Cornelius a Lapide
Index
PRIMA PARS LIBRI SAPIENTIÆ, IN QUA CONTINETUR SAPIENTIÆ ELOGIUM ET PARÆNESIS, VEL ADHORTATIO AD EJUS AMOREM, STUDIUM ET ZELUM.
CAPUT PRIMUM.
SYNOPSIS CAPITIS.
Invitat omnes, præsertim rectores, ad sapientiam, ad eam viam monstrat, scilicet justitiam, et sincerum Dei sensum cultumque: Deum enim nosse et odisse simulationem, murmurationem, detractionem, mendacium omnemque pravitatem cordis et operis, quibus justitia læditur, ac mors provocatur, quam Deus non fecit, sed impii eam sibi ultro accersierunt.
1. Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: 2. quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum: 3. perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes: 4. quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5. Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. 6. Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. 7. Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. 8. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. 9. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. 10. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11. Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam. 12. Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13. Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. 14. Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. 15. Justitia enim perpetua est, et immortalis. 16. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
1. DILIGITE JUSTITIAM, QUI JUDICATIS TERRAM. SENTITE DE DOMINO IN BONITATE, ET IN SIMPLICITATE CORDIS QUÆRITE ILLUM. — Vox diligite, græce ἀγαπήσατε, hebraice אהבה ahabu, habet energiam et emphasim, significat enim ingentem et vehementem amorem, et quasi ardorem justitiæ, qui judicibus et principibus a natura quasi insitus et connaturalis videatur, sed gratia et exercitio acuendus et perficiendus sit, uti notat S. Basilius in Psalm. XXXV, ad illa: "Dilexisti justitiam."
Nota, sicut Ecclesiastes initio proposuit thema totius libri, dicens: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas;" quod deinde toto libro prosequitur, probat et confirmat: sic hic Sapiens proponit thema et argumentum totum sapientiæ suæ, hæc enim non aliud tractat, non alium scopum spectat, quam ut doceat omnes homines, præsertim principes, diligere justitiam, Deum cognoscere, amare et revereri, ac simplici corde illum quærere, colere et venerari: in hoc enim consistit vera, cœlestis et divina sapientia; unicum ergo medium ad sapientiam est justitia; unde, Ecclesiasticus, cap. 1, vers. 33: "Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Dominus præbebit illam tibi."
DILIGITE JUSTITIAM, QUI JUDICATIS TERRAM. — Syrus et Arabicus, judices terræ; Antonius in Melissa, part. II, serm. 9, legit, qui judicia exercetis inter homines, quasi dicat: Vos, o reges, principes, gubernatores et judices, qui judicatis, id est regitis terram in suas provincias et urbes distributam, puta regitis cives urbium et incolas provinciarum, diligite justitiam: nam, ut ait Salomon, Proverb. XXIX, 4: "Rex justus erigit terram, vir avarus destruet eam." Est synecdoche, ex parte enim præcipua intelligitur totum, puta ex judicio regimen: judicare enim olim erat prima pars regiminis, primumque officium regum: illorum enim erat et est judicare, id est dicere jus populis; unde id per se præstitere Julius Cæsar, Augustus, Vespasianus, Domitianus, Trajanus, Adrianus, Antoninus, Maximus, Commodus, Pertinax, Severus, Caracalla, Justinianus, Carolus Magnus, S. Ludovicus, aliique imperatores et reges, quos recenset Tiraquellus De nobilitate cap. XXVIII. Rursum, judicare est vindicare pauperes a potentibus oppressos, juxta illud de Salomone et Christo prædictum: "Deus, judicium tuum regi da, etc., judicare pauperes in judicio," Psalm. LXXI. 2: "Cum altercantur homines, ad judicium confugiunt (ad judicem autem ire, est ire ad jus ipsum, quippe cum judex nihil aliud sit, quam jus quoddam animatum), et quærunt judicem quasi medium et mediatorem," ait Aristoteles, V Ethic., IV. Idem Aristoteles: ibid. Δίκαιον, ait, id est justum, sive jus dicitur, quia δίχα, id est bifariam, divisum est, quasi δίχαιον, id est bipartitum; et δικαστής, id est judex, dicitur quasi διχαστής, id est bipartitor, quia utrique litiganti suum jus partitur, dividit et distribuit. Hinc Salomon hic, cap. IX, 7: "Tu, ait, elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum;" quasi regis proprium sit judicare, et jus suum cuique partiri.
Emphasim habet to terram, q. d. O reges, nolite alta sapere, sed fastum, dominatum et tyrannidem premite; non in cœlo, sed in vili terra regnatis: est rex cœli, qui vos aspicit et despicit, vosque judicabit. Incipit a regibus, quia qualis est rex, talis est et populus: nam
Regis ad exemplum totus componitur orbis.
Sic natura primum in embryone format cor, quia cor dat vitam cæteris membris; sic cæli regunt elementa orbesque subjectos; sic angeli superiores dirigunt inferiores; pari modo reges regunt cæteros homines.
Justitia hic proprie accipitur primo, pro virtute, quæ cuique reddit jus suum, hanc enim principes tueri debent, velut basim et columen reipublicæ, cujus tutelam si negligant, improbi oppriment probos, potentes imbecillos, divites egenos, etc., indeque orientur schismata, rixæ, bella, et totius reipublicæ confusio, exitium et ruina. Quare judicum et principum prima cura esse debet, ut cuique jus suum servent, illudque ab injuria quorumcumque tueantur, nec sinant se flecti donis aut minis, ut a vero justoque vel hilum deflectant, uti fecerunt judices Areopagitæ, de quibus dixi Actor. XVII, in S. Dionysio Areopagita: justitia enim inter virtutes elucet sicut Hesperus, sive lucifer, inter stellas, præsertim in principe, ait Aristoteles, V Ethic. I, et Philo, lib. De Creat. principis, quia, "remota justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia et ipsa latrocinia quid sunt, nisi parva regna?" ait S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. IV. Hinc, Cant. 1, 3, sponso dicitur: "Recti diligunt te." Septuaginta vertunt εὐθότης, id est rectitudo diliget te, quasi dicat: Rectitudo, id est justitia, regia virtus, ideoque regi Christo, sponso Ecclesiæ est familiaris, intima et perchara, ait Origenes. Et Isaias, cap. XI, vers. 5, hoc Christo regi regum cingulum assignat: "Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus: quoniam, ut dicitur Psalm. X, vers. 8, justus Dominus et justitias dilexit, æquitatem vidit vultus ejus." Idem per umbram videre Sapientes gentilium. Plutarchus, Commentario ad indoctum principem, ait justitiam esse assessorem Jovis et deorum, adeoque sine ea, ne Jovem quidem recte dominari. Thebis judicum statuas spectari absque manibus idem Plutarchus asserit, et eam quæ principem referret, aversis esse oculis, ut justitiam et a donis alienam esse debere, et nulla mulceri facundia oportere, significarent. Apud Ægyptios judex ita pingitur, ut e collo ejus suspensa veritas pendeat, oculi sint in sinum dejecti, octo legum libri circumstent; quo significatur judices integros esse debere, et solam inspicere veritatem; ita Pierius, hierogl. 41, cap. IV.
Alibi passim justitia pingitur ut virgo velatis oculis, una manu libram tenens, altera gladium: audi Pierium, hierogl. 55, cap. LXI: "Juniorum inventum est, justitiæ severitatem atque rigorem per exertum ensem manu virginea prælentum significare, cui ad æquitatis judicium, trutinam etiam addidere. Sed enim apud veteres aliter traditum inveni, qui justitiam cum libratis omnino lancibus in læva figurabant, sed enim dextera non ensem, sed fasces cum adalligata securi statuebant; merita æquaque ex hujusmodi hieroglyphico præmia merentibus impendi atque distribui; hinc scelerum convictis castigationem impendere significantes." Subdit deinde alias emblematis partes: "Sed enim species hæc duas secum mulieres captivas trahit, unam, quæ fractum ensem manu prætendit, alteram, quæ conto innititur; duo ex hoc figmento vitia domita judicantes, ut ex utriusque medio virtutem ipsam astruerent, per fractum scilicet ensem, severitatem nimiam retusam cohibitamve intelligentes; per contum, lentitudinem ad ferulam revocatam, quia judicia plus æquo producebantur, inde enim cunctatio, quæ retardationem significat. Lenti vero sunt, qui nullo atroci quantumlibet scelere concitantur, neque publicis, neque privatis injuriis commoventur." Hinc justitia ab antiquis nuncupata est Astræa virgo, quæ cum aureo sæculo descendisset in terras vitiis in dies crescentibus indignata evolavit in cœlum, et in signum cœleste, cui nomen libra est, conversa fuit, ut refert, Mytholog. lib. II, cap. II, Natalis Comes, de qua Seneca in Octavia:
Astræa virgo siderum decus.
Et Ovidius, in I Metamorph.:
Et virgo cæde madentes Ultima cœlestum terras Astræa reliquit.
Et Hesiodus:
Ipsa autem justitia est virgo ex Jove nata, Castaque venerandaque diis qui Olympum habitant. Et quando quis eam læserit oblique damnans, Statim apud Jovis patrem sedens Saturnum, Dicit hominum injustitiam, donec Solvat populus injustitias regum.
Secundo, justitia hic cum Christophoro a Castro et aliis, generatim accipi potest pro complectione virtutum, et sic quælibet virtus est pars, vel species justitiæ, omnis enim virtus spectat id quod æquum, justum et dignum est fieri: præscribit enim ea, quæ ad officium hominis spectant, ut honeste secundum rationem, legem et voluntatem Dei vivat; hoc autem officium quoddam est jus, non justitiæ commutativæ et strictæ, sed generalis et amplæ, ad quod nos obligat virtus, ratio et lex; unde Cantacuzenus censet Deum hic loqui hortarique ad justitiæ, id est virtutum exercitationem, ut per eam ad sapientiæ cognitionem, id est ad Verbi divini mystera cognoscenda præparemur. Confirmat ex eo, quod Deus Josue duci populi præcepit, cap. 1, vers. 7, dicens: "Confortare, et esto robustus valde: ut custodias et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus;" et ex eo quod ait Micheas, cap. VI, vers. 8: "Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo." Sic quoque S. Bernardus, qui per justitiam accipit pænitentiam et patientiam in quavis tribulatione: sic enim ait in Sentent.: "Quatuor gradibus, ait, distinguitur omnium electorum profectus. Primo enim fit quisque amicus suæ animæ, secundo sit amicus justitiæ, tertio sapientiæ, quarto sit sapiens." Secundum deinde ita prosequitur: "Diligendo autem justitiam transit ad secundum gradum, et audit illud Sapientiæ præceptum, Sapient. I, 1: Diligite justitiam, qui judicatis terram; quam si perfecte dilexerit, debet pro ea patienter ferre omnem pænam, et quamcumque illatam contumeliam. Duo quippe præstabit ei justitia, unum, ut faciat quod debet; alterum, ut patiatur quod debet, scilicet ut si bonum non fecerit quod debuit, malum quod meruit, patiatur. Sic miro modo, ne deserendo quidem justitiam ab ipsa deserimur, dum per ipsam quilibet prævaricationis reatus punitur: neque enim est, qui se abscondat a calore ejus. Hanc autem pænam non solum vir justus non horret, verum etiam libenter excipit, dum per eam præteritæ vitæ peccata purgari fideliter credit: hinc enim scriptum est, Proverb. XII, 21: Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Idem, lib. III De Considerat. cap. II: Diligite, inquit, justitiam qui judicatis terram. Sapient. I, 1. Parum est justitiam tenere, nisi et diligas. Qui tenent, tenent; qui diligunt, zelantur. Amator justitiæ inquirit justitiam, et prosequitur eam: porro omnem injustitiam persequitur."
Porro Sapiens hic monet principes, ut sicut potestate, sic et justitia, id est omni virtute, præcellant et præeant subditis. Sapienter Basilius imperator, Exhort. ad Leonem filium, cap. X: "Cave, ait, ne regni malus custos, degeneris aliquid atque indigni committas; sed sicut cæteris prælatus es ut omnibus imperares, ita contende, ut virtute quoque cæteris antecellas: virtus enim omni principatu omnique auctoritate præstantior est. Si ergo dignitate quidem reliquis præstas omnibus, virtute autem ab alio præcelleris, imperator es in eo, quod minoris excellentiæ est; in eo vero, quod præclarius est, imperator non es, imo alterius imperio subes. Ne sis ergo veluti supposititius atque adulterinus dominus, cum te alius præstantior reperiatur; sed verus imperator, cum cæteris omnibus virtute antecedas." Princeps qui id præstat, est sol orbis, ac vivum Dei simulacrum, cum ipse semetipsum ad effigiem Dei per virtutem componit, ait Plutarchus, Commentario ad principem indoctum. Hinc quoque hujus loci appositum esse sensum patet ex sequentibus, quibus perversas cogitationes, detractiones, murmura, velut justitiæ, id est sapientiæ et virtuti contraria reprehendit, ut quasi idem hic dicat, quod cap. VI, vers. 10, ubi ait: "Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam (prudentiam et virtutem) et non excidatis;" hinc et Vatablus hoc loco pro diligite justitiam, vertit, diligite sapientiam: unde noster a Castro sic exponit, q. d. Vos, o principes rectoresque hominum, a quibus pendet totius populi salus, diligite virtutem et sapientiam sectamini, de qua mihi sermo instituitur, atque actiones vestras juxta præcepta illius ad pietatem componite.
SENTITE DE DOMINO IN BONITATE. — Apte dilectioni justitiæ subjungit sensum bonitatis cultusque Dei, velut causam: nil enim ita hominem, præsertim reges in justitia et officio continet, atque metus cultusque Dei; unde Philo, De Vita Mosis: "Religio una, ait, civium animos astringit, et contubernia societatesque confirmat;" quod usque adeo verum est, ut falsas etiam religiones et sectas ad illigandos civium animos ab infidelibus principibus inventas affirmet S. Augustinus, lib. VIII De Civit. cap. XXXII. Adde reges esse quasi quosdam deos in terra, sunt enim Dei vicarii, officiales et ministri; unde Plato et philosophi docent reges esse quasi viva Dei simulacra; quin et Psaltes, Psalm. LXXXI: "Deus, ait, stetit in synagoga deorum: in medio autem deos (reges et judices) dijudicat." Sensus ergo est, q. d. Vos principes estis Dei vicarii, et quasi dii quidam terrestres; imitamini ergo Dei justitiam, virtutem et sanctimoniam; illam ergo sentite, id est usu et praxi gustate et sapite, uti legit S. Hieronymus in Isai, cap. LV. Jam
Primo, "sentite de Domino in bonitate," id est sentite de Deo bene et recte, sic enim Hebræi adverbia significant per nomina, ut "servite Domino in lætitia," id est læte; "fac tua in fortitudine," id est fortiter; "in amore," id est amanter. "Primus discendi ardor, nobilitas est magistri," ait S. Ambrosius, libro II De Virginitate. Quid nobilius Deo, justitiæ et sapientiæ magistro? De eo ergo ait bonitatem, id est bonam opinionem et existimationem, esse concipiendam. In bonitate, id est bene sentite de Domino Deo, q. d. Bonum sensum et sententiam de Deo in mente efformate, ut sensus vester de Deo sit ipsi congruus, ipsoque dignus, ut talem conceptum de Deo habeatis, qualem ipse meretur; ut talem vobis in animo fingatis Deum, qualis revera ipse est. Unde S. Cyrillus ad Acacium, in Concilio Ephesino, hunc locum paraphrastice explicat: "Sentite de Domino quæ vera sunt." Et tres illi episcopi in epistola ad Leonem imperatorem, quæ exstat in Concilio Chalcedonensi: "Ad omnem, ait, perfectionem catholicæ fidei sufficit doctrina sapientissimi Salomonis; ait enim, Sapient. I: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite eum. Quid ergo pessima calliditas et nequitia faciet, cui ultra bonitatem nequaquam licet excedere?" ita Dionysius, Clarius, Jansenius et Vatablus. Sensus ergo est, q. d. O reges, curate ut de Deo Deique providentia, majestate, justitia, sapientia, potentia, vindicta, cæterisque attributis ita sentiatis et sapiatis, sicut revera ipsa se habent in Deo; bene ergo recte et pie de iis sentite, uti docet fides et prophetæ, non male, prave et impie cum epicureis, politicis et atheis qui Deo adimunt providentiam, vindictam aliaque attributa, ideoque ex Deo faciunt, vel truncum, vel cacodæmonem. Unde Arabicus vertit, percipite potentiam Domini perceptione recta; basis enim et fundamentum reipublicæ, justitiæ, regni, felicitatis, omnisque boni est religio verusque de Deo sensus, hic enim tam reges, quam subditos sacro metu percellit, et continet in sapientia et virtute, ut juste, pie sancteque vivant, ne tantum numen offendant, cujus vindictam extimescunt: Deus enim uti bonorum est præmiator liberalissimus, ita malorum est ultor acerrimus; unde Josaphat rex Juda judices, Dei metu, urget ad juste judicandum, II Paral. XX, 6, dicens: "Videte quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum." Vidit hoc etiam Plato, qui proinde in Protagora et in Eutyph. justitiam et religionem ita conjungit, ut unam eamdemque virtutem existimet; vel ita invicem similes, ut qualis justitia, talis sanctitas et religio futura sit; et qualis religio, talis administranda justitia: nam, quemadmodum salus animæ, ut ait Ecclesiasticus cap. III, vers. 15, est in sanctitate justitiæ, sic cæterarum rerum salus atque felicitas ex eadem justitiæ et religionis sanctitate, tamquam ex vero bonitatis fonte profluunt. Ex certa ergo et vera religione, certa et vera justitia; et ex variis religionibus incerta et falsa omnia, æqualitas, societas, benevolentia, fides, id est rerum dictorumque constantia: si enim magistratus suæ propagandæ hæresis causa, sibi fas esse credant subditos fallere, datam fidem abnegare, jusjurandum violare, fallaciis decipere, dolis illudere, omnia bellis permiscere, quæ inde in rempublicam scelera, quæ flagitia, quæ sacrilegia promanabunt et irrumpent? Quod jus ab iis reddi poterit, si fraudibus rempublicam gubernari, si dolosis artibus et imposturis populos irretiri posse non modo arbitrentur, sed etiam exsequantur? ita Josephus Stephanus, lib. De Unic. relig. cap. LIV.
Secundo, "sentite de Domino in bonitate," id est in probitate, honestate, virtute, sanctitate: ἀγαθότης enim opponitur πονηρία, id est bonitas opponitur malitiæ et sceleri, q. d. Sentite et sapite de Deo, quod ipse sit probissimus, honestissimus, sanctissimus, justissimus, adeoque fons omnis justitiæ, probitatis, virtutis et sanctitatis, quam habent omnes angeli et homines, ideoque justitiæ et virtutis tutor et vindex severissimus.
Audi S. Bernardum, lib. V De Consid. cap. XI et XII, Deum ita definientem, vel potius describentem: "Quid est Deus? voluntas omnipotens, benevolentissima virtus, lumen æternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad se participandum, vivificans ad sentiendum, afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fœcundans ad fructum, dirigens ad æquitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. Quid est Deus? non minus pæna perversorum quam humilium gloria: est enim rationabilis quædam æquitatis directio inconvertibilis atque indeclinabilis, quippe attingens ubique, cui illisa omnis pravitas, conturbetur necesse est." Et inferius: "Deus, inquit, est cujus longitudo est æternitas, latitudo charitas, sublimitas potentia, profundum sapientia."
Tertio, "sentite de Domino in bonitate," id est in benignitate et beneficentia, q. d. Sentite et sapite de Deo, non quod ipse sit severus, maleficus, crudelis, tyrannus; sed quod sit benignissimus et beneficentissimus omnium, etiam pauperum, miserorum, pupillorum et orphanorum pater, imo mater, tutor, provisor, protector, ac proinde vos, o judices, Deum imitantes causas pauperum sincere judicate, nec eos patiamini a potentibus opprimi, aut eis ex metu vel spe causam contra justitiam adjudicetis; cogitantes Deum, qui pater est pauperum et pupillorum, acerrimum eorum fore vindicem. Sic ait Psaltes, Psalm. CVI, 1: "Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus." Bonitas Dei ergo est ejus misericordia, clementia et beneficentia; unde Syrus vertit, excogitate de Domino bonitatem. Hinc quidam sic exponit: "Sentite de Domino in bonitate," id est experientia discite Deum optimum, maximum, benignissimum esse, et exemplar unde omnem in vobis exprimere bonitatem debeatis: discite jugum illius suave esse, non durum, sed blandum; onus illius, non ponderosum, sed leve et jucundum: jugo enim si adsint suavitas et levitas, duobus præstat, quibus jure id appeti possit, non detrectari. Porro reges maxime decet imitari Dei bonitatem, id est benignitatem et beneficentiam; unde Curtius, lib. VIII, asserit "imperii majestatem salutis esse tutelam," et Plinius, in Paneg. Trajani, docet principum esse bonitatem erga hominum genus, "ut benigne fungantur vice Dei;" et Theodoricus rex apud Cassiodorum, lib. XXIX Variar. cap. XX: "Inter gloriosas, ait, reipublicæ curas, quas perpeti cogitatione Deo auxiliante princeps suo revolvit corde, cordi quoque suo sit levamen humilium contra potentiam superborum."
Quarto, "sentite de Domino in bonitate," id est in omni bono, quod triplex est, scilicet honestum, utile et delectabile, q. d. Sentite et sapite de Deo, quod ipse per essentiam sit summum, immensum et omne bonum, tam honestum, quam utile et delectabile, tam suum, quam hominis et creaturarum omnium: ipse enim est fontalis, essentialis, formalis et causalis bonitas; unde Nazianzenus: "Bonitas, ait, non aliud est quam deitas, juxta illud Christi, Luc. XVIII, 19: Quid me vocas bonum? nemo bonus nisi solus Deus:" ubi nota hebraismum: Hebræi enim verba contactus, sive corporalis, sive mentalis, quale est sentire, construunt cum ablativo, ut tangere in oculo, in pede, in manu, est tangere oculum, pedem, manum. Sentire ergo de Deo in bonitate, est sentire de Deo bonitatem, quod scilicet Deus sit ipsissima bonitas, et ipsissimum bonum, q. d. Vos, o principes, qui estis Dei imagines, æmulamini Deum quasi vestrum exemplar, sentite et sapite ejus bonitatem, ut sicut participatis ejus potestatem præ cæteris, sic et præ cæteris participetis ejus bonitatem; quemadmodum Dei bonitatem omnes creaturæ sentiunt, cum ab eo hauriunt suum esse omneque bonum; sic et subditi haurientes a vobis sua commoda, vestram ubique bonitatem sentiant.
Audi de bono et bonitate Dei divine disserentem Dionysium, cap. IV De Div. nom. initio: "Age ergo, jam ad nomen boni nostra veniat oratio, quod præcipue theologi ab omnibus secretum divinitati, quæ Deum superet, tribuunt, ipsam, ut opinor, divinam essentiam bonitatem appellantes, quod hoc ipso, quod bonum est, ut bonum per se et essentia sua, in ea, quæ sunt omnia, bonitatem diffundat: ut enim sol noster non cogitatione, aut voluntate, sed eo ipso quod est, omnia illustrat quæ ejus lumen pro modo suo capere possunt, sic etiam ipsum bonum quod ita præstat soli, ut prima species tenui obscuræque imagini per se, ipsaque essentia sua iis, quæ sunt, omnibus pro eorum captu toties bonitatis radios emittit." Et inferius: "Ex ipso bono lumen est, et bonitatis imago, etc.; estque eorum quæ sunt mensura, et æternitas, et numerus, et ordo, et complexus, et causa, et finis: sic etiam, qui clara expressaque divinæ bonitatis imago est, magnus hic sol totus lucens, ac semper splendidus, pro minima ipsius boni similitudine, omnibus etiam, quæ ejus lucem capere possunt collucet, habetque lumen per omnia diffusum, in omnem hunc mundum, quem cernimus, radiorum suorum splendorem explicans et sursum et deorsum, ac si quid est quod eos non participet, id ejus luminis diffusi tenuitati aut parvitati non est tribuendum, sed iis quæ, quia apta non sunt ad capiendum lumen, ad illud capiendum non explicantur." Et pluribus interjectis ita concludit: "Omnis infinitas, termini omnes, ordines, præstantiæ, elementa, species, omnis essentia, omnis potentia, omnis actio, habitus omnis, sensus omnis, omnis sermo, omnis mentis notitia, omnis tactus, omnis scientia, omnis conjunctio, uno nomine quidquid est ex pulchro ac bono, et in pulchro bonoque est, atque ad pulchrum bonumque refertur, et quæ sunt ac fiunt, boni pulchrique causa et sunt et fiunt omnia, ipsumque omnia intuentur, et ab eo moventur ac continentur, etc. Quoniam ex ipso, per ipsum, et in ipso atque in ipsum sunt omnia, ut divina Scripta tradunt. Est igitur, id quod pulchrum est et bonum, expetendum, amandum, diligendum omnibus." Hinc disce quid sit bonitas Dei, de eaque bene digneque sentire.
Porro to sentite, vel, ut S. Hieronymus legit, sapite, non tantum ad judicium, sed et affectum pertinet; unde Apostolus, "sapere ea, quæ carnis vel spiritus sunt," vocat concupiscere et toto affectu prosequi ea, quæ carni vel spiritui commoda grataque sunt; sensus ergo est, q. d. Sentite Dei bonitatem, non tantum eam mente concipiendo, vel credendo, sed et toto affectu eam prosequendo, ut omnes curas, cogitationes, animique vires in eum intendatis, et expromatis. "Hinc fiet, inquit noster a Castro, ut qui bono animo sit erga Dominum sapientiæ largitorem, quæcumque excellentia credat de illo, confidat illi in omnibus, etiamsi difficillimis, sustineat eum, etiamsi mala inferat; itaque sentit de eo in bonitate, dum illi, tanquam optimo parenti se credit, tanquam omnipotenti, qui possit ad summum sapientiæ fastigium evehere, et tanquam omniscienti, qui sciat ejus utilitati prospicere."
And the virgin Astraea, last of the heavenly ones, left the earth dripping with blood.
Moraliter, hic disce verum sensum deitatis, sive de Deo, esse sensum bonitatis, scilicet sentire de eo quod ipse per essentiam sit summum, infinitum et omne bonum, ac proinde summe benignus et beneficus in omnes, ideoque summe amandus. Hac de causa Deus, ut bonitatem et amorem suum immensum creaturis patefaceret, non tantum creavit angelos, cœlos, animalia, homines, tantamque rerum varietatem et pulchritudinem, ut, quoties intueris bonitatem et pulchritudinem floris, gemmæ, auri, herbarum, fructuum, animalium, stellarum, colorum, totiusque mundi, toties in eis velut umbris, immensam ejus bonitatem et pulchritudinem intueri et contemplari valeas; sed et Filium suum unigenitum misit in carnem, ut homines peccato perditos et gehennæ addictos, suis atrocissimis pœnis et infami crucis morte redimeret. Vis ergo scire quanta sit bonitas Dei? considera bonitatem Christi in cruce, quantum scilicet nuditatem, ignominiam, tormenta, dolores, confusionem, infamiam, irrisiones, etc., pro te vilissimo terræ vermicule, imo peccatore, patiatur, idque sine ullo suo commodo, sed tantum hoc fine et fructu ut tibi benefaciat, ut tu sis salvus, liber et beatus. Christus ergo tua maleficia, infirmitates et tormenta in se suscepit, ac eorum loco tibi sua beneficia, virtutes, præmia et gaudia contulit, ut tibi bene esset: "crux ergo est academia divina bonitatis" et amoris purissimi æque ac immensi, ut in ea Christum contemplans cogaris ex stupore exclamare: O bonitas, o amor, quantum me amasti, quam caro pretio me redemisti! quanta bona tuis malis mihi contulisti! quid tibi, Domine Jesu, pro tantis bonis retribuam? omnia ossa mea dicent: "Domine, quis similis tibi?" Psalm. XXXIV, 10. Amasti me, Domine, nimis amasti; etsi tibi mille animas, mille vitas impenderem, quid hæc sunt ad vitam tuam, quæ vita est Dei? misericordias tuas, Domine, in æternum cantabo. Imitabor tuam bonitatem, ut amore tui quibuscumque possim benefaciam, ad commodum non tuum, sed meum. Imitabor tuam humilitatem, amorem, sanctitatem, ac eam omnibus imitandam proponam, dicamque cum Apostolo, Philip. II, 5: "Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: sed semetipsum exinanivit (ex omni factus est quasi inane et nihil) formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." Hoc ergo opus incarnationis Verbi, passionis et crucis non indignum, sed omnino dignum fuit Deo Deique bonitate; imo optimum fuit, ideoque divinissimum, et soli Deo proprium: nulla enim re Deus immensam suam bonitatem orbi patefacere potuit, nisi Verbi descensu in carnem et crucem, ut ex eo plane colligas, non angeli, non hominis, sed Dei solius immensi immensam hanc bonitatem et philanthropiam exstitisse: hoc est quod canit Isaias, cap. LV, vers. 9: "Sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris."
Justice herself is a virgin born of Jove, pure and revered by the gods who dwell on Olympus. And when someone has injured her by unjust condemnation, she immediately sits beside her father Jove, son of Saturn, and declares the injustice of men, until the people pay for the injustices of their kings.
Symbolice, "sentite de Domino in bonitate," non tantum intellectu, sed et affectu, ut sensui intellectus consentiat sensus voluntatis, ut scilicet bonitatem Dei recte et mente concipiatis, et voluntate ametis, et moribus exprimatis, juxta illud, Psalm. CX, 10: "Intellectus bonus omnibus facientibus eum;" vel, ut legit S. Hieronymus, doctrina bona his, qui faciunt eam: ita Cantacuzenus. Mystice S. Bonaventura: "Sentit de Domino in bonitate, inquit, qui S. Scripturam, quæ Dei est verbum, pie legit ac intelligit, non redarguendo, sed approbando et exsequendo."
ET IN SIMPLICITATE CORDIS QUÆRITE ILLUM. — S. Hieronymus, lib. I Contra Pelagianos, addit, in sapientia et simplicitate cordis quærite Deum, quasi simplicitas sit sapientia; jam primo, simplicitas hæc opponitur duplicitati, calliditati, hypocrisi, dolo et fictioni; "caret enim merito simplicitatis omni arte elicitum, et fraude compositum," ait S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. IX; unde sequitur vers. 5: "Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum," q. d. Quærite Deum corde simplici et sincero, non duplici, ficto et simulato, ne de vobis dicatur illud, Isai. XXIX, 13, et Matth. XV, 8: "Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me:" nam, "væ duplici corde" (qui, ut acute ait Persius, sat. 3:
Astutam vapido servant sub pectore vulpem.)
Eccli. II, 14; et, Jacob. I, 8: "Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis." Porro B. Dorotheus, doctrina 4, præmium assignat: "Si enim, inquit, quis quærat Deum Deique voluntatem simpliciter, dabit illi Deus etiam puerum, qui eum doceat, si doctor desit, ne ille labatur; sin simulate quis quærat Deum, Deus vicissim dabit ei simulatum doctorem, qui eum in errorem et laqueum inducat." Audi S. Gregorium in Psalm. V pænit. vers. 3: "Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: cordis enim simplicitas dies est, quam fraus non obnubilat, non obfuscat dolus; quam lux veritatis illuminat, præsentiæ divinæ claritas illustrat; scriptum est enim Proverb. III, 32: Cum simplicibus sermocinatio ejus. Deo autem sermocinari, est per suæ præsentiæ illuminationem humanis mentibus voluntatis suæ arcana revelare. Cum simplicibus igitur Deus sermocinari dicitur, quia illorum mentes de arcanis cœlestibus suæ inspirationis claritate illuminat, quos nulla caligo duplicitatis obumbrat: quod contra de non simplicibus dicitur Psalm. V, 7: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus; et Salomon ait Sapient. I, V: Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Constat ergo quia istos inhabitando illuminat, illos recedendo excæcat."
Jubet ergo Sapiens, ut homines, præsertim principes, non dimidiato, imperfecto, languido, sed integro, perfecto, constanti fortique corde quærant Deum, ut dimidium cor non dent mundo, dimidium Deo, sed totum quantum quantum est Deo; quod fit per plenam charitatem: unde Robertus Holcot per simplicitatem accipit charitatem, q. d. Sentite de Domino in bonitate, id est bene per fidem, et quærite eum in simplicitate cordis per charitatem. S. Hieronymus vero in Isai. LV: "Quærite Dominum, ait, dum inveniri potest; quærite, non loco, sed fide et pænitentia." Hinc rursum simplicitas a nonnullis accipitur pro candida liberalitate, juxta illud Rom. cap. XII, 8: "Qui tribuit in simplicitate;" et II Corinth. VIII, 2: "Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis (id est beneficentiæ et liberalitatis) eorum;" et cap. IX, vers. 11: "Ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, id est candidam liberalitatem, uti ibidem explicant S. Chrysostomus, Theodoretus et alii. Sic sensus erit hoc loco, q. d. Quærite Deum largo et liberali corde, non arcto et stricto: ipse enim uti liberalissimus est, ita liberale cor requirit, id est latum, amplum, ad omnia paratum, magna desiderans et moliens, ut in illud velut vas capax divitias suæ gratiæ et liberalitatis effundat.
Symbolice Dionysius Carthusianus: "Quærere Deum in simplicitate, inquit, est Deum per abstractionem et simplicitatem intellectus cognoscere, quod ipse sit summe simplex."
Secundo, hæc simplicitas opponitur curiositati, q. d. Nolite curiose scrutari Dei majestatem, providentiam, essentiam, cæteraque ejus arcana, v. g. quomodo sit trinus in personis, et unus in essentia, sed simpliciter credite, quod fideles et Ecclesia de eo credendum docet: ita explicat S. Cyprianus, lib. III Testim. cap. LIII, citatque illud Eccle. VII, 17: "Noli esse justus multum, et noli argumentari plusquam oportet." Huc accedit Glossa, Holcot, et Hugo, qui sic explicat, quasi moneatur homo Scripturam sacram, per quam Deus agnoscitur, pie, humiliter et studiose legere et intelligere, neque reprehendere quæ non clare percipit, imo fide certa tenere: nam juxta illud, Isai. VII, 9: "Si non credideritis, non permanebilis;" Septuaginta, non intelligetis; neve in adversos solis radios noctuæ intueamur, caventes ne "scrutatores facti majestatis, opprimamur a gloria;" et quia fidei luce illuminatæ mentes flammam concipere debent charitatis, ideo subjungi aiunt quærite, quod fulgore ardentis amoris fit.
Tertio, S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, cap. VII, simplicitatem accipit pro puritate, ut opponitur mixtioni: simplicia enim sunt pura, mixta sunt impura, utpote ex variis conflata, q. d. Simplici, id est puro corde quærite Deum: scriptum est enim, Matth. V, 8: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. "Hoc est mundum cor, ait S. Augustinus, quod simplex cor, et quemadmodum lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis, ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest." Hunc quoque esse sensum liquet ex eo quod subdit vers. 3: "Perversæ enim cogitationes separant a Deo;" et vers. 4: "Nec habitabit in corpore subdito peccatis."
Quarto, plane et plene, hebræum in tom et in tam, quod Noster vertere solet, simplicitas et simplex, significat integritatem et perfectionem, atque integrum et perfectum; sic Job, cap. 1, 1, dicitur vir simplex, id est integer et perfectus: ex adverso de idololatris et impiis, ait Osee, cap. X, vers. 2: "Divisum est cor eorum, nunc interibunt."
2. QUONIAM INVENITUR AB HIS, QUI NON TENTANT (Arabicus, non contristant) ILLUM: APPARET AUTEM EIS QUI FIDEM HABENT IN ILLUM. — Græce, τοῖς μὴ ἀπιστοῦσιν αὐτῷ, id est non incredulis ipsi; Vatablus, et iis qui non dissidunt ipsi exhibet se; Syrus, revelatur iis qui credunt in illum; Arabicus, qui illum mendacem non efficient; S. Hieronymus in Zachar. cap. VIII, legit, appropinquat Dominus his qui non tentant eum, et ostendit faciem suam his qui non sunt increduli, id est his qui credunt in eum.
Est miosis, dicitur enim minus, et significatur majus, scilicet per negationem incredulitatis significatur credulitas et fides, uti Noster solerter advertit. Confirmat quod dixit: "Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum." Confirmat autem ex fructu et præmio, quod scilicet inveniatur ab his, qui non tentant eum, sed in simplicitate cordis quærunt eum, et appareat his, qui in bonitate de eo sentiunt, hoc est, qui fidem habent in illum: est enim conversio, quia prius hemistichium respondet posteriori hemistichio versus præcedentis, posterius vero priori: simplicitati enim opponit tentationem, bonitati incredulitatem et diffidentiam; sensus ergo est, q. d. Simplici et sincero corde, non dubio et tentativo quærite Deum, sic eum invenietis: a talibus enim invenitur; atque recte de eo ejusque bonitate sentite, illi credite, illi fidite, sic enim vobis apparebit. Huc accedit noster a Castro: Rationem reddit, inquit, ejus quod dictum est, Dominum simplici corde et sincero animo quærendum, ac maxime fideli credendum, absque dubitatione ulla, quod possit, sciat velitque largiri, quod postulatur: namque accedunt ad eum diffisi, potius exploraturi ejus potentiam, sapientiam et bonitatem, quod de ea dubitent, vel non habeant illam compertam; hi tentant Deum, et gravissime delinquunt, et non solum non invenient quod quærunt, sed tanquam Deo contumeliosi longius repellentur. Addit a Castro: Unde idem est, sentire de Domino in bonitate, et simplici corde quærere illum, quod non tentare, ac fidem habere in illum. Intellige hæc quatuor idem esse, non proprie et præcise, sed ample et finaliter, quia scilicet eodem omnia tendunt.
Tentant Deum primo, infideles, qui cum Deo, quasi cum idolo lapideo, mortuo et sensus experte agunt, quod proinde externis tantum ritibus et gestibus colunt; secundo, qui Deo negant scientiam, potentiam, providentiam rerum humanarum, ac injustitiæ scelerumque vindictam, aut ejus periculum facere volunt; tertio, qui suo ingenio, opibus, viribus confidunt, non Deo: sic diabolus tentavit Christi divinitatem, Matth. IV, 2, Judæi ejusdem potentiam, dum ab eo poposcerunt miraculum, Matth. XII, 38; item justitiam, dum ab eo postulaverunt vectigal, Matth. XVII, 23; item sapientiam, dum modum resurrectionis ab eo vestigarunt, Matth. XXII, 24; item clementiam, dum ei obtulerunt adulteram ad condemnandum, Joan. VIII, 5; item obedientiam, dum quæsierunt: "Licet censum dare Cæsari, an non?" Matth. XXII, 17.
Porro credunt in Deum, primo, qui de eo rectam habent fidem, et orthodoxe sentiunt; secundo, qui in eum confidunt; tertio, qui illi fideles sunt, ejusque mandatis fideliter obediunt, juxta illud, Psalm. LXXVII, 7: "Ut ponant in Deo spem suam, et mandata ejus exquirant." Sic dicitur, Eccli. I, 36: "Ne sis incredibilis timori Domini," id est religioni et cultui Dei fideliter pareto; "et ne accesseris ad Deum duplici," id est dubio fictoque "corde." Hinc S. Gaudentius, tract. De Dedicat., probare contendit S. Thomam, antequam Christus post resurrectionem illi appareret, non fuisse incredulum: nam hic dicitur: "Apparet autem eis, qui non sunt increduli," Igitur quod a Christo culpetur ut incredulus, non tam ad Thomam, quam ad posteros spectare, qui credere debeant quod non viderunt, uti Thomas credidit Christum resurrexisse, etiamsi eum non viderat, quia apostolis dicentibus se eum vidisse credidit. Hæc propria est ejus opinio: nam alii censent Thomam vere fuisse incredulum: hoc enim plane significat reprehensio Christi. Fuit ergo Thomas, partim credulus, partim incredulus: credulus, quia credidit Christum fuisse prophetam verum, ac virum sanctum et Messiam; incredulus, quia non credidit eum resurrexisse. Christus ergo apparuit ei quasi credulo, ut reliquum incredulitatis ab eo abstergeret, uti de facto abstersit, cum Thomas tangens ejus cicatrices exclamavit, Joan. XX, 28: "Dominus meus, et Deus meus." Adde etiamsi Deus ordinarie appareat his qui credunt in eum, non tamen solis his, nam sæpe apparet his qui non credunt in eum: tanta enim est Dei bonitas, ut sua luce et gratia præveniat infideles, ut credant, et impios, ut convertantur ad Deum: de fide enim est, gratiam Dei prævenire nostrum arbitrium, adeo ut sine illa nil quod ad salutem conducat, efficere queat, ut passim contra pelagianos docet S. Augustinus, et ex eo Concilium Tridentinum, sess. VI. Sic Deus prævenit gentiles, idola colentes, dum ad eos misit apostolos, qui eos ad Deum verum traduxerunt, juxta illud, Isai. LXV, 1: "Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me;" vel, ut Paulus ex Septuaginta citat Rom. X, 20: "Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui iis qui me non interrogabant:" ubi enim quis gratiæ prævenienti consentiens Deum quærere pergit, tunc utique plenius et perfectius apparet ei Deus per lucem et gratiam majorem, quæ eum ad justitiam, sanctitatem, perfectionem et tandem ad gloriam æternam perducit et provehit.
Deus autem quæsitus apparet variis modis, primo, in creaturis omnibus et singulis: in his enim velut suis operibus et effectis relucet ipse Creator, juxta illud, Psalm. XVIII, 1: "Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum;" et Rom. I: "Invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas:" vide S. Augustinum in Soliloquiis, cap. XXXI, ubi singulos sensus et singulas creaturas interrogat de Deo, et singula respondent: Non sum ego Deus, sed qui creavit me, ipse est Deus meus. Secundo et proprie, in S. Scriptura: ibi enim Deus se, suasque virtutes manifestat, ac præsertim in hoc libro Sapientiæ, q. d. Vos, o sapientiæ studiosi, præsertim rectores hominum, quærite Deum, sapientiæ fontem in S. Scriptura ac in hoc Sapientiæ libro: si enim hunc sincere et studiose legeritis, utique quis, qualis et quantus sit Deus, invenietis. Tertio, in Ecclesia: si enim Ecclesiæ præsides et doctores quis consulat, utique de omni re, quæ ad Deum Deique cultum pertinet, eum instruent: hac enim de causa Deus in Ecclesia posuit apostolos, prophetas, pastores et doctores, scilicet "ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi," Ephes. IV, 11. Quarto, quæritur et invenitur Deus in oratione et exercitio virtutum, præsertim eleemosynæ: orationi enim vacantes Deus interius illuminat, ut se et ea quæ sunt salutis cognoscant: sic invenit Deum Cornelius centurio, Actor. X, 5, cum oranti apparuit angelus jubens vocari S. Petrum, qui eum in fide Christi instrueret. Simili modo ait S. Thomas, Quæst. XIV De Veritate, art. 11, ad 1: Si quis gentilis plene servaret legem naturæ, Deumque invocaret, Deus prædicatorem, etiam angelum, si opus foret, mitteret, qui eum de rebus Dei et salutis informaret. In litteris Indicis exstant varia raraque hujus rei exempla. Quocirca vere dixit Sixtus, non pontifex, uti falso censuit Ruffinus, sed philosophus in Sententiis: "Bona mens chorus est Dei, mala mens chorus est dæmonum. Templum sanctum Deo est mens pii, et altare optimum ei cor mundum et sine peccato."
3. PERVERSÆ (Arabicus, difficiles et perversæ) ENIM COGITATIONES SEPARANT (Syrus, elongant; Vatablus, alienationem faciunt) A DEO: PROBATA AUTEM VIRTUS CORRIPIT INSIPIENTES. — Pro perversæ cogitationes, græce est σκολιοὶ λογισμοί, id est tortuosi, perplexi, flexuosi, incurvi, distorti, iniqui, pravi, versuti, maligni discursus, cogitationes, raciocinationes, sensus, vel etiam machinationes; opponit enim to sentire de Deo in bonitate, perversas de Deo cogitationes et sensus, q. d. Sicut boni rectique de Deo sensus hominem conjungunt Deo, sic pravi et distorti de eo ejusque providentia sensus, cogitationes et opiniones hominem ab eodem avellunt et separant, ac consequenter separant a vera religione, justitia et virtute. Idem faciunt cogitationes et machinationes rectorum impiorum, quibus contra jus et fas mira calliditate excogitant modos congerendi opes, suosque status augendi cum damno subditorum, imo cum jactura fidei et religionis, quales sunt cogitationes politicorum, qui religionem faciunt subservire politiæ et regno. Unde S. Julius Pontifex, Epist. increp. ad episcopos orientales, quæ habetur tom. I Concilii: "Recordamini, inquit, Sapientiam, quæ ait, cap. I, 3: Perversæ enim cogitationes separant (homines) a Deo (quanto magis opera iniqua)? probata autem virtus portat, protegit et consolatur oppressos, et docet insipientes." Succidi verba Julii, quia prolixiora. Rursum, quævis aliæ pravæ cogitationes, v. g. de rapiendo, fornicando, calumniando, occidendo, separant hominem a bonitate, virtute et lege, ac consequenter ab earum auctore et tutore Deo; unde S. Bernardus, serm. 3 De Spiritu Sancto: "Quia, inquit, perversæ et immundæ cogitationes separant a Deo, orandum est, ut cor mundum creetur in nobis; quod utique fiet, si Spiritus divinus fuerit in visceribus nostris, in nobis et erga nos sanctus, erga proximos rectus, erga Deum principalis," cf. Psalm. LI, 12, 13, 14.
Præclare S. Augustinus in Psalm. LXIII, ad illa: Defecerunt scrutantes scrutinio: "Vide, ait, quid contingat animæ malæ: recedit a luce veritatis, et quia ipse non videt Deum, putat se non videri a Deo: sic et isti recedendo ierunt in tenebras, ut ipsi non viderent Deum, et dixerunt, Psalm. XCIII, 7: Quis nos videt?" Sub cogitationibus intellige volitiones, nuda enim cogitatio prava, si non sit volita, non separat a Deo; sed si voluntas ei acquiescat vel expresse vel tacite, separat a Deo: certum enim est cogitationes, quæ rationis advertentiam et volentis consensum præveniunt, quales sunt motus primo primi, non esse peccata; nil autem separat a Deo, nisi peccatum. Porro cogitationes, nisi illico, cum earum inhonestatas et turpitudo a ratione advertitur, abigantur, incipiunt placere voluntati, eamque deducunt ad delectationem morosam, quæ si in materia graviter vetita versetur, est peccatum mortale. Cogitationes pravæ ergo sunt quasi scintillæ, quæ nisi statim exstinguantur, cupiditatis ignem, et tandem ingens incendium excitant.
Ad hæc, cogitationes eædem sunt velut gemmæ, sive baccæ arborum primo germinantium, quæ dum aperiuntur, pariunt flores pravarum voluntatum, qui tandem vertuntur in fructus pravorum operum: sicut vice versa bonæ cogitationes sunt gemmæ, ex quibus prodeunt flores bonorum desideriorum, et fructus bonorum operum, uti docet S. Chrysostomus, homil. 39 in illud Matth. cap. XXI, 19: "Videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum." Summe ergo invigilandum est cogitationibus, eæque, si pravæ deprehendantur, illico ad petram legis divinæ allidendæ et elidendæ sunt, juxta illud:
Principiis obsta, sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.
Hinc de fide est, non solum opus externum, v. g. fornicationem, calumniam, homicidium, sed et internam eorum cogitationem ac volitionem esse peccatum mortiferum, uti contra Judæorum sensum docet Ecclesia, et satis insinuat Christus, Matth. V, 22 et 28. Hinc infert S. Chrysostomus peccatum secum afferre summam pænam, scilicet separationem a Deo: audi eum, homil. 6 ad Populum: "Magnum supplicium est peccare, etiamsi non puniamur; peccata enim nos a Deo separant, Sapient. I, 3, pœnæ vero nos ad Deum perducunt. Si quis vulnus habeat, quid timere dignum est, saniem, an medici sectionem? ferrum, an ulceris populationem? peccatum, sanies est; pœna, ferrum medicinale: sicut enim saniem habens, etsi non secatur, male habet, et cum non secatur, tunc est in majoribus malis: ita peccans, etiamsi non puniatur, omnium est miserrimus, et tunc maxime miser, cum non punitur, et grave nihil patitur."
PROBATA (Arabicus, exquisita) AUTEM VIRTUS CORRIPIT INSIPIENTES. — Syrus, redarguit contemnentes. Hic virtus non moralis, sed physica intelligitur, puta potentia, robur et vis agendi: hanc enim significat græcum δύναμις, quod multos interpretes græce ignorantes fefellit, qui per virtutem accipiunt honestatem et probitatem; unde sic exponunt, q. d. Virtus hanc habet vim in eo, qui illa præditus est, ut eum faciat aptum ad corripiendum insipientes, qui per ignorantiam, vel infirmitatem peccant: ita Lyranus et Dionysius; aut, q. d. Fides est, quæ a mente aufert insipientiam, ita Holcot et Hugo; verum græce est δύναμις, id est potentia, non virtus ethica, ut dixi. Sensus ergo est, q. d. Virtus, id est potentia Dei per multos suos actus et effectus probata corripit et castigat insipientes, qui prave de Deo sentiebant, perversasque de eo cogitationes conceperant, q. d. Rectores judices et quivis qui insipienter de Deo sentiebant, ejusque providentiam et vindictam negabant, dum vident, vel considerant præteritos vel præsentes effectus divinæ potentiæ et providentiæ, quibus injustos et impios castigavit vel castigat, hoc argumento et hac experientia adeo probata convicti, possunt debentque agnoscere et corrigere suum sensum et errorem; ac reipsa sæpe vel inviti, vel sponte cedentes eumdem agnoscunt et corrigunt: ita Bonaventura, Vatablus, Clarius, Jansenius et alii. Alludit Sapiens ad illud, Psalm. XXXVI, 10: "Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis ejus in generatione et generationem."
Accedit Osorius, qui explicat de virtute et potentia, non Dei, sed rectorum et judicum, q. d. Dum ipsa potentia rectorum a Deo probatur, imminuitur, aufertur, tunc reipsa ipsi corripiuntur et convincuntur, ut negare non possint se insipientes de Deo habuisse opiniones, ac perversas cogitationes et sensus; unde Vatablus et Guarinus vertunt, potentia dum tentatur, arguit insipientes.
Verum melius accipias de virtute, id est potentia, non judicum, sed Dei, hæc enim castigat et corripit insipientes; igitur sicut puer protervus non timet matris minas, nec servus heri, nec discipulus magistri: cogitat enim minas esse minas, hoc est, esse verba quæ aerem, non verbera quæ carnem feriant: cogitat enim matrem esse matrem, ideoque vel non velle, vel non posse castigare filium adeo dilectum et validum; at dum mater verba vertit in verbera, et virga pulsat pueri dorsum, tunc probat illi suam virtutem, ac puer cogitationem et sensum, quem habebat de matris minis, deponit corrigitque suum errorem et insipientiam: eodem prorsus modo rectores, judices et quivis impii, dum audiunt doctorum et concionatorum minas de Dei vindicta, non curant, imo rident, cogitant enim Deum, vel non scire, vel non curare res humanas, aut se suosque status ita stabilivisse, ut ab iis, ne a Deo quidem dejici possint; at dum de facto iis excidunt, aut similem Dei vindictam in se vel aliis probant et sentiunt, tunc priores suos perversos λογισμούς, id est discursus, cogitationes et sensus corrigunt, ac vel inviti de Deo Deique providentia et vindicta recte sentire incipiunt. Dei ergo potentia potensque vindicta corrigit insipientes, id est impios, a suis pravis opinionibus, quibus vel impotentiam, vel incuriam rerum humanarum Deo ascribunt, cum scilicet contrariam ejus potentiam atque curam vindictamque cum suo dolore et damno experiuntur. Hoc est quod vulgo dicitur: Stulti non credunt sanctis, donec faciant miracula; hinc præ cæteris credunt S. Antonio, quia crebro potentem ejus manum, ignemque sacrum ab eo incredulis immissum persentiscunt.
Paulo aliter explicat Cantacuzenus, q. d. Curiosæ quæstiones deviant a Deo: quare dum curiosi temere Dei potentiam tentant et scrutantur, hac curiositate lædunt aciem mentis, produntque suam dementiam: "qui enim scrutator est majestatis, opprimetur a gloria," Proverb. XXV, 27.
4. QUONIAM IN MALEVOLAM ANIMAM NON INTROIBIT SAPIENTIA, NEC HABITABIT IN CORPORE SUBDITO PECCATIS. — Pro malevolam nervosius Complutenses et Pagninus legunt malivolam: græce enim est κακότεχνον, id est mala fabricantem, mala machinantem, dolos et fraudes versantem, maleficam, quæ res bonas et sinceras adulterat, vitiat et corrumpit; unde S. Hieronymus legit malitiosam; Syrus, malis involutam; Arabicus, in malevolæ animæ artificium, sive machinationem nullo modo introibit sapientia; S. Bernardus, malignam; Vatablus et Guarinus, contradicentem vero et invidam; Jansenius, malitiosam et maleficam, quæque mala arte callida nectit; Hugo, Lyranus et Dionysius, complacentem sibi in malitia; Clarius, quæ omni studio et arte studet malo, præsertim quæ justitiam per vim vel dolum violat, fraudibus alios circumvenit, per fas et nefas se suaque adauget, uti faciunt tyranni. Probat quod dixit vers. præced., perversas cogitationes separare a Deo, ex eo quod in malevolam animam non introibit sapientia, quæ individua est comes, imo sedes et thronus Dei; unde S. Hieronymus in Isai. cap. LXIII sic legit, aut potius paraphrastice explicat: "Afflixerunt spiritum sancti ejus, quia Spiritus Sanctus recedit a corpore subdito peccatis, et in perversam animam non ingreditur sapientia:" sic sapientia non introiit in parricidalem animam Absalonis, ait S. Paulinus, epist. 4 ad Severum.
Quæres, quænam est hæc sapientia? Primo, Cyrillus Alexandrinus, lib. I in Joan. cap. IV: "Sapientiam hanc, qua in malevolam animam non ingreditur, esse ait cognitionem mysteriorum, et malignam animam esse cujusvis hæretici, hypocritæ, infidelis, etiam ad perspicua nictantis." Sic et Chrysostomus tom. II, in id Matth. cap. VIII, vers. 9: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, agens contra hæreticos: "Vide, inquit, quomodo homo gentilis, rusticus et miles veritatis mysteria agnovit, videlicet supremæ potentiæ Christi; et homines christiani denegant veritatem, qui Scripturas portant in ore, non quia obscura sunt aut profunda mysteria veritatis, nam omnes ea cognoscunt; sed quia perversa sunt corda eorum, et ubi non quiescit Spiritus veritatis, veritas fugit ab eis; scriptum est enim, Sapient. I, 4: In malevolam animam non introibit sapientia:" sic et S. Basilius, epist. 141, S. Hieronymus in Jerem. VIII, et Anastasius Nicenus in Quæst. S. Script. Quæst. XVIII.
Secundo et genuine, per sapientiam accipe non speculativam, sed practicam, quæ non aliud est quam prudentia, virtus, probitas, Dei timor et cultus, ut dixi initio: hæc enim non intrat in malevolam animam, cum tamen subinde intret sapientia speculativa; unde S. Augustinus in Retract. lib. I, cap. IV, retractat id quod in Soliloquiis dixerat: "Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti." Hinc ex diametro sibi adversantur, sapientia et voluptas, puta gula et libido; unde Plato, lib. XII De Legibus: Venus, inquit, dicitur quasi ἄνοια et νοῦς, q. d. Væ menti, aut ve, id est sine mente; sic vesanus dicitur sine, sive carens sanitate; vecors sine, sive carens corde, puta excors; et Cicero, teste Plutarcho in ejus Vita, negabat se posse philosophari, et simul uxori vacare.
Anagogice per sapientiam accipe dulcedinem divinæ contemplationis, hanc enim non degustant animæ malevolæ, sed bonæ et puræ: ita S. Bernardus in Scala claustr., et alii.
NEC HABITABIT IN CORPORE SUBDITO PECCATIS. — Græce, κατασκηνώσει ἁμαρτίας, id est peccato obnoxio, oppignorato, ac velut ære peccati obærato et obstricto, atque, ut Syrus vertit, reo et condemnato. Est metaphora a debitore ære alieno oppresso: "qui" enim "facit peccatum, servus est peccati," inquit Christus, Joan. VIII, 34, ac proinde diabolo, quia auctor est peccati, abligatus et obstrictus; unde Apostolus, Rom. VII, 14, ait se venumdatum sub peccato. Per corpus synecdochice hominem accipe, corpus enim est peccati æque ac supplicii, puta tam culpæ quam pœnæ officina.
Resist at the beginning; medicine is prepared too late when evils have gained strength through long delay.
Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. XIX, num. 4, exemplum dat Salomonem: spiritus enim sapientiæ recessit a Salomonis anima, et corpore voluptatibus inquinato, et libidinibus subdito; unde S. Augustinus, lib. XVII De Civit. VIII: "Rex ille, inquit, aliquando sapiens sapientiam, quam amore spirituali adeptus fuit, amore carnali amisit:" hi enim duo amores sunt contrarii, et antagonistæ, ut unus alium expellat. Sic et a Davide, ait S. Basilius in Psalm. XXXVII, idem spiritus recessit, cum is animam et corpus polluit adulterio et homicidio; unde pœnitens orat, Psalm. LI, 13: "Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me;" libido enim et zelus obcæcant mentem milleque errorum tenebras menti offundit, quas dissipat sapientia, id est pœnitentia, castitas, sanctitas.
Quocirca Guaricus abbas, qui floruit anno Domini 1170, serm. 4 De Adventu: "Qui igitur, inquit, viam Domini parare festinas, primo omnium bona sit voluntas; quoniam in malevolam animam non introibit sapientia," Sapient. I, 4.
Noster a Castro per peccatum accipit peccatum diffidentiæ, qua quis diffidit Deo, et callide tentat Dei potentiam et providentiam; alii accipiunt peccata injustitiæ, tyrannidis, rapinæ, fraudum, etc. Plane et plene accipias quælibet peccata mortalia, hæc enim omnia et singula fugant sapientiam, id est Dei gratiam et charitatem; unde S. Thomas, II II, Quæst. XLV, art. 4, ex hoc loco docet sapientiam practicam, quæ est donum Spiritus Sancti, præsupponere charitatem, ideoque non posse consistere cum peccato mortali.
Præclare S. Augustinus, lib. De Agone christiano, cap. XIII: "Errat, inquit, quisquis putat veritatem se posse cognoscere, cum adhuc nequiter vivat: nequitia est autem mundum istum diligere, et ea, quæ nascuntur et transeunt, pro magno habere, et ea concupiscere, et pro his laborare ut acquirantur, et lætari cum abundaverint, et timere ne pereant, contristari cum pereunt: talis vita non potest puram illam et sinceram et incommutabilem videre veritatem, et inhærere illi, et in æternum non moveri." Denique S. Thomas, III part. Quæst. XXVII, art. 4, ex hoc loco probat, in B. Virgine nullum fuisse peccatum actuale, ne veniale quidem, quia in ejus utero Sapientia Dei corporaliter habitavit; idem dicas de peccato originali: qui enim aliquando huic subjacuit, necesse est ut aliquando peccet, saltem venialiter; unde, qui ab omni veniali per totam vitam immunis est, immunis est quoque ab originali. Hanc regulam tradit S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. IX. Idem, libro De Natura et gratia, cap. XXXVI, ait: "Excepta itaque sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini, nullam prorsus, cum de peccatis agitur, volo habere quæstionem; unde enim scimus, quod ei plus gratiæ collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quæ concipere ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum;" pro unde nonnulli legunt inde.
Quocirca S. Gregorius Nyssenus, tract. De Forma perfecti christiani, hanc formam in eo sitam esse docet: "Si quis, inquit, vere sit templum Dei, nullumque malitiæ simulacrum contineat, is a Mediatore admittetur, cum purus sit, et ad puritatem ipsam suscipiendam idoneus: neque enim in malevolam animam, ut scriptum est, introibit sapientia." Idem, De Virgin. cap. XV: "Animus, inquit, qui Deo vivit, non ullis rebus se oblectaverit, quæ sibi ex errore quodam non veram honesti speciem præbent: sin ex aliqua affectione vitii maculam cordi contraxerit, specialis ipse matrimonii jura rescidit, atque ut in divinis litteris scriptum exstat, Sapient. I, 4: In malevolam animam non introibit sapientia."
Porro ex eo quod ait: "Spiritus Sanctus, etc., non habitabit in corpore subdito peccatis," a contrario collige: ergo habitabit in anima et corpore subdito charitati et virtutibus; hoc est enim palatium, imo thronus et templum Spiritus Sancti.
5. SPIRITUS ENIM SANCTUS DISCIPLINÆ EFFUGIET FICTUM, ET AUFERET SE A COGITATIONIBUS, QUÆ SUNT SINE INTELLECTU, ET CORRIPIETUR A SUPERVENIENTE INIQUITATE. — Syrus, Spiritus enim Sanctus et correptio fugit a fraude (Arabicus, a dolo), et elongatur (Arabicus, avolat) a cogitationibus eorum, qui sine scientia intelligentiæ sunt. Græce habent, sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet dolum, sive fictionem.
Ubi primo, sanctus spiritus disciplinæ potest accipi ipsa sancta disciplina, quam vers. præced. vocavit sapientiam: hæc enim est spiritus, id est spiritualis dos et qualitas, ut probet id quod dixit, sapientiam non intrare in malevolam animam, ex eo quod sapientia sit spiritus disciplinæ, id est aspiret menti disciplinam, id est vitiorum castigationem, morumque compositionem et candorem, qui contrarius est dolo, fictioni et malitiæ. Secundo, sanctus spiritus potest accipi ipse Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus: Deus enim per essentiam est spiritus, isque sanctus; unde seraphini singulis personis acclamant, Isai. VI, 3: "Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus sabaoth;" probat ergo sapientiam non introire in malevolam animam, ex eo quod Deus, a quo manat omnis sapientia, cum sit spiritus sanctissimus et purissimus, fugiat omnem dolum, fictionem et malitiam. Tertio, per spiritus sanctus accipi potest tertia persona SS. Trinitatis, puta Spiritus Sanctus: huic enim appropriatur disciplina, id est morum reformatio, puritas, sanctitas, qui proinde fugit, imo fugat omnem impuritatem, hypocrisin et malignitatem: ita S. Hieronymus, lib. VII in Isai., cap. LXIII et Idacius Contra Varimadum, Hugo, Lyranus, Glossa, et alii.
DISCIPLINÆ. — Osorius refert to disciplinæ ad to fictum, q. d. Spiritus Sanctus enim fugit hæreticos et hypocritas, qui simulant et fingunt se studere disciplinæ, cum sint indisciplinati, vacentque suis concupiscentiis; vere S. Augustinus in Psalm. XXXIX, initio: "Persecutio, inquit, sive a leone, sive a dracone nunquam cessat Ecclesiæ, et magis metuendus est cum fallit, quam cum sævit." Melius alii to disciplinæ referunt ad to Spiritus Sanctus, hic enim est auctor, amator, tutor et doctor omnis disciplinæ, qua nostros mores ad omnem honestatem confirmat, uti dixi: ita Hugo, Jansenius et alii.
FICTUM. — Græce δόλον (forte Noster legit δόλιον, id est dolosum, fraudulentum, fictum, versipellem, masculine), id est fictionem, fraudem, dolum, item res fucatas et fictas (unde Vatablus vertit, id quod fictum est) omnesque fictos, hypocritas et dolosos, qui vel per fraudes aliena compilant, vel errores spargunt, vel quid aliud mali perpetrant: opponit fictionem hanc simplicitati cordis, qua quærendum esse Deum dixit vers. 1; unde S. Augustinus, serm. 11 De Verbis Domini, per fictos accipit hypocritas; idem, lib. I De Baptismo contra Donat. cap. XII, accipit eos, qui ficte accedunt ad baptismum, uti accessit Simon magus, Actor. VIII, 18, de quo hunc locum accipit Urbanus II, I Quæst. III, cap. Salvator: hi enim, si plane fingant se velle suscipere baptismum lucri causa, cum revera nolint fieri christiani, uti subinde eum suscipiunt Judæi, irritus is est et nullus; sin serio velint suscipere baptismum et christianismum, sed fingant se pœnitere de peccatis, quæ dimittere nolunt, recipiunt quidem sacramentum baptismi, sed non ejus vim et gratiam, nisi postquam per pœnitentiam sublata fuerit fictio, uti passim docent theologi.
S. Athanasius, serm. De Passione et cruce, per fictos accipit mendaces et perjuros; S. Bernardus, serm. 1 in Cant., incontinentes; Hesychius, lib. II in cap. X Levit., simulantes pænitentiam. Rursum S. Augustinus, lib. II Contra Parmen. cap. X et XI, per fictos accipit hæreticos, a quibus collatum baptisma docet esse verum, et sanctificare baptizatos: "Spiritus quidem Sanctus, inquit, daturis fingentibus deerat justificandis; sed acceptis credentibus aderat abluendis, per ineffabilem efficaciam potentiæ suæ utrumque valens facere, illos fugere, istos fovere; illos culpare, istos mundare;" et mox: "Omnia sacramenta, cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus."
Tandem fictio proprie significat dolum, versutiam, fraudem, quia homines, præsertim judices, vel rectores ob munera, vel respectus humanos justitiam pervertunt; potest tamen fictio accipi quævis iniquitas, ut sequitur: hæc enim simulat et fingit æquitatem et honestatem, verecundatur enim videri et vocari iniquitas et inhonestas. Unde ad hanc gnomen alludens, imo eam paraphrastice explicans Tertullianus, lib. De Orat. cap. X, docens eam debere esse liberam ab omni animi perturbatione, ait: "Neque enim agnosci poterit a Spiritu Sancto spiritus inquinatus, aut tristis a læto, aut impeditus a libero; nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit."
Porro, Spiritus Sanctus maxime fugit fictionem et fictos, qui virtutes nomine vitiorum, et vitia nomine virtutum palliant, itaque multos seducunt, dum virtutes in vitia, et vitia in virtutes transformant: nam ut vere ait Cassiodorus "Adulatio blanda omnibus applaudit, omnibus salve dicit: prodigos vocat liberales, avaros parcos et sapientes, lascivos curiales, garrulos affabiles; obstinatos constantes, pigros maturos et graves, hæc sagitta leviter volat, cito infigitur;" et Seneca, epist. 21: "Per adulationem vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur: in his certe magno periculo erramus." Denique, sicut Spiritus fugit fictionem et dolum, sic amat et ambit simplicitatem, candorem et amorem. Audi S. Augustinum, lib. De Moribus Ecclesiæ cathol. cap. XVI: "Dicit Paulus, Rom. V. 5: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Dicit Propheta, Sapient. I, 4: Sanctus enim spiritus disciplinæ effugiet dolum; ubi enim dolus, charitas nulla est."
Jam vero dolus, fictio et mendacium omnes dedecet, sed maxime principes et rectores: hi enim fingendo et fallendo perdunt omnem fidem et auctoritatem apud subditos, vicinos et exteros; unde Leo imperator, Exhort. ad filium, cap. XXIX: "Maximi, inquit, pendito veracem te esse, et veraces homines in familiaritatem tuam admittere: ita enim firmus et constans in omnibus dictis et factis existimaberis, ac veram et non suspectam tuorum erga te benevolentiam obtinebis; si autem in vanitatis et mendacii suspicionem veneris, indigna agere imperatoria majestate, qua auctus es, convinceris, efficiesque ut subditi semper formidolosi, rerumque omnium incerti et titubantes vacillent." Et cap. XXXVI: "Dicere autem oportebit ea quæ plane scies, aut ea quæ temporis ratio postulabit; de cæteris omnibus silere satius erit, quam loqui: nam principem non nisi vera, opportuna, et magni momenti verba proloqui decet." Rursum, fictio plane indigna est in sacerdote, rebus sacris et sacramentis; estque peccatum sacrilegii; unde Hesychius in cap. X Levit., et habetur de Pænitent. dist. 3, cap. LII: "Inter hæc sicut vera pænitentia, inquit, beatam promeretur, ita simulata Deum irridat: quia Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum. Hoc autem SS. Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum Sanctum dixerunt:" nam, ut ait Clemens Alexandrinus, lib. III Strom.: "Hypocrisis est instar nivis, et hypocrita est quasi sterquilinium nive contectum, utpote qui vitia omnia candore simulatæ virtutis, velut nive obtegit." Talis hypocrita fuit Julianus Apostata, quem proinde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 3 contra eumdem, recte comparat chamæleonti: "Sicut, inquit, chamæleontem aiunt, in quemvis facile mutari, atque omnes colores, candore uno excepto, suscipere (fabulosum enim Proteum sophistam prætereo), sic etiam ille christianis, præter clementiam, in quidvis se vertebat, et perquam crudelis erat ejus lenitas."
ET AUFERET SE A COGITATIONIBUS, QUÆ SUNT SINE INTELLECTU. — Græce, ἐπανιστήσεται ἀπὸ λογισμῶν ἀσυνέτων, id est exsurget, excitabit, eriget se, ut ascendat et avolet a cogitationibus intelligentiæ expertibus, imperitis, imprudentibus, insipientibus, stultis, quales sunt tyrannorum, omniumque injustorum et impiorum; Nannius vertit, resiliet; alii, commigrabit, amovebitur, procul absistet, juxta illud, Psalm. LXIII, 8: "Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus," q. d. Homines versati alto, id est profundo, corde multas artes, fraudes, impiaque consilia excogitant, sed Deus alto hominum corde longe est altior et profundior; unde ejus technas detegit, dissipat, punit, vindicat: quocirca Aquila, Symmachus et Theodotion pro ψαρίωμ, id est exaltabitur, aliis punctis legentes ψορίωμ, id est sagittabit, vertunt, mentem et cor profundum hominis sagittabit et configet. Ex adverso sapientia, ejusque auctor Spiritus Sanctus, ait Prov. VIII, 12: "Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus:" vide ibi dicta. Quæ sint cogitationes sine intellectu, quæ cum intellectu, et quomodo utræque formentur et crescant, subtiliter explicat S. Bernardus, tract. De Vita solitaria ad Fratres de Monte Dei, longiuscule ante finem.
Hinc sapientiæ symbolum est sal: nam, ut ait Plinius lib. XXXI, cap. IX: "Salis natura per se ignea, et inimica ignibus, fugiens eos, et omnia erodens: corpora vero astringens, siccans, alligans; defuncta autem et putrescentia ita vindicans, ut durent ita per sæcula. In medendo vero mordens, adurens, repugnans, extenuans, dissolvens." Sapientia autem ignea est, a calore Spiritus Sancti generata, sed igni concupiscentiæ valde inimica, quæ in malevolam animam non introibit, disciplinæ fugit fictum, et aufert se a cogitationibus impudicis, quæ sunt sine intellectu: affectus humanos erodit, atque ab eis quidquid inordinatum est et effrænatum, detrahit; corda justorum astringit, ne in vitia labantur; siccat, ne humore pravi amoris tabescant; alligat, ne in peccata pereffluant: nam per sapientiam sancti sunt, quicumque Domino placuerunt; animas peccatis mortuas, et sibi ipsis præ humilitate et contemptu proprio putrescentes conservat, et vitam aliam supra captum humanum, et incorruptionis claritatem communicat.
ET CORRIPIETUR A SUPERVENIENTE INIQUITATE. — Græce, ἐλεγχθήσεται ἐπελθούσης ἀνομίας, id est corripiet, vel corripietur superveniente peccato, inquiunt nonnulli, adduntque universam verbum esse medium; unde tam active verti potest, corripiet, quam passive, corripietur. Active accipit Cantacuzenus, q. d. Spiritus Sanctus corripiet, arguet, convincet iniquitatem, quæ specie æquitatis simulata se velabat et occultabat, eamque deteget et damnabit, juxta illud Christi, Joan. XVI, 8: "Et cum venerit ille (Spiritus Sanctus) arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio:" Spiritus Sanctus enim ostendit eos, qui fraudes et technas nectunt, tunc maxime desipere, cum sibi summe sapere videntur; unde Syrus vertit, corripit omnem tyrannidem quæ evenit: proprie enim in tyrannos et oppressores hæc dicuntur.
Verum Caph Viseran, non est futurum verbi medii, sed passivi; passive ergo accipiunt Noster et cæteri, vertuntque corripietur, quod S. Augustinus, lib. Contra Adimantum, cap. VII, refert ad hominem fictum, q. d. Corripietur homo fictus, scilicet superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo abscesserit Spiritus Sanctus: hæc enim iniquitas ipsi ostendet, quod deviaverit ab æquitate, sapientia et virtute; unde conscientia eum remordebit, castigabit et puniet. Addit Lyranus: In peccata graviora sinetur labi, sic enim Deus solet priora peccata castigare per sequentia majora et turpiora; denique fictus, ait Hugo, cum retributionis dies venerit, pro iniquitate corripietur, id est punietur.
Melius alii attribuunt Spiritui Sancto, idque lisu et ex textu Græco, q. d. Spiritus Sanctus ab iniquitate corripitur, id est confutatur, ait Jansenius, ac velut vituperatur et dehonestatur, ait Vatablus, indigne tractatur, ait Nannius (hæc enim omnia significat, ἐλέγχεσθαι), ac proinde velut confusus ac probro affectus fugit et discedit. Hinc Arabicus vertit, reprehenditur cum præsens fuerit iniquitas. Unde nota tantam esse antipathiam inter iniquitatem (græce, ἀνομίαν, id est peccatum, scelus, legis transgressionem) et Spiritum Sanctum, ut iniquitas abigat Spiritum Sanctum, sicut tyrannus abigit verum regem: infinitum est enim dissidium et odium inter Spiritum Sanctum et peccatum: ita enim odit ipse peccatum, itaque ipsi exosum est, et quasi noxium omne scelus, ut, si ipse posset per impossibile gladio aliquo jugulari, vel veneno aliquo perimi, non alio jugularetur, vel perimeretur, quam peccato: peccatum enim directe violat sanctitatem Spiritus Sancti, ejusque angelorum; unde S. Basilius in Psalm. XXXIII, ad illa: Immittet (se, hoc est inseret) angelus Domini in circuitu timentium eum: velut fumus, inquit, fugat apes, et fœdus odor columbas expellit, sic angelum vitæ nostræ custodem abigit multa lacrymarum aspergine dignum, et graveolens peccatum."
Noster Pineda in Job cap. XXXV, 6 et 7, to corripitur exponit contristatur, q. d. Contristatur Spiritus Sanctus, dum videt animam iniquitatem committere, ideoque quasi mœstus ab ea fugit et discedit, juxta illud, Ephes. IV, 30: "Nolite contristare Spiritum Sanctum;" peccator ergo dum peccat, quantum in se est, corripit, confutat, conspurcat, contristat, expellit Spiritum Sanctum. Hæc omnia ἀνθρωποπαθῶς dicuntur de Spiritu Sancto: ipse enim proprie corripi, probro affici et contristari nequit, cum sit spiritus sublimissimus, perfectissimus, beatissimus et inviolabilis. Dicitur tamen corripi, vituperari, contristari, tum quia peccata causam ipsi dant doloris, probri et tristitiæ, ita ut, si in eum cadere posset dolor, probrum aut tristitia, utique peccatum ipsum dolore, probro et tristitia afficeret: tum quia ipse peccatum odit, et a peccatore abit et discedit, perinde ac si probro et tristitia affectus fuisset. Est catachresis et metonymia, ponitur enim effectus pro causa, scilicet correptio et tristitia pro odio, quod in hominibus ex tristitia consequitur. Minus recte aliqui sic exponunt, q. d. Corripietur, id est convincetur Sanctus Spiritus, ex iniquitate hominis, quod in eo convertendo et sanctificando frustra laboraverit. Et alii, qui sic transferunt: Spiritus Sanctus investigabitur, deprehendetur et agnoscetur in iniquitate hominis, sicut lux in tenebris magis agnoscitur, et resplendet.
Et noster a Castro: Corripere, inquit, est celeriter rapere, juxta illud Virgilii:
Arcumque manu, celeresque sagittas Corripit.
Sensus ergo est, q. d. "Spiritus Sanctus disciplinæ institutor fugit, quod videt fictum in discipulo, et abscedit a cogitationibus ejusmodi dolosis, et celeriter corripit sese ab animo ejus, mox ut advertit similem iniquitatem sese in illum insinuare:" hæc a Castro. Verum græcum ἐλέγχεσθαι non significat celeriter rapere, sed corripere, id est redarguere, increpare, convincere.
6. BENIGNUS EST ENIM SPIRITUS SAPIENTIÆ (Græca habent, σοφία, id est sapientia; sed eodem redit sensus: spiritus enim sapientiæ est ipsa sapientia spiritualis, sive creata, sive increata, quæ est ipse Deus et Spiritus Sanctus, uti dixi vers. præced.: quare idem est dicere: Sapientia est spiritus benignus, cum eo, quod dicit Noster: "Benignus est spiritus sapientiæ"), ET NON LIBERABIT MALEDICUM (ita Romana; minus recte Glossa, Lyranus, Dionysius et alii legunt, maledictum) A LABIIS SUIS.
Quoad nexum hujus sententiæ cum præcedenti, nota to enim dupliciter accipi posse, primo, pro enim vero, quidem, quamvis enim: respondet enim hebræo ki, id est quia, quoniam, quod non semper causam reddit, sed subinde sermonem tantum continuat, imo subinde orditur, estque particula expletiva, quæ ornatus duntaxat causa additur. Sic sensus nexusque erit, q. d. Enimvero benignus est spiritus sapientiæ; vel: Quamvis enim benignus sit spiritus sapientiæ, tamen non liberabit maledicum a labiis suis, id est a culpa et pœna suæ maledicentiæ debita; sed eum acriter puniet: ita Nazianzenus, orat. 44, quæ est in Pentecosten: "Hic (Spiritus Sanctus), inquit, et lenitatis spiritus est, et tamen in eos qui peccant incitatur: proinde si eum lenem et clementem, et non iracundum experiri volumus, dignitatem ipsius confiteamur, caveasmusque, ne quid in illum convicii blasphemiæque dicamus, neque velimus eum implacabiliter irascentem videre."
Secundo, to enim magis proprie et nervose accipi potest ut nota causalis: dat enim causam, cur sapientia, id est Deus et Spiritus Sanctus, fugiat fictos, ac puniat blasphemos et maledicos, qui Deo, vel hominibus contumeliosi et injurii sunt, q. d. Ideo eos punit, quia benignus et φιλάνθρωπος, id est amator hominum est: ut enim eos a petulantia, maledicentia et injuria tueatur et vindicet, maledicos severe castigat: vera enim benignitas et clementia est, si ad tutelam piorum castigentur impii in pios contumeliosi et injurii: nam, ut ait S. Gregorius in I Reg. cap. ult., disciplina et misericordia multum destituitur, si una sine alia teneatur: non enim solum piis, sed et impiis bene fit, si per pœnas a malo coerceantur.
Pro benignus græce est φιλάνθρωπος, id est singularis hominum amator, qualis fuit Christus pro nobis in carnem et crucem descendens, de quo S. Paulus, Tit. III, 4: "Apparuit, inquit, benignitas et humanitas (græce, φιλανθρωπία, id est eximius ille in homines amor) Salvatoris nostri Dei." S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. XVI, legit, humanus est spiritus sapientiæ; Syrus, amans est enim filios hominum, qui scilicet se, suam sapientiam et gratiam hominibus communicare impense cupit et optat. "Φιλάνθρωπος, ait Elias Cretensis in orat. 4 Nazianzeni, ille est, qui inimicis etiam blandum ac liberalem se præbet, ac quantum potest Deum imitatur, qui justos et injustos beneficiis afficit;" audi Nazianzenum, orat. 44 in S. Pentecost.: "Hic Spiritus, inquit, utpote sapientissimus atque hominum amantissimus, si pastorem nactus fuerit, psaltem efficit pravos spiritus incantantem, atque Israelis regem designat. Si caprarium moros vellicantem, Prophetam reddit: Davidem et Amos cogita. Si adolescentem pulchræ indolis acceperit, presbyterorum judicem constituit, idque supra quam ætatis ratio ferre videtur: testis est Daniel, qui leones in lacu superavit. Si piscatores invenerit, Christo irretit, orbem universum sermonis retibus complectentes: Petrum mihi atque Andream accipe, tonitrui filios, qui spiritualia intonuerunt. Si publicanos, ad discipulatum elucratur, atque animarum negotiatores efficit: testis Matthæus heri publicanus, hodie evangelista. Si feroces persecutores, zelum commutat, ac Paulos pro Saulis facit, nec minus pios reddit, quam impios offenderat.
ET NON LIBERABIT (græce, οὐκ ἀθωώσει, id est non habebit innocentem, id est non sinet impunitum, sed gravibus pœnis et suppliciis onerabit: est miosis) MALEDICUM, — græce βλάσφημον, id est blasphemum et contumeliosum, sive in homines sive in Deum, qui scilicet non sentit de Deo in bonitate, nec in simplicitate, sed in dolo quærit eum, ut dixit vers. 1: Deus enim discipulos et auditores sapientiæ suæ quærit simpliciter sibi credentes, fidentes et obedientes, qui de ipso dicant: Αὐτὸς ἔφα, id est ipse dixit; uti dicebant discipuli Pythagoræ. Unde Syrus, non justificat populum blasphemantem; Arabicus, insultantem.
A LABIIS SUIS, — id est a culpa, petulantia et maledicentia labiorum suorum. Triplex est malitia opposita bonitati et simplicitati Dei, de qua dixit vers. 2: "Sentite de Domino in bonitate," etc., quæ proinde nos separat a Deo, ideoque summe detestanda et cavenda, scilicet malitia cordis, oris et operis, puta perversæ cogitationes, sermones et actiones; de cogitationibus egit vers. 3 hucusque; hic agit de sermonibus, puta murmurationibus, detractionibus, mendaciis usque ad vers. 12, ubi aget de operibus, sicque omne genus malitiæ culpat et resecat.
QUONIAM RENUM ILLIUS TESTIS (Græce μάρτυρ, id est martyr, puta testis) EST DEUS, ET CORDIS ILLIUS SCRUTATOR EST VERUS (Syrus, operator veritatis), ET LINGUÆ EJUS AUDITOR. — Renes notant intimas cogitationes et appetitiones (concupiscentiæ enim, libidinis et seminis origo est in renibus) secretas et occultas; unde sensus est, q. d. Ne putes secreta tua peccata et maledicta esse occulta: Deus enim intuetur secretissima quæque non solum locorum, sed et mentium: unde vocatur הֶאֱלֹהִים, id est Deus, ab רֹאֶה הַכֹּל, id est ab intuendo et contemplando; hinc explicans subdit: "Et cordis illius scrutator (græce ἐπίσκοπος, id est speculator, inspector) est verus," puta Deus, qui est ipsa veritas, ac proinde nec falli ulla in re, nec fallere potest (unde Arabicus vertit, explorator, scrutator cordis illius). "Et linguæ ejus (etiam submisse intra labia mussitantis, murmurantis et maledicentis) est auditor."
Tria enim sunt, inquit Holcot, quæ vellet peccator maxime latere, videlicet delectationem suæ voluptatis, cogitationem conceptæ vanitatis, locutionem communicatæ perversitatis: et tamen omnia ista Deus nude videt; ista autem tria tangit Sapiens per tria corporis organa, videlicet renes, cor et linguam. In renibus viget voluptas, in corde vanitas et in lingua perversitas; et respectu istorum trium tres actus Deo attribuit: nam respectu voluptatis, ipse est testis; respectu vanitatis, ipse est scrutator: scrutari enim est ad interiora et latentia penetrare, juxta illud, Psalm. VII, 10: "Scrutans corda et renes Deus;" sed respectu perversitatis, falsitatis ipse est auditor. Et inferius: Notandum, inquit, quod hic tangit Sapiens tria corporis organa, quæ difficillimum est regere ratione, renes, cor et linguam: nam in renibus voluptas, in corde vanitas, in lingua falsitas dominatur; et ideo difficillimum etiam sanctis, quod se regant perfecte in delectationibus, quæ per renes significantur; in cogitationibus, quæ per cor; in locutionibus, quæ per linguam notantur.
Dicit Aristoteles, lib. XIII De Animal.: Infirmitas renum in homine est difficilis curationis. Moraliter, quia in renibus dominatur voluptas, ideo infirmitas renum carnalem denotat concupiscentiam, quæ vocatur languor naturæ; hinc renum morbus igne aduri solet, unde illud Psal. XXV, 2: "Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum," id est, ait Glossa, adhibe medicinalem purgationem tribulationis delectationibus meis, ne quid mali delectet me; et cogitationibus, ne quid mali cogitem: quocirca sapienter David moriturus hoc monitum dat Salomoni filio sibi in regnum successuro, I Paral. XXVIII, 9: "Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, et animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit." Hoc ergo age, hoc cogita, hoc elige, quod cupis patere et placere oculis Dei; hoc cogitare, hoc eligere noli, quod scis patere et displicere Deo.
Hinc S. Bernardus, lib. De Interiori domo, cap. XXXIX, docet summa cura advigilandum ad cogitationes nostras: "Ibi namque, inquit, est cogitatio tua, ubi est affectio tua; ibi cor tuum, ubi est desiderium tuum: quoniam illud sæpius in cogitatione volvimus, cujus amore plus affecti sumus." Vis ergo nosse quid ames, adverte quid sæpe cogites. Subdit S. Bernardus: "Si mala cogitas, Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus sine intellectu, eritque templum Dei spelunca diaboli, quoniam quem Deus deserit diabolus arripit. Et ideo, quacumque hora mala cogitatio cor tuum tangit, non consentias illi, nec sinas eam in corde tuo manere, sed illico repelle. In initio cogitationis iniquæ resiste, et fugiet a te. Cogitatio prava delectationem parit, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem, necessitas mortem. Sicut vipera a filiis suis in utero positis lacerata perimitur: ita nos cogitationes nostræ intra nos nutritæ occidunt." Audi S. Augustinum, Præfat. in Psalm. CXLVIII: "Non potest fieri ut habeat malefacta, qui habet bonas cogitationes: facta enim de cogitatione procedunt; nec quisquam potest facere aliquid, aut ad aliquid agendum membra movere, nisi primo præcesserit jussio cogitationis. Quomodo de interiori palatio quidquid jusserit imperator, per imperium Romanorum emanat, quidquid videtis agi per provincias: quantus motus fit ad unam jussionem imperatoris intus sedentis? movet solum ille labia cum loquitur, et movetur omnis provincia, cum fit, quod loquitur. Sic et in unoquoque nostrum intus est imperator, intus in corde sedet. Si bonus bona jubet, bona fiunt, et si malus mala jubet, mala fiunt. Cum ibi sedet Christus, quid potest jubere, nisi bona? cum possidet diabolus, quid potest jubere, nisi mala? In tuo autem arbitrio Deus te esse voluit, cui pares locum; Deo an diabolo? cum paraveris, qui possidebit, ipse imperabit."
Denique S. Gregorius Nazianzenus, orat. 34, quæ est 2 De Theologia, per sanctum spiritum accipiens Deum, ex eo probat Deum ita esse immensum, ut omnia circumscribat, et a nullo circumscribatur. Concinit ei Theophilus patriarcha Alexandriæ, patruus et antecessor magni Cyrilli, ac æmulus et judex S. Chrysostomi: sic enim ait Theophilus, epist. 1 Paschali: "Cur David canit, Psalm. CXXXVIII, 7: Quo ibo a spiritu tuo? Quod dicens ostendit a Sancto Spiritu omnia contineri, et illius majestate circumdari; si omnia in omnibus, utique et irrationabilia et inanima. Et alibi legimus, Sapient. I, 7: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, quod nunquam Scriptura memoraret, nisi irrationabilia quæque inanima illius numine complerentur." Theophilum patruum sequens S. Cyrillus, tract. Quod Spiritus Sanctus sit Deus, ex hoc loco idipsum probat: tum quia replet omnia, ergo est immensus, ergo Deus; tum quia continet omnia sua vi et potestate; tum quia est super omnia: situs est ergo, inquit, super omnes creaturas, et naturam eorum quæ ab ipso implentur ac continentur, transilit: at Deus est id quod est super creaturam."
7. QUONIAM SPIRITUS DOMINI REPLEVIT ORBEM TERRARUM: ET HOC, QUOD CONTINET OMNIA, SCIENTIAM HABET VOCIS. — Probat quod Deus intima et occultissima, tum cordium, tum sermonum, et præsertim occultas blasphemias in Deum, et maledicta in homines prolata, perspiciat, judicet et vindicet, ex eo quod ejus spiritus repleat totum orbem, ut ubique sit præsens, ac consequenter omnia cominus intueatur et videat, imo omnia manu sua contineat, ac proinde voces quaslibet et verba, etiam mentalia sciat et cognoscat: quia eum non impedit ulla loci distantia, nec vocis vel idiomatis ignorantia.
"Spiritus Domini" accipi potest dupliciter, primo, cum S. Augustino, epist. 57 ad Dardanum, cap. V, B. Petro Damiani, lib. IV, epist. 6, et aliis, essentialiter, ut sit idem quod ipsa spiritualis Dei natura, vis, efficacia, scientia, providentia, operatio, conservatio: hæc enim ubique est per essentiam, præsentiam et potentiam; ac proinde omnia replet, omnia continet, conservat, vivificat: nam, ut ait Athenagoras, orat. De Resurrectione: "Nihil neque terrestrium, neque cœlestium rerum cura et providentia destitutum est; sed in omnia æque, tum quæ in aperto sunt, tum quæ latent, in magna item et parva penetrat Creatoris sollicitudo:" nam Deus, ut ait Philo, lib. II Allegor. legis, implet omnia, penetrat omnia, nihil omnino relinquens seipso vacuum; et quem locum occupabis, in quo non sit Deus? itaque nemo potest se ab eo abscondere. Huic similis est gnome Psalm. XCIII, 9: "Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerabit?" ita S. Augustinus, in Psalm. LVII, qui ex hoc loco probat Deum esse ubique, juxta illud, Psal. CXXXVIII, 7: "Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?" Porro Spiritus Domini sua subtilitate replet et continet omnia, sicut replet et continet aer, dum omnia subintrat et penetrat: sicut enim voces formantur in aere, et per eum vehuntur ad aures, sic nil potest quisquam loqui, quod non perveniat ad spiritum Domini, utpote in quo vivimus, movemur et sumus, Actor. XVII, 28.
Secundo, Spiritus Domini accipi potest notionaliter, ut sit idem quod Spiritus Sanctus, tertia in S. Trinitate persona: hic enim est Spiritus Domini, quia productus per spirationem activam Patris et Filii, qui pariter replet orbem, et continet omnia; unde ex hoc loco Spiritus Sancti immensitatem, ac consequenter divinitatem probant S. Athanasius, epist. ad Serapionem, S. Basilius, hom. De Spiritu Sancto, et lib. V Contra Eunomium, cap. ult., S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. VIII, S. Augustinus, lib. III Contra Maxim. cap. XXI, Origenes, lib. VII, cap. IX epist. ad Rom., Cyrillus Alexandrinus, lib. VIII Contra Julianum, et lib. VII De Trinit., qui addit idem sensisse Platonem et platonicos, qui dixere Deum esse animam mundi, juxta illud Virgilii:
Spiritus intus alit, totumque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Porro Richardus de S. Victore, serm. De Missione Spiritus Sancti, censet per hoc indicari Trinitatem personarum, cum identitate essentiæ: nam Spiritus Domini est Spiritus distinctæ personæ; sed tamen est hoc, quod continet, id est illud ipsum, quod est ille, a quo sunt omnia: est illud per quem est, id est id, quod Pater et Filius est, a quibus procedit; verum hoc subtilius est quam solidius: prior sensus planior et germanior est.
ET HOC, QUOD CONTINET OMNIA, SCIENTIAM HABET VOCIS. — Græcizat interpres: quia enim πνεῦμα, id est spiritus, Græcis est generis neutri, hinc tribuitur ei pronomen demonstrativum pariter neutrum, puta τὸ συνέχον, id est hoc continens omnia: hoc ergo idem est, quod hic Spiritus, uti legit S. Augustinus in Speculo, cap. II, et in Symbolo ad Catechumenos, cap. IV; unde et Syrus vertit, ille qui tenet omnia in scientia, est ei vox ejus; Arabicus, qui ambit omnes creaturas, cognoscit loquelam. Sensus ergo est, q. d. Et hic Spiritus Domini replens omnia, et continens omnia, id est manu suæ potentiæ omnia ambiens, concludens, conservans ne in suum nihil recidant, movens, agitans, scientiam, græce γνῶσιν, id est cognitionem, habet vocis, hoc est, cognoscit omnes voces, etiam occultissimas maledicorum, non tantum ore prolatas, sed et in corde conceptas: omnes enim hasce ipse in se continet, utpote qui omnia, ac consequenter ipsam animam et vitam cujusque in se continet; omnes ergo voces fiunt quasi in ipso Spiritu, id est in loco quem Spiritus Sanctus ambit et continet; hinc aiunt Patres omnia creata esse in Spiritu Sancto, sicut omnia dicuntur esse a Patre et per Filium: præpositio enim a tribuitur Patri, quasi primo SS. Trinitatis principio; per vero Filio tanquam medio, item verbo et exemplari, per quod facta sunt omnia; in vero Spiritui Sancto. Sensus enim est, q. d. Voces et verba, tam mentis, quam linguæ, intra ambitum complexumque Spiritus Sancti fiunt, non extra sive foris: quare illum nihil latere potest, ne vel tenuissimum maledici murmur, sed omnium vocum et dictorum exactam habet scientiam et cognitionem.
Nota, to omnia continet solide et profunde explicat S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. X, dicens: "Omnipotens, vel potius omnitenens (hoc enim est παντοκράτωρ) dicitur, quod sit omnium sedes omnia continens et complectens, et cuncta stabiliens, fundans atque constringens, et universum in se insolubile præstans: et ex se veluti ex omnitenente radice cuncta producens, atque ad se, ut ad omnitenens fundum universa convertens et continens: ut omnium sedes omnicapax, omnia contenta una præcellenti connexione communiens, neque sinens ea sibi excidere, ne tanquam exactissimo domicilio mota dispereant."
Et Gregorius, lib. II Moral. cap. XII: "Cœlum, inquit, palmo metiens, et terram pugillo concludens ostenditur, quod ipse sit circumquaque rebus cunctis, quas creavit, exterior. Per sedem ergo cui præsidet, intelligitur esse interius supraque: per pugillum, quo continet, exterius subterque signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia, et superior per potentiam, et inferior per sustentationem, exterior per magnitudinem, interior per subtilitatem; sursum regens, deorsum continens, extra circumdans, interius penetrans. Nec alia parte superior, alia inferior: aut alia parte exterior atque alia manet interior, sed unus idemque totus ubique præsidendo sustinens, sustinendo præsidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans." Denique Job, cap. XI, vers. 8, de Deo: "Excelsior cœlo est, inquit, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus (hebraice, statura ejus), et latior mari;" hinc illud Virgilii, III Eclog.:
Jovis omnia plena.
Et Lucanus, lib. IX:
Jupiter est quodcumque vides, quocumque moveris.
Porro, sicut spiritus, id est ventus favonius flans suo halitu aperit ver, terramque germinare facit, ac omnia fœcundat; imo, ut ait Plinius lib. XVI, cap. XXV, et lib. XVIII, cap. XXXIV: "Afflatu suo nutritium exercet:" sic pariter Spiritus Dei ita continet repletque omnia, ut ea gravidet, fœcundet, ac consequenter ipsam animam et vitam cujusque in se continet; omnes ergo voces fiunt quasi in ipso Spiritu.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
A spirit within nourishes, and mind, infused through the limbs, moves the whole mass and mingles with the great body.
Spiritu Sancto cognoscit quaslibet voces et linguas, uti patet in apostolis. Rursum Spiritus Sanctus in eo replet orbem terrarum, id est circuitum potentiarum animae, intellectus enim ornatur scientia et prudentia, imaginatio circumspectione et requie, voluntas et appetitus virtute multiplici, corpus sanitate, pulchritudine et robore. Et sicut homo velut centrum circuli est, in quod omnes naturae rerum, et omnes vires earum tanquam lineae concurrunt, ita donis multiplicibus decoratur, quibus suo liberalissimo Creatori placita obsequia reddat, et non beneficiorum oblitus, sed memor et gratus exsistat. Tunc vero ex omnibus suis viribus Deum diligit, cum omnes creaturarum vires sibi concessas, et cuncta dona atque talenta, ex vero et puro Dei amore in ejus obsequium et famulatum impendit. Sic de S. Gertrude in ejus Vita legimus: "Ipsa non loquitur, sed Spiritus Sanctus in ea videtur loqui et operari; quare venienti cuipiam ad illam consilii vel opis petendae causa, illico Spiritus Sanctus suggerit ei, quid consulere et respondere debeat."
Mystice, Ecclesia in Officio Pentecostes, hanc gnomen applicat missioni Spiritus Sancti: ipse enim in Pentecoste, descendens in apostolos, replevit eos omnibus virtutibus, donis et gratiis, tum gratum facientibus, tum gratis datis, deditque eis cognitionem omnium linguarum et vocum, ut per eam possent praedicare evangelium Christi omnibus et singulis gentibus, Actor. II, 4. Addit Richardus Victorinus, loco jam citato, Spiritum Sanctum omnium non tantum vocum, sed et rerum quae vocibus significantur, scientiam apostolis indidisse. Praeclare S. Basilius, hom. De fide, Spiritum Sanctum comparat soli totum orbem illustranti, faecundanti, vivificanti: "Quemadmodum sol, inquit, corporibus lucens varie a quolibet sumitur, nec tamen propterea diminuitur, sic et Spiritus Sanctus omnibus quidem gratiam praebens, infractus remanet ac indivisus; omnes ad agnitionem Dei illuminat; prophetas inspirat, legislatores sapientes reddit, sacerdotes sacris instituit, regibus fortitudinem addit, perficit justos, ornat modestos, gratiam sanitatum operatur, mortuos vivificat, solvit compeditos, alienos in filios per regenerationem adoptat: si telonarium deprehendat credentem, evangelistam constituit; si piscatorem inveniat, theologum reddit; si persecutorem, paenitentem, gentium apostolum, praeconem fidei, vas electionis declarat. Per hunc etiam Spiritum debiles redduntur robusti, pauperes in divitias veniunt, idiotae ingenio et eloquentia caeteris sapientibus sapientiores evadunt:" vide dicta Actor. II, 2, et Genes. I, 2, ad illa: "Spiritus Dei ferebatur super aquas."
Hinc rursum S. Bonaventura, Hugo, Glossa et alii per hoc quod continet omnia, intelligunt hominem: homo enim in se continet omnes rerum gradus et species, habet enim esse cum lapidibus, vegetari cum plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis: homo enim afflatus
det, foetuque impleat. Porro minus genuine aliqui, ut Martinus Cantapetrensis, lib. II Hypotyp. cap. II, col. 116, per hoc quod continet omnia, intelligunt mundum, q. d. Spiritus Domini replevit orbem sui cognitione: quia mundus, qui omnes rerum species in se continet, muta voce praedicat Dei creatoris magnificentiam; ejusque cognitionem omnibus ingerit, juxta illud, Psalm. XVIII, 1: "Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum." "Mundus, ait Pomponius Mela, lib. I, cap. 1, uno ambitu se cunctaque complectitur" unde "ejus circumplexu degunt omnia," ait Plinius, lib. II, cap. 1. Verum graece non est a synechon masculine, ut referat kosmon, id est mundum, sed to synechon neutre, quod non nisi pneuma, id est spiritum respicit: si tamen to synechon accipias quasi substantive, posset notare mundum: idque huic loco satis apposite.
PROPTER HOC, QUI LOQUITUR INIQUA, NON POTEST LATERE, NEC PRAETERIET ILLUM CORRIPIENS JUDICIUM.
Graece, oudeis, id est nullus, quantumvis astutus, parvus, potens vel excelsus sit. Qui loquitur iniqua, corripiens illum judicium. q. d. Spiritus Domini penetrat, imo implet omnia, totumque universum; hinc nulla iniqua locutio, vel actio, ubivis locorum fiat, eum latere potest, quin omnia perspiciat, ac suo tempore judicet, vindicet et puniat, uti dixi vers. praeced. Syrus, neque est qui loquatur oppressionem (tyrannidem) et abscondatur, neque fugit a judicio reprehensionis.
CORRIPIENS JUDICIUM. - Vocat judicium, quod Deus saepe peragit in hoc mundo, quodque plane et universaliter peraget in fine mundi, quo omnes omnino homines, omniaque eorum dicta et facta, etiam occultissima, in lucem proferet, ac coram hominibus et angelis ea examinabit et dijudicabit, atque iniqua acriter corripiet, id est castigabit, tum verbis, tum suppliciis, praesertim condemnando ea eorumque auctores ad aeterna gehennae incendia, cum dicet, Matth. XXV, 41: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus." Hinc Daniel, cap. VII, vers. 10, describens Dei judicium: "Fluvius igneus, inquit, rapidusque egrediebatur a facie ejus:" ignis enim notat judicium Dei esse purum, sincerum, clarum, penetrans, acre et efficax, quod impios ad ignem aeternum damnabit: vide ibi dicta. Judicium tria significat, primo, actionem judiciariam injuriarum, quae apud judicem agitur actore accusante, reo se defendente, testibus testimonium ferentibus; secundo, sententiam judicis, qua reum jam convictum damnat; tertio, poenam et supplicium, ad quod eum judex condemnat: haec tria enim significat graecum Dike; unde Dike fingitur a poetis
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
esse dea judiciorum, inde dicta, quod lites et contentiones dirimat; hinc eam asserunt virginem, eo quod judicium debeat esse purum et intactum; unde Hesiodus in Ergis: Dike, inquit, id est virgo justitia est a Jove prognata; et Aristoteles, vel quisquis est auctor lib. De Mundo: Deus, ait, e vestigio comitem habet justitiae praesidem, quam Diken nominant, divinae legis vindicem, simul ut quidquam sanctionum ejus praetermissum est.
9. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Syrus, de cogitationibus. Arabicus, Dominus erit reprehensio impietatis ejus: pro cogitationibus, graece est diabouliis, id est perplexis et improbis impii cogitationibus: pro interrogatio, graece est exetasis, id est inquisitio, quae a judice humano fieri solet interrogando, tum reum, tum testes; unde Noster hic et alibi apte vertit, interrogatio, id est quaestio, vel inquisitio judicialis. Auditio est fama, rumor, relatio, accusatio: inducit enim Deum ut judicem et vindicem iniquorum, non solum sermonum, sed et cogitationum, si scilicet cogitata sint volita, ac voluntati liberae, vel expresse, vel tacite placeant, q. d. Deus utpote judex universi, in omnia omnium facta dictaque exacte inquirit, ut ea cognoscat, ac suo tempore judicet et praemiet, vel puniat; inquirit autem, non ut judex humanus, qui cum multa non viderit, imo nesciat, eadem ab aliis interrogando vestigat, sed ut oculus per se omnia videns, et auris omnia audiens, ut ait vers. seq., quare Dei interrogatio et inquisitio est ipsa facti visio, dictique auditio, quo fit ut falli nequeat; ideoque ipse simul testis est et judex: nam, ut ait Job respondens Domino, cap. XLII, vers. 2: "Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio."
Sensus ergo est, q. d. Nihil potest latere Deum, quia ejus mens sciendi avidissima et penetrantissima, velut auris zelosa Dei zelantis, omnia audit; ac propterea nullum murmur, vel levissimum ab eo abscondi potest, quia auris Dei, qui tanta cura et sollicitudine zelatur veritatem et justitiam, aeque ac hominum salutem, omnia observat et audit; ideoque indignatur auditis sceleratis impiorum sermonibus; singulaque studiose auscultat et ponderat, instar hominis suspiciosi, qui in angulis et tenebris auscultat quid de se dicatur.
Syrus, auris invidi: refert enim haec et sequentia non ad Deum, sed ad suspicacem et invidum, qui omnia secreto auscultat curiose, ut audiat quid quisque de se dicat et murmuret; verum caeteri referunt ad Deum, de quo sermo praecessit; unde Arabicus vertit, nemo. Deus non habet corpus, nec membra, ac consequenter nec aures, nec oculos, etc., cum sit merus purusque spiritus; sed anthropopathos ea dicitur habere, quia acie suae mentis videt et audit omnia, perinde ac si oculos et aures haberet instar hominis: Dei ergo intellectus, sive mens et vis cognoscendi, vocatur auris et oculus, quia praestat illa Deo, quae auris et oculus homini, adeoque eminenter continet aurem, oculum omnemque sensum, imaginationem, intellectum et cogitationem omnium angelorum et hominum. "Deus, ait Plinius, lib. II, cap. VII, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui." Vide S. Augustinum, tract. De Essentia divinitatis, t. IV.
Dum ergo Deum auditis aut cogitatis, zelum ipsum putate: ipse enim est zelantissimus justitiae, et acerrimus vindex omnium iniquitatum et tyrannidum. Unde Vatablus hunc versum et duos praecedentes ita convertit et connectit: "Etenim Spiritus Domini replet orbem, et continens universa notitiam vocis habet; quapropter injusta loquens nequaquam latuerit, nec praeterierit eum castigans judicium: nam in consilia impii inquiretur, famaque sermonum ipsius ad Dominum perveniet, ad nefaria ejus facinora coarguenda, quoniam acris auris et indignabunda audit omnia, et rumor frementium minime clam fuerit."
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Quaeres cur mens Dei vocetur auris zeli? Respondetur, primo, quia ipsa, utpote vivacissima, cupidissima est sciendi, cognoscendi et audiendi omnia: zelus enim notat aviditatem et cupiditatem, vehemensque et acre rei alicujus desiderium. Secundo, quia acerrima est et acutissima ad omnia penetrandum, intimeque cognoscendum, zelus enim acuit aciem mentis, attentionis et cognitionis, ideoque omnia pervadit et penetrat. Hinc Dei mens nihil per incuriam vel ignorantiam dissimulat, aut praetermittit; sed omnia ad vivum resecat, permeat et penetrat. Tertio, quia zelotypa est, nec patitur rivalem; pro zeli enim graece est zeloseos, id est aemulationis, ardentis amoris, zelotypiae: quare, sicut maritus zelotypus curiose et secrete stans post fenestram vel parietem, omnia sponsae suae verba, gestus et nutus audit, considerat et ponderat, ne illa quem alium amet, aut de alio rivali suo cogitet, vel loquatur: sic Deus animae a se creatae, praesertim justae et sanctae, per gratiam sibi desponsatae, studiose omnia cogitata, dicta et facta audit et considerat, ne illa daemonem, carnem vel mundum sibi anteferat, quia solus ac totus ab ea amari cupit: quare non patitur aemulum, nec fert ut illa aliquod contra se suaque jussa murmur concipiat, aut sibi ingrata loquatur; sed si id faciat, graviter succenset, indignatur et ulciscitur: ita S. Augustinus, lib. De Essentia divinitatis: "Zelare, ait, dicitur Deus, cum creaturam suam, quam non vult perire, saepe castigat, corripit atque flagellat, et flagellando ad se reducit. Vel certe zelare Deus dicitur, cum nullum peccatum impunitum vult relinquere: justus enim est, et ideo omnis injustitia exsecrabilis est illi, quam, ut dictum est, impunitam nullo modo relinquere patitur."
Dum ergo, o homo, o sacerdos, o religiose, quid mente concipis, lingua dicis, manu operaris, cogita aurem zeli, id est Deum zelantem, te audire et intueri magno affectu et ardore, ut nil nisi ipsi gratum placitumque concipias, dicas, facias. Id cogitabat sponsa, dicens Cant. II, 9: "En ipse (sponsus) stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos." Huc facit gnome prisci rabbini in Pirke Aboth, id est in Apophth. Patrum Hebr. cap. II: "Tria tibi servanda sunt, ut nunquam in peccatum labaris, primo, ut attendas oculum omnia videntem; secundo, ut aurem, cui nec ipsum tacet silentium, in omni loco reverearis; tertio, ut cogites omnia et singula opera tua in libro scientiae illius esse exarata."
Tropologice Dionysius Carthusianus: Deus, inquit, non tantum est zelotes, sed et ipse zelus in abstracto, ob fervidum et eximium zelum animarum, quo pollet, juxta illud, Zachar. VIII, 2: "Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam;" quare simili zelo erga illum ferri et fervere debemus, ut magno studio et sollicitudine illi per omnia placere satagamus, nec quid dicamus, vel agamus, quod zelotypos tantae majestatis, sanctitatis et bonitatis oculos offendat; imo quidquid tale est non tantum in nobis, sed et in aliis quibuslibet, totis viribus amoliri, praesertim cum verba blasphema, maledica, spurca, etc., audimus, laboremus: ita faciebat Elias, Baal et baalitas persequens, imo occidens, III Reg. XIX, 10: "Zelo zelatus sum, inquit, pro Domino Deo exercituum;" et David dicens, Psalm. CXVIII, 139: "Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei;" et Mathathias, I Machab. II, 27: "Omnis, inquit, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me," ubi vide plura zeli exempla, quae ipse suis filiis imitanda proponit, vers. 54 et seq.
ET TUMULTUS MURMURATIONUM NON ABSCONDETUR.
Pro tumultus graece est bogos; id est fremitus et strepitus tumultuarius, qualis est grunnitus porcorum, a borborizein et borboreisthai, sive borbyrizesthai, id est turbare et turbari, ac tumultuari; Arabicus, et minae non abscondentur ab eo; S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. XVI, accipit tumultum internarum cogitationum, murmurantium contra Deum, vel proximum, hae enim aeque patent Deo, ac si in externum strepitum et tumultum erumperent; magis ad litteram alii tumultum proprie accipiunt pro voce et gestu tumultuante. Sensus ergo est, q. d. Tumultus murmurationum, etiam illarum quibus impii secreto inter se mussitant contra Deum, vel proximum, non latent Deum, sed ejus aures feriunt, et offendunt instar grunnituum porcorum: quare ab eo severe castigabuntur, uti Deus semper castigavit murmura Hebraeorum in deserto, cum alia peccata dissimularet, et impunita in hac vita relinqueret, uti patet Exod. XVI, 2, et Numer. XI, 1 et seq., et cap. XII, vers. 8.
11. CUSTODITE ERGO VOS A MURMURATIONE, QUAE NIHIL PRODEST, ET A DETRACTIONE PARCITE LINGUAE, QUONIAM SERMO OBSCURUS IN VACUUM NON IBIT: OS AUTEM, QUOD MENTITUR, OCCIDIT ANIMAM.
Probat cavendum a murmuratione et detractione, tribus rationibus, prima est, quod illa nihil prosit, sitque anopheleis, id est inutilis, ut habent Graeca, imo vehementer obsit, graviaque damna accersat: est enim miosis: sic Job, cap. XV, vers. 16, et Salomon, Proverb. VI, 12, apostatam, qui nihil boni facit, sed plurimum mali, vocat inutilem; inutilis ergo, id est plane impius, noxius, scelestus, et ad omne opus bonum reprobus, ut ait Paulus, II Timoth. II, 21. Secunda est, quod sermo obscurus, id est obscure, latenter et secreto dictus, in vacuum non ibit, sed regeretur in os dicentis illudque verberabit et feriet. Tertia, quod os maledicendo mentiens occidat animam. Murmur intellige, tum contra Deum Deique providentiam, v. g. eo quod immittat sterilitatem frugibus, vitibus, arboribus, aut pestem, vel bellum, similesve calamitates; tum contra proximum per detractionem, vel susurrationem, quae clanculariis susurris dissolvit amicitiam inter amicos.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
A DETRACTIONE. - Graece est, apo katalalias, id est a contralocutione, qua contra aliquem secreto loqueris, eumque vel falso, vel injuste criminaris: haec enim comes, imo filia est murmurationis, uti docet B. Antiochus serm. 29. Prudenter detractionem cavendam monet Sapiens, quia, ut ait S. Hieronymus, epist. 14 ad Celantiam: "Pauci admodum sunt, qui huic vitio renuntient; raruque invenies, qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam; tantaque hujus mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant:" vide dicta Jacob. IV, 11 et seq. Syrus vertit, a detractore, vel propter detractorem, parcite linguae, q. d. Nolite sermonem miscere cum detractore.
Deinde graece est pheidesthe glosses, id est abstinete lingua, ne scilicet per eam maledica loquamini: parcite ergo, id est cohibete et coercete prurientem linguam, ne garrulitate sua in murmura et maledicta erumpat; unde Guarinus vertit, linguam ab obtrectatione continete; alii ad verbum, a contradictione abstinete: sic Virgilius, I Aeneid.: "Parce metu, Cytherea," id est depone metum; et Seneca, epist. 115: "Parcere gladio," id est abstinere a caedibus; et Cicero, lib. II ad Atticum: "Dolori et iracundiae parcere;" et Lucretius, lib. VI: "Lamentis parcere," id est abstinere. Sic passim dicimus: Labori, impensae, periculo, injuriis parcere, id est cohibere se a labore, impensa, periculo, injuriis.
QUONIAM SERMO OBSCURUS IN VACUUM NON IBIT.
Arabicus, non justificabitur: pro obscurus, graece est lathriaios, id est occultus, latens, secretus, qualis est clancularia detractio et susurratio; unde Vatablus vertit, sermo clandestinus non abibit impune; Lyranus et Hugo vertunt, sermo palliatus, dubius, aequivocus; S. Bonaventura, sophisticus et fallax, licet aureo veritatis colore coopertus; non ergo redibit vacuus, sed plenus et onustus poena et supplicio sibi congruente et debito.
Minus recte Osorius explicat, q. d. Sermo impurus, licet clanculum inter sodales pronuntiatus, non frustra effertur; sed animos audientium impuritate sua inficit et sauciat, purosque et castos facit impuros et incestos. Pro sermo graece est phthegma, quod inter alia significat ingeniosam locutionem, sententiosam et breve pronuntiatam, qualia sunt lepida, sed acuta et mordacia detractionum dicteria et scommata, quae pariter obscura sunt, id est tecta, amphibologica, dissimulanter et argute vitium ejus, cui detrahitur, significantia. Hinc Cicero, Officior. lib. III, virum obscurum vocat astutum et fallacem, cujus consilia obscura sunt et ignota.
Sapienter S. Ephrem, tractatu De Timore Dei: "Sicut, inquit, qui bonum aliquod sibi in thesaurum recondit, ita vir, qui celebrat ac laudat proximum in absentia sua." Ita prorsus sese habet rei veritas per experientiam frequentem comprobata, sed multis obscura, imo paradoxa videtur, eo quod aliorum vituperia suas aestiment laudes, qua in re graviter falluntur. Vis ergo laudari? lauda alios, etiam absentes; imo adversantes, teque vituperantes: hoc enim te, ut magnanimum et magnificum, omnibus laudabilem et admirabilem efficit.
OS AUTEM, QUOD MENTITUR, OCCIDIT ANIMAM.
Syrus, os mendax. Quod scilicet mentitur murmurando, detrahendo, maledicendo, uti paulo ante dixit; et hoc significat vox graeca katapseudomenos, q. d. Os quod contra aliquem mentitur, puta vel contra Deum, blaspheme negando providentiam aliave ejus attributa, aut affirmando et attribuendo illi ignorantiam, incuriam, aliave vitia, aut errores et haereses fingendo et docendo, uti faciunt haeretici; vel contra proximum, falsum crimen ei affingendo, vel verum nimis et mendaciter exaggerando: ita S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. XVI. Unde ex hoc loco non colligas omne mendacium esse peccatum mortale, sed tantum perniciosum, quod scilicet grave damnum vel perniciem famae, bonis vel vitae proximi infert; hoc ergo occidit animam dicentis aeque ac audientis, praesertim ejus qui dicenti consentit, ejus criminationes cum voluptate audit. Hoc autem contra naturam est, scilicet ut os, per quod vitalem halitum attrahimus, lethale detractionis virus in animam transmittat, quod illam occidat; ergo mendacium officiosum, aeque ac jocosum, tantum est peccatum veniale, ut communiter docent theologi.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Quare quod nonnulli, ut S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. VI, ait: "Si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, tibi non est mentiendum, quia os quod mentitur, occidit animam, Sapient. I, 11; et cum mentiendo vita aeterna amittatur, numquid pro cujusquam vita temporali mentiendum est?" Hoc, inquam, intellige de mendacio pernicioso, quo injuste vel fidei et Deo, vel proximo nocetur, v. g., si quis, ut alium a morte liberet, juret falsum, vel neget fidem, aut dicat eum negasse fidem coram tyranno, qui ob fidem eum ad necem persequitur: ita enim explicat S. Augustinus, sub finem cap. XVI, dicens: "Sicut autem quaeritur quo ore dixerit: Os autem quod mentitur, occidit animam, Sapient. I, 11: ita quaeri potest de quo mendacio: videtur enim de illo proprie dicere, quo cuidam detrahitur. Ait enim ibidem: Abstinete ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione linguae parcite. Fit autem ista detractio per malevolentiam."
Et Chromatius in S. Matth. cap. V (exstat tom. VII Biblioth. SS. Patrum): "Perjurium, inquit, et mendacium divini judicii poena damnatur, dicente Scriptura, Sapient. I, 11: Os quod mentitur, occidit animam," quae verba citantur in jure Canonico 22, Quaest. V, cap. Juramentum. Unde hac gnome refelluntur basilides et helseceittae, docentes licere in persecutione fidem ore negare, dummodo eam in corde retineas. Vide Alphonsum a Castro, lib. X Contra haeres. de martyrio.
OCCIDIT ANIMAM. - Graece anairei, id est tollit, aufert animam, hoc est animae vitam, puta Dei gratiam et amicitiam: sicut enim vita corporis est anima, sic vita animae est Deus, Deique gratia, ait S. Augustinus: quocirca conciliat ei mortem et interitum in gehenna. Nonnulli exponunt, occidit animam, id est saepe aufert vitam corporalem ejus cui illi detrahit: ita S. Athanasius, Apolog. ad Constant. imperat., ait arianos se persequentes et calumniantes, quantum in ipsis est, caedem facere, quoniam "os, quod mentitur, occidit animam:" ariani enim petebant vitam Athanasii. Huc accedit noster a Castro, qui sic exponit, q. d. Os mentiens in Deum, ejusque detrahens potentiae, bonitati aut providentiae, animam, id est vitam, tum praesentem, tum aeternam, interimit: itaque non evadet poenam, quantumvis occulte mentiatur; sed gravi scelere irretit animam ad interitum utriusque vitae: blasphemus enim et maledicens Deo lege veteri jubebatur lapidari et occidi, Levit. XXIV, 14; et Deus ipse aerumnis ingentibus et calamitatibus eumdem affligebat. Minus apposite Arabicus vertit, os, quod mentitur, tradit vel ducit animam, q. d. Fabulones suis fabulis alliciant ad se aures mentesque audientium.
Porro mendacium materiale est omnis error omneque falsum, quod profertur; formale et proprie est illud duntaxat, quod contra mentem mentisque conscientiam profertur, cum scilicet quis loquitur quod corde scit esse falsum; unde mendacium dicitur quasi menda, id est error vel erratum mentis, puta dictum contra mentem: hoc proprie est mentiri, prius vero est mendacium dicere, ait P. Nigidius apud Nonium: "Qui mentitur, inquit, ipse non falsus, alterum fallere conatur: qui mendacium dicit, ipse fallitur quantum in se est. Vir bonus praestare debet ut non mentiatur: prudens, ne mendacium dicat; alterum judicet in homine, alterum non." Hinc S. Isidorus, lib. X Origin. litt. M: "Mendax, inquit, dicitur, quod mentem alterius fallat." Hunc gnomen citans Clemens Romanus, epistola I: "Praecipiebat, inquit, S. Petrus os suum a multo et pravo colloquio custodire, et verba vana et mendacia non loqui; quia os quod mentitur, occidit animam." Omnibus quidem cavendum est mendacium, sed praecipue praelatis et principibus,
quos maxime hic compellat Sapiens, ut patet ex vers. 1; unde S. Thomas, opusc. De principum eruditione, multis probat principi amandam esse veritatem, abominandum vero mendacium: "Cavendum, inquit, est principi mendacium ut venenum. Caveant ergo principes sibi a corporali veneno, amplius vero cavendum est eis a veneno mendacii, quod adeo mortiferum est, ut adhuc in ore hominum exsistens occidat, secundum illud, Sapient. I, 11: Os quod mentitur, occidit animam. Hoc venenum habuit in ore serpens, qui Evam matrem nostram decepit, imo hoc venenum occasio dicitur fuisse quod serpens venenum corporale habeat in ore."
Symbolice Caesarius Arelatensis, serm. 33 De Energum.: "Os, inquit, quod mentitur, occidit animam, quia in se admittit diabolum, qui animae est interfector." Rursum S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. XVI, per os quod mentitur, non accipit os corporis, sed os cordis, puta signaculum mentis: "Cum os dicit, inquit, conceptaculum ipsum cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per vocem, cum verum loquimur, enuntiatur, ut corde mentiatur, cui placet mendacium." Probat id ex simili phrasi Psalm. XIV, 3: "Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua;" et Matth. XV, 19: "De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt, quae coinquinant hominem." Verum hic sensus symbolicus est, nam ad litteram os corporis hic intelligitur.
12. NOLITE ZELARE MORTEM IN ERRORE VITAE VESTRAE, NEQUE ACQUIRATIS PERDITIONEM IN OPERIBUS MANUUM VESTRARUM.
Graece, neque epispasesthe, id est attrahatis. Syrus, ne invideatis mortem in seductione habitationis vestrae, et ne attrahamini jactura (perditione) operationum manuum vestrarum. Lyranus putat hoc dici contra eos qui censent animam esse mortalem, ideoque in rebus adversis ex desperatione sibi necem consciscunt; verum nulla eorum hic facta est mentio; spectat ergo haec gnome ad id quod praecessit: "Os quod mentitur, occidit animam," q. d. Cum mendacium omnisque iniquitas occidat animam, nolite haec ipsa zelare et ambire, in errore, id est per errorem et insipientiam pravae vitae vestrae, scilicet concupiscentiis, invidiis et passionibus erranter et stulte indulgenti, ideoque a lege, virtute, Deo et salute aberranti. Errorem ergo hic vocat illum, quo quis, ut res, famam et opes sua vita adaugeat, proximo detrahit, eumque calumniatur, ut ejus opes statumque invadat: error enim est, velle vitae suae commoda procurare per aliena damna; quia, ut hic ait Sapiens, per hoc non vitam, sed mortem sibi accersit.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Verbis suis addit opera manuum, quia ex maledictis venitur ad malefacta, et ex verbis prosilitur ad verbera acriora; nolite ergo zelare, id est vehementer appetere et studiose affectare, aeque accersere vobis perditionem per opera linguae et manuum vestrarum. To zelare sumitur in actu exercito, non signato, nemo enim tam stolidus est, ut signate zelet mortem: nam, sicut ait Comicus: "Nolens beatus nemo est, nec miser volens," miser autem est moriens: dicitur tamen eam zelare, qui zelat, id est avide ambit, calumnias, detractiones, cupiditates et scelera, quae mortem animae afferunt: sic gulosus et luxuriosus zelando, id est avide inhiando epulis, vinis et veneri, implicite ambit et zelat mortem praesentem et aeternam, quia utramque epulae, vina et veneres adducunt: sic de homine petulante, qui potentem, vel principem conviciis et injuriis lacessit, vulgo dicimus: Hic homo sibi verbera quaerit, suam necem ambit. Sic peccator zelando suas cupiditates zelat et ambit gehennam, juxta illud, Psalm. XLVIII, 5: "Sicut oves in inferno positi sunt (Symmachus, constituerunt seipsos), mors depascet eos;" S. Augustinus, pastor erit eis. S. Hieronymus: "Merito, ait, pascuntur a morte, qui Christum noluerunt habere pastorem bonum." Theodoretus: "Supplicia sibi asciverunt, et mortem magis voluerunt quam vitam."
To attrahatis notat Deum elongasse a nobis mortem et perditionem, eamque quasi religasse in Orco et inferno, sed impios magna vi inde eam, solutis ejus vinculis, sibi attrahere, imo majori vi, quam sancti sibi e caelo quasi attrahunt felicitatem et gloriam caelestem, quae ingens est impiorum amentia, imo furor. Graecum epispasesthe verti potest, sugatis et attrahatis lac, q. d. Ne interitum velut lac sugatis, et attrahendo voluptatem maledicendi, vel inique agendi, absconsum in ea virus lethiferum peccati et mortis eliciatis: perinde ac insipientes infantes dulcedine lactis illecti, avide capessunt papillas matris clausis oculis, ore hiante, ut se alant et pascant, ac cum lacte sugunt, sibique attrahunt morbos et vitia matris. Ita Gonsalvus Cervantes, qui decem alias significationes affert, et huic loco adaptat.
13. Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.
Syrus, nec vult. Arabicus, neque percutit percussione vivos, q. d. Ideo impii zelant et attrahunt sibi mortem, quia Deus eam primitus non fecit, sed potius vitam: quia creavit hominem ad vitam et immortalitatem; verum homo peccando, mortem sibi accersivit: per peccatum enim Deum Deique justitiam offendit, quae proinde justum mortis supplicium homini peccanti inflixit: nam, ut ait Apostolus, Rom. V, 12: "Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt." Peccatum ergo a Deo quasi invito mortem extorsit: Deus enim sicut gaudet de hominum vita et felicitate, ita dolet de eorum morte et miseria; id significant ejus voces, Isai. I, 3: "Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis:" heu enim est vox et nota dolentis et gementis; et cum immissurus orbi scelerato diluvium, "tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi, a facie terrae," Genes. VI, 6; et Christus videns Jerusalem, praevidensque ejus excidium, flevit super eam, Luc. XIX, 41.
Quod ergo subinde Deus dicitur gaudere de poena impiorum, intellige eum gaudere non de malo poenae, sed de bono justitiae justaeque vindictae; unde ait ipse, Ezech. V, 13: "Complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis; et consolabor:" similia sunt, Deuter. XXVIII, 63; Isai. I, 24, et alibi. Mortem intellige, tum corporis, tum animae, quae duplex est: prima, qua anima moritur Deo per peccatum; secunda, qua semper morietur, id est poenas mortis sustinebit, et tamen nunquam erit mortua in gehenna.
Deus ergo non fecit mortem per se, sed per accidens, non volens, sed nolens: fecit enim eam non ut creaturam, v. g. hominem et angelum, sed ut creaturae recalcitrantis supplicium: nam, ut ait S. Fulgentius, lib. I ad Monimum, cap. XIX: "Illius rei Deus ultor est, cujus non est auctor;" igitur mortem non fecit: "Quia Deus corruptione carentem hominem creavit, et ad aeternitatis suae produxit imaginem," ait S. Epiphanius, lib. II Contra haeres. cap. XIX; et cap. XXII: "Bona igitur mors, cum plagarum instar ad coercendos pueros reperta sit;" et cap. XVIII: "Artifices, ait, cupiunt facere opus immortale; ergo multo magis id cupiet Deus." Dat exemplum Phidiae: "Hic enim, ait, cum Olympici Jovis simulacrum finxisset ex ebore, oleum ad pedes ante statuam jussit effundi, quo immortalem illam, quantum posset, efficeret." Et S. Augustinus in Sentent. Sent. 303: "Justum Dei judicium est, ut peccato suo quisque pereat, cum Deus peccatum non faciat, sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum sensit, occidit; unde legitur Eccli. XI, 14: Mors et vita a Deo est; quae duo inter se non esse contraria videt profecto, quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit: quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem.
Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia; sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena peccati:" aliqui pro peccati legunt damnati. Quin et Faustus Rhegiensis, De Gratia Dei, cap. I, tom. IV Biblioth. SS. Patrum: "Deus, inquit, mortem non fecit; mors itaque peregrinum et adventitium malum, non est ordo naturae, sed poena sententiae:" vide dicta Genes. cap. II, vers. 17. Ita hanc gnomen quoque exponit S. Chrysostomus, lib. I De Providentia, tom. V, et S. Augustinus, De Praedestinatione Sanctorum cap. IV et V, et S. Thomas, part. I, Quaest. XLIX, art. 2, et I II, Quaest. XIX, art. 1, et Quaest. CLXIV, art. 1.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Rursum Deus mortem non fecit, quia non fecit peccatum, per quod solum mors introduci potuit: mors enim non est aliud quam peccati poena, uti docet Concilium Tridentinum, sess. V; et Concilium Arausicanum II, can. II: "Injustitiam, inquit, Deo dare convincitur, qui mortem, quae est poena peccati, sine peccato, quod est meritum mortis, ad nos transisse docet." Unde S. Augustinus passim contra pelagianos ex morte omnium hominum, etiam infantium, probat peccatum originale ex Adamo transfusum in omnes posteros. Hinc
Symbolice S. Bonaventura, Dionysius et Holcot per mortem accipiunt peccatum: analogias utriusque perplures recenset hic Holcot. Denique S. Augustinus, in Solilog. cap. XXIV, ex hac gnome sapienter et pie ita Deum precatur: "Quod salus nostra ex Deo est, audivimus, ait, de tua misericordia, Domine, quod tu mortem non facis, neque laetaris in perditione morientium; propter hoc, Domine, oramus te, ne permittas dominari, quod non fecisti, creaturae tuae, quam fecisti: si enim doles de perditione, quid te prohibet, Domine, qui omnia potes, ne semper laeteris de nostra salvatione?"
non-esse transferre ad esse: huic autem adversatur easdem transferre ex esse ad non-esse: ergo Deus non creavit mortem, mors enim transfert res ab esse ad non-esse, quia esse rerum perimit. Rursum creatio est rei positivae, puta boni cujuspiam: mors autem non est quid positivum, sed privativum: est enim privatio vitae, ideoque ipsa est malum, quod Deus per se et primitus non fecit; verum, quia creatura, puta homo abusus est suo esse, ac peccando Deum privavit honore et cultu sibi debito, hinc vicissim congrua talionis poena Deus, ut justus judex et scelerum vindex, privavit hominem suo esse, eumque morte mulctavit: mors ergo non est conditio naturae, sed punitio culpae. Porro S. Thomas, I Quaest., disp. LXV, art. 2, ad 1: "In hoc ipso, ait, quod creatura aliqua habet esse, repraesentat divinum esse, et bonitatem ejus; et ideo per hoc quod Deus creavit omnia ut essent, non excluditur (sed potius includitur) quin creaverit omnia ad suam bonitatem" creaturis communicandam, manifestandam, amandam, et cum gratiarum actione venerandam.
Dices: Deus creavit hominem constantem quatuor elementis: haec autem inter se sunt contraria, et se mutuo agendo et reagendo conficient et interiment; ergo creavit in eo causas et principia mortis. Respondetur: Verum id est, si puram hominis naturam consideres; at Deus non creavit hominem in puris naturalibus, sed in creatione naturam ejus vestivit justitia originali, quae tum animae, tum corporis actiones et motus ita inter se componebat et adaequabat, ut homo pacificus, laetus, sanus, sanctusque victurus fuisset per multa saecula, scilicet donec Deus eum in caelum ad beatam plenamque immortalitatem transtulisset. Adde corruptionis originalem causam in homine caeterisque corporibus, non Deo auctori naturae, sed naturali rerum ipsorum conditioni et imperfectioni tribuendam esse, scilicet tum ipsis elementis, quae contrarias habent naturas et qualitates, ideoque se mutuo interimunt, tum ipsi materiae primae, quae novarum semper formarum est capax et avida.
Anagogice S. Ambrosius, lib. De Fide resurrectionis: "Deus mortem non fecit, quia, ait, Deus mortem non instituit, sed pro remedio dedit," ut scilicet ipsa mederetur, daretque finem miseriis, aeque ac peccatis hujus vitae, ac panderet introitum ad vitam beatam et aeternam.
14. CREAVIT ENIM, UT ESSENT OMNIA.
S. Antonius Magnus, epist. 2, vocavit ex nihilo, ut essent cuncta, q. d. Deus creavit res ad esse, hoc est, ut essent, et in suo esse conservarentur; non autem ad non-esse, ut scilicet moriantur et pereant. Probat Deum non fecisse mortem, ex eo quod sit creator omnium: creatoris enim officium et opus est res ex nihilo educere, et ex
ET SANABILES FECIT NATIONES ORBIS TERRARUM.
Sanabiles, id est salubres, sanativas, quae possent sanare, non sanari: hoc enim significat graecum soterious: sic sanare pro salvare sumitur Psalm. X, vers. 5: "Sana (id est salva) animam meam, quia peccavi tibi," Job. XXXIV, 17; Prov. XXVIII, 25; Jerem. XVII, 14, et alibi. Pro nationes graece est geneseis, id est generationes, uti vertit S. Hieronymus in Zachar. cap. XII, hoc est vires genitales mundi, puta virtutes quas Deus plantis, herbis, animalibus, gemmis, etc., in earum creatione inseruit ad se propagandum, et generandum sibi simile. Item res ipsae initio a Deo creatae et genitae, hae enim vocantur nationes, id est res natae et productae, q. d. Deus fecit ut res primitus a se creatae essent salutiferae, non mortiferae. Quaecumque in mundo a Deo creata sunt, ea sunt salutifera: sic Festus: "In pecoribus, inquit, bonus proventus, bona natio dicitur;" et Plinius, lib. XXII, cap. XXIV, et lib. XXIV, cap. VI, nationes mellis et resinae vocat earumdem generationes et proventus: alludit enim natio ad nasci, sicut genesis ad ginesthai, et gennesis ad gennasthai. Simile est cap. ult. vers. 10. Nationes ergo orbis sunt omnia quae nascuntur in orbe. Aut nationes, sive generationes, vocat natales, origines et ortus mundi, q. d. Deus primordia et natalitia mundi, puta opus creationis hexaemeron, sive sex dierum, initio mundi fecit salutiferum, non lethiferum. Deus fecit ut, initio mundi, nil ei a se creato inesset noxii, sed omnia salubria; quare "vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona," Gen. I, 31. Sic dicitur Gen. II, 4: "Istae sunt generationes caeli et terrae," id est, istae sunt natales et origines, quibus geniti, et in lucem a Deo per creationem educti sunt caeli et terra; hinc Vatablus hoc loco vertit, initia mundi salutifera sunt;
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Syrus, in generatione mundi vita: Arabicus, et generationes mundi habentes salutem, supple, fecit Deus.
Rursum, S. Hieronymus per nationes, sive generationes, praecise intelligit primos homines a Deo genitos et in mundo natos, scilicet Adam et Evam, ex quibus generationes mundi, omnesque homines nascituri erant, quos Deus sanos creavit et immortales, ita ut mori non possent, quamdiu in Dei obedientia et justitia persisterent; adeoque ipsi hanc sanitatem et immortalitatem generatione sua in posteros omnes transfudissent. Hoc verum, sed hoc loco duriusculum. Porro Lyranus sic explicat, q. d. Deus fecit primos homines sanabiles, id est medicabiles, sive remediabiles: quia scilicet contra mortem animae per peccatum contractam, suggessit eis remedium poenitentiae, quae animam peccato mortuam, per gratiam ad vitam spiritualem resuscitat: contra infirmitates vero et mortem corporis suggessit eis, tum varia pharmaca, quae infirmitates ejus sanarent, tum spem resurrectionis ad vitam aeternam et beatam. Secus fuit in angelis, hos enim creavit Deus insanabiles; unde Lucifer et socii ejus in peccatum prolapsi poenitere, sanari et salvari nequiverunt. "Creavit ergo homines, ait S. Bonaventura, in spirituali sanitate per innocentiam, ad sanitatem reducibiles per poenitentiam:" sic et Hugo ac Dionysius; unde S. Chrysostomus, hom. 8 et 22 ad Popul., quae est de poenitentia, et hom. 24 in Matth., et hom. 24 in Acta, docet multa corporis vulnera esse insanabilia, nullum vero animae; sed omnia facile, puta per contritionem et poenitentiam sanari et curari posse. Verum hic sensus non est genuinus, sed symbolicus, aut potius accommodatitius.
ET NON EST IN ILLIS MEDICAMENTUM EXTERMINII.
medicamento, q. d. pheron achos, id est ferens medelam; nunc in malum pro veneno, q. d. pheron achos, id est afferens tristitiam; unde illud: Pharmaca non vendes pharmacopola mihi. Pharmacum ergo exterminii, graece olethrou, id est perditionis, est pharmacum e vita exterminans, perdens, interimens, puta venenum mortiferum; unde Syrus vertit, venenum mortis; Arabicus, venenum perditionis. Sensus ergo est, q. d. Deus in genesi, sive in mundi natalibus vel originibus, omnia creavit salutaria, ac proinde nihil in ea est venenatum, nihil quod exterminet, occidat et perimat; unde Guarinus vertit, in illis nationibus, sive initiis mundi non est venenum perimens; Jansenius, non est in generationibus mundi creatum a Deo venenum exterminans, sive perdens, hoc est, non est inter creaturas a Deo creatas, creata perditio corrumpens, aut corruptio vel malum perditionis; Vatablus, initia mundi salutifera sunt, nec inest in eis medicamentum perniciosum; S. Hieronymus in Zachar. cap. XII, creavit ut essent omnia, et salutares generationes mundi, et non erat in eis venenum mortiferum.
Quaeritur hic an nulla fuerint venena a Deo creata in genesi mundi, v. g. venenatae herbae aut animalia? D. Augustinus, lib. I De Genes. contra manich. cap. XIII, censet in genesi non fuisse creatas herbas venenatas, sed post peccatum tantum, idque in poenam peccati, atque hoc omne videtur hic dicere Sapiens; et favet Scriptura, Genes. I, 12, et cap. III, vers. 17 et 18. Huic affine est, quod docet S. Basilius, hom. 3 Hexam., et Ambrosius, lib. III Hexam. IX, Damascenus, lib. II De Fide, cap. X, Beda et Rabanus in Genes., primum rosam ante peccatum productam fuisse sine spinis, post peccatum vero spinis armatam.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Verum contrarium, ut probabilius, passim sentiunt alii. Dico ergo, primo: Probabilius est venenatas herbas et animalia, item rosam cum spinis initio mundi cum aliis herbis et animalibus a Deo creata esse: ita S. Augustinus, qui quod lib. I De Genes. contra manichaeos dixerat, retractat lib. III De Genes. ad litt. cap. XVIII, Basilius, hom. 3 Hexam., et Ambrosius, lib. III Hexam. cap. IX. Idem censent de herbis, excepta rosa, S. Thomas, I part., Quaest. LXIX, art. 2, ad 2, et ibi scholastici ac passim recentiores scribentes in Genesin, vel in opus sex dierum, uti Pererius, Molina, Valentia, etc. Probatur, primo, quia id plane videtur dici Genes. II, 2, et 5, ubi Deus dicitur creasse omnem herbam; ergo etiam venenatam. Secundo, quia animalia homini noxia tum creata sunt, scilicet cete et serpens; idem ergo de lupis, ursis et herbis venenatis dicendum. Tertio, quia hoc exigebat universi perfectio, ut omnes perfectae rerum species tum crearentur: maxime quia quae hominibus venenosa sunt, aliis animalibus saepe non sunt, ut patet de cicuta; imo quae uno tempore homini sunt venenata, altero sunt eidem salutaria. Ita cicuta sturnis est pabulum, elleborus coturnucibus, mandragora somnum conciliat; opium, sive papaver, sedat dolores corporis, ait S. Basilius hom. 5 Hexam., et ex eo S. Ambrosius, lib. III Hexam. cap. IX, et lib. VI, cap. VI; et quia illae res, licet secundum se noxiae sint, tamen in medicamentis cum aliis commixtae, medicinae sunt hominum et animalium; ac saltem earum scientia homini tum prodesse poterat. Rursum rosa tum nata est cum spinis, quia haec est rosae natura, hoc ejus bonum et perfectio.
Dico, secundo: Haec tamen venena et venenata ante peccatum hominum, homini non erant noxia, saltem in actu secundo, sive potentia propinqua: ut enim Sapiens hic dicit, et cap. sequent. vers. 23, Deus creavit hominem immortalem; licet ergo venena in se homini noxia essent, tamen partim, quia homo dominium habebat omnium animalium; partim per scientiam, qua norat omnia venena, et per prudentiam ac dexteritatem, qua facile omnia cavere poterat, praesertim per assistentiam et protectionem Dei, homini innocentiam servanti, uti nec gladius, nec ignis, nec saxa, ita nec venenatae herbae aut animalia, ideoque nihil nocere poterat. Unde cum serpente innoxie et intrepide loquebatur Eva: Deus enim cohibebat serpentem, ne Evam tangeret et morderet, eique venenum mortiferum infunderet; atque Adam omnibus animalibus, etiam ursis, lupis et pardis, eorum nomina imposuit. At postquam homo peccavit in Deum, sublata illa singulari Dei protectione, omnia libera relicta sunt, et naturae suae reddita, ut in hominem tanquam in hostem insurgerent, eique insidiarentur, et nocere conarentur, ac si ex eo tempore bellum indictum fuerit, et publicatum inter animalia noxia et res alias veneficas, et hominem, contra quem armavit se orbis terrarum, atque hoc est quod post peccatum Deus dicitur posuisse inimicitias inter mulierem et serpentem.
Respondetur ergo hic primo, non negari venena simplicia, sed tantum pharmaca (ut habent Graeca) venenata esse composita a Deo: quia haec inventa sunt a diabolo et pravis hominibus: rursum Deus nulli naturae vel creaturae particulari indidit venenum, aut quid noxium, quod illam interimeret et mortem afferret. Respondetur secundo et melius, nullum, neque simplex, neque compositum fuisse venenum, quod homini vel propinarit, vel incauto objecerit Deus; quin vero diligentissime cavit (ut jam dixi) ne quid tale homini obveniret, ac consequenter, ut nihil in actu secundo homini esset pharmacum mortis; atque hoc proprie intendit hic Sapiens: tantum enim vult probare mortem non Deo procurante, sed a peccato in orbem invectam. Sic Genes. I, 31, omnia dicitur fecisse Deus bona, in se scilicet, et respectu totius universi; non autem respectu alicujus particularis, cui mala et contraria esse possunt, ut patet experientia. Sic Genes. III, maledicta dicitur terra, et spinas productura, quia terra eadem, quae ante fuerat a Deo benedicta, felix et fertilis, homini ex paradiso expulso, et ad eam excolendam damnato, coepit esse maledicta et molesta: imo terra nativa bonitate et fertilitate ob peccatum hominis privata est, et degener facta scatens sentibus et spinis.
NEC INFERORUM REGNUM IN TERRA.
Pro regnum graece est basileion, id est regia, palatium, aula regis; item signum regale, regium insigne, diadema. Graeca ergo ad verbum habent, neque regia, vel regium insigne Orci super terram: Orcus a poetis fingitur rex inferorum; unde Syrus, neque inferno est regnum super terram, q. d. Deus non fecit ut inferi et daemones haberent in terram et in homines potestatem, sed id fecit culpa hominum et injustitia; quia credendo tentationibus diaboli ultro ei consensere, et ejus potestati se subjecere. Rursum inferorum, id est mortis et interitus regnum, sive mortis palatium et arx regia, primitus non erat in terra, sed ex inferis ad nos evocata est arte diaboli, impellentis Adamum in peccatum: hujus enim poena est mors, q. d. Mortis regnum et regia non erat in terra, sed in imis terrae visceribus apud inferos, "ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat," ut ait Job, cap. X, vers. 22. Igitur Adamo et hominibus in statu innocentiae constitutis dominabantur gratia, vita, caelum et caelites, puta angeli ac Deus ipse; at postquam peccarunt, eisdem dominati sunt peccatum, mors, infernus, daemones et Lucifer; unde omnes, qui ante Christum moriebantur, etiam justi, descendebant ad inferos.
Hinc S. Joannes, Apocal. cap. VI, vers. 8, invitatur ut videat: "Et ecce, ait, equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame et morte, et bestiis terrae."
Nota, pro inferorum graece est Hades; Hades autem est Orcus, Pluto, Tartarus, inferi: dictus hic quasi apo tou aeidous, ab a privativo, et idein, id est videre, q. d. Locus privatus visu, id est obscurus, profundus, tenebrosus, solis expers, qui ab Hebraeis vocatur tsalmaveth, id est umbra mortis, Isai. IX, 2. Unde Plutarchus, tract. in illud Lathe biosas, id est latenter vive: "Qui solem, inquit, Apollinem esse credunt ex majorum et priscorum mysteriis, Delium et Pythium eumdem cognominant. Ceterum qui diversae partis est dominus, sive Deus is est, sive daemon, Haden, id est Orcum, appellant (quod mortui in locum tenebrosum et obscurum demigremus) ac densae noctis somnique inertis regem."
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Hades ergo est inferorum rex, et quasi deus, qui reipsa non est alius quam Lucifer, cujus regia est in gehenna: hunc post peccatum Adae in homines exercuisse potestatem ostendit nomen Orcus, quod Festus ab urgendo derivat, eo quod omnes homines ad mortem urgeat: idem vocatur Pluto a divitiis, quod dives sit tum opum, tum animarum peccantium et damnatarum: ploutoi enim sunt divitiae, puta aurum, argentum, gemmae, quae in imis terrae visceribus sunt reconditae; hinc poetae Jovem caeli, Neptunum maris, Plutonem inferni deum constituunt, eique uxorem dant Proserpinam, de quo Statius ita canit: Sorte sedens media, regni infelicis in arce / Dux Erebi, populos poscebat crimina vitae. Idem dicitur Tartarus, et in plurali Tartara, a tarassein, id est turbare, quod omnia turbet, ac sursum deorsumque misceat, aut a tartarizein, id est a tremore frigoris, quod sit locus profundissimus et frigidissimus: unde Virgilius, V Aeneid., vocat intima lethi tartara; alibi tristia, funesta, nigra, opaca, profunda tartara. Hinc idem VI Aeneid. ita canit: At laeva malorum / Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit. Et rursum: Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras, / Quantus ad aethereum caeli suspectus Olympum.
Ergo Orcus, Pluto et inferus, puta Lucifer, regnum mortis, quod habebat in gehenna, post peccatum Adae extendit super terram in omnes homines ex Adam nascentes, quos telo mortis transfigit: nam, ut dicet cap. sequent. vers. 23: "Deus creavit hominem inexterminabilem, etc.; invidia autem diaboli mors introivit in orbem."
Alludit ad poetas (unde colligas auctorem hujus libri non esse Salomonem, utpote qui Orpheo, Homero, Hesiodo, omnibusque poetis et philosophis longe fuit anterior et antiquior) qui Haden, sive Orcum, et Plutonem, asserunt esse inferorum regem, in tenebrosa et horrida regione sub terra dominantem, qui animas defunctorum omnium inevitabilibus vinculis constringat, habeatque pro stemmate regali claves, eo quod infernus ingredientibus adamantinis quasi claustris obseretur, ac nulli in illum ingresso detur egressus, de quo plura Natalis Comes, lib. X Mythol. cap. IX. Sic auctor lib. Judith cap. XVI, vers. 8, alludit ad fabulam Titanum, id est gigantum cum Jove pugnantium: "Nec filii Titan, inquit, percusserunt eum," scilicet Holophernem.
Mystice Glossa interlinearis, cujus auctor est Anselmus Laodunensis: "Nihil, ait, homini nocuisset diabolus, nisi acquievisset homo;" et Holcot: "Hominibus, ait, in terra exsistentibus non illa cominantur daemones, ut eos invitos ad malum impellant;" Rabanus quoque et Hugo: "In natura, inquiunt, non est conditum a Deo peccatum, propter quod in hominibus inferi, id est daemones regnent." Rursum, Lyranus et Dionysius: In praesenti vita, inquiunt, non est lex infernalis," ut scilicet lapsi nequeant poenitere, resurgere, justificari et salvari, uti nequeunt damnati in inferno. Denique alii, q. d. Infernus, sive gehenna, ac impiorum in eo ardor et cruciatus, non est per se primitus institutus a Deo, sed post, et propter peccata hominum, ad ea punienda; aut q. d. Peccatum, ob quod infernus et daemon dominantur homini, non est a Deo, sed a libera et mala hominis voluntate; aut q. d. Daemon non ita pleno jure dominatur peccatoribus in terra, quin ab ejus manibus et tyrannide liberari possint, si poenitere velint.
15. Justitia enim perpetua est, et immortalis.
Graeca habent dikaiosyne, id est autem perpetua est, et immortalis. Addunt aliqui codices, ut Complutenses, injustitia autem mortis acquisitio: quae verba non sunt authentica textus, sed ejus per antithesin exaggeratio et explicatio: nam ea non habent codices Vaticani, Graeci, et caeteri melioris notae. Probat mortem non esse factam a Deo, ac consequenter nec medicamentum externum, ex eo quod Deus homini primitus indiderit justitiam, quae est pharmacum immortalitatis: justitia enim ex Dei decreto, dono et praemio est immortalis, facitque hominem immortalem: quare quamdiu Adam in justitia originali perstitit, mori non potuit; et si semper in ea perstitisset, nunquam mori potuisset. Justitiam hic non specialem, uti videtur velle S. Augustinus, lib. XIV De Trinit. cap. IX, sed generalem et originalem intellige, quae erat chorus sive complexio omnium virtutum: haec enim Adae dabat vitam et immortalitatem; qua eversa peccatum eidem et posteris omnibus inflixit debitum mortalitatis, ipsamque mortem. Justitia ergo velut sol dat lucem, vitam, laetitiam, felicitatem, felicemque aeternitatem. Quis ergo ea non amet et ambiat? Ipsa est athanatos: facit ergo athanasios, gloriosos et immortales.
Porro Cantacuzenus justitiam non hominum, sed Dei intelligit, q. d. Justitia, id est justa, benefica et suavis Dei optimi providentia et beneficentia, quantum est ex se, facit ut esse quod semel creaturis dedit, non revocet, sed stabiliat, faciatque ut sit perpetuum; et noster a Castro: "Justitia, ait, quam servat Deus, dum tribuit rebus juxta insitam naturam quod illis proprium est, ad earum perpetuitatem, facit illas esse perpetuas;" et Didymus in epist. II S. Joannis, cap. II (exstat tom. V Biblioth. SS. Patrum): "Dei, ait, cum sanctis voluntas permanens virtus est, de qua scriptum est, Sapient. I, 15: Justitia est immortalis." Verum prior sensus est genuinus.
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
Quaerit S. Augustinus, lib. XIV De Trinitate, cap. IX, an virtutes hujus vitae maneant in altera, puta in caelo? "Quibusdam enim, ait, visum est desituras; et de tribus quidem prudentia, fortitudine, temperantia, cum hoc dicitur, nonnihil dici videtur; justitia vero immortalis est, et magis tunc perficietur in nobis, quam esse cessabit." Citat deinde Ciceronem, qui in Hortensio asserit omnes desituras, etiam justitiam; ac rationem affert: "Nec enim, ait, fortitudine egeremus, nullo proposito aut labore et periculo; nec justitia, cum esset nihil quod appeteretur alieni; nec temperantia, quae regeret eas quae nullae essent libidines; nec prudentia quidem egeremus, nullo delectu proposito bonorum et malorum. Una igitur essemus beati cognitione naturae, et scientia, qua sola etiam deorum est vita laudanda. Ex quo intelligi potest caetera necessitatis esse, unum hoc voluntatis." Verum corrigit hoc Ciceronis dictum S. Augustinus, ac docet certum esse justitiam mansuram, idemque de caeteris probabiliter esse censendum. Sic enim ait: "Cui (Deo) regenti esse subditum, si justitia est, immortalis omnino est justitia, nec in illa esse beatitudine desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et major esse non possit. Fortassis et aliae tres virtutes, prudentia sine ullo jam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate, ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere, vel aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo defectu noxio delectari."
S. Augustinum sequitur S. Thomas, I II, Quaest. LXVIII, art. 1, ubi resolute docet omnes quatuor virtutes cardinales mansuras in caelo, velut ornamenta animae rationalis, ac velut lucida, quam anima cum concupiscentiis in hac vita generose obiit, puta victoriae ejus, praemia et trophaea.
16. IMPII AUTEM MANIBUS ET VERBIS ACCERSIERUNT ILLAM: ET AESTIMANTES ILLAM AMICAM, DEFLUXERUNT, ET SPONSIONES POSUERUNT AD ILLAM: QUONIAM DIGNI SUNT QUI SINT EX PARTE ILLIUS.
Impii, graece asebeeis, id est irreligiosi, nefarii, scelesti, qui Numen non cognoscunt, vel non timent, non venerantur, non colunt, ideoque in omnia scelera se effundunt. Illam, scilicet mortem, graece enim est auton masculinum, quod non potest referre dikaiosynen, id est justitiam, nec adikian, id est injustitiam, quam nonnulli addunt vers. 13, ut vult S. Bonaventura, cum utraque sit feminini generis, sed masculinum thanaton, id est mortem.
Probat hominem justum, sanum, sanctum, immortalem: jam veram mortis causam assignat, primorum parentum caeterorumque impiorum vesaniam, qui mortiferas suas cupiditates adeo ardenter adamarunt, ut mortem, quam in eis repositam sciebant, non exhorruerint; sed ultro illam sibi manibus iniqua agendo, caedesque et rapinas exercendo, ac verbis murmurando, blasphemias in Deum, contumelias in proximos jactando (uti faciunt tyranni, et insolentes principes ac judices, quos maxime hic taxat, ut patet ex versu 1), accersierint, quasi illam suam amicam aestimarint, cum ipsa revera esset eis hostis acerrimus; hinc defluxerunt ad suas voluptates, ac ad mortem et interitum in iis repositum, ibique contabuerunt, id est tabem et corruptionem, tam animae quam corpori induxerunt; quare ita se reipsa gesserunt cum morte, ac si cum illa amicitiam et foedus iniissent, idque stolide, sed jure, digne et merito, quoniam digni sunt, qui partem et societatem habeant cum morte, ejusque aerumnarum et dolorum sint participes, eo quod cum ipsa sponte foedus inierint.
Mortem intellige, primo corporis, ut patet ex versu 14; deinde animae per peccatum et damnationem in gehenna. Nota, singula verba habent emphasim, notantque in impiis singularem aestum vel furorem cupiditatis, qua caeci, velut effraenes et amore insanientes equi, sese praecipitant in mortem praesentem et aeternam. Ait ergo: "Manibus et verbis accersierunt illam," scilicet mortem, hoc est omni conatu et studio, quod vulgo dicitur, velis remisque, vel manibus pedibusque: solent enim ardenter amantes manuum jactatione, extensione et gesticulatione advocare remotos et procul dissitos. Rursum primi parentes manus extendendo ad pomum vetitum, verbaque miscendo cum serpente, mortem sibi et posteris accersiverunt. Glossa explicat, factis et dictis; S. Bonaventura, manibus defensionis, et dictis gloriationis: suas enim cupiditates et scelera manibus propugnant, eademque verbis magnificant et celebrant.
Id fecit Eva, cum pomum vetitum porrexit Adae, eumque ad comedendum allexit; quod ille fecit, etiamsi sciret sibi dictum a Deo: "In quocumque die comederis, morte morieris," Gen. II, 17. Huic proverbio antistropha sunt illa veterum: "Mala ad se trahentes velut Caecias nubem. His qui quaerunt bona vix accedunt, mala vero etiam non quaerentibus." Apologus exstat apud Aesopum de bajulo sub onere gemente, ideoque invocante mortem. Stitit se illa; tum bajulus: "Te, inquit, invocavi non ut occidas, sed ut onus mecum in humeros leves."
COMMENTARIA IN SAPIENTIAM, CAP. I.
ET AESTIMANTES ILLAM AMICAM, - non directe, sed indirecte et concomitanter: Adam enim, et quivis peccator, aestimat amicam non ipsam mortem, sed suam gulam et voluptatem, quam ardenter et perdite adamat, etiamsi sciat illam sibi a Deo vetitam sub poena mortis; dum ergo eam ardenter et amore ebrius haurit, mortem ipsam haurit. Rursum proprie mortem amicam aestimant voluptuarii, quia toti suis cupidinibus hujus vitae inhiantes, tandem aestimant omnia in morte finiri, omniaque cum corpore interire, ut dicet initio cap. seq., ideoque libere omnibus voluptatibus in vita indulgent, ac in omnia vitia defluunt. Aliam expositionem addit noster a Castro, q. d. Arbitrati non sibi nocituram accersitam mortem, propter illam serpentis promissionem: "Nequaquam moriemini," aliter accidisse experti sunt, quam putarent: nam continuo mortis stimulo puncti tabescere, atque in modum labentis undae ad mortem defluere ac properare coeperunt, atque sic tandem perierunt.
DEFLUXERUNT, - Graece etakesen, id est instar cerae paulatim liquati sunt, colliquati sunt, perierunt, consumpti et in tabem resoluti sunt; Arabicus, liquefacti sunt; Syrus, corrupti sunt. "Defluxerunt" ergo, id est instar cerae colliquati, a soliditate justitiae originalis, sanctitatis, gratiae, laetitiae et immortalitatis, ad fluxam voluptatem, intemperantiam, peccatum, moerorem, mortem et gehennam se transtulerunt; fluere coeperunt in mortem, primo culpae, ait S. Bonaventura, deinde poenae et gehennae, puta in omnes aerumnas hujus vitae et futurae, quas sibi omnibusque suis posteris accersiverunt.
SPONSIONES POSUERUNT AD ILLAM, - id est ad illius comitem, imo matrem, puta ad voluptatem vetitam a Deo sub poena mortis: illi enim tanto ardore copulati sunt, ac si cum ea foedus arctissimum sanxissent: ideoque dicuntur pariter cum morte, quae voluptati inseparabiliter annexa est, foedus sanxisse; unde Arabicus vertit, et posuerunt cum ea pactum; Syrus, juraverunt et foedus constituerunt cum ea. Rursum proprie cum ipsa morte quasi foedus inierunt, dum ita secure libidini et tyrannidi se totos tradiderunt, perinde ac si non essent morituri, aut potius ac si non nisi post multa saecula essent morituri, et in ipsa morte amice et pacifice conquieturi, nullum post eam exspectantes judicium, nullam vitam, nullum supplicium, eo quod aestimarent omnia in morte consummari, nec aliam superesse vitam; quare laete se morituros putarunt, juxta illud, Job. XXI, 13: "Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt;" sic Augustus Caesar optabat sibi euthanasian, id est facilem hilaremque mortem, illaque ipsi obtigit, teste Suetonio. Foedus ergo impiorum cum morte est, quasi ei dixerint: Ne noceas nobis, o mors, nos vicissim non nocebimus tibi, sed erimus amici; verum errarunt: nam, ut eis minatur Deus, Isai. cap. XXVIII, vers. 18: "Delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum cum transierit, eritis ei in conculcationem."
QUONIAM DIGNI SUNT QUI SINT EX PARTE ILLIUS.