariunt sibi coronas et triumphos aeternos; at turba impiorum, esto plurima, inutilis est, imo sua impietate sibi et proximis noxia: sibi enim accersit ignes et tormenta gehennae.
Dices: Cur ergo Deus creat homines, quos scit fore impios, et cur eos tolerat? Resp. primo, ut in eis ostendat suam justitiam vindicativam, sicut in piis suam ostendit misericordiam per gratiam et gloriam, quam eis elargitur, uti docet Apostolus, Rom. IX; utque per justitiam exercitam in impios, pii magis agnoscant misericordiam sibi praestitam, Deoque majores gratias agant. Secundo, ut per impios exerceantur, purgentur et perficiantur pii: sic Cain exercuit Abelem, Ismael Isaacum, Esau Jacobum, Pharao Mosen, Saul Davidem, Aman Mardochaeum, etc.
Audi S. Augustinum, serm. 52 in Evang. S. Joannis: "Praeclare, inquit, videtis ergo quia et mali necessarii sunt bonis. In fornace quodam modo aurificis sumus, hoc est in hoc mundo. Si aurum non es, simul ardes; si autem es, palea tua est malus; si et in palea es, simul eritis fumus." Et in illa verba Psal. LI: "Sicut novacula acuta fecisti dolum: Ecce, ait, quid faciunt bonis mali, capillos radunt," hoc est, ut mox explicat, oblaturus est malus bona temporalia.
Tertio, impii piis multa exhibent ministeria circa artes mechanicas, mercimonia, aliasque res temporales quibus excellunt, utpote toti intenti lucris, fabricis, politiae, etc.
ET SPURIA VITULAMINA NON DABUNT RADICES ALTAS,
— q. d. Sicut spuriae plantae non agunt altas radices, ideoque cito exarescunt et pereunt, sic adulterorum et impiorum adulterini et impii filii cito deficiunt, nec stirpem aut familiam propagant: spuriae plantae enim sunt filii nothi et illegitimi.
Unde Syrus vertit, et qui sunt ex alieno semine, non dabunt radices in profunditate; Arabicus, non fundabunt radices altas germina eorum. Spuria vitulamina ergo sunt adulterinae plantationes, ita legunt hic S. Bonaventura, Lyranus, Hugo, Holcot et Dionysius: has enim significat graecum νόθα μοσχεύματα, id est nothae, vel spuriae et adulterinae plantae: nam vox vitulamina in nullis lexicis, vel auctoribus classicis modo reperitur; unde S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christ. cap. XII: "Quia, inquit, μόσχος graece vitulus dicitur, μοσχεύματα quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt. Qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus verbis: namque adulterinae plantationes non dabunt radices altas, convenientius dicitur, quam vitulamina, quae pedibus per terram gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam cetera contexta custodiunt."
S. Augustinum sequitur Jansenius, qui lectionem Vulgatam, quae habet vitulamina, velut vitiatam, aut minus congruam rejicit, uti S. Bonaventura, Hugo, Vatablus, Clarius et Polydorus Virgilius in Adag. Sacr., lib. II, adagio 379.
Verum spuria vitulamina legunt hic omnes codices Vulgatae editionis, quam, quia authenticam probavit Concilium Tridentinum, sess. IV, nulli catholico jam rejicere fas est: sic quoque Optatus Milevitanus, lib. IV Contra Parmen., legit, spuria vitulamina, et filios adulterarum, et explicat de haereticis: "Apud quos, inquit, sunt sacramentorum falsa connubia, et in quorum thoris iniquitas invenitur, ubi in exterminium fidei corrupta sunt semina." Videtur ergo vox vitulamina illo aevo fuisse usu recepta.
Porro spurius vocatur, qui ex matre nota, patre ignoto vel ignobili nascitur; unde veteres denotabant spurium per S. P., quasi dicas, sine patre. Spurius autem dicitur a σπόρος, id est semen, quod nil habeat a patre nisi semen: nec enim in patris familiam, statum et haereditatem succedit: ita S. Isidorus, lib. IX Orig. cap. V, Plutarchus in Quaest., Sigonius De Nom. Rom., et alii. Addit S. Isidorus, spurium dici quasi extra puritatem, id est immundum; alii spurium dici censent spurcum; verum prius etymon est genuinum.
Dico ergo apte nostrum Interpretem vertisse, vitulamina: primo, quia graecizat, ac imitatur Graecum, qui a μόσχος vocat μοσχεύματα, id est a vitulo vitulamina; μοσχεύματα, id est vitulamina, Graecis sunt surculi, qui ex arbore dempti seruntur sive plantantur, ut in fruticem arboremve excrescant; item rami tenelli, qui ex arbore in humum deferuntur, ut talea sive clavola ex olea, malleolus e vite: μοσχεύω enim idem est quod surculis ex arbore demptis sero, ramos tenerrimos ex arbore avulsos planto, plantaria seu viviradices instituo. Sic S. Bonaventura ait S. Ambrosium in quadam epistola scripsisse, vos estis nobilia vitulamina; dici autem a vite, quae est generosa plantatio. Adde, radix arboris vocatur taurus, cur non et vitulus, vel vitulamen? Audi Quintilianum, lib. VIII, cap. II: "Sicut in his, quae homonyma dicuntur, ut taurus animalne sit, an mons, an signum in caelo, an nomen hominis, an radix arboris, nisi distinctum, non intelligitur." Sic μόσχος graece et vitulum, et pampinum, et viviradicem, id est plantam, quae cum viva radice seritur, quasi vivam radicem habens, significat: unde μόσχευμα vocatur stolo, planta tenera, novellus ramus, malleolus vitium, viviradix.
Secundo, quia vitulamen est vox latina, et apposite significat vagam, petulantem et instar vituli vitulantem et lascivientem luxuriam spuriarum plantarum, aeque ac adulterorum: vitulari enim Latinis idem est quod laetari, exsultare, lascivire instar vituli, unde vitulamen est ipsa lascivia: ita Festus, Nonius et alii. Jam sicut homines dicuntur lascivire et vitulari metaphorice, sic et plantae cum ramis luxuriant: est enim analogia et similitudo inter propagationem plantarum, bestiarum et hominum: unde sicuti vitulari dicuntur homines, cum more vitulorum saltant et lasciviunt, sic et plantae: quare apposite Interpres noster a stolida et petulca vituli vitulatione, stolidas et lascive luxuriantes plantas, sive stolones vocavit vitulamina.
Paulo aliter Cervantius: Vox vitulamina, inquit, significat degenerantes, infructuosas, stultas, luxuriantesque plantas, quae ad truncum vitis, a qua nomen accipiunt, nasci solent, et vitibus officiunt, et in pabulum vitulorum a terra proferuntur a vitulis, seu bobus arata: sic impii ignobiles, degeneres, steriles, stulti et molles in adversis sunt, ut eis succumbant facile: et Christo Domino, "viti verae, Joan. XV, et palmitibus" ejus, sive Ecclesiae, vineae Deo jucundissimae, speciosissimae et pretiosissimae, pro viribus detrimentum afferre amant et ardent; sed non diu vigebunt, non maturescent, ut ingenio respondeant; certa manent supplicia plantas istas, Isai. V; Jerem. XII; Ezech. XV.
Sic et alii vitulamina non a vitulo, sed a vite deducunt; sed sic potius dicenda essent vitilamina, sicut dicitur vitiligo, non vitulamina, nisi dicas vitulamina ad vitulum, aeque ac ad vitem alludere.
Sed cur vitulamina, id est plantae, vel rami, vocantur spurii, qui altas radices non agant? Resp. primo: Spuriae herbae et plantae sunt, quae a genuinis degenerant, item falsae, quae genuinarum speciem habent, at non vim et indolem: sic olea in terra sterili sylvescit, et degenerat in oleastrum; spurius ergo ramus oleastri, si inseratur in oleam, vel non coalescit cum ea, nec crescit, vel certe indolem et bonitatem oleae non capit, nec imbibit; unde Theophrastus, lib. I De Caus. plant. cap. VII, urbanas arbores ait inserendas esse per inoculationem sylvestribus, non vero sylvestres urbanis, puta oleam inserendam esse oleastro, non vero oleastrum oleae: "Quamobrem, inquit, satis oleastris inserere postmodum, vel inoculare praecipiunt: coeunt enim et apprehendunt validius, et radix plus attrahens nutrimenti probe fructificare arborem facit: nam si e contrario sylvestre in urbano severis, tametsi differentia quaedam erit, tamen bonae frugis arbor nunquam profecto redditur."
Secundo, per spuria vitulamina, id est spurias plantas et surculos, accipi possunt rami multiplices et densi, quos arbor, vel vitis humore luxurians ad radices suas progignit, sed deinde deficiente humore et succo alere nequit; unde eosdem sua umbra enecat. Audi Plinium, lib. XVII, cap. X: "Natura et plantaria demonstravit, multarum radicibus pullulante sobole densa, et pariente matre, quas enecet: ejus quippe umbra turba indigesta premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Paucorum in hoc genere rami parcunt soboli, ut ulmorum palmarumque; nullis vero tales pulli proveniunt, nisi quarum radices amore solis atque imbris, in summa tellure spatiantur. Omnia ea non statim moris est in sua locari, sed prius nutrici dari, atque in seminariis adolescere, iterumque migrare. Qui transitus mirum in modum mitigat etiam sylvestres: sive arborum quoque, ut hominum natura novitatis et peregrinationis avida est; sive discedentes virus relinquunt, mansuescuntque tractatu (seu ferae), dum radici avellitur planta." Pullos Plinius vocat ramos teneros, qui molles sunt et delicati, instar pullorum et puellorum: simili modo luxuriosi et adulteri magnam spuriorum sobolem progenerant, sed ob exhaustas libidine vires debilem et infirmam, quam deinde aegre et neglectim alunt; unde omnis illa facile deficit et emoritur, vixque sobolem longaevam post se relinquit.
Tertio, plantae a nativa sua bonitate et indole degenerant, fiuntque spuriae, si in alium locum priori dissimilem, vel minus sibi commodum transferantur et transplantentur, tuncque facile exarescunt: audi Columellam, lib. III, cap. V: "Depositae stirpes valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sint viviradices factae antequam transferantur, retorrescunt, nec adolescere queunt;" et clarius cap. IX: "Tantum retulerit, ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique, et ipsius vitis habitum observemus: quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnent, aut etiam si ex arbore in jugum defertur. Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus."
Quarto, spuriae plantae sunt, quae a vermibus erosae aut carie exesae, aut aurugine aliove vitio percussae, vigorem suum perdidere, ideoque marcescunt et tabescunt. Tales rami sunt stolidi stolones, qualis est talea, sive clavola ex olea, malleolus e vite, qui proinde plantari nequit, ut radices agat et pullulet.
Quinto et optime, spuriae plantae et rami sunt, qui alterius speciei ramis semine injecto innascuntur, qui quia in illis altas radices agere nequeunt, hinc crescere non possunt, sed cito exarescunt: sic Theophrastus, lib. De Causis plantarum, cap. XXXIII, narrat visam esse terebinthum nasci in olea, et polypodium in arboribus, et laurum in platano et quercu, causamque subdit: "Cum enim, inquit, in partem arboris putredine pene in terram conversam, semen deciderit, pullulat vivitque, alimentum capiens ex subjecta arbore;" sed quia id modicum est, hinc modice pariter vivit, et crescit.
Rursum sunt quaedam plantae, quae natura sua non nisi ramis alienae arboris innascuntur, quas si ab iis avellas et plantes, ut fiant viviradices, arescunt et moriuntur. Talis est viscus, qui est frutex, ex quo fit viscus, sive gluten: hic enim frutex arborum nonnullarum ramis adhaerens, per hiemem virens, baccas autumno ferens, quibus vescuntur turdi, merulae, palumbes. Nascitur in quercu, pomis, piris, tiliis, betulis, salicibus, mespilis, cotoneis et aliis arboribus. Si in terra seratur, non prodit; solius arboris comes est, nec nascitur nisi semine per avis alicujus alvum reddito. Fertur, inquit Athenaeus, lib. IX, si avis visci semen comederit, super quacumque arbore ventrem exoneraverit, viscum nasci. Unde Virgilius, VI Aeneid.: Quale solet sylvis brumali frigore viscum Fronde virere, nova, quod non sua seminat arbos, Et croceo foetu teretes circumdare ramos.
Idem docet Theophrastus, lib. II De Causis plantarum, cap. XXIII et XXIV: "Hyphear, inquit, et stelis in abiete pinoque nascuntur, viscum in quercu, terebintho," etc.; et cap. XXV, docet quasdam plantas indigere aliis, quibus incumbant, ac proinde iis adnasci, quales sunt smilax, serpyllum, hedera, quae proinde si separentur, per se consistere nequeunt, sed exarescunt. Et Plinius, lib. XVI, cap. XLIV: "Quaedam, inquit, in terra gigni non possunt, et in arboribus nascuntur: namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum." Tales proprie sunt adulteri, qui ex aliena uxore adulterinos filios progignunt, quasi spuria vitulamina, quae proinde in terra hac generationis et prosapiae radices non agunt.
Subdit Plinius: "Est et in Syria herba, quae vocatur cadytas, in non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese: item circa Tempe Thessalica, quae polypodion vocatur, et quae dolichos, ac serpyllum, oleastro quoque deputato (amputato, resecto) quod
gignitur vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, hypophaeston, calyculis inanibus, foliis parvis, radice alba, cujus succus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur. Visci tria genera: namque in abiete, ac larice stelin dicit Eubaea nasci, hyphear Arcadia; viscum autem in quercu, robore, ilice, pruno silvestri, terebintho, nec aliis arboribus adnasci, plerique. Copiosissimum in quercu, quod dryos hyphear vocant. In omni arbore, quercu et ilice excepta, differentiam facit odor virusque; et folium non jucundi odoris in utroque, visco amarum et lentum."
Atque hi sunt fructus amari, quos hic subdit Sapiens, dicens: "Et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum."
Concludit Plinius de visco: "Omnino autem satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis et turdi. Haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat." Sicut ergo fungi et viscus innascuntur alienae arbori, nec ab ea se avelli sinunt; sed si eos avellas et plantes, radices non agunt, quin imo emoriuntur et exarescunt, fructus vero eorum sunt insipidi et amari: sic prorsus impiorum et adulterorum impia et adulterina proles non nisi in adulterio, quasi in alieno solo nascitur; hinc per se vitalis non est, nec per se consistere, aut stirpem propagare, et familiam propriam fundare praevalet, sed exarescit et deperit; fructus quoque eorum amarus et acerbus est, uti mox ostendam.
Exemplo sit Augustus Caesar, qui, libidinibus et stupris vacans, proles non nisi similes sibi, nempe duas Julias, filiam scilicet, et ex ea neptem, utramque luxuriosam ad suum probrum reliquit, in eisque ejus soboles exstincta est. Idem contingit Julio Caesari, C. Caligulae, Neroni, ceterisque imperatoribus adulteriis et luxuriae deditis, qui nullam prolem tanti imperii haeredem reliquere. Lege Suetonium, aliosque, qui vitas Caesarum scripsere.
S. Augustinus unum ex concubina filium suscepit, nomine Adeodatum; sed et hunc puerum mors abstulit, ita providente Deo, ne tanto Ecclesiae doctori futuro infamiam, vel remoram aliquam crearet, de quo ipse ita scribit lib. IX Confess., cap. VI: "Munera tua tibi confiteor, Domine Deus meus, creator omnium, et multum potens reformare nostra deformia: nam et ego in illo puero praeter delictum nihil habebam, etc.; cito de terra abstulisti vitam ejus, et securior eum recordor, non timens quidquam pueritiae, nec adolescentiae, nec omnino homini."
