Cornelius a Lapide
Index
CAPUT TERTIUM.
SYNOPSIS CAPITIS.
Justorum quas impii persequuntur, praesertim martyrum, describitur felicitas et gloria, impiorum vero infelicitas, ac nominatim in generanda prole sterilitas, vel nequitia, quod scilicet uxores habeant insensatas et adulteras, ideoque filios adulterinos et nequissimos; cum contra pii casti castas probasque habeant conjuges ac proles.
1. Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. 2. Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimata est afflictio exitus illorum: 3. et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace. 4. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. 5. In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. 6. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. 7. Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent. 8. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. 9. Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis ejus. 10. Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. 11. Sapientiam enim, et disciplinam qui abjicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. 12. Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. 13. Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum: 14. et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. 15. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae. 16. Filii autem adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. 17. Etsi quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. 18. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. 19. Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
1. JUSTORUM ANIMAE (Arabicus,
- Nexus hujus capitis cum praecedenti est facilis et obvius: ibi enim descripsit acerba odia, quibus impii persequuntur justos usque ad necem et mortem etiam turpissimam; ne quis ergo impios, velut rerum dominos, felices; justos vero, utpote ab eis oppressos, infelices existimet, idcirco hic contrarium ostendit, ex eo quod justorum animae post mortem transeant ad vitam beatam, ubi degunt in domo, imo in manu Dei, cum ex adverso impiorum animae post mortem primam corporis transeant ad secundam gehennae, eamque aeternam, ubi sunt in domo, imo in manu diaboli. Per justos hic quoslibet, sed maxime pro justitia patientes, puta martyres, intellige; unde Ecclesia haec legens in Officio Ecclesiastico applicat martyribus. Sensus ergo est, q. d. Mors, a martyribus obita pro Christo, non eos affligit, sed delectat. Non dolent in exitu, nec horrent in transitu, nec...
vidia in orbem invexit, in se aliosque peccando et invidendo propagent, dum ejus pravis suggestionibus consentiunt, uti consensit Adamus; moriuntur ergo, quia diaboli, qui auctor est mortis, instinctus sequuntur. Justi vero, quia Deum Deique inspirationes sectantur, ab eo donantur vita et felicitate aeterna; unde sequitur: «Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.»
Pro imitantur graece est πειράζουσι, id est tentant: qui enim imitatur, tentat et experitur eam rem, quam vult imitari, ait Jansenius.
Hinc secundo, valde opposite sic cum S. Basilio, hom. De Invidia, S. Augustino, lib. IV De Baptismo contra Donatistas, cap. viii, et Christophoro a Castro exponas: Tentant illum, vel imitantur, aut conantur imitari illum, qui sunt a parte ejus; hoc est, diabolus invidia motus mortem invexit in mundum, et protoparentes nostros interemit, et omnes quotquot ejus sequuntur factionem, conantur illum imitari occidendo filios Dei, sicut ille occidit Adamum Deo filium charissimum; sed frustra id tentabunt aut conabuntur, quia «justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.»
Placuit hic sensus Patribus: Tertulliano, lib. De Bono pacis, cap. v: «Quod enim, inquit, ipsum Adam et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere;» Cypriano in epist. De Zelo et livore, dum ait: «Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum, qui zelat, imitator, sicut scriptum est, Sapient. II, 23: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus. Hinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel justum Cain zelat injustus; et quod Esau fratri suo Jacob inimicus exstitit, zelus fuit; et quod Joseph fratres sui vendiderunt, causa vendendi de aemulatione descendit. Saul quoque rex ut David odisset, quid aliud, quam zeli stimulus provocavit? Et ne longum faciam singulos recensendo, Judaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt invidere, quam credere?»
Hoc est quod Judaeis ait Christus, Joan. VIII, 44: «Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio,» q. d. Sicut diabolus occidit Adamum, sic vos ejus filii me vultis occidere.
Alii graecum παράζουσι vertunt proprie, experiuntur, quasi dicat: Impii experiuntur mortem (θάνατος enim, id est mors, graece est masculini generis) qui sunt ex parte et sorte ejus, scilicet diaboli, qui nimirum diaboli, a quo mors est introducta, superbiam, invidiam et scelera imitantur; et sic fere eodem redit sensus: ita Osorius, Jansenius, Vatablus.
Unde apte finis capitis connectitur initio sequentis: sequitur enim per antithesin:
25. IMITANTUR AUTEM ILLUM QUI SUNT EX PARTE ILLIUS.
q. d. Primo impii imitantur diabolum, quasi suum parentem, ut mortem, quam ipse sua invidia in orbem invexit, in se aliosque peccando et invidendo propagent, dum ejus pravis suggestionibus consentiunt, uti consensit Adamus; moriuntur ergo, quia diaboli, qui auctor est mortis, instinctus sequuntur.
babilem asserit, multisque confirmat. Denique Caesarius Arelatensis, hom. 23, asserit a tot daemonibus esse occupatum hominem, quot vitiis. Qui superbus est, inquit, diabolo plenus est; quod autem, qui invidus est, sine daemone esse non potest, dicit Scriptura, Sapient. II, 24: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
S. Chrysostomus vero, hom. 22 et 47 in Genesim, invidiam dicit a diaboli inventum, pestem perniciosissimam, vitiorum teterrimam, malam bestiam super omnia vastantem salutem nostram.
Unde sapienter concludit S. Basilius, hom. De Invidia: «Fugiamus ergo, fratres, intolerabile malum; serpentis est praeceptum, diaboli inventum, inimici satio, punitionis arrhabo, pietatis impedimentum, via ad gehennam, regni coelorum privatio: nam et ipso fatentur ore hoc vitium invidi; aspectus illis est aridus et obscurus, gena subtristis, etc., anima ipso morbo suffusa, providentiam in dignoscenda veritate, ac rebus gerendis minime habens.»
Et S. Chrysostomus, homil. 45 ad Populum: «Hujus, quaeso, vitii pestem fugiamus, omnium enim vitiorum hoc est perniciosissimum, et ipsam salutem nostram super omnia vastat: improbi namque diaboli est inventum; et propterea Sapiens dicebat, Sapient. II, 24: Invidia diaboli introivit mors in orbem terrarum.»
Et Nyssenus supra: «Invidia malorum princeps, mortis mater, prima peccati janua, vitiorum radix,» etc. Et Cyprianus, lib. De Zelo: «Quale malum est, fratres, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est is qui decipit?»
Denique S. Augustinus, serm. 83 De Tempore: «Et ideo, inquit, observemus, fratres, vitii hujus incursum, ne forte participes operis diaboli inveniamur, et pari cum illo sententia condemnemur, sicut scriptum est, Sapient. II, 24 et 25: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum: imitantur autem eum qui sunt ex parte ejus. Quod malum laedit parum aliquid etiam eos, in quos intenditur; gravius tamen et perniciosius eos prius a quibus procedit, affligit: sicut enim aerugo ferrum, ita invidia illam ipsam animam, in qua est, interimit et consumit; et sicut aiunt viperas dilacerato et dirupto illo materno utero, in quo conceptae sunt, nasci: ita et invidiae natura illam ipsam animam, a qua concepta est, consumit, et perdit. Qualis haec animae tinea est? quae cogitationum tabes pectoris? quanta rubigo zelare in homine donum Dei, et in malo opprobrio bona aliena convertere, aliorum gloriam facere poenam suam, velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent?»
25. IMITANTUR AUTEM ILLUM QUI SUNT EX PARTE ILLIUS.
Huc accedit Cantacuzenus: «Nemo namque magis, inquit, mortis malitiam participat, quam qui se prorsus dignum reddidit, qui esset in illius partibus.» Hic auctor, uti et alii, to ex parte illius referunt ad mortem: eo enim ex Graeco referri potest; melius tamen refertur ad diabolum.
Utrumque verum, impii enim, tam sunt partis sortisque diaboli, quam mortis: in regno enim mortis rex est et principatur diabolus; hinc S. Bonaventura explicat, q. d. «Imitantur diabolum, qui sunt ex parte mortis,» id est morti destinati, puta qui sunt mortis pars et pabulum.
CAPUT TERTIUM. SYNOPSIS CAPITIS.
Justorum quas impii persequuntur, praesertim martyrum, describitur felicitas et gloria, impiorum vero infelicitas, ac nominatim in generanda prole sterilitas, vel nequitia, quod scilicet uxores habeant insensatas et adulteras, ideoque filios adulterinos et nequissimos; cum contra pii casti castas probasque habeant conjuges ac proles.
1. Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. 2. Visi sunt oculis insipientium mori: et aestimata est afflictio exitus illorum: 3. et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace. 4. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. 5. In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. 6. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. 7. Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent. 8. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. 9. Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis ejus. 10. Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. 11. Sapientiam enim, et disciplinam qui abjicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. 12. Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. 13. Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum: 14. et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. 15. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae. 16. Filii autem adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. 17. Etsi quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. 18. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. 19. Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
1. JUSTORUM ANIMAE IN MANU DEI SUNT, ET NON TANGET ILLOS TORMENTUM MORTIS.
Arabicus, anima beata. Nexus hujus capitis cum praecedenti est facilis et obvius: ibi enim descripsit acerba odia, quibus impii persequuntur justos usque ad necem et mortem etiam turpissimam; ne quis ergo impios, velut rerum dominos, felices; justos vero, utpote ab eis oppressos, infelices existimet, idcirco hic contrarium ostendit, ex eo quod justorum animae post mortem transeant ad vitam beatam, ubi degunt in domo, imo in manu Dei, cum ex adverso impiorum animae post mortem primam corporis transeant ad secundam gehennae, eamque aeternam, ubi sunt in domo, imo in manu diaboli.
Per justos hic quoslibet, sed maxime pro justitia patientes, puta martyres, intellige; unde Ecclesia haec legens in Officio Ecclesiastico applicat martyribus. Sensus ergo est, q. d. Mors, a martyribus obita pro Christo, non eos affligit, sed delectat. Non dolent in exitu, nec horrent in transitu, nec
pudefiunt in conspectu et judicio Domini, quod est mortis triplex tormentum impiorum. Ex hoc loco probat S. Epiphanius, lib. II Contra haereses, cap. xxxvi, animam hominis esse immortalem, reque ac resurrectionem corporum: anima enim in morte non interit, sed superest, vivit degitque in manu Dei, ut illam in fine mundi corpori rursus uniat, resuscitet et beet.
Rursum Theophylactus, in Matth. cap. viii: Anima, inquit, e corpore egressa, in mundo non errat, neque vagatur, uti gentiles putavere: «Justorum enim animae in manu Dei sunt;» peccatorum vero animae et ipsae hinc abducuntur in gehennam, ut anima divitis epulonis. Sumpsit hoc more suo Theophylactus ex S. Chrysostomo, hom. 29 in Matth.
IN MANU DEI SUNT.
S. Augustinus, in Psalm. cxlviii, ait plures legere, in manibus tuis, scilicet, o Deus. In manu, id est in peculiari cura, providentia, tutela, protectione, conservatione, corroboratione, directione, remuneratione, beatificatione et glorificatione Dei sunt, q. d. Deus justorum martyrumque animas in hac vita, et in ipsis tormentis protegit, conservat, corroborat, ut illa superent, fidemque Deo datam servent, ac multo magis post mortem easdem aeterna gloria donat et coronat. Hoc posterius magis huic loco est proprium et genuinum.
Moraliter portatur justus manu Dei, primo, sicut puer manu matris vel nutricis, juxta illud, Ose. xi, 3: «Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.» Secundo, sicut charta est in manu scriptoris, ut in ea scribat et pingat quidquid velit, juxta illud, Isai. xlix, 16: «Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper:» sic Christus crucifixus in manibus suis inscripsit dilectos suos, non calamis, sed clavis, non atramento, sed sanguine, ut amorem suum eximium in eos testaretur, utque eos in gratia confirmaret et solidaret, juxta illud, Joan. x, 28: «Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum: et non rapiet eas (oves meas) quisquam de manu mea.»
Unde sicut Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei Patris, Luc. xi, 20: sic consequenter Filius dicendus est manus Dei Patris, quia mediat inter Patrem et Spiritum Sanctum, sicut manus media est inter brachium et digitum. Tertio, sicut annulus est in manu regis: aeque enim pretiosa est anima justi in manu et oculis Dei: vide Jeremiam, cap. xxx, vers. 24; Ecclesiasticum, cap. xlix, vers. 16; Aggaeum, cap. ii, 24, et quae illis locis annotavi.
Unde Isaias, cap. lxii, vers. 3: «Eris, ait, corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.» Quarto, sicut aeger vel debilis est in manu confortantis, juxta illud, Ezech. iii, 14: «Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.» Quinto, sicut lilia, rosa et flores
sunt in manu odorantis: sic etiam animae sanctae fragrantem odorem exhalant in nares Dei, Deoque placent in odorem suavitatis: «Christi enim bonus odor sumus Deo,» II Corinth. ii, 15. Sexto, justorum animae in manu Dei sunt, sicut materia, vel instrumentum est in manu artificis, ut eas tunsionibus, pressuris, patientia, omnique virtute et gratia expoliat; et sicut gladius est in manu militis ad occidendum hostem; unde S. Chrysostomus, hom. in haec Sapientis verba: Justorum animae, etc., quae exstat in fine tom. I: «In tua pugna, inquit, Dominus congreditur, Dominus dimicat, Dominus praeliatur, et victoria tibi adscribitur. Certamen tuum Dei certamen est, praelium tuum Christi est praelium. Quid trepidas, quid formidas, quasi tua virtute devincas? Prohende arma, procede in bellum, fortiter dimica, ut dimicanti adsit ille qui vinci non novit.»
Et post nonnulla: «Alios enim post unum certamen ad alias victorias Dominus servat, alios consummato martyrio jam coronat, alios victores retinet in exemplum, alios jam perfectos transmittit ad coelum, alios frequenter desiderat videre certantes, alios passione jam meritos imponit regnis coelestibus triumphantes, ut imperatoris Christi ab omnibus dignatio collaudetur, qui in suis et semel et frequenter hostem devincit, et quem quomodo pugnare viderit, munerabit; tantum contra hostem excitetur animus, exeratur virtus et devotio praeparetur, ut procedens miles ad bellum, vel primo praelio coronetur, vel frequentibus trophaeis palmarum numero honoretur.»
Septimo, justorum animae sunt in manu Dei, quae scilicet eis coronas imponit, ac lucem, vitam et gloriam aspirat; unde Theodorus patriarcha Alexandriae in Concilio Nicaeno II, act. iii: «Sancti, ait, sunt promptuaria Dei, et pura Christi habitacula, Spiritusque Sancti immaculata specula; quin etiam animae eorum in manu Dei sunt, ut scriptum est Sapient. cap. III, 1: Deus enim est vita exsistens; cum ergo sancti in manu Dei sint, in vita et lumine necessarium est ut exsistant.»
Et Damascenus, lib. IV De Fide cap. xvi: «Quod justorum animae in manu Dei sint, et non tangat illos mors, dicit divina Scriptura, Sapient. iii, 1: nam mors sanctorum dormitio magis est quam mors; laboraverunt etiam in praesenti saeculo, et vivunt in aeternum. Psalm. cxv, 13: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus; at quid pretiosius, quam in manu Dei esse? vita enim est Deus et lux: qui in manu Dei sunt, in vita et luce exsistunt.»
Animae ergo justae, ait Damascenus, in manu Dei sunt, «dulci somno, mente vigilante dormientes,» sicut puer secure dormit in sinu matris, juxta illud, Isai. li, 16: «In umbra manus meae protexi te;» et Deuter. xxxiii, 3: «Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.»
Praeclare S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 3, expendens illud Thren. iv, 20: In umbra tua vivemus:
«Christus, inquit, vita est, et qui in umbra Christi vivit, in umbra vitae est. Nobis expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret; quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento? quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit?» Sancti ergo in periculis, in tormentis, in morte et martyriis non pavent, sed hilarescunt, ac velut leones impavidi dicunt cum Psalte, Psalm. xxvi, 1: «Dominus illuminatio mea, et salus mea (ex Hebraeo vertas, Dominus lux mea, puta sol meus, et Jesus meus) quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?»
ET NON TANGET ILLOS TORMENTUM MORTIS.
Pro tormentum mortis aliqui legunt malitia: neutra vox est in Graeco, qui sic habet, et non attinget eos cruciatus: sic et Syrus et Arabicus; Noster ergo voci tormentum adjecit to mortis, quia tormenta ducunt ad mortem, et martyres occidunt: alludit enim ad illam impiorum vocem, cap. ii, vers. 19: «Contumelia et tormento interrogemus eum;» hoc est, ut mox explicant, «morte turpissima condemnemus eum:» summum enim tormentum est mors ignominiosa.
Sensus est, q. d. Quia justorum animae in potenti Dei manu et tutela sunt, hinc etiamsi ab impiis affligantur et torqueantur, tamen tormenta haec vel non sentiunt, uti multi martyres non sensere suos cruciatus et dolores; vel certe ea forti excelsoque animo superant et transcendunt, ut in iis gaudeant et exsultent, nec dolores, sed favores Dei aestiment. In ipsa vero morte non sentiunt ejus agoniam et tormentum, quia jam anima eorum a corpore per desiderium, quo ad coelum Deumque anhelant, quasi est separata, ut cupiant optentque dissolvi, et esse cum Christo: multo minus tangit illos tormentum mortis secundae in gehenna. Abest ergo a justo angor moriendi, periculosus cum diabolo conflictus, aeterna damnatio, neque confunditur, cum loquitur inimicis in porta, ait S. Hieronymus, epist. 34.
Rursum, tormentum mortis est, quo impii torquent justos adiguntque ad mortem, quasi ad plenum interitum summumque malum: censent enim animam interire cum corpore, q. d. Torquebimus justos, tum tormentis vitae, tum tormento mortis, ut in morte doleant, quod vitam egerint in doloribus, poenis et poenitentiis, simulque, quod in morte omnis eorum vita, spes et voluptas finienda sit, sine ulla ulterius vitae spe vel mercede: quod sane, si verum esset, esset ingens tormentum, adeoque tormentum mortis: nam «si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus,» ait Apostolus I Corinth. xv, 19. Verum hoc tormentum non tangit justos, quia credunt certoque sperant alteram vitam et gloriam aeternam: quare potiori jure dicunt id quod Anaxarchus Nicocreonti Cyprii tyranno dixit, cum ejus jussu in pila tunderetur: «Tunde, tunde Anaxar-
chi follem, Anaxarchum (animam) enim non tundis,» uti refert Cicero, Tuscul. II. Unde explicans subdit: «Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.»
