Cornelius a Lapide
Index
COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE. ARGUMENTUM.
Tria hic de more praemittenda sunt: primum, de auctoritate libri; secundum, de auctore; tertium, de argumento.
QUAERITUR ergo primo, an Sapientia sit liber canonicus S. Scripturae? Negant Judaei et haeretici, imo nonnulli catholici, ut Lyranus et Cajetanus: Judaei, quia in hoc lib. cap. II, vers. 20, praedicitur mors Christi, illi in cruce infligenda ab impiis Judaeis: haeretici, quia, dum liber hic commendat castitatem, opera bona, martyria, merita et praemia; contrariis eorum haeresibus adversatur; unde eum rejicit Kemnitius in Examine Concilii Tridentini, sess. IV; imo Calvinus, lib. I Institut. cap. XI, § 8, scribit se in libro Sapientiae invenisse mendacium, scilicet de inventore idolatriae, qui cap. XIV, vers. 15, dicitur fuisse pater lugens filium sibi morte ereptum; quae Calvino Scriptura indigna est Bibliis, dignaque favillis: sed de hoc fusius agendum cap. XIV.
Verum respondeo et dico: De fide est librum Sapientiae esse Canonicam Scripturam: patet, quia ita definivit Concilium Florentinum in Unionem Armen., et Tridentinum, sess. IV; Carthageniense III, cap. XLVII; Toletanum XI in Profess. fidei, Sardicense apud Theodoretum, lib. II Histor. cap. VIII, Triburiense, cap. XXXIV, Pistense, cap. I, Nicaenum II, act. 4.
Hinc Christus et apostoli ex libro Sapientiae testimonia, aeque ac ex aliis libris canonicis mutuati sunt: nam ex Sapient. cap. III, vers. 7: «Fulgebunt justi,» citat Christus illud Matth. cap. XIII, vers. 43: «Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.» Rursum Matthaeus, cap. XXVII, vers. 43, refert id quod habetur Sapient. II, 13: «Filium Dei se nominat;» et vers. 18: «Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit de manibus contrariorum.» Paulus quoque ad Romanos, cap. XI, vers. 34, profert illud, Sapient. IX, 13: «Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?» Et ad Ephesios, cap. VI, vers. 13 et 17, depromit id quod habetur Sapient.
cap. V, vers. 18 et 19: «Accipiet armaturam zelus illius, et induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum, sumet scutum inexpugnabile aequitatem.» Idem, Hebr. I, 7 et 11 et alibi, alludit ad dicta Sapient., cap. IV, VI, VII et IX.
Idem faciunt Patres graeci et latini, qui Sapientiam citant, ut divinam Scripturam, imo ut librum Salomonis. Loca eorum citabo Quaest. II; nunc sufficiat unius S. Augustini sententia, qui lib. II De Praedestinatione Sanctorum, cap. XIV, et lib. II De Symbolo, ita scribit: «Non debuit repudiari sententia libri Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus christianis episcopis usque ad extremos laicos fideles, poenitentes, catechumenos, cum veneratione divinae auctoritatis audiri.» Quare vana est Cajetani exceptio, dicentis librum Sapientiae a Patribus vocari canonicum, id est regularem, quia valet ad aedificationem fidelium, at non ad stabilienda fidei dogmata: ad utrumque enim valet divina Scriptura, qualem aiunt esse Patres librum Sapientiae. Vide Melchiorem Canum, lib. II De Locis, cap. II.
Porro S. Athanasius in Synopsi, S. Epiphanius lib. De Ponderibus et mensuris, S. Hieronymus in Prolog. galeato, et epist. 115, et in Zachar., cap. VIII et XI et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XVIII, asserunt Sapientiam non esse in canone Hebraeorum, et suo tempore necdum ab Ecclesia receptam ut librum canonicum, legendum tamen in Ecclesia ad aedificationem plebis. Quare liber hic non est protocanonicus, id est primae classis S. Scripturae, quales sunt ii de quorum fide nunquam est dubitatum; sed deuterocanonicus, id est secundae classis, quales sunt ii de quorum fide dubitatum fuit aliquando, ac postmodum tota Ecclesia, re examinata, eos in canonem admisit. Audi S. Augustinum, lib. II De Doctrina Christiana, cap. VIII: «Illi duo libri, unus, qui Sapientia, et alius, qui Ecclesiasticus inscribitur, quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter prophetas»
COMMENTARIA IN CANTICUM CANTICORUM, CAP. VIII.
