Cornelius a Lapide

Sapientia II


Index


CAPUT SECUNDUM


SYNOPSIS CAPITIS.

Pergit impiorum qui sapientia, virtutisque et veræ vitæ expertes, cum insipientia, vitiis et morte fœdus inierunt, sensa et mores describere, scilicet quod sentiant omnia cum morte finiri, ideoque voluptati, dum vita suppetit, indulgendum; et justum quemlibet eis adversantem, ac in primis Christum esse occidendum et crucifigendum. Inde, vers. 22, ostendit eorum excæcitatem, quod ignorent futura præmia justis, et supplicia injustis a Deo præparata: Deum enim creasse hominem immortalem, mortem vero invidia diaboli per peccatum in orbem invectam, quam ejus sectatores impii experiuntur, acresque ejus aculeos gementes sentiunt.

1. Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: 2. quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tanquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: 3. qua exstincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer, et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata: 4. et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. 5. Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. 6. Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. 7. Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non prætereat nos flos temporis. 8. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. 9. Nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ: ubique relinquamus signa lætitiæ: quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. 10. Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis. 11. Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ: quod enim infirmum est, inutile invenitur. 12. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. 13. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. 14. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. 15. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. 16. Tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. 17. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. 18. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. 19. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. 20. Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. 21. Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. 22. Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. 23. Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. 24. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: 25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.


1. Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum,

DIXERUNT ENIM COGITANTES APUD SE NON RECTE, hic dari rationem præcedentium, cur scilicet impii mortem accersierint, cum eaque fœdus inierunt — sed prave, insipienter et impie; non enim notat

interint, ideoque digni sint, qui in mortis sorte et societate statuantur. Ratio eorum hæc est: vita nostra, omniaque ejus bona et mala in morte finiuntur, ac post mortem nihil erit, quod nos exhilaret vel affligat; ergo dum vivimus, vivamus læte, omnique cupiditati indulgeamus, ideoque aliorum opes et bona diripiamus, ut iis epulemur et voluptuemur. Radix hujus eorum paralogismi est, cupiditas et voluptas, cui toti inhiant: hanc enim ut impune sectentur et expleant, sibi persuadent animam esse mortalem, ac proinde post mortem nullam timendam esse numinis vindictam et pœnam. Hujus erroris et hæresis auctor fuit Cain, parricida Abelis fratris sui, qui negavit numen numinisque vindictam, ideoque fratrem occidit, teste Josepho, I Antiq. cap. III, ac Philone, lib. Quod deterius potiori insidietur, et S. Ambrosius, lib. De Cain et Abel, cap. ix: hunc secuti sunt posteri ejus omnes, ob quos Deus orbem totum mersit diluvio. Post diluvium perfidiam hanc et scelus renovavit Nemrod, tyrannus, auctor turris babylonicæ, quasi per eam in cœlum conscensurus, Deoque bellum indicturus, Genes. xi; deinde Samaritæ, scilicet Assyrii, qui a Salmanasar ex Assyria traducti sunt in Samariam, hi enim censebant omnia cum morte interire, nec ullam fore resurrectionem, teste Epiphanio, hæresi 9; Philastrio, hæresi 7, et aliis; denique Sadoc, ejusque asseclæ sadducæi, qui vixit sub Juda Machabæo, teste Josepho, lib. XIII Antiq. cap. ix. Eamdem hæresim ex gentilibus docuerunt Democritus, teste Plutarcho, lib. IV De Placitis philos. cap. vii; et post eum Epicurus, ejusque sectatores epicurei, quorum hoc axioma:

Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas,

teste Plutarcho ibidem. Horum sensa et voces recenset Seneca, epist. 123: «Inde, inquit, ad hæc pervenitur verba: Virtus, et philosophia, et justitia, verborum inanium crepitus est; una felicitas est, bonæ vitæ, facere omnia libere (alii codices legunt, facere, esse, bibere), frui patrimonio; hoc est vivere, hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies, et irreparabilis vita decurrit: dubitamus? Quid juvat sapere; et ætati, non semper voluptates recepturæ, interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem? ultro mortem præcurrere, et, quidquid illa ablatura est, jam sibi interdicere?»

Verum hæc eorum ratio est irrationalis et stolida: hic eorum syllogismus est paralogismus, nam primo, falsissimum est animam rationalem cum corpore mori, cum ipsa ad imaginem Dei creata, ab eo participet immortalitatem. Secundo, esto anima foret mortalis, ac vita omnis finienda esset in morte, tamen illam virtuti, non voluptati, totam impendere oporteret: voluptas enim est bonum bestiarum, virtus vero, sive vivere juxta doctrinam rationis, est bonum hominum,

uti loco jam citato docet Seneca. Adde virtutem unicam veramque esse hominis voluptatem, sed spiritualem, quæ hominem Deo gratum, lætum, sanum, sanctumque efficit; cum voluptas omnis carnalis hominem bestialem, Deo et angelis invisum, tristem, morbidum et sceleratum efficiat: unde prudenter ille juvenis in Vitis Patrum, dæmoni, qui falso suggerebat ipsum esse a Deo reprobatum, ut eum ad vitam in omni carnis voluptate transigendam impelleret, sapienter respondit: «Si in futura vita mihi non detur servire placereque Deo, serviam saltem placeboque in hac præsenti: quid enim sanctius, quid melius, quid jucundius, quam placere Deo? servire enim Deo regnare est. Fruar ergo Deo meo in hac vita, si non liceat in altera.»


EXIGUUM,

— Græce, exigua et molesta est vita nostra; nam pro cum tædio græce est λυπηρός, id est tristis, anxia, gravis, molesta, acerba, misera, cui opponitur μανός, id est læta, jucunda, suavis, delectabilis. Sententia hæc expositione non eget, quia clare eam nobis exponit, imo oculis eam cernendam proponit quotidiana cujuslibet experientia: vita enim nostra mille affert labores, mille ærumnas, mille tædia et fastidia. Numera labores et dolores, quos subis uno die, ac invenies plures esse, quam sint horæ vel actiones, adeoque quamlibet actionem iisdem undique esse inspersam et refertam. Hoc est quod ait Jacob Pharaoni, quot annorum esset interroganti, Genes. xlvii, 9: «Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali,» id est miseri; et David, Psalm. xxxviii, 6: «Mensurabiles (hebraice mineu tepachot; Septuaginta, ἀκαύστα; id est palmares, hoc est exiguos instar palmi, qui est mensura continens tantum, quantum extensione digitorum manus comprehendi potest, quæ vulgo spithama dicitur, unde Symmachus vertit, σπιθαμιαία;) posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te.» Consule Job, cap. xiv, vers. 1 et seq.

Vidit idipsum Seneca qui, epist. 100: «Hoc, ait, quod inter primum diem et ultimum jacet, varium et incertum est. Si molestias æstimas, etiam puero longum; si velocitatem, etiam seni angustum. Nil non lubricum et fallax, et omni tempestate mobilius. Jactantur cuncta, et in contrarium transcunt, et in tanta volutatione rerum humanarum nil cuiquam nisi mors certum.» Et paulo post: «Propone profundi temporis vastitatem, et universum complectere, deinde hoc, quod ætatem vocamus humanam, compara; universe videbis quam exiguum sit, quod optamus, quod extendimus: ex hoc quantum lacrymæ, quantum sollicitudines occupant, quantum mors antequam veniat optata, quantum valetudo, quantum timor, quantum teneri, aut rudes, aut inutiles anni. Dimidium ex hoc edormitur. Adjice labores, pericula, et intelliges etiam in lon-


ET NON EST QUI AGNITUS SIT REVERSUS AB INFERIS. — Clarius,

— Clarius, non est qui post mortem iterum vitæ sit restitutus, qui scilicet ostenderit se vivere, et aliam post mortem superesse vitam, in qua liceat miserias hujus vitæ effugere, et in voluptates commutare, q. d. Incerta et fabulosa sunt, quæ a poetis cæterisque de inferis eorumque pœnis, ac rebus aliis post hanc vitam narrantur: hæc enim omnia sunt aniles fabulæ, et terriculamenta puerorum: talis est descensus Æneæ ad inferos, indeque reditus duce Sibylla, quam describit Virgilius, VI Æneid., et ille Thespesii Solensis apud Plutarchum, lib. De Sera Numinis vindicta. Tacite indicant impii animam cum corpore

gissima vita, minimum esse quod vivitur.» Et Menander: «Congenita sunt dolor et vita, illeque consenescit vitæ.» Zeno imperator: «Ludibrium Dei est homo.» Alius: «Quid est homo? mancipium mortis, viator transiens.» Aristoteles: «Quid est homo? imbecillitatis exemplum, temporis spolium, fortunæ lusus, inconstantiæ imago, invidiæ et calamitatis trutina: reliquum vero pituita et bilis.» Ita refert Stobæus, serm. 89, qui totus est de hac re.


ET NON EST REFRIGERIUM IN FINE HOMINIS. — S. Bonaventura,

— S. Bonaventura, Lyranus, Hugo et Dionysius exponunt, q. d. Impii post hanc vitam pergunt, non ad refrigerium cœli, sed ad supplicium gehennæ; verum græce est: Οὐκ ἔστιν ἴασις ἐν τελευτῇ ἀνθρώπου, id est, non est medicatio, vel curatio in obitu hominis; Vatablus, nec est remedium contra obitum, q. d. Non est medicina, nec remedium ad evadendam mortem, juxta illud: «Contra vim mortis non est medicamen in hortis.» Vere Seneca in Consolat. ad Marciam, cap. xi: «Quid, ait, est homo? quodlibet quassum vas, et quodlibet fragile; jactatu, non tempestate magna ut dissiperis, est opus: ubicumque arietaveris, solveris. Quid est homo? imbecillum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienæ opis indigens, ad omnem fortunæ contumeliam projectum: cum bene lacertos exercuit, cujuslibet feræ pabulum, cujuslibet victima; ex infirmis fluidisque contextum, et lineamentis exterioribus nitidum; frigoris, æstus et laboris impatiens; ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia, modo copia rumpitur.» Et paucis interjectis: «Odor illi saporque, et lassitudo, et vigilia, et humor, et cibus, et sine quibus vivere non potest, mortifera sunt. Quocumque se movet, infirmitatis suæ statim conscium, non omne cœlum ferens, aquarum novitatibus, statuque non familiaris auræ, et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum: cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet! in quantas cogitationes oblitum suæ conditionis venit! immortalia, æterna volutat animo, et in nepotes pronepotesque disponit: cum interim longa conantem eum mors opprimit; et hoc, quod senectus vocatur, pauci sunt circuitus annorum.»

interire, ideoque illi dandas suas cupiditates in hac vita, ut beate vivat, cum post hanc vitam nil amplius illi sit exspectandum: ita nimirum, sicut animæ immortalitas impellit hominem ad metum cultumque numinis per modestam puramque vitam, sic mortalitas animæ, homini persuasa, inducit eum ad negandum numen omnemque religionem, ut homo libere vivat, sequaturque suas libidines. Porro hæc impiorum gnome falsa est: quia multi redierunt ab inferis, qui suscitati sunt ad vitam ab Elia, Eliseo, aliisque prophetis, apostolis et sanctis; vera tamen est hoc sensu, quod illo ipsorum ævo pauci, et forte nulli a morte et inferis ad vitam redierint. Simili modo ait Homerus, Iliad. IX:

Obnoxii prædæ sunt boves, et pinguia pecora, Et tripodes acquiri possunt, et equorum flavicoma capita; At hominis anima, ut redeat neque per prædam, Nec aliter capi potest, ubi semel emigraverit e vallo dentium.

Et Philetas: Iter feci ad inferos, Per quod nullus retrorsum viator rediit. Et Virgilius, VI Æneid.: Facilis descensus averni; Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est.

I journeyed to the underworld,
By which no traveler has returned.

ediit. Et Virgilius, VI Æneid.: Facilis descensus averni; Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est.

Easy is the descent to the underworld;
But to retrace one's steps and escape to the upper air,
This is the task, this is the toil.

Nota, animæ beatorum in cœlis sæpius in terram redierunt et apparuerunt mortalibus, ut cum B. Virgo apparuit Joanni patricio et Liberio pontifici, jussitque basilicam sibi in Esquiliis exstrui eo loco qui nive tectus erat die 5 augusti: unde Festum B. Mariæ ad nives. Cum eadem apparuit B. Joanni Damasceno, eique manum, quam Leo Isaurus præscindi jusserat, rogata restituit, in brachio relicta ex vulnere lineola, ut in ejus Vita narrat Joannes patriarcha Hierosolymitanus. Cum SS. Philippus et Joannes apparuerunt Theodosio Imperatori, teste Theodoreto, lib. V Histor. cap. xxxiv, SS. Petrus et Paulus Constantino Imperatori remedium lepræ suggerentes baptismum, teste VII Synodo, act. II. Animæ etiam e limbo redierunt, ut anima Mosis apparens cum Elia in

transfiguratione Christi; anima Samuelis apparens Sauli, eique mortem prædicens, I Reg. xxviii; S. Jeremias et Onias apparuerunt Judæ Machabæo, victoriam contra Nicanorem prænuntiantes, II Mach. xv. Animæ quoque e purgatorio redierunt, nam Paschasius, apostolicæ curiæ diaconus, post mortem in Angulanis thermis, a Germano Capuano inventus est luere delictorum pœnas, uti narrat S. Gregorius, IV Dialog. cap. xl. Justus quidam ob retentas pecunias grave supplicium pertulit: qui tandem Commodo fratri apparens se ab illo sanctis sacrificiis liberatum esse exposuit, teste S. Gregorio, IV Dial. cap. xxxv. Fuit et presbyter, qui Centumcellis in balneis frequentissime apparuit, qui sibi operam gratuitam, si quando lavaret, præstabat. Pro quo ubi, quemadmodum rogarat, Deo sacrificia obtulisset, spiritum fuisse cognovit, cui divina miseratione hoc modo pro peccatis satisfacere et juvari contigit, ut ibidem narrat S. Gregorius.

Animæ vero ex inferno subinde, sed rarius redeunt et apparent, idque non tam per seipsas, quam per dæmones: ipsæ enim ad carcerem ignemque gehennæ damnatæ, inde exire non sinuntur; unde earum loco apparent dæmones, qui in hoc aere usque ad diem judicii ad hominum tentationem et exercitationem agere a Deo permittuntur, ut inferni pœnas hominibus repræsentent, earumque metu homines a vitiis coerceant, et ad Deum colendum cogant: sic visus est sancto cuidam eremitæ Theodoricus Italiæ rex arianus, inter Joannem pontificem et Symmachum patricium vinctis deduci manibus, et detrudi in ollam Vulcani, uti narrat S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. xxx. Visa est monialis in Ecclesia S. Laurentii Romæ ante altare per medium secari, teste S. Gregorio, eodem lib. cap. li: idem, cap. xxxvi, narrat Petrum quemdam defunctum vidisse tormenta damnatorum in igne gehennæ, cumque et ipse in eumdem projiciendus foret, angelum vetuisse, dixisseque: «Regredere, et qualiter tibi posthac vivendum sit cautissime attende.» Similia narrat ibidem de Stephano quodam, alioque milite. Curma quidam municipii Tulliensis, cum aliquot dies quasi mortuus jacuisset, rediens ad se mirabilia de mortuorum pœnis et præmiis narrans, eadem certis argumentis confirmavit, uti refert S. Augustinus, lib. De Cura pro mortuis, cap. xi, ubi et plura similium apparitionum exempla recenset. Sic Josaphat, conversus a Barlaam, in raptu vidit infernorum supplicia, eoque visu tentationem carnis superavit, uti narrat Damascenus in Histor. cap. xxx. Vide nostrum Petrum Thyræum, lib. I De Spirituum apparit. cap. xi, Alexandrum ab Alexandro, lib. V Genial. cap. xxiii, et lib. II, cap. ix, Marsilium Ficinum, lib. XVI De Immortalitate animæ.

Trajani imperatoris animam a pœnis inferni liberatam precibus S. Gregorii ex Joanne diacono censent Ciacconius et alii, verum Baronius, Bellarminus et alii emunctioris naris censent hanc meram esse fabulam. Sed esto nemo ab inferis rediisset, non ideo negandi sunt inferi, animarumque vita et cruciatus in inferno: nam idipsum S. Scriptura clare docet et comminatur; unde impiis responderi posset id quod Abraham respondit diviti epuloni, poscenti Lazarum mitti ad fratres suos, qui illis sua et inferorum supplicia denuntiaret: «Habent Moysen et prophetas: audiant illos: nam si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent,» Luc. xvi, 31.


2. QUIA EX NIHILO NATI SUMUS,

— Pro ex nihilo græce est αὐτοσχεδίως, id est ultro, temere, fortuito, ex tempore, subito, ex improviso, sine Dei consilio, cura, imperio et providentia nati, et in orbem lucemque effusi sumus; Syrus, extemplo facti sumus; Regia, per nos nati sumus, sicut culices, pulices, fungus, etc., per se nascuntur ex terra sine satione. Probant impii non esse inferos, nec vitam apud eos, q. d. Casus nos genuit, casus nos velut fungos et culices interimet et annihilabit; ergo non sunt inferi, nec inferorum pœnæ, a certa justaque Dei providentia impiis decretæ: Deus enim uti nos non creavit, sic nec curat, gubernat, judicat, præmiat aut punit quemque pro meritis, vel demeritis. Sic Democritus, Chrysippus, Epicurus docuere orbes et homines in eo factos natosque esse ex fortuito atomorum concursu, similive casu, non certa Dei provisione et creatione. Sic Aristoteles, II Polit. cap. vi, ex vulgi sententia loquens, ait veteres legislatores, quos carpit, ex pravo semine, vel ex terra esse natos. Similia habet Diodorus Siculus, lib. I, cap. i et ii. Sic et Ovidius ac poetæ fabulantur homines ortos esse ex lapidibus a Deucalione projectis. Verum hos omnes refutat historia creationis hominum et mundi in Genesi a Mose descripta, imo ratio naturalis, quæ docet hominem, anima rationali constantem, esse nobilissimum perfectissimumque animal, ac proinde non fortunæ, sed Dei sapientissimi et potentissimi esse opus, uti ostendit Philo, lib. De Creatione mundi, Eusebius, lib. VII De Præpar. cap. vii, Justinus, in Paranesi, Lactantius, lib. II, cap. xii. Vide Pererium in Physica, lib. VIII, cap. xvi, et Conimbricenses, lib. III De Cœlo, Quæst. VI, art. 3.

Tropologice B. Petrus Damiani, epist. 4, cap. iv, ostendit impium, etiam dum exsistit, videri potius non esse, quam esse, magisque pertinere ad nihilum, quam ad ens, eo quod longissime ab eo, qui vere est, et per quem omnia sunt, puta a Deo, recedat et distet. Magis enim distat peccator a Deo, quam non ens ab ente: hujus enim finita, illius infinita est intercapedo et distantia. Accedit S. Gregorius, qui de homine

in peccatum prolapso ita loquitur, lib. XI Moral. cap. xxvi, ad illa S. Job, cap. xiv: «Qui quasi flos egreditur, et conteritur, etc. Quasi flos etenim egreditur, quia nitet in carne; sed conteritur, quia redigitur in putredinem: quid enim sunt nati homines in mundo, nisi quidam flores in campo? Tendamus oculos cordis in hanc latitudinem mundi præsentis, et ecce quasi tot floribus, quot hominibus plenus est. Vita itaque in carne, flos in fœno est; unde bene per Psalmistam dicitur, Psalm. cii, 15: Homo sicut fœnum dies ejus: et sicut flos agri, ita florebit. Isaias quoque ait, cap. xl, vers. 6: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus sicut flos agri. Homo etenim more floris procedit ex occulto, et subito apparet in publico: qui statim ex publico per mortem retrahitur ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit, sed ariditas pulveris ab aspectibus retrahit. Quasi flos apparuimus, qui non eramus: quasi flos arescimus, qui temporaliter apparebamus. Et quia per momenta homo quotidie compellitur ad mortem, recte adjungit: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.»

Hoc est quod lugubri voce canit David, Psalm. lxxxix, 9: «Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur;» Hebræa, quia tonsio est velox, et evolabimus; Arias, resecatur cito, et avolabimus; Vatablus, velociter transit, et avolamus. Unde S. Ambrosius, epist. 42, tantis malis asserit hanc vitam esse repletam, ut comparatione ejus mors remedium esse putetur, non pœna: nam et ideo, inquit, Deus illam brevem effecit, ut molestiæ ejus, quia prosperitate non poterant, temporis brevitate finirentur.»

Huc facit illud Petronii de larva argentea: Heu, heu nos miseros, quam totus homuncio nil est! Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.

Alas, alas, wretched us, how all of little man is nothing!
So we shall all be, after Orcus carries us away.


QUONIAM FUMUS FLATUS EST IN NARIBUS NOSTRIS. — Ita legendum cum Romanis: perperam aliqui legunt,

— Ita legendum cum Romanis: perperam aliqui legunt, fumus et flatus; minus recte quoque alii, ut Franciscus Lucas et Complutenses, legunt, afflatus, licet hoc quasi idem sit quod flatus; pejus alii pro in naribus legunt, in auribus; unde Herodotus censuit animam habitare in auribus, eo quod bonis auditis corpus recreetur, malis vero auditis ad iram stimuletur; Syrus, quia tanquam fumus est spiritus in naribus nostris; Arabicus, quia flatus fumus in auribus nostris.

Sensus est, quasi dicas: Anima et vita nostra non est aliud quam flatus, id est anhelitus, quo per nares aerem attrahimus et respiramus; hic autem anhelitus, mox ut fit, subsidit et deficit, ac instar fumi dissipatur, et tenues vanescit in auras: in easdem ergo abiit nostra anima in morte, ac proinde post eam nulla nobis superest vita. Sic Heraclitus censuit animam non esse aliud, quam humorum respirationem, sive vaporem et exhalationem, teste Aristotele, lib. I De Anima, textu 32: quin et rude vulgus anhelitum vocat animam, nec aliam animam novit. Porro quia communiter respiramus per nares, hinc flatum vel anhelitum narium animam appellat. Quo pariter alludens Isaias, cap. ii, vers. 22: «Cavete, ait, ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est.» Verum errant impii: anima enim nostra est spiritalis, imo purus merusque spiritus instar angeli, ac proinde nequit esse flatus vel anhelitus, utpote qui corporeus est, sed ipsa anhelitum hunc operatur, ut calorem cordis in quo habitat, refrigeret. Porro apte anhelitus comparatur fumo; sicut enim ignis causat fumum, sic calor naturalis causat anhelitum et respirationem; hinc vita nostra, quæ respiratione fovetur, vocatur, Jacob iv, 15, «vapor ad modicum parens;» hinc et Psaltes, Psalm. ci, 4: «Defecerunt, inquit, sicut fumus dies mei.»


ET SERMO SCINTILLA AD COMMOVENDUM COR NOSTRUM. — Ita legendum cum Romanis et Græcis,

non scintilla, uti legunt aliqui, vide Franciscum Lucam, notat. 200: Græca enim habent: ὁ λόγος σπινθήρ, id est sermo scintilla; licet Budæus in Pandect., et Petrus Nannius hic præferant aliam lectionem, quæ rarior invenitur, scilicet ὀλίγος σπινθήρ, id est exigua scintilla, q. d. Flatus sive anhelitus, quo respiramus et vivimus, est quasi scintilla quædam, id est exiguus calor et vapor, qui tamdiu durat, quamdiu durat motus cordis, vel motus, quo movetur et vivit cor nostrum. Vita enim consistit in calore naturali motuque cordis, qui anhelitum velut sui scintillam emittit in altum: imo stoici censuerunt animam non esse aliud quam calidum spiritum, vel, ut Heraclitus, calidam exhalationem, quam asserebant semper fluere ex corde, velut ex caloris naturalis officina, in qua proinde generentur spiritus vitales, per quos fit motus, omnisque sensuum actio: ita Plutarchus, lib. IV De Placit. philosoph. cap. iii. Hic sensus commodus est et facilis. Verum codices plures et melioris notæ legunt, non ὀλίγος, sed ὁ λόγος, id est sermo scintilla. Porro λόγος verti potest ratio, q. d. Ratio et mens, qua homo præ cæteris animalibus pollet, est quasi scintilla quæ movet cor et voluntatem ad omnia quæ agit: ita Osorius; verum melius Noster et alii λόγος vertunt, sermo. Significant ergo impii vitam nostram non esse aliud quam vivacem ignem in corde exsistentem, qui ad motionem, vel, ut græce est, ἐν κινήσει, id est in motione cordis nostri, emittit de se scintillas, scilicet sermonem et verba quæ loquimur, ac fumum, scilicet respirationem et anhelitum, sicut ignis, cum movetur, scintillas ejaculatur et fumum.

Rursum, sicut deficiente igne deficit scintilla, abitque in favillam et cinerem, sic deficiente loquela, et consequenter anima, corpus abit in cineres: quid brevius, quid inanius, quid vanius, quid fugacius vita? Adhæc, sermo movet cor,

quia illud nunc commovet ad iram, si asper sit; nunc ad lenitatem, si blandus sit; nunc ad amorem, nunc ad odium, etc., idque leviter, subito et varie, sicut præcipitanter et tumultuarie scintillæ excitantur et evolant e fornace: ita Jansenius, a Castro et alii; unde Syrus vertit, et sermo tanquam scintilla minima e flamma exsiliens, movet cor nostrum; Arabicus, et sermo scintilla in vapore (evaporatione) cordis nostri. Addit noster Lorinus quod formatur sermo scintillæ similis, dum movetur cor nostrum: et sicut spiritus, qui est in naribus, et quo spiramus, est tanquam fumus, qui evanescit: ita spiritus idem, qui est instrumentum quo loquimur, et cujus virtute movetur cor, est veluti scintilla, quæ exstinguitur: linguam Jacobus, cap. iii, vers. 5, propter sermonem vocat parvum ignem. Item dici posset, quod, quemadmodum candela, quando exstinguitur, mittit in fine scintillam, sic accidit homini morienti in extremo spiritu. Verum hic sensus obscurior et alienior videtur.

Alii, ut Dionysius, per sermonem accipiunt calorem naturalem; Hugo, animam, quæ sermonis est effectrix, sed obscurius et alienius. Accedit Cervantes: Sermo scintilla, ait, est anima, quæ declaratur sermone, hæc enim vegetat corpus et flatum e naribus, quasi fumum e fornace, exhalat et efflat, cordis ac pulmonum, quasi follium, motu, est quasi scintilla fragilis, et cito deficiens, anhelo semper spiritu ex periclitatione; unde timor et trepidatio, et creber anhelitus. Verum et hoc improprie dicitur. Porro S. Bonaventura et noster Salmeron, tom. XI, tract. II, censent in voce sermo alludi ad opinionem Diogenis, qui censuit animam esse aerem: in aere enim, et per verberationem aeris, in ore fit sermo; in voce scintilla, alludi ad opinionem Democriti, dicentis animum esse ignem; in voce ad commovendum cor, ad opinionem Melissi, vel, ut alii, Thaletis, qui dixit animam esse vim moventem corpus. Verum hoc quoque obscurum est, anceps et dubium, nec impiis tantæ doctrinæ subtilitas in mentem venisse videtur. Denique cum S. Bernardo, tract. De interiore domo, cap. lxii, per sermonem accipias fabulosum, puta fabulam: «Sicut fabula, ait, sic est vita mea; timeo ego ne egomet sic fabulando fabula efficiar, si sine bonis operibus inveniar;»

qui enim multum utuntur ore sermocinando, parum utuntur manu laborando, anima enim eorum tota est in ore et lingua; hinc loquaces et garruli solent esse desides et otiosi; unde Apostolus, II Thess. iii, 11: «Audivimus, ait, inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes,» in scrutandis et narrandis aliorum dictis et factis.

Sensus ergo primo loco assignatus, est planus et genuinus, ubi nota sermonem apte comparari scintillæ, halitum fumo, cor igni, sive fornaci, primo, quia sicut fornax ejaculatur fumum et scintillas, sic cor ejaculatur halitum et sermonem. Secundo, sicut fornax tumultuarie et vage evomit fumum et scintillas, eodem modo et cor evomit verba. Tertio, sicut fornax illa effundit pro motu ignis et lignorum, sic et cor effundit sermonem ex motu affectus amoris, iræ vel odii, quo agitatur; unde si moveatur amore, verba promit amica et blanda; si ira, iracunda et minacia; si odio, tetrica et funesta; si timore, timida et anxia, etc. Quarto, sicut fumus et scintillæ certi sunt indices, æque ac effectus ignis, sic et halitus ac verba certa sunt indicia et effectus vitæ, æque ac effectus dominantis in corde. Quinto, sicut cessante fumo et scintilla cessat ardor fornacis, sic cessante respiratione et loquela cessat vita, vitalisque affectus in corde; hinc silere in Scriptura est mori, ipsaque mors vocatur דומה duma, id est silentium: quare quantum minuitur vis respirandi et loquendi, tantum decrescit et minuitur vita, unde senes et moribundi graciliter, tenuiter et submisse loquuntur, ut vix intelligi queant, juxta illud Eccle. xii, 4: «Et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis.»

Adde sexto, scintilla, licet splendeat et cum stridore emicet, omniumque oculos ad se convertat, illico tamen dissipatur: sic sermo, licet elegans et magnificus sit, ut omnes ad se rapiat, tamen illico abit ac dissipatur. Hinc contra præfidentes, strepitumque mundi amantes profertur hic apologus: Cadens scintilla, flammæ vi in sublime levata, sibi placebat impensius, ac mox inter sidera se relatum iri existimabat; verum ut ad mediam camini gulam ascendit, exstincta et cinis facta decidit. Igitur sicut cito evanescit fumus et scintilla, sic et halitus, sermo et vita. Si ergo quis quærat, quid est vita hominis? quid est homo? respondeas: Homo est sermo, homo est halitus, homo est fumus, homo est scintilla: ita Joannes Baptista rogatus: Tu quis es? respondit: «Ego sum vox clamantis in deserto,» Isai. xl, 3: vide ibi dicta. Rursum septimo, sicut parva sæpe scintilla neglecta, magnum excitat incendium: sic sermo exiguus, v. g. convicium in aliquem jactum, magnas sæpe suscitat lites, rixas et cædes; unde S. Jacobus, cap. iii, vers. 6: «Lingua, ait, ignis est, universitas iniquitatis, etc., et inflammat rotam nativitatis nostræ, inflammata a gehenna.»

Porro flatui, sive respirationi, recte annectitur sermo, velut effectus suæ causæ: sicut enim flatus in tibiis et organis suavem efficit melodiam, sic anhelitus in ore ad dentes, labra et palatum, lingua repercussus, efficit sermonem et vocem articulatam; unde S. Gregorius Nyssenus, lib. De Opificio hominis, cap. ix: «Mens, ait, humana velut industrius artifex animata organa pulsat,» etc.; et Theodoretus, lib. III De Providentia, agens de organo humanæ vocis, ait: «Organo musico, quod æneis fistulis constat, et follium flatu, vel aura inspiratum, artificisque digitis motum soni consonam vocem edit, plane id simillimum est; unde absam accipiens ars tibias fecit, lyras citharasque composuit.» Porro, sicut folles in organo flatum, qui melodiam efficit, producunt, sic quoque pulmones faciunt anhelitum, qui sermonem efformat; unde pulmones velut folles organi flantes, a Galeno, lib. IX De Usu partium, aeris promptuaria appellantur: iidem velut folles vitalem ignem, id est calorem naturalem, acuunt et accendunt. Unde Nyssenus, lib. De Opific. hom. cap. xxx, cum dixisset, «cor esse a quo spiritus ignei per corpus diffunduntur, atque id sine intermissione moveri, ac proinde esse igni natura simile,» subjungit: «Instar follium, quibus in officinis suis utuntur fabri, aera semper attrahit e vicino pulmone, aeris receptaculo; et quod igneum est in ipso efflat.»

turis, saltem fidem habeant vati suæ Sibyllæ, quæ ad verbum inquit: Atque ubi cuncta cinis fuerint, tenuisque favilla, Atque idem Deus exstinguet, quem incenderat ignem. Ossaque restituet rursum, cineresque sepultos, Et genus omne hominum (ut fuerant) Deus ipse reponet. Denique Romani aliique populi, teste Alexandro ab Alexandro, lib. III Genial. cap. vii, corpora defunctorum cremabant vertebantque in cineres, ne fœda tabe diffluerent et putrescerent: alioquin corpus per se non abit in cinerem, sed in pulverem; per cinerem ergo hic pulverem quoque intellige; Hebræis enim vicina sunt דן epher et עפר aphar, id est cinis et pulvis.

And when all things shall have become ashes and fine dust,
That same God will extinguish the fire He had kindled.
And He will restore the bones again, and the buried ashes,
And God Himself will restore the whole race of men (as they were).

omani aliique populi, teste Alexandro ab Alexandro, lib. III Genial. cap. vii, corpora defunctorum cremabant vertebantque in cineres, ne fœda tabe diffluerent et putrescerent: alioquin corpus per se non abit in cinerem, sed in pulverem; per cinerem ergo hic pulverem quoque intellige; Hebræis enim vicina sunt דן epher et עפר aphar, id est cinis et pulvis.


ET SPIRITUS DIFFUNDETUR TANQUAM MOLLIS AER. — Spiritus,

— Spiritus, id est flatus et halitus, quo respiramus, vegetamur, calescimus, loquimur, de quo dixit vers. præced., qui ut ex aere fit, sic in aerem abit, dum homo moritur. Philosophi per spiritum intelligunt animam hominis, quam censent esse corpus quoddam tenue et subtile, quale est spiritus et ventus; hinc Democritus censuit animam, uti et cætera omnia, ex fortuito atomorum concursu conflatam, qui cum perenni motu agitentur, etiam corpus agitent et commoveant; stoici dixerunt animam esse spiritum calidum; alii, vero plures, animam esse aerem censuerunt. Hinc illud Lucretii, lib. V: Aurarumque leves animæ, calidique vapores. Et Varro in Cosmotor.: «Detis habenas animæ levi, dum ventus nos flamine sudo suavem ad patriam perducit.» Heraclitus animam putavit esse igneum quid, alii esse lumen quoddam, Diogenes esse aerem, Thales humorem, Critias sanguinem, Empedocles harmoniam quamdam et temperaturam elementorum; Hippocrates dixit animam esse spiritum tenuem per corpus omne dispersum, qui cum ætate et corpore crescat et decrescat, augeatur et minuatur, consumatur et intereat. Ita Plutarchus De Placit. Philosoph. lib. IV, cap. ii et iii. Vide S. Justinum in Paranesi, S. Nemesium, lib. De Natura hominis, cap. ii, et Abulensem, Paradox. V, cap. l. Verumerrant: anima enim rationalis non est corporea, sed purus spiritus, instar angeli a Deo ad sui similitudinem creatus. Spiritus ergo hic non anima, sed anhelitus intelligitur, qui corporeus est, puta aer, quem respirando attrahimus, qui in morte dispergitur.

V: Aurarumque leves animæ, calidique vapores. Et Varro in Cosmotor.: «Detis habenas animæ levi, dum ventus nos flamine sudo suavem ad patriam perducit.» Heraclitus animam putavit esse igneum quid, alii esse lumen quoddam, Diogenes esse aerem, Thales humorem, Critias sanguinem, Empedocles harmoniam quamdam et temperaturam elementorum; Hippocrates dixit animam esse spiritum tenuem per corpus omne dispersum, qui cum ætate et corpore crescat et decrescat, augeatur et minuatur, consumatur et intereat. Ita Plutarchus De Placit. Philosoph. lib. IV, cap. ii et iii. Vide S. Justinum in Paranesi, S. Nemesium, lib. De Natura hominis, cap. ii, et Abulensem, Paradox. V, cap. l. Verumerrant: anima enim rationalis non est corporea, sed purus spiritus, instar angeli a Deo ad sui similitudinem creatus. Spiritus ergo hic non anima, sed anhelitus intelligitur, qui corporeus est, puta aer, quem respirando attrahimus, qui in morte dispergitur.

or.: «Detis habenas animæ levi, dum ventus nos flamine sudo suavem ad patriam perducit.» Heraclitus animam putavit esse igneum quid, alii esse lumen quoddam, Diogenes esse aerem, Thales humorem, Critias sanguinem, Empedocles harmoniam quamdam et temperaturam elementorum; Hippocrates dixit animam esse spiritum tenuem per corpus omne dispersum, qui cum ætate et corpore crescat et decrescat, augeatur et minuatur, consumatur et intereat. Ita Plutarchus De Placit. Philosoph. lib. IV, cap. ii et iii. Vide S. Justinum in Paranesi, S. Nemesium, lib. De Natura hominis, cap. ii, et Abulensem, Paradox. V, cap. l. Verumerrant: anima enim rationalis non est corporea, sed purus spiritus, instar angeli a Deo ad sui similitudinem creatus. Spiritus ergo hic non anima, sed anhelitus intelligitur, qui corporeus est, puta aer, quem respirando attrahimus, qui in morte dispergitur.

Videntur ergo impii partim ex sententia philosophorum, partim ex sermone et sensu vulgi censere animam non esse aliud quam spiritum, sive flatum, quo respiramus, et quem in morte exspiramus, qui tum instar aeris et vaporis evanescit; ac proinde post mortem nec superesse animam, quæ cognitionis, sensus, dolorum et suppliciorum sit capax; eo quod, sicut in morte corpus abit in cineres, sic spiritus et anima abeat

et diffluat in auram et aerem ex quo venit: sic Comicus animam vocat halitum, dicens: «An anima fætet uxori tuæ?»

Qua in re graviter errant, primo, quia ne in brutis quidem anima est halitus, sed nobilius et spiritualius quid, quo imaginantur, recordantur, concupiscunt res sibi commodas et secundas; secundo, quia in homine manifestum est ex ejus operibus animam esse quid sublime, cœleste et angelicum, instructum potentiis et dotibus divinis, scilicet intellectu, quo cognoscit non solum corporalia, sed et angelos ac Deum ipsum; memoria, qua eadem licet absentia et diu præterita reminiscatur; voluntate, qua eadem amat et cæteris potentiis, sensibus, membrisque omnibus, vel politice, vel despotice imperat.

Audi Lactantium, lib. De Opific. Dei, cap. xvii: «Quid autem sit anima, nondum inter philosophos convenit, nec unquam fortasse conveniet: etenim alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii ventum, unde anima vel animus nomen accepit, quod græce ventus ἄνεμος dicitur; nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid videtur.» Et pluribus interjectis: «Unde apparet animam nescio quid esse Deo simile. At illi qui ventum putant esse hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes, vivere videamur. Varro itaque definit: Anima est aer conceptus ore, defervefactus in pulmone, tepefactus in corde, diffusus in corpus. Hæc apertissime falsa sunt: neque enim tam obscuram nobis hujusmodi rerum dico esse rationem, ut ne hoc quidem intelligamus, quid verum esse non possit.» Et post nonnulla: «Anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit: non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis videtur, sed post conceptum

protinus, cum fœtum in utero necessitas divina formavit, quia adeo vivit intra viscera genitricis, ut et incremento augeatur, et crebris pulsibus gestiat emicare.» Audi et S. Isidorum, lib. XI Orig. cap. i: «Anima a ventis nomen accepit, eo quod ventus sit; unde et ventus græce ἄνεμος dicitur, quod ore trahentes aerem vivere videamur; sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima, quam concipiatur aer, quia jam in genitricis utero vivit; non est ergo aer anima, quod quidam putaverunt, qui non potuerunt incorpoream ejus cogitare naturam.»

TANQUAM MOLLIS AER. — Græce χαῦνος, id est mollis, laxus, fluxus, solutus, remissus, cedens, inanis, fungosus, vagus, fugax: alludit ad etymon aeris, nam ut ait Plato in Cratylo: «Aer unde dicitur? an quoniam αἴρει, id est tollit sursum ea, quæ sunt in terra? an quoniam ἀεὶ ῥεῖ, id est semper fluit? an quoniam ex seipso semper fluente exsistit spiritus sive flatus? sic æther dicitur, quasi ἀεὶ θεῖ, id est semper currens circa aerem.» Aliis magis placet, ut aer derivetur ab ἀήρ, id est spiro, aer enim ventum exspirat, et vento

perflatur: rursum respiratio in homine fit per aerem, inspiratione et exspiratione attractum. Halitus ergo noster est quasi mollis fluxusque aer; hinc epitheton aeris est quod sit fusus et extenuatus, id est sparsus, extensus et tenuis: unde Cicero, lib. II De Nat. deor.: «Exin mari finitimus aer, ait, die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem concretus in nubes cogitur.»


ET TRANSIBIT VITA NOSTRA TANQUAM VESTIGIUM (græce ἴχνη,

— Vestigium proprie est similitudo pedis, puta a pede impressa arenæ vel luto, inde tamen transfertur ad quodlibet signum: vestigium ergo nubis sunt reliquiæ, signa et effectus nubis, quales sunt stillæ, pluvia, nigredo vel fuscedo in aere apparens, ac præsertim nebula, ut sequitur, quam nubes post se relinquere solet, unde explicans subdit:


ET SICUT NEBULA DISSOLVETUR,

— Nubes enim crassior, vel a vento, vel raptu cœlorum, vel a sole dissipata, desinit in nebulam subtiliorem, quæ proinde statim a radiis solis disjicitur, ideoque nube jam prorsus dissipata serenitatis est index: atque cum ex se sit frigida, aerem, in quem disjicitur, infrigidat; qua de causa aurora solet esse frigida, quia oriens sol nebulas, vaporesque frigidos noctu collectos per aerem dispergens, eum frigidiorem efficit; hinc poetæ dicunt auroram esse matrem ventorum. Paulo aliter Hugo et Holcot: «Vestigium nubis, inquiunt, est exigua nubis particula, quanta est extrema pars pedis, cujus solent in terra vestigia impressa relinqui:» sic enim III Reg. xviii, 44, orante Elia, «nubecula parva, quasi vestigium hominis,» Hebræa, sicut planta pedis, ascendebat de mari. Comparant impii

vitam suam brevem et fugacem, primo, fumo, vers. 2; secundo, scintillæ exstinctæ et cineri, ibid.; tertio, molli aeri, vers. 3; quarto, nubi et nebulæ, ibid.; quinto, umbræ, vers. 5.

Symbolice, S. Bonaventura in fumo censet notari offuscationem intellectus; in vento sive flatu, irascibilis perturbationem; in scintilla, concupiscibilis inflammationem; in aere, intentionis vacuitatem; in cinere, operum infructuositatem; in nube densiore, oppositionem contra gratiam; in nebula leviore, mentis elationem; in umbra, exteriorem simulationem.


ET A CALORE ILLIUS AGGRAVATA. — Cantacuzenus aliam a præcedenti hic ponit similitudinem,

— Cantacuzenus aliam a præcedenti hic ponit similitudinem, q. d. Vita nostra mutatur et moritur, sicut mutatur nebula, cum in hieme radios solis, sed debiliores sentiens, contra eorum calorem per antiperistasim se constringit, aggravat et condensat, ut nebula esse desinat et transeat in rorem vel nubem crassiorem. Melius alii passim censent eamdem esse similitudinem, q. d. Vita nostra disjicitur, sicut nebula a calore solis aggravatur, id est degravatur, premitur, opprimitur et dissipatur,

ut vel per aerem dispergatur, vel in stillas et pluviam resolvatur. Porro apte vita nostra comparatur nubi et nebulæ, quæ non est aliud, quam vapor humidus calore solis e terra extractus, rarefactus, et in altum elevatus, qui raritate sua per aerem expansus, sua magnitudine videtur solem obumbrare, itaque oculos hominum fallit; sed tandem vi solis aut ventorum dispellitur, in nihilum abit et evanescit; simili enim modo dissipatur et evanescit vita nostra, omnesque ejus pompæ, opes et voluptates, juxta illud, Job. cap. vii, 9: «Sicut consumitur nubes, et pertransivit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet;» et Ose, xiii, 3: «Erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.» Hinc

Symbolice, nubes sunt gubernatores et principes, qui a rege ex humili terræ loco in altum elevantur: hi enim mox ab æmulis aliove casu vel a morte dejiciuntur; hinc hebraice נשיאים nesiim, id est elevati, vocantur tam vapores et nubes, quam principes. Ratio analogiæ, inquit Cervantes, est, quia, ut vapores illi de terra elevantur a sole, et ab eodem plerumque dispelluntur, ita terreni principes de terræ pulvere, ac ab extremis terræ suscitantur a rege, qui est veluti jubar, ex quo illi divitiarum, honorum, nobilium stemmatum splendores mutuantur, et ab eodem dejiciuntur ac disperguntur: sic mundus suos elevat, ut deprimat. Quare Hercules græce dictus Ἡρακλῆς, hoc est aeris gloria et illuminatio, qui ex Macrobio, I Saturn. cap. xxiv, sol est, Antæum gigantem illum terræ filium procero corpore, hoc est vaporem, elevare in sublime dictus est, ut inter radiorum suorum brachia constrictum interimeret. Probat id Macrobius ex nomine: nam Hercules, sive Ἡρακλῆς, idem est quod ἥρας, id est aeris, κλέος, id est laus vel gloria: quæ est autem aeris gloria, nisi solis illuminatio? ait Macrobius, lib. I Satur. cap. xxiv: male enim alii notant cap. xx. Idem dictus est duodecim labores confecisse, quia sol annuo cursu duodecim signa zodiaci lustrat et conficit. Ad nesiim et nubes hasce facit, quod ait Salomon, Proverb. xxv, 14: «Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.»


4. ET NOMEN NOSTRUM OBLIVIONEM ACCIPIET PER TEMPUS (græce,

— Quare non est quod aucupentur famam et gloriam, quæ nobiscum fere interibit, nec quod studeamus augendæ et exaltandæ familiæ, utpote quæ nostri cito obliviscitur; nec quod posteritati consulamus, utpote cujus nullum habebimus sensum; nec quod virtutibus vitæque austeræ incumbamus, utpote cujus nulla

erit merces, imo nec memoria. Utere ergo et fruere præsentibus, frustra futura exspectaturus. Hæc impii.


5. UMBRÆ ENIM TRANSITUS EST TEMPUS NOSTRUM. — Syrus,

— Syrus, umbra quæ transit est incolatus noster; Arabicus, quia tempus nostrum est umbra adveniens, q. d. Tempus vitæ nostræ transit ut umbra, quæ cum sole vel alio corpore, cujus est umbra, transeunte pari passu pergit et pertransit: sic Pindarus dixit, non umbra, sed «umbra somnium est homo;» quod perurgens Plutarchus Consol. ad Apoll. «Quid, inquit, umbra debilius? ut hujus somnium ne alius quidem explicare dilucide queat: totum umbræ robur corporis objectus est, ita vita tota ex alio pendens quasi illius umbra exsistit.»

Audi Philonem, lib. De Josepho: «Sicut in somniorum visionibus videntes non videmus; audientes, gustantes aut tangentes, nec audimus, nec gustamus, nec tangimus; loquentes non loquimur, deambulantes non deambulamus, sed cum videamur uti motibus et habitibus, nullo prorsus utimur, mente inaniter sine ullis veris objectis pingente sibi simulacra rerum non existentium tanquam existentium: Eodem modo etiam in hoc mundo corruptibili vigilantium imaginationes somniis sunt simillimæ: veniunt, abeunt, occurrunt, refugiunt; et, priusquam comprehendantur, avolant.» Idem ibidem: «Cuncta, inquit, quæ sub mundo sunt, umbris, spectrisque sunt similia; et sicut cum pompa traducitur, prima quæque conspectum prætereunt; item in torrentibus fallente visum celeritate, undæ præterfluunt: sic vitæ totius negotia currentia præterlabentiaque, videntur manere, cum ne momentum quidem maneant, nunquam non subterfluentia.» Et S. Chrysostomus, hom. 21 ad Theod. Monach. «Omnia umbra, somnia, cursus. Cursor est vita. Ut si quispiam rupis excelsæ verticem tenens, pelagus omne prospiciat, multosque inde navigantium crebris fluctibus freti unda submergi, alios in prærupti montis saxo collidi, nonnullos ad alia littora contendendo properare, alios tabulæ unius auxilio ex fragmentis navis inventæ a morte defendi, aliquando pro gubernaculo atque remigiis manibus tantummodo suis uti, alios autem videat turbidos fluctus, multiformi genere cadavera ferre. Ita est qui militat Deo, cum se a tempestatibus atque turbinibus vitæ istius separant; consistit in arduo semper ac tuto securus loco: quid enim celsius potest esse, quid tutius, quam unam tandem nos sollicitudinem gerere; quomodo Deo placere possimus? Vidisti naufragia hujusmodi; pelagus undasque declina, et excelsum in hujusmodi pelago quære navigantem, et excelsum locum occupa, a periculo captivitatis immunem.

Idem dixere poetæ. Sophocles hominem vocat simulacrum et umbram. Horatius: Pulvis et umbra sumus.

Horatius: Pulvis et umbra sumus.

plures umbræ et vitæ analogias recensui Eccle. vii, 1.


ET NON EST REVERSIO FINIS NOSTRI. — Græce ἀμπόδισις,

— Græce ἀμπόδισις, id est repedatio, regressus, reditus, reversio: πέδες enim sunt pedes; Complutenses vertunt, impedimentum, cui enim pedes sunt impediti, huic non licet regredi, nec progredi, q. d. Nullus est, qui possit impedire et arcere finem, sive mortem nobis imminentem; verum ἐμπόδισις proprie significat impedimentum, non ἀναπόδισις, uti hic est. Pro finis græce est τελευτή, id est obitus, mors et finis vitæ; sensus est, q. d. Ubi mortui fuerimus, non licebit nobis repedare, sive pedem revocare, ac a morte et interitu regredi ad vitam: ita Vatablus. Idem dixerunt vers. 1: «Et non est refrigerium in fine:» inculcant enim hominis animæque interitum, ut hujus vitæ voluptatibus libere, sine metu Numinis et vindictæ, indulgeant. Syrus vertit, et non est sanitas in exitu nostro; Arabicus, non est morti nostræ mora, vel remora et impedimentum.


QUONIAM CONSIGNATA EST,

— «Consignata est,» scilicet reversio, ne fiat fierive possit; aut clarius «finis.» Finis est tam feminini quam masculini generis; unde Virgilius, II Æneid.: Hæc finis Priami fatorum, Hic exitus illum Sorte tulit. Livius: «Et quænam finis futura tantis cladibus esset:» Cicero, lib. II De Legib.: «Neque necesse est edisseri a nobis, quæ finis funestæ familiæ.» Hinc Complutenses et S. Paulinus, epist. 31 ad Aleth., legunt masculine, non est reversio finis nostri, quia consignatus est, scilicet finis et dies obitus nostri, idque S. Paulinus refert ad solatium desperatorum; Syrus, quia determinatum est, et non est qui revertatur; Arabicus, quoniam præceptum moriendi cuique signatum est, et nemo avertet illud. Sensus est, q. d. Finis et mors nostra certo definita, et inevitabilis est, nec ab ea ad vitam reverti licet: solent enim, quæ certa sunt obsignari: sigillum enim rei sigillatæ dat certitudinem, imo subinde perpetuitatem et æternitatem: sic enim, Apocal. xx, 3, diabolus in inferno obsignatus, id est in longissimum tempus conclusus dicitur: «Misit eum, inquit, in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni.»

This was the end of Priam's fate,
This end carried him off by lot.

Livius: «Et quænam finis futura tantis cladibus esset:» Cicero, lib. II De Legib.: «Neque necesse est edisseri a nobis, quæ finis funestæ familiæ.» Hinc Complutenses et S. Paulinus, epist. 31 ad Aleth., legunt masculine, non est reversio finis nostri, quia consignatus est, scilicet finis et dies obitus nostri, idque S. Paulinus refert ad solatium desperatorum; Syrus, quia determinatum est, et non est qui revertatur; Arabicus, quoniam præceptum moriendi cuique signatum est, et nemo avertet illud. Sensus est, q. d. Finis et mors nostra certo definita, et inevitabilis est, nec ab ea ad vitam reverti licet: solent enim, quæ certa sunt obsignari: sigillum enim rei sigillatæ dat certitudinem, imo subinde perpetuitatem et æternitatem: sic enim, Apocal. xx, 3, diabolus in inferno obsignatus, id est in longissimum tempus conclusus dicitur: «Misit eum, inquit, in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni.»

Paulinus, epist. 31 ad Aleth., legunt masculine, non est reversio finis nostri, quia consignatus est, scilicet finis et dies obitus nostri, idque S. Paulinus refert ad solatium desperatorum; Syrus, quia determinatum est, et non est qui revertatur; Arabicus, quoniam præceptum moriendi cuique signatum est, et nemo avertet illud. Sensus est, q. d. Finis et mors nostra certo definita, et inevitabilis est, nec ab ea ad vitam reverti licet: solent enim, quæ certa sunt obsignari: sigillum enim rei sigillatæ dat certitudinem, imo subinde perpetuitatem et æternitatem: sic enim, Apocal. xx, 3, diabolus in inferno obsignatus, id est in longissimum tempus conclusus dicitur: «Misit eum, inquit, in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni.»

Porro sigillum, quo obsignata est mors cujusque, diesque et hora moriendi, est partim naturæ defectus, indeque naturalis necessitas moriendi, partim Dei decretum, quo cuique homini, tam diem nascendi, quam moriendi præfinivit, juxta illud, Job xiv, 5: «Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt:» utrumque gentiles vocavere fatum, utroque velut duabus seris et claustris adamantinis, obsignata et obserata est mors cujusque, ejusque fores occlusæ, ut ex ea ad vitam hanc resurgere sit impossibile. Minus recte Cantacuzenus consignationem hanc accipit

illam, quæ fit per lapidem vel tumulum sepulcralem, quo mortui corpus concluditur, juxta illud, Psalm. xlviii, 12: «Sepulcra eorum domus illorum in æternum:» sic fere et Hugo ac Lyranus.


6. VENITE ERGO,

— q. d. Post mortem nulla erit vita, nulla voluptas, nullus dolor; ergo fruamur bonis, id est voluptatibus præsentis vitæ, quia post eam nulla erunt: hæc Epicuri et epicureorum est ratiocinatio et paralogismus. Longe secius, imo contrarium, ex vanitate et brevitate vitæ concludit Apostolus, I Corinth. vii, 29: «Tempus, ait, breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, et qui flent tanquam non flentes, et qui gaudent tanquam non gaudentes, etc.: præterit enim figura hujus mundi.» Imo vitæ brevitas, acer est stimulus fidelibus ad omnem virtutem, etiam heroicam, eo quod credant et sperent per illam tam brevem et modicam assequi gloriam sempiternam, cum vice versa infidelibus sit stimulus ad omnem voluptatem, eo quod post hanc vitam non credant, nec sperent aliam.


VENITE ERGO. — Invitant impii se invicem ad convivandum et compotandum,

— Invitant impii se invicem ad convivandum et compotandum, etc., quia nullius rei sine socio jucunda est possessio, ait S. Bonaventura: idem locum habet in virtute, religione et gloria cœlesti.


ET FRUAMUR BONIS QUÆ SUNT. — quia nulla credimus,

— quia nulla credimus, nec speramus futura, ergo fruamur præsentibus.


ET UTAMUR CREATURA (legit Interpres κτίσιν,

st creatura; jam legunt κτῆσιν, id est possessione, id est rebus possessis, sive bonis, quæ possidemus) TANQUAM IN JUVENTUTE CELERITER. — To tanquam accipi potest, primo, ut nota veritatis, juxta illud, Joan. i, 14: «Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti,» id est gloriam, quæ decebat eum, qui vere erat unigenitus. Sic sensus erit: Fruamur voluptatibus creatis ad nostrum usum gustumque, dum et quamdiu juvenes sumus, quantum et quamdiu permittit juventus, in qua reipsa degimus, cum adhuc viget et nos recreare potest tam juventus quam voluptas; senes enim utramque fastidiunt, uti ait Berzellai ad Davidem, II Reg. xix, 35. Causam dant per to celeriter, q. d. Brevi cum juventute voluptas gustusque voluptatis transibit et avolabit, ergo utamur ea celeriter, græce σπουδαίως, id est festine, studiose, diligenter, alacriter, serio, attente, accurate, ut nullas recreandi occasiones præterlabi sinamus, nec ulla temporis momenta, utpote adeo fluxi et brevis; hinc Vatablus vertit, rebus creatis simul ac juventute utamur; alius, creatura quasi adolescentia utamur; Vaticani, utamur creatura tanquam juventute, id est hilariter et valenter, uti juvenes solent propter corpus vegetum, et animi alacritatem: juventus enim vegeta et hilaris apta est captandæ cuilibet voluptati ejusque avida.

Tacite ergo significant impii brevitatem

tam juventutis suæ, quam voluptatis creatæ, quod scilicet utraque illico abeat et pertranseat, ac proinde indicant suam insipientiam, quod res quarum esse non consistit, sed situm est in transitu, adeoque potius non est, quam est, ambiant; res vero consistentes, solidas, durantes, æternas non curent et negligant: ideo enim bona hujus vitæ sibi celeriter arripienda dicunt, quod fugacia sint, avolantia et extemplo non futura; igitur voluptatis umbras duntaxat, et inania deliciarum simulacra captant: nam res ipsa nullibi reperitur. Adeo enim fluxa et lubrica sunt bona, quibus mortales tam avide inhiant, ut antequam manibus apprehendantur et teneantur, elabantur et effluant, imo antequam homo ea vix primis labris degustarit, vix oculis, vix auribus acceperit, evanescant; itaque non modo gustum gustantis, sed et oculos attentissime contemplantis celerrimoque intuentis aspectum, ac aures avidissime auscultantis prætervolent, et velut ludiones deludant. Si ad honorem respicias, quod idolum mortales maxime colunt, teneri manibus non potest, quin effugiat; unde Regius Psaltes illum alterum superexaltatum et elevatum super cedros Libani, Psalm. xxxvi, 35: et transivit, et ecce non erat: vidit hominem, cum in honore esset, comparatum jumentis, et similem factum illis, Psalm. xlviii, 21. Vidit Daniel leænam grandibus alis, aspexit donec evulsæ sunt alæ, et super pedes stetit; et cap. iv, 17, 22: arborem, cum in summa viriditate et proceritate esset, excisam: regem detracto diademate et purpura, de regno ad pastum inter bestias abjectum, etc. Quid moror? Si ad vitam spectes, ea nihil citius evanescit: vestigio nubis aut fumi et undarum comparatur, ut verum sit illud Job. cap. xv, 32: «Antequam dies ejus impleantur, peribit.» Ita noster Martialis de Roa, lib. II Singul. cap. i. Totum ergo malum hominis, est frui utendis, et uti fruendis: hoc faciunt impii, qui rebus caducis fruuntur, veris et solidis utuntur, ut se caducis pascant et expleant. Frui est potiri fine, quasi summo bono, in quo beate conquiescat; uti est adhibere media ad finem jam dictum assequendum. Audi S. Augustinum, lib. VIII Quæst., Quæst. xxx: «Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui; et rursus omnis ordinatio, quæ virtus etiam nominatur, fruendis frui, et utendis uti; fruendum est autem honestis, utendum vero utilibus;» idem, lib. XI De Civit. cap. xxv: «Temporalibus, inquit, magis utendum est, quam fruendum, ut frui mereamur æternis; non sicut perversi qui frui volunt nummo, uti autem Deo: quoniam non nummum propter Deum impendunt, sed Deum propter nummum colunt.»

Secundo, noster a Castro tanquam accipit proprie ut notam similitudinis; unde to tanquam in juventute refert ad to creatura, quasi ejus juventus et flos captandus sit, q. d. «Utamur creatura uti in juventute,» videlicet est, vel tanquam in adolescentia existente, ne sinamus præterire creaturam dum viget, floret, dum in sua est adolescentia, antequam senio confecta marcescat, quin ea fruamur. Adverbium autem σπουδαίως, idem est quod graviter, studiose, nempe ut in eam perfruitionem toto studio ac cupiditate incumbatur. Et hic sensus potior est, tum quia impii, non tantum adolescentiam suam, sed et vitam universam, senio quoque misere confectam, voluptati capiendæ dicavere, antequam morte repellantur; tum quia ex sequentibus constabit, impios sese excitare ac invitare, ut omni studio et cupiditate præripiant creaturam omnem, dum viget floretque, ne per negligentiam quidpiam voluptatis, quod capi possit, eorum aviditatem effugiat, prætereat, aut insciis elabatur.

Tertio aliter to tanquam in juventute explicat Cervantes, refertque ad senes, qui volunt videri juvenes, ac ut juvenes luxuriari; hinc annos vitæ suæ juveniles simulant miseri, atque canos, monumenta cineris, in quem paulatim abeunt, plumbeis instrumentis, obscurisque pigmentis infuscant, quasi præsagientes carituros se æternitate vitæ felicis et atra inferorum caligine involvendos, qui quamvis annosi et decrepiti senes, nunquam senescunt, sed semper pueriliter imo puellariter, vivunt, atque puellascunt in dies. Quas tres explicationes capit græca sententia; hanc tertiam, ut planiorem, reliquis antepono, q. d. Ne sinamus nos senescere voluptatum medicamine, juxta illud Ovidii in Fastis: Nequitia est, quæ te non sinit esse senem: hæc ipse. Verum hic sensus subtilior est, quam solidior, ac alienior est, quam germanior: hæc enim vel utrorumque, vel juvenum potius, quam senum sunt verba; unde subdunt: «Non prætereat nos flos temporis.» Melius alii exponunt, quasi dicant impii: Sic nos exhilaremus, ut maneamus semper hilares sicut juvenes: non dedamus nos mœrori et vitæ severæ, ne cito fiamus senes, imo ut nunquam senescamus, sed potius ante senium molestum et tetricum, vita ejusque jucunditate defungamur.

s: Nequitia est, quæ te non sinit esse senem: hæc ipse. Verum hic sensus subtilior est, quam solidior, ac alienior est, quam germanior: hæc enim vel utrorumque, vel juvenum potius, quam senum sunt verba; unde subdunt: «Non prætereat nos flos temporis.» Melius alii exponunt, quasi dicant impii: Sic nos exhilaremus, ut maneamus semper hilares sicut juvenes: non dedamus nos mœrori et vitæ severæ, ne cito fiamus senes, imo ut nunquam senescamus, sed potius ante senium molestum et tetricum, vita ejusque jucunditate defungamur.

Verum hic sensus subtilior est, quam solidior, ac alienior est, quam germanior: hæc enim vel utrorumque, vel juvenum potius, quam senum sunt verba; unde subdunt: «Non prætereat nos flos temporis.» Melius alii exponunt, quasi dicant impii: Sic nos exhilaremus, ut maneamus semper hilares sicut juvenes: non dedamus nos mœrori et vitæ severæ, ne cito fiamus senes, imo ut nunquam senescamus, sed potius ante senium molestum et tetricum, vita ejusque jucunditate defungamur.

Insipiens est hæc impiorum illatio; unde idipsum illi sero agnoscentes, tandem dicent illud cap. iv, vers. 6: «Ergo erravimus a via veritatis:» sapiens enim est illa Apostoli collectio, Galat. vi, 10: «Dum tempus habemus, operemur bonum;» et illa Davidis, Psalm. xxxvi, 1: «Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: quoniam tanquam fœnum velociter arescent.» Unde S. Augustinus in Psalm. lxx: «Cum dixisses, ait: Manducemus et bibamus, adjunxisti, Isai. xxii, 13: Cras enim moriemur: audi contra a me: Imo jejunemus et oremus, cras enim moriemur.» Hinc sapiens ille, rogatus cur adeo parce et sobrie viveret, res-

pondit: «Morituro hoc sufficit:» viatori enim modicum viaticum sufficit, si via sit modica.


7. VINO PRETIOSO ET UNGUENTIS NOS IMPLEAMUS. — Vino interius bibendo,

— Vino interius bibendo, unguentis exterius ungendo: rursum utriusque interius, solebant enim deliciarum causa, vino miscere unguenta quædam sapida et odorata, itaque illa cum vino ebibere, ut alibi ostendi. Sic erit hendiadys: «Vino et unguentis,» id est vino unguentoso, juxta illud Virgilii, I Georg.: Pateris libamus et auro. id est pateris aureis. Porro solebant veteres in conviviis prius aqua calida ablui, deinde unguentis inuncti cœnitare, tum deliciarum, tum fragrantiæ, tum sanitatis causa, uti docent Athenæus, lib. V, Plutarchus, lib. III Sympos., Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag., cæterique, qui de priscis conviviorum ritibus scripsere. Vinum autem pretiosum est vinum Cos, quod scilicet egregie est coloratum, odoratum, sapidum.

— Vino interius bibendo, unguentis exterius ungendo: rursum utriusque interius, solebant enim deliciarum causa, vino miscere unguenta quædam sapida et odorata, itaque illa cum vino ebibere, ut alibi ostendi. Sic erit hendiadys: «Vino et unguentis,» id est vino unguentoso, juxta illud Virgilii, I Georg.: Pateris libamus et auro. id est pateris aureis. Porro solebant veteres in conviviis prius aqua calida ablui, deinde unguentis inuncti cœnitare, tum deliciarum, tum fragrantiæ, tum sanitatis causa, uti docent Athenæus, lib. V, Plutarchus, lib. III Sympos., Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag., cæterique, qui de priscis conviviorum ritibus scripsere. Vinum autem pretiosum est vinum Cos, quod scilicet egregie est coloratum, odoratum, sapidum.

— Vino interius bibendo, unguentis exterius ungendo: rursum utriusque interius, solebant enim deliciarum causa, vino miscere unguenta quædam sapida et odorata, itaque illa cum vino ebibere, ut alibi ostendi. Sic erit hendiadys: «Vino et unguentis,» id est vino unguentoso, juxta illud Virgilii, I Georg.: Pateris libamus et auro. id est pateris aureis. Porro solebant veteres in conviviis prius aqua calida ablui, deinde unguentis inuncti cœnitare, tum deliciarum, tum fragrantiæ, tum sanitatis causa, uti docent Athenæus, lib. V, Plutarchus, lib. III Sympos., Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag., cæterique, qui de priscis conviviorum ritibus scripsere. Vinum autem pretiosum est vinum Cos, quod scilicet egregie est coloratum, odoratum, sapidum.


ET NON PRÆTEREAT NOS FLOS TEMPORIS. — Primo,

— Primo, «flos temporis,» inquit Holcot, est flos juventutis, q. d. Utamur flore juventutis ad omnes voluptates, quas ipsa concupiscit: in adolescentia enim est longe vividior aviditas voluptatis, quam in ætate virili vel senili; unde Guarinus vertit, neque florem vitæ prætereamus. Verum græce est ἄνθος ἀέρος, id est flos aeris; unde

Secundo, Cervantes sic exponit, quasi dicat: Loti inunctique in mollibus culcitris accumbamus mensæ, ut caveamus ne lædi possimus flore aeris, vel aura delicata perflante penetrari, et contrahere catarrhum aliumve morbum, utpote poris corporis per lotionem et unctionem jam apertis; verum græce et latine est, et non prætereat, non autem, et non penetret nos flos aeris.

Tertio ergo et genuine, flos ἄνθος, id est aeris, vel, ut alii per metathesin legunt, ἔαρος, id est veris, est vernum tempus, quod est quasi flos omnium anni temporum: illo enim cuncta vivunt et florent, ac grato halitu et odore, quem exspirant, aerem imbuunt, per eumque nares totumque corpus recreant et restaurant; unde aer vernus saluberrimus æque ac jucundissimus est, juxta illud: Nunc formosissimus annus; et illud: Omne ver anni decus et venustas; et Ovidius, I Metamorph.: Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores; idem, I Fastorum: Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas, Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum. Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tunc patitur cultus ager, et renovatur aratro: Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

mosissimus annus; et illud: Omne ver anni decus et venustas; et Ovidius, I Metamorph.: Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores; idem, I Fastorum: Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas, Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum. Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tunc patitur cultus ager, et renovatur aratro: Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

and:

Omne ver anni decus et venustas; et Ovidius, I Metamorph.: Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores; idem, I Fastorum: Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas, Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum. Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tunc patitur cultus ager, et renovatur aratro: Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

et Ovidius, I Metamorph.: Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores; idem, I Fastorum: Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas, Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum. Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tunc patitur cultus ager, et renovatur aratro: Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

Spring was eternal, and with gentle breezes
The mild zephyrs caressed flowers born without seed;

e semine flores; idem, I Fastorum: Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas, Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum. Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tunc patitur cultus ager, et renovatur aratro: Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

All things then bloom, then is the new age of the season,
And a new bud swells from the pregnant vine.
And now the tree is covered with freshly formed leaves,
And the blade of the seed comes forth to the surface of the soil.
Then are pleasant suns, and the unknown swallow appears,
And builds its muddy work under the high beam.
Then the tilled field endures cultivation and is renewed by the plow:
This newness of the year was rightly so called.

Denique Plinius, lib. XXI, cap. i: «In hortis, inquit, coronamenta seri jussit Cato, inenarrabili florum maxime subtilitate; quando nulli potest facilius esse loqui, quam rerum naturæ pingere, lascivienti præsertim, et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti.» Porro, veri apte respondet juventus: ipsa enim est quasi ver ætatum; unde Ovidius, X Metam.: Citraque juventam, Ætatis breve ver, et primos carpere flores.

Short of youth,
The brief spring of life, and to pluck its first flowers.

Quarto, plenius, generalius, magisque adæquate ad Vulgatam, flos aeris est flos temporis et vitæ, quo aere et aura hac fruimur; unde Vatablus vertit, nec florem auræ prætereamus; hinc noster a Castro per florem temporis aut vitæ accipit quidquid in tempore deliciosum floridumque reperitur, ne scilicet ulla occasio labi sinatur, nulla opportunitas prætereatur, in qua voluptate frui concedatur. Flos temporis ergo est communis voluptas cujuslibet temporis, in hieme ignes, in vere flores, in æstate viridaria, in autumno fructus, etc., ut flos temporis dicatur quidquid jucundum ac delectabile singula ferunt tempora, ad quorum voluptates sese impii hortantur. Tales autem, ait Bonaventura: «Nihil curant de fructu animæ cœlestis, sed de flore veris præsentis.»

Porro, vide hic insipientiam impiorum, qui res vanissimas et celerrime evanescentes, puta flores, ambiunt, fructus vero solidos respuent: quare eos merito S. Augustinus in titulo Psalm. liii, vocat «ziphæos, id est florentes, qui florent in sæculo, et arescunt in judicio, et post ariditatem in ignem æternum mittentur.» De quibus Isai. xl, 6, dicitur: «Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri,» Septuaginta et D. Petrus, I Epist. i, 24, et omnis gloria ejus tanquam flos fœni. S. Augustinus in id Psalm. cii: Homo tanquam flos agri sic efflorebit: «Totus, inquit, splendor generis humani, honores, potestates, divitiæ, flos fœni est: et sicut vix annua est pulchritudo agri, et perexiguo tempore transeunt flores, qui sunt pulchritudo herbarum, sic et humana prosperitas:» sed de hoc mox plura.


8. CORONEMUS NOS ROSIS ANTEQUAM MARCESCANT. — Græce,

— Græce, coronemur calycibus rosarum: rosæ enim plane apertæ illico flaccescunt et marcescunt: calyculi vero, sive baccæ clausæ rosarum dum sensim sese aperiunt, et folia explicant, diutius durant; et quia conclusi stipatique sunt, hinc densiorem suavioremque odorem exspirant; sed et iidem mox marcescunt: rosa enim, quia excitatissimi est odoris, hinc citissime marcescit, ait Plutarchus, lib. II Sympos. Quæst. I; et Plinius, lib. XXI, cap. i: «Flores, ait, odoresque in diem gignit (terra) magna, ut palam est, admonitione hominum, quæ spectatissime floreant, celerrime marcescere:» idem, cap. xi: «Novissima, inquit, rosa, eadem prima deficit inter flores.»

Porro rosæ et coronæ ex rosis a temperantibus

rosæ enim amorem gratiamque conciliant, quæ adhibentur conviviis, tum odoris causa, tum ut sua frigiditate resistant ebrietati, præsertim dum suo halitu suavi poros aperiunt, per quos vapores vini exspirent, ne cerebrum gravent: audi Athenæum, lib. V: «Vinciebant primum capita fasciis ac vittis ex lino et lana; tum ornatus causa frondes additæ floresque: nam adversus incommodum vini præsidio sunt exhalationes florum: si calidi sint, molliter poros aperiendo efficiunt ut perspiret vinum; si leviter frigidi, vapores mediocri suo contactu repellunt.»

Hinc corona rosea sacra erat Musis, teste Plutarcho, lib. II Sympos. Quæst. I: idem, lib. III, docet rosas mirifice cor cerebrumque recreare, habereque vim astringendi, ac ea quæ caput gravant, odore suo reprimendi; hinc Ovidius, V Fastor.: Tempora sutilibus pinguntur tecta coronis, Et latet injecta splendida mensa rosa; et paulo post: Annuit, et motis flores cecidere capillis: Decidere in mensas ut rosa missa solet. Et Horatius: Non desint epulis rosæ, Non vivax apium, non breve lilium. Est enim rosa regina florum; unde Leucippe apud Achillem Tatium, lib. II: «Si regem, inquit, floribus constituere Jupiter voluisset, non alium certe quam rosam tali honore dignatus fuisset:» hæc est terræ ornamentum, plantarum splendor, oculus florum, prati purpura, pulchritudo coruscans; hæc amorem spirat, decorem conciliat, speciosis foliis luxuriat, tremulisque delectat, ejus frondes zephyri afflatu rident; atque adeo usque eo verum est, rosis tribui regnum florum, ut corona e rosis præter cætera designet potentiam, regnum, imperium: hinc et Virgilius rosam auroræ comparat, imo æquat: Ambigeres, inquit, raperetne rosis aurora ruborem, An daret, et flores tingeret orta dies. Ros unus, color unus, et unum mane duorum, Sideris et floris est domina una Venus. Forsan et unus odor; sed celsior ille per auras Difflatur, spirat proximus ille magis.

Their temples are adorned, covered with sewn garlands,
And the splendid table is hidden under scattered roses;

Annuit, et motis flores cecidere capillis: Decidere in mensas ut rosa missa solet. Et Horatius: Non desint epulis rosæ, Non vivax apium, non breve lilium. Est enim rosa regina florum; unde Leucippe apud Achillem Tatium, lib. II: «Si regem, inquit, floribus constituere Jupiter voluisset, non alium certe quam rosam tali honore dignatus fuisset:» hæc est terræ ornamentum, plantarum splendor, oculus florum, prati purpura, pulchritudo coruscans; hæc amorem spirat, decorem conciliat, speciosis foliis luxuriat, tremulisque delectat, ejus frondes zephyri afflatu rident; atque adeo usque eo verum est, rosis tribui regnum florum, ut corona e rosis præter cætera designet potentiam, regnum, imperium: hinc et Virgilius rosam auroræ comparat, imo æquat: Ambigeres, inquit, raperetne rosis aurora ruborem, An daret, et flores tingeret orta dies. Ros unus, color unus, et unum mane duorum, Sideris et floris est domina una Venus. Forsan et unus odor; sed celsior ille per auras Difflatur, spirat proximus ille magis.

He nodded, and from his shaken hair flowers fell:
They fell upon the tables as a tossed rose usually does.

desint epulis rosæ, Non vivax apium, non breve lilium. Est enim rosa regina florum; unde Leucippe apud Achillem Tatium, lib. II: «Si regem, inquit, floribus constituere Jupiter voluisset, non alium certe quam rosam tali honore dignatus fuisset:» hæc est terræ ornamentum, plantarum splendor, oculus florum, prati purpura, pulchritudo coruscans; hæc amorem spirat, decorem conciliat, speciosis foliis luxuriat, tremulisque delectat, ejus frondes zephyri afflatu rident; atque adeo usque eo verum est, rosis tribui regnum florum, ut corona e rosis præter cætera designet potentiam, regnum, imperium: hinc et Virgilius rosam auroræ comparat, imo æquat: Ambigeres, inquit, raperetne rosis aurora ruborem, An daret, et flores tingeret orta dies. Ros unus, color unus, et unum mane duorum, Sideris et floris est domina una Venus. Forsan et unus odor; sed celsior ille per auras Difflatur, spirat proximus ille magis.

Let roses not be lacking from the feast,
Nor long-lived parsley, nor the brief lily.

II: «Si regem, inquit, floribus constituere Jupiter voluisset, non alium certe quam rosam tali honore dignatus fuisset:» hæc est terræ ornamentum, plantarum splendor, oculus florum, prati purpura, pulchritudo coruscans; hæc amorem spirat, decorem conciliat, speciosis foliis luxuriat, tremulisque delectat, ejus frondes zephyri afflatu rident; atque adeo usque eo verum est, rosis tribui regnum florum, ut corona e rosis præter cætera designet potentiam, regnum, imperium: hinc et Virgilius rosam auroræ comparat, imo æquat: Ambigeres, inquit, raperetne rosis aurora ruborem, An daret, et flores tingeret orta dies. Ros unus, color unus, et unum mane duorum, Sideris et floris est domina una Venus. Forsan et unus odor; sed celsior ille per auras Difflatur, spirat proximus ille magis.

You would wonder, he says, whether dawn steals its blush from roses,
Or gives it, and the rising day tinges the flowers.
One dew, one color, and one morning for both,
Of star and flower Venus is the one mistress.
Perhaps too one fragrance; but the former is wafted higher through the breezes,
The latter breathes more closely.

Denique Dracontius De Opif. sex dier. omnes flores vocat roseas, et ex rosa Deum opificem ita celebrat: Qui roseis stillare nemos vel floribus agros Imperat, automni qui dulcia poma saporat.

Who commands groves to drip with rosy flowers and fields,
Who flavors the sweet fruits of autumn.

Impii vero non hoc fine, sed alio aiunt: «Coronemus nos rosis,» scilicet ut pleno earum odore et colore nares oculosque pascant et impleant incitentque ad omnem voluptatem, præsertim veneream; hinc subdunt: «Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:»

de causa olim Veneri dicabantur; unde ex Pausania in Eliacis Natalis Comes, lib. IV Mythol. cap. xiii: «Venus, ait, rosea corona solebat insigniri,» et Valerius scribens Ruffino uxorem ducat, epist. 44, tom. IX Operum D. Hieronymi: «Placet, ait, delectatio, sed pungit dilectum; flos Veneris rosa est, quia sub ejus purpura multi latent aculei.» Quocirca aliqui, inter quos est Josephus Stephanus, lib. De Rosario B. Virg., cap. iii, sic exponunt: Coronemus nos rosarum calyculis, seu vasculis, hoc est, virginum amplexu foveamur, antequam decorem ætatis floremque deponant: nam pudoris ac virginitatis symbolum rosam esse, præter profanos qui id insinuant, affirmat S. Hieronymus, in epist. 8 ad Demetriadem, cap. i, et Joel. 10, in illa verba: «Et fons de domo Domini,» in verbis extremis. Verum, hic sensus symbolicus est, non litteralis: «Rosæ, ait Fulgentius, lib. II Mythol., in Vener., et rubent, et pungunt, ut etiam libido: rubet enim verecundiæ opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momentaliter, et fugit perenniter.»

II Mythol., in Vener., et rubent, et pungunt, ut etiam libido: rubet enim verecundiæ opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momentaliter, et fugit perenniter.»

Hinc et Cleopatra, in luxuriosissimo suo convivio, in rosas expendit talentum, hoc est, sex millia coronatorum Francicorum, cum per omnia discumbentium triclinia foliorum passim acervi, cubiti mensura pavimentis undequaque exstarent. Hinc Martianus Capella, lib. I, Veneri plectit coronam e rosis: «Huic, inquit, rosis decussatim vinculatis sertata contextio.» Et solent meretrices amasios data vel injecta rosa ad se pellicere. Lucretius, lib. II, De Idæa matre, denso rosarum jactu ab omnibus petita, ita canit: Ninguntque rosarum Floribus, umbrantes matrem comitumque catervas.

And they shower with roses'
Flowers, shading the Mother and her attendant throngs.

Scripsit Anacreon vetus poeta græcus encomium rosæ, in quo ita canit: Cum vere patre florum, Socianda laus rosarum. Rosa flos odorque divum, Hominum rosa est voluptas: Decus illa gratiarum, Florente amoris hora.

With spring the father of flowers,
The praise of roses must be joined.
The rose is the flower and fragrance of the gods,
The rose is the pleasure of mortals:
It is the ornament of the Graces,
In the blooming hour of love.

Porro Tertullianus, lib. De Coron. milit., cap. ix, et ex eo Martinus de Roa, lib. II Singul. cap. i, negant apud Hebræos fuisse usum coronarum in festis et conviviis, eo quod illarum non meminerit Scriptura: verum contrarium insinuat Clemens Alexandrinus, lib. II, cap. viii, idque patet ex hoc loco: impii enim Hebræi hic dicunt: «Coronemus nos rosis.» Sic iidem hedera coronabantur in honorem Bacchi, ut patet II Machab. vi, 7; nec id mirum, cum illi ipsi declinantes in idola ritusque gentilium, Venerem ejusque amasium Adonidem adorarint, et sacro planctu

coluerint, ut patet Ezech. viii, 14. Quod ergo ait Tertullianus Hebræis non fuisse in usu convivales rosarum florumque coronas, intellige ex more proprio, non ab ethnicis sumpto.

Moraliter, rosa symbolum est voluptatis evanidæ, et spinosæ, id est multis amaritudinum dolorumque spinis commixtæ: impii ergo florem, imo floris inchoationem duntaxat, puta calyculos rosarum captant, at pii fructum flori anteferunt, juxta illud Sapientiæ, Eccli. xxiv, 23: «Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris; et flores mei fructus et honestatis:» nullius enim arboris fructus melior, quam vitis, hæc enim profert uvas et vina; hinc S. Ludovicus rex Franciæ vetuit gestari rosas feria sexta, in honorem coronæ spineæ Christi Domini. Unde Basilius, hom. XI Hexam.: «Transitoria, inquit, ac brevis momenti vernorum florum gratia, adhuc desiderantes destituit;» et S. Ambrosius, lib. III Hexam. cap. xi: «Inutilis, inquit, homo, licet splendore nobilitatis, aut fastigio potestatis, aut fulgore virtutis, semper tibi spina proxima est, semper inferiora tua respice, super spinas germinas, nec prolixa manet gratia; brevi unusquisque decurso ætatis flore marcescit.» Et huc id Virgilii de rosa pertinet: Quam longa una dies, ætas tam longa rosarum, Quas pubescentes juncta senecta premit. Quam modo nascentem rutilus conspexit Eous, Hanc rediens sero vespere vidit anum. Et Hieronymus Angerianus in Epigram.: Pulchra brevi durat rosa tempore, forma brevique Tempore: sic formæ par, rosa, tempus habes. Et Horatius, lib. II Carm. ode 3: Huc vina et unguenta, et nimium breves Flores amœnæ ferre jube rosæ.

As long as a single day, so long is the age of roses,
Which budding youth is pressed by adjoining old age.
The one that bright Lucifer saw just being born,
Returning in the late evening he saw an old woman.

Et Hieronymus Angerianus in Epigram.: Pulchra brevi durat rosa tempore, forma brevique Tempore: sic formæ par, rosa, tempus habes. Et Horatius, lib. II Carm. ode 3: Huc vina et unguenta, et nimium breves Flores amœnæ ferre jube rosæ.

The beautiful rose lasts a brief time, and beauty a brief
Time: thus, O rose, you have a time equal to beauty.

II Carm. ode 3: Huc vina et unguenta, et nimium breves Flores amœnæ ferre jube rosæ.

Hither command wine and ointments and the all too brief
Flowers of the lovely rose to be brought.

Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag. cap. viii, asserit usum florum esse noxium, et celeriter præterire supplicio affectum; additque hinc probari vitæ eorum brevitatem, quod ambo flaccescunt, nempe flos et pulchritudo. En re Artemidorus monet, etsi coronæ e rosis per quietem visæ omnibus bonæ sint, id est faustæ, hinc tamen ægrotantes excipi: «Hos enim, inquit, occidunt,» id est morituros prædicunt, quod facile marcescant. Ipsa rosa non tantum Locrensis, sed quælibet, cum sit specimen omnium florum, tamen eodem prope momento quo nascitur, senescit. Virgilius de hoc flore: Mirabar celerem fugitiva ætate rapinam, Et dum nascuntur consenuisse rosas. Hoc ipsum Latinus Callimachus: Vidi ego odorati victura rosaria Pæsti, Sub matutino cocta jacere Noto.

I marveled at the swift ravaging of fleeting age,
And that roses grow old while being born.

nuisse rosas. Hoc ipsum Latinus Callimachus: Vidi ego odorati victura rosaria Pæsti, Sub matutino cocta jacere Noto.

I saw the rose-beds of fragrant Paestum, destined to survive,
Lying scorched under the morning south wind.

Hanc ob causam Ausonius in Epigram. virginem admonens mortalitatis, ait: Collige, virgo, rosas, dum flos novus et nova pubes, Et memor esto ævum sic properare tuum. Scite a Domitiano dictum est, nec gratius esse quidquam decore, nec brevius. Hinc est, quod Paulus nominans coronas hasce floreas, eas vocat corruptibiles I Corinth. ix: «Qui in agone, inquit, contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.» Denique Statius, lib. III Sylvar., omnem florum hilaritatem funere terminari asserit, dum ita canit: Qualia pallentes declinant lilia culmos, Pubentesque rosæ primos moriuntur ad austros, Aut ubi verna novis exspirat purpura pratis, Illa sagittiferi circum volitastis amores Funera, maternoque rogos unxistis amomo.

Gather, maiden, the roses, while the flower is new and youth is new,
And remember that your own age thus hastens on.

mitiano dictum est, nec gratius esse quidquam decore, nec brevius. Hinc est, quod Paulus nominans coronas hasce floreas, eas vocat corruptibiles I Corinth. ix: «Qui in agone, inquit, contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.» Denique Statius, lib. III Sylvar., omnem florum hilaritatem funere terminari asserit, dum ita canit: Qualia pallentes declinant lilia culmos, Pubentesque rosæ primos moriuntur ad austros, Aut ubi verna novis exspirat purpura pratis, Illa sagittiferi circum volitastis amores Funera, maternoque rogos unxistis amomo.

As pale lilies bow their drooping stalks,
And blooming roses die at the first south winds,
Or when the springtime purple expires in fresh meadows,
You arrow-bearing Loves fluttered around the funeral,
And anointed the pyre with maternal balsam.

Quæ omnia confirmant id quod ab Isidoro traditur, nempe flores dici quasi fluores, quod cito decidant, et cito solvantur: ita ipse lib. XVII Orig. cap. vi. Sic et græce ῥόδον, id est rosa, dicitur a ῥοῆ, id est fluxu, q. d. fluens odor, eo quod odoris prodiga, ut ait Plutarchus, lib. III Sympos. Quæst. I, ῥεῦμα πολὺ τῆς ὀδμῆς ἀφίησι, id est ingentem odoris fluxum emittit: hoc ergo suo fluxu ipsa effluit, diffluit, marcescit, sicut planta nimio fluxu humoris, homo sanguinis, diffluit et emoritur. Ita Clemens Alexandrinus, II Pædag. cap. viii. Nuper Leo XI pontifex Florentinus ex familia Medicea in insignibus gestabat rosam, cum hoc lemmate: Sic florui. Verus sibi fuit vates, nam paucis diebus in pontificatus culmine stetit et floruit, et illico instar rosæ defloruit, moriensque orbi sui desiderium, velut odorem suavem aspiravit. Denique Clemens Alexandrinus loco jam citato docet christianos non debere coronari rosis, quia Christus coronatus fuit spinis: idem fusius inculcat Tertullianus, lib. II De Corona militaris, ubi et docet christianos, ut Christum sequerentur, exhorruisse coronas e rosis et floribus: idem fuit sensus S. Ludovici, uti paulo ante dixi.

Sic et Godefridus Bullonius expugnans Hierosolymam anno Domini 1090, ipso die Parasceves, quo Christus in eadem passus fuerat, dum a proceribus communi consensu crearetur et inauguraretur primus e christianis Hierosolymorum rex, aurea regum corona noluit coronari, eo quod in eadem urbe, eodem die, Christus spineam tulisset; imo nec rex Hierosolymæ, aut Judæeæ, sed protector S. Sepulcri nuncupari voluit, eo quod Christi crucifixi titulus proprius fuerit: Rex Judæorum: ita refert Guilielmus Tyrius in historia Belli Sacri, Joannes Molanus doctor Lovanus in Milit. Sacra, et alii. Disce, o christiane, sub capite coronato, non debere membra esse delicata, nec sub Christo sentibus confixo, decere te rosis deliciisque coronari.


NULLUM PRATUM SIT,

— Hæc sententia non est in Græco, sed in Romanis, ac cæteris Latinis: prata amœna herbis, floribus, nemoribus apta sunt voluptati; unde Horatius: Non desint epulis rosæ, Neu vivax apium, neu breve lilium. Sensus ergo est, q. d. Ubique luxuriemur, ubique voluptuemur, ubique in pratis, florum odore, herbarum virore, fontium rivulorumque crystallino decore, nemorum arborumque umbra nos oblectemus, ibique gulæ, ventri et veneri indulgeamus: luxuria enim hic non solam libidinem, sed quemvis luxum epularum, deliciarum et voluptatum significat. Hoc est, quod Judæis fornicantibus, tum corporaliter, tum potius spiritualiter, puta idololatrantibus, improperat Jeremias, cap. ii, vers. 20: «Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix.» Hinc impii indicant radicem sui mali et malitiæ, scilicet impotentem veneris et voluptatis aviditatem et cupidinem usque ad luxuriam: luxuria enim copiam, redundantiam et effusionem significat; unde Cicero, act. 1 in Verrem: «Quas res, inquit, luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis,» etc. «Luxuria, inquit Festus, est morum solutio;» et Ovidius, lib. I De Arte: Mens erit apta capi tunc cum lætissima rerum Ut seges in pingui luxuriabit humo, et lib. II: Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Sic vocatur lætitia luxuriosa, id est nimia et profusa. Vites quoque, segetes et arbores luxuriantur, cum nimis redundant ramis et germinibus.

Let roses not be lacking from the feast,
Nor long-lived parsley, nor the brief lily.

d. Ubique luxuriemur, ubique voluptuemur, ubique in pratis, florum odore, herbarum virore, fontium rivulorumque crystallino decore, nemorum arborumque umbra nos oblectemus, ibique gulæ, ventri et veneri indulgeamus: luxuria enim hic non solam libidinem, sed quemvis luxum epularum, deliciarum et voluptatum significat. Hoc est, quod Judæis fornicantibus, tum corporaliter, tum potius spiritualiter, puta idololatrantibus, improperat Jeremias, cap. ii, vers. 20: «Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix.» Hinc impii indicant radicem sui mali et malitiæ, scilicet impotentem veneris et voluptatis aviditatem et cupidinem usque ad luxuriam: luxuria enim copiam, redundantiam et effusionem significat; unde Cicero, act. 1 in Verrem: «Quas res, inquit, luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis,» etc. «Luxuria, inquit Festus, est morum solutio;» et Ovidius, lib. I De Arte: Mens erit apta capi tunc cum lætissima rerum Ut seges in pingui luxuriabit humo, et lib. II: Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Sic vocatur lætitia luxuriosa, id est nimia et profusa. Vites quoque, segetes et arbores luxuriantur, cum nimis redundant ramis et germinibus.

The mind will be apt to be captured when most glad of things,
As the crop luxuriates in rich soil,

II: Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Sic vocatur lætitia luxuriosa, id est nimia et profusa. Vites quoque, segetes et arbores luxuriantur, cum nimis redundant ramis et germinibus.

II: Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Sic vocatur lætitia luxuriosa, id est nimia et profusa. Vites quoque, segetes et arbores luxuriantur, cum nimis redundant ramis et germinibus.

Vites quoque, segetes et arbores luxuriantur, cum nimis redundant ramis et germinibus.


9. NEMO NOSTRUM EXSORS SIT LUXURIÆ NOSTRÆ. — Græce,

— Græce, nemo nostrum expers sit ἀγερωχίας, id est insolentiæ, luxuriæ, magnanimitatis, superbiæ; Vatablus, petulantia; Complutenses, strenuitatis; alii, ferocia nostra, q. d. Quisque nostrum expromat suam cupiditatem, petulantiam, insolentiam, strenuitatem, superbiam; quisque se virum ostendat in suis libidinibus et passionibus; valenter et potenter indulgeamus nostræ lubentiæ nostroque animo, ut quidquid illi lubet et libet, idem liceat, ac licenter, petulanter et strenue id ipsum expleamus: nam ut ait Eustathius in Iliad. II: «Infusio et diffusio facilis in id quod lubet, et quo quis glorietur, insolescat.» Notant animum suum effrœnem ad omnes cupiditates explendas, qui duos maxime affectus et passiones continet, scilicet amorem ardoremque voluptatis, ac superbiam, iram et insolentiam ad prosternendum illos qui fruendæ voluptati obsistunt: amor enim rei cupitæ acuit iram in eos qui objiciunt, ac ferociam in eos quos spoliare quis vult, ut habeat

unde suo ventri et veneri, aut pompæ et fastui satisfaciet: quare cupido sæva est, et quo magis gliscit cupido, eo magis ei quasi pari passu crescit ira et sævitia.


UBIQUE RELINQUAMUS SIGNA LÆTITIÆ. — Signa hæc sunt flores,

— Signa hæc sunt flores, odores, epularum reliquiæ, rami, frondes, cantus, tripudia, etc.: pro signa græce est σύμβολα, quod et signa et collationem significat, qua scilicet convivæ conferent in commune pecunias, vel cibos ad instruendum lautum epulum, q. d. Ubique epulemur, ubique epuli nostri pars exsistat, quisque locus de nostro epulo ac lætitia participet, ut omnia nostris deliciis, et gaudiis compleamus: adeo enim effusi simus in voluptates, ut iis non tantum ventrem et nosipsos, sed et alios quosque, quin et prata et locum quemlibet implere satagamus.


QUONIAM HÆC EST PARS NOSTRA,

— Vatablus, hic est fructus noster, q. d. Post mortem non exspectamus aliam hæreditatem, aliam vitam, aliam voluptatem, sed omnis illa hæc vita terminabitur; ergo dum vivimus, illi indulgeamus: hæc est enim nostra portio, hæc nostra sors, hæc nostra hæreditas. Secus plane dicunt pii, qui continentiæ vacantes, post mortem exspectant gaudia cœlestia, ideoque canunt cum Psalte, Psalm. xv, 5: «Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei, tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.»


10. OPPRIMAMUS PAUPEREM JUSTUM,

— Voluptatis comes, imo filia, est sævitia et tyrannis; hinc voluptas est crudelis, qui enim suas opes decoxerunt, easque in gulam et libidines exhauserunt, velut lupi famelici, imo fame rabidi, sæviunt in pauperes, viduas et senes, ut eorum velut infirmorum et impotentium bona invadant et diripiant. Hinc aliqui vertunt, tyrannidem exerceamus in pauperem, vel per tyrannidem subjiciamus nobis inopem, nec parcamus viduæ, neque canitiem senis longævam revereamur; Jansenius, nec senis canos annosos revereamur: græcum enim καταδυναστεύσωμεν significat per tyrannidem aliquem opprimere, sibique subjicere.

Vide hic ut rosæ in spinas transeant, ac gula in crudelitatem: audi S. Augustinum in Psalm. III, in explicatione tituli, ubi ait: «Post illam descriptam latius luxuriam, coronemus nos rosis, etc., quid sequitur? Occidamus justum, etc. Lenes jam dudum loquebantur: Coronemus nos rosis. Quid blandius? quid delicatius? de hac lenitate sperares cruces et gladios? Noli mirari, lenes sunt et radices spinarum: si quis eas contractet, non pungitur; sed quo pungeris, inde nascitur.»

Idem fuit sensus et syllogismus Epicuri et epicureorum, quem graphice depingit et refellit Lactantius, lib. III, cap. xvii: «Verum ille, inquit, impunitatem vitiis suis spopondit; fuit enim turpissimæ voluptatis assertor, cujus capiendæ causa nasci hominem putavit. Quis, cum hoc af-

firmari audiat, vitiis et sceleribus abstineat? Nam si perituræ sint animæ, appetamus divitias, ut omnes suavitates capere possimus. Quæ si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam, dolo, vi. Voluptatibus igitur quomodo possumus serviamus. Brevi enim tempore nulli erimus omnino. Ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine voluptate patiamur, ne quia ipsi quandoque perituri sumus, idipsum quod viximus pereat. Hoc ille licet non dicat verbo, re tamen ipsa docet.» Rationem claram subjicit: «Nam cum disputat omnia sapientem sui causa facere, ad utilitatem suam refert omnia, quæ agit. Itaque qui audit hæc flagitia, nec boni quidquam faciendum putabit, quoniam benefacere ad utilitatem spectat alienam; nec a scelere abstinendum, quia maleficio præda conjuncta est. Archipirata quisquam, vel latronum ductor, si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest, quam ut eadem dicat, quæ dicit Epicurus? Deos nihil curare, non ira, non gratia tangi; inferorum pœnas non esse metuendas, quod animæ post mortem occidant, nec ulli omnino sint inferi; voluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem, sibi quemque consulere; neminem esse, qui alterum diligat, nisi sui causa.»

præda, uti sunt pauperes, viduæ, senes, idque naturæ videtur conforme: nam quod validius est naturaliter dominatur invalido, uti in bestiis est videre; hinc pisces majores devorant minores, lupi rapiunt oves, leones lupos, tigrides venantur quævis animalia. Ergo et id in hominibus habeat locum oportet, ut opes infirmorum cedant validis et potentibus: hoc est principium tyrannorum et atheorum, quod hoc seculo renovavit Machiavellus, qui religionem, virtutem, justitiam censuit subservire debere potentiæ et libidini dominandi, ut iis utaris quantum juvant ad ditiones tuas propagandas, non utaris quantum id impediunt. Hinc olim christianis objecere pagani, quod ipsi utpote humiles, mansueti, tolerantes, quieti, inertes essent et inutiles ad rempublicam armis propugnandam, teste Tertulliano, Apolog. pro christianis.

Verum hoc principium non humanum est, sed ferinum; non christianum, sed atheum; non divinum, sed diabolicum. Feræ aguntur suo appetitu ferino, at homo agitur ratione et humana æquitate, quæ ei a Deo data est velut lux et dux vitæ; illam ergo sequatur oportet. Hoc est quod deplorat Habacuc, cap. 1, vers. 3 et 4: «Factum est, ait, judicium et contradictio potentior, quia impius prævalet adversus justum:» vide Job, cap. xx et xxi.


11. SIT AUTEM FORTITUDO NOSTRA LEX JUSTITIÆ. — Ita Romana et Græca; perperam ergo Complutenses et alii legunt lex justitiæ,

— Ita Romana et Græca; perperam ergo Complutenses et alii legunt lex justitiæ, q. d. Fortitudo nostra nobis sit lex et norma, non justitiæ, sed injustitiæ, ut scilicet juxta eam non justa, sed injusta perpetremus, spoliando et opprimendo pauperes, viduas et senes. Verum legendum est lex justitiæ, uti dicit Arabicus, sit autem fortitudo nostra velox ad justitiam: sensus est, q. d. Nobis justum et legitimum habeatur, et quasi lex justitiæ, non quod ipsa justitia et recta ratio dictat, non quod senes canitie venerabiles dicunt, sed quod vis et fortitudo nostra efficere et rapere potest; quod vulgo dicitur: justitia ipsi est gladius, jus suum portat in armis, uti Callicles ait apud Platonem in Gorgia. Hoc est axioma tyrannorum, imo leonum et ferarum, qui non aliam habent justitiam, quam ungues, dentes, vim et rapinam, ac proinde injustitia ipsis est pro justitia, et norma vitæ, juxta illud Juvenalis, Satyr. 6: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas; talis fuit Nemrod validus venator, non tam ferarum, quam hominum, Gen. x, 8. Causam subdunt:

— Ita Romana et Græca; perperam ergo Complutenses et alii legunt lex justitiæ, q. d. Fortitudo nostra nobis sit lex et norma, non justitiæ, sed injustitiæ, ut scilicet juxta eam non justa, sed injusta perpetremus, spoliando et opprimendo pauperes, viduas et senes. Verum legendum est lex justitiæ, uti dicit Arabicus, sit autem fortitudo nostra velox ad justitiam: sensus est, q. d. Nobis justum et legitimum habeatur, et quasi lex justitiæ, non quod ipsa justitia et recta ratio dictat, non quod senes canitie venerabiles dicunt, sed quod vis et fortitudo nostra efficere et rapere potest; quod vulgo dicitur: justitia ipsi est gladius, jus suum portat in armis, uti Callicles ait apud Platonem in Gorgia. Hoc est axioma tyrannorum, imo leonum et ferarum, qui non aliam habent justitiam, quam ungues, dentes, vim et rapinam, ac proinde injustitia ipsis est pro justitia, et norma vitæ, juxta illud Juvenalis, Satyr. 6: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas; talis fuit Nemrod validus venator, non tam ferarum, quam hominum, Gen. x, 8. Causam subdunt:

— Ita Romana et Græca; perperam ergo Complutenses et alii legunt lex justitiæ, q. d. Fortitudo nostra nobis sit lex et norma, non justitiæ, sed injustitiæ, ut scilicet juxta eam non justa, sed injusta perpetremus, spoliando et opprimendo pauperes, viduas et senes. Verum legendum est lex justitiæ, uti dicit Arabicus, sit autem fortitudo nostra velox ad justitiam: sensus est, q. d. Nobis justum et legitimum habeatur, et quasi lex justitiæ, non quod ipsa justitia et recta ratio dictat, non quod senes canitie venerabiles dicunt, sed quod vis et fortitudo nostra efficere et rapere potest; quod vulgo dicitur: justitia ipsi est gladius, jus suum portat in armis, uti Callicles ait apud Platonem in Gorgia. Hoc est axioma tyrannorum, imo leonum et ferarum, qui non aliam habent justitiam, quam ungues, dentes, vim et rapinam, ac proinde injustitia ipsis est pro justitia, et norma vitæ, juxta illud Juvenalis, Satyr. 6: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas; talis fuit Nemrod validus venator, non tam ferarum, quam hominum, Gen. x, 8. Causam subdunt:


QUOD ENIM INFIRMUM EST,

— Arabicus, quoniam virtus infirma apparet inutilis: pro invenitur græce est ἐλέγχεται, id est arguitur, convincitur, dum infirmitas omnium patet injuriis, q. d. Qui viribus prævalet, hic validus, potens et dives est; qui infirmus et impotens potentiori resistere nequit, sed succumbit, hic ad nihil utilis est, nisi ut alterius sit spolium et


12. CIRCUMVENIAMUS ERGO JUSTUM,

— Arabicus τὸ justum accipit in genere neutro, unde vertit, condamus, fingamus, fabricemus justum, q. d. Lex justitiæ veræ nobis nostræque cupiditati adversatur, formemus ergo aliam legem justitiæ, conformem non rectæ rationi, sed concupiscentiæ nostræ, ut justum sit quidquid nobis libet; verum Hebræa, Septuaginta, Vulgata, Chaldæus, Syrus, cæterique omnes accipiunt justum in genere masculino, idque exigunt sequentia. Ex antecedentibus ergo et subsequentibus liquet primo hanc esse vocem impiorum contra quemlibet insigniter justum et pium, qui eorum impietatem verbis et vita redarguat, quem proinde ipsi ut sibi invisum, persequantur ad necem, uti factum est omni ævo: sic enim Cain persecutus est justum Abel, Sodomitæ Lot, Esau Jacobum, fratres Josephum, Pharao Mosen et Hebræos, Saul Davidem, Jezabel Eliam, Manasses Isaiam, etc. Qui enim plene et perfecte est justus, non sibi soli est justus, sed et toti reipublicæ; ac proinde justitiæ est hyperapistes, id est acer propugnator, propagator et vindex, quem proinde impii pessime oderunt, et ad necem persequuntur. Ita censent Hugo, Lyranus, Osorius, Jansenius hic, ac S. Chrysostomus, homil. 5 De Verbis Isai. vidi Dominum, et S. Ambrosius, lib. II De Offic. cap. vi et vii. Hinc Simeon Metaphrastes in Vita S. Auxentii, in ipso impletum ait illud Sap. ii, 12:

« Exterminemus justum, quoniam inutilis est nobis. »

Verum, secundo, hic esse prophetiam de Christo, ejusque passione, quem impii pontifices et Judaei, utpote scelerum suorum castigatorem, persecuti sunt usque ad crucem, liquet primo, ex ipsis verbis quae hic plane sunt eadem cum iis, quibus Judaei Christum in cruce pendentem subsannaverunt, ut patet utraque conferenti, praesertim illa, Matth. XXVII, 43: « Confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia filius Dei sum, » quibus respondent hic illa vers. 13: « Filium Dei se nominat, » et illa vers. 16: « Gloriatur patrem se habere Deum, » et illa vers. 18: « Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum: » rursum illa vers. 20: « Morte turpissima (puta crucis) condemnemus eum; » quae omnia proprie soli Christo competunt. Adde, Christus per antonomasiam vocatur Justus, quia justissimus, imo non tantum caput, sed et pater auctorque omnium justorum, ut patet Jerem. XXIII, 6; Isai. cap. LI, 5; XLI, 2 et 10; XLV, 8; LXII, 2, et Zachar. IX, 9. Secundo, idem docent passim Patres, S. Augustinus, XVII De Civit. cap. XX et lib. XII Contra Faustum cap. XLIV, asserit hoc loco passionem Christi aptissime prophetari: sic et S. Cyrillus in Isai. cap. LIX, S. Cyprianus, tract. De Sion et Sina, S. Ambrosius, II Offic. cap. VI et VII; Auctor Imperf. in S. Matthaeum, hom. 43, Clemens Alexandrinus, V Strom. cap. VI, Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. XXII, et S. Athanasius in Synopsi. Lactantius, lib. IV, cap. XVI, ex hoc loco convincit Judaeos, ac demonstrat Christum ab eis occisum fuisse justum et filium Dei: « Salomon, inquit, in libris Sapientiae his verbis usus est cap. II, vers. 12: Circumveniamus Justum, quoniam inutilis est nobis, et exprobrat nobis peccata legis; promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat, etc. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse videatur. Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad tempus quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. » Causam dat S. Chrysostomus, puta Auctor imperfecti apud S. Chrysostomum, hom. in Matth.: « Ex superbiae vitio nascitur, inquit, ne quis velit ante se meliorem habere, sicut Judaei Christum: non enim nescientes filium Dei esse occiderunt, sed habere eum talem non sustinentes, sicut et prophetat de illis Salomon: Venite, circumveniamus, » etc. Sensus est ergo, q. d. Impii persequentur justos insignes, a quibus eorum impietas eclipsatur et arguitur, sed maxime impii Judaei persequentur Christum, qui est Justus justorum, et sanctus sanctorum, utpote qui acerrime eorum, et praesertim pontificum et scribarum vitia taxavit, ut passim ea taxat in Evangeliis.

Simili modo Moses prophetat de Christo, Deut. XVIII, 18, dicens ex ore Dei: « Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, » prophetam, id est prophetas varios, sed unum ex eis eximium, et caeterorum principem, puta Messiam, sive Christum, hic enim similis fuit Mosi, imo longe eo superior: ita S. Ambrosius in tit. Psalm. XXXV: « Dominus, ait, exprobrat Judaeis: Ego propter vos pauper, ego pro vobis dolens, et vos mihi manus impias intulistis, dicentes, Sapient. II, 12, et Jerem. XI, 19: Tollamus Justum, quia inutilis est nobis; injiciamus lignum in panem ejus. Bene panem dixit, pro carne ejus: ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium; non mirum ergo si esuriunt, qui sibi vitae aeternae alimoniam denegarunt. » Porro alludit Auctor Sapientiae ad illud, Isai. cap. III, 10, ubi Septuaginta pro imru, id est, dicite Justo bene, legentes isru, id est ligate, sic vertunt, consiliati sunt consilium malum contra semetipsos dicentes: Ligemus Justum, quoniam inutilis (S. Hieronymus ibidem vertit, injucundus: utrumque enim significat) est nobis. Ita fructus operum suorum comedent: quae verba plane competunt Judaeis, capientibus et ligantibus Christum orantem in horto; hinc et S. Justinus, Dialog. contra Tryph. legit, vinciamus justum, quoniam inutilis est nobis; Syrus, retardemus, vel impediamus justum; Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. XXII, auferamus justum, scilicet Christum; Clemens Alexandrinus, lib. V Strom., tollamus justum a nobis. Graece est insidiemur, id est insidiemur justo, per insidias eum capiamus, ligemus, necemus, opprimamus. Sic Judaei insidiosas quaestiones proposuerunt Christo, ut eum caperent in sermone, sicut cum quaesiverunt ab eo, Matth. XXII, 15 et 16: « Licetne censum dare Caesari, an non? » Rursum per insidiosam proditionem Judae eum comprehenderunt in horto. Justum vocant, non tam ex suo sensu, quam ex communi aestimatione et nuncupatione vulgi.

Porro impius persequendo pium magis sibi nocet, quam pio: nam, ut ait S. Augustinus in Psalm. XXXVI: « Tuum corpus premit adversitas, illius animum putrefacit iniquitas: nam quidquid in te profert, in illum redit, ejus enim purgatio te facit purgatum, illum reum; cui ergo plus nocet? » Imo impius persecutione sua pio prodest, non obest. Audi S. Augustinum in Psalm. CXXVIII: « Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad faenum: ignis enim accedens ad aurum sordem tollit, accedens ad faenum, in cinerem vertit. » Transit flamma et remanet aurum purum; transit persecutio ut somnium, et manet anima patientia merito nitida et splendida: scriptum est enim, Psal. LXXII, 20: « Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges, » et Isai. XXIX, 7: « Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, » id est contra Ecclesiam ejusque fideles, quae dicitur Ariel, id est leo Dei, a fortitudine.


QUONIAM INUTILIS EST NOBIS. - Est miosis,

- Est miosis, inutilis enim, id est noxius, graece dyschistos, id est primo, inutilis; secundo, difficilis, incommodus, morosus, intractabilis, qui nescit se nobis accommodare, et ad vitia nostra connivere, eaque dissimulare; unde Syrus, quoniam non est benignus nobis. Talis Judaeis videbatur Christus, utpote qui eorum avaritiam, rapinas, libidines, superstitiones assidue verbo et vita castigabat. Alludunt ad nomen Christi per antiphrasin, q. d. Non est christos, id est comis, benignus, humanus, facilis ad gratificandum, commodus, clemens, sed achristos, id est inutilis, imo dyschistos, id est difficilis, offensus, durus, inflexibilis, rebellis, perniciosus, abhorrens a nostra conversatione et vita, imo eam assidue culpans et mordens; ergo tollamus eum e medio. Verum ex parte dicunt, quia Christus scribis et pharisaeis, utpote sceleratis, impoenitentibus et in malo obstinatis, perpetuus erat hostis, censor et reprehensor, idque ex officio: ad hoc enim a Patre missus erat ad Judaeos, ut eos a patriarchis degenerantes ad avitam fidem et probitatem reduceret. Caeteris vero probis, imo peccatoribus suam fidem et poenitentiam non aspernantibus, erat dulcissimus et clementissimus, uti fuit S. Magdalenae, S. Paulo, S. Matthaeo, Zachaeo, S. Petro et aliis plurimis, adeo ut scribae hoc calumniae loco objecerint Christo, quod cum meretricibus et peccatoribus versaretur; unde ipse eos ad se blande invitans, Matth. XI, 28: « Venite, inquit, ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. » Sic Christum ab humanitate et suavitate laudant Isaias, cap. XLII, vers. 2, et cap. LXI, vers. 1: Zacharias, cap. IX, vers. 9, et caeteri prophetae, aeque ac apostoli, ut S. Petrus, Actor. X, 38: « Qui, inquit, pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Dei enim est benefacere omnibus et suam bonitatem omnibus communicare, imo effundere. Sic Christus aegros sanabat, mortuos suscitabat, daemones pellebat, turbas pascebat, procellas sedabat, imo corpus, vitam, animam, deitatem suam dedit pro nobis, iisque inimicis et peccatoribus, ac in dies eadem dat cuilibet in Eucharistia: idem in dies sua gratia peccatores praevenit vocatque ad salutem; quid ergo Christo utilius, suavius, benignius? hinc hebraice dicitur Messias, graece Christus, latine Christus, id est unctus, scilicet a Deo in regem, prophetam, legislatorem, redemptorem et pontificem novae legis; a gentilibus vocatur chrestos, id est utilis, suavis, benignus, beneficus; unde christiani vocabantur chrestiani, id est blandi, suaves, commodi; quia sicut in Christo nihil fuit, quod non esset utile, suave, commodum hominum saluti, sic et in christianis esse debet: de quo plura alibi dixi.

Truly St. Thomas sings of Christ:
Being born He gave Himself as companion,
Dining together as food,
Dying as ransom,
Reigning He gives Himself as reward.

Et S. Bernardus: « Jesus mel in ore, melos in aure, jubilus in corde. Gustate ergo et videte, quoniam suavis est Dominus, » Psalm. XXXIII, 9.


ET CONTRARIUS EST (Syrus,

- Nostra enim opera sunt impia, injusta, scelerata, noxia; ipsius justi vero, ac praesertim Christi, opera sunt pia, justa, sancta, salutaria. Ecce hic explicant cur Christus eis videatur dyschistos, id est inutilis, molestus et perniciosus, quod scilicet taxaret improbos scribarum mores, eisque vae, id est fulmen aeternae damnationis intentaret, ut patet Matth. XXIII, 13-29. Sic hodie viri religiosi, quod improborum mores vel verbo vel exemplo castigent, eis sunt odia; unde Apostolus, I Timoth. III, 12: « Omnes, ait, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur: » causam unam inter varias dat S. Augustinus in Psalm. CXXVII: « Si mortuus est diabolus, inquit, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? non minas aut scandala procurat? »


ET IMPROPERAT NOBIS PECCATA LEGIS,

puta peccata contra legem, a Deo per Mosen datam, a nobis commissa.


ET DIFFAMAT IN NOS PECCATA DISCIPLINAE NOSTRAE. - Graece epiphemizei,

- Graece epiphemizei, id est cum infamia nostra propagat, evulgat, celebrat; unde S. Augustinus, XVII De Civit. XX, legit infamat, exprobrat, occlamat nobis peccata, quae contra disciplinam legemque nobis a Deo datam committimus, ac praesertim, quod eam prava interpretatione per pharisaicas traditiones corrumpamus, ut quod filios doceamus non honorare nec alere parentes, sed suas opes offerre templo ad sacerdotum lucrum; quod doceamus inimicos esse odio habendos; quod peccantes excusemus, dum nobis dant munera, etc.: quae Christus recenset et carpit, Matth. V, 20; quodque calices et paropsides mundemus, cum intus pleni simus rapina et immunditia, Matth. XXIII, 25. Rursum Joannes, cap. VII, vers. 19: « Nonne, ait, Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? » Vide Lucam cap. XI, vers. 39 et seq.; unde vers. 45, ait illi quidam ex legisperitis: « Magister, haec dicens, contumeliam nobis facis. » Porro, id juste et sancte fecit Christus: ipsius enim, velut legati ad hoc a Deo, erat publica scribarum et pharisaeorum scelera libere carpere, ne populus ea ut licita et sancta aestimaret, ac sequeretur et imitaretur, etiamsi sciret se illos per hoc concitaturum ad necem crucemque sibi inferendam, uti reipsa contigit. Idem fecere Isaias, Jeremias caeterique prophetae ad unum omnes, utpote Christi prodromi et antitypi.

Hic sisti Jesum Christum; » et ibid. cap. VIII, 21: « Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. »


ET FILIUM DEI SE NOMINAT. - Graece,

- Graece, paida Kyriou, id est puerum Domini: puerum, id est filium vel servum; hic autem filium accipi patet ex eo quod sequitur vers. 16: « Et gloriatur se patrem habere Deum: » tota enim contentio Christi cum Judaeis fuit, quod ipse se diceret verum Dei filium, idque miraculis et Scripturis probaret; ipsi vero id ipsum denegarent, ut patet Joan. cap. V et sequent., ubi continua est Christi cum scribis hac de re disputatio. Hinc liquet haec, licet ad quemlibet justum pertineant, qui filius est Dei adoptivus per gratiam, tamen proprie spectare ad Christum, qui filius est Dei naturalis per essentiam. Porro haec fuit potissima causa odii impiorum Judaeorum in Christum, quod diceret se Dei filium, tum quia ipsi erant superbi, ideoque indigne ferebant Christum se scribis et pontificibus, imo et Mosi anteferre, uti superius dixi ex S. Chrysostomo; tum quia eo gravior eis accidebat reprehensio Christi, quo a grandiore persona, puta a filio Dei, proficiscebatur; tum quia ex hoc, quod ipse erat filius Dei, sequebatur ejus adversarios Judaeos esse filios diaboli, juxta illud Christi, Joan. VIII, 44: « Vos ex patre diabolo estis; » atque haec etiamnum est causa pertinacis odii Judaeorum omnium in Christum, quod scilicet audire et concoquere nequeant se esse filios et haeredes eorum, qui suum Messiam filium Dei occiderunt: hanc enim infamiam tanti sacrilegii, imo deicidii sibi aspergi, ferre nequeunt.


14. FACTUS EST NOBIS IN TRADUCTIONEM COGITATIONUM NOSTRARUM. - Graece,

- Graece, eis elegchon, id est in redargutionem et reprehensionem, q. d. Christus traducit, id est in publicum ducit, propalat et omnibus carpendas proponit nostras cogitationes, id est nostras intentiones, nostra studia, nostros conatus; unde alii vertunt, hic cogitationum nostrarum judex exsistit; S. Bonaventura, cogitationes nostras in lucem traducit; alius, factus est nobis ad redarguendas cogitationes nostras: Christus enim cognoscebat, et revelabat arguebatque pravas scribarum cogitationes, etiam secretas de ipso redarguendo, capiendo, occidendo, ut patet Matth. IX, 4: « Ut quid cogitatis, inquit, mala in cordibus vestris? » et Luc. VI, 7: « Observabant autem scribae, et pharisaei si in sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum. Ipse vero sciebat cogitationes eorum, » etc. Atque ex hac revelatione secretarum cogitationum ostendebat Judaeis se esse Deum, Deique filium: nam, ut ait Tertullianus, Apolog. cap. XX: « Testimonium divinitatis est veritas divinationis. »

Haec ergo est vera causa odii impiorum in pios, quod eorum impietas horum pietate coarguatur et infametur. Hanc causam assignat et exaggerat Lactantius, lib. V Instit. cap. IX: « Hujus tanti, inquit, et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? utrumne Veritas odium parit, ut ait poeta, quasi divino spiritu instinctus? an erubescunt coram justis et bonis esse nequam? an potius utrumque? nam et veritas ideo semper invisa est, quod is, qui peccat, vult habere liberum peccandi locum, nec aliter se putat malefactorum voluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit, cui delicta non placeant. Ergo tanquam scelerum et malitiae suae testes exstirpare funditus nituntur et tollere, gravesque sibi putant, tanquam vita eorum coarguatur. » Subdit deinde impiorum ratiocinium: « Cur enim sint aliqui intempestive boni, qui, corruptis moribus publicis, convicium bene vivendo faciant? cur non omnes sint aeque mali, rapaces, impudici, adulteri, perjuri, cupidi, fraudulenti? quin potius auferantur, quibus coram male vivere pudet, qui peccantium frontem, etsi non verbis, quia tacent, tamen ipso vitae genere dissimili feriunt et verberant? castigare enim videtur quicumque dissentit. Nec est magnopere mirandum si adversus homines ista fiunt, cum adversus ipsum Deum propter eamdem causam insurrexerit etiam populus in spe constitutus, nec Dei nescius; sequiturque justos eadem necessitas, quae ipsum justitiae violavit auctorem. »


13. PROMITTIT SE SCIENTIAM (Vatablus,

- Graece epangeletai, id est annuntiat, praedicat, evulgat publice et solemniter, velut cum quid per praeconem edicitur, et promulgatur: Christus enim fuit praeco evangelii, qui illud e coelo in terram detulit. S. Bonaventura ex Glossa explicat, q. d. Firmiter asseverat se scire omnia, tanquam Deum; verum sensus genuinus est, q. d. Christus publice et passim praedicat et praeconizat se Deum, veramque Dei fidem ac religionem, id est modum recte pieque Deum colendi, illique serviendi et placendi nosse, docere et praedicare, ac proinde improbat nostros judaicos ritus et traditiones, quasi parergos et Deo ingratos. Hoc est quod ait Christus, Joan. VII, 28: « A me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis: ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit; » et ibid. vers. 16: « Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me; » et Matth. XI, 17: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; » et Joan. XVII, 3: « Haec est autem vita aeterna. Ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum; » et ibid. cap. VIII, 21.

15. GRAVIS (onerosus, molestus, infestus, intolerabilis) EST NOBIS ETIAM AD VIDENDUM. - Graece blaberenos, id est visus, q. d. Adeo justus, praesertim Christus, nobis est exosus, ut non solum ejus concio et reprehensio, sed et sola praesentia nobis sit gravis et molesta, ut eum intueri et videre sine taedio et offensa nequeamus: odium enim et invidia faciunt, ut eum, quem quis odit, aspicere non sustineat: nimirum, Joan. III, 20: « Qui male agit, odit lucem. » Tenebris adversatur clara lux solis, ideoque caecutientes offendit: « oculis aegris odiosa lux, » ait S. Augustinus, lib. VII Confess. cap. XVI: sic « non rectis oculis Saul aspiciebat David, » I Reg. XVIII, 9: ita Tertullianus, lib. De Patientia, cap. V: « Quomodo prophetis, inquit, manus intulerunt, nisi per impatientiam audiendi; Domino autem ipsi, per impatientiam etiam videndi; » unde ibidem docet omne peccatum impatientiae esse ascribendum. » Et S. Chrysostomus, hom. 5 De Verb. Isai. Vidi Dominum: « Neminem, inquit, mortalium sic aversantur, oderuntque hi qui peccant, atque eum qui parat redarguere; captantque occasiones ut elabantur, cupientes effugere reprehensionem: objurgator enim non solum cum promit vocem, verum etiam cum videtur, gravis est peccatori: Gravis est, inquiunt, nobis, etiam aspectus; » cui lectioni Vatablus adhaesit legens, aspectui quoque nostro gravis est; hinc illae voces, Joan. XIX, 15: « Tolle, tolle, crucifige eum. » Accedit, quod Christi modestia, castitas, sanctitas verberabat oculos immodestos, incestos, impuros Judaeorum; denique fulgor divinitatis ex vultu Christi emicabat, ait S. Hieronymus, qui percellebat impiorum aspectum; pios vero rapiebat in sui amorem, reverentiam et admirationem. Sic Nero Thraseae senatoris optimi venerabilem speciem ferre non poterat, ideo eum necavit, ait Tacitus, lib. XVI Annal.: nam, ut sapienter ait S. Chrysostomus, homil. 3 ad Popul. Antioch.: « Sanctorum non tantum verba, sed etiam aspectus spirituali gratia pleni sunt, ut vel suo aspectu solo alterum iram exstinguere valeant, et emollire corda. »

Nota, impii hic congerunt duodecim rationes, quibus se odisse Christum et persequi asseverant; prima est, vers. 12, quoniam ipsis inutilis, id est molestus et noxius. Secunda, quia contrarius est operibus ipsorum. Tertia, quod improperet eis peccata in legem admissa. Quarta, vers. 13, quod se dicat esse filium Dei, ac divinam scientiam doctrinamque docere, quasi major sit Mose, ejusque lege et religione aliam sanctiorem afferat. Quinta, vers. 14, quod secretas eorum cogitationes iniquas propalet et carpat. Sexta, vers. 15, quod ejus praesentia, gravitas, modestia, sanctitas ipsorum oculos offendat. Septima, quod dissimilis aliis sit vita ipsius. Octava, quod immutatae sint viae, id est actiones ejus. Nona, vers. 16, quod ab eo habeantur velut viles, fabulosi et nugaces. Decima, quod abstineat se a viis eorum, quasi immunditiis. Undecima, quod praeferat novissima justorum. Duodecima, quod glorietur se Patrem habere Deum. Haec sunt duodecim capita accusationis, quam impii intentant justo, praesertim Christo, quibus se mutuo ad necem illi inferendam exhortantur et exacuunt: improbi enim pravos quosque diligunt, laudant, et ad scelera excitant, quia similes sibi animos et mores habent; et dum improbitas plures sibi sectatores numerat, auctoritatem inde sumit, atque infamiam sibi congenitam quodammodo eluit ac purgat. Unde sequitur:


QUONIAM DISSIMILIS EST ALIIS VITA ILLIUS. - Christus enim praedicabat beatos pauperes,

- Christus enim praedicabat beatos pauperes, humiles, mites, lugentes, patientes persecutionem, cum Judaei caeterique mundani beatos praedicent divites, arrogantes, imperiosos, gaudentes et dominantes caeteris: Christus praedicabat mortificationem carnis, refraenationem concupiscentiae, castitatem, abstinentiam, crucem, amorem inimicorum, odium animae, quae Judaeis videbantur paradoxa, utpote qui carnales, non nisi carnes, opes et dapes, aeque ac honores atque vindictam de inimicis quaerebant. Haec ergo est radix totius odii et invidiae impiorum in justum, praesertim Christum, scilicet dissonantia morum et vitae: nam, ut docet Aristoteles caeterique ethici, sicut amoris et amicitiae causa est morum similitudo et consonantia, sic odii causa est morum dissimilitudo et dissonantia; hinc Seneca, epist. 7: « Qui vivit, inquit, in multitudine, vel similis multis, vel iis exosus est; » et Pythagorae praeceptum fuit: « Per viam publicam ne incesseris, » id est vulgi mores ne sequaris, esto ea de causa in ejus odium incurras: « argumentum enim recti est, malis displicere, » ait Seneca.

Hanc odii radicem assignat Christus dicens et praedicens apostolis, Joan. XV, 19: « Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus; » ideoque « si me persecuti sunt, inquit, et vos persequentur. » « Magnum piorum hominum solatium, ait quidam doctor, video in hac esse ratione constitutum: de medio enim electos mundo, et a perditorum universitate discretos, morum dissimilitudo invisos reddit: hoc etenim oderunt illi, quod esse nolunt; atque ex ejus rei, quam vehementer improbant, odio fremunt premuntque persequendo. Habere iniquitas non potest cum justitia pacem, temperantiam odit ebrietas, falsitati nulla est cum veritate concordia, non amat superbia mansuetudinem, non petulantia verecundiam, non avaritia largitatem. Si caput ipsum ob hanc morum adversitatem persecutus est mundus, profecto et pios omnes, qui eodem spiritu vivunt, persequetur. » Ferre ergo Christum impii Judaei minime poterunt, quod affectus dissimilis studia vitae contraria faciebat, alteraque vita alterius erat manifesta damnatio, ideoque fratribus quoque suis, cum in eum nec ipsi crederent, aiebat, Joan. VII, 7: « Non potest mundus odisse vos, » cultores videlicet suos atque amatores; « me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. » Inde est quod boni improbis semper fuere graves: hoc est quod S. Prosper canit, epigr. 32: Impia pars mundi parti est infesta piorum, Nec tolerare potest dissimiles animos. Ridens nolentes opibus praesentibus uti, Sperantesque sibi credita posse dari.

The wicked part of the world is hostile to the part of the pious,
Nor can it tolerate dissimilar minds.
Laughing at those unwilling to use present riches,
And hoping that what is entrusted to them can be given to themselves.

Nam, ut est apud Sapientem, Proverb. XXIX, 27: « Abominantur impii eos, qui in recta sunt via. At horum terrena civitas non corrigere cupit, sed perdere, nec ei vitia tollere cordi est, sed ingratam sibi et exosam demoliri, atque opprimere veritatem: hoc enim est judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera, » Joan. III, 19. « Invidentiae enim diabolicae, inquit S. Augustinus, lib. XV De Civit. Dei, cap. V, qua invident bonis mali, nulla alia causa est, quam quia illi boni sunt, isti mali: semper enim inimica virtutibus sunt vitia, et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur. » Recteque illud Cicero, lib. De Amic.: « Dispares mores disparia studia sequentur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias. » Nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima esse potest, morum studiorumque distantia.

Ut igitur pax esse inter Christum et Belial non potest, ita nec civitates illae duae, quarum est altera piorum, altera impiorum, vera jungi concordia possunt: sanctae civitatis Christus est conditor, civitatis impiae diabolus fundator et rector est: illam constituit amor Dei usque ad contemptum sui: hanc e diverso amor sui usque ad contemptum Dei, sibi enim placens ac tumens, et omnia quae prosecutione digna sint, in se una posita existimans, loquitur apud Prophetam et dicit, Isai. XLVII, 8: « Ego sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. » Utitur illa mundo, ut fruatur Deo: haec contra Deo utitur, ut mundo perfruatur; peregrinatur illa hic, et manentem fixamque in terris non habens civitatem, futuram inquirit, quemadmodum sanctissimi cujusdam civis ea declarat oratio, qua dicit, Psalm. XXXVIII, 13: « Advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei: » haec vero mundi hujus inescata deliciis, in terrena felicitate penitus acquiescit. Eo fit, ut quidquid huic adversum senserit, removere conetur, et propter hanc suam cupiditatem, etiam odio prosequatur et persequatur veritatem. « Omnia, inquit ille, mandata tua veritas: idcirco iniqui persecuti sunt me, adjuva me, » Psalm. CXVIII, 86.

Porro, odium hoc cum tantum sit, necesse est ut illico in bellum et persecutionem erumpat: ut enim ignis et aqua simul esse, nisi pugnent inter se, non possunt, ita necesse est, ut duae illae civitates assidua inter se adversitate confligant; atque ut in eodem homine contra spiritum caro, et contra carnem spiritus concupiscit, ita in eadem republica cum bonis mali pacem habere non possunt. Oderunt igitur boni non homines, sed hominum vitia, et si qua unquam ab illis movetur persecutio, ea non ex odio, sed ex charitate proficisci credenda est, qua vel malis consulitur ad correctionem, vel certe bonis et integris ad tutelam; unde illa Psalm. C, 3: « Non proponebam ante oculos meos rem injustam: facientes praevaricationem odivi. Non adhaesit mihi cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam: detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. » Ecce persecutor bonus non hominis, sed peccati: « est enim, inquit S. Ambrosius, serm. 11 in Psalm. CXVIII, etiam justa persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus injustis, si iniquos velimus opprimere, ne pluribus noceant, si avarum fraudis suae compendiis exuamus, si exsecremur insolentiam superborum.


ET IMMUTATAE SUNT VIAE EJUS. - Hugo et alii addunt,

- Hugo et alii addunt, in veritate; sed nil tale habent Graeca et Romana; Vatablus, suisque differt institutis; Guarinus, differentesque sunt semitae ejus; Glossa et S. Bonaventura, dissimilia sunt dogmata ipsius et facta, puta doctrina et vita; alius, peregrina, insolentes, inusitatae, inauditae et a communi norma formaque abhorrentes sunt semitae, per quas graditur, id est verba et opera ipsius. Sensus ergo est, q. d. Viae, id est actiones justi, praesertim Christi, ejusque modus agendi et vivendi, puta ejus doctrina, conversatio, religio, secta plane a nostra discrepat, immutata est et diversa: nostra enim, sive pharisaica justitia, et religio sita est in externa specie, purificatione, nitore, pompa, ostentatione eleemosynarum; at Christi justitia evangelica sita est in interna puritate, pietate, charitate, etc., uti docet Christus, Matth. V, 1.

Rursum, per hypallagen, « immutatae sunt viae ejus, » id est viae nostrae per vias ejus, q. d. Christus per suum evangelium immutat et abolet nostram legem, nostra sacramenta, nostrasque caeremonias et ritus, dum pro circumcisione substituit baptismum, pro manna Eucharistiam, pro lavacris poenitentiam, etc.; denique ipse judaismum nostrum vult destruere, et convertere in christianismum. Haec enim fuit causa summi odii Judaeorum in Christum et Paulum; unde Judaei S. Stephanum lapidaturi, hoc ei crimini dederunt, Actor. VI, 14: « Audivimus, inquiunt, eum dicentem: Quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moses; » et S. Paulo cum eum caperent in templo: « Viri Israelitae, inquiunt, adjuvate: hic est homo, qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum, » Actor. XXI, 28.

Simili modo hoc tempore, imo omni aevo, viri religiosi et zelosi, qui voluerunt reformare lapsos religiosorum, sacerdotum, christianorum mores, et avitae puritati restituere, multorum in se odia concitarunt: sed solati sunt seipsos exemplo Christi, eoque confirmati constanter egerunt, ac sua constantia peregerunt quod moliebantur. Idem sentiunt, qui a sociis se subducunt, ut vacent severiori vitae, orationi, studio: mox enim socii in eos linguis et cachinnis involant, hypocritas, jesuitas, sanctos nuncupant: quia aegre ferunt se ab eis deseri, superari, taciteque carpi et redargui; sed et hi audiant solamen a Christo, Matth. V, 10: « Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Hi dicant: « Amici socii, sed magis amicus Christus, magis amica sanctitas, animaeque salus. » Plato aiebat: « Amicus Socrates, sed magis amica veritas. »


16. TANQUAM NUGACES AESTIMATI SUMUS AB ILLO,

- Pro tanquam nugaces, graece est eis kibbdelon, id est in spurium vel scoriam, aut aeruginem aestimati sumus ab eo, puta quasi spurii, aut quasi quisquiliae, nugae et res nihili: kibbdelos enim proprie significat aurum, argentum, vel aes non purum et sincerum, sed cui scoria admixta est, ideoque fucatum, vitiatum et adulterinum: ita Christus taxavit Judaeos, quod legem suis traditionibus humanis et superstitiosis adulterarent et corrumperent; unde eos vocavit « generationem malam et adulteram, » Matth. XII, 39; « mendaces, sepulcra dealbata, » serpentes et « genimina viperarum, » Joan. VIII, 55: suas enim nugas, et nugaces manuum corporisque lotiones praeferebant legi Dei et Christi. Hinc S. Bonaventura explicat, q. d. Aestimati sumus ab illo tanquam inania facientes ac dicentes; Dionysius, perinde ac fatui et mendaces; Clarius, tanquam adulterini; Vatablus, pro adulterinis habemur; Complutenses, in spurium reputati sumus. Alludunt ad illud, Joan. VIII, 39, ubi Judaeis jactantibus: « Pater noster Abraham est, » respondit Christus: « Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum, » q. d. Tu, o Christe, negas nos esse filios Abrahae legitimos, ac proinde spurios et adulterinos ex fornicatione natos videris asserere, qua in re nobis insignem injuriam et notam inuris, quia nobis alium patrem ac Abraham objicis, scilicet diabolum, utpote cujus opera sequamur; at nos falso calumniaris, quia non alius adulter, sed verus pater nobis in terra est Abraham, in coelo Deus, nosque unicum Deum Patrem colimus, aeque ut Abraham: falso ergo criminaris nos Deum, ac pietatem et opera Abrahae non sequi, quasi spurios. Respondit Christus: « Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, » Quibus verbis ostendit, et confirmat illos non esse filios Abrahae, sed spurios diaboli.


ET ABSTINET SE A VIIS NOSTRIS TANQUAM AB IMMUNDITIIS,

quasi a sordibus, inquinamentis, spurcitiis, q. d. Nostrum vivendi modum refugit et detestatur, velut immundum, pravum, scelestum. Sic Christus, Luc. XII, 1: « Attendite (cavete), inquit, a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, » etc. Sensus est, q. d. Christus sectarius est: a nostra enim religione, tanquam immunda, homines ad suam sectam, velut mundam adducit. Dicunt partim verum, quia Christus pharisaeorum superstitiones et pravos mores confutabat; partim falsum, quia Christus statis diebus frequentabat templum, ibique orabat et docebat ac legem servabat, servandamque docebat. Sapienter S. Gregorius Nazianzenus, Orat. in laudem S. Basilii, monet cavenda malorum consortia: « Ne, inquit, cum flagitiosissimis sodalium consuetudinem habeamus, sed cum optimis et honestissimis; nec cum pugnacissimis, sed cum tranquillissimis, iisque quorum consuetudo magnos fructus afferat: illud exploratum habentes multo facilius vitium contrahi, quam virtutem communicari, quemadmodum facilius quoque morbus contrahitur, quam sanitas impertitur. »


ET PRAEFERT NOVISSIMA JUSTORUM. - In S. Augustino,

- In S. Augustino, XVII De Civit. XX, legitur, nobilissima, sed perperam, ut videtur. Primo Hugo exponit, q. d. Novissimos justorum praefert nobis, dicens, Matth. XX, 16: « Erunt novissimi primi, et primi novissimi; » et ibid. V, 6: « Vae vobis divitibus: beati pauperes spiritu; » et cap. XII, 41: « Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic. » Verum graece est, makarizei ta eschata dikaion, id est beatificat extrema justorum, id est beatum praedicat exitum justorum; Complutenses et Vatablus, extrema justorum beata praedicat; Glossa et Bonaventura, vitam aeternam praeponit voluptati, q. d. Christus paupertatem, compunctionem, humilitatem, lacrymas, mortificationem, crucem justorum beatam praedicat ex fine, quod scilicet ducat eos ad felicitatem et gloriam coelestem: atque hoc ipso condemnat nos, qui in opibus, gaudiis, risu, epulis, libidinibus, fastu, caeterisque hujus vitae voluptatibus omnem felicitatem collocamus: nam iis ipse vae et fulmen aeternae damnationis intentat: id patet ex historia divitis epulonis et Lazari, Luc. XVI, 20. Sic et Ecclesiasticus viros gloriosos celebrans, cap. XLIV, vers. 14, ait: « Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem; » et Psalm. CXV, 13: « Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus; » et Apoc. XIV, 13: « Audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur; amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. » Rationem affert Nazianzenus, Orat. in funere patris: « Quia mors, quae non solum nos a praesentibus malis vindicat, verum ad supernam quoque vitam saepe traducit, nescio, ait, an proprie mors appellari queat, utpote nomine magis quam re formidabilis: una vita est, oculos ad vitam conjectos habe; una mors peccatum; animae enim est interitus. »

» Verum graece est, makarizei ta eschata dikaion, id est beatificat extrema justorum, id est beatum praedicat exitum justorum; Complutenses et Vatablus, extrema justorum beata praedicat; Glossa et Bonaventura, vitam aeternam praeponit voluptati, q. d. Christus paupertatem, compunctionem, humilitatem, lacrymas, mortificationem, crucem justorum beatam praedicat ex fine, quod scilicet ducat eos ad felicitatem et gloriam coelestem: atque hoc ipso condemnat nos, qui in opibus, gaudiis, risu, epulis, libidinibus, fastu, caeterisque hujus vitae voluptatibus omnem felicitatem collocamus: nam iis ipse vae et fulmen aeternae damnationis intentat: id patet ex historia divitis epulonis et Lazari, Luc. XVI, 20. Sic et Ecclesiasticus viros gloriosos celebrans, cap. XLIV, vers. 14, ait: « Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem; » et Psalm. CXV, 13: « Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus; » et Apoc. XIV, 13: « Audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur; amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. » Rationem affert Nazianzenus, Orat. in funere patris: « Quia mors, quae non solum nos a praesentibus malis vindicat, verum ad supernam quoque vitam saepe traducit, nescio, ait, an proprie mors appellari queat, utpote nomine magis quam re formidabilis: una vita est, oculos ad vitam conjectos habe; una mors peccatum; animae enim est interitus. »

» Rationem affert Nazianzenus, Orat. in funere patris: « Quia mors, quae non solum nos a praesentibus malis vindicat, verum ad supernam quoque vitam saepe traducit, nescio, ait, an proprie mors appellari queat, utpote nomine magis quam re formidabilis: una vita est, oculos ad vitam conjectos habe; una mors peccatum; animae enim est interitus. »


ET GLORIATUR PATREM SE HABERE DEUM,

ac consequenter nos sibi contrarios diabolo, ceu filios patri assignat: pro gloriatur graece est anastrephei, id est cum fastu, gloriatione et ostentatione jactat. Alius, q. d. Sibi falso fingit, mentitur, arrogat, ac velut impostor jactabundus, insolens, et ultra modum elatus ostentat patrem Deum: dixerat enim Christus, Joan. VIII, 54: « Est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis, quia Deus vester est, et non cognovistis eum: » quare vos, o Judaei, qui negatis me Filium, negatis et Patrem, ac consequenter negatis Deum vestrum. Hoc stimulo Christi acriter se pungi sensere scribae et pontifices, ideoque ei necem machinati sunt: quantum enim decus et gloria est Deum habere patrem, et in eo omnia bona, tantum dedecus et infamia est patrem habere diabolum, et in eo omnia mala, tam culpae quam poenae.


17. VIDEAMUS ERGO SI SERMONES ILLIUS VERI SUNT,

scilicet, quibus jactat se filium esse Dei, Deumque habere patrem, ac veram Dei fidem, legem, cultum docere: si enim est filius Dei, Deus utique eum proteget, et liberabit e manibus nostris; aut certe occisum a nobis resuscitabit, uti ipse asserit et jactat.


ET TENTEMUS QUAE VENTURA SUNT ILLI. - Videamus quonam res illius evadant; graece,

- Videamus quonam res illius evadant; graece, et experiamur quae in exitu ejus, scilicet erunt; S. Prosper, parte I De Praedictionibus cap. XXVI, legit, an succedant quae ventura sunt illi, an scilicet Deus quem patrem suum gloriatur, liberet eum e manibus nostris, aut a morte resuscitet. Unde explicantes subdunt, « si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. » Alii vertunt, periculum faciamus eventuum ejus, quid scilicet illi tandem eventurum sit, qui in finem habiturus sit, in quem terminum et catastrophen tragoedia vitae et sectae ejus desitura sit: abibit enim in fumum, imo in infamiam.


ET SCIEMUS QUAE ERUNT NOVISSIMA ILLIUS. - Haec desunt in Graeco,

- Haec desunt in Graeco, Lactantio et S. Cypriano, lib. II Testim. XIV; legunt tamen Romana et S. Augustinus, XVII De Civit. XX. Videtur esse epanalepsis, idemque dici aliis verbis: nam tentemus quae ventura sunt illi videtur explicari per id quod subditur, « et sciemus quae erunt novissima illius, » q. d. Christus nobis, nostraeque voluntati et felicitati praesenti praefert novissima justorum, quorum ipse dicit se esse caput et principem: videamus ergo quae sint novissima ipsius, ac inde colligemus qualia sint futura justorum ejus novissima. Occidamus eum, et videamus, an ipsa a morte resurgat: et sic apparebit inania esse novissima, puta vitae aeternae gaudia, quae ipse justis suis frustra promittit. Ita et impii et athei.


18. SI ENIM EST VERUS FILIUS DEI,

- Graece et syriace, si enim justus est filius Dei, justus, tum quilibet, tum per excellentiam, puta Christus, q. d. Si Christus, qui justum se nominat per eminentiam, est vere filius Dei, utique Deus velut pater illum suscipiet, id est ruentem in mortem porrecta manu apprehendet, fulciet, roborabit, proteget ne cadat: suscipere enim in Scripturis significat labenti succurrere, opem ferre, conservare, protegere. Petita sunt haec verba ex Psalmo XXI, vers. 9: « Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum; » quibus impii Judaei Christo in cruce exprobraverunt, quod filium Dei se dixisset, ut patet Matth. XXVII, 40.


ET LIBERABIT EUM DE MANIBUS CONTRARIORUM,

puta de manibus scribarum et pontificum illi adversantium, eumque ad crucem et necem adigentium.

19. CONTUMELIA (graece, hybrei, id est injuria, dedecore, contumelia, saevitia, ferocia, vi illata) ET TORMENTO (Lactantius, lib. IV, cap. XVI, legit in plurali, contumeliis et tormentis; S. Bonaventura, contumelia verborum, inquit, et tormento, sive cruciatu verberum) INTERROGEMUS EUM (graece, etasomen, id est probemus, exerceamus, exquiramus ab eo veritatem: sic enim judex a reo per interrogationes et tormenta exquirit crimen, quae vocantur quaestiones judiciariae; Arabicus, investigemus eum calumnia et tormento: tormenta quae Judaei intulerunt Christo fuerunt plurima, maxima, ignominiosissima: haec Judaei dicunt, hic se irrogare Christo), UT SCIAMUS (inquiunt) REVERENTIAM EJUS. - Graece, epieikian, id est aequanimitatem, modestiam, mansuetudinem, tranquillitatem, compositionem animi, qua justus, praesertim Christus, injuste verberatus, veretur et horret, non tantum se ulcisci, sed et indignationis, vel impatientiae minimum signum edere. Probemus ergo ejus justitiam per probra et tormenta, quia si vera sit ejus justitia, ostendet se per patientiam; sin fucata sit et simulata, prodet se per impatientiam: impossibile enim est ut superbus, hypocrita et fictus, si vexetur et verberetur, non prorumpat in verba maledica, minas, gestusque impatientes. Unde S. Gregorius, I Dialog. cap. V: « Qualis, inquit, quisque apud se latet, contumelia illata probat. » Hinc et graecum basanos, id est tormentum, tortura, quaestio, significat quoque lapidem, indicem sive lydium...

...cium et herculeum, de quo Plinius, lib. XXXIII, cap. VIII, quod ejusmodi cruciatus tanquam ille lapis manifestet, ut auri praestantiam, excellentiam virtutis; hinc et tormento examinare, est interrogare, quia sicut examinatus a judice in quaestione respondet, neque celat veritatem, quam extorquent supplicia, similiter illud examen ab iniquis judicibus contumelia et tormento factum, ostendet veritatem divinitatis atque doctrinae Christi, et etiam sanctitatis dignae vero Deo.

Confer haec cum passione Christi, descripta in evangeliis, ac dices Sapientem hic aeque ac Isaiam, cap. LIII, passionis Christi, non tam esse prophetam, quam historicum et evangelistam.

Haec ergo reverentia justi, praesertim Christi, tum activa erat, tum passiva: activa erat sacer quidam pudor et sancta verecundia, qua Christus etiam in atrocissima passione et cruce ex respectu et reverentia, tum ipsius virtutis patientiae et modestiae, tum Dei, angelorum et hominum, in quorum praesentia versabatur et patiebatur, verebatur quid agere vel dicere, non dico impatienter, sed minus digne vel decore, quod scilicet minus deceret virum patientem, modestum, constantem, perfectum, coelestem, divinum; unde nullum gemitum, nullum doloris, infirmitatis, vel timoris signum dedit; quod considerans gentilis quidam scriptor exclamavit: « O virum infractum animo, qui nec precem, nec lacrymam fudit; » hinc Syrus vertit, ut agnoscamus diligentiam, vel sollicitudinem humilitatis ejus, et probemus eum; Arabicus, ut sciamus obedientiam, vel subjectionem ejus, et probemus pure patientiam ejus. » Passiva erat affectus activae, qua scilicet activa reverentia, quae in Christi vultu composito, pio, reverenti et reverendo, omnibusque ejus dictis, factis et gestibus elucebat, faciebat eum omnibus venerabilem et reverendum, atque in spectantibus sui reverentiam, amorem et admirationem excitabat: uti fecit in centurione, qui videns eum tanta constantia, resignatione et pietate mori, dum clamaret, Luc. XXIII, 46: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, » exclamavit, Matth. XXVII, 54: « Vere Filius Dei erat iste. » Quin et latro unus in ipsa cruce, Christi sancta patientia commotus compunctusque increpavit socium blasphemantem, et ad Christum conversus coram Judaeis et scribis, Joan. XV, 20: « Memento mei, inquit, Domine, cum veneris in regnum tuum. » Idem fecere Judaei, caeterique, de quibus ait Lucas, cap. XXIII, vers. 48: « Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud (quo in Christi morte sol obscuratus est, terra tota contremuit, petrae scissae sunt, etc., quasi sanctam Creatoris sui necem lugentes et indignantes), et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. » Hinc et Christus Deo patri tanta obedientia et patientia, quasi sui reverentiam injecit, ut ab eo obtineret quidquid postularet: nam « cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est pro sua reverentia, » Hebr. V, 7.

Simili modo martyres in martyriis suis, tantam prae se tulere in vultu et verbis aequitatem, constantiam, pietatem, sanctitatem, hilaritatem, ut suos tortores ad sui reverentiam compulerint, eosque christianos, imo martyres effecerint, uti S. Laurentius tormentorum suorum laetitia et alacritate convertit S. Romanum atque Hippolytum cum tota familia, ita ut ad unum omnes martyrium generose obierint. Sic S. Caecilia sua patiendi hilaritate convertit Maximum, aliosque quadringentos. Sic S. Polycarpus sua veneranda canitie, comitate, promptitudine et sanctitate, militibus ad eum comprehendendum missis, tantum pudorem et timorem injecit, ut vix auderent eum contingere, teste Eusebio, lib. IV Hist. cap. XV. Sic S. Thecla leonibus objecta, virgineo pudore et reverentia eisdem reverenda, illaesa permansit, de qua S. Ambrosius, lib. III, epist. 25 ad Eccles. Vercel.: « Quo munere, ait, venerabilis Thecla etiam leonibus fuit, ut ad pedes praedae suae stratae impastae bestiae, sacro deferrent jejunio, nec procaci oculo virginem, nec ungue violarent aspero: quoniam et ipso aspectu virginitatis violatur sanctitas. » Idem plenius et elegantius, lib. II De Virg. post initium: « Thecla, inquit, naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit; namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent. » Gestus deinde leonum reverentes graphice depingens, subdit: « Cernere erat lingentem pedes bestiam, cubitare humi, muto testificantem sono, quod sacrum virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat praedam suam bestia, et propriae oblita naturae, naturam induerat quam homines omiserant. Videres quaedam naturae transfusione homines feritatem indutos, saevitiam imperare bestiae; bestiam exosculantem pedes virginis, docere quid homines facere deberent. » Unde per epiphonema exaggerando concludit: « Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur. Non impastos cibus flexit, non citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit, non usus decepit assuetos, non feros natura possedit. Docuerunt religionem, dum adorant martyrem; docuerunt etiam castitatem, dum virginis nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tanquam verecundantibus, ne mas aliquis vel bestia virginem nudam videret.

Disce hic quam modestia, mansuetudo, pietas et patientia sit reverenda, quamque sui asseclas faciat venerabiles et reverendos: qui ergo sibi auctoritatem et reverentiam quaerit, quaerat eam non gravitatis ostentatione, non pompa rhedarum et asseclarum, sed mansuetudine, beneficentia et virtute.


ET PROBEMUS PATIENTIAM ILLIUS. - Sic quoque legunt S. Cyprianus,

- Sic quoque legunt S. Cyprianus, Lactantius et S. Augustinus; aliqui codices pro dokimasomen, id est probemus, legunt dikasomen, id est judicemus. Recte impii ad explorandam justi, praesertim Christi, justitiam, probant ejus patientiam: patientia enim est lydius lapis, quo probatur vera justitia et sanctitas: nam « tange montes, (id est superbos et impatientes) et fumigabunt, » Psalm. CIII, 31: exhalabunt enim fumum irae, jurgiorum, maledicentiae et vindictae. Hoc est quod ait Paulus, Rom. V, 3: « Gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem; » et S. Jacobus, cap. I, vers. 4: « Probatio fidei patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habet, » ut ostendat virtutem patientis ad culmen sanctitatis et perfectionis evasisse; porro in Christo prae caeteris sanctis et martyribus, tanta tamque divina in tot blasphemiis, injuriis, tormentis atrocissimis et immensis, utpote quae in ipsum Deum jaciebantur, emicuit patientia, constantia, charitas, qua pro ipsis etiam Judaeis se occidentibus Deum oravit, eisque veniam et salutem impetravit, ut haec sola sufficeret ad probandum ipsum esse Messiam et Prophetam, imo Deum et Dei filium, praesertim quia ad hoc ostendendum ipsa a Christo adhibebatur: virtus enim veritatis est soror, ideoque ab omni fuco aliena, quare testis esse nequit falsitatis; sed solius veritatis index sit oportet.


20. MORTE TURPISSIMA (graece,

LIII, 2, contumeliosa, infami, ideoque turpi per excellentiam, id est turpissima, puta crucis) CONDEMNEMUS EUM. - Syrus, morti publicae et infami deputemus eum: crucis enim supplicium, praesertim clavis illi affixorum, erat atrox et longa mors; unde a cruce dictus est cruciatus; idemque erat ignominiosissimum, tum Judaeis, tum gentibus: Judaeis ex lege, Deuter. XXI, 23: « Maledictus, inquit, a Deo est, qui pendet in ligno: » quocirca crucifixus ibidem jubetur eadem die ante vesperam sepeliri, ne contaminet terram; unde Apostolus, Galat. III, 13: « Christus, ait, nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. » Similiter apud Romanos et gentes crux erat infame et horrendum supplicium latronum et sceleratorum. Vide Lipsium et Gretserum De Cruce.

Causa ergo cur Christus crucifixus sit, ex parte Judaeorum eum crucifigentium, fuit immane eorum odium in Christum, quo eum ad crucem, velut ad summe infamem et atrocem mortem adegerunt. Ex parte vero Adae et hominum fuit, quod Adam peccavit in ligno, comedendo scilicet pomum arboris vetitae, quare in ligno crucis, hoc ejus inobedientiae scelus a Christo expiari decuit et debuit, ut diabolus « qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur » a Christo. Ex parte vero Dei offensi causa fuit amor justitiae, ut per crucem ostenderetur gravitas offensae Adae et hominum in Deum, quod scilicet per eam maledictionis aeternae reos se fecerint, adeoque facti sint maledictum; Christus ergo hoc Adae et nostrum maledictum in se luendum et piandum suscepit, ideoque cruci suffixus est, quia pendens in cruce apud Judaeos ex lege jam citata, censebatur maledictus et maledictum: atrocitas ergo culpae, quasi ex aequa justitia poscebat atrocitatem poenae, ut illi condigne satisfieret; talis autem est poena crucis. Ex parte Christi, causa fuit immensitas amoris, ut per crucem Christus ostenderet quantum nos amarit, utpote pro quibus tam dira et dura passus sit, utque exemplum daret nobis mortificationis ad assidue crucifigendos concupiscentiae motus; ac martyrii ad quamlibet mortem, quantumvis horridam et probrosam, pro ipso et virtute libenter subeundam, uti subiere martyres, ut Christo quoad possent par pari, scilicet dolorem dolori, et amorem amori, redderent. Unde S. Augustinus in Psalm. CXL: « Crucem, ait, qua nihil videbatur exsecrabilius, ipse Dominus suscepit, ne discipuli ejus mortem quidem, non modo non timerent, sed nec mortis genus horrescerent: » idem, hom. 32 De Sanctis: « Tota vita christiani hominis, si secundum evangelium vivatur, crux est atque martyrium. » Plura vide apud Gretserum, lib. I De Cruce, cap. XLI, XLII et sequent., et lib. IV, cap. I et sequent., ac D. Thomam, Suarez et scholasticos, III part. Quaest. XLVIII, art. 4, et Cassianum, lib. IV De Instit. renunt. cap. XXXIV et XXXV.


ERIT ENIM EI RESPECTUS EX SERMONIBUS ILLIUS. - Pro respectus,

- Pro respectus, graece est episkope, id est observatio, visitatio, consideratio, inspectio: triplex hic potest esse sensus, primus Clarii, qui vertit, ex ejus enim verbis et factis inspiciamus quid sit; et Syri, sit autem adversus eum interrogatio ex verbis illius, q. d. Dum affligetur a nobis, considerabimus et conspiciemus ex verbis ejus qualis sit, ait Jansenius; aut q. d. Si in cruce potuerimus eum exstinguere, cognoscemus mentitum, quando se Dei filium, qui immortalis est, nuncupavit: ita S. Bonaventura, Dionysius, Lyranus et alii; aut, ut Osorius et Lorinus, q. d. Crucifigamus eum, ut ex verbis illius, quae dolor vehemens expresserit, de hominis mente statuamus: volebant enim Judaei atrocitate crucis et tormentorum, elicere veritatem ex ore Christi, quasi territus aut cruciatus aliquid locuturus fuerit, quod adhuc noluisset; vel aperte dicturus, quod simulasset. Hic sensus satis graeco episkope respondet, non aeque latino respectus. Secundus est Vatabli, qui vertit, tractabitur autem secundum dicta sua, q. d. Quia blasphemavit dicendo Deum suum esse patrem, seque ejus esse filium, condignas hujus blasphemiae poenas luet in cruce; et Hugo: « Erit, inquit, noster respectus, id est defensio et excusatio, ut si rogemur cur eum occiderimus, respondeamus:

Quia filium Dei se fecit. » Tertius et magis genuinus est, ut sit ironia, q. d. Deus respiciet eum et liberabit a cruce, vel suscitabit a morte: hoc enim ipse crebris sermonibus jactavit; unde Guarinus vertit, ejus enim ratio juxta ipsius sermones habebitur; hinc et scribae obsignaverunt sepulcrum Christi, eique custodes apposuerunt, ne quis corpus furaretur, fingeretque eum resurrexisse: quae omnia ipsosmet Judaeos condemnaverunt, et Christum verum esse Messiam ac Dei filium demonstraverunt, dum ipse per clausum sepulcrum, praesentibus custodibus, resurrexit, Matth. cap. XXVII, vers. 64. Aliter noster a Castro, q. d. Visitabitur et explorabitur a nobis per crucem et tormenta, ut videamus, an patientia et constantia ipsius respondeat sermoni: ipse enim praedicat amorem crucis, patientiae, constantiae, experiamur an ipse in cruce eamdem opere praestet; multi enim praedicant jejunium bene pasti, continentiam adulteri, humilitatem superbi, mansuetudinem iracundi, crucem lauti et delicati: hoc est ore praedicare, sed opere contradicere.


21. HAEC COGITAVERUNT,

- S. Gaudentius, serm. 19, legit, nequitia cordis eorum; Lactantius, lib. IV, cap. XVI, stultitia eorum. Huc usque verba impiorum, quae nunc Sapiens acri reprehensione castigat: « Erraverunt, » inquit, et a malitia sua excaecati sunt, malus enim affectus in voluntate trahit ad se rationem et judicium intellectus, illudque vitiat et corrumpit: facit enim ut ratio ob speciem boni delectabilis apparentem, judicet id esse eligendum velut melius, quod detestandum est velut pejus. Porro, error hic et caecitas impiorum multiplex est: primus, quod voluptatem rationi, vitium veritati, bona caduca aeternis praeferant. Secundus, quod per haec mortem et gehennam sibi accersant. Tertius, quod credant hominem instar bestiae in morte plane interire, nec superesse aliam vitam, eo quod anima hominum sit mortalis, et pereat cum corpore. Quartus, quod justum, puta Christum, quem ex vitae sanctitate, prophetiis et miraculis esse filium Dei agnoscere poterant et debebant, velut castigatorem suorum scelerum oderint et crucifixerint. Hi sero in gehenna agnoscunt suum errorem; unde dicunt cap. V, vers. 6: « Ergo erravimus a via veritatis. »

Hinc patet primo, caecitatem hanc esse gravem, non tantum poenam, sed et culpam, utpote ex voluntaria malitia promanantem, uti docet D. Thomas, II II, Quaest. XV, art. 1. Secundo, peccatorem proprie et directe seipsum excaecare et obdurare; Deum vero improprie et indirecte, Deus enim, quantum est ex se, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sed peccatores hoc lumen recipere nolunt, illique oculos claudent, eosque aperiunt suis voluptatibus et cupidinibus, quare seipsos vero lumine privant et excaecant: sicut sol radios spargit ubique, sed qui illi fenestram occludit, causa est tenebrarum in domo, non autem ipse sol: ita D. Thomas, I II, Quaest. LXXIX, art. 3. Hoc est quod Judaeis improperat Christus, Joan. III, 19: « Lux, ait, venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. » Vide dicta Exod. VII, 3, ubi fuse egi de causa excaecationis et obdurationis.


22. ET NESCIERUNT SACRAMENTA DEI,

- Ecce hic est impiorum error et caecitas, isque duplex, primus, quod « nescierunt sacramenta Dei; » secundus, qui ex primo consequitur, est, quod « non speraverunt mercedem justitiae, » nec honorem « animarum sanctarum: » primum hoc loco prosequitur, secundum capite sequenti. Primo igitur, sacramenta, vel, ut graece est, mysteria Dei, hoc loco sunt, quae subjicit, scilicet quod Deus crearit hominem immortalem et ad similitudinem suam; sed homo invidia diaboli deceptus per peccatum illi adhaerserit, seque fecerit mortalem et miserum; quodque justos, quos Deus sinit occidi vexarique ab impiis, praemiet aeterna gloria, ut dicet capite sequenti. In cruce ergo latet gloria, et in morte immortalitas; unde Apostolus, Galat. VI, 14: « Mihi, ait, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, » quia in ea « est salus, vita et resurrectio nostra, » ut canit Ecclesia; sed haec crucis sacramenta ignorant impii, ideoque crucem et Christum crucifixum aspernantur. Secundo, alii per sacramenta accipiunt res quaslibet sanctiores; alii, prophetias et oracula Dei; alii, sacrificia, q. d. Impii nesciunt justos a se occisos, esse Dei sacramenta, id est sacrificia et holocausta; alii aptius accipiunt consilia, judicia et opera Dei, quibus mundum gubernat, ac praesertim, quibus hominem creavit, ac lapsum per Christi incarnationem et passionem redimere decrevit: hoc enim operum Dei est summum et maximum: ita Cantacuzenus. De Christi enim nativitate et passione sermo longus praecessit, ac rursum sequitur cap. XVIII, vers. 14: magna enim mysteria in passione et cruce Christi sunt recondita, ut Christi resurrectio et exaltatio, Ecclesiae institutio et sanctificatio, fidelium consolatio, virtus, gratia, gloria, felicitas et omne bonum, quae ignoraverunt impii Judaei.

Mystice, per sacramenta accipias sacramenta legis novae, instituta a Christo, praesertim Eucharistiam, cujus typus fuit manna, uti patebit cap. XVI, vers. 20: Eucharistia enim antonomastice vocatur venerabile sacramentum, imo sacramenta, quia multa eaque mira Dei arcana continet, unde a Patribus vocatur sacramentum, mysterium, typus, antitypa: quia sub speciebus panis et vini velat et continet reale corpus, animam, sanguinem, deitatem et personam Christi, adeoque ipsa est viva repraesentatio, imo exhibitio incarnationis et passionis Christi, de qua hucusque actum est: sicut enim caetera sacramenta gratiam, quam significant, puta ablutionem a peccatis, reipsa exhibent et conferunt, sic et Eucharistia Christi corpus, quod significat, reipsa exhibet; sed haeretici nesciunt et non intelligunt haec sacramenta Dei, qui volunt ea duntaxat esse nuda symbola panis, quae non contineant, sed tantum repraesentent corpus Christi; sed sic longe melius imago pictoris repraesentat Christum, quam aridus modicusque panis et vinum. Et quod, quaeso, ibi esset mysterium profundum, divinum et inexplicabile, quod adeo celebrant Patres? repraesentare enim unum per aliud Deo, imo homini, est facillimum: quare vere Ecclesia et Patres censent hoc sacramentum esse symbolum rei, puta carnis Christi olim crucifixae, sed praesentis, non absentis et exsistentis in coelo: hoc enim est mirabile, ineffabile, Deoque dignum opus et sacramentum.

Audi Tertullianum, lib. IV Contra Marcion. sub finem: « Acceptum panem corpus suum illum fecit: Hoc est corpus meum, dicendo, id est figura corporis mei: figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus; » quem locum explicui Joan. cap. VI, 19. Et Theodoretus, Dialog. 3, qui inscribitur Apathes, id est Impassibilis: « Quod si caro in deitatis naturam, inquit, mutata est, quod haeretici (eutychiani) dixere, quamobrem participant antitypa corporis? supervacaneus est enim typus veritate negata: » pari modo supervacaneus est typus, imo falsus, veritate realis praesentiae corporis Christi negata. Et Hilarius apud Gratian., De Consecr. dist. 2: « Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et vinum videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. » S. Chrysostomus, hom. 83 in Matth. hoc sacramentum explicans: « Nos secum, ait, in unam, ut ita dicam, massam reducit, neque id fide solum, sed reipsa nos corpus suum efficit; » et S. Cyrillus in illud, ego sum vitis: « Salvator ait, Joan. VI, 57: Qui manducat carnem meam, in me manet, et ego in illo; unde considerandum est, non habitudine solum, quod per charitatem intelligitur, Christum in nobis esse, verum etiam participatione ejus naturali. » S. Ambrosius, lib. De Myster. et citatur De Consecr. dist. 2: « In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi, non ergo corporalis esca, sed spiritualis; unde et Apostolus de ejus typo ait I Cor. X, 13: Quia patres nostri eamdem escam spiritalem manducaverunt: corpus enim Dei est corpus spirituale: corpus Christi corpus divini spiritus est. » S. Epiphanius, Contra Melchised.: « Melchisedech, ait, proposuit panes et mysteriorum aenigmata, praefigurans et exemplaria: » nam, ut ait S. Hieronymus ad Marcel.: « dum panem et vinum obtulit, mysterium christianum in Salvatoris corpore et sanguine dedicavit: » idem in Matth. XXVI: « Post typicum Pascha ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis et sanguinis repraesentaret. » Et S. Macharius, hom. 27, ait: « Quod in Ecclesia offeratur panis et vinum, antitypus (id est repraesentans praesentem, non absentem) carnis et sanguinis Domini, et quod qui participant eum, qui apparet, panem, spiritualiter carnem Domini edant. » Eucharistia ergo est mysterium mysteriorum, quia Christum, quem sensibiliter specie panis, ceu cibum animae repraesentat, spiritualiter, id est insensibiliter, quasi angelum sub specie panis latentem, exhibet vere, realiter et substantialiter.


NEQUE MERCEDEM SPERAVERUNT JUSTITIAE (graece,

ece, hosiotetos, id est sanctitatis: justitia enim est complexio omnium virtutum, ipsaque sanctitas) NEC JUDICAVERUNT HONOREM ANIMARUM SANCTARUM, - hic graece amomon, id est irreprehensibilium: sanctae enim animae sunt, quae in nullo reprehendi possunt: pro honorem graece est geras, id est decus, dignitas, praemium, honor, munus, donum, remuneratio. Sensus est, q. d. Impii non secum reputarunt, aestimarunt, uti par erat, quanti honores, quae coronae, quae dignitates, quanta praemia a Deo praeparata sint animabus sanctis, quae in hac vita ipsi servierunt in continentia, puritate, patientia, persecutione, ac proinde ipsarum sortem miseram et infelicem judicantes, tradiderunt se voluptatibus et libidinibus, adeoque ipsas persecuti sunt, bonisque et vita spoliarunt; sed sero experientur agnoscentque suum errorem, quando animae sanctae assidentes Christo in judicio, illorum judices erunt, illosque condemnabunt ad aeternae gehennae supplicia, uti explicabit cap. III, IV et V. Aliter explicat Angelus de Paz, Expos. in Symb. cap. XXIII, scilicet, ut per honorem animarum sanctarum intelligantur sancti omnes, quos impii in Christo a se judicato et damnato tacite judicarunt et damnarunt.


23. QUONIAM DEUS CREAVIT HOMINEM INEXTERMINABILEM. - Graece en aphtharsia,

- Graece en aphtharsia, id est in incorruptione, id est in incorruptionem, immortalem, inexterminabilem, qui scilicet mori et e vita exterminari non posset, quamdiu in Dei obedientia et gratia persisteret; Syrus, sine corruptione, id est incorruptibilem; sic et Arabicus; Complutenses vertunt, in integritate, id est integrum quoad corpus et animam; vel potius ad integritatem, hoc est, ad immortalitatem, et ad statum nunquam interiturum. Verti quoque potest, Deus creavit hominem incorruptioni, vel immortalitati, vel ad immortalitatem, si videlicet vellet Deo obedire; unde S. Athanasius, tract. De Incarn. Verbi legit, Deus hominem condidit ad immortalitatem et imaginem aeternitatis suae; verum invidia diaboli factum est ut mors intraret.

Post longam de justi Christique persecutione digressionem, redit ad id quod dixit cap. I, vers. 13: « Quoniam Deus mortem non fecit, etc. non est in illis medicamentum exterminii: impii autem manibus et verbis accersierunt illam, » scilicet mortem: idipsum deinde longa digressione explicuit, ostendendo quod impii nimia cupiditate voluptatis illecti saevierunt in justos, praesertim Christum: hac enim ratione accersierunt sibi mortem praesentem et aeternam; eo ergo hic redit. Rursum significat animas non interire cum corpore, quasi illis post hanc vitam nulla restet pro meritis poena, vel gloria, uti volunt impii et athei, eo quod Deus crearit hominem immortalem, hoc sensu, ut mori non posset, si in sua rectitudine perstaret; quod ergo nunc moriatur, id non ex Deo, sed ex invidia diaboli processit.


ET AD IMAGINEM SIMILITUDINIS SUAE FECIT ILLUM. - Legit Epiphanius,

- Legit Epiphanius, id est similitudinis, pro quo Cantacuzenus et Clemens Alexandrinus, VI Strom., legunt idiotetos, id est proprietatis, q. d. Homo est imago divinae naturae, quae Deo est propria; vel homo est imago divinarum proprietatum, attributorum et dotum, quae Deo sunt propriae; unde Guarinus vertit, et imaginem propriae similitudinis fecit illum; Vatablus, et eum ad imaginem propriam fabricavit; alii legunt isotetos, id est aequalitatis; alii, aidiotetos, id est aeternitatis, q. d. Homo factus ad exemplar Dei immortalis et aeterni, pariter immortalis est et aeternus; unde Nicetas in Orat. 42 Nazianz. legit, et imaginem aeternitatis suae fecit illum: sic quoque legit S. Epiphanius et S. Athanasius, lib. De Incarn. Verbi. Distinguunt nonnulli imaginem a similitudine, quod imago sit naturae, similitudo gratiae et sanctitatis, ut homo sit ad imaginem Dei, quia pollet naturali intellectu, voluntate et libertate, sicut pollet Deus; idem sit ad similitudinem Dei, quia conditus est in sapientia, gratia et sanctitate quae sunt dotes propriae Deo. Verum melius S. Augustinus in Deuter. Quaest. IV, et alii censent similitudinem esse eamdem cum imagine, sed illi addidere auxesin, q. d. Deus creavit hominem ad imaginem similitudinis suae, id est ad imaginem sibi valde similem. Haec imago inchoate sita est in natura, sed plene perficitur in gratia: in natura, quia anima rationalis in usu rationis, voluntatis, liberi arbitrii, item in incorruptione et immortalitate, similis est naturae divinae; in gratia, quia Adam conditus in gratia et justitia originali, repraesentabat Dei justitiam atque sanctitatem. Igitur imago Dei in homine invenitur, primo, in ratione et intellectu; deinde in arbitrii libertate, quae ex ratione velut radice manat, propter quae duo homo capax est omnis dominii: ita passim Patres, qui proinde contra Origenem docent hanc Dei imaginem in homine etiam post peccatum mansisse et manere; verum, quia haec imago primitus a Deo exornata fuit, et simillima facta Deo per gratiam, sapientiam, justitiam et alias virtutes, quae peccato deperditae sunt, hinc subinde S. Augustinus, S. Basilius et S. Cyrillus dicunt imaginem hanc, aut potius similitudinem Dei in homine per peccatum periisse; imaginem non quamvis, sed apprime planeque similem intelligentes: vide dicta Genes. I, 26, et cap. V, 1.


24. INVIDIA AUTEM DIABOLI (Luciferi,

- Hic assignatur causa peccati, et mortis ex eo consequentis, scilicet invidia diaboli: quia enim coelo et beata immortalitate diabolus ob superbiam depulsus, vidit sibi suisque in coelo thronis a Deo surrogari hominem, illi aeque ac Deo hanc gloriam invidit, ideoque illum ad comestionem pomi vetiti tentando induxit, et in mortem, tum corporis, tum animae praecipitavit: ita S. Ambrosius, lib. De Parad. cap. XII, et alii. Igitur invidia diaboli fuit, quod ipse lapsus in peccatum et mortem gehennae, ideoque homini, ad lapsum locumque suum reparandum creato, invidens gratiam, vitam et gloriam, eum ad peccatum, indeque ad mortem sollicitavit et impulit. Invidia ergo diaboli facta est malitia hominum; unde S. Ambrosius, lib. De Fide resurr. legit, malitia hominum mors introivit in orbem terrarum; additque: « Etsi bene discutias, non naturae mors ista est, sed malitiae: manet enim natura, malitia moritur. Resurgit quod fuit, atque utinam, ut jam peccandi liberum, ita vacuum culpae prioris, etc. Resurget enim natura eadem jam stipendiis mortis honoratior: » mors enim et miseriae hujus vitae patienter a Sanctis toleratae, merentur beatam immortalitatem et vitam gloriae sempiternae.

Hinc Patres invidiam vocant peccatum diabolicum, ut S. Augustinus, epist. 28, S. Gregorius XXXI Moral. cap. XXXIV, Cassianus, Collat. XVIII, cap. XVII, et alii. Porro Patres nonnulli censent primum Luciferi peccatum fuisse invidiam, qua invidit homini imaginem Dei: ita S. Cyprianus, tract. De Zelo et livore; S. Basilius, hom. 11 De Invidia; Tertullianus, lib. De Patientia, cap. V; Irenaeus, lib. IV, cap. LXXVIII. Verum melius alii censent primum Luciferi peccatum fuisse superbiam, qua sibi nimis complacens, voluit plus esse quam erat, ac quasi quidam deus caeteris creaturis eminere et dominari, ex qua secuta est invidia: nisi dicas superbiam Luciferi in eo constitisse, quod humanitati Christi unionem hypostaticam cum Verbo inviderit, eamque sibi appetierit: aliam enim nullam proprie dictam aequalitatem Dei appetere potuit: ita S. Bernardus, serm. 17 in Cant.; Rupertus, lib. VIII in Joan. ad illa: Ille homicida erat ab initio; Alexander Alensis, III part., Quaest. II, num. 13; idemque censent hoc tempore nonnulli doctores scholastici, ut Catharinus, Viguerius, Naclantus, Ruardus, Dionysius Molina, Martinengus et alii quos citat Gabriel Vasquez, I part. Quaest. LXIII, dist. 233, cap. I, et Franciscus Suarez, lib. VII De angelis, cap. XIII, ubi hanc sententiam valde probat.

Caesarius Arelatensis, hom. 23, asserit a tot daemonibus esse occupatum hominem, quot vitiis. « Qui superbus est, inquit, diabolo plenus est; quod autem, qui invidus est, sine daemone esse non potest, dicit Scriptura, Sapient. II, 24: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. » S. Chrysostomus vero, hom. 22 et 47 in Genes., invidiam dicit a diaboli inventum, pestem perniciosissimam, vitiorum teterrimam, malam bestiam super omnia vastantem salutem nostram. »

Unde sapienter concludit S. Basilius, hom. De Invidia: « Fugiamus ergo, fratres, intolerabile malum; serpentis est praeceptum, diaboli inventum, inimici satio, punitionis arrhabo, pietatis impedimentum, via ad gehennam, regni coelorum privatio: nam et ipso fatentur ore hoc vitium invidi; aspectus illis est aridus et obscurus, gena subtristis, etc., anima ipso morbo suffusa, providentiam in dignoscenda veritate, ac rebus gerendis minime habens. » Et S. Chrysostomus, homil. 45 ad Popul.: « Hujus, quaeso, vitii pestem fugiamus, omnium enim vitiorum hoc est perniciosissimum, et ipsam salutem nostram super omnia vastat: improbi namque diaboli est inventum; et propterea Sapiens dicebat, Sapient. II, 24: Invidia diaboli introivit mors in orbem terrarum. » Et Nyssenus supra: « Invidia malorum princeps, mortis mater, prima peccati janua, vitiorum radix, » etc. Et Cyprianus, lib. De Zelo: « Quale malum est, fratres, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est is qui decipit? » Denique S. Augustinus, serm. 83 De Tempore: « Et ideo, inquit, observemus, fratres, vitii hujus incursum, ne forte participes operis diaboli inveniamur, et pari cum illo sententia condemnemur, sicut scriptum est, Sapient. II, 24 et 25: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum: imitantur autem eum qui sunt ex parte ejus. Quod malum laedit parum aliquid etiam eos, in quos intenditur; gravius tamen et perniciosius eos prius a quibus procedit, affligit: sicut enim aerugo ferrum, ita invidia illam ipsam animam, in qua est, interimit et consumit; et sicut aiunt viperas dilacerato et dirupto illo materno utero, in quo conceptae sunt, nasci: ita et invidiae natura illam ipsam animam, a qua concepta est, consumit, et perdit. Qualis haec animae tinea est? quae cogitationum tabes pectoris? quanta rubigo zelare in homine donum Dei, et in malo opprobrio bona aliena convertere, aliorum gloriam facere poenam suam, velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent? »


25. IMITANTUR AUTEM ILLUM QUI SUNT EX PARTE ILLIUS,

q. d. Primo impii imitantur diabolum, quasi suum parentem, ut mortem, quam ipse sua invidia in orbem invexit, in se aliosque peccando et invidendo propagent, dum ejus pravis suggestionibus consentiunt, uti consensit Adamus; moriuntur ergo, quia diaboli, qui auctor est mortis, instinctus sequuntur.

Hinc secundo, valde opposite sic cum S. Basilio, hom. De Invidia, S. Augustino, lib. IV De Baptismo contra Donatistas, cap. viii, et Christophoro a Castro exponas: Tentant illum, vel imitantur, aut conantur imitari illum, qui sunt a parte ejus; hoc est, diabolus invidia motus mortem invexit in mundum, et protoparentes nostros interemit, et omnes quotquot ejus sequuntur factionem, conantur illum imitari occidendo filios Dei, sicut ille occidit Adamum Deo filium charissimum; sed frustra id tentabunt aut conabuntur, quia «justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.»

Alii graecum παράζουσι vertunt proprie, experiuntur, quasi dicat: Impii experiuntur mortem (θάνατος enim, id est mors, graece est masculini generis) qui sunt ex parte et sorte ejus, scilicet diaboli, qui nimirum diaboli, a quo mors est introducta, superbiam, invidiam et scelera imitantur; et sic fere eodem redit sensus: ita Osorius, Jansenius, Vatablus.

Huc accedit Cantacuzenus: «Nemo namque magis, inquit, mortis malitiam participat, quam qui se prorsus dignum reddidit, qui esset in illius partibus.» Hic auctor, uti et alii, to ex parte illius referunt ad mortem: eo enim ex Graeco referri potest; melius tamen refertur ad diabolum.

Utrumque verum, impii enim, tam sunt partis sortisque diaboli, quam mortis: in regno enim mortis rex est et principatur diabolus; hinc S. Bonaventura explicat, q. d. «Imitantur diabolum, qui sunt ex parte mortis,» id est morti destinati, puta qui sunt mortis pars et pabulum.