Tormentum ergo mortis quinque significat, primo, tormenta acria et mortifera, vel aequalia agoniae mortis, qualia tyranni intulere justis; sed haec eos non tetigerunt in actu perfecto, hoc est, non eos penetrarunt, non cruciarunt; sed potius hilares, fortes et gloriosos effecerunt. Sic Christus resurgens ait Magdalenae, Joan. xx, 17: «Noli me tangere,» id est noli hic desidere me tangendo: sed vade, nuntia apostolis meis me resurrexisse. Secundo, ipsam agoniam mortis, quando anima separatur a corpore: haec enim ingens est tormentum impiis, non vero justis ob spem et transitum ad meliorem vitam. Tertio, ipsam animae mortem et interitum, quam justo se inferre censent impii, sed errant. Quarto, tormentum gehennae, quae est mors secunda et aeterna. Quinto, tormentum malae conscientiae, quod dicitur mortis, quia acerrimum, et quia in morte ob instans judicium et gehennam maxime moribundum torquet et torquebit in aeternum.
Audi S. Bernardum, lib. V De Consideratione: «Hic est, ait, vermis, qui non moritur, memoria praeteritorum. Semel injectus, vel potius innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque pastus, esca utique inconsumptibili perpetuat vitam. Horreo vermem mordacem, et mortem minacem. Horreo incidere in manus mortis viventis, et vitae morientis. Haec est secunda mors, quae nunquam peroccidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus, Luc. xxiii, 30: Cadite super nos, et collibus, operite nos, quid nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere volunt? Denique: Invocabunt mortem, ait Apocal. ix, 6, et non veniet.»
Praeclare idem Bernardus, serm. 41, inter parvos: «Mors, ait, peccatorum pessima, mala in amissione mundi, quia non possunt sine dolore separari ab eo quem diligunt. Pejor in dissolutione carnis, a qua evelluntur eorum animae a spiritibus malignis. Pessima in tormentis inferni, quando corpus et anima perpetuis simul addicuntur ignibus. E contrario bonorum mors optima, quoniam quidem fit ibi quies a labore, fit jucunditas de novitate, fit securitas de aeternitate.» Idem alibi: «Est, ait, in morte malorum dolor in exitu, horror in transitu, pudor in Dei conspectu. Sed certe, inquit Holcot, ista non erunt in morte justorum, imo pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus; unde dicit quidam Sanctus: Mors nihil aliud est quam exitus animae de carcere, finis exsilii, laboris consummatio, ad portum applicatio, peregrinationis finitio, oneris gravissimi depositio, de equo furioso descensio, de domo ruinosa liberatio, omnium aegritudinum terminatio,
omnium periculorum evasio, omnium malorum consumptio, omnium vinculorum diruptio, debiti naturae solutio, reditus in patriam, ingressus in gloriam.»
abducit, non a bonis, et mors non est interitus omnia tollens atque delens, sed quaedam quasi migratio commutatioque vitae, quae in claris viris et feminis dux in coelum solet esse.» Hinc Syrus vertit, et tanquam contritus est exitus eorum a nobis; Guarinus, eorumque exitus aerumna est existimatus; Vatablus, calamitosus existimatur exitus eorum, et discessus eorum a nobis exitialis, cum illi fruantur felicitate.
2. VISI SUNT OCULIS INSIPIENTIUM MORI, ET AESTIMATA EST AFFLICTIO EXITUS ILLORUM.
Pro afflictio graece est κάκωσις, id est malitia, id est miseria, aerumna, afflictio; Syrus et Arabicus, assimata sunt illis (impiis) damna vel laesiones, q. d. Sicut miser fuit piorum ingressus in vitam, sic et miser fuit exitus: misere nati sunt, misere vixerunt, miseri mortui sunt. Tota ergo eorum vita non aliud fuit quam continua miseria, totum esse et exsistere eorum fuit miserum, ut non nisi ad miseras nati factique videantur: ita ratiocinantur insipientes, sed insipienter.
Audi S. Bernardum, serm. 2 De Petro et Paulo: «Quantos, dum paterentur apostoli, credimus affuisse, qui nequaquam pretiosis mortibus illorum inviderent; visi sunt enim oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus eorum, et sic quidem visi sunt oculis insipientium mori. Mihi autem, ait Propheta, Psalm. cxxxviii, 17, nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Fratres, amici Dei mori videntur oculis insipientium; sed in oculis sapientium judicantur potius obdormire. Denique et Lazarus dormiebat, quia amicus erat: et cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, Psalm. cxxvi, 2. Studeamus, fratres, vivere vita justorum, sed morte eorum mori multo magis desideremus.»
Pro exterminium graece est σύντριμμα, id est contritio, confractio, ducta videlicet metaphora a vasis testaceis, quae, ubi semel casu minutatim confringuntur, reparari deinde ac rursus refici nequeunt, juxta illud, Jerem. xxx, 11: «Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari.» Sic justorum obitus mundanis, qui praesentia tantum norunt, aeterna ignorant, apparet miserrima contritio, funestissimus exitus, et quasi prorsus irreparabilis interitus. Sed aberrant caeci quam longissime. «Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis,» II Corinth. v, 1; hinc in Martyrologio dies mortis sanctorum vocatur dies eorum natalis, quo scilicet mortui vitae huic, imo morti, renati sunt beatae immortalitati, atque ex hac vita, tanquam ex utero obscuro, in vivorum regionem evolant, ait Origenes, lib. III in Job.
Quin et Brachmanes apud Strabonem, lib. XV, dixerunt mortem esse nativitatem ad veram felicemque vitam. Vide quam dispar, imo contrarium sit judicium sapientium, etiam gentilium et insipientium, sive impiorum, de vita et morte: nam Plato in Gorgia citat illud Euripidis: «Quis novit utrum vivere mori sit, mori autem vivere?» et Maximus Tyrius platonicus, serm. 25, ait: «Hoc quod mortem homines vocant, idipsum est immortalitatis initium, et futurae vitae procreatio;» et Nazianzenus, orat. De Vita humana: «Haud scio, ait, an haec vita nostra mors potius dicenda sit, et mors e contra vitae nomine nuncupanda, tametsi aliter vulgo videantur.»
3. ET QUOD A NOBIS EST ITER, EXTERMINIUM: ILLI AUTEM SUNT IN PACE.
ita lege cum Romanis et Graecis; perperam ergo in nonnullis legitur, exterminii, licet eodem redeat sensus, q. d. Exitus justorum ex hac vita, quod est quasi iter, quo justi exierunt a nobis, id est a societate hominum, exterminium, scilicet aestimatum est ab impiis, puta plenus interitus et exitium, quo plane exterminarentur et exstinguerentur; cum tamen hic exitus justis sit ingressus in pacem, id est in requiem et vitam aeternam: nam, ut ait S. Augustinus, XIII De Civitate Dei, 1, tantam Deus praestitit gratiam fidei, ut mors, quam vitae constat esse contrariam, instrumentum sit, per quod transitur ad vitam.
Vide hic paradoxum: «Mors justis est principium et janua vitae;» unde pro iter graece est πορεία, id est profectio, migratio, q. d. Mors non est aliud quam profectio ad vitam beatam; hinc Themistius apud Stobaeum, serm. 120, θάνατον, id est mortem dictam censet, quod hominem e vita migrantem ἄνω θεῖν, id est sursum ad Deum, et ad divinam sedem transferat; et Cicero, Tuscul. lib. I: «A malis, inquit, mors
3. ET QUOD A NOBIS EST ITER, EXTERMINIUM: ILLI AUTEM SUNT IN PACE.
Hebraei pacis nomine omne bonum omnemque felicitatem significant; vita aeterna ergo est pax, in qua plene requiescunt justi, liberi ab omni miseria, dolore, periculo, ac pleni omni felicitate, gaudio, securitate; unde dicunt jubilantque perenniter, Psalm. iv, 9: «In pace in idipsum, dormiam et requiescam;» sic Isaias, cap. xxxii, vers. 17, beatitudinem justorum describit per pacem et commoda pacis: «Et erit, ait, opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.»
Adde, ante Christum, quando scriptus est hic liber, necdum justis patuisse aditum in coelum ad videndum Deum; sed animas eorum descendisse in limbum patrum, puta in sinum Abrahae, ibique quiete exspectasse Christum, qui coelum reseraret. Hic ergo locus quietus recte vocatur pax, tum quia justi a bello quod in hac vita gesserunt cum concupiscentia, cumque impietate et impiis, transeunt ad pacem; tum quia mors omnibus hujus vitae laboribus, miseriis, passionibus finem imponit, itaque homines constituit in quieta tranquillitate; tum quia justos deducit ad sinum Abrahae, in quo erat magna sanctorum patrum pax, laetitia et gaudium, praesertim ob spem futurae beatitudinis dandae per Christum.
Hinc nomen regni coelorum non invenitur in Veteri Testamento, ait S. Chrysostomus, homil. 4 in Marcum; sed primus illud nominavit et praedicavit S. Joannes Baptista, dicens, Matth. iii, 2: «Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum.» Aliis tamen nominibus idipsum priscis fuit agnitum: crediderunt enim et speraverunt ipsi resurrectionem mortuorum sanctam et beatam, ut patet Job xix, 25; Isai. xxvi, 19; Dan. xii, 2; II Mach. vii, 9, et alibi.
4. ET SI CORAM HOMINIBUS TORMENTA PASSI SUNT, SPES ILLORUM IMMORTALITATE PLENA EST.
Graece κολασθῶσιν, id est puniti, animadversi, castigati, malis affecti sint. Vatablus, etenim dum cruciantur in conspectu hominum, spem alunt immortalitatis plenam: loquitur de justis qui tribulationes et persecutiones patiuntur, sed maxime de martyribus: hos enim in tormentis sustentat et roborat spes gloriae, quae postea mox vertitur in rem ipsam. Tormenta ergo martyres consecrant, et in ipsa passionis probatione sanctificant, ait S. Cyprianus, De Exhort. Martyr. cap. xii; qualia passi sunt Machabaei ab Antiocho, ac Judaei sub Ptolemaeo Lagi, qui primus Alexandro Magno successit in regno Aegypti, ac vicinos Judaeos oppressit, teste Josepho, sub cujus tempora hic liber scriptus videtur. Ad illorum ergo passiones et martyria hic alludit.
4. ET SI CORAM HOMINIBUS TORMENTA PASSI SUNT, SPES ILLORUM IMMORTALITATE PLENA EST.
Primo, spes accipi potest metonymice pro re sperata, puta pro mercede et praemio, q. d. Merces justorum afflictorum et martyrum, quam in hac vita sperarunt, et jam possident in coelo, est plenitudo immortalitatis, divitiae non periturae, copia bonorum non deficientium, ait Joannes Alba, Electorum cap. cxxxiii.
Audi S. Cyprianum, De Exhort. Martyr. cap. xii: «Quae spes et merces maneat martyres, post conflictationes hujus temporis et passiones, per Salomonem Spiritus Sanctus ostendit et praedicavit, dicens, Sapient. iii, 4: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.» Hoc est quod ait Job, cap. xi, vers. 17: «Quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer;» et Apostolus, Hebr. xi, 35: «Alii distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: alii vero lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt,» etc.
Secundo, spes proprie accipi potest, q. d. Martyres et in vita et in morte, ac multo magis post mortem, parta jam victoria, sperant plenam immortalitatem: hanc enim sperabant justi illius aevi vita functi, se brevi adepturos per adventum Christi.
Hinc patet in animabus patrum in limbo, aeque ac iis quae sunt in purgatorio, manere spem, etiamsi ipsae certae sint de sua salute. Probat id Franciscus Suarez, tract. De Spe, disp. 4, sect. viii, dicto 3. Primo, quia in eis manent fides et charitas; ergo et spes, quae media est inter fidem et charitatem. Secundo, quia nondum obtinent beatitudinem; ergo eam sperant. Tertio, quia nulla est in eis causa corruptionis spei, neque sunt in tali statu, in quo spei sint incapaces. Dices: Illis non est ardua consecutio beatitudinis, nam potius judicant esse necessariam, et impossibile judicant eam amittere, neque hoc proprie timent. Respondetur non esse necessarium ad spem, ut consecutio boni sperati apprehendatur ut difficilis, id est dubia, vel quae possit impediri, sed satis est si apprehendatur ut excedens naturae perfectionem, et hoc etiam modo animabus purgatorii offertur uti ardua consecutio beatitudinis. Unde non est de ratione spei, ut possit semper habere conjunctum timorem servilem proprie dictum cum anxietate: quare si etiam in hac vita Deus revelaret alicui suam gratiam et perseverantiam in illa, nihilominus posset vere et proprie sperare, quamvis non posset illo modo timere.
Hinc sequitur in patribus Veteris Testamenti mansisse veram spem usque ad Christi adventum: patet ex ratione dicta, et quia peculiariter sperabant adventum Messiae; unde de illis dicitur vers. 4: «Spes illorum immortalitate plena est.» Et haec ita sunt certa, ut non sit dissensio ulla. Huc usque Suarez, qui et addit in animabus quoque jam in coelo beatis manere habitum spei, imo et actum secundarium, quia actu sperant resurrectionem et gloriam corporis.
Haec spes excitavit martyres, ut non tantum tormentis se offerrent, sed et ambirent, ac majora exposcerent. Audi S. Ephrem, Encomio in omnes sanctos martyres, sub initium: «Sic quippe sancti martyres toto se corde et animo tradiderunt Deo, ut deinceps et ipsam mortem, et cunctas inimicas tyrannorum insidias contemnerent, parati ad perferenda verbera, et tormentorum necessitates, diversosque totius corporis cruciatus. Terga in lororum dederunt sectiones, et in varias fibrarum atque medullarum concisiones.»
Et post nonnulla: «Quin et ossa ipsorum immaniter confringebant; atque ideo virtutem a Deo accipiebant, ut cunctas fortiter passiones sustinerent; et quasi sensus doloris expertes, sese ad quascumque insidias gerebant, ut tanquam in alienis corporibus paterentur; imo et principibus ipsis atque judicibus audacter insultabant, et ad majorem eos iram excitabant, dicentes: Si graviora habetis tormenta, admovete nobis: haec enim nullius momenti sunt. Quare etiam illi magis incensi, iraque effervescentes, velut immanissimae ferae adversus ipsos rugiebant, vocatisque lictoribus vehementius sancta fortium pugilum corpora caedenda dilacerandaque curabant. Illi vero vicissim ad praefectos ac judices: Ubi sunt, inquiebant, suppliciorum minae? nam ignis vester frigidus apparet, ac tormenta inefficacia, percussores imbecilles, et gladii vestri ligna marcida; nihil quod nostrae respondeat promptitudini atque alacritati, habetis; ad plura et majora toleranda parati consistimus.»
Vis exempla? accipe. Hac spe animatus S. Quirinus martyr, pater S. Balbinae virginis et martyris, sub Alexandro I Pontifice, ad Aurelianum Comitem intrepide dixit: «Si vis occidere, si fustibus caedere, si ignibus concremare, fac quod libet; omnes enim ad mortem pro Christo subeundam, non secus ac famelici ad panem, parati sumus.»
S. Sabina martyr Antiocho praesidi S. Seraphiam vexanti constanter exprobravit: «Canis rabide Asiatice, noli in tuam perniciem sanctam Dei virginem, et dominam tuam injuriis afficere.» S. Hesteria virgo et martyr Bergomas ad praesidem: «En, inquit, cervix mea praesto est, in hanc saevito; hanc pro Christi Domini mei fide libenti animo trado.»
S. Sylverius Pontifex et martyr sub Justiniano imperatore, relegatus in Pontiam insulam, ad Amatorem episcopum scribens: «Sustentor, inquit, pane tribulationis et aqua angustiae, nec tamen dimisi aut dimitto officium meum....»
S. Genesius ex mimo martyr sub Diocletiano, dum in equuleo suspenderetur, ungulis laceraretur, lampadibus ureretur, dicebat: «Non est Deus praeter Christum, pro quo si millies occidar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auferre non poteris.»
S. Eusebius, Pontianus, Vincentius et Peregrinus martyres Romani sub Commodo imperatore cum in equuleo torquerentur, nervis et fustibus caederentur, asserebant tortoribus: «Nolite remittere: ante enim vobis tempus, quam nobis animus pro Christo patiendi, deficiet;» cumque Vitellius praeses constantiam eorum admiratus, eos magia praeditos, in tormentis laetari diceret, Vincentius respondit: «Non
gaudemus nisi in Domino Jesu Christo.» S. Achatius centurio et martyr sub Diocletiano ad praesidem: «En corpus, ait, ad flagella paratissimum; utere illo ut libet, animi certe propositum neque tu, neque imperator, nec omnis daemonum malitia, ut impuris, id est daemonibus, sacrificem, evertere poterunt. Inter septem fratres Machabaeos, qui sub Antiocho gloriosum martyrii agonem obierunt, ordine tertius a linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit, et cum fiducia ait: E coelo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero:» eadem spe se caeteri fratres ad martyrium animarunt, II Mach. cap. vii, 11 et seq.
Denique Apostolus, Hebr. xi, 1: «Est, inquit, fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium,» ubi deinceps toto capite priscos fidei heroes profert, qui hac spe animati heroica virtutum opera ediderunt, ac se suumque nomen immortalitati consecrarunt.
5. IN PAUCIS VEXATI, IN MULTIS BENE DISPONENTUR.
Graece eleganter, ὀλίγα παιδευθέντες μεγάλα εὐεργετηθήσονται, id est in exiguis castigati, multis beneficiis vel felicitatibus afficientur, ut vertit interpres Clementis Alexandrini, lib. IV Strom. Noster videtur legisse combinavia, id est bene componentur, vel bene disponentur, quia congrua et aequa merces est, ut qui hic vexati et male habiti sunt, in coelo optime habeant, optimeque disponantur.