orbis, puta omnes gentes, quas in fide et pietate christiana per meos praelatos et pastores sedulo excolo, ideoque pari modo ex illa mille argenteos, id est maximum fructum et pretium colligo, illumque Christo meo offero; «mille ergo tui pacifici,» hebraice, mille tui, o Salomon, id est hos mille argenteos tibi debitos, utpote ex tua gratia partos et productos; «et ducenti his qui custodiunt fructus ejus,» q. d. Praelatis, qui hanc vineam coluerunt, debetur et dabitur duplex praemium, scilicet gloria animae et corporis, ob decem praeceptorum Decalogi observationem in corde et opere tam in se quam in suis subditis, centies duplicatam, id est omni modo absolutam et perfectam: centum enim duplicata faciunt ducenta.
VOX SPONSI.
VERS. 13. QUÆ HABITAS IN HORTIS, AMICI AUSCULTANT: FAC ME AUDIRE VOCEM TUAM. — Bucolice Christus sponsus hic inducitur quasi pastor, cujus sponsa castitatis et meditationis studiosa, velut nympha ruralis habitat in hortis et vineis, easque excolit. Sensus est, quasi dicat Christus: Audivi, o Ecclesia mea sponsa, tua in coelum anhelantis suspiria, sed tecta et obscura, quare velim ut ea clare enunties: amici enim mei et tui, id est angeli, avide ea audire desiderant; faciam ergo te votorum compotem: postula, et impetrabis: loquere, et exaudieris: suspira in coelum, et eo te ducam, jam enim imminet finis mundi, et dies judicii ac beatae resurrectionis.
VOX SPONSÆ.
VERS. 14. FUGE, DILECTE MI, ET ASSIMILARE CAPREÆ HINNULOQUE CERVORUM SUPER MONTES AROMATUM. — qui cap. II, vers. 17, vocantur montes Bether, vel Bethel, id est domus Dei, puta coeli, q. d. Fuge, id est celerrime instar fugientium caprearum et hinnulorum ex terra hac putida et foetida, o Christe, te proripe in suaveolentes montes aromatum, id est in coelum, ac me, quaeso, tecum rape, ut ibi invicem fruamur in beata aeternitate: sicut capreae et hinnuli, dum fugiunt venatores, secum rapiunt suos catulos, nec sine iis fugam capessunt in montes aromatum, quales sunt in Judaea, Libano, Syria et Oriente. Unde vox fuge sumi potest pro fugere me fac, per hebraismum, quo Qal ponitur pro Hiphil.
«Fuge, tace, quiesce (S. Arsenius). Fuge ad montes aromatum, ad colles beatae ÆTERNITATIS. Quam felix, quae beat, ÆTERNITAS!» «Noctem unam (frigoris) cum sempiterno aevo commutabimus,» S. Basilius, homil. De 40 Mart. «Aevum angelos, tempus homines, Deum sua beat aeternitas.» Doctor Angelicus, I Quaest. X: «O regnum vere beatum, carens morte, vacans fine, cui nulla tempora succedunt per aevum, ubi continuus sine nocte dies nescit habere tempus; ubi victor miles illis hymnidicis angelorum sociatus choris, cantat Deo sine cessatione Canticum de canticis Sion, nobile perpetuo caput amplectente corona!» ait S. Augustinus in Meditationibus cap. XXII.
EXPLICIT COMMENTARIUS IN CANTICUM CANTICORUM.
COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIÆ.
ARGUMENTUM.
Tria hic de more praemittenda sunt: primum, de auctoritate libri; secundum, de auctore; tertium, de argumento.