Sic Deus occidit parvulum natum Davidi ex adulterio cum Bethsabee: causam quaerit Theodoretus in lib. II Regum, Quaest. XXVI, ac respondet: "Vivus erat futurus argumentum sceleris paterni; pii ergo regis qui erat etiam Propheta, curam gerens Deus, non sivit eum vivere."
4. ET SI IN RAMIS IN TEMPORE (id est ad tempus,
— q. d. Esto spuriae plantae, id est spurii et adulterini filii, ad modicum tempus succrescant et prosperentur, tamen mox vento quopiam adversitatis concutientur et convellentur, eoque crescente eradicabuntur, praesertim dum vident cogitantque se ab infami parentum luxuria progenitos, ab iisdem negligi, et ab aliis contemni; quo fit, ut et ipsi vicissim parentes parvipendant, nec ab iis corrigi se sinant, sed libere, aeque ac ipsi, suae concupiscentiae et luxuriae indulgeant, itaque vitam sibi abbrevient, opesque, famam, vitam et animam perdant, idque justa Dei vindicta, qui impios cum suo semine et propagine funditus exstirpat, saepe in hac vita, et semper in futura, juxta illud, Isai. LXIV, 6: "Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos."
Sapientem de more secutus Siracides de adulterinis filiis, ita ex Deo ominatur: "Non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur," etc., Eccli. cap. XXIII, 35: vide ibi dicta.
5. CONFRINGENTUR ENIM RAMI INCONSUMMATI,
— Idem dicit, aliisque et aliis verbis exaggerat: a capite enim praecedenti, vers. 16, hucusque iterando urget et inculcat adulterinorum filiorum vilitatem, infamiam, sterilitatem et vitae brevitatem; unde eos vocat ramos inconsummatos, id est, qui non perveniunt ad perfectionem et consummationem, et fructus illorum acerbos, id est proles eorum pravas et malignas: imitantur enim suos parentes, quae proinde ante maturitatem, quasi fructus crudi decerpuntur et avelluntur. Rursum fructus, id est opera, consilia et machinationes eorum aliis sunt acerba, id est noxia et exitialia. Τὸ confringentur significat eos mori violenta morte, utpote immatura, et subinde per vim illata.
Huc facit illud, Job XXII, 16, de impiis: "Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum." Ad hanc Sapientis gnomam alludens S. Paulinus, epist. 35 ad Desiderium, ita pie precatur: "Deinde ego ad vigilantiam sollicitudinis excitatus, omni hora paratus assistam et Domino absente sim trepidus, ut adveniente securus sim; omni tempore, omni die me fertilem sibi Christus inveniat, id est ut nunquam cuiquam operi voluntatis illius immaturus apparream; sed si forte in tempore iracundiae desideraverit a me pacem suam, non sit mens mea per iracundiae acerbitatem cruda concordiae, nec exspectem ut sol occidat super iram meam,
ne occidat vita mea, si ante clauserit vesper diem, quam exstinxerit pax furorem." Causamque subdit: "Et hoc est, quod voluit intelligi per Evangelistam nobis indicando, non suo tempore fructum ab arbore se petisse, ut omni tempore homo se fructum Deo debere cognoscat: quia bonus Dominus, qui hominem mortalem immortalitati praeparat, jam et in hoc saeculo vult eum speciem perpetuitatis induere, ut fructum non accipiat de tempore, sed omni tempore sit meturus illi, cum quo vel in aevo mansurus est sine tempore."
ut virtus ab ipso in multas aetates transfundatur. Hoc certe genus omni laude studioque dignissimum erit: sic enim permulti fient studiosi homines, si genus humanum sit, nam in equis etiam et canibus, aliisque animalibus eadem ratio est." Plura hac de re dixi Proverb. XXX, 16.
6. EX INIQUIS ENIM SOMNIS (perperam multi pro somnis legunt omnes,
— q. d. Filii nati ex iniquo concubitu (qui fieri solet noctu, tempore somni: sic cap. VII, vers. 2, ait auctor se conceptum delectamento somni conveniente, ubi plura hac de re: est honesta periphrasis rei turpis, per somnum enim recte notat concubitum) testes et indices sunt nequitiae, puta luxuriae et adulterii parentum, de iisque tacite, sed reipsa illos accusant in interrogatione sua, id est in inquisitione seu examine, q. d. Si quis inquirat, examinet, aut interroget filios spurios: Quis tuus est pater, quae mater? intelliget eos fuisse fornicarios, vel adulteros, ideoque sceleratos et infames. Filii ergo spurii testes sunt nequitiae, id est luxuriae et illiciti concubitus parentum: quare parentes, qui suae famae consultum volunt, filios spurios celant, et a se ablegant, ac secreto educari curant, qui enim in iis gloriantur, de sua turpitudine et infamia gloriantur.
Rursum spurii sunt testes nequitiae parentum, quia saepe per semen vitiatum parentum, luxuriam, levitatem, iracundiam, aliaque vitia contrahunt, eaque palam ostendunt: fructus enim mali sunt indices arboris malae. Hinc videmus non raro spurios esse salaces, versutos, fallaces et vitiosos; qua de causa, aeque ac ob infames natales arcentur sacerdotio et sacris. Adulterina ergo proles est infausta, et laborat infamia, quae nunquam eluitur: quare de adulterio recte dixit Job, cap. XXXI, vers. 12: "Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina." Legitimi ergo filii probiores sunt spuriis, quia illi virtutem, hi vitium parentum participant: hanc causam dat Aristoteles, III Polit. cap. VI.
Idem apud Stobaeum, serm. 88: "Causas, ait, jam diximus, quoniam videlicet nobilitas virtus est generis; virtus autem res laudabilis studioque digna est. Item genus in quo multi studiosi bonique fuerunt, laudem studiumque meretur; fit autem tale genus cum principium ejus laudabile fuerit: principium enim hanc facultatem habet, ut multa efficiat quale ipsum est. Hoc opus, haec vis est principii, ut plurima sibi reddat similia. Cum igitur unus talis in aliquo genere fuerit, adeoque bonus,
7. JUSTUS AUTEM,
— Occurrit tacitae objectioni: dixit enim impios et adulteros, eorumque filios, quasi acerbos fructus praematura morte abripi. Objiciet quis etiam justos, eorumque filios, subinde praemature mori: occurrit, et respondet mortem eorum, licet respectu naturae et aetatis praematura videatur, ipsis tamen esse maturam, tum quia transfert eos ad quietem et gloriam aeternam, tum quia ab ipsis praevisa est, imo exspectata et optata: quare mors eos paratos invenit et exspectantes eam, quasi transitum ad meliorem vitam. (In refrigerio), graece, in requie erit: in purgatorio enim etiam est requies, ait Dionysius, propter certitudinem de salute, suffragia vivorum, et consolationem angelorum. Mors ergo justo est requies, somnus, cessatio a labore et dolore, recreatio, ideoque non immatura, sed ipsa maturitas; unde ex Graeco verti potest, justus si praeverterit vel praeoccuparit finire (scilicet vitam vitaeque labores; vel) justus si assequatur quod contendit (si voti compos fiat, si perveniat quo cupit, scilicet ut finiat vitae labores), in requie erit.
Justus ergo hoc sensu non praeoccupatur morte, quia ipse mente praeconcipit, antevertit et praeoccupat mortem: dum enim mane surgit, praemeditatum habet illud Antonii: "Cogita hunc diem tibi fore ultimum;" sic ergo age, sic vive, quasi opera et merita cum vita finiturus hodie; et illud S. Hieronymi: "Sic vive, tanquam quotidie moriturus, sic stude, tanquam semper victurus." Quare justus et sapiens bona quae destinat, non differt in crastinum, sed eodem die, si potest, exsequitur; si non potest, bonam voluntatem, et exsequendi, cum licebit, propositum Deo offert: memor enim est illius dicti, Eccle. IX, 10: "Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas." Faciebat id noster P. Joannes Maldonatus, suo aevo Franciae oraculum, qui quotidie quater faciebat examen mortis: examinabat enim conscientiam, num quid in ea esset, quod illi angorem aut molestiam creare posset in hora mortis, et si quid tale inveniebat, illico amovebat: quare componebat se suasque rationes quotidie, quasi eo die moriturus: nam, ut ait Climachus, gradu 6: "Non est praesentem diem pie pertransire, nisi hunc esse ultimum totius vitae nostrae existimemus."
Transit ab hypothesi ad thesin, a specie ad genus, puta a casto ad justum: qui enim castus est, facile est et justus; qui vero incestus, injustus: ratio est, prima, quod inter ceteras justitiae christianae partes et virtutes castitas sit difficillima; unde ipsa ut se tueatur et conservet, ceterarum virtutum praesidio indiget: quare qui eam habet, ceteras quoque habeat oportet; qui vero illas non habet ac proinde injustus est, difficile, imo impossibile est, ut diu castitatem conservet. Secunda, quia sapientiae (de qua toto hoc libro agit Sapiens), hoc est prudentiae et virtutis, individua comes est castitas, sicut insipientiae comes est libido. Tertia, quia omnis probus castus est, omnis improbus adulter coram Deo: violat enim, per inobedientiam et peccatum, fidem Deo in circumcisione vel baptismo datam, aut dari debitam, juxta illud, II Corinth. XI, 2: "Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo:" quocirca Salomon in Proverbiis, maxime cap. IV, V, VI et VII, operose filium sive discipulum, quem ad sapientiam instruit, dehortatur a libidine, utpote summo sapientiae impedimento.
Audi nunc S. Bernardum, epist. 105 ad Romanum: "Justus quippe mortem etsi non cavet, tamen non pavet. Denique si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Moritur quidem et justus, sed secure, quippe cujus mors, ut praesentis est exitus vitae, ita introitus melioris. Bona mors si peccato moriaris, ut justitiae vivas. Haec mors necesse est praecurrat, ut sequatur illa secura. In hac vita quamdiu durat, compara tibi illam quae semper durat. Dum vivis in carne, morere mundo, ut post mortem carnis Deo vivere incipias. Quid enim si conciderit mors saccum corporis tui, dum te subinde circumdet laetitia? O quam beati mortui, qui in Domino moriuntur, audientes a Spiritu, Apocal. XIV, 13, ut requiescant jam a laboribus suis. Non solum autem, sed et succedit jucunditas de novitate, ac de aeternitate securitas. Bona proinde mors justi propter requiem, melior propter novitatem, optima propter securitatem. E contra mors peccatorum pessima, Psalm. XXXIII, 22; et audi unde pessima. Mala siquidem est in mundi amissione, pejor in carnis separatione, pessima in vermis ignisque duplici contritione. Eia ergo festina, exi, recede: moriatur anima tua morte justorum, quo fiant et novissima tua horum similia. O quam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, Psalm. CXV, 16. Fuge, quaeso, in via peccatorum ne steteris. Quomodo vivere potes, ubi mori non audes?"
Audi et S. Augustinum (vel quisquis est auctor) lib. De Vita Christiana, cap. V, tom. IX: "Sed dicet aliquis: Quid est, quod videmus bonos etiam perire cum malis? Illi non pereunt, sed evadunt, quasi de malorum consortio et persecutionibus liberantur, et ad requiem transferuntur. Illi et plane moriuntur et pereunt, quos de hoc mundo recedentes majoris adhuc judicii supplicium exspectat et poena: vocantur enim ante tempus boni, ne diutius vexentur a noxiis; mali vero vel impii tolluntur, ne bonos diutius persequantur. Justi de pressuris, tribulationibus et angustiis vocantur ad requiem; iniqui vero de luxuriis, opibus et deliciis rapiuntur ad poenam. Illi vero vadunt, ut judicent; isti, ut judicentur. Illi, ut vindicentur; isti, ut in eos vindicta celebretur, ut scriptum est Sapient. IV, 7: Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit; et iterum, vers. 8: Vivens inter peccatores translatus est; et iterum, vers. 14: Placita enim erat Deo anima ejus, et ideo properavit de medio iniquitatis eripere eum; et iterum: Cum impii eunt ad mortem, illi autem sunt in pace."
Vis exempla? accipe. Robertus Holcot hoc loco narrat quemdam bene doctum probumque inter libros repertum esse mortuum, cumque advenientes hoc casu perculsi curiosius in eum intuerentur, viderunt ejus digitum intentum in hanc sententiam: "Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit."
B. Jordanus, proximus a S. Dominico Ordinis Praedicatorum generalis, cum navigans Hierosolymam, tempestate navi fracta fluctibus haustus suffocatusque foret, anno Domini 1236, multique mirarentur et dolerent tam subitum tristemque tanti viri casum, apparuit ipse magna luce aeque ac cruce insignitus, dixitque: "Exivi ex hoc saeculo ad gloriam beatorum, et inter apostolorum choros et prophetarum evectus sum;" et rursum: "Hoc firmiter teneas, nec dubites, quia salvus erit omnis, qui usque in finem Domino nostro Jesu Christo servierit," qualicumque morte obierit. Ita habet Leander in ejus Vita, quae exstat apud Seviam, tom. II, die 13 februarii.
Simeon Stylites (non ille celebris de quo Theodoretus et alii, sed alius, de quo Joannes Moschus in Prato Spirit., cap. LVII) fulgure percussus interiit, cujus animam Julianus Stylita vidit cum tripudio et exsultatione ascendere in caelum.
Sic S. Fulgentius, epist. II, cap. IV, hac sententia: Justus si morte, etc., consolatur Gallam de morte mariti in aetate florenti, additque: "His nempe verbis S. Scriptura nos docet, in hoc saeculo christianis fidelibus non vitam longam prodesse, sed bonam, et ad cognoscendum quantum possibile est cujuslibet defuncti meritum, non quantum vixerit, sed qualiter quisque vixerit, intuendum: sicut enim vita mala quanto magis fuerit temporaliter prolongata, tanto magis delinquentibus multiplicat poenam, sic vita bona, quamvis hic brevi tempore terminata, magnam sempiternamque conquirit bene viventibus gloriam."
Adde justos subinde cita et violenta morte abripi, ut per eam ceu purgatorium, expientur nonnulla levia eorum delicta. Sic Nadab et Abiu repentino incendio deflagrarunt, ut eorum leviores defectus hoc igne consumerentur, Levit. X. Idem de Anania et Sapphira a S. Petro subitanea morte percussis, Actor. V, multi pie opinantur.
Exemplum memorabile est, quod narrat Anastasius Nicenus, Quaest. XVII in S. Script. Contigit, inquit, ut anachoretae cujusdam discipulus ingrediens in urbem, videret principem ejus jam mortuum efferri ad sepulcrum cum magna pompa, unguentis et suffitibus. Cum autem rediisset in desertum, invenit suum praeceptorem ab hyaena devoratum. Coepit itaque angi animo, et propemodum judicio cum Deo contendere, et dicere: Ubi est, o Domine, justum tuum judicium? quomodo sceleratus iste princeps, qui te saepe ad iram provocavit, mortuus est adeo gloriose? hic autem sanctus, qui tibi multum servivit, a fera captus mortem obiit? Cum his ergo et hujusmodi verbis ipse cum Deo disceptaret, adstitit ei angelus Domini et dixit: "Ille princeps cum esset omnino sceleratus, habuit unum opus bonum, et per honorem illum quem assecutus est dum efferretur, accepit mercedem hujus unius boni, et illuc abiit absolute ac perfecte condemnatus; tuus autem praeceptor cum omnia fecisset quae Deo erant grata, habebat ipse quoque ut homo parvum aliquod delictum, et per hanc mortem hoc amisit, et abiit illuc plene purgatus et expiatus."