Syrus, exiguum probavit eos, et multum haereditabunt; Arabicus, et quia probati sunt paucis conversationibus, benefaciet illis beneficiis multis; Vatablus, leviter vexati ampla beneficia consequentur; Pagninus et Arias, in multis bono afficientur; alii, modice disciplinati, sive, parum disciplina subeuntes, magnis beneficiis cumulabuntur. Disciplinam intellige morum castigationem, quam irrogat Deus, vel superior, vel etiam hostis. Cantacuzenus, non sunt, inquit, tormenta proprie, sed castigatio; nec ea gravis, sed levis; in paucis vexati, non quidem respectu saevitiae tortorum, sed spei et praemii eorum qui torquebantur; Jansenius, correcti ut filii vel discipuli a parente vel magistro.
Proprie ex Graeco vertas, eruditi et edocti; nam effectus tribulationis justorum est eorum institutio, juxta illam exhortationem Pauli ad Hebraeos, Hebr. xii, 5, ex Proverb. iii, 11, et Job xvii, 4: «Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris, dum ab eo argueris.» Hinc II Mach. vii, 32, ait martyr: «Nos enim pro peccatis nostris haec patimur: et si nobis, propter increpationem et correptionem, Dominus Deus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis;» et vers. 36: «Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento aeternae vitae effecti sunt;» et vers. 38: «In me vero et fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum juste superducta est.»
Haec S. Hieronymus, epist. 4 ad Marcellam, exhortans
eam ad laborum et tribulationum tolerantiam: «Dominus, inquit, te in laboribus hominum posuit, et salutifero paternae pietatis verbere visitavit, ut in paucis vexatam in multis bene disponeret.»
Loquitur Sapiens proprie de martyribus; consequenter tamen de quibuslibet justis, qui gravia tolerant et superant per patientiam, fortitudinem, continentiam aliamve virtutem: quaelibet enim virtus suum habet agonem suumque martyrium; unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20 in laudem S. Basilii: «Citra sanguinem, ait, martyr, et citra plagas victricem coronam assecutus.»
S. Hieronymus in Epitaphio Paulae ad Eustochium: «Mater tua, ait, longo martyrio coronata est: non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae quoque mentis servitus immaculata, quotidianum martyrium est.» S. Gregorius in fine hom. 3 in Evangel.: «Quamvis occasio persecutionis desit, inquit, habet tamen et pax martyrium suum: quia, etsi carnis collum ferro non subdimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus.»
S. Bernardus, serm. 30 in Canticum: «Genus martyrii est spiritu facta carnis mortificare; illo nimirum, quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius.» Idem, serm. 1 in festo omnium Sanctorum: «Quid sibi vult, quod eadem promissio facta est pauperibus et martyribus, nisi quia vere martyrii genus paupertas voluntaria est?» etc. Idem in Sententiis: «Martyrium sine sanguine triplex est: parcitas in ubertate, quam habuit David et Job; largitas in paupertate, quam exercuit Tobias et vidua; castitas in juventute, qua usus est Joseph in Aegypto.»
S. Hieronymus, epist. ad Demetriadem: «Habet et pudicitia servata martyrium suum.» S. Ambrosius, lib. I De Virginibus, de Beata Agnete: «Habetis in una hostia duplex martyrium, pudoris et religionis.» B. Petrus Damianus, De S. Alexio: «Novum martyrii genus novum praebet in admiratione spectaculum: martyribus enim carcer erat poena, catena pressura; isti vero propria domus auratis decorata tricliniis, erat materia tentationis: illos torquebat manus armata carnificum; istum gravius puniebat conspecta quotidie pietas genitorum,» etc.
Idem in fine serm. De S. Apollinari: «Vis aperte dicere qualiter in pace S. Ecclesiae valeas martyrium invenire? etc. ascende tribunal mentis, et temetipsum pertrahe ad judicium quaestionis. Cogitatio accuset, animus judicet, poenitens conscientia velut carnifex feriat, lacrymarum velut vulnus erumpat: sic per martyrii similitudinem ad veram pervenies martyrum dignitatem.»
S. Laurentius Justinianus, serm. De S. Martino: «Sanctorum, inquit, collega exstitit et martyrum consors, cujus animam etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit, etc. Magnum est hoc martyrii genus, ultro se pro Christi honore dare periculis;» et post pauca: «Toties martyrii promeruit palmam, quoties se inimici fidei disputando opposuit;» deinde: «Erat plane et hoc singulare martyrium, ut cum infirmantibus pariter infirmaretur, etc. Audi sine ferro martyrem, ex sola charitate morientem: Quotidie morior (inquit Paulus I Corinth. xv, 31) propter gloriam vestram;» ad extremum: «Merito sancto huic martyrii non est deneganda corona, qui Ecclesiarum curam gerens ac proximorum salutem zelans, nec mori timuit nec vivere recusavit.»
Illustre martyrii exemplum dedit Martinianus cum sociis martyribus, qui ob heroica fidei et apostolatus opera, a Geiserico rege ariano dire excruciati, fortes spe coronae in tormentis perstitere. Audi Victorem Uticensem, lib. I Persec. Wandal.: «Jubet (Geisericus) famulos Dei ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum pariter interire, ut ducta atque reducta dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur; ita deligans, ut exitum suum invicem perviderent. Qui cum e vicino currentibus Mauris sese mutuo conspicerent, vale sibi in angusto fugae unusquisque ita dicebant: Frater, ora pro me. Implevit Deus desiderium nostrum, taliter pervenitur ad regnum coelorum. Itaque orando atque psallendo, gaudentibus angelis, pias animas emisere, ubi usque in hodiernum diem non desinit ingentia mirabilia Jesus Christus Dominus noster operari.»
QUONIAM DEUS TENTAVIT EOS, ET INVENIT ILLOS DIGNOS SE.
Deus non tentat, id est non sollicitat aliquem ad peccatum: hoc enim diaboli est opus: «Deus enim intentator malorum est,» ait S. Jacobus, Epist. I, 13; dicitur tamen tentare, id est probare et explorare hominum fidem et virtutem, cum eis paupertatem, morbum, infamiam, persecutionem, mortem, martyrium immittit, aut immitti permittit: etsi enim ipse praesciat eorum fidem et virtutem, tamen vult ut ipsi eam exerceant, aliisque testatam faciant, uti ostendi Jacob. I, 13.
Ita S. Gregorius, XXIII Moral. cap. xviii: «Ecce, inquit, inter adversa validius fidei robur emicuit: ecce concisa est integritas carnium, sed patefacta sunt ossa virtutum; hinc de eis per Sapientiam dicitur, cap. iii, vers. 5: Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tentati sunt quippe adversitate plagarum, sed digni inventi sunt nudatione ossium: nam quaedam eorum illa tentatio est, quae ex flagellis adhibetur, illic aperte declaratur, dum sequitur ibid. vers. 6: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos.»
Accipe hujus rei elegantia symbola. Anthracites lapis ignitus et carbo, si jaciatur in ignem, velut inter mortuos exstinguitur; at contra aquis perfusus exardescit, inquit S. Isidorus, lib. XVI Orig. cap. xiii. Gagates lapis accenditur aqua, oleo restinguitur, ait Plinius, lib. XXXVI, cap.
xix: ita justi oleo voluptatis peruncti torpescunt, et aqua tribulationis aspersi, in virtute exardescunt, Deoque fiunt gratiores et digniores. Dionysius lapis fuscus est, rubentibus notis sparsus: idem si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat, et quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit, ait Solinus in Polyhist. Sic prorsus virtus inter adversa exerit vires suas, nam ut vulgato fertur proverbio, navitata solent esse pavitata, juxta illud Ovidii, Trist. lib. IV, eleg. iii: Materialmque tuis tristem virtutibus imple; Ardua per praeceps gloria vadit iter. Hectora quis nosset, felix si Troja fuisset? Publica virtutis per mala facta via est. Ita noster Causinus, lib. XI Parab. Hist. cap. xxxii et seq.
Fill up the sad material with your virtues;
Glory goes its way by a steep and precipitous path.
Who would have known Hector, had Troy been fortunate?
The public road of virtue is made through evils.
XI Parab. Hist. cap. xxxii et seq.
ET INVENIT EOS DIGNOS SE.
Sua gratia, amicitia, haereditate, regno et gloria coelesti; hinc patet justos non tantum ex congruo, sed et condigno mereri gloriam coelestem: licet enim opera in se nude spectata, v. g. dare eleemosynam pauperi, non mereantur tantam gloriam, juxta illud, Rom. viii, 18: «Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam;» tamen quatenus illa manant a gratia Dei, homineque Deo grato, eatenus condigna sunt tantae gloriae: gratia enim commensuratur gloriae, ejusque est quasi semen et inchoatio.
Assignat hic finem, ob quem Deus tribulationes et martyria justis immittit, aut permittit, ut scilicet eos probet, exerceat, dignosque suo regno efficiat. Audi Luciferum Calaritanum, tract. Moriendum esse pro filio Dei: «Tormentis namque martyres confortari, inquit, et ipsa probationis passione coronari, aperiunt ita S. Scriptura, Psalm. cxv, 15: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; in paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se,» Sapient. III, 5.
Audi et Eusebium Emissenum, hom. De sanctis Martyribus Epiphodio et Alexandro, ubi pathetice sic martyres loquentes et exhortantes inducit: «Num nobis ad cor nostrum clamat cognati viva vox sanguinis? Discite, inquit, ex nobis fidem quaerendo acquirere, vivendo excolere, moriendo servare; discite plus peccatum timere, quam gladium; discite propter vitam magis justitiam amare, quam vitam, fidemque et timorem Dei. Quem nos in media belli tribulatione servavimus, observate, ne vos in pace vel pacis securitate perdatis. Cavete ne anchoram spei ac religionis, quam nos custodivimus in fluctu, vos amittatis in portu. Cavete ne vitam bonam, si quando afflictionibus subditam videritis, miseram judicetis. Cavete ne in arena mundi, in qua ad subeundos agones missi sumus, aliquam felicitatem exspectandam putetis. Beatitudo hic pati potest, non potest acquiri. Non hic quaeras quod hic nec Christus invenit. Si mundus pacem haberet, gloriam martyres non haberent; si examinatio non praecederet, tribulationis periret occasio.»
Audi et S. Paulinum, epistol. 4, ubi citans illud Cant. iii, 11: Caput ejus aurum optimum: «Hoc aurum, ait, forma sanctorum est, qui in capite corporis ut lumina micant, et sunt aurum ignitum Deo: quia videlicet eos per examina passionum in hujus mundi fornace conflatos invenit (ut scriptum est) dignos se, et in his sacram imaginis suae percussit monetam, imprimens cordibus et linguis eorum veritatis suae verbum, eosdemque ipsos statuens nummularios, ut secundum suam formam probabiles Domino cuderent nummos, et abolita de nobis figura Caesaris, Matth. xxii, vivum regis aeterni numisma signarent, et spiritu redemptionis inscripti, cervice jam jugo libera, et salutis titulo praemunita fronte caneremus, Psalm. iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Summa itaque ope enitamur, ita nos comparare, ut divini capitis (quod nobis per gratiam Dei Christus est) crines et aurum esse mereamur.»
6. TANQUAM AURUM IN FORNACE PROBAVIT ILLOS.
q. d. Sicut aurum in fornace expurgatur a scoria, et fulgidius resplendet, sic Deus justos per tribulationes et martyria, a fece vitiorum venialium purgat, ac patientia et virtute fortiores clarioresque efficit; unde Hugo Victorinus, tract. De filia Jephte: «Hunc imitata, ait, multa martyrum millia usque ad mortem pro veritate certarunt, et ab inimicis saevientibus immolata sunt; de quibus dicit Scriptura, Sapient. iii, 6: Tanquam aurum in fornace probavit eos.»
Primus hac gnome usus est S. Job, cap. xxiii, vers. 10, dicens: «Ipse (Deus) scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit;» deinde David, Psalm. lxv, 10: «Probasti, inquit, nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum, etc. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium;» tertio, Salomon, Proverb. xvii, 3: «Sicut igne, inquit, probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus;» quarto, Isaias, cap. xlviii, vers. 10: «Ecce, inquit, excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis;» quinto, Daniel, cap. xi, vers. 33: «Et de eruditis ruent (in persecutione Antiochi et Antichristi) ut conflentur, et eligantur, et dealbentur;» sexto, Zacharias, cap. xiii, vers. 9: «Ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum;» septimo, Malachias, cap. iii, vers. 2, de Christo ait: «Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum;» unde fiet id quod sequitur: «Et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia,» utpote jam plene purificati et justificati; octavo, Ecclesiasticus, cap. ii, vers. 5: «Quoniam, inquit, in igne probatur aurum et argentum: homines vero receptibiles (Deo accepti) in camino humiliationis.»
En tibi tot prophetarum testimonia, quibus hanc gnomen Deus omni aevo per oracula, aeque ac exempla confirmavit. Aeterna est lex a Deo sancita, ut justi omnes tribulatione, velut igne probentur, purgentur, perficiantur; nemo ab ea excipitur, uti multis ostendit Judith, cap. viii, vers. 21, et Mathathias I Machab. ii, 52. Noli ergo et tu excipi, ne pariter excidas a justitia. Praeclare Tertullianus in Scorpiaco, cap. vii: «Audi enim, inquit, et alibi dicentem Deum, Proverb. xvii, 3: Uram illos sicut uritur argentum, et probabo illos sicut probatur aurum, utique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria;»
et S. Augustinus, in Psalm. lxi: Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea: quoniam ab ipso patientia mea: «Venit, inquit, tribulatio mea, venit et patientia mea, et purgatio mea. Numquid lucet aurum in fornace artificis? in monili lucebit, in ornamento lucebit; patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem; fornax ista, ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex, in fornace ardet palea, et purgatur aurum; illa in cineres vertitur, a sordibus istud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum justi, ignis tribulatio, aurifex Deus. Quod vult ergo aurifex, facio; ibi me ponit artifex, tolero; jubeor ergo tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me; illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? quia Deo subjecta erit anima mea: quoniam ab ipso patientia mea.»
Tribulatio ergo est fornax, quae probat homines; fortes enim et sancti in ea constantes egrediuntur splendentes ut aurum; pusillanimes vero remanent ut scoria. Memorabile est quod scribit Victor Uticensis, lib. I Persec. Wandal., Geisericum arianum regem, cum insignem fidei heroem, nomine Masculan, damnasset ad mortem, secreto jussisse ut, si in mortis articulo fidem negaret, occideretur; si in fide persisteret, liber dimitteretur: «Nam si gladio, inquit, peremertis, Romani martyrem praedicabunt;»
audi Victorem: «Qui (Masculan) cum fortis atque invictus maneret, jubet eum subire sententiam capitalem; ita tamen callidus occulte praecipiens ut, si in illa hora vibrantis gladii pertimesceret ictum, magis eum occideret, ne martyrem gloriosum fecisset; si autem fortem in confessione conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille, ut columna immobilis Christo solidante fortis effectus, revertitur gloriosus. Et si martyrem invidus hostis noluit facere, confessorem tamen nostrum non potuit violare.» Quam insipiens et infelix fuisset Masculan, si in morte a fide defecisset! perdidisset enim corpus et animam, et a morte praesenti transiisset ad aeternam; nunc autem in fide constans, utrumque ad utramque vitam conservavit, et gloriam aeternam in coelo et in terra peperit.
Subjicit Victor probationem Saturi, procuratoris domus Hunerici regis, qui cum et a regiis ministris et ab uxore acerrime tentaretur ad negandam fidem, intrepide respondit: «Tanquam una ex insipientibus mulieribus loqueris; formidarem, mulier, si sola esset hujus vitae amara dulcedo; artificio, conjux, diaboli ministraris. Si diligeres maritum, nunquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam, mei Domini ego securus de promissis verba tenebo, Luc. xiv, 26: Si quis non dimiserit uxorem, filios, agros, aut domum, meus non poterit esse discipulus. Quid ultra? discedente muliere cum filiis refutata, confortatur Saturus ad coronam, discutitur, exspoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur. Interdicitur ei prodeundi accessus, totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre non potuerunt.»
Idem, lib. III, narrat Hunericum dolose hoc juramentum catholicis obtulisse: Jurate, inquit, vos desiderare ut filius meus Hildericus mihi in regno succedat, et vos Ecclesiis vestris restituam. Sapientiores dolum suspicati, jurare noluerunt, dicentes in Evangelio prohibitum sibi esse juramentum, Matth. v, 34: simpliciores juraverunt. Tum rex his dixit: Ite in exsilium, quia contra evangelium jurastis. Similiter non jurantibus ait: Quia regnum filii mei non optatis, idcirco jurare noluistis; quam ob causam jubeo vos in Corsicam relegari; anguinum ergo et vulpinum fuit hoc ejus juramenti postulatum; atque utrinque cornutum, ut certo omnes orthodoxos configeret et perderet.
Mystice, per aurum gloriam divinitatis et felicitatis accipit Philo Carpathius in Canticum, tom. I Biblioth. SS. Patrum, pag. 664: «Tanquam aurum in fornace probavit eos, etc. Comparantur auro, inquit, propter fidei probationem, et aerumnarum tentationumque firmissimum argumentum: in his enim et singulis electorum animabus resplendet aurum, dum eis divinitatis suae potentiae contemplationem ostendit, ex qua, dum pulchritudo coelestium gaudiorum paululum monstratur, quasi reclinatorium aureum sit electis, in quo se vel in hac mortali luce contemplando refocillent, ac requiescant.»
ET QUASI HOLOCAUSTI HOSTIAM ACCEPIT ILLOS.
Graece, quasi holocaustum hostiae. S. Cyprianus, De Exhort. martyr. cap. xii, et Lucifer Calaritanus, Apol. pro S. Athanasio, legunt, quasi holocaustam hostiam; Vatablus, ut solidum sacrificium excepit; Anastasius Nicenus, Quaest. IX in S. Script., legit, et tanquam oblationem sacrificii. Omnes justi patientes adversa ex amore Dei sunt ejus holocausta, sed praesertim martyres, qui totos se in holocaustum Deo offerunt.
Triplex erat Judaeorum hostia, sive victima, uti dixit Levit. I, 2 et 3, scilicet hostia pro peccato, hostia pacifica, quae scilicet offerebatur pro pace et salute cujuspiam, et holocaustum, quod totum cremabatur Deo: hoc enim significat graece ὁλοκάρπωμα, cum ex caeteris hostiis solus fere adeps et sanguis cederet Deo, reliqua vero cederent sacerdoti et laicis hostiam offerentibus. Igitur poenitentes sunt quasi hostia pro peccato, quia pro eo carnis macerationem Deo offerunt; innocentes sunt quasi hostia pacifica, quia mentis puritatem Deo consecrant; martyres vero sunt quasi holocaustum, quia et carnis macerationem, et mentis puritatem, et vitam, et omnia quae habent, Deo per martyrium dedicant.