QUÆRITUR ergo primo, an Sapientia sit liber canonicus S. Scripturae? Negant Judaei et haeretici, imo nonnulli catholici, ut Lyranus et Cajetanus: Judaei, quia in hoc lib. cap. II, vers. 20, praedicitur mors Christi, illi in cruce infligenda ab impiis Judaeis: haeretici, quia, dum liber hic commendat castitatem, opera bona, martyria, merita et praemia; contrariis eorum haeresibus adversatur; unde eum rejicit Kemnitius in Examine Concilii Tridentini, sess. IV; imo Calvinus, lib. I Institut. cap. XI, § 8, scribit se in libro Sapientiae invenisse mendacium, scilicet de inventore idololatriae, qui cap. XIV, vers. 15, dicitur fuisse pater lugens filium sibi morte ereptum; quae Calvino Scriptura indigna est Bibliis, dignaque favillis: sed de hoc fusius agendum cap. XIV.
Verum respondeo et dico: De fide est librum Sapientiae esse Canonicam Scripturam: patet, quia ita definivit Concilium Florentinum in Unionem Armen., et Tridentinum, sess. IV; Carthageniense III, cap. XLVII; Toletanum XI in Profess. fidei, Sardicense apud Theodoretum, lib. II Histor. cap. VIII, Triburiense, cap. XXXIV, Pistense, cap. I, Nicaenum II, act. 4.
Hinc Christus et apostoli ex libro Sapientiae testimonia, aeque ac ex aliis libris canonicis mutuati sunt: nam ex Sapient. cap. III, vers. 7: «Fulgebunt justi,» citat Christus illud Matth. cap. XIII, vers. 43: «Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.» Rursum Matthaeus, cap. XXVII, vers. 43, refert id quod habetur Sapient. II, 13: «Filium Dei se nominat;» et vers. 18: «Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit de manibus contrariorum.» Paulus quoque ad Romanos, cap. XI, vers. 34, profert illud, Sapient. IX, 13: «Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?» Et ad Ephesios, cap. VI, vers. 13 et 17, depromit id quod habetur Sapient.
cap. V, vers. 18 et 19: «Accipiet armaturam zelus illius, et induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum, sumet scutum inexpugnabile aequitatem.» Idem, Hebr. I, 7 et 11 et alibi, alludit ad dicta Sapient., cap. IV, VI, VII et IX.
Idem faciunt Patres graeci et latini, qui Sapientiam citant, ut divinam Scripturam, imo ut librum Salomonis. Loca eorum citabo Quaest. II; nunc sufficiat unius S. Augustini sententia, qui lib. II De Praedestinatione Sanctorum, cap. XIV, et lib. II De Symbolo, ita scribit: «Non debuit repudiari sententia libri Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus christianis episcopis usque ad extremos laicos fideles, poenitentes, catechumenos, cum veneratione divinae auctoritatis audiri.» Quare vana est Cajetani exceptio, dicentis librum Sapientiae a Patribus vocari canonicum, id est regularem, quia valet ad aedificationem fidelium, at non ad stabilienda fidei dogmata: ad utrumque enim valet divina Scriptura, qualem aiunt esse Patres librum Sapientiae. Vide Melchiorem Canum, lib. II De Locis, cap. XI.
Porro S. Athanasius in Synopsi, S. Epiphanius lib. De Ponderibus et mensuris, S. Hieronymus in Prologo galeato, et epist. 115, et in Zachar., cap. VIII et XI et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XVIII, asserunt Sapientiam non esse in canone Hebraeorum, et suo tempore necdum ab Ecclesia receptam ut librum canonicum, legendum tamen in Ecclesia ad aedificationem plebis. Quare liber hic non est protocanonicus, id est primae classis S. Scripturae, quales sunt ii de quorum fide nunquam est dubitatum; sed deuterocanonicus, id est secundae classis, quales sunt ii de quorum fide dubitatum fuit aliquando, ac postmodum tota Ecclesia, re examinata, eos in canonem admisit.
Audi S. Augustinum, lib. II De Doctrina Christiana cap. VIII: «Illi duo libri, unus, qui Sapientia, et alius, qui Ecclesiasticus inscribitur, quoniam in
ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM.
quorum chorus, librum qui adtitulatur Sapientia Salomonis esse dixerunt, sicut et Proverbia;» sic enim Eusebii verba ex Graeco in Latinum traduxit Ruffinus. Tertio, quia ipse Auctor libri cap. IX, 7, vocat se regem et aedificatorem templi, qui alius esse nequit, quam Salomon: «Tu, ait, elegisti me regem populo tuo, etc., et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo.»