8 et 9. SENECTUS ENIM VENERABILIS (graece τιμία, id est pretiosa, digna, honorata, reverenda, veneranda; S. Hieronymus in Zachar. cap. IV vertit, honorabilis) EST NON DIUTURNA (graece πολυχρόνιος, id est longaeva; S. Hieronymus, multi temporis) NEQUE ANNORUM NUMERO COMPUTATA: CANI AUTEM SUNT SENSUS HOMINIS, ET AETAS SENECTUTIS VITA IMMACULATA. — Vatablus, neque enim honorifica senectus est ea, quae longo tempore constat, aut quam annorum numero metiaris, sed canos hominibus sapientia conciliat, et aetas senectutis sine labe vita est; Syrus, canities et intelligentia hominis; status autem senectutis, habitaculum quietum; Arabicus, veneratio senectutis non est in multitudine annorum, quia canities sapientia hominis, et aetas senectutis semen in quo non est macula.
Est hoc alterum discrimen justi ab impio, quod justus, etiamsi in aetate juvenili morte praeoccupetur, tamen jam prudentia et virtute sit senex: quia senectus non annis, sed virtutibus et meritis aestimatur; impius vero, etiamsi sit aetate senex, tamen ob insipientiam et vitia puerilia vere sit puer, et inter pueros computandus, juxta illud, Isai. LXV, 20: "Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit."
Ratio a priori est, quod senectus venerabilis sit duas ob causas: prior est, ob multi temporis experientiam indeque comparatam prudentiam; posterior, ob humorum indeque morum compositionem; in senibus enim fervor sanguinis et caloris deficit, ejusque loco succedit frigus, per quod restinguitur aestus libidinis, irae, ceterarumque passionum: quare si cui seni haec duo desint, scilicet prudentia et mores compositi, hic nil habet e senio quod pretio, aestimatione et veneratione sit dignum; si cui vero juveni haec duo adsint, is habet omne id quod in senio est pretiosum, aestimandum et honorandum; unde sequitur: "Cani autem sunt sensus hominis," q. d.
Cani capilli, puta canities hominis, aestimatur censetur esse non coma cana, sed ipse sensus et prudentia: nam graece est, πολιὰ δέ ἐστι φρόνησις ἀνθρώποις, id est canities autem est prudentia hominibus. Et ita legit S. Epiphanius, haeresi 67. S. Hieronymus in Zachar. cap. VIII vertit, cani (capilli) autem sunt hominum prudentia; idem in Isai. cap. XXIV legit, cani hominis sapientia ejus; alii, sensata mens hominibus est canities, id est facit eos venerabiles, perinde ac si senes et cani essent. Hoc est quod ait Salomon, Proverb. XVI, 31: "Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur;" et Siracides, Eccli. XXV, 8: "Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei:" vide utrobique dicta.
Porro physice aliquos pueros canescere, imo canos nasci, tradunt historici; unde Cassiodorus Senecam putat dici a senis canis, quod cui primum cognomen hoc impositum fuit, canus sit natus, quod et de Numa Pompilio traditur. Tyrrhenum autem, a quo Tyrrhenia, ab ineunte pueritia incanuisse, Strabo et alii fabulosum putant: ego facile crediderim esse verum, etenim patri meo unius noctis lucubratione, adolescenti adhuc idipsum contigisse scio, ait noster Delrio in Hercul. Furent. Senecae, sub initium actus primi. Idem diserte tradit S. Isidorus et Nonius Marcellus, ac Lipsius in Vita Senec., cap. I, qui omnes dicunt Senecam idem esse, quod senem vel senecionem.
Haec sententia est axioma, ab omnibus fidelibus aeque ac ethnicis receptum et probatum. Audi fideles. S. Ambrosius, epist. 12 ad Valent. Imper.: "Erubescat, ait, senectus, quae emendare se non potest: non annorum canities laudanda est, sed morum;" idem lib. I Hexaem. cap. VIII: "Laudanda est senectus in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines firmior;" lib. III, epist. 21 ad Anysium: "Vere, ait, senectus ista venerabilis, quae non canis, sed meritis albescit: ea enim est reverenda canities animae, in canis cogitationibus et operationibus effulgens. Quae est enim vera vita senectutis, nisi vita immaculata, quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas? quo enim diuturnior, eo fortior; et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit;" idem, serm. 55 in Domini Resurrect.: "Aetates, inquit, quaedam sunt meritorum: nam et senectus morum invenitur in pueris, et innocentia infantium reperitur in senibus. Denique quod in junioribus senectus quaedam sit honestatis, dicit Propheta: Senectus enim venerabilis, non diuturna, neque annorum numero computatur; canities enim est sapientia in hominibus. Idem, lib. X in Luc. cap. XXIV sub finem: "Bona senectus, inquit, non vitae longaevitate imbecilla
S. Ambrosius, epist. 12 ad Valent. Imper.: "Erubescat, ait, senectus, quae emendare se non potest: non annorum canities laudanda est, sed morum;" idem lib. I Hexaem. cap. VIII: "Laudanda est senectus in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines firmior;" lib. III, epist. 21 ad Anysium: "Vere, ait, senectus ista venerabilis, quae non canis, sed meritis albescit: ea enim est reverenda canities animae, in canis cogitationibus et operationibus effulgens. Quae est enim vera vita senectutis, nisi vita immaculata, quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas? quo enim diuturnior, eo fortior; et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit;" idem, serm. 55 in Domini Resurrect.: "Aetates, inquit, quaedam sunt meritorum: nam et senectus morum invenitur in pueris, et innocentia infantium reperitur in senibus. Denique quod in junioribus senectus quaedam sit honestatis, dicit Propheta: Senectus enim venerabilis, non diuturna, neque annorum numero computatur; canities enim est sapientia in hominibus. Idem, lib. X in Luc. cap. XXIV sub finem: "Bona senectus, inquit, non vitae longaevitate imbecilla
praeparata, quae lasciviam corporalium reprimat voluptatum, nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non appetat. Caro enim concupiscit adversum spiritum, et transversarios tramites gradiendi qua velit, diversarum sibi invenit voluptatum. Bona vero mentis senectus, quae non id quod suave corpori, sed quod menti utile putat, eligit, nec voluptuario corporis rapitur appetitu, sed repugnandi moderamine, quasi in vita, revocatur." Idem, lib. I De Cain et Abel, cap. III, Abel juniorem praeferens Cain seniori: "Seniori, inquit, junior antefertur, quia, etsi tempore junior, virtute praestantior est: innocentia enim tempore posterior est quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior: senectus enim venerabilis est, non annis cana, sed moribus. Et aetas, inquit, senectutis vita immaculata. Ubi ergo generatio exprimitur, perveniat Cain; ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel."
S. Anacletus, tertius a S. Petro romanus pontifex, ex hac gnome, aeque ac ex simili, Prov. XX, 29, ac ex facto Mosis, Num. XI, 25, probat in presbyteros eligendos esse seniores, non tam aetate, quam sapientia: sic enim ait distinct. 84, cap. finali: "Porro Mosi praecipitur, ut eligat presbyteros, id est seniores; unde et in Proverbiis dicitur, cap. XX, vers. 29: Gloria senum est canities. Hic vero canities sapientiam designat, de qua scriptum est, Sapient. IV, 8: Canities hominum prudentia est. Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legamus, nullus alius prius appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus vixisse annis convincitur. Non ergo propter descriptam aetatem vel senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur."
S. Gregorius, lib. II Dialog. cap. I, laudans S. Benedictum: "Fuit, inquit, vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile: aetatem quippe moribus transiens, nulli voluptati animum dedit; sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere uti potuisset, despexit jam quasi aridum mundum cum flore."
S. Hieronymus, epist. 13 ad S. Paulinum postea Nolae episcopum: "Noli, inquit, frater charissime, annorum nos aestimare numero, nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Salomone testante, Sapient. IV, 8: Cani homini prudentia ejus. Nam et Moyses septuaginta presbyteros jubetur eligere, quos ipse sciret esse presbyteros, utique non aevo, sed prudentia judicandos. Et Daniel adhuc puer longaevos judicat, atque impudicos senes aetas lasciva condemnat. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idcirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus Apostolus, vas electionis de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laboravit.
Judas, qui quondam audierat: Tu autem homo, qui simul mecum dulces capiebas cibos: dux meus et notus meus, in domo Dei ambulavimus cum consensu, Psalm. LIV, 14, proditor amici et magistri, Salvatoris arguitur voce: Et nodum informis lethi trabe nectit ab alta. E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata plena sunt ossibus mortuorum! Subitus calor longum vincit teporem. Denique et tu, audita sententia Salvatoris, Matth. XIX, 21: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me, verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Jacob."
alta. E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata plena sunt ossibus mortuorum! Subitus calor longum vincit teporem. Denique et tu, audita sententia Salvatoris, Matth. XIX, 21: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me, verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Jacob."
Cassianus, Collat. II, cap. XIII: "Divitiae senum, inquit, non sunt canitie capitis, sed industria juventutis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. Quae enim non congregasti, inquit, in juventute, quomodo invenies in senectute tua? Senectus enim honorabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata," Sapient. IV, 8. Unde post pauca subjicit: "Sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, major est multitudo, qui in tepore suo quem ab adolescentia conceperunt, atque ignavia senescentes, auctoritatem sibi, non maturitate morum, sed annorum numerositate conquirunt: de quibus exprobatio illa Domini proprie satis dicitur per Prophetam, Ose. VII, 9: Et comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. Hos, inquam, in exemplum junioribus non vitae probitas, nec ulla propositi hujus laudabilis, atque imitanda districtio, sed annositas sola provexit. Quorum canitiem callidissimus inimicus ad deceptionem juniorum in praejudicata auctoritate proponens, etiam illos, qui ad viam perfectionis vel suis vel aliorum potuerunt monitis incitari, subvertere, ac decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat, vel in teporem eos noxium, vel in lethalem desperationem doctrinis eorum institutisque perducens."
Cassiodorus in Psalm. lib. XXIV, et lib. IX Variar. epist.: "Quidam senes, ait, morum levitate maculantur, cum vice versa multi juvenes morum gravitate maturi, eadem decorentur." S. Bernardus, epist. 42 ad Henric. Senon.: "Multos juniorum, inquit, videmus super senes intelligere, et moribus antiquare dies, praevenire tempora meritis, et quod aetati deest compensare virtutibus."
Audisti gnomas Patrum latinorum, accipe nunc eis antistrophas graecorum, quas citat Antonius in Meliss. part. II, cap. XVIII. S. Basilius: "Nihil interest inter aetatem puerilem et mentem
putata, Sapient. IV, 8. Bonus puer Samuel, qui loquenti Deo promptus aderat auditor, dicens, I Reg. III, 9: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Ac si diceret: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua, Jerem. I, 6. Bonus et Jeremias, qui ante sanctificatus quam natus, cum se excusaret de pueritia, nihilominus constitutus est super gentes et super regna. Bonus quoque Daniel, cujus spiritum suscitavit Deus, ut convinceret iniqua judicia, et sanguinem innoxium liberaret. Denique cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata," Sapient. cap. IV, vers. 9. "Tobias albescebat, non canis, sed meritis," ait S. Ambrosius, lib. III, epist. 21. S. Agnes, anno aetatis 13, agonem martyrii obiit incredibili sapientia, aeque ac fortitudine, de qua proinde ex S. Ambrosio, canit Ecclesia in ejus Officio Ecclesiast.: "Infantia quidem computabatur in annis, sed erat senectus mentis immensa." In ea ergo erat canities, id est candities, non annorum, sed morum: "canities enim, inquit S. Isidorus, lib. XI Origin. cap. II, vocata est a candore, quasi candities, unde illud: Florida juventus, lactea (id est candida) canities." S. Alexander puer et martyr, sextus S. Felicitatis filius, judici objicienti teneram aetatem respondit sibi canam esse mentem, uti habet martyrium S. Felicitatis et septem filiorum ejus. Macarius Alexandrinus vocatus est παιδαριογέρων, id est puer senex (puta Seneca, sive senex canus), quod in puerili aetate senex videretur, ac supra aetatem sapientia et virtutibus praestaret, teste Palladio in Lausiaca, cap. XVII. S. Dorotheus narrat Dositheum, discipulum suum, pauco tempore aequasse sanctitatem seniorum, idque se ex Dei revelatione accepisse. S. Bernardinus Senensis puer ita erat moribus gravis et compositus, ut senex videretur, adeo ut ex viso, condiscipuli ejus omnes ad modestiam et gravitatem se componerent, dicentes: "Tacete, Bernardinus adest," uti habet ejus Vita.
Ex Ethnicis: "Demophilus, ait Pindarus, ode 4 Pyth., inter pueros erat juvenis, in consiliis vero senex, consecutus centenale aevum."
pueros imitantem. Novi quosdam, qui cum in juventute in carnis vitia prolapsi essent, in eis propter consuetudinem ad canos usque perseverarunt." S. Gregorius Nazianzenus: "Turpe est aetatis vigorem deferbuisse, libidinem autem non deferbuisse. Discit aliquid etiam canities, nec cujusvis senectus prudentiae satis nacta esse videri debet." S. Chrysostomus: "Ergo cum senex iisdem quibus juventus morbis laborat, maximum vitium est, ac ne de juventute quidem excusationem habet: neque enim illa potest dicere, Psalm. XIV, 7: Peccata juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Vide igitur, ne propter senilia facta juvenilium peccatorum venia te prives." Philo: "Qui multum aevi in vitia corporis contriverint sine ulla virtute et probitate, eos longi temporis pueros appellare licet, ut qui nullis disciplinis eruditi sint senectute dignis. Quousque tandem nos senes adhuc pueri erimus? corporibus quidem propter temporis longinquitatem veteres, animis autem propter ignorationem et hebetudinem adhuc pueri."
Salomonem secuti sunt non tantum Patres, sed et philosophi. Plato in Timaeo Graecos vocat pueros ob ignorantiam antiquitatis, juxta illud: "Bis pueri senes." Zeno turpe esse aiebat seni ex commentario sapere, uti refert Seneca, epist. 33. Cicero, lib. De Senectute: "Non cani, ait, non rugae repente auctoritatem afferre possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos." Alexander Magnus apud Curtium, lib. IX: "Ego, inquit, me metior non aetatis spatio, sed gloriae," quia aetatis arctae spatium extendit gloria: coepit enim ipse regnare anno aetatis XX, ac anno XXXII totum pene orbem subjugavit. Seneca, lib. De Brevit. vitae, cap. VIII: "Non est, inquit, quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse: non ille diu vixit, sed diu fuit: quid enim si illum multum putes navigavisse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit, ac viribus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit? Non ille multum navigavit, sed multum jactatus est." Idem, epist. 36: "Turpis, ait, et ridicula res est elementarius senex: juveni parandum, seni utendum est," juxta illud: "Juvenis congrega, senex eroga."