Unde Themistius, apud Stobaeum, serm. 120, ait vicina et cognata esse haec tria, scilicet τελευτᾶν, id est mori, et τελεταί, id est victimae, et τελεῖσθαι, id est initiari sacris. Hoc holocaustum martyrii sibi ambiebat S. Ignatius; unde, epistola ad Tarsenses, palam ardenti voce protestatur: «Paratus sum ad ignem, ad bestias, ad gladios, ad crucem, tantum ut Christum videam Salvatorem meum et Deum, qui pro me mortuus est;» et in epist. ad Romanos: «Si bestiae noluerint me vorare, ego ipsis vim ingeram, ego urgebo. Ignoscite mihi, ego scio quid mihi expediat.»
Pluribus ibidem eumdem testatur ardorem S. Ambrosius, in Exhortat. ad Virgines: «Quam bonus, ait, est Dominus, pro quo dulces et injuriae sunt, et grata mors! Et bene grata, quae acquirit immortalitatem.» B. Petrus Damianus, serm. De S. Petro Apostolo: «Fortiter diligit, qui cum necesse fuerit, pro Salvatoris fide corpus et animam tormentis exponit. Hic est fructus operis, laboris consummatio, probatio dilectionis,» etc.
Simili modo mystici martyres, aeque ac holocausta sunt religiosi, qui totos se Deo devovent, scilicet bona externa per votum paupertatis, corpus per votum castitatis, animam et mortem per votum obedientiae, uti pulchre ostendit S. Thomas, II II, Quaest. clxxxviii, art. 7, ac noster Hieronymus Platus, lib. II De Bono status Religiosorum, cap. xiii et xv.
Porro fideles omnes sunt sacrificia et holocausta Dei, si omnia ad ejus legem et honorem referant: nam, ut ait S. Augustinus, lib. X De Civitate Dei, cap. vi: «Corpus nostrum cum per temperantiam castigamus, si hoc quemadmodum debemus propter Deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiae Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans Apostolus ait, Rom. xii, 1: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Si ergo corpus, quo inferiore, tanquam famulo, vel tanquam instrumento utitur anima, cum ejus bonus et rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad Deum, ut igne amoris ejus accensa, formam concupiscentiae saecularis amittat, eique tanquam incommutabili formae subdita reformetur; hinc ei placens, quod ex ejus pulchritudine acceperit, fit sacrificium.
Quid enim Apostolus consequenter adjungens, vers. 2: Et nolite conformari, inquit, huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae, ad probandum quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum.» Vide S. Gregorium, homil. 22 in Ezechielem, ubi docet fidelem esse templum Dei, mentem et cor esse altare, hostiam vero esse corpus: fidelis enim per tria bonorum operum genera omnia sua dicat Deo, scilicet per eleemosynam offert bona externa, per jejunium offert corpus, per orationem et devotionem offert animam, et voluntatem: ita S. Thomas, II II, Quaest. lxxxv, art. 3 ad 7; quare, qui sic operantur, quae sunt Dei, ut tamen et quaedam saeculi non relinquant, hi sacrificium quidem, sed non holocaustum Deo offerunt, ait S. Gregorius, hom. 12 in Ezech.
Nota, pro holocausti graece est ὁλοκαρπώμα, quod noster a Castro censet significare oblationem frugum, ut dum manipulus spicarum adolebatur Deo die secunda Paschatis, cum holocaustum sit animalium, puta boum, ovium, columbarum, quae totae comburebantur Deo. Verum horum quoque animalium sacrificium, sive holocaustum, a Septuaginta vocatur ὁλοκάρπωμα, ut patet Levit. I et seq. Quare ὁλοκάρπωμα idem est quod holocaustum, ita dictum, quod totum per ignem et fumum cederet in καρπόν, id est fructum, usum, cultumque Dei, sicut dixi Levit. I.
ET IN TEMPORE ERIT RESPECTUS ILLORUM.
Et, id est idcirco, q. d. Quia justi, praesertim martyres, suam constantiam in tormentis, velut aurum in fornace Deo probavere, seque in holocaustum Deo obtulere, idcirco erit eorum respectus, graece ἐπισκοπή, id est visitatio, inspectio, speculatio, respectus, hoc est, Deus visitabit eos sua beneficentia, praemiando eos corona gloriae martyrio debita, ac praesertim corpora eorum, quae tam atrocia tormenta sustinuerunt, exornando dotibus immortalitatis, quas mox subdit; unde Graeca hanc gnomen cum sequenti nectunt, sicque legunt, in tempore visitationis suae fulgebunt, q. d. In die judicii, cum Deus visitabit et examinabit singulorum facta, tunc patientes et martyres mira gloria donabit, ut fulgeant velut stellae in coelo; tunc ergo respiciet Deus illos, quos nunc despicit mundus.
Simili phrasi, vers. 13, dicitur de virgine vel coelibe: «Habebit fructum in respectione animarum sanctarum;» et cap. iv, vers. 15: «Et respectus in electos illius.» Respectus ergo hic est retributio, merces, praemium, quod intuitu et respectu bonorum operum, praesertim patientiae, datur justis et martyribus; unde nonnulli vertunt, in tempore praefecturae ipsorum refulgebunt. Hinc et explicans subdit: «Judicabunt nationes, et dominabuntur populis.»
Rursum, visitatio haec et respectus ad praesentem vitam referri potest; q. d. Ad horam latent et deprimuntur justi; sed ἐν καιρῷ, id est cum tempus opportunum fuerit, Deus faciet ut palam inspiciantur et celebrentur: ita fecit, ut martyrum fortitudo et sanctitas in tormentis elucens toto orbe, quin et ab ipsis gentilibus et tortoribus celebraretur.
Unde iterum aliqui sic exponunt, in tempore visitationis, id est examinationis, tentationis, patientiae et martyrii sui, Deus faciet ut patientes et constantes magna virtute, laude et gloria fortitudinis fulgeant.
7. FULGEBUNT JUSTI, ET TANQUAM SCINTILLAE IN ARUNDINETO DISCURRENT.
«Fulgebunt» sicut stellae, imo «sicut sol in regno patris eorum,» uti huc alludens explicat et testatur Christus, Matth. xiii, 43: stellae enim in coelo sunt quasi scintillae in arundineto, quoad similem tum splendorem, tum colorem, tum multitudinem, tum pulchritudinem, tum efficaciam, tum gloriam, tum varietatem, tum celeritatem; unde illud Poetae, II Aeneid. vers. 144: «Vos aeterni ignes,» id est vos aeternae stellae; vide dicta, Daniel xii, 3, et I Corinth. xv, 41. In Graeco to fulgebunt nectitur praecedenti sententiae, hoc modo: In tempore visitationis, vel respectus, eorum fulgebunt.
Inde S. Athanasius, Apol. pro fuga, haec explicat de praesenti vita, non futura, refertque ad justos persecutionem fugientes, qui hac fuga magis, velut scintillae resplenduerunt, ac populos docuerunt, et insigne fortitudinis decus gloriamque obtinuerunt, uti obtinuit ipse, velut eorum primipilus, per continuam 46 annorum fugam.
Quem secutus noster a Castro, haec et sequentia sic explicat, q. d. In tempore, quo erit respectus, seu visitatio eorum, hoc est cum tribulatione probabuntur, ut aurum in igne, fulgebunt clariores evadentes, ut aurum ex igne erutum refulget: nam virtus eorum summaque constantia elucescit, et celebris et admirabilis omnibus fit; et sicut scintillae prehendunt paleas, atque facile discurrunt inter arundines, ita illi inter improbos, leves et inconstantes attollunt caput, et tangunt invidia sui excellentiam eorum, et silentium injiciunt illis: sic condemnabunt sua virtute infirmitatem nationum, et sua constantia levitatem cruciantium eos, et efferent caput super omnes populos, quantum effert civitas supra montem posita et lucerna super candelabrum collocata. Erunt igitur reges populorum, et Dominus rex illorum erit. Hunc sensum verum esse experimento comprobat subjectis illis verbis: «Nam qui fiduciam habent in illum, intelligent,» experienturque hanc veritatem. Haec ipse.
Verum alii magis apposite et genuine haec et sequentia referunt ad futuram vitam et gloriam coelestem, non ad praesentem: id enim verba plane significant, id etiam omnino exigit quod ait vers. 2: «Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est iter, exterminium; illi autem
sunt in pace;» haec enim verba non possunt accipi, nisi de mortuis et beatis; ita censent Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom. cap. vi, S. Cyprianus, Exhort. ad Martyr. cap. xii, S. Bonaventura, Lyranus, Dionysius, Franciscus Suarez, III part. tom. II, disp. 48, sect. i et sequent., et alii passim, qui voce fulgebunt censent notari dotem claritatis; voce discurrent dotem agilitatis; quae erit in corporibus beatorum, praesertim martyrum, qui obscuritate carcerum claritatem hanc, et suis vinculis agilitatem hanc meruerunt.
Porro S. Bonaventura, in IV, dist. 49, part. II, art. 2, Quaest. i, censet quatuor dotes corporis gloriosi significari hisce verbis, cum dicitur: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent: «Nam in fulgore, inquit, significatur claritas; in justitia impassibilitas, quia justitia est perpetua et immortalis; in scintilla subtilitas, in discursu agilitas.» Addit deinde subtiliter quod numerus harum quatuor dotum deduci possit ex duplici causa, scilicet formali et materiali: primo, ex formali, quia cum in corpore nostro, inquit, sit natura et forma duplex, scilicet elementaris, quae modo dominatur, et coelestis, quae est natura lucis, quae erit sicut formalis et completiva corporis gloriosi, haec dominabitur in resurrectione. Igitur quia lux habet istas quatuor proprietates, sicut patet in radio, scilicet claritatem, quia illuminat; impassibilitatem, quia nihil ipsum corrumpit; agilitatem, quia subito vadit; penetrabilitatem, quia corpora diaphana sine eorum corruptione pertransit: sic etiam corpus gloriosum, in quo dominatur natura lucis, quatuor habet dotes.
Secundo modo accipitur secundum causam materialem sic: Corpus nostrum est compositum ex quatuor elementis, et quia elementa sunt imperfecta, quadruplicem habet ab eis defectibilitatem: ab aqua, quae est elementum humidum et passibile, habet passibilitatem et corruptionem, unde humidum aqueum corpus corrumpit; a terra vero habet obscuritatem, quia est elementum opacum; ab igne animalitatem, quia calor consumit continue, ideo continua indiget alimonia ciborum; ab aere vero habet infirmitatem, aer enim facillime immutatur et cedit cuilibet impellenti. Quoniam igitur quatuor isti defectus debent per bona opposita removeri ad hoc, quod corpus sit perfectum perfectione completa, ideo quatuor sunt dotes: contra corruptionem impassibilitas, contra obscuritatem claritas, contra animalitatem spiritualitas, id est agilitas, contra infirmitatem virtus sive penetrabilitas, id est subtilitas. Et haec ultima sumptio convenientior est inter omnes, quoniam correspondet auctoritati et rationi: auctoritati Apostoli, ita enim sumit Apostolus, I Corinth. xv, 42: «Seminatur in corruptione, surget in incorruptione,» ecce impassibilitas: «seminatur in ignobilitate, surget in gloria,» ecce claritas: «seminatur in infirmitate, surget in virtute,» ecce penetrabilitas, id est subtilitas: «seminatur animale, surget spiritale,» ecce agilitas; unde Apostolus sumit dotes per comparationem ad illos quatuor defectus, quos removent. Similiter S. Augustinus, De Civitate Dei, lib. XXII, cap. xix: «Aberit a corporibus nostris, ait, omnis deformitas, omnis tarditas, omnis infirmitas, omnis corruptio: omnis deformitas per claritatem, omnis tarditas per agilitatem, omnis infirmitas per subtilitatem sive penetrabilitatem, omnis corruptio per impassibilitatem.» Hucusque S. Bonaventura.
Potest quoque to fulgebunt referri ad famam posthumam martyrum, qua gloria, miraculis, festis, templis, imaginibus, cultu, invocatione refulgent in terra, aeque ac in coelo: «magna enim, ait S. Cyprianus, De Laude martyrii, est claritas, vitam salutis aeternae honestate passionis ornare; magna sublimitas, ante ora Domini aspectumque Christi potestatis humanae tormenta non horrere, sed contemnere. Sic Daniel minas regis, leonum frementium rabiem per constantiam fidei suae vicit.»
Denique pro fulgebunt, graece est ἀναλάμψουσι, id est desuper resplendebunt, de supernis miro fulgore illustrabuntur, e coelo recepto splendore inflammabuntur, atque instar fulgentissimarum lampadum irradiabunt: quia scilicet a Christo Christique gloria velut sole desuper illuminante, martyres suae claritatis radios et fulgores haurient et rapient; ἀνά enim in compositione significat re, vel sursum.
TANQUAM SCINTILLAE IN ARUNDINETO DISCURRENT.
Arabicus, fulgebunt justi tanquam cursus scintillarum in arundineto; graece ἐν καλάμῃ, id est in stipula, haec enim crebriores jacit scintillas, quam arundo; unde illud Ovidii, IV Fastor.: Moxque per ardentes stipulae regnantis acervos, Trajicias celeri strenua membra pede. Sensus est, q. d. Sicut stipulae, vel arundines siccae ab igne correptae, illico in scintillas abeuntes celerrime evolant, et emicant quaquaversum; sic pariter corpora justorum et martyrum fulgida, velut quaedam fulgetra huc illuc ad libitum agilime discurrent, ac velut scintillae emicabunt atque volabunt.
And soon through the blazing heaps of ruling stubble,
You shall leap your nimble limbs with swift foot.
d. Sicut stipulae, vel arundines siccae ab igne correptae, illico in scintillas abeuntes celerrime evolant, et emicant quaquaversum; sic pariter corpora justorum et martyrum fulgida, velut quaedam fulgetra huc illuc ad libitum agilime discurrent, ac velut scintillae emicabunt atque volabunt.
Tropologice S. Hieronymus (vel quisquis est auctor: stylus enim dissidet a stylo S. Hieronymi), epist. 7 De Viro perfecto, tom. IX: «Arundinetum, ait, sunt infideles, inter quos justi in hoc mundo non sistunt, nec pedem mentemque figunt, sed quasi peregrini anhelantes ad coelum discurrent. Quid est, ait, quod astris per arundineta comparati volutabunt, et in siderei forma fulgoris stirpes terrarum miserrimas permeabunt, cum longe incongrue misceantur, vel fulgores arundinetis, vel arundineta fulgoribus?» ac respondet: «Intellige per arundineti imagines infideles homines et incredulos demonstrari, eorumque corpora superficie grata, et interius cassa virtutibus, quae ubi primum spiritus vani-
tatis inflaverit, sibila serpentis audierint, et sanos partus, viperarum progenies obsequantur. Scintillae, ait, in arundineto; sancti ergo inter penetratores, quoniam non omnis caro eadem caro. In arundineto, ait, id est vacua luce corpora, et alienis arsura fulgoribus, quibus sanctorum claritas futura pro poena est: quoniam Deus ignis consumens est, et justi in imaginem Deitatis advenient.»
Et S. Gregorius, XXXIII Moral. cap. iii: «Arundinetum, ait, vitam saecularium appellat, qui more arundinum per temporalem gloriam foris quasi ad alta proficiunt, sed intus a soliditate veritatis inanescunt.» Rursum S. Bonaventura, Hugo et Isidorus Pelusianus, lib. I, epist. 5: Impius, inquiunt, est arundo, quia crescit arundo in luto, cedit vento, inanis est, instabilis, sonora, levis, vilis, infirma et igni apta; talis prorsus est impius: inter impios ergo discurrunt justi similes scintillis ob subtilitatem, parvitatem, agilitatem, processionem de igne magno, et magnam aliarum rerum (puta proximorum) inflammationem, sive per charitatem eos convertendo, sive per zelum justitiae eos pudore confusionis (et dolore gehennae) succendendo, fulminata una cum Christo sententia damnationis, quae eos velut paleas et arundines instar jacti fulminis afflabit et siderabit. Sic apostoli quasi scintillae discurrentes in arundinetis, imo spinetis cunctarum gentium, omnes igne amoris divini inflammarunt.
8. JUDICABUNT NATIONES, ET DOMINABUNTUR POPULIS.
Justi omnes in judicio universali judicabunt gentes infideles, et populos impios judicio, non proprie dicto, sed metaphorico et comparativo: quia scilicet suae vitae et virtutum exemplo tacite condemnabunt sceleratam vitam impiorum, quam proinde etiam viva voce redarguent, et dignam gehenna asserent. Sic Christus ait, Luc. xi, 31: «Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam, quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae: et ecce plus quam Jonas hic.»
Hac ratione multi ex Patribus acceperunt judicium sanctorum, ut S. Hieronymus in Isai. cap. l: «Judicat, ait, quis cum Domino non auctoritate regnantis, sed comparatione virtutum, quomodo et apostoli judicant duodecim tribus Israel, et Ninivitae et regina Saba populum Judaeorum.» Unde pie et pathetice S. Augustinus, in Medit. cap. iv: «Tot, inquit, judicibus inops astabo, quot me praecesserunt in opere bono; tot arguentibus confundar, quot mihi praebuerunt bene vivendi exempla; tot convincar testibus, quot me monuerunt proficuis sermonibus, seque imitandos justis dederunt actionibus.»
Apostoli vero ac viri apostolici et religiosi, praesertim martyres, qui omnia pro Christo reliquerunt, quin et vitam pro illo in holocaustum obtulerunt, in judicio proprie judicabunt tanquam assessores Christi, ejus sententiam approbantes et confirmantes: hoc est enim quod eis promittit Christus, dicens Matth. xix, 28: «Amen, inquit, dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.»
Quare in judicio martyres judicabunt et damnabunt suos olim reges et judices, a quibus inique judicati et occisi sunt, puta Machabaei judicabunt Antiochum, S. Petrus atque Paulus Neronem, S. Laurentius Decium et Valerianum, S. Sebastianus Diocletianum, etc. Unde S. Cyprianus, Exhort. ad Martyr. cap. xii: «Quando ergo, ait, judicaturos vos, et regnaturos cum Christo cogitatis, exsultetis necesse est, et futurorum gaudio praesentia judicia calcetis;» et Tertullianus ad Martyres, cap. ii: «Judex exspectatur, ait, sed vos estis de judicibus ipsis judicaturi.»
ET REGNABIT DOMINUS ILLORUM IN PERPETUUM.
Pronomen illorum non refertur ad to Dominus, sed ad to regnabit, q. d. Dominus Deus regnabit illorum, id est, regnabit super eos, vel in eis, ut vertit Vatablus. Est graecismus, graece enim est βασιλεύσει αὐτῶν, id est, quasi rex dominabitur eorum; significat ergo quod rex justorum et martyrum non erit Antiochus, Nero, vel Decius, uti fuit olim in hac vita; sed ipse Deus, qui in eis regnabit per amorem et per gloriam, aspirando et communicando eis omne suum gaudium, omnes opes, omne regnum, omnem felicitatem, faciendo eos reges totius universi, juxta illud, Daniel vii, 27: «Regnum et potestas dabitur populo sanctorum Altissimi:» quare tunc Deus erit omnia in omnibus, I Corinth. xv, 28.
9. QUI CONFIDUNT IN ILLO, INTELLIGENT VERITATEM: ET FIDELES IN DILECTIONE ACQUIESCENT ILLI. QUONIAM DONUM ET PAX EST ELECTIS EJUS.
Graece πεποιθότες, quod est participium praeteritum, q. d. Antea confisi in Deo.
Celebravit hucusque justorum in adversis fortitudinem, et martyrum in tormentis constantiam; nunc, qui et quales illi sint ostendit, nimirum qui confidunt in Deo, et fideles sunt in dilectione: quo simul declarat qua via, quibusque mediis ad illam fortitudinem et constantiam perveniatur, nimirum confidentia in Deum, et amore fideli erga Deum; sensus ergo est, q. d. Hi sunt justi patientes, qui ob patientiam fulgebunt, et velut scintillae discurrent, judicabunt nationes, et in aeternum regnabunt cum Deo, qui scilicet jam ante toti confisi Deo, omnem suam spem in eo locarant: ex hac enim spe roborati a Deo (Deus enim in se sperantes, seque in adversis invocantes exaudit, solatur et roborat) fortiter adversa et tormenta quaelibet sustinuerunt. Hi ergo illuminati a Deo intelligent veritatem eorum quae dixi, scilicet justorum animas non interire cum corpore, sed esse in manu Dei, ab eoque confortari,
gis respondet illi, quod explicans subdit: «Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit, infelix est.»
SECUNDUM QUE COGITAVERUNT,
est primo, pro merito pravarum cogitationum et volitionum, ex hisce enim procedunt pravi sermones et pravae operationes, inquiunt S. Bonaventura, Lyranus et Dionysius. Aut secundo, quasi dicat: Corripientur et punientur, prout ipsi conscientia dictante dum peccarent, cogitaverunt, id est augurati et ominati sunt; supplicia quae timuerunt, reipsa eis obvenient; incident in mala, quae expaverunt, juxta illud, Job III, 25: «Quia timor, quem timebam, evenit mihi:» magna enim supplicii pars est praesagitio, angor, pavor, jugisque formido illius velut capiti imminentis: nam ut dicitur Proverb. X, 24: «Quod timet impius veniet super eum, desiderium (quoque) suum justis dabitur.»
ET A DOMINO RECESSERUNT — ad diabolum,
ad diabolum, velut apostatae perfidique et sacrilegi proditores: unde graece est, καὶ τοῦ Κυρίου ἀπόσταντες, q. d. Apostantes a Domino, illique rebellantes, quia spreta justitia dederunt se totos injustitiae et sceleribus. Agit maxime hic et toto libro de tyrannis et injustis judicibus, qui ut suae ambitioni, avaritiae, libidini et tyrannidi plane indulgeant, tandem apostatant a fide et Deo, fiuntque haeretici vel athei, quales multos hoc aevo vidimus; unde Cantacuzenus legit, qui neglexerunt Dominum; et a justitia recesserunt: primum enim, ait, illud est ut negligatur Dominus, et ab ejus gloria simul et cultu recedatur; deinde ut illius quoque praecepta contemnantur.
11. SAPIENTIAM ENIM ET DISCIPLINAM QUI ABJICIT INFELIX EST: ET VACUA EST SPES ILLORUM: ET LABORES SINE FRUCTU,
— «Disciplinam,» graece παιδείαν, id est instructionem, eruditionem, castigationem puerorum, qua scilicet puerilis hominum levitas, petulantia et cupiditas corripiuntur et castigantur; hinc et ipsa virga, sive flagellum, ipsaque flagellatio, vulgo vocatur disciplina: rursum omnia adversa quibus Deus justum erudit, purgat et perficit, sunt disciplina Dei. Audi Apostolum, Hebr. XII, 5: «Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit: quis enim filius, quem non corripit pater? Omnis autem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae:» nam, ut ait S. Cyprianus, initio libri De Disciplina et habitu Virginum, «disciplina est custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra virtutis; facit in Christo manere semper, ac jugiter Deo vivere, et ad promissa caelestia et divina praemia pervenire: hanc et sectari salubre est: et adversari et negligere, lethale.
Disciplina ergo est instructio et formatio morum ad omnem honestatem et virtutem: hanc qui abjicit, (graece ἐξουθενών, id est contemnens, vilipendens, nihil faciens, qui scilicet ea, quae agere debet, discere negligit, aut si scit, opere non exsequitur) infelix est,» ταλαίπωρος, id est aerumnosus, miser, calamitosus, quia in multas aerumnas Deo vel homine vindice incidet, juxta illud, Psalm. II, 10: «Et nunc, reges, intelligite: erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore: et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.» Ex adverso: «Beatus homo, qui invenit sapientiam,» ut ait et fuse describit Salomon, Proverb. III, 13 et seq., et Eccli. cap. I, vers. 19 et seq. Sapienter S. Leo, serm. 7 De Epiphan.: «Tota, ait, sapientiae christianae disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, nec in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit.» Paulo aliter legit et explicat S. Augustinus (vel quisquis est auctor: stylus enim dissonat a stylo S. Augustini), tract. De Bono disciplinae, cap. V, ubi sic ait: «Ecce dicit Propheta, Psal. I, 6: Qui spernit disciplinam, odit animam suam. Et vere ut dixit, ita est, nam hostis est et inimicus animae suae, qui, spretis disciplinae monitis, diabolicis occupatur officiis. Dicunt aliquanti disciplinam satis duris legibus constitutam. Loquantur ista satis miseri, quos ad omne facinus ille diabolus auctor mortis invitat, quorum mentes insatiabilis gula possidet, super quos regnat ebrietas, quos turpis luxuria captivos tenet, et a quibus nunquam superbia ingrata discedit; illis autem quibus est studium honestae fidem servare continentiae, humilitati pietatique servire, dulce disciplinae onus est, et leve jugum Domini, quod non gravat, nisi aut perditos, aut perituros.»
VACUA EST SPES ILLORUM,
insipientium, id est impiorum, cum sapientium et justorum «spes immortalitate plena sit,» ut dixit vers. 4. Ratio a priori est, quod impius careat gratia et charitate, quae est principium et fons omnis meriti de condigno: quare esto impius oret, jejunet, det eleemosynas, etc., tamen per ea non meretur vitam aeternam et gloriam coelestem; opera ergo ejus, etiam alias bona et meritoria, in ipso quasi inania, et mercede vacua sunt. Rursum «vacua est spes illorum,» quia opes, gloriam et felicitatem, quam sperant, non assequuntur; hinc «labores sine fructu,» graece ἀνόνητοι, id est sine utilitate et pretio sunt, imo vero noxii et exitiales, quia laborant serviuntque peccato et daemoni, ad aeternam suam damnationem. Aliqui legunt, ἀνόητοι, id est fatui, stulti, insensati sunt labores impiorum, quia ipsi sunt insensati et stulti; hinc et «inutilia opera,» imo perniciosa, quia impia. Perperam Hugo, Holcot, Dionysius et Glossa legunt, inhabitabilia opera, sicque exponunt, q. d. In quibus Deus non inhabitat, vel quae habitationi, convictui et societati hominum repugnant; vel quae eos ab habitatione Ecclesiae, tum militantis, tum triumphantis, puta a coelo, excludunt. Verum parerga sunt haec omnia, graece enim est ἄχρηστα, id est inutilia. Laborant ergo pii et impii, sed pii parvi laboris magnam referent mercedem, scilicet aeternum gloriae pondus, ut ait Apostolus, II Corinth. IV; impii vero magni laboris nullam referent mercedem, sed ingentem poenam, tum praesentem, tum futuram, puta incendia gehennae. Quam ergo pii sapientes sunt, impii vero amentes et insipientes!
12. MULIERES (UXORES) EORUM INSENSATAE (ἄφρονες,
d. Insipientium, id est impiorum, inter alias haec sors et poena est, primo, quod uxores et filios habeant sibi similes, puta insipientes, id est pravos, sceleratos et impios: maritus enim velut paterfamilias toti familiae suam insipientiam, id est sua vitia, verbo et exemplo affricat et instillat, juxta illud: «Mali corvi malum ovum,» et illud Senecae in Hippolyt.: Redit ad auctores genus, / Stirpemque primam degener sanguis refert. Et illud IV Esdr. IX, 17: «Qualis ager, talia et semina: et quales flores, tales et tincturae: et qualis operator, talis et creatio: et qualis agricola, talis et cultura.» Secundo, proprie per insensatas intelligit adulteras, et consequenter per filios nequissimos accipit spurios et adulterinos; q. d. Haec est poena impiorum, ut, cum ipsi sint infideles Deo, uxores pariter experiantur sibi infideles et adulteras, quae proles ex alio viro, puta adultero, susceptas marito quasi proprias arrogent et substituant: de adulteris enim et adulterina sobole in seqq. agitur: ita Jansenius. Hinc disce viros, qui fidem Deo datam violant, impieque vivunt, Deo vindice id consequi, ut nec ab uxoribus eis fides praestetur, nec a filiis honor. Docet hoc Apostolus, Rom. I, 21: «Quia, inquit, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, etc. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum, qui est contra naturam.» Hinc apud haereticos eorumque praedicantes tot sunt adulteria, fornicationes et incestus, sed occulti: qui enim fidem Deo non servat, quomodo servabit homini? qui credit vel docet castitatem servatu impossibilem, quomodo eam servabit, imo quomodo credet eam sibi possibilem?
Moraliter discant hic mariti, si probas et castas velint habere uxores et proles, ipsi eis probitatis et castitatis exemplo praeceant: hoc enim sequentur ipsae, ac Deus mariti probitatem hoc congruo suorum praemio remunerari solet:
mus uxores nostras invenire, et ipsae nos inveniant, et si intactas quaerimus, intacti simus. Hac de causa Job ille vir rectus et timens Deum, cap. XXXI, vers. 9: «Si deceptum est, ait, cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.» Sed et Aesopus apud Planudem, ita Ennum filium monet: «Semper uxori tuae adhaerere, ne alterius viri periculum velit facere.» Huc quoque pertinet illud, Ose. IV, 14: «Non visitabo super sponsas vestras cum adulteravrint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,» tanquam scilicet quodammodo excusentur mulieres adulterae, ob virorum suorum adulteria. Hinc Seneca, epist. 94 ad Lucilium: «Improbus est, inquit, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum.» Denique S. Augustinus, tract. De Bono discipinae: «Si caput, inquit, est vir, melius debet vivere, et praecedere in omnibus factis suis uxorem, ut illa imitetur virum:» nam, ut ait Pacatus in Panegyr. ad Theodosium imperatorem: «Imperata correctio exasperat, blandissime autem jubetur exemplo.»
enim maritus sit improbus et incestus, improbam et incestam habebit uxorem ac liberos. Rursum, si mater sit impudica, impudicitiam ab ea discet filia: ita communiter fieri videmus, etsi subinde contrarium per extraordinariam Dei providentiam contingat; hinc S. Ambrosius, lib. III De Virgin., loquens de Herodiade: «Quid, ait, potest filia de adultera matre discere, nisi damnum pudoris?» Ideoque Ezechiel propheta, cap. XVI, vers. 44: «Sicut, ait, mater, ita et filia ejus,» et in hanc sententiam Glossa in cap. Si quis cum militibus, VI, Quaest. I, adducit versum vulgarem: Insequitur leviter filia matris iter. Unde et Virgilius in Bucolicis, ecloga I: Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos / Noram. Cujus auctoritate Columella, lib. XI Rei rusticae: «Nihil, inquit, dubium quin ipsa natura sobolem matre similem esse voluerit;» in idque alia quaedam scribit, trahitque etiam ad vineta. Diogenes Cynicus, teste Laertio, cum ebrium in foro vidisset: «Illius, inquit, pater ebrius fuit.» Horatius, lib. IV Carm., ode 24, sic canit: «Dos est magna, parentum virtus.»
Porro adulterorum uxores saepe esse adulteras liquet, tum experientia, tum ratione: adulterium enim viri facit uxorem impudicam, tum quia dat illi exemplum libidinis, viri enim mores uxori sunt speculum, quod ipsa imitetur; tum quia illi suggerit modum se vindicandi, uxor enim, videns fidem sibi a marito datam non servari, eandem pariter ei non servat, utque injuriam per adulterium ab eo illatam vindicet, similem illi injuriam per adulterium irrogat. Ovidius, lib. De Art. amandi, exemplum dat Agamemnonem et Clytemnestram: Dum fuit Atrides, inquit, una contentus, et illa / Casta fuit: vitio est improba facta viri. Et mox: Et male peccantem Tyndaris ulta virum est.
Quocirca Aristoteles, lib. I Oeconom. cap. IV: «Primum, inquit, leges sint viro ad uxorem, ut injuria cesset, sic nec ipse injuriam patietur; est autem (ut ille paucis interjectis scribit) viri injuria externarum mulierum congressio;» et, ut scribit Seneca ad Lucil. epist. 93: «Gravissimum est in uxorem injuriae genus, habere pellicem.» Quocirca sapienter maritum admonet Lactantius, lib. VI: «Exemplo, ait, continentiae docenda uxor, ut se caste gerat: iniquum est enim ut id exigas, quod ipse praestare non possis;» et paulo post scribit uxorem ejus, qui circa corrumpendas alienas uxores occupatur, exemplo incitatam aut imitari se putare, aut vindicare; idque est, quod ipse S. Augustinus similiter in cap. Si dicturi, XXXII, Quaestion. VI, monebat, ut, quales volu-
«Dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima,» quod utique non conjugatis, sed virginibus datur. Igitur quae nescivit thorum in delicto, idem est quod, quae nescivit delictum (puta adulterium, fornicationem) in thoro, id est lecto, qualis tum est conjugata per castitatem conjugalem, tum potius virgo per castitatem virginalem, ideoque dicit, non quae nescivit delictum in thoro, sed quae nescivit thorum in delicto, q. d. Virgo adeo abest et abhorret a delicto adulterii et fornicationis, ut ipsum thorum sive lectum concubitus, quo delinqui potest, et quo delinqui solet, ignorat, q. d. Virgo omnem concubitum, omnem copulam ignorat.
Sensus ergo planus et plenus est, q. d. Maledicta est generatio, id est tam parentes, quam proles adulterinae et sceleratae impiorum, quia ex adverso benedicta et felix est generatio et stirps piorum: nam felix est uxor incoinquinata, ideoque quoad prolem corporalem sterilis, quae omnem omnino thorum et concubitum, quo delinqui solet, ignorat; habebit enim fructum copiosum in respectione animarum sanctarum. Excurrit hic Sapiens in vituperium libidinis, et encomium castitatis et virginitatis, quia sapientiae comes, imo soror est castitas et virginitas; unde S. Gregorius Nazianzenus, teste Ruffino, per visum utraque specie feminea et virginea apparuit, illoque feminas adversante, vultumque avertente, ab eis audivit: «Ne aegre feras, o juvenis, nostrum conspectum, sorores enim sumus, tibique familiares; uni nomen est sapientia, alteri castitas; visitare te venimus, quia jucundum nobis in anima tua habitaculum praeparasti.» Quocirca amor sapientiae tuetur castitatem, castitas vicissim incitat ad studium sapientiae. Olim multis religiosis hoc dedi consilium, et etiamnum do, ut, si velint puritati animae, et bono religionis
13. MALEDICTA CREATURA EORUM,
— Syrus, maledicta est progenies eorum, quoniam melius est sterilis quae non est coinquinata, quae ignoravit lectum casus, vel ruinae; Arabicus, maledicta conditio eorum, quoniam sterilis quae non habet maculam, in se beata, quae nescivit lectum in ruina.
Opponit piorum prolem proli impiorum, q. d. «Creatura,» graece γένεσις, id est generatio et progenies, puta filii et filiae sunt maledicti, id est impii et scelerati, tum quia parentes vitia uti corporis, sic et animae in proles generando trajiciunt, utrinque enim infectum est semen parentum; unde videmus, si parentes sint calculosi, podagrici, epileptici, ebriosi, libidinosi, adulteros, filios quoque iisdem morbis et vitiis obnoxios; tum quia parentes impii impie educant suas proles, ac vitiorum, quibus obnoxii sunt, exempla quotidie filiis suis praebent. Quid enim discat filius a parente, quem quotidie rixari, jurare, inebriari videt, nisi ut et ipse rixetur, juret, seseque inebriet? paternum enim et domesticum exemplum potens est et efficax in animas filiorum: quare eos suorum vitiorum haeredes relinquit. Ex adverso «felix est (mulier) sterilis et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto,» id est quae cubile et lectum adulterii et fornicationis ignorat, id est quae immunis est ab adulterio et fornicatione: licet enim sit sterilis, tamen non carebit suo fructu et prole in judicio, quo Deus visitabit, judicabit, respiciet et praemiabit animas castas et sanctas. Praefert ergo mulierem probam et castam, licet sterilem, impiae et incestae, licet fecundae et prolibus abundanti, quod
ire proles impias generet, educet et formet; illa vero praemium illustre suae castitatis consequatur a Deo. Unde Budaeus in Pandectas vertit, execrabilis eorum genitura, quando beata sterilis non inquinata: non enim omnem sterilem beatificat, ait Jansenius, sed non inquinatam, sicut nec vers. seq. omnem spadonem, sed eum, qui non est operatus iniquitatem, et non cogitavit prava contra Deum; unde et S. Hieronymus in Isai., cap. LVI et Ose. cap. IX, legit beata sterilis immaculata, quae non cognovit stratum in delicto, vel cubile in peccato, puta in adulterio, hoc enim ob enormitatem antonomastice dicitur delictum, vel peccatum; Vatablus, sane beata est sterilis incontaminata, quae concubitum flagitio non novit; fructum in cognoscenda animarum causa capiet.
Per sterilem nonnulli accipiunt conjugatam, quae servat castitatem conjugalem, et thorum immaculatum in matrimonio: ita Hugo et D. Thomas, et Noster a Castro, qui apposite et contraposite sic exponit: Maledicta creatura, id est proles impiorum, utpote ex adulterio habita, q. d. Infelix illa uxor quae, quod non generet ex viro suo, et ipsa flagitium committit maculando thorum viri sui, et filios generat exsecrandos. Sine multo felicior est infecunda, quae contenta orbitate filiorum, non est passa maculare aut coinquinare lectum suum delicto; nempe quod non cognovit thorum seu lectum in delicto, pro non commisit delictum in thoro, per hysteron proteron, hoc est concubitum flagitiosum: Deum enim praetulit filiis.
Melius tamen, plenius et perfectius alii per sterilem incoinquinatam, accipiunt virginem: haec enim sola est incoinquinata, id est incorrupta, non marcida, quae florem virginitatis illibatum servat: mox enim, cap. IV, in virginitatis laudes excurrit, nam conjugata in Veteri Testamento si esset sterilis, non tam benedicta, quam maledicta censebatur, utpote carens communi dono illius aevi, scilicet fecunditate. Ita de virgine hunc locum accipit Ecclesia in Officio de Communi Virginum, S. Hieronymus loco jam citato, ac S. Ambrosius, lib. I De Virgin., ubi legit: melior sterilitas cum virtute: sic et Holcot, Dionysius et noster Gabriel Vasquez, quem audi: Nescire thorum in delicto, non est, non violare thorum per adulterium, sed idem quod esse sine uxore, cum qua quis in eodem thoro cubare posset, eo quod eunuchus vel sterilis sit, et tamen esse plenum bonis operibus: sicut e contra fecundus, et qui filios habet, etiam ex legitimo thoro, tamen legem Dei non servat, dicitur scire thorum in delicto, id est scire thorum et habere fructum matrimonii, et simul contra legem Dei peccare. Ita Vasquez, III part., tom. II, disp. 124, num. 47. Idem patet ex versu sequenti, ubi quod hic dixit de femina, dicit de viro, eumque vocat spadonem, id est eunuchum, qui nequit aliud esse quam virgo. Idem exigit praemium eminens utrique promissum vers. 14:
matae et floridae castitatis exemplum; et hoc non solum delectationem veneream me nescivisse non tribulor, sed inviolabili puritate ligata cum nunquam me noscituram delector. Tua ergo scientia, imo concupiscentia sit boni et mali, quo momentanea dulcedine coitus, furore libidinis insanis, et perdis in aeternum vitam et caput. Quo dicto, ab invicem sunt divisi.»
HABEBIT FRUCTUM IN RESPECTIONE (graece rursum est,
raece rursum est, ἐν ἐπισκοπῇ, id est in visitatione, inquisitione, examine, respectu) ANIMARUM SANCTARUM, — id est, cum singularum merita visitabuntur, dijudicabuntur et praemiabuntur, uti legit et explicat S. Hieronymus, in Isai. cap. LVI. To sanctarum non est in Graeco, sed subintelligitur, non enim praemiabuntur animae, nisi sanctae: hoc ergo addidit Vulgatus ad contrahendum nomen respectionis, ut significet remunerationem sanctitatis. Sensus ergo est, q. d. Castae et virgines esto sint steriles, id est careant prole, suum tamen habebunt fructum, id est suam mercedem in futuro saeculo, puta in die judicii, quo Christus omnium dicta factaque visitabit, id est examinabit, judicabit et coronabit. Potest secundo, cum Petro Nannio per fructum accipi proles, haec enim merces apte respondet sterilitati, q. d. Virgo licet sit sterilis, nec corporales generet filios, non tamen carebit sua prole spirituali, prole, inquam, virtutum ex castitate manantium, quomodo proles castitatis est oratio, meditatio, abstinentia, eleemosyna, etc., ac gloria atque aureola iis respondens in caelo. Rursum proles virginum sunt alii sancti, quos virgines suo verbo et exemplo ad sanctitatem et virginitatem impulerunt: hi enim sunt filii spiritus, non carnis. Qua phrasi S. Ambrosius, lib. De Arca et Noe, cap. IV: «Probati viri genus, ait, prosapia virtutis est; et sicut hominum genus homines sunt, ita animarum genus virtutes sunt.» Alludit ad illud, Isai. LVI, 3: «Et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum, etc. Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit;» ubi fuse hac de re egi: quare hic plura non addam.
Nota hic ante Christum in Veteri Testamento exstitisse laudem et consilium evangelicum caelibatus et virginitatis, licet enim haec prophetice accipi possint de Novo Testamento, ubi haec verissima esse conspiciuntur; Sapiens tamen in genere loquitur de omnibus castis, etiam sui aevi, ut patet; unde S. Ignatius, epist. ad Philadelph., tradit in Veteri Testamento virgines fuisse Eliam, Eliseum, Josue, Jeremiam, Melchisedech et Joannem Baptistam: virgines quoque fuere filii prophetarum, de quibus in libris Regum crebra fit mentio. Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, in Carm. de Virgin. haec ei dat elogia: Virginitas res est omni mirabilis aevo. Virginitatis amor mentes ad sidera tollit. virgo est SS. Trinitas. Prima Trias virgo est. Virginitas magni pars inclyta Christi. Virginitas promptissima caeli Semita, consiliisque Dei sapientibus haerens. Virginitas (Danielis) fulvos potuit sopire leones. Virginitas Angelorum vita. Virginitas decoratur conjuge Christo.
"Virginity is a thing admirable in every age.
The love of virginity lifts minds to the stars."
Trinitas. Prima Trias virgo est. Virginitas magni pars inclyta Christi. Virginitas promptissima caeli Semita, consiliisque Dei sapientibus haerens. Virginitas (Danielis) fulvos potuit sopire leones. Virginitas Angelorum vita. Virginitas decoratur conjuge Christo.
"The first Trinity is a virgin.
Virginity is the illustrious portion of the great Christ.
Virginity is the most ready path to heaven,
Clinging to the wise counsels of God.
Virginity (of Daniel) was able to lull the tawny lions to sleep.
Virginity is the life of the Angels.
Virginity is adorned with Christ as spouse."
consultum, in eam inducant cum pietate studium litterarum, praesertim theologiae et sacrae Scripturae: per hoc enim primo tollitur otium, quod est causa omnis mali, ac secundo mens a carne carneisque voluptatibus elevatur ad cognitionem et gustum rerum divinarum: tertio, homo fit doctus, ut et alios docere, et ad perfectionem erudire possit: quare experientia constat, nil ita reformare religionem et disciplinam monasticam, ac studia litterarum pietati juncta. Sane in Societate nostra multi mirantur haec tria ita contraria conjungi, scilicet tantam humilitatem cum tanta scientia, tantam obedientiam cum tanta prudentia, tantam castitatem cum tanta juventute; sed causa post Dei vocationem et gratiam, est assiduum studium sapientiae: semper enim discimus et docemus, quo fit, ut casti simus, et tentationes carnis vel non sentiamus, vel per Dei gratiam superemus, juxta illud S. Hieronymi: «Ama scientiam Scripturarum, et vitia carnis non amabis.» Tantum curent studiosi sapientiae, ante omnia studere cognitioni Dei et sui ipsius,
ut Deum summe revereantur, seipsos summe despiciant: nam alioqui «scientia inflat, charitas aedificat:» ait Apostolus. Hujus sententiae veritatem insigni phoenicis et viperae apologo aureis gnomis ceu gemmis insperso, repraesentat Cyrillus, lib. IV Apolog. moral. cap. VII: «Vipera, inquit, phoenicem solitariam recumbentem reperiens, salutavit, et dixit: Ut quid tu sola sedes? ubi est tui generis amica societas? cui illa: Quippe sola sum in genere meo, nec ullius in me est sexus discretio: una tantum sum et singularis in mundo. Quo audito, mirata valde vipera dixit: Numquid tibi soli fuit illiberalis natura, cum caeteris animalibus tam sit in generationis suavissimo gaudio, et gratissimo prolis bono? Ad quid tibi pulchritudo haec, postquam privata es vitae conjugalis dulcedine, et coeundi delectatione? Nempe si moritura es, tota deficies; sin immortalis, in aeternum et tristis. Quid plura? In hac tua castitate, tibi oculis clausis et obturatis, quid malum bonumque sit nunquam senties, neque nosti. Ad haec illi phoenix, venereorum non ignara fastidii, et puritatis non inscia gaudii, minime turbata respondit: Ibi est summa et gaudiosa societas, ubi totius speciei intima est unitas. Igitur quia singularis specie sum assimilata caelestibus, gaudeo intentissime, totam et non partialem me esse exsulto: tota enim res, tota vis in me una; et omnis bonitas mei, speciei est clara. Quod si generationis lepore non fruor, etiam aurum, sapphirus, stella, orbis et animus non generant, nec minus inde pretiosa se putant. Indignior enim a primo bonitatis fonte per dissimilitudinem elongata natura, semper in sua unitate esse non potuit; sed ex divisione successivae generationis pensatur solatium, cur non etiam ejus desudationis tormentum? Quanquam enim foetus una instantanea delectatione concipitur, tamen abominatione fovetur, labore portatur, timore servatur, dolore parturitur, periclitatione gignitur, foetore nutritur, servitute augetur, anxietate diligitur, et in puncto cum maxima tribulatione amittitur. An forte tu sola gaudeas de generatione, experientia disces: concipies enim delectabiliter, et lethaliter paries; cum prolem nutriveris, tunc propter eam te perdendo ipsam amittes. Atque ita paras tibi, charissima, cibum mortis. Dicam, quaenam gratia gallinae est, quae pullos genitos tanto amoris impetu fovet? nonne ab
ait Apostolus. Hujus sententiae veritatem insigni phoenicis et viperae apologo aureis gnomis ceu gemmis insperso, repraesentat Cyrillus, lib. IV Apolog. moral. cap. VII: «Vipera, inquit, phoenicem solitariam recumbentem reperiens, salutavit, et dixit: Ut quid tu sola sedes? ubi est tui generis amica societas? cui illa: Quippe sola sum in genere meo, nec ullius in me est sexus discretio: una tantum sum et singularis in mundo. Quo audito, mirata valde vipera dixit: Numquid tibi soli fuit illiberalis natura, cum caeteris animalibus tam sit in generationis suavissimo gaudio, et gratissimo prolis bono? Ad quid tibi pulchritudo haec, postquam privata es vitae conjugalis dulcedine, et coeundi delectatione? Nempe si moritura es, tota deficies; sin immortalis, in aeternum et tristis. Quid plura? In hac tua castitate, tibi oculis clausis et obturatis, quid malum bonumque sit nunquam senties, neque nosti. Ad haec illi phoenix, venereorum non ignara fastidii, et puritatis non inscia gaudii, minime turbata respondit: Ibi est summa et gaudiosa societas, ubi totius speciei intima est unitas. Igitur quia singularis specie sum assimilata caelestibus, gaudeo intentissime, totam et non partialem me esse exsulto: tota enim res, tota vis in me una; et omnis bonitas mei, speciei est clara. Quod si generationis lepore non fruor, etiam aurum, sapphirus, stella, orbis et animus non generant, nec minus inde pretiosa se putant. Indignior enim a primo bonitatis fonte per dissimilitudinem elongata natura, semper in sua unitate esse non potuit; sed ex divisione successivae generationis pensatur solatium, cur non etiam ejus desudationis tormentum? Quanquam enim foetus una instantanea delectatione concipitur, tamen abominatione fovetur, labore portatur, timore servatur, dolore parturitur, periclitatione gignitur, foetore nutritur, servitute augetur, anxietate diligitur, et in puncto cum maxima tribulatione amittitur. An forte tu sola gaudeas de generatione, experientia disces: concipies enim delectabiliter, et lethaliter paries; cum prolem nutriveris, tunc propter eam te perdendo ipsam amittes. Atque ita paras tibi, charissima, cibum mortis. Dicam, quaenam gratia gallinae est, quae pullos genitos tanto amoris impetu fovet? nonne ab
eis cum creverint, ignoratur?» Ex quibus castitatem sibi suique similibus gratulans, concludit: «Hoc ergo meum gaudium est generare meipsam; meum solatium est, fovere meipsam, dum sine divisione et maculatione, igne purificante, meipsam genero; et cum senio gravis deficio, tunc innovata resurgo, et sic verius semper vivo: cinis enim meae resolutionis, semen est vivificum novae vitae. Ne dicas certe in vacuum me depravasse, vel depurasse naturam, cum sim gem-
vinceret amorem filiorum, et opprobrium quod sterilibus eo tempore oriebatur: nam id ostendit quod dicit: «Felix sterilis immaculata, quae nescivit thorum in delicto,» et felix eunuchus, «qui non est operatus iniquitatem;» at infelices impii, qui ex adulterio filios procreant: nam ejusmodi filii profani erunt, et delebuntur tanquam ex iniquo thoro nati. De ejusmodi ergo eunuchis loquitur haec, licet enim spado significet proprie eunuchum, qui nequit esse maritus, utpote impotens ad copulam conjugalem, tamen ad orbum, qui filios alia de causa procreare nequit, extendi potest. Omnia haec eo spectant, ut praeferant carentiam filiorum cum virtute, copiae filiorum cum vitio; unde capite sequenti, vers. 1, Graecus habet, melius est esse sine filiis cum virtute.
14. ET SPADO (graece, eunuchus) QUI NON OPERATUS EST PER MANUS SUAS INIQUITATEM, NEC COGITAVIT ADVERSUM DEUM NEQUISSIMA (repete ex versu praecedenti felix est: rationem subdit): DABITUR ENIM ILLI FIDEI DONUM ELECTUM. — Laudavit virginem feminam, hic a pari laudat virginem virum, illumque virgini feminae combinat et adaequat, q. d. Sicut dixi felicem esse feminam sterilem et incoinquinatam, id est virginem, sic pariter felicem esse praedico virum virginem, qui scilicet per propositum vel votum castitatis, quasi spado vel eunuchus, se castravit propter regnum caelorum, juxta consilium Christi, Matth. XIX, 12, puta qui ex amore puritatis omnem libidinis usum sibi interdixit, ideoque «non operatus est per manus suas iniquitatem,» puta pollutionem, tactus impudicos, aliaque scelera, tum libidinis, tum aliorum vitiorum; «nec cogitavit adversus Deum nequissima,» graece πονηρά, id est mala et prava, q. d. Qui nec per actus manuum, nec per pravas cogitationes mentis in Deum peccavit; qui manus ab opere vetito, et mentem a mala cogitatione, praesertim venerea (hac enim saepe peccatur etiam a continentibus, per internam libidinis delectationem morosam, etiamsi actus externus absit, imo horrori sit) cohibuit, imo manibus multa bona operatus est, et mente multa pia cogitavit et destinavit. Est miosis, virgines enim liberae ab oneribus conjugii totae vacant Deo piisque cogitationibus et operationibus, ideoque me-
DABITUR ENIM ILLI FIDEI DONUM ELECTUM,
— Graece, dabitur enim fidei gratia electa, et sors in templo Domini acceptior, jucundior, vel gratior; vel, ut S. Hieronymus in Isai. LVI, delectabilis; graece est, θυμηρέστερος, id est animo placentior, a θυμῷ ἀρέσκω, id est animo placeo; aliqui legunt, θυμηδέστερος, id est animo delectabilior, a θυμὸν ἥδω, id est animum oblecto; sed eodem redit sensus.
Quaeres, quodnam fidei donum electum hic promittatur spadoni voluntario, puta virgini? primo, Lyranus accipit fidei donum omnibus electis commune; secundo, S. Bonaventura et Vatablus accipiunt fidem, non quamlibet, sed efficacem et eminentem, quae in spe beatificat, esto nondum in re, atque ex Dei electione datur, ac homines efficit perfectos; tertio, Cantacuzenus accipit collocationem ad dexteram Christi in die judicii, hoc enim est proprium et eximium electorum donum; quarto, Dionysius accipit donum puritatis internae et interioris profectus; quinto, magis plane et genuine noster a Castro explicat, q. d.
securari et beari in aeternum, ut in gloria caelesti velut soles refulgeant, ac velut reges dominentur populis infidelibus et impiis. Rursum, justi constantes, patientes quasvis tribulationes; sunt illi qui fideles sunt in dilectione et amore Dei: hi enim acquiescent illi, graece προσμενοῦσιν αὐτῷ, id est permanebunt apud eum, id est ei in hac vita firmiter adhaerebunt, ejusque cultui legique obedient; unde unus ex illis dicebat, Rom. VIII, 35: «Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.» Causam subdit: «Quoniam donum et pax est electis Dei:» sic quoque legit S. Augustinus in Speculo, et Codex Vaticanus, q. d. Justi adeo sunt confidentes in Deum, Deique amantes, ideoque adeo in adversis constantes, quia sciunt Deum amicos suos electos nunquam deserere, sed iis adesse et opitulari, ideoque suum donum multiplicis gratiae et virtutis, suamque pacem, id est omne bonum, ac praesertim requiem aeternam in caelo, eis communicare, juxta illud, Rom. VIII, 29: «Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?»
VIII, 35: «Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.» Causam subdit: «Quoniam donum et pax est electis Dei:» sic quoque legit S. Augustinus in Speculo, et Codex Vaticanus, q. d. Justi adeo sunt confidentes in Deum, Deique amantes, ideoque adeo in adversis constantes, quia sciunt Deum amicos suos electos nunquam deserere, sed iis adesse et opitulari, ideoque suum donum multiplicis gratiae et virtutis, suamque pacem, id est omne bonum, ac praesertim requiem aeternam in caelo, eis communicare, juxta illud, Rom. VIII, 29: «Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?»
no nostro.» Causam subdit: «Quoniam donum et pax est electis Dei:» sic quoque legit S. Augustinus in Speculo, et Codex Vaticanus, q. d. Justi adeo sunt confidentes in Deum, Deique amantes, ideoque adeo in adversis constantes, quia sciunt Deum amicos suos electos nunquam deserere, sed iis adesse et opitulari, ideoque suum donum multiplicis gratiae et virtutis, suamque pacem, id est omne bonum, ac praesertim requiem aeternam in caelo, eis communicare, juxta illud, Rom. VIII, 29: «Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?»
Porro Graeci jam aliter habent et nonnulla addunt, quoniam, inquiunt, gratia et misericordia sanctis ejus, et visitatio, vel respectus, in electis ejus: quae verba clarius sensum jam datum exprimunt, q. d. Deus sanctis suis dat gratiam patientiae et constantiae in hac vita, ac gloriam electis suis in futura: porro haec verba habentur in Vulgata, cap. seq. vers. 15, et inde videntur huc in Graecum translata, uti solerter advertit Jansenius.
10. IMPII AUTEM SECUNDUM QUE COGITAVERUNT,
— Transit a justis ad impios, horumque sortem cum illorum sorte per antithesin componit, opponit et postponit: quod sicut illorum sors est felicissima, sic horum sit infelicissima, etiam in hac vita; sensus ergo est, q. d. Sicut pii recipient gloriam secundum suas patientiae cogitationes et passiones, sic impii recipient correptionem; graece ἐπιτιμίαν, id est mulctam et poenam; Vatablus, mulctabuntur; alii, punientur, secundum suas injuriae atque scelerum cogitationes et persecutiones, quibus pios spoliaverunt, vexaverunt, occiderunt; unde explicans subdit: «Qui neglexerunt justum,» id est eum velut vilem et neglectum omnibus probris malisque affecerunt. Est miosis. Vel «neglexerunt justum,» in neutro genere, id est justitiam violarunt, omne jus fasque conculcarunt, idque ma-
sibi elegit Maria, quae non auferetur ab ea.» Gratia ergo electa virginum est, vita et conversatio angelica, qua liberi et vacui cura conjugum, filiorum, ancillarum, quietam agunt vitam in Dei obsequio et cultu, ubi crebro sentiunt multitudinem dulcedinis Domini, delicias charitatis, gloriam conscientiae, pacem et gaudium spiritus: quae est unctio docens de omnibus, et manna absconditum, quod nemo novit, nisi qui accipit, juxta illud Apostoli, I Corinth. VII, 34: «Virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro;» et mox virginitatis fructum et mercedem affert: «Quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi,» vel, ut alii legunt, observandi, quod sane est donum electum, imo angelicum, quod summam in coelis laudem et gloriam promeretur; unde Holcot et Lorinus per donum electum accipiunt peculiarem coronam virginum, quae aureola dicitur, haec enim dabitur fidei, id est fidelitati eorum, qua respuentes omnes maritos terrenos, uni Christo ceu sponso, fidem castitatis dederunt et servarunt, juxta illud, II Cor. XI, 2: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Hinc rursum fides hic proprie accipi potest, virgines enim, quae tota vita se continent, et assiduos carnis insultus mortificando strenue pro castitate decertant, merentur fidei donum electum, id est eximiam rerum caelestium, quas fide credimus, cognitionem, amorem, sensum et gustum, ut jam explicui. Denique fidei donum electum posse tribui, non solis virginibus, sed et conjugibus illiberis, utrosque enim opponit et anteponit adulteris, prole adulterina abundantibus: conjugii enim et conjugum donum electum est triplex, scilicet fides, proles et sacramentum: fides est fidelitas et conjugalis amor, qui supplet defectum prolium, unde Elcana dicebat Annae uxori sterili, I Reg. I, 8: «Numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii;» sacramentum, quia conjugium in nova lege est sacramentum, et gratiam confert: verum donum electum magis proprie et plene competit virginibus.
ET SORS IN TEMPLO DEI ACCEPTISSIMA. — Quaenam haec sors virginibus promissa? Aliqui hanc sortem interpretantur peculiarem curam,
— Quaenam haec sors virginibus promissa? Aliqui hanc sortem interpretantur peculiarem curam, et singulare Dei patrocinium; verum haec mystica est sors. Litteralis ergo est illa, quam dixi, scilicet peculiaris gratia, quae datur virginibus, ut aveant et gustent toti servire Deo, ideoque ire de virtute in virtutem, ut animas suas perficiant, quo plene placeant sponso suo Deo et Christo, quae est sanctissima, aeque ac quietissima et jucundissima sors et vita Magdalenae, uti jam exposui. Alludit ad eunuchos per naturam: hi enim veluti exsecti, mutili et semiviri, Ecclesia mosaica arcebantur, Deuter. XXIII, 1, uti etiamnum jure canonico arcentur sacerdotio. Sensus est, q. d. Eunuchi per naturam arcentur templo Dei; at ego eunuchos per virtutem et gratiam in meo templo, id est in mea Ecclesia, tum militante, tum triumphante, velut primos primo optimoque loco collocabo: in Ecclesia enim militante a Christo, apostolis et Patribus, virgines praeferuntur viduis et conjugatis; unde a Tertulliano, lib. De Pudicitia, S. Cypriano, S. Athanasio, S. Basilio, ac S. Chrysostomo, tract. De Virginitate, status virginum vocatur, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis, flos ecclesiastici germinis, gaudium prophetarum, gloria apostolorum, angelorum vita, corona sanctorum, beata species Deoque digna, cui nihil comparandum, angelica corona, super hominem perfectio. De Constantino Magno refert Eusebius, lib. IV Vitae ejus, ipsum virgineum chorum tantum non adorasse; istis se habere Deum, cui puellae se devoverunt, arbitratum.
Alludit ad illud Isai. LVI, 5: «Dabo eis (eunuchis, id est virginibus) in domo mea, et in muris meis locum,» hebraice yad, id est manum, hoc est separatam atque selectam sortem, gradum, locum; «et nomen melius a filiis et filiabus.» Quod S. Hieronymus et Cyrillus, ac S. Basilius, lib. De S. Virgin., interpretantur, ut casti non solum in domo Dei habitent, sed ea etiam gloria et dignitatis excellentia illustrentur, quae omnem splendorem, quem liberorum procreatio et successio afferre potuissent, longe superet: imo, ut docet S. Augustinus, De S. Virgin. cap. XXV, gloria quadam propria et excellenti prae aliis sanctis potiantur, quae a scholasticis aureola nuncupatur. Addit noster a Castro, olim spadones et castos in templo praecipuis quibusdam ministeriis fuisse deputatos, uti de Rechabitis ob similem sanctimoniam asserit Jeremias, cap. XXXV, vers. 19. Videntur ergo caelibes inter levitas et sacerdotes honore et dignitate excelluisse, ac praesertim inter cantores: sicut hodie videmus eunuchos et exsectos in templis, caeteris voce et cantu eminere, idque innuitur vers. 16, ut ibi ostendam. Rursum apud Judaeos in templo erat gynaeceum, id est locus honoratus virginum, inter quas praesentata et educata fuit B. Virgo; unde illae dicuntur excubare ad ostium tabernaculi, Exod. XXXVIII, 8; I Reg. II, 22; II Machab. III, 19: ibi enim vacabant orationi, jejunio, mortificandis passionibus, sanctitati, perfectioni, aeque ac operi manuali, texendo, sarciendo, ornando vestes et res templi. Sic pariter apud christianos nemo admittitur ad ministerium templi, ut sit episcopus, sacerdos, diaconus, nisi virgo aut caelebs profiteatur castitatem; in monasteriis vero, quae sunt seminaria et templa Dei, solemne ab omnibus fit castitatis votum, quibus proinde mirus honor a regibus et principibus omni aevo tributus legitur. Ut taceam alios, S. Helena imperatrix, Constantini Magni mater, teste Ruffino, lib. II Histor. cap. VIII, virgines, quas Hierosolymis reperit Deo sa-
cratas, ad prandium invitatas tanta devotione curavit, ut indignum crederet si famularum uterentur officiis, sed ipsa manibus suis habitu succincta eis cibum apposuit, poculum porrexit, aquam manibus infudit.
Audi S. Bernardum, epist. 42 ad Henricum Senonensem archiepiscopum, cap. III: «Quid castitate decorius, quae immundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, non virtute; sed etsi illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse agnoscitur. Sola est castitas, quae in hac mortalitatis et loco et tempore, statum quemdam immortalis gloriae repraesentat. Sola inter nuptiarum solemnia, morem beatae illius vindicat regionis, in qua neque nubunt, neque nubuntur, praebens quodammodo terris caelestis jam illius conversationis experientiam.» Et mox: «Hoc itaque tantae pulchritudinis ornamentum digne dixerim sacerdotium honorare, quod dilectum Deo et hominibus faciat sacerdotem: cujus quippe memoria, non in carnis successione, sed in spirituali benedictione sit, reddatque similem in gloria sanctorum, in hac licet adhuc regione dissimilitudinis constitutum.»
Rursum in templis olim (uti etiamnum Romae, et per totam Italiam fit) separatus a viris erat locus feminarum, in eoque primo loco degebant virgines: testis est S. Clemens, lib. II Constitut. Apost. cap. XXI: «Adolescentulae, ait, si sit locus, seorsum maneant, etc., virgines, et viduae, et anus primae omnium, vel stent, vel sedeant.» S. Gregorius Nazianzenus in Somnio Anastasiae: «Sanctae virgines, ait, una cum gravibus matronis e sublimi lecto castissimas sermonibus meis aures inclinabant.» Clarius et nervosius S. Ambrosius ad Virg. lapsam, cap. VI: «Nonne, ait, vel illum locum tabulis separatum in quo in Ecclesia stabas, recordari debuisti, ad quem religiosae matronae et nobiles certatim currebant, tua oscula petentes, quae sanctiores et meliores te erant? Nonne vel illa praecepta, quae oculis tuis ipse scriptus paries ingerebat, recordari debuisti? Divisa est mulier, et virgo, quae non est nupta, cogitat quae Domini sunt, quomodo sit sancta corpore et spiritu, I Corinth. VII, 34; tu autem in contrarium vertens dictum, ita cogitans, ita agens, ut nec corpore esses sancta nec spiritu: corpore quidem fornicando, spiritu autem virginitatem mentiendo.» Praeclare Tertullianus, De Cultu feminarum, cap. I: «Cum omnes, ait, templum simus Dei, illato in nos et consecrato Spiritu Sancto, ejus templi antistes et aeditua pudicitia est, quae nihil immundum, nec profanum inferri sinat, ne Deus ille, qui inhabitat, inquinatam sedem offensus derelinquat.»
Virginum ergo, praesertim religiosorum et religiosarum, donum electum, et sors in templo Dei acceptissima, est occupatio nobilissima ac dignissima, puta Deum et sponsum suum Christum assidue contemplari, Deum perfecte amare, cupiditates resecare, animam omni virtute et sanctitate imbuere et roborare, ut tentationibus, daemonibus, totique mundo superiores exsistant, iisque dominentur: quia «judicabunt nationes, et dominabuntur populis:» Hi ergo sunt electi et dilecti, quos Deus, ut perfectos, ideoque charissimos filios singulariter amat; B. Virgo, ut proles pulcherrimas, diligit; sancta Ecclesia, ut pretiosissimas gemmas, quibus illustris et splendida
ac decora procedit, cordi habet. Ipsi denique sunt aliis Ecclesiae filiis meliores et pulchriores, quia curiam Dei ornant, palatium aeterni Regis aedificant, et nobilitatem Ecclesiae constituunt. Vide quo pacto perfectio sit arctissima conjunctio cum Deo, quae perfectos viros, non utrumque filios Dei facit, sed filios charissimos Dei, et patri simillimos et conjunctissimos efficit. Qui ut filii Dei, et haeredes regni caelestis, omnibus virtutibus, tanquam regalibus indumentis vestiuntur, cibis delicatissimis sanctorum desideriorum et purarum cogitationum reficiuntur, et angelis velut regiis ministris cinguntur, et patris sui occupatione, scilicet divina contemplatione, delectantur, et nihil aliud quaerunt, nisi Dei similes esse, et in omnibus Dei filios et servos ob divinum honorem sese exhibere. Ita noster Alvarez de Paz, lib. IV De Dignit. perfectionis, part. I, cap. VIII et IX. Ita et S. Hieronymus in Isaiam, cap. LV, et interpretes hoc loco. In Ecclesia vero triumphante virgines proxime sequentur Agnum quocumque ierit, et cantant canticum novum, quod nemo potest dicere nisi virgo, Apoc. XIV, 3; unde de iis subdit: «Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno:» vide ibi dicta.
Denique per fidei donum electum, et per sortem in templo Dei acceptissimam, possent accipi filii parentum sterilium, quos ob castitatis et sanctitatis meritum Deus parentibus dedit, fecitque gloriosos atque eximios, suos quasi in templo administros, uti fecit Samuelem, Joannem Baptistam, et Jesum Christum, aliosque de quibus dicam vers. 16: audi S. Gregorium, III part. Past. cap. XXIX: «Eunuchi quippe sunt, qui, compressis motibus carnis, affectum in se pravi operis abscindunt; quo autem apud Patrem loco habeantur ostenditur, quia in domo Patris, videlicet in aeterna mansione, filiis praeferuntur. Audiant quod per Joannem dicitur, Apocal. cap. XIV, vers. 4: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, et sequentur Agnum quocumque ierit.»
Porro, quia «vita sanctorum est interpretatio Scripturarum,» ut ait S. Hieronymus, disce ex vita S. Emerici (quam ex Bonfinio et aliis descripsit Surius 5 nov.) quam castitas in templo Dei sit clara et pulchra, quae non solum illam possidentes, sed et per illos etiam alios atros et spurcos efficiat Deo speciosos et fulgidos: nam S. Emericus,
cus, filius S. Stephani primi Hungarorum regis, cum nocte orans in Ecclesia S. Georgii, cogitaret quodnam posset gratissimum Deo munus offerre, ecce cum caelesti fulgore vox de caelo: «Praeclara, ait, res est virginitas: itaque mentis et corporis virgineam integritatem a te exigo: hanc offeras Deo, et in ea constanti animi proposito perseveres.» Obsecutus est ille, statuitque virgo permanere; verum cum pater juberet ut uxorem forma, genere et moribus spectatissimam duceret, quae filios regni haeredes pareret, paruit ipse, sed cum uxore quasi cum sorore vixit in perpetua virginitate. Rarum hoc in juventutis flore et regiis deliciis puritatis exemplum; sed ipse carnem, ne lasciviret, jejuniis edomabat. Contigit ut Conradus quidam, qui spurcissima et enormia scelera perpetrarat, illorum paenitens, pontificis jussu loricam ferream ad nudum corpus astringeret, cum charta, in qua ejus crimina scripta erant, ac varia sanctorum sepulcra viseret, donec lorica solveretur, et scriptura oblitteraretur. Cum varia visisset incassum, venit tandem ad sepulcrum S. Stephani, ubi orans ab eo audit: «Surge, amice, et Emerici filii mei monumen-
tum, quod juxta est, adito. Ille, quod carnis servandae integritate praecipuam apud Deum gratiam promeruerit, facinorum tuorum veniam tibi impetrabit: ex eorum enim numero est, qui non inquinaverunt vestimenta sua sequunturque Agnum quocumque ierit, et ante thronum Dei cantant canticum novum.» Evigilat homo illico, ad B. Emerici sacellum se confert, fundit preces, atque opinione celerius dissiliunt ferrei nexus, charta resignata nullum habet litterae vestigium: id audiens Ladislaus, Hungariae rex, honorifice elevari curavit corpus S. Emerici, eumque Sanctorum Catalogo ascribi ad diem 5 novembris.
15. BONORUM ENIM LABORUM GLORIOSUS EST FRUCTUS,
Virginum labores gloriosi, ideoque gloriosos praemiorum fructus producentes (cujus rei symbolo apud Romanos olim, ad templum Honoris non patebat aditus, nisi per templum Virtutis, teste Plutarcho in Moral.) sunt assiduae luctae cum carne, orationes, jejunia, eleemosynae, studium, doctrina, praedicatio, zelus animarum, quibus vacant virgines, quia rebus terrenis non occupantur, etc.; hinc virginibus a Christo assignatur fructus centesimus, viduis sexagesimus, conjugibus trigesimus, Matth. XIII, 23; hinc et Christus noluit virginitatem, utpote rem adeo arduam, praecipere, sed tantum consulere, Matth. XIX, 12: «Qui potest, inquit, capere, capiat,» nam, ut ait S. Augustinus, serm. 230 De Temp.: «Sola duriora sunt praelia castitatis, ubi quotidiana est pugna et rara victoria.» Hinc lectulum castum Salomonis ambiunt sexaginta ex fortissimis Israel, Cantic. III,
7. Quin et veteres Palladem virginitatis et sapientiae deam, armatam pingebant. Et Astrologi signum Virginis in caelo medium collocant inter Libram et Leonem, ut indicent virginitatem indigere leonina fortitudine, et librata temperantia. Vide S. Gregorium, lib. VI, in I Reg. cap. I et II. Porro fructus virginitatis sunt ejus praemia et aureola, quae recensui versu praecedenti.
ET QUE NON CONCIDAT RADIX SAPIENTIAE,
Graece, et quae cadere nequit (id est firma et stabilis est) radix sapientiae; dat causam, cur bonorum laborum gloriosus perennisque sit fructus, quae scilicet eorumdem radix est sapientia, quae nunquam concidit, nec marcescit, sed semper viva, virens et vegeta fructus hosce progerminat. Per sapientiam intellige, non speculativam, sed practicam, puta prudentiam et virtutem, praesertim castitatem et caelibatum: haec enim juges profert orationis, mortificationis, eleemosynae aliorumque bonorum operum fructus. Hunc fructum opponit et praeponit fructui, id est proli impiorum et luxuriosorum, qui ex alienis uxoribus, vel ex alienigenis (quod lege veteri vetitum erat) proles suscitabant; unde de iis subdit: «Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt.» Porro radix sapientiae accipi potest ipsa sapientia, uti jam dixi, sicut virtus castitatis est ipsa castitas; vel praecise radix sapientiae, id est virtutis, est timor Dei, juxta illud, Eccli. I, 16: «Initium sapientiae timor Domini,» vide ibi dicta: hic enim timor non decidit, nec deperit, sed manet in aeternum. Aliter noster Lorinus, qui per radicem sapientiae accipit cognitionem Dei et sui ipsius, scilicet scire se nihil esse, nec posse esse castum suis viribus, sed hoc esse donum Dei, ut et caetera omnia: hoc enim practice nosse est radix et causa castitatis, uti docet Sapiens cap. VIII, vers. 21; additque apposite: Recte autem de castitate prius locutus, quae est σωφροσύνη, radicem ejus dixit esse φρόνησιν. Maxima enim requiritur ad castitatem prudentia et sapientia, eaque est ceu radix illius: rursus vero prudentiam atque sapientiam σώζει, id est conservat et custodit, castitas atque temperantia; unde illud Apostoli, quod legimus Rom. XII, 3: «Sapere ad sobrietatem,» εἰς τὸ σωφρονεῖν, S. Hieronymus, lib. II Contra Joviniananum, vertit, ad pudicitiam; licet S. Augustinus, epist. 47, legat, ad temperantiam; Irenaeus, lib. V, cap. XX, ad prudentiam.
Posset, secundo, per fructum bonorum laborum accipi proles sterilium; haec enim directe opponitur proli adulterorum, q. d. Proles, quas Deus subinde dat parentibus sterilibus, sed castis et piis, eo quod noluerunt quaerere proles ex alienis vel alienigenis uxoribus, quia hoc lege erat vetitum, sunt gloriosus castitatis et pietatis eorum fructus, ideoque Deus eas solet evehere, facereque prophetas, pontifices, vel sanctos eximios et gloriosos: uti Abrahae et Sarae sterilibus dedit filium Isaac patriarcham, ex quo prognati
sunt Jacob omnesque patriarchae et Israelitae, ipseque Christus, qui proinde recte a Deo vocatus est Isaac, id est risus et gaudium parentum, aeque ac posterorum omnium. Sic Deus Manue et uxori sterilibus filium dedit Samsonem, qui fuit robur et vindex Israelis, Jud. XIII, 24: sic Annae sterili dedit filium Samuelem, qui fuit judex Israelis, ac sub Heli Deo in templo ministravit, I Reg. I, II et II, 18; Zachariae et Elisabeth sterilibus dedit filium Joannem Baptistam, qui fuit praecursor et index Christi, ideoque in eremo, velut in templo, quasi angelus inter angelos vixit: sic denique B. Virgini non ex natura, sed ex voto virginitatis sterili filium dedit Christum Jesum, qui fuit salvator et redemptor totius orbis. Vide ergo ut Deus sterilitatem castam et sanctam remuneretur fructu, id est prole sancta et gloriosa, quae Deo velut in templo jugiter assistat, famuletur et obsequatur, uti fecere omnes jam nominati. Ubi nota, omnes qui ex parentibus sterilibus nati fuere, evasisse in viros eximios et gloriosos, utpote dono Dei datos parentibus et mundo, ad ejus salutem: ideoque Deus singulis nomen proprium imposuit, quod officium et gloriam eorum praesignificaret; et hoc est «donum fidei electum, et sors in templo Dei acceptissima,» de qua dixit vers. 14. Hisce jam opponit fructum, id est prolem, impiorum qui, cum ex suis uxoribus proles non habeant, vel deformes habeant, quaerunt contra jus et fas alias pulchras, ut ex iis filios pulchros suscitent. De his ergo ait:
16. FILII AUTEM ADULTERORUM IN INCONSUMMATIONE (ita legendum cum Graecis et Romanis,
d. Cito consummabuntur, id est consumentur et morientur) ERUNT. — Graece est, ἄτεκνα ἔσται, quod duo significat: primo, inconsummati vel imperfecti erunt, ad consummationem vel perfectionem, sive corporis, sive aetatis, sive prosperitatis, non pervenient; secundo, non initiati, nec sacri erunt, sed profani; unde Tigurina vertit, filii adulterorum vero sacris arcebuntur; sic et Osorius: sensus est, q. d. Filii parentum fidelium et castorum solent esse consummati et perfecti, tum in natura, tum in gratia, ideoque sacri et quasi sacerdotes Dei; filii vero parentum adulterorum non semper, sed crebro sunt imperfecti, tum in natura, ut ad plenam perfectamque aetatem non perveniant, ideoque imbecilles, languidi vel manci misere vivunt, ac parum vivaces cito moriuntur; tum in gratia et virtute, ideoque profani et exosi Deo, quasi adulterorum parentum adulterini et impii filii. Sic filius Davidi natus ex adulterio cum Bethsabee, a Deo cita morte percussus est, II Reg. XII, 18; Her et Onan filii Judae luxuriosi nullos genuerunt filios, sed et ipsi celeri nece a Deo mulctati sunt, Genes. XXXVIII, 7 et seq.; Abimelech, filius spurius Gedeonis, occidit 70 fratres suos, seque fecit tyrannum Israelis, ideoque paulo post a
muliere interfectus est, Judic. IX, 53. Causa duplex est, prima divina, quod scilicet Deus hac poena congrue puniat adulteros, ut in quo peccaverunt, puta in filiorum generatione, in eodem puniantur; secunda naturalis, quod adulteri caeterique libidinosi crebro veneris usu spiritus viresque exhauriant, itaque vim generandi debilitent; quo fit ut languidos et debiles, aeque ac vitiosos sibique similes generent filios.
Hunc esse sensum liquet, quia sic se explicat Sapiens cum subdit: «Et ab iniquo thoro semen exterminabitur,» q. d. Filii nati ex adulterio, vel ex conjugio cum alienigenis lege vetito, ad plenam et perfectam aetatem non excrescent, non pervenient ad statum et gradum honoratum et stabilem, sed praemature et dedecorose morientur. Causam dat Theognis: Non etenim, inquit, e squilla rosa nascitur aut hyacinthus, Sed neque ab ancilla filius ingenuus. Rursum, exterminabuntur ab Ecclesia Domini, juxta legem, Deuter. XXIII, 2: «Non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in Ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem:» ita a Castro. Sic, ut alios taceam, hoc saeculo Henricus VIII, Angliae rex, cum ex Catharina uxore sua non posset habere prolem masculam, eam repudiavit, et duxit Annam Bolenam, ex eaque Elisabetham genuit, sed in ea omnis ejus stirps et progenies defecit, etiamsi successive sex duxisset uxores. Sic et principes mystice adulteri, id est apostatae, puta qui a fide et Ecclesia deficientes fiunt haeretici vel idololatrae, saepe non habent proles, vel non longaevas, quae in secunda vel tertia generatione deficiant, uti contigit Zamri, Osee, Jehu et aliis regibus Israel idololatris. Lege
"For indeed," he says, "from a squill neither a rose nor a hyacinth is born,
Nor from a slave-woman a freeborn son."
. Rursum, exterminabuntur ab Ecclesia Domini, juxta legem, Deuter. XXIII, 2: «Non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in Ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem:» ita a Castro. Sic, ut alios taceam, hoc saeculo Henricus VIII, Angliae rex, cum ex Catharina uxore sua non posset habere prolem masculam, eam repudiavit, et duxit Annam Bolenam, ex eaque Elisabetham genuit, sed in ea omnis ejus stirps et progenies defecit, etiamsi successive sex duxisset uxores. Sic et principes mystice adulteri, id est apostatae, puta qui a fide et Ecclesia deficientes fiunt haeretici vel idololatrae, saepe non habent proles, vel non longaevas, quae in secunda vel tertia generatione deficiant, uti contigit Zamri, Osee, Jehu et aliis regibus Israel idololatris. Lege
lib. III et IV Regum. Idem hoc saeculo fieri vidimus in nobilissimis familiis. Quocirca Optatus Milevitanus, lib. IV Contra Parmen.: «Filii adulterorum inconsummati: hoc, inquit, de haereticis dictum est, apud quos sunt sacramentorum falsa connubia, et in quorum thoris iniquitas invenitur, ubi in exterminium fidei corrupta sunt semina: dum Valentinus Filium Dei in phantasmate, non in carne fuisse contendit, fidem suam suorumque corrupit. Nativitatis eorum semen exterminatum est, qui non crediderunt Filium Dei in carne natum de Virgine Maria, et passum in carne.»
Porro Gratianus, dist. 56, can. XII Cenomanensem, sic legit, sicque explicat, q. d. Filios adulterorum, utpote vitiosos, juxta canones, non esse sacris initiandos: sic enim ait: «Quod autem vitium originis semini imputari negatur, videtur esse contrarium illi sententiae: Adulterorum filii abominatio sunt Domino; sed, sicut supra dictum est de presbyterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum intelligendum videtur, ut illi dicantur esse abominatio Domino, ad quos paterna flagitia haereditaria successione descendunt.» Unde ibidem cap. IX, scribit S. Bonifacius martyr Anglorum regi, vitia adulterorum in proles proseminari: «Si gens Anglorum, inquit, spretis legalibus connubiis, adulterando et luxuriando, ad instar Sodomiticae gentis foedam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum aestimandum est degeneres populos, et ignobiles, et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec bello saeculari fortem, nec in fide stabilem, nec honorabilem hominibus, nec Deo amabilem esse venturam, sicut aliis gentibus Hispaniae, et Provinciae, et Burgundiorum populis contigit, quae sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec vindex talium criminum ultrices poenas per ignorantes legem Dei, id est per Saracenos, venire et saevire permisit.»
Objicit S. Justinus, Quaest. LXXVIII ad Orthod., qua ratione vera sit haec sententia, cum genealogia Christi ducatur ex David adultero? Respondet David poenituisse, atque Uriae defuncti relictam viduam, quam prius, vivente viro, violaverat, uxorem duxisse, Deumque poenitentiam David eo quoque modo honorare voluisse, ut mentio nominatim fieret uxoris quondam Uriae. S. Ambrosius vero, De Joanne Baptista, serm. 65, adulterorum filios non initiatos, uti ipse pariter legit, interpretatur viles, spurios et infames: ingens enim contra concubinarios sic scribit: «Sed dicit aliquis: Uxorem non habeo, ideo mihi ancillam sociavi. Audi quid dicat Scriptura ad Abraham, Genes. XXI: Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Si igitur ancillae filius haeres non est, ergo nec filius est. Cur autem quaeritur tale conjugium, de quo susceptus filius nec successionis possit haeres esse, nec sanguinis? nec enim habere potest haereditatis consortium, qui non habet originis privilegium. Cur, inquam, quaeritur tale contubernium, de quo nati non filii sunt matrimonii, sed testes sint adulterii? cur hujusmodi suscipiuntur adulteri qui patri pudori sint, non honori? Dicit Scriptura, Sapient. III, 16: Adulterorum filii in consummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Mulier igitur tua si talibus moribus praedita est ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris: praesta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris, ne tu adulter sis potius quam ma-
nymus in Ose. cap. IX, legit, ex iniquo concubitu semen peribit; Vatablus, ex illegitimo concubitu semen abolebitur; Osorius et Carthusianus, conjugati adulteri privabuntur prolis fecunditate, aut si quae proles eis nascatur, infelix vivet, et interibit immatura: ita saepe fiebat olim et etiamnum fit, at non semper, ob alia secreta Dei judicia.
Porro haec sententia vera est, non tantum in adulterinis filiis, sed et in legitimis: saepe enim ex hac lege sterilitatis a Deo lata contra adulteros fit, ut qui ex alieno thoro filios quaerit, neque ex suo quidem suscipiat: sic Genes. XX, 18 «concluserat Dominus omnem vulvam domus Abimelech, propter Saram uxorem Abrahae,» quam sibi vindicarat Abimelech: quare si adulter fuerit rex, regno dejicietur posteritas; si castus, proles in regno firmabuntur. Ita non raro fit.
17. ET SI QUIDEM LONGAE VITAE ERUNT,
d. Impii et adulterini impiorum adulterorum filii, si quando diutius vivant, sintque longaevi, nullius tamen erunt pretii, viles et abjecti), ET SINE HONORE ERIT NOVISSIMA SENECTUS ILLORUM, — q. d. Quo diutius vivent, eo magis erunt inhonorati et dedecorosi, tum quia cum aetate crescit eorum impietas et infamia; tum quia, cum juxta legem, Deuter. XXIII, 1, velut infames repellantur ab Ecclesia et societate caeterorum Israelitarum, quo diutius vivent, diutius majusque erit eorum dedecus, infamia et probrum, praesertim quia senectus ipsa tot miseriis onusta, per se solet esse despicabilis et contemptibilis; cui si accedat ignominia natalium seque ac morum et vitae, duplex, imo triplex et quadruplex consurget turpitudo et infamia: candorem enim argenteum quasi canitiei plumbo, imo coeno inspergunt turpitudinis. Hinc S. Hieronymus in Osee cap. IX, sic legit, cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum, et ignobilis in novissimis erit senectus eorum. Vere Ecclesiasticus, cap. XXV, vers. 3: «Tres, inquit, species odivit anima mea, et aggravor (nauseo et indignor) valde animae illorum: pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum,» graece, senem adulterum et imminutum intellectu, quales fuere senes illi, quos increpat Jeremias, cap. XXX, vers. 22, et illi insidiantes Susannae, Daniel. XIII, 40.
Egregie hanc gnomen pertractat S. Fulgentius, epist. II, cap. III et IV, ubi Gallam de morte mariti juvenis consolatur: «Tales, inquit, quantumlibet longaevi moriantur, acerbo funere merguntur, et quamvis aetas eorum matura videatur in corpore, mortifera tamen mundi dilectio, immaturae mentis acerbitatem retentat in corde; christianus autem, qui in timore Dei vixerit, quacumque fuerit defunctus aetate corporis, non acerbo funere mergitur, sed placita Deo subnixus maturitate transfertur: legimus namque in eodem Sapientiae libro, cap. IV, vers. 9: Quia senectus
honorabilis est non diuturna, neque numero annorum computata: cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.» Et inferius: «Sicut enim vita mala, quanto magis fuerit temporaliter prolongata, tanto magis delinquentibus multiplicat poenam: sic vita bona, quamvis hic brevi tempore terminata, magnam sempiternamque conquirit bene viventibus gloriam. Vita igitur mala immaturos acerbosque senes dimergit in tartarum; vita vero bona defunctos juvenes maturos perducit ad regnum.»
18. ET SI CELERIUS DEFUNCTI FUERINT,
LXVI, 24: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.»
NEC IN DIE AGNITIONIS (graece διαγνώσεως,
ece διαγνώσεως, id est dijudicationis, discretionis, examinis, animadversionis, condemnationis, puta in die judicii, quo causa cujusque cognoscetur et dijudicabitur, ac pro meritis condemnabitur) ALLOCUTIONEM. — Graece παραμύθιον, id est consolationem, q. d. Non habebunt impii in die judicii ullam allocutionem, qua vel sua scelera excusent, vel eorum supplicium deprecentur, vel suas miserias consolentur: nec enim ipsi loqui pro se poterunt, nec quisquam alius pro eis loqui audebit; sed omnes obmutescent et obstupescent: erunt enim ab omnibus omnino hominibus et creaturis deserti, imo omnibus invisi et exosi, ideoque in summa rerum desperatione: omnis enim creatura consurget contra impios ad vindicandam injuriam sui Creatoris, juxta illud, cap. V, vers. 21: «Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.» Magna haec erit damnatorum afflictio, cum nec a Christo, nec a B. Virgine, nec ab angelis, nec ab amicis, nec a parentibus, nec ab ullo mortalium vel verbulum unicum blandae allocutionis aut consolationis accipient. Sic allocutio pro consolatione, ac doloris lenimine, vel medicamento accipitur a Seneca in Troadibus: Alios parentes alloqui in luctu decet. Ubi vide nostrum Delrio, qui plura hujus significationis affert testimonia. Et a Catullo in Hendecasyllabis ad Cornificium: Qua solatus es allocutione.
arentes alloqui in luctu decet. Ubi vide nostrum Delrio, qui plura hujus significationis affert testimonia. Et a Catullo in Hendecasyllabis ad Cornificium: Qua solatus es allocutione.
nostrum Delrio, qui plura hujus significationis affert testimonia. Et a Catullo in Hendecasyllabis ad Cornificium: Qua solatus es allocutione.
Et a Catullo in Hendecasyllabis ad Cornificium: Qua solatus es allocutione.
Porro S. Fulgentius, epist. II, cap. III, pro agnitionis legit, magnitudinis (nescio unde), sicque pie et pathetice explicat: «Non habebunt spem, nec in die magnitudinis allocutionem. Quae est autem dies magnitudinis, nisi dies in qua non judicandus, sed judicaturus veniet Dominus? Nunc enim, cum venit ut pro nobis judicaretur, non fuit dies magnitudinis, sed minorationis, in qua minoratus est paulo minus ab angelis; tunc autem erit dies magnitudinis, quando secundum Joannis attestationem Apocal. VI, 17 omnes mali abscondi cupient in cavernis montium, dicentes montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a conspectu Patris sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus irae illorum, et quis poterit stare? In hac die magnitudinis, mali non habebunt allocutionem, sed increpationem: non enim audient, Matth. XXV, 34: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi; sed dicetur eis, ibid. vers. 41: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.»
19. NATIONIS ENIM INIQUAE DIRAE SUNT CONSUMMATIONES,
d. Impiorum fines et exitus sunt acerbissimi, tristissimi, funestissimi, quia fulminante Christo sententiam damnationis, ibunt in mortem praesentem et aeternam, puta in gehennam et ignem aeternum. Minus recte nonnulli codices legunt, nationes enim iniquae dirae sunt consummationis, licet eodem redeat sensus. Adde adulterium a plerisque gentibus, etiam haereticis, quin et ab infidelibus, morte puniri, uti ostendit Tiraquellus, leg. 13 connub. num. 6 et seq.
Porro harum omnium minarum et poenarum, quae hic impiis et adulteris intentantur, exemplum illustre est in filiis Heli, quos propter incestas libidines, adulteria, sacrilegia, Deus cum patre Heli hisce poenis mulctavit, I Reg. II, 32: «Ecce dies veniunt, inquit, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: In die uno morientur ambo.»