Verum longe verius est Salomonem non conscripsisse hunc librum, primo, quia, si hic liber esset Salomonis, utique Hebraeis fuisset cognitus, et in canone S. Scripturae positus; jam autem nec in canone Hebraeo est, nec hebraice ulli visus fuit: nullus enim est qui eum se hebraice vidisse asserat, ac nemo veterum (excepto uno Isidoro, qui posterior est) eum hebraice scriptum asseverat, uti de Evangelio S. Matthaei asseverat S. Hieronymus et alii: cum ex adverso Ecclesiasticus hebraice visus fuerit Jesu Sirach juniori, utpote qui eum se ex hebraeo in graecum transtulisse profiteatur in Prologo. Secundo, quia liber hic primitus graece scriptus videtur: redolet enim graecanicam eloquentiam, teste S. Hieronymo in Prologo in libros Salomonis: sicut vice versa Ecclesiasticus, utpote ex hebraeo in graecum traductus, magis hebraeam, quam graecam phrasin et simplicitatem redolet. Confer hunc librum cum Proverbiis, et videbis quanta sit styli phrasisque distantia, ac praesertim hic esse elegantes discursus continuos et connexos, cum in Proverbiis sint sententiae disparatae, quae nullum inter se habent ordinem, vel nexum, ut plane ab auctoribus diversis videantur conscripti hi duo libri. Adde Salomonem hujus libri non esse auctorem, inde certo colligi quod auctor, cap. XV, vers. 14, dicit hostes populi Dei, puta Aegyptios, imperare illi. Tempore autem Salomonis nemo imperabat Israeli, nisi Salomon, qui et gentibus vicinis vel dominabatur, vel amicitiae foedere devinctus erat. Scriptus est ergo hic liber sub tempus Ptolemaei Lagi: hic enim Judaeam oppressit. Tertio, quia veteres tres tantum numerant Salomonis libros, scilicet Proverbia, Ecclesiasten et Cantica: ita Amphilochius Iconii episcopus in Carmine de legendis S. Scripturae libris, Isidorus Pelusianus, lib. IV, epist. 40, S. Hieronymus, epist. ad Paulinum, quae praefigitur Bibliis, et alii. Quarto, quia ita censent plurimi et gravissimi auctores, ut Lyranus, Hugo, Dionysius, Abulensis, Jansenius, Driedo, Melchior Canus, Michael Medina, Alphonsus a Castro, Alphonsus Curiel, Paulus a Palatio, Lorinus, Pamelius, Georgius Ederus, Didacus, Covarruvias, lib. IV Variar. resol. cap. XIV, Adrianus Finus, Genebrardus et alii, quos citat et sequitur noster Pineda, Praef. in Ecclesiasten, cap. II, num. 20. Imo S. Augustinus asserit hunc constantem et communem esse fidelium sensum: ejus verba mox recitabo. Denique auctor hujus libri alludit subinde ad fabulas poetarum, qui omnes Salomone longe fuere posteriores: sic cap. I, vers. 14, di-
ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM.
cens: «Nec inferorum regnum in terra,» alludit ad fabulam Plutonis et Ditis, qui fingitur a poetis rex inferorum, atque ab inferis ditionis suae jura in terram extendisse. Rursum alludit ad ritus gentilium, at cum ait, cap. II, vers. 8, ex sententia epicureorum: «Coronemus nos rosis:» nam coronas rosaceas apud Hebraeos non fuisse tempore Salomonis, imo nec tempore Isaiae et captivitatis Babylonicae, censet Tertullianus, lib. De Corona militis, cap. IX; videntur ergo illae posteriori tempore ex commercio cum gentilibus ad Hebraeos permanasse. Sic cap. XVIII, vers. 13, in graeco nominat Orcum, et alludit ad Lethen, qui a poetis inducitur velut fluvius inferni mortuis eo venientibus inducens rerum omnium oblivionem, asseritque ex Orco promanasse tenebras Aegypti; et cap. ult. vers. ult., manna in Graeco vocat ambrosiam, quae a poetis fingitur esse cibus Jovis et deorum. Hanc sententiam clare indicat versio Syriaca, dum hunc titulum libro praefigit: Liber magnae sapientiae ipsiusmet Salomonis filii David, de quo facta est dubitatio, quasi aliquis sapiens ex Hebraeis scripserit illum spiritu prophetico, cum nomine Salomonis posuisset, sive condidisset illum: et receptus est, puta habitus canonicus. Arabica sic habet: Liber Sapientiae Salomonis filii David, qui regnavit in filiis Israel.
Ad primum respondet S. Hieronymus, in Prologo, illam inscriptionem in Graecis codicibus esse falsam: «Alius, inquit, ψευδεπίγραφος, hoc est falso inscriptus, qui Sapientia Salomonis inscribitur;» et mox: «Apud Hebraeos nusquam exstat, et ipse stylus graecam eloquentiam redolet, et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judaei Philonis affirmant.»
Ad secundum respondetur Patres hunc librum citare nomine Salomonis iisdem de causis, quibus Ecclesiasticum tribuunt Salomoni, quas recitavi Prooem. in Eccles. ac praesertim, quod auctor hujus libri eum scripserit nomine Salomonis, ejusque personam induat, ac illum loquentem et docentem inducat. Sicut Plato suos Dialogos inscribit nomine Socratis, Gorgiae, Protagorae, Timaei, etc., quia eos loquentes inducit; et Xenophon suum opus inscribit Cyrum, sive Cyripaediam; et Cicero librum De Claris oratoribus inscribit Brutum, qui inter oratores excelluit. Sic ergo hic liber adscribitur Salomoni, quia Salomon hic loquens inducitur, qui omnium sententia fuit mortalium scientissimus, et, ut ille ait, antistes sapientiae, Minervae corculum, prudentiae ocellus, Themidis os, medulla consilii, Scripturae anima. Id diserte docet Eusebius, lib. XI Praep. cap. V: «Hac ratione commotus, inquit, qui librum Sapientiae personae suae (ejus, scilicet Salomonis) inscripsit: ipse mihi dedit horum quae sunt scientiam, ait, veram,» etc., pergitque citare verba quae habentur Sapient. VII, 17. Sic et Origenes in Joan. tom. XX: «Sapientiae liber, inquit, Salomoni inscriptus.» Ergo hic liber, scriptus est,
non a Salomone, sed ab alio in persona Salomonis; unde et S. Thomas in I II, Quaest. CXIII, art. 3, ad 2, ait in hoc libro sermonem esse ex persona Salomonis. Idem expresse docet Alfonsus Curiel, Controv. 2 in lib. Sapientiae. Quin et S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. VIII, sic ait: «Illi duo libri, primus qui Sapientia, et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur; nam Jesus filius Sirach eos scripsisse constantissime perhibetur:» et lib. XVII De Civit. cap. XX, de eisdem libris, inquit: «Alii vero duo, quorum unus Sapientia, alter Ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius, non dubitant doctiores.» Accedit quod auctor Sapientiae imitatus sit Salomonem, ejusque sensa, forte etiam sententias et verba in libris hebraicis illius aevi sparsim repertas collegerit, ordinarit, graecaque phrasi et stylo expresserit, ut patet conferenti cap. VII et IX Sapientiae cum iis quae de Salomone dicuntur III Reg. III, I Paral. XXVIII, 2, Prov. VIII, etc. Salomon enim locutus est tria millia parabolarum, et carminum quinque millia, ut patet III Reg. IV, 32, quae omnia nec Proverbiis, nec Ecclesiastico, nec Cantico contineri queunt; pars ergo eorum Sapientia contineri potest. Ita censent Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. XIII, Possevinus, in Apparatu sacro, verbo Salomon, Adrianus Finus, lib. VI Flagelli Judaeorum, cap. XIV, et alii. Ad Eusebium respondeo, ejus verba perperam traducta esse a Ruffino: graece enim sic habent: οὐ μόνος καὶ οὗτος ἀλλὰ καὶ Εἰρηναῖος, καὶ πᾶς ὁ τῶν ἀρχαίων χορὸς, πανάρετον σοφίαν τὰς Σαλομῶνος παροιμίας ἐκάλουν, quae ad verbum latine sic sonant: Non solus autem ipse, sed et Irenaeus, et omnis veterum chorus, omni virtute refertam Sapientiam Salomonis Proverbia nuncuparunt; itaque Eusebius non loquitur de libro Sapientiae, sed de Proverbiis Salomonis, eaque dicit a multis vocari Sapientiam πανάρετον, id est de omni virtute tractantem: unde et Ecclesia in Officio divino recitans Proverbia Salomonis, v. g. «Dominus possidebit me,» ex cap. VIII, «mulierem fortem,» ex cap. XXXI, praemittit: «Lectio libri Sapientiae.»
Ad tertium jam dixi librum scriptum esse ab alio quidem, sed in persona Salomonis, ac ex multis Salomonis sententiis, quales sunt illae in argumento propositae.
SECUNDA sententia est S. Augustini, lib. II De Doctrina Christiana cap. VIII, et lib. XVII De Civit. cap. XX, ubi scribit constantem esse opinionem, auctorem libri Sapientiae, aeque ac Ecclesiastici, esse Jesum filium Sirach, ut patet ex verbis ejus jam recensitis; unde uterque liber a multis vocatur Sapientia: idem opinatur S. Isidorus et Theodoretus apud Lipomanum, in Exod. cap. XVI. Verum hanc sententiam retractat ipse S. Augustinus, lib. II Retract. cap. IV: «De auctore libri, ait, quem plures vocant Sapientiam Salomonis,
ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM.
quia liber hic citatur a S. Clemente Pontifice, epist. 1, et a S. Dionysio Areopagita, cap. IV Divin. nom., ut sacer, divinus et priscus: S. Dionysius autem, aeque ac S. Clemens, coaevus Philoni fuit, imo liber Sapientiae citatur a Christo et apostolis, qui Philonem antecessere, ut ostendi Quaest. I. Quinto, quia S. Hieronymus, lib. De Viris illustribus, et Eusebius, lib. II Histor. cap. XVII, texentes catalogum librorum Philonis, nullam faciunt mentionem libri Sapientiae.
quod etiam ipsum, sicut Ecclesiasticum, Jesus filius Sirach scripserit, nec ita constare sicut a me dictum est, postea didici, et omnino probabilius comperi non esse ejus libri auctorem.»
TERTIA sententia est auctorem hujus libri esse Philonem hebraeum, qui paulo post Christum vixit sub Caio Caligula imperatore, ad eumque legationem obiit pro Judaeis; sed ab eo repulsus conversus ad socios dixit: «Bono simus animo, nam Deus nobis propitius erit, cum infensus est Caius,» uti refert Josephus, lib. XVIII Antiq. cap. X. Hic enim Philo fuit vir doctus et disertus, ac plurimos in Scripturam edidit libros, totusque moralis est et pius, qualis est et auctor Sapientiae; unde S. Hieronymus in Prologo ait: «Nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judaei Philonis affirmant.» Ita censent Lyranus, Dionysius, Galatinus lib. I De Arcanis fidei, cap. IV, Ludovicus Vives in cap. XX lib. XVII S. Augustini, De Civit. Adducuntque nonnulli Philonem scripsisse hunc librum ad consolationem Judaeorum, quos affligebat Caius imperator; unde proponit eis exemplum liberationis Hebraeorum a tyrannide Pharaonis, quem Deus tot plagis attrivit; ac justi regis regimen describit, injusti vero et tyranni culpam, eique Dei vindictam comminatur.
Verum haec sententia plane est improbabilis, primo, quia hic Philo post Christum mansit judaeus, id est infidelis, et in judaismo pertinax, ideoque a Christo alienus, et christianae fidei adversarius. Quis credit infidelem scripsisse librum tam fidelem, in quo fidei principia traduntur, ac praesertim de Christo patiente et mortuo, ut patet cap. II, vers. 20. Secundo, quia Sapientia ab omnibus orthodoxis totaque Ecclesia numeratur inter libros Veteris Testamenti, qui ante Christum scripti sunt; prophetat enim de Christo, cap. II; ergo scribi non potuit a Philone, qui vixit post Christum. Adde stylum Philonis a stylo Sapientiae longe distare. Tertio, quia Philo hic valde addictus fuit Platoni; unde illud: «Aut Philo platonizat, aut Plato philonizat.» Hinc ex Platone suos hausit errores, ut cum lib. De Opificio sex dierum censet stellas esse animalia intelligentia; ac coelum a Deo esse factum, ut deorum tam invisibilium (angelorum), quam visibilium (stellarum) sit domicilium: astruit saepe planetarias divinationes ex thalmudicis et genethliacorum deliramentis: dubitat an mundus magis sit ad imaginem Dei factus, quam homo, et an paradisus terrestris revera exstiterit: libro De Congressu quaerendae eruditionis gratia, insinuare videtur infernum non aliud esse, quam flagitiosi hominis conscientiam ejusque remorsum: lib. De Profugis, asserit animam rationalem duntaxat Adae creatam a Deo, sensitivam autem una cum angelis. Plures Philonis errores recenset Sixtus Senensis, lib. V Biblioth. cap. XVII et XCIII; nonnullos autem refellit auctor libri Sapientiae. Quarto,
His rationibus convicti nonnulli censent hunc librum scriptum a Philone, non illo, qui vixit post Christum sub Caio, sed seniore, qui vixit 160 annis ante Christum sub Onia prisco pontifice. Ita Alfonsus Curiel, controv. 2; Michael Medina, lib. VI De recta in Deum fide, cap. XII; Driedo, lib. I De Eccles. dogm. cap. IV, ad 5 diffic.; Canus, lib. II De Locis, cap. XI, ad 5; Pamelius in notis ad S. Cypriani, librum De Mortalitate num. 43. Genebrardus in Chronologico, anno mundi 3860. Verum Philonis hujus senioris nulla est mentio apud Josephum, Eusebium, aliosque antiquos scriptores: hi enim tantum meminerunt Philonis hebraei, qui vixit sub Caio, et Philonis byblii, id est oriundi ex Byblo civitate Phoeniciae, qui non fuit hebraeus, sed gentilis, ideoque ineptus ad scribendum libros canonicos. Id diserte docet Eusebius, lib. I Praepar. Evang. cap. VI: «Philo, ait, non hebraeus, sed byblius, Phoenicum historiam eorum lingua scriptam in graecam linguam traduxit.» Eumdem, non alium, citat Josephus, lib. I Contra Apionem, cujus verba transcripsit Eusebius, lib. IX Praepar. in fine, ubi ait Demetrium phalereum, Philonem seniorem (byblium) et Eupolemum, gentiles, scripsisse historias Chaldaeorum, Syrorum et Phoenicum, ac obiter subinde tangere res judaicas, sed in hisce, utpote sibi peregrinis, quandoque hallucinari: «Quibus, inquit, venia danda est, quoniam magnam nostrarum litterarum peritiam non habuere,» quod de Philone hebraeo dici nequit. Adde: Auctores citati censent Philonem hunc fuisse unum ex 72 interpretibus; hoc autem dici nequit, nam Aristaeas in Historia 72 interpretum, singulorum nomina assignans, nullum inter eos Philonem nominat. Causa erroris, cur scilicet nonnulli Sapientiam tribuunt Philoni, est quod Salomon a Deo, II Reg. XII, 25, nuncupatus sit hebraice ידידיה Iedidia, id est amabilis Domino, qui graece dicitur φίλων: φιλέω enim est amo, φιλία amor, φίλος amicus; unde et Philo judaeus a Rabbinis (et nominatim a R. Azario) hebraice vocatur Iedidia: Hebraei enim prisci Sapientiae auctorem fecere Salomonem, ut patet ex R. Mose Bar-Nachmani, qui contracte Ramban vocatur, et ante 300 annos floruit. Hic enim in Prooemio Pentateuchi, ex magna sapientia Salomonis velut S. Scriptura, citat illud Sapient. VII, 7: «Optavi, et datus est mihi sensus,» ac coetera quae sequuntur recitat accurate et prolixe. Recitat autem lingua hierosolymitana,
ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM.
puta syriaca, qua usi sunt Judaei post reditum ex