Vis exempla, accipe e Veteri Testamento Salomonem, qui duodennis, ut vult S. Ignatius, vel vicennis, puta cum esset circiter viginti annorum, uti verius censent Pineda, Salianus et alii, judicium meretricum stupenda, et plusquam senili maturitate ac sagacitate peregit, III Regum, cap. II, 16. Accipe et Samuelem, Jeremiam et Danielem, qui pueri prophetarunt, et senes iniquos condemnaverunt, de quibus audi S. Bernardum, epist. 42: "Meliores bonae indolis adolescentes inveteratis dierum malorum. Puer centum annorum maledictus est, et est e regione senectus veneratis, non diuturna, neque numero annorum com-
10. PLACENS DEO FACTUS EST DILECTUS,
— Clarior erit sensus, si cum Vaticanis ponas comma post dilectus et post peccatores; unde Vatablus vertit, quia Deo placuit ille, charus est habitus, cum inter peccatores viveret, de medio sublatus.
Sensus est, q. d. Justus cum placeret Deo, vel quia per justitiam placuit Deo, hinc ab eo dilectus est, ideoque dum viveret inter peccatores, ab iis translatus est ad coelum patriarcharum in limbo, et post Christum ad coetum sanctorum in coelo, ne, si diutius inter peccatores degeret, pravis eorum verbis et exemplis, velut contagio afflaretur, corrumperetur, macularetur, et in eorum sortem transiret. Hunc esse sensum liquet ex Graeco: ita quoque se explicat Sapiens duro
subdit: "Raptus est ne malitia (peccatorum, inter quos vivit) mutaret intellectum ejus." Alludit ad Henoch, qui, ut ait Moses, Genes. V, 21: "Cum trecentis sexaginta quinque annis vixisset, ambulavit cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus." Quae verba Septuaginta sic transtulerunt, et placuit Henoch Deo, et non inveniebatur, quia transtulit eum Deus: quam lectionem secutus Ecclesiasticus, dicit cap. XLIV, vers. 16: "Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam." Et Paulus, Hebr. XI, 5: "Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo." Tertullianus, lib. III Carm. adversus Marcion. cap. II, scribit Henoch zelo Dei accensum, sceleratissimae illo aevo gentis, ac praesertim gigantum facinora lugentem, eosque a sceleribus revocare conantem, cum se frustra laborare videret, a Deo tandem cum gemitu et lacrymis petiisse et impetrasse, ut a consortio pessimorum hominum abriperetur in paradisum. Ad Henoch alludi censet S. Ambrosius, Orat. de obitu fratris Satyri, et scribens in Psalm. XL et XLV, ac eum secutus Jansenius. Dixi alludit, nam ex praecedenti et sequenti liquet proprie et rigide agi hic non de Henoch vivente, sed de justo per mortem abrepto. Sensus ergo est, q. d. Sicut Henoch inter peccatores vivens, ne eorum contagio pollueretur, praemature, si vitam caeterorum illius aevi hominum spectes, a Deo raptus et translatus est in paradisum; sic quilibet justus et electus, ne sociorum vitiis et colluvie maculetur, a Deo cito abripitur, et in coelum ante Christum, post Christum vero in coelum transfertur. Est tertium discrimen inter citam
mortem justi et impii, quod justus rapiatur e colluvie impiorum ad coetum sanctorum, impius vero ex colluvie peccatorum rapiatur ad tartara damnatorum.
11. RAPTUS EST NE MALITIA MUTARET INTELLECTUM EJUS (graece σύνεσιν,
Ambrosius legit cor ejus), AUT NE FICTIO (graece δόλος, id est dolus) DECIPERET ANIMAM ILLIUS. — Syrus, raptus est ne transmutaret malitia conceptum ejus; Arabicus, translatus et raptus est antequam mutaret contemptio intelligentiam ejus, aut operiret fraus animam ejus; Vatablus, abreptus est ne malitia immutaretur sensus ejus, neve anima ejus fraude circumveniretur, q. d. Justus a Deo dilectus raptus est, ne hominum sui aevi pravitas pravis opinionibus mentem ejus imbueret et depravaret, aut ne illa pravis pravae generationis consiliis consentiret, aut ne illius dolo deciperetur, sed ut in sua justitia et gratia Dei persistens usque ad finem vitae, moreretur et salvaretur. Sic ergo justus cito raptus, antequam tentaretur, est praedestinatus, ait S. Augustinus, De Corrept. et gratia, cap. VIII et sequent.
Ratio est fictio, vel, ut graece est, dolus: solent enim impii, ut pium pervertant, dolos et fraudes illi nectere, subornando viros in speciem probos; item mulieres, quae eum in sui amorem et peccatum illiciant. "Porro simulata aequitas duplex est iniquitas," ait S. Augustinus, in Psalm. LXIII; est enim iniquitas, est et simulatio. Hac simulatione et fictione plenus est mundus, pravae opiniones mundi sunt, ambiendos esse honores, voluptati indulgendum, si quis te laeserit esse vindicandum, etc. Audi S. Cyprianum, De Mortal.: "Sed et Spiritus Sanctus, ait, per Salomonem docet, eos qui Deo placent, maturius isthinc eximi, et citius liberari, ne, dum in isto mundo diutius immorantur, mundi contactibus polluantur. Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum illius: placita enim erat Deo anima illius, Sapient. IV, 10. Per malitiam accipe malitiam proprie dictam, puta nequitiam cum S. Ambrosio in Psalm. XLV, juxta illud, Isai. LVII, 1: "A facie malitiae collectus est justus." Nonnulli tamen per malitiam accipiunt afflictionem, laborem, molestias hujus vitae, quas saepe ad peccatum incitant: sic Judas Machabaeus, exhortans suos ad pugnam, ait, I Mach. III, 59: "Melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae." Sic Possidius ereptum tradit S. Augustinum ex hac vita, taedio malorum patriae suae, praesertim Hipponensis civitatis, cum dimissionem de hoc seculo poposcisset a Deo. Anastasium papam scribit S. Hieronymus, epist. 16, idcirco raptum atque translatum esse, ne orbis caput (Roma) sub tali episcopo truncaretur, et ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur.
Hac gnome S. Hieronymus consolatur S. Paulam moerentem de obitu Blaesillae filiae, epist. 24: "Cur dolemus, inquit, quemquam mortuum? ad hoc enim nati non sumus, ut maneamus aeterni. Abraham, Moyses, Isaias, Petrus, Jacobus, Joannes, Paulus vas electionis, et super omnia Filius Dei moritur, et nos indignamur aliquem exire de corpore: qui ad hoc forsitan raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus: placita enim erat Deo anima ejus: propter hoc properavit educere eum de media iniquitate, Sapient. IV, 9, ne longo vitae itinere deviis oberraret anfractibus. Lugeatur mortuus, sed ille, quem gehenna suscipit, quem tartarus devorat, in cujus poenam aeternus ignis aestuat. Nos, quorum exitum angelorum turba comitatur, quibus obviam Christus occurrit, gravemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus: quia quamdiu hic moramur, peregrinamur a Domino, II Corinth. V, 6. Illa, illa nos cupido teneat, Psalm. CXIX, 5: Hei mihi, ques peregrinatio mea prolongata est a me, habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea. Si Cedar tenebrae sunt, et mundus iste sunt tenebrae, quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt," Joan. I, 5. Deinde haec accommodans Blaesillae, ista subjicit: "Faveo
Blaesillae nostrae, quae de tenebris migravit ad lucem, et inter fidei incipientis ardorem, consummati operis percepit coronam. Revera si saeculare desiderium, et, quod Deus a suis avertat, delicias vitae hujus cogitantem mors immatura rapuisset, plangenda erat, et omni lacrymarum fonte ploranda. Nunc vero cum, propitio Christo, ante quatuor ferme menses, secundo quodammodo propositi se baptismo laverit, et ita deinceps vixerit, ut calcato mundo semper monasterium cogitarit; non vereris, ne tibi Salvator dicat: Irasceris, Paula, quia tua filia mea facta est filia? indignaris de judicio meo, et rebellibus lacrymis facis injuriam possidenti? Scis enim quid de te, quid de caeteris tuis cogitem."
Porro Commentatores, inter quos est Alfonsus Curiel, scribens in hunc Sapientiae locum, eum sic interpretantur, ut dicant Deum cognoscere futura, non tantum absolute, sed etiam sub conditione, v. g. quid facturus esset Petrus, si tali loco et tempore tanta carnis tentatione pulsaretur, illine consentiret, an non? scit enim, aiunt, quid in re futurum esset, si conditio tentationis poneretur, etiamsi ipsa nunquam reipsa ponatur. Ideo enim justum sibi dilectum et electum e vita rapit, ne, si vivat, tentatione cadat et pereat. Si dicas: Rapit eum ob periculum casus, ut illo eum eximat; respondent id verum esse, at non sufficere: non enim dicitur hic quod rapiat Deus justum, ut eum periculo lapsus subducat, sed ut lapsui revera futuro eum subtrahat; ait enim: "Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius." Sciebat ergo certo Deus, quod justus hic nisi raperetur, malitia de facto mutaret intellectum illius, et fictio deciperet animam illius, etiamsi communia et ordinaria gratiae auxilia, quae caeteri habent, ipsi non deessent. Alioqui enim si non fuisset mutandus, nec decipiendus, Deus hic contrarium judicans et dicens, in hoc suo judicio falsus fuisset et errasset, quod absit: Dei enim cognitio est scientifica, ideoque certa et infallibilis, cum hominum saepe sit conjecturalis, probabilis et incerta, ideoque fallibilis et erronea.
Rursum certa Dei circa justos aeque ac improbos providentia, inquiunt, quam hic Sapiens describit, exigit certam futurorum, etiam sub conditione duntaxat, praescientiam: illi enim velut fundamento incumbit, et innititur, v. g. decernit Deus rapere justum e tentatione, aut tantam gratiam illi dare, qua scit fore ut de facto tentationi resistat, eamque vincat; prius ergo hanc conditionatam sciat oportet: Si Petro taliter tentato tantam dedero gratiam, fiet omnino ut resistat; dabo ergo illi tantam: alioqui enim aliam majorem illi dare decrevisset. Volebat Deus ostendere suam potentiam et vires in Pharaonem et Aegyptios, cogendo eum ut dimitteret Hebraeos, ideoque volebat multiplicare in eo sua prodigia, ac plagis minorum majores addere usque ad decem. Sciebat
ergo antequam decerneret immittere primas plagas ranarum, sciniphum, muscarum, locustarum, quod, si eas immitteret, Pharao eis non flecteretur ad dimittendum Hebraeos, itaque ipse occasionem haberet majores plagas grandinum, pestis, fulminum, et necis primogenitorum in eum immittendi, ac potentiam suam toti mundo ostendendi. Si enim Pharao primis plagis cessisset, et dimisisset Hebraeos, Deus juste non potuisset in eum posteriores et majores immittere, quod tamen facere destinarat, ut sui terrorem mortalibus incuteret. Praesciebat ergo, antequam primas plagas immitteret, Pharaonis cor iis non flectendum, itaque sibi copiam fore caeteras infligendi. Hoc est quod Mosi praedixit Deus ante omnes plagas, Exod. VII, 3: "Ego indurabo," id est indurari permittam, "cor ejus (Pharaonis), et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti, et non audiet vos," etc.; et cap. IX, vers. 16, ait Deus ad ipsum Pharaonem: "Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra;" et cap. X, vers. 1, ait ad Mosen: "Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo, et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, etc., et sciatis quia ego Dominus." Deus enim scit omne verum: e contradictoriis autem propositionibus de futuro, sive eae absolutae sint, sive conditionatae, necessario alterutra est vera. Scit ergo determinate Deus utra pars erit vera, quia scit omne verum.
Ratio a priori est, inquiunt, immensitas mentis et aciei divinae: ipsius enim vis penetrandi, cernendi, cognoscendi quaquaversum est infinita, quare plene usque ad fundum penetrat, perspicit et comprehendit omnes res et causas, etiam contingentes et liberas. Scit ergo quid liberum arbitrium cujusque hominis vel angeli sit facturum, si haec illave tentatio aut conditio ponatur: quia propensiones, nutus, actus etiam abditos, latentes et occultissimos, plane et plene pervidet, et comprehendit: perinde ut homo acutissimi visus perspicit omnia, quae in vitrea pyxide conclusa
sunt. Hinc Davide interrogante, I Reg. XXIII, 12: "Si tradent me viri Ceilae et viros qui sunt mecum, in manus Saul? dixit Dominus: Tradent," et tamen de facto non tradiderunt, quia David id a Deo audiens profugit ex Ceila, uti ibidem subditur. Sic Christus ait, Matth. XI, 21: "Si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent;" et cap. XXIV, 22: "Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi." Haec Alfonsus Curiel et commentatores jam citati; verum quaestionis jam dictae pertractatio proprie pertinet ad scholasticos: vide Suarez, Vasquez, Molinam, Gregorium de Valentia, etc., I part. Quaest. XIV, art. 13, et Curiel hic: mihi enim magnum mare restat arandum, ideoque ad ulteriora pergendum.
Denique S. Augustinus, lib. I De Praedestinatione Sanctorum, cap. XIV, recte valideque ex hoc loco confutat semipelagianos, docentes quemque a Deo praedestinari et gratia donari, vel reprobari et gratia privari ex cujusque merito vel demerito, non absolute, sed conditionate praeviso, v. g. Deum hunc parvulum in infantia moriturum praedestinasse, quia praesciebat eum bene operaturum, recteque sua gratia usurum, si supervixisset; illum vero reprobasse, quia praesciebat eum male operaturum, maleque sua gratia usurum, si ei vita superstes fuisset. Directe enim contrarium docet hic Sapiens, scilicet ideo rapi e vita justum a Deo, ne malitia eum mutet: mutandum ergo praevidebat Deus, ni prius eum raperet; rapuit ergo ne mutaretur, sed perstaret in justitia, itaque eligeretur ad gloriam, et salvaretur; alioqui sic raptus reprobandus erat et damnandus, non praedestinandus et eligendus, juxta sententiam semipelagianorum. Audi S. Augustinum: "Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus. Dictum est enim secundum pericula vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit, quod futurum erat, non quod futurum non erat, id est quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ne tentationum traheretur incerto, non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. De hac quippe vita legitur in libro Job, cap. VII, vers. 1: Numquid non tentatio est vita humana super terram? sed quare aliis concedatur, ut ex hujus vitae periculis, dum justi sunt, auferantur; alii vero justi, donec a justitia cadant, in eisdem periculis vita productiore teneantur? quis cognovit sensum Domini? Et tamen inde intelligi datur, etiam illis justis, qui bonos piosque mores usque ad senectutis maturitatem, et diem vitae hujus ultimum servant, non in suis meritis, sed in Domino esse gloriandum: quoniam qui vitae brevitate rapuit justum, ne malitia mutaret intellectum ejus, ipse in quantacumque vitae longitudine custodit justum, ne malitia mutet intellectum ejus. Cur autem hic tenuerit
casurum justum, quem priusquam caderet hinc posset auferre, justissima omnino, sed inscrutabilia sunt judicia ejus." Et inferius id probat exemplo parvulorum, "quorum cum alii baptizati, alii non baptizati, vitae hujus terminum sumunt, satis indicant misericordiam et judicium: misericordiam quidem gratuitam, judicium debitum: si enim judicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non haberent, morte praeveniente, sed habituri essent si viverent, nihil prodesset ei qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus; nihil prodesset eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur, quod nullus dicere christianus audebit." Per praescientiam initio nominatam S. Augustinus accipit absolutam, ut patet ex ratione quam subjungit, non conditionatam; hanc eum agnovisse liquet, lib. De Bono perseverantiae, cap. III, et Enchir. cap. XCIV, et De Correptione et gratia, cap. VIII et seq.; tantum ergo vult dicere S. Augustinus merita sub conditione futura, non esse vere merita, ac proinde non esse absolute a Deo praevisa, ut propter ea praemium poenamve decernat.
Tropologice ex hoc loco S. Cyprianus, lib. De Mortalitate, quem citat S. Augustinus, De Praedestinatione Sanctorum, cap. XIV, docet mortem justis esse utilem et appetendam, quia eos eximit periculis et tentationibus hujus vitae, facitque securos et impeccabiles. "Cur non, inquit ex S. Cypriano S. Augustinus, cum Christo futurus, et de Domini pollicitatione securus, qui ad Christum vocaris, amplecteris, et quod diabolo careas gratularis?" et alio loco: "Pueri, inquit, periculum lubricae aetatis evadunt;" idemque alio loco: "Quid non, inquit, properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum; frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita." Proprie vero hac gnome docemur petere a Deo, ut nos rapiat e vita cum sumus in justitia, id est in statu gratiae, atque ingruunt tentationes, quae nobis periculum peccandi et a gratia excidendi creant: in hoc enim raptu opportuno consistit nostra praedestinatio, electio et salus aeterna, uti docet S. Augustinus, De Correptione et gratia, cap. VIII. Quem enim Deus ita rapit, is habet magnum illud perseverantiae donum, cum eoque moritur et salvatur, quod proinde sub meritum non cadit, sed humili prece assidue a Deo flagitandum est, uti ex S. Augustino docet Concilium Tridentinum, sess. VI. Quot sunt in coelo, qui nisi cito e vita et tentatione rapti fuissent, nunc essent in inferno? et quot sunt in inferno, qui si cito rapti fuissent, modo essent in coelo? Mors ergo tempestiva et congrua non odii, sed summi amoris, imo praedestinationis et electionis divinae certum est signum, imo proprius effectus.
Vidit id ipsum per umbram Seneca, qui in
Consolatione ad Martiam, cap. XXIII: "Facilius, inquit, ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis: minus enim faecis ponderisque traxerunt; antequam obducerent, et altius terrena conciperent, liberati, leviores ad originem suam revolant, et facilius quidquid est illud obsoleti illitique eluunt. Nec unquam magnis ingeniis chara in corpore mora est; exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias ferunt, vagi per omne sublime, et ex alto assueti humana despicere. Inde est, quod Plato clamat sapientis animum totum in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem." Porro S. Gregorius Nyssenus, tract. De Infantibus, qui praemature abripiuntur, pulchram dat similitudinem: Sicut, inquit, paedagogus sapiens puerum cito abducit e convivio longiore, in quo multae sunt epulae et vina delicata, quae gulam insidiose ad excessum sollicitant, indeque vomitum et crapulam creant: sic Deus infantes ex hoc vitae convivio cito abducit, ne ejus voluptatibus inebrientur et demententur. Aliud simile ignis affert Plutarchus, Consolatione ad uxorem: "Nam sicut ignis, ait, si eum exstinxeris, mox accendas, excitatur, et concipit flammam ocyus: ita animus, si quam citissime hinc avolet,
pervolat extemplo fera limina Ditis, prius quam ingenti rerum humanarum amore sit imbutus et delinitus, atque quasi ex veneno contabescat."
uam ingenti rerum humanarum amore sit imbutus et delinitus, atque quasi ex veneno contabescat."
12. FASCINATIO ENIM NUGACITATIS OBSCURAT BONA,
Pro nugacitatis graece est φαυλότητος, id est malitia, improbitatis, nequitiae, vel vilitatis, vanitatis, levitatis, ineptiae; nugacitas ergo est malitia nugax, hoc est, nugis suis illiciens, fascinans, et in perniciem deducens hominem; unde Syrus vertit: zelotypia mali corrumpit bona; Arabicus, quoniam corpus malitiae obnigrat bona.
Fascinum est genus incantationis, quo homines ita ligantur, ut liberi non sint, nec mentis compotes, saepe ad extremam maciem deveniant; item quo magi perstringunt oculos et sensus, ut videantur sibi videre, audire, sapere res pulcherrimas, quas revera non vident, nec audiunt, nec sapiunt; unde graecum βασκαίνω, id est fascino, dicitur quasi βάζω κάνω, id est oculis aspectu occido, juxta illud Virgilii, Ecloga III: Nescio quis teneros oculus mihi fascinet agnos. Hinc contra fascinum a gentilibus colebatur et invocabatur deus Fascinus, de quo Plinius, lib. XXVIII, cap. IV: "Religione, ait, mutatur et
is teneros oculus mihi fascinet agnos. Hinc contra fascinum a gentilibus colebatur et invocabatur deus Fascinus, de quo Plinius, lib. XXVIII, cap. IV: "Religione, ait, mutatur et
Hinc contra fascinum a gentilibus colebatur et invocabatur deus Fascinus, de quo Plinius, lib. XXVIII, cap. IV: "Religione, ait, mutatur et
Fascinus, imperatorum quoque non solum infantium custos, qui deus inter sacra romana a Vestalibus colitur, et currus triumphantium sub his pendens defendit medicus invidiae, jubetque eosdem recipere." Jam Primo, Franciscus Valesius, Sacr. Philosoph. cap. LXVIII, censet fascinum nihil esse, nisi falsam vulgi existimationem, et superstitiosum timorem, quo ex recepta apud rudes falsa opinione, multi timent infici ab oculis vetularum, vel lipporum, vel invidorum, cum a parte rei oculi hi intuentem laedere nequeant: sapientem igitur hic a vulgi credulitate, licet falsa, mutuare phrasin et metaphoram. "Fascinatio" igitur "nugacitatis," inquit, vocatur concupiscentia oculorum, hoc est avaritia et cupiditas rerum alienarum: quia enim is morbus concipitur oculis, vocatur per allegoriam fascinatio; dicitur vero nugacitatis, quia bonorum fallacium, juxta illud, Psalm. IV, 3: "Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?" hoc est, vana et mendacia bona. Itaque concupiscentia oculorum est fascinatio nugacitatis: haec obscurat bona, quia, ut dicitur I Timoth. VI, cupiditas radix est omnium malorum; et, ut ibidem Sapient. dicitur: "Instantia cupiditatis transvertit sensum sine malitia." Itaque locutio illa Sapientiae de fascinatione allegorica est: allegoria vero accipitur a vulgari opinione. Hucusque Valesius. Idem docet S. Hieronymus in Galat. III, 1, ac S. Chrysostomus, ibid., et S. Basilius, hom. 11 De Invidia, et noster Delrio in Magicis lib. III, cap. III, Quaest. IV et seq. Hinc aliqui fascinum derivant a φθονέω, id est invideo; hoc autem idem est quod nimium video: qui enim invidet, a videndo et invidendo nequit oculos avertere. Verum haec vera sunt, si naturam spectes, nullum enim est naturae fascinum; non autem si magiam: per eam enim daemon perstringit et fascinat oculos, aures, omnesque sensus et membra, eosque inficit, morboque et morte non raro afficit, ut patet quotidiana sagarum experientia. Vide Delrio in Magicis, lib. III, part. I, Quaest. III, sect. I, ubi fuse ostendit fascinum non fieri per naturam, sed per magiam et daemonem, ejusque esse praestigias. Hinc
Jam Primo, Franciscus Valesius, Sacr. Philosoph. cap. LXVIII, censet fascinum nihil esse, nisi falsam vulgi existimationem, et superstitiosum timorem, quo ex recepta apud rudes falsa opinione, multi timent infici ab oculis vetularum, vel lipporum, vel invidorum, cum a parte rei oculi hi intuentem laedere nequeant: sapientem igitur hic a vulgi credulitate, licet falsa, mutuare phrasin et metaphoram. "Fascinatio" igitur "nugacitatis," inquit, vocatur concupiscentia oculorum, hoc est avaritia et cupiditas rerum alienarum: quia enim is morbus concipitur oculis, vocatur per allegoriam fascinatio; dicitur vero nugacitatis, quia bonorum fallacium, juxta illud, Psalm. IV, 3: "Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?" hoc est, vana et mendacia bona. Itaque concupiscentia oculorum est fascinatio nugacitatis: haec obscurat bona, quia, ut dicitur I Timoth. VI, cupiditas radix est omnium malorum; et, ut ibidem Sapient. dicitur: "Instantia cupiditatis transvertit sensum sine malitia." Itaque locutio illa Sapientiae de fascinatione allegorica est: allegoria vero accipitur a vulgari opinione. Hucusque Valesius. Idem docet S. Hieronymus in Galat. III, 1, ac S. Chrysostomus, ibid., et S. Basilius, hom. 11 De Invidia, et noster Delrio in Magicis lib. III, cap. III, Quaest. IV et seq. Hinc aliqui fascinum derivant a φθονέω, id est invideo; hoc autem idem est quod nimium video: qui enim invidet, a videndo et invidendo nequit oculos avertere. Verum haec vera sunt, si naturam spectes, nullum enim est naturae fascinum; non autem si magiam: per eam enim daemon perstringit et fascinat oculos, aures, omnesque sensus et membra, eosque inficit, morboque et morte non raro afficit, ut patet quotidiana sagarum experientia. Vide Delrio in Magicis, lib. III, part. I, Quaest. III, sect. I, ubi fuse ostendit fascinum non fieri per naturam, sed per magiam et daemonem, ejusque esse praestigias. Hinc
Hucusque Valesius. Idem docet S. Hieronymus in Galat. III, 1, ac S. Chrysostomus, ibid., et S. Basilius, hom. 11 De Invidia, et noster Delrio in Magicis lib. III, cap. III, Quaest. IV et seq. Hinc aliqui fascinum derivant a φθονέω, id est invideo; hoc autem idem est quod nimium video: qui enim invidet, a videndo et invidendo nequit oculos avertere. Verum haec vera sunt, si naturam spectes, nullum enim est naturae fascinum; non autem si magiam: per eam enim daemon perstringit et fascinat oculos, aures, omnesque sensus et membra, eosque inficit, morboque et morte non raro afficit, ut patet quotidiana sagarum experientia. Vide Delrio in Magicis, lib. III, part. I, Quaest. III, sect. I, ubi fuse ostendit fascinum non fieri per naturam, sed per magiam et daemonem, ejusque esse praestigias. Hinc
Verum haec vera sunt, si naturam spectes, nullum enim est naturae fascinum; non autem si magiam: per eam enim daemon perstringit et fascinat oculos, aures, omnesque sensus et membra, eosque inficit, morboque et morte non raro afficit, ut patet quotidiana sagarum experientia. Vide Delrio in Magicis, lib. III, part. I, Quaest. III, sect. I, ubi fuse ostendit fascinum non fieri per naturam, sed per magiam et daemonem, ejusque esse praestigias. Hinc
Secundo, aptius noster a Castro fascinationem hanc tribuit suasioni et consilio impiorum sociorum, vel doctorum, vel consiliariorum, qui mala velut bona suadent et consulunt, q. d. Malitiae, seu improbitatis fascinum obscurat bona, hoc est laedit et corrumpit, quemadmodum fascinator oculis aspectuque faciem infantis, quam aspicit, ita inficit, ut quandoque enecet: sic pravitas, vel potius improbus homo, laedit ac corrumpit pravis suis opinionibus, quae bona sunt, ut simplex vir mala putet; et contra bona putet, quae vere mala sunt. Huc accedit noster Delrio loco jam citato: "Fascinum nugacitatis," inquit, est fascinum vile, nugax et nihili, phrasi hebraea: sic enim significat a vilissimis et a minimi pretii quisquillis terrenis, maxime a nugatoria et adulatoria laudatione, ita nos perstringi et ludificari, ut ad vera bona prorsus caecutiamus, ut bona pro malis, mala pro bonis habeamus; terrena coelestibus, sempiternis interitura praeferamus: fascinationis vero nomen usurpat, quia vulgus Judaeorum falsam illam fascinationem credebat contingere, adeo ut hujusmodi fascinatorem oculorum Sarae impii recutiti tribuere non vereantur, quos Abulensis in Genes. cap. XXX refellit. D. Bonaventura, Comment. in versum illum 12, vidit alludi ad fascinationem, et ideo dicit: Secundum quod homines maligni dicuntur laudando pueros fascinare, satis indicans quanti illa faceret. Haec Delrio. Huc facit illud Festi Pompeii: "Fascinum et fas a fando nominantur," quia fascinum fiebat per verba loquendo, ac praesertim laudando: credebant enim ethnici laudatione fieri fascinum puerorum, vel formosorum: sic pariter laus fascinat et dementat multos, ut plus se esse aestiment, quam sint, planeque alios et eximios prae caeteris sese autument, quae magna est nugacitas, tum laudantis, et lepore jocisque suis adulatoriis audientem dementantis; tum ejus qui laudibus suis pascitur, et ultro dementari se sinit. Hi ergo laudatores sunt nugivendi, quia nugosas suas laudes vendunt: sic olim nugivendus dicebatur, qui aliquid mulieribus venderet, ait Nonius: nam omnia quibus mulieres utuntur, pro rebus vanis et inanibus habentur. Rursum ex adverso βασκανία, id est fascinatio, significat invidentiam, criminationem et obtrectationem: haec enim saepe fascinat, tam invidum, quam eum cui invidet, dum ejus obscurat et evertit bona opera: dum enim ea criminantur impii, ab iis saepe cessant pii ex metu humano, ne impiorum maledicentiam in se provocent.
Posset, tertio, quaelibet concupiscentia et illecebra peccati vocari fascinatio nugacitatis, quia ipsa rationem, virtutem, honestatem obvelat, tegit et obscurat sua nugaci illecebroseque pulchritudinis et vanitatis specie ac fuco: species enim voluptatis, qua se obtegit malitia et vanitas peccati, ita fascinat rapitque mentem, ut peccati turpitudinem sub ea latentem non videat, non consideret, multo minus virtutis decorem et honestatem. Voluptates ergo sunt quasi sirenes, quae hominem illecebrosa sua specie et cantu fascinant, ligant et necant. Rursum fascinatio nugacitatis sunt phantasmata innumera et vivacia, quae menti suggerunt ira, libido, invidia, superbia, caeteraque passiones: hae enim interius in capite tanta vi, turba et tumultu perstrepunt, ut animam obnubilent, fascinent, et saepe a vero rectoque abducant. Quod ergo dicit Paulus Galatis, cap. III, vers. 1: "O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est in vobis crucifixus?" q. d. Quis vos incantavit, et oculis aspectu
sic enim significat a vilissimis et a minimi pretii quisquillis terrenis, maxime a nugatoria et adulatoria laudatione, ita nos perstringi et ludificari, ut ad vera bona prorsus caecutiamus, ut bona pro malis, mala pro bonis habeamus; terrena coelestibus, sempiternis interitura praeferamus: fascinationis vero nomen usurpat, quia vulgus Judaeorum falsam illam fascinationem credebat contingere, adeo ut hujusmodi fascinatorem oculorum Sarae impii recutiti tribuere non vereantur, quos Abulensis in Genes. cap. XXX refellit. D. Bonaventura, Comment. in versum illum 12, vidit alludi ad fascinationem, et ideo dicit: Secundum quod homines maligni dicuntur laudando pueros fascinare, satis indicans quanti illa faceret. Haec Delrio. Huc facit illud Festi Pompeii: "Fascinum et fas a fando nominantur," quia fascinum fiebat per verba loquendo, ac praesertim laudando: credebant enim ethnici laudatione fieri fascinum puerorum, vel formosorum: sic pariter laus fascinat et dementat multos, ut plus se esse aestiment, quam sint, planeque alios et eximios prae caeteris sese autument, quae magna est nugacitas, tum laudantis, et lepore jocisque suis adulatoriis audientem dementantis; tum ejus qui laudibus suis pascitur, et ultro dementari se sinit. Hi ergo laudatores sunt nugivendi, quia nugosas suas laudes vendunt: sic olim nugivendus dicebatur, qui aliquid mulieribus venderet, ait Nonius: nam omnia quibus mulieres utuntur, pro rebus vanis et inanibus habentur. Rursum ex adverso βασκανία, id est fascinatio, significat invidentiam, criminationem et obtrectationem: haec enim saepe fascinat, tam invidum, quam eum cui invidet, dum ejus obscurat et evertit bona opera: dum enim ea criminantur impii, ab iis saepe cessant pii ex metu humano, ne impiorum maledicentiam in se provocent. maleficis, veluti praestigio imposuit, ut quod coram cernitis non videatis, et quod non est, id vos cernere putetis? Idem dicas guloso, luxurioso, acediaco, iracundo, superbo, avaro: Quis te fascinavit, stolide, ut ob fictam et fallacem speciem voluptatis, gulae, luxuriae, acediae, irae, superbiae, avaritiae relinquas et contemnas rationem, virtutem, legem, coelum ipsumque Deum? Quis te suis praestigiis ita dementavit, ut per modicum mellis aeternum fel tibi coemas? ut per guttam dulcedinis, mare amaritudinis et dolorum tibi accersas? ut ob gustus tactusque exilem titillationem, velis ardere jugiter in aeternis gehennae incendiis? o stupor! o fascinum! o amentia! o vesania! Quis error, quod fascinum, quis furor te cogit nugas pueriles, viles, exiles rebus veracibus, solidis, pretiosis, terrena coelestibus, momentum aeternitati, gehennam paradiso, creaturam Creatori anteferre? Vide quae de nugis et nugacitate dixi Sophon. III, 18.
eficis, veluti praestigio imposuit, ut quod coram cernitis non videatis, et quod non est, id vos cernere putetis? Idem dicas guloso, luxurioso, acediaco, iracundo, superbo, avaro: Quis te fascinavit, stolide, ut ob fictam et fallacem speciem voluptatis, gulae, luxuriae, acediae, irae, superbiae, avaritiae relinquas et contemnas rationem, virtutem, legem, coelum ipsumque Deum? Quis te suis praestigiis ita dementavit, ut per modicum mellis aeternum fel tibi coemas? ut per guttam dulcedinis, mare amaritudinis et dolorum tibi accersas? ut ob gustus tactusque exilem titillationem, velis ardere jugiter in aeternis gehennae incendiis? o stupor! o fascinum! o amentia! o vesania! Quis error, quod fascinum, quis furor te cogit nugas pueriles, viles, exiles rebus veracibus, solidis, pretiosis, terrena coelestibus, momentum aeternitati, gehennam paradiso, creaturam Creatori anteferre? Vide quae de nugis et nugacitate dixi Sophon. III, 18.
ET INCONSTANTIA (S. Fulgentius,
Fulgentius, epist. II, cap. 17, legit instantia, concupiscentia enim instat, sollicitat urgetque hominem, ut rem concupitam prosequatur) CONCUPISCENTIAE TRANSVERTIT SENSUM SINE MALITIA. — Pro inconstantia graece est ῥεμβασμός, id est evagatio, error (unde gallicum rêver et rêverie), agitatio, turbo, vertigo, circuitio, gyratio, circumrotatio: hinc ῥύπτηρ est funda, quae lapidem rotando jacit. Huic voci pariter affinis est ῥόμβος, id est turbo, rhombus, quod est instrumentum, cui feminae fila, quae neverunt, circumvolvunt: quo pariter pharmaceutriae, sive veneficae, utebantur ad fascinum, puta ad lunam tortis filis deducendam; unde illud Martialis, lib. IX: Qua nunc Thessalico lunam deducere rhombo. Et illud Propertii, lib. II, Eleg. XXI: Deficiunt magico torti sub carmine rhombi. Hinc Cervantius vertit, et rhombus (circumrotans) cupiditatis mentem simplicem labefactat. Haec igitur vagatio et rotatio concupiscentiae transvertit sensum sine malitia, graece ἄκακον, id est innocentem, sinceram, simplicem, puram. Concupiscentia ergo est turbo, et instar turbinis hominem in orbem gyrat et rotat, ut nunc ad hoc, nunc ad illud, nunc ad aliud concupiscendum, instar turbinis volvatur et rotetur.
IX: Qua nunc Thessalico lunam deducere rhombo. Et illud Propertii, lib. II, Eleg. XXI: Deficiunt magico torti sub carmine rhombi. Hinc Cervantius vertit, et rhombus (circumrotans) cupiditatis mentem simplicem labefactat. Haec igitur vagatio et rotatio concupiscentiae transvertit sensum sine malitia, graece ἄκακον, id est innocentem, sinceram, simplicem, puram. Concupiscentia ergo est turbo, et instar turbinis hominem in orbem gyrat et rotat, ut nunc ad hoc, nunc ad illud, nunc ad aliud concupiscendum, instar turbinis volvatur et rotetur.
IX: Qua nunc Thessalico lunam deducere rhombo. Et illud Propertii, lib. II, Eleg. XXI: Deficiunt magico torti sub carmine rhombi. Hinc Cervantius vertit, et rhombus (circumrotans) cupiditatis mentem simplicem labefactat. Haec igitur vagatio et rotatio concupiscentiae transvertit sensum sine malitia, graece ἄκακον, id est innocentem, sinceram, simplicem, puram. Concupiscentia ergo est turbo, et instar turbinis hominem in orbem gyrat et rotat, ut nunc ad hoc, nunc ad illud, nunc ad aliud concupiscendum, instar turbinis volvatur et rotetur.
II, Eleg. XXI: Deficiunt magico torti sub carmine rhombi. Hinc Cervantius vertit, et rhombus (circumrotans) cupiditatis mentem simplicem labefactat. Haec igitur vagatio et rotatio concupiscentiae transvertit sensum sine malitia, graece ἄκακον, id est innocentem, sinceram, simplicem, puram. Concupiscentia ergo est turbo, et instar turbinis hominem in orbem gyrat et rotat, ut nunc ad hoc, nunc ad illud, nunc ad aliud concupiscendum, instar turbinis volvatur et rotetur.
XXI: Deficiunt magico torti sub carmine rhombi. Hinc Cervantius vertit, et rhombus (circumrotans) cupiditatis mentem simplicem labefactat. Haec igitur vagatio et rotatio concupiscentiae transvertit sensum sine malitia, graece ἄκακον, id est innocentem, sinceram, simplicem, puram. Concupiscentia ergo est turbo, et instar turbinis hominem in orbem gyrat et rotat, ut nunc ad hoc, nunc ad illud, nunc ad aliud concupiscendum, instar turbinis volvatur et rotetur.
Causa est primo, quod concupiscentia sit pruriens et petulans; unde petulanter ab una voluptate ad aliam transcurrit et transilit, ut curiose exploret ubinam sit voluptas major. Secundo, quod animum eadem non satiet, utpote vilis et exilis, ideoque cito sui fastidium in eo creet; quare animus, ut se hac satietate et taedio levet, aliud et aliud voluptatis objectum quaerit dicens: "Affer, affer," Proverb. XXX, 15. Tertio, quod voluptates aeque ac vitia inter se connexa sint: acedia enim trahit et incitat ad gulam, gula ad
luxuriam, luxuria ad iram, ira ad superbiam: itaque in aliam (hoc enim est ῥέμβω) speciem transformat et transfigurat, ut vertit Noster, cap. XVI, vers. 25: graece μετασχηματίζω, id est quasi metalla effodit, cavat et eruit, ut Noster vertit, Deuter. VIII, 9, q. d. Sicut fossores fodiendo e terrae visceribus eruunt aurum, argentum caeteraque metalla, sic concupiscentia e visceribus mentis effodit, eruit et exhaurit omnem sensum, omnem prudentiam, omnem sinceritatem, omnem innocentiam et virtutem, eamque per vitium invertit et pervertit: haec enim est pretiosa ut aurum, imo auro et argento pretiosior; qua proinde si cum cupiditate et vitio commutetur, plane depravatur, vitiatur et pervertitur, perinde ac si aurum in aes, argentum in plumbum verteretur et perverteretur, juxta illud, Jerem. VI, 30: "Argentum reprobum vocate eos:" vide ibi dicta.
TRANSVERTIT, — id est invertit, pervertit, ut vertit Vatablus, transmutat ex bono in malum, vide dicta Thren. I, 8. Audi Cassiodorum, tract. De Amicitia: "Dum post rei desideratae obtentum majori se sentit indigentia laborare, praeoptata incipit fastidire, et denuo in alterius rei succenditur appetitus, non tamen satianda, sed alterius falsae felicitatis imaginatione fallenda: hic est circuitus impiorum; haec est vituperatio multorum commorantium in circuitu; haec est mola Samsonis, quam decisis virtutum crinibus, et effossis prudentiae oculis circumvolvit, sequens cupiditatum circuitum, etiam relicto compendio charitatis. Caput, inquit, circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos." Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. LXXXII, 14: "Deus meus, pone illos ut rotam," q. d. ait Origenes: "Sic illos versa et circumvolve, ut nulla sit quies, sicut rotae haec est natura, versari et circumvolvi;" et Euthymius: "Fac, inquit, eos continue instabiles et crebris mutationibus circumactos: sic enim rotae poterunt comparari." Addit S. Augustinus: "Pone illos ut rotam, quod rota ex his quae retro sunt extollitur, ex his quae ante sunt dejicitur: sic fiunt omnes inimici populi Dei." Et S. Gregorius, XVI Moral. XXV: "Ut rota ponuntur iniqui, quia in circuitu laboris missi, dum ea quae ante sunt negligunt, et ea quae deserenda sunt sequuntur, et posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt." Et Procopius in Isai. LIV: "Est, inquit, errantium cor instabile, ebriorumque more cupiditatibus agitatur et vacillat; quolibet enim spiritu circumagitur, et quod est in proverbio, rapiuntur cupiditatum ῥεμβασμῷ, id est turbine." Vide dicta Isai. LVII, 20.
Quocirca S. Chrysostomus, hom. 7 in Acta: "Homoic, inquit, id est malus dicitur, παρὰ τὸ πονεῖν, id est a laborando; sic videlicet Scriptura malitiam semper vocat laborem, ut quando dicit, Psalm. X, 7: Sub lingua eorum fatigatio et dolor." Quin et Seneca, De Vita beata, cap. XXVIII: "Nonne, ait, nunc quoque, etiamsi parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem; et nunc in sublime alligatos, nunc in infima allisos rapit?" Deluduntur ergo ab infido mundo, et a fallaci daemone, sicut parasiti ab Heliogabalo imperatore, de quo ita scribit Lampridius in ejus Vita: "Parasitos ad rotam aquarum ligabat, et cum vertigine sub aquas mittebat, rursusque in summum revolvebat, eosque ixionios amicos vocavit." Adulatio ergo, aeque ac cupiditas, est Ixionis rota.
Adulatio ergo, aeque ac cupiditas, est Ixionis rota.
Duas ergo mali et peccati radices hic notat Sapiens, scilicet pravitatem opinionum et consiliorum in intellectu, quae est fascinatio nugacitatis; et vagam cupiditatum intemperantiam in appetitu et voluntate, quae est inconstantia concupiscentiae: utraque plenus est hic mundus, quare Deus provida sua benignitate justum ex eo cito per mortem educit, ne in hosce ejus laqueos incidat, capiatur et pereat.
13. CONSUMMATUS IN BREVI EXPLEVIT (S. Fulgentius legit,
Fulgentius legit, replevit) TEMPORA MULTA. — Graece μακρούς, id est longa, q. d. Justus, qui brevi tempore per gratiam Dei, suamque cum illa studiosam cooperationem, evasit in prudentia et virtute perfectus, hic censendus est diu et per multa tempora vixisse. Graece est τελειωθείς, id est qui ad complementum et consummationem pervenit, virtutis scilicet, et vitae justae: in hunc enim ceu unicum finem a Deo vitae spatium mortalibus datum et dimensum est; consummatus ergo in virtute, censetur ad suam mensuram perfectae aetatis (puta virtutis) pervenisse, licet aetate et annis sit juvenis: nam quae alii per multos annos egissent, hic paucis absolvit, eamque sanctitatem brevi adeptus est, quam alius longo tempore sibi non comparasset, ait Clarius. Unde S. Bonaventura explicat, q. d. "Perfectus in gratia modico tempore explevit meritum, quod alii acquirunt per multa tempora:" pertinet enim haec gnome ad illam vers. 8: "Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata:" eo enim redit. Ex adverso de impio dicitur: Isai. LXV, 20: "Puer centum annorum morietur." Consummatus ergo non est idem quod consumptus, mortuus, defunctus, ut vertunt Vatablus et Guarinus: Exigua, inquit, vitae spatio perfunctus vel defunctus paucis longa tempora explevit; sed perfectus in virtute, qui scilicet per crebros, intensos et heroicos virtutum actus, parvo tempore ad culmen sanctitatis evasit; unde S. Ambrosius in funere Theodosii imperatoris: "Perfecta, ait, est aetas, ubi perfecta est virtus." Tempora ergo multa vocantur, quae plena sunt bonis operibus; pauca vero aliorum, quae iis sunt vacua, juxta illud, Job III, 3: "Sic et ego habui menses vacuos." Ubi S. Gregorius, lib. VIII Moral. cap. V: "In hac vita, inquit, quaedam laboriosa sunt, quaedam vacua, quaedam vero vacua simul et laboriosa: amore quippe Conditoris, praesentis vitae tribulationibus
Fulgentius legit, replevit) TEMPORA MULTA. — Graece μακρούς, id est longa, q. d. Justus, qui brevi tempore per gratiam Dei, suamque cum illa studiosam cooperationem, evasit in prudentia et virtute perfectus, hic censendus est diu et per multa tempora vixisse. Graece est τελειωθείς, id est qui ad complementum et consummationem pervenit, virtutis scilicet, et vitae justae: in hunc enim ceu unicum finem a Deo vitae spatium mortalibus datum et dimensum est; consummatus ergo in virtute, censetur ad suam mensuram perfectae aetatis (puta virtutis) pervenisse, licet aetate et annis sit juvenis: nam quae alii per multos annos egissent, hic paucis absolvit, eamque sanctitatem brevi adeptus est, quam alius longo tempore sibi non comparasset, ait Clarius. Unde S. Bonaventura explicat, q. d. "Perfectus in gratia modico tempore explevit meritum, quod alii acquirunt per multa tempora:" pertinet enim haec gnome ad illam vers. 8: "Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata:" eo enim redit. Ex adverso de impio dicitur: Isai. LXV, 20: "Puer centum annorum morietur." Consummatus ergo non est idem quod consumptus, mortuus, defunctus, ut vertunt Vatablus et Guarinus: Exigua, inquit, vitae spatio perfunctus vel defunctus paucis longa tempora explevit; sed perfectus in virtute, qui scilicet per crebros, intensos et heroicos virtutum actus, parvo tempore ad culmen sanctitatis evasit; unde S. Ambrosius in funere Theodosii imperatoris: "Perfecta, ait, est aetas, ubi perfecta est virtus." Tempora ergo multa vocantur, quae plena sunt bonis operibus; pauca vero aliorum, quae iis sunt vacua, juxta illud, Job III, 3: "Sic et ego habui menses vacuos." Ubi S. Gregorius, lib. VIII Moral. cap. V: "In hac vita, inquit, quaedam laboriosa sunt, quaedam vacua, quaedam vero vacua simul et laboriosa: amore quippe Conditoris, praesentis vitae tribulationibus
exerceri, laboriosum quidem est, sed vacuum non est; amore autem saeculi voluptatibus solvi, vacuum quidem est, sed non laboriosum. Amore vero ejusdem saeculi adversa aliqua perpeti, et vacuum simul est et laboriosum: quia ex adversitate mens afficitur, et remunerationis praemio non repletur. In his itaque S. Ecclesia, qui in ea jam positi adhuc voluptatibus defluunt, et proinde fructu boni operis non ditantur, menses vacuos ducit, quia vitae tempora sine retributionis munere expendit." Qui ergo sapis, annos vacuos virtutibus imple.
Sic Christus Dominus vixit tantum 33 annis, totidem fere S. Joannes Baptista, iisque paucis ad quantum meritorum cumulum pervenit! S. Antonius de Padua, ardens et apostolicus praedicator, vixit annis duntaxat 36; S. Casimirus, 25. Tres fuere filiae S. Sophiae, omnes gloriosae virgines et martyres, scilicet S. Fides duodennis, S. Spes decennis, S. Charitas novennis martyrium fortiter obiit: Ecclesia earum triumphum celebrat die 1 augusti. Sic P. Gaspar Barzeus Zelandus, S. Francisci Xaverii socius, imo vicarius, vir apostolicus, septem annis quibus in Societate Jesu vixit, e quibus quinque exegit in India, puta Goae et Armuziae, tanta vel multitudine quasi infinita, vel rei magnitudine admiranda perpetravit, vere ut dixerit quidam de eo ex India scribens, quod in brevi consummatus expleverit tempora multa, ait noster Trigaultius in ejus Vita, cap. XIV. Lege Vitam ejusdem, et obstupesces. Is autem quem citat, fuit P. Antonius Quadrius Indiae praepositus provincialis Societatis Jesu, ut patet ex fine Vitae. Atque ut alios taceam, B. Aloysius Gonzaga, Societatis nostrae religiosus, consummatus est anno aetatis 24. Quocirca ipse ad raptum hunc et transitum ab hac
vita ad coelestem assidue suspirabat: cum enim cardinalis Bellarminus, ejus tum confessarius, eum hortaretur ut a Deo vitam longiorem postularet, quod ejus exemplo caeteri instruerentur, venia petita, negavit id exsequi se posse: "Quia non potest, inquit, a Deo major homini conferri gratia, quam ad se illum evocare, dum in gratia reperitur," in cujus gratia se tunc esse sperabat. Idem in quadam epistola quam recitat B. Virgilius Ceparius in ejus Vita, lib. II, cap. VIII in fine: "Dies, inquit, laetos transigo, sperans intra paucos dies futurum, ut evocer a Deo e terra morientium ad patriam viventium; ab hominum consortio, ad angelorum sanctorumque societatem." Fuit enim ipse puritate et sanctitate angelus; unde merito Auditores Rotae, Romae examinato canonizationis ejus processu, eidem titulum Angelici dedere: septennis enim coepit Deo servire, totumque ei se addicere; novennis virginitatem Deo et B. Virgini dicavit et vovit. Nunquam per omnem vitam peccavit lethaliter, nunquam stimulos carnis expertus est, nunquam distractionem in oratione sensit, uti iidem ex testimonio con-
fessariorum ejus, ac nominatim cardinalis Bellarmini, aliorumque virorum gravium affirmant. Vidit idipsum per umbram Seneca, epist. 69: "Portus petendus, inquit, nunquam recusandus; in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet, quam qui cito navigavit." Sic Homerus Diomedem inter Graecos nuncupat aetate minimum, prudentia maximum; Demophilum vocat Pindarus annis juvenem, consiliis senem; Appium Claudium natu minimum senatoribus natu maximis Livius anteponit; puer Ascanius a Marone commendatur, IX Aeneid.: Ante annos animumque gerens, curamque virilem.
gravium affirmant. Vidit idipsum per umbram Seneca, epist. 69: "Portus petendus, inquit, nunquam recusandus; in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet, quam qui cito navigavit." Sic Homerus Diomedem inter Graecos nuncupat aetate minimum, prudentia maximum; Demophilum vocat Pindarus annis juvenem, consiliis senem; Appium Claudium natu minimum senatoribus natu maximis Livius anteponit; puer Ascanius a Marone commendatur, IX Aeneid.: Ante annos animumque gerens, curamque virilem.
e annos animumque gerens, curamque virilem.
Audi S. Ambrosium in Psalm. CXVIII, serm. 18: "Liquet igitur, inquit, quod non senectutis longaevitas eligatur, sed custodia verborum Dei. Denique ipse Moyses Jesum Nave et Caleb juvenes prae caeteris approbabat, quorum consilium in terra electione magis quam multorum seniorum et ipse secutus est, et Deus praetulit."
Posset rursum τελειωθείς verti, primo, immolatus; secundo, consecratus; tertio, gloria et honore coronatus, q. d. Justus omnes suas actiones et passiones offerens, immolans et consecrans Deo, per eas, licet modicas et breves, aeterna gloria coronatur instar Christi, de quo ait Paulus Hebr. II, 10: "Decebat enim eum propter quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare," vide ibi dicta. Aliter hanc sententiam explicat S. Bernardus, epist. 254 ad Guarinum; nimirum, q. d. Justus licet parvo tempore vivat, tamen consummat et implet tempora multa, quia animo amplectitur totam aeternitatem, ita ut, si in aeternum viveret, vellet semper Deo servire, et ire de virtute in virtutem; audi S. Bernardum: "Quomodo enim non explevit omnia tempora, qui transiit ad aeternitatem? Quanta sane tempora, non longaevitate, sed longanimitate, hoc est non annorum serie, vel dierum numero, sed mentis devotione et inexstinguibili semper proficiendi desiderio percurrere potuit, tanta sibi in meritis non immerito vindicavit. Retinet quippe virtute, quod amisit in tempore. Porro vera virtus finem nescit, tempore non clauditur." Et paucis interjectis: "Justus nunquam dicit: Satis est; sed semper esurit sititque justitiam, ita ut, si semper viveret, semper quantum in se est, justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur: non enim ad annum vel ad tempus instar mercenarii, sed in aeternum divino se mancipat famulatui." Unde concludit: "Sempiterna itaque justi esuries sempiternam meretur refectionem, et licet in brevi consummetur pro tempore, judicatur tamen explevisse tempora multa pro virtutis perpetuitate."
14. PLACITA ENIM ERAT DEO ANIMA ILLIUS (per justitiam inhaerentem,
PLACITA ENIM ERAT DEO ANIMA ILLIUS (per justitiam inhaerentem, et gratiam illi infusam a
Deo ob merita Christi): PROPTER HOC PROPERAVIT (Dominus, qui praecepit) EDUCERE ILLUM DE MEDIO INIQUITATUM. — S. Fulgentius, de media iniquitate; Graeca habent duntaxat, propter hoc festinavit de medio iniquitatem, scilicet egredi justus, uti Abraham ex Ur Chaldaeorum, Lot e Sodomis, Moses et Hebraei ex Aegypto; verum melius Noster τὸ properavit refert ad Deum, ideoque subaudit τὸ educere illum, Deus enim rapuit justum, uti dixit vers. 11; non ergo justus eripuit seipsum, Deus enim omnis gratiae, liberationis, perseverantiae, bonae mortis et salutis nobis est origo, fons et causa prima et praecipua.
POPULI AUTEM VIDENTES,
RDIIS TALIA: — subaudi, mirati sunt et murmurarunt, vel contra justum, quasi ipse suis sceleribus meritus sit citam mortem; vel contra Deum, quod justum innocentem subita morte mulctarit. Simplicius et germanius per hebraismum exponas, q. d. Populi infideles, vel imperiti et rudes videntes, id est viderunt, citam justi mortem, et causas jam dictas non intelligentes, id est non intellexerunt, nec eas cordi habuerunt: Hebraei enim saepe usurpant benoni, id est participium, praesertim praeteritum (nam in Graeco hic sunt aoristi ἰδόντες et νοήσαντες, qui habent significationem praeteriti, q. d. Cum vidissent, non intellexerunt) pro ipso praeterito. Similis enallage est Rom. XII, 11: "Spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes," etc., hoc est, spiritu fervete, Domino servite, spe gaudete, in tribulatione patientes estote, orationi instate; et II Cor. X, 12: "Sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes (id est metimur et comparamus) nosmetipsos nobis," etc. Hunc esse sensum liquet, quia ita Sapiens se mox explicat dicens vers. 17: "Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus," etc.
15. NEC PONENTES IN PRAECORDIIS (graece,
d. Non cogitant) TALIA (graece, τάδε, nimirum id quod sequitur) QUONIAM GRATIA DEI, ET MISERICORDIA EST IN SANCTOS EJUS, ET RESPECTUS IN ELECTOS ILLIUS, — q. d. Populi infideles, vel rudes non intelligunt, nec cogitant quod cita mors sanctorum est insignis Dei gratia et misericordia, qua sanctos hujus mundi periculis eripit, ac respicit visitatque electos suos, transferendo eos a laboribus vitae praesentis ad praemia aeterna, quae sua continentia, mortificatione et virtute commeruerunt; unde Vatablus, totum hunc versum connectens, clare vertit, vulgus autem videns hoc non intelligit, nec animadvertit hoc ipsum (quod cito e vita rapiantur justi) beneficium ac misericordiam in sanctos ejus esse, electorumque ipsius habitam rationem: putat enim vulgus mortem praematuram juveni pulchro, diviti et nobili summum esse malum et maleficium, quia ignorat vitam futuram et gloriosam, in quam transcribitur. Sic hodie mundani, qui vident adolescentes nobiles cito in religione, quam amplexi sunt, mori, aestimant eos infelices et miseros, quia nesciunt nec cogitant hac morte assecurari eis Dei gratiam et gloriam aeternam; unde Cervantes sic per amplificationem exponit: "Hoc illos latuit, nempe quod gratia, beneficium et favor, ac misericordia, seu affectus tenerrimus atque suavissimus, gratia misericordissima, et misericordia gratiosissima Dei enim omnis gratiae, liberationis, perseverantiae, bonae mortis et salutis nobis est origo, fons et causa prima et praecipua." Minus recte Hugo et alii per gratiam accipiunt gratiam justificantem, per misericordiam gratiam comitantem, vel subsequentem.
d. Non cogitant) TALIA (graece, τάδε, nimirum id quod sequitur) QUONIAM GRATIA DEI, ET MISERICORDIA EST IN SANCTOS EJUS, ET RESPECTUS IN ELECTOS ILLIUS, — q. d. Populi infideles, vel rudes non intelligunt, nec cogitant quod cita mors sanctorum est insignis Dei gratia et misericordia, qua sanctos hujus mundi periculis eripit, ac respicit visitatque electos suos, transferendo eos a laboribus vitae praesentis ad praemia aeterna, quae sua continentia, mortificatione et virtute commeruerunt; unde Vatablus, totum hunc versum connectens, clare vertit, vulgus autem videns hoc non intelligit, nec animadvertit hoc ipsum (quod cito e vita rapiantur justi) beneficium ac misericordiam in sanctos ejus esse, electorumque ipsius habitam rationem: putat enim vulgus mortem praematuram juveni pulchro, diviti et nobili summum esse malum et maleficium, quia ignorat vitam futuram et gloriosam, in quam transcribitur. Sic hodie mundani, qui vident adolescentes nobiles cito in religione, quam amplexi sunt, mori, aestimant eos infelices et miseros, quia nesciunt nec cogitant hac morte assecurari eis Dei gratiam et gloriam aeternam; unde Cervantes sic per amplificationem exponit: "Hoc illos latuit, nempe quod gratia, beneficium et favor, ac misericordia, seu affectus tenerrimus atque suavissimus, gratia misericordissima, et misericordia gratiosissima Dei enim omnis gratiae, liberationis, perseverantiae, bonae mortis et salutis nobis est origo, fons et causa prima et praecipua." Minus recte Hugo et alii per gratiam accipiunt gratiam justificantem, per misericordiam gratiam comitantem, vel subsequentem.
ET RESPECTUS (graece ἐπισκοπή,
graece ἐπισκοπή, id est inspectio, observatio, respectus, ratio, cura, visitatio ad praemiandum justi labores et dolores pro Deo et pietate susceptos, uti dixi cap. III, 6) IN ELECTOS ILLIUS, — quos sibi Deus ab aeterno ante omnem praevisionem operum per gratiam praedestinationis elegit, ut per eam toto vitae tempore perseverantes in justitia, ab eodem eligerentur et destinarentur ad gloriam aeternam, q. d. Deus peculiarem electorum suorum habet respectum, id est rationem, curam et providentiam, ideoque eos rapit antequam in tentationes incidant et peccent, ut eorum juventutem in pietate exactam praemiet gloria coelesti.
16. CONDEMNAT AUTEM JUSTUS MORTUUS (Graece,
Athanasio legit, longavitatem; graece est, πολυετὲς γῆρας, id est multorum annorum senectutem; Vaticana, longaevam senectutem) INJUSTI. — Est haec condemnatio non verbalis, sed realis per vitae comparationem et exemplum: "justi enim vita redarguit peccatorem, quem tacite auctoritate majore condemnat, quam si voce loqueretur," ait S. Ambrosius in Psalm. XXXVI, q. d. Justus mortuus non verbis, sed factis condemnat vivos impios, quia maluit ipse pie mori, quam impie vivere, quod faciunt impii. Pia ergo eorum mors in juventute obita, reipsa condemnat impiam vitam senis injusti, qui senium vitiis et sceleribus deturpat et commaculat: quo enim quis diutius et pejus vivit, eo magis est vituperandus et damnandus. Loquitur in genere de quolibet justo, licet Glossa arctet ad martyrem, Cantacuzenus vero ad Christum a Judaeis occisum: quia juvenis Christus quamvis interfectus, vitalis tamen mors ejus, inquit, in ipsum credentes ab interitu vindicabit, ac immortalitate donabit; illos vero qui non crediderunt, et praesertim qui desaevire in ipsum sunt ausi, aperte redarguet atque damnabit; redemptionis quoque mysterium, quod ipse florenti absolvit aetate, peccati legem, quae consenuerat, de medio tollet. Haec ipse vere, sed arcte: loquitur enim
Sapiens de quolibet justo, sed maxime de Christo, qui justorum est princeps, et Sanctus sanctorum. Hinc Barlaam septuagenarius, rogatus a Josaphat quot esset annorum, respondit: Quadraginta quinque: "Quia tot, inquit, duntaxat servivi Deo, reliquos vero quibus servivi mundo, annos non vitae, sed mortis computo," juxta illud: "Vixit, dum vixit bene:" ita Damascenus in ejus Vita. Rursus condemnat, id est, in die judicii condemnabit justus mortuus iniquos senes, qui diu vixerunt, dum approbabit sententiam Christi eos ob vitia, in quibus consenuerunt, gehenna dignos judicantis.
17. VIDEBUNT ENIM FINEM SAPIENTIS,
— Haec gnome pertinet non ad id quod immediate praecessit, condemnat autem justus mortuus vivos impios; sed more hebraeo paulo remotius ad τὸ versus 14 populi autem videntes, et non intelligentes: haec enim verba illis ex aequo respondent, explicantque quid videbunt et non intelligent, scilicet quod populi videbunt finem, id est exitum et mortem praematuram sapientis, hoc est justi, et non intelligent ejus causam, quare scilicet illum tam cito e medio vitae cursu et flore rapuerit Deus, quidque de eo facere cogitarit, quia praesentis vitae amore ebrii, futurae vitae gloriam non capiunt; unde mortem citam reputant summam esse infelicitatem.
ET QUARE MUNIERIT ILLUM DOMINUS. — Triplex est hic lectio. Prima,
— Triplex est hic lectio. Prima, Complutensis et Regia, quare minuerit illum (vitae illius annos et dies, ait Rabanus, et ex eo Holcot) Dominus: verum Graeca et Latina caetera constanter legunt munierit, non minuerit. Secunda est Graecorum jam codicum, et quare munierit ἑαυτῷ, id est seipsum Dominus, q. d. Quare suum decretum de justo cita morte rapiendo, tutum firmumque fecerit Dominus. Tertia et genuina est Vulgatae et aliorum, qui pro ἑαυτῷ legentes αὐτὸν, vertunt, et quare munierit illum Dominus, id est quare Deus justum cito rapiens, eum a peccato, lapsu et damnatione tutum rectumque conservarit; cur ejus saluti caverit, omneque ab ea periculum propulsarit: hoc enim significat graecum ἠσφαλίσατο, id est securitate donarit, caverit, tutatus sit; hinc Vatablus vertit, et quorsum eum Dominus tuto conservarit; Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom.: Videbunt, inquit, mortem sapientis, et non intelligent quid de eo decreverit, et ad quid eum stabilierit Dominus: justus enim, Deo dante, ut palma omnibus renitentibus obluctatur, et quo magis caeditur, eo altius se erigit, magisque efflorescit, juxta illud, Psalm. CXXXI, vers. 18: "Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea;" ubi Arnobius: "Christus, inquit, comparatur ipsi palmae semper florenti, qui ad dexteram Dei sedens, victoribus suos ramos porrigit, de floribus suis coronam tribuens,
et de fructibus perpetua refectione saginam impertiens."
18. VIDEBUNT (inquam finem,
— Qui enim justum contemnit, tacite Deum contemnit, sicut qui servum vel legatum contemnit, ejus herum vel dominum contemnit; Deus autem sicut se suosque honorantes honorat, ita vicissim se spernentes spernit, juxta illud ad Heli, I Reg. II, 30: "Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles;" et illud, Isai. XXXIII, 1: "Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris?" alludit ad illud Davidis, Psalm. II, 4: "Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos," et Psalm. XXXVI, 13: "Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus."
19. ET ERUNT POST HAEC DECIDENTES SINE HONORE. — Primo,
— Primo, Vatablus, turpiter corruent; graece, ἔσονται εἰς πτῶμα; quod primo, cum Nostro vertas, erunt in ruinam vel casum, vel lapsum inhonorum, id est honoris expertem et ignominiosum, q. d. Impii, esto ad tempus hic opibus et honoribus exaltentur, tamen tandem ex apice hoc mundanae felicitatis et gloriae decident, ruentque in inopiam, miseriam, vilitatem et infamiam, velut in abyssum, praesertim in morte, et post mortem in gehenna. Secundo, vertas erunt in vile cadaver: mors enim ex vivis, lautis et splendidis faciet turpia et foeda cadavera, quo enim delicatius nutrita sunt corpora in vita, eo magis putrescunt et foetent post mortem: graecum enim πτῶμα derivatur a πίπτω, sicut cadaver a cado: ita Jansenius. Tertio, vertas erunt sicut oleae deciduae, vel sicut poma ab arbore excussa, et in terram cadentia, vel sicut arbor evulsis radicibus in humum projecta, abjecta et ingloria. Sic superius vers. 3 et 4, comparavit impios arboribus vento agitatis et evulsis: haec omnia enim significat graecum πτῶμα: ita Petrus Nannius hic.
Nonnulli haec omnia, ut superius dixi, accipiunt de tyrannis occidentibus martyres; Cantacuzenus vero accipit de Judaeis Christum crucifigentibus: hi enim ob infame hoc christicidium a Tito excisi, venditi, ad bestias damnati, exsules et vagi, toti orbi ludibrium facti sunt; verum plene et adaequate haec accipias de impiis quemlibet justum persequentibus.
ET IN CONTUMELIA INTER MORTUOS IN PERPETUUM. — Lucifer Calaritanus,
— Lucifer Calaritanus, Apolog. pro S. Athanasio, legit, erunt in contumelia mortis in perpetuo; Vatablus, et ignominia inter mortuos perpetua laborabunt, tum apud homines, tum apud superos, tum apud inferos: ibunt enim in gehennam, ubi erunt ludibrium daemonum, juxta illud, Dan. XII, 3: "Evigilabunt alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper;" et Isai. LXVI, 24: "Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni." Τὸ inter mortuos idem est quod inter damnatos: cadavera enim impiorum putrescent in sepulcro, animae vero cruciabuntur perpetim in gehenna cum damnatis, juxta illud, Psalm. XXVIII, 13: "Sicut oves in inferno positi sunt (Theodoretus, constituerunt seipsos, unde extricari non valeant), mors depascet eos;" S. Hieronymus, mors pastor erit eorum, et subdit: "Merito pascuntur a morte, qui Christum noluerunt habere pastorem bonum," Joan. XI, 14; et illud S. Gregorii, lib. XV Moral. cap. XII, ubi expendit illud Job XX, 18: Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: "Non morte consumitur, inquit, quia si consumeretur vita morientis, etiam poena finiretur; sed ut sine fine crucietur, vivere in poena compellitur, ut cujus vita mortua hic fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena."
QUONIAM DISRUMPET ILLOS INFLATOS SINE VOCE,
q. d. Sicut uter inflatus et vento turgidus, magno fragore diffringitur et rumpitur: sic Deus impios fastu tumidos, in morte magno fragore et dolore disrumpet, facietque ἀφώνους, id est sine voce (aliqui legunt ἀφρόνους, vel potius ἀφρόνας, id est amentes, ut scilicet mente, id est consilio et judicio carere, et omni ratione destitui videantur). Porro sine voce, id est elingues et mutos, instar piscium, ut nec loqui possint, nec, si possent, mutire vel hiscere audeant, prae confusione et conscientia scelerum; hinc ille non habens vestem nuptialem in nuptiis coelestibus Agni, obmutuit; unde ligatis manibus et pedibus projectus est in tenebras exteriores, Matth. XXII, 12. Porro Graeca verba transponunt, sic enim habent, quoniam rumpet illos sine voce inflatos, vel, ut nonnulli legunt, inflammatos; unde Cervantes τὸ sine voce refert ad inflammatos, sicque explicat, sine voce, hoc est quasi flamma, blando pariter et acri silentio absumente ac deglutiente impios, emissa coelitus, et absque ulla resistentia, sine hujus vel illius rami sese frangentis, ac veluti conquerentis fragore, integros illos penitus perdet, profligabit, dimovebit, et igne irae divinae sic devorabit, ut
transferat quoque de loco suo in infernum. Interpres noster pro πρηνεῖς videtur legisse πρησθείς, a πρήθω, id est inflo, vel inflammo; unde vertit inflatos, idque apte cohaeret cum verbo disrumpet; alii vertunt inflammatos, imo nonnulli pro inflatos censent legendum inflammatos; unde πρηστήρ est prester, hoc est igneus turbo; Vatablus vero et alii legentes πρηνεῖς, a πρηνίζω, id est praecipito, aut in caput propendeo, vertunt pronos, demissos, vel praecipites; unde Vatablus vertit, quoniam conquassabit illos interclusa voce praecipitatos: praecipitabit enim eos in tartara. Porro disrumpet Deus impios, primo, in morte, cum animam avellet et abrumpet a corpore; quae avulsio ob summam animae cum corpore unionem, est amarissima. Secundo, in judicio abrumpet, id est separabit eos a societate angelorum et
terpres noster pro πρηνεῖς videtur legisse πρησθείς, a πρήθω, id est inflo, vel inflammo; unde vertit inflatos, idque apte cohaeret cum verbo disrumpet; alii vertunt inflammatos, imo nonnulli pro inflatos censent legendum inflammatos; unde πρηστήρ est prester, hoc est igneus turbo; Vatablus vero et alii legentes πρηνεῖς, a πρηνίζω, id est praecipito, aut in caput propendeo, vertunt pronos, demissos, vel praecipites; unde Vatablus vertit, quoniam conquassabit illos interclusa voce praecipitatos: praecipitabit enim eos in tartara. Porro disrumpet Deus impios, primo, in morte, cum animam avellet et abrumpet a corpore; quae avulsio ob summam animae cum corpore unionem, est amarissima. Secundo, in judicio abrumpet, id est separabit eos a societate angelorum et
beatorum. Tertio, in gehenna disrumpet eos tormentis, verberibus, plagis et doloribus acerrimis, ut membratim dilaniari et disrumpi videantur. Alludit ad tormentum rotarum, in quibus latronibus brachia et membra confringuntur; et ad rotas, quibus martyres circumacti, per suppositos cultros et gladios laniabantur et rumpebantur: similes enim rotas, sed longe atrociores in gehenna viderunt sancti, qui eo in spiritu a Deo rapti fuere, quibus damnatorum corpora distorquebantur et discerpebantur, sed ita ut semper rediviva ad nova tormenta persisterent. Vide auctores, qui de tormentis inferni scripsere, ac praesertim Dionysium Carthusianum De Poenis inferni, art. 47 et sequent. et De Judicio animae, cap. XXI et sequent. Quarto et genuine, graecum ῥήγμα significat cum vehementia et fragore elidere, et superne decidere, uti procellosa pluvia et grando solet; item divelli et abripi, uti terrae hiatu absorbentur arbores, domus, magnaeque moles: simili enim modo corpora damnatorum inflata, crassa et ponderosa instar plumbi ex valle Josaphat, ubi a Christo judicabuntur et damnabuntur, dehiscente terra magno impetu et fragore elidentur, divellentur, abripientur atque corruent in imum tartari, quae omnia Noster innuit voce disrumpet, id est abrumpet.
ET COMMOVEBIT ILLOS A FUNDAMENTIS,
ET COMMOVEBIT ILLOS A FUNDAMENTIS, ET USQUE AD SUPREMUM DESOLABUNTUR: ET ERUNT GEMENTES, ET MEMORIA ILLORUM PERIBIT. — Et commovebit illos a fundamentis, id est, ut Vatablus, funditus eos commovebit, sicut commoventur et conquassantur arbores, domus, vel ostia, cum a fundamentis et cardinibus evelluntur: alludit ad illud Job XXII, 16: "Fluvius subvertit fundamentum eorum qui dicebant Deo: Recede a nobis; hebraice est, fluvius effusus (Septuaginta, fluens) fundamentum eorum: alludit ad aquas diluvii. Fluvius hic significat impetum irae Dei in improbos, et citam eorum consumptionem, ac inundantium in eos calamitatum immensam vim et molem. Et usque ad supremum desolabuntur, id est, extreme desolabuntur, ait Vatablus, ut nihil eorum salvum remaneat: par enim est ut impii, qui in hac vita summas habuere delicias, consolationes et gaudia, in futura pariter summas habeant moestitias, desolationes et tormenta. Et erunt gementes, graece, et erunt in dolore multiplici et maximo, qualis est parturientium; hunc enim significat ὠδίν: cruciabuntur enim igne et tormentis gehennae. Et memoria illorum peribit, eo sensu, quem superius dedi-
20. VENIENT IN COGITATIONE PECCATORUM SUORUM TIMIDI,
d. Impii in mente et memoria sua, dictante conscientia, in unum quasi cumulum colligent omnia sua scelera vitae anteactae, quo fiet ut summo timore percellantur, et extremo pudore consternentur; hinc Vatablus vertit, prodibunt pavidi peccatorum suorum reputatione, pro-
dibunt scilicet, ut rationem singulorum factorum, dictorum et cogitatorum Christo judici exactam reddant; unde pavidi secum reputabunt quid Christo sint responsuri, et nihil appositum invenient.
ET TRADUCENT (Graece ἐλέγξει,
arguent et convincent, omnibusque ut reos convictos spectandos proponent) ILLOS EX ADVERSO INIQUITATES IPSORUM, — ut eas negare, palliare vel excusare nequeant: conscientia, quae est mille testes, in die judicii ostendet, non solum ipsismet impiis, sed omnibus hominibus et angelis omnia eorum crimina, juxta illud: Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt. Hinc Vatablus vertit, suisque sceleribus coram convincentur: sic cap. II, vers. 14: "Factus est nobis, inquit, in traductionem," id est in publicam reprehensionem. Minus recte Cantacuzenus: Traducent, inquit, hoc est, seorsum ducent, et abducent impios a societate sanctorum; graecum enim ἐλέγξω idem est quod impio improperat Jeremias, cap. II, vers. 19: "Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te," q. d. Non opus erit accusatore vel
, juxta illud: Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt. Hinc Vatablus vertit, suisque sceleribus coram convincentur: sic cap. II, vers. 14: "Factus est nobis, inquit, in traductionem," id est in publicam reprehensionem. Minus recte Cantacuzenus: Traducent, inquit, hoc est, seorsum ducent, et abducent impios a societate sanctorum; graecum enim ἐλέγξω idem est quod impio improperat Jeremias, cap. II, vers. 19: "Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te," q. d. Non opus erit accusatore vel
is arcana patebunt. Hinc Vatablus vertit, suisque sceleribus coram convincentur: sic cap. II, vers. 14: "Factus est nobis, inquit, in traductionem," id est in publicam reprehensionem. Minus recte Cantacuzenus: Traducent, inquit, hoc est, seorsum ducent, et abducent impios a societate sanctorum; graecum enim ἐλέγξω idem est quod impio improperat Jeremias, cap. II, vers. 19: "Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te," q. d. Non opus erit accusatore vel
id est in publicam reprehensionem. Minus recte Cantacuzenus: Traducent, inquit, hoc est, seorsum ducent, et abducent impios a societate sanctorum; graecum enim ἐλέγξω idem est quod impio improperat Jeremias, cap. II, vers. 19: "Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te," q. d. Non opus erit accusatore vel
teste, quia ipsa conscientia tua scelera toti orbi pandet, accusabit et testabitur; et Job, cap. XV, vers. 24: "Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium."
Expende singula Sapientis verba a vers. 18 hucusque, et totidem impiorum ac damnatorum in gehenna poenas reperies: singula enim novum intentant supplicium: porro Holcot singulas poenas culpis congruis sibi respondentibus ita apposite adaptat et adaequat. Decidentium impiorum, praesertim tyrannorum, dejectio, inquit, sumet poenam de ambitiosa eorum superbia; contumelia respondebit contumeliae qua sanctos affecerunt; irrisio pariter irrisioni; perpetuitas irrigabitur obstinationi, qua vitam in peccatis perpetuaverunt usque ad mortem; disrumpentur, sicut pios disruperunt: erunt sine voce et muti, quia sanctos inauditos condemnarunt, nec eis spatium se defendendi, aut facultatem loquendi dederunt; commovebuntur a fundamentis, qui funditus pios exstirpare conati sunt; desolatio succedet consolationi carnali, gemitus risui, voluptatibus et deliciis; memoria eorum peribit, quia ipsi obliti sunt Dei, legis, virtutis et salutis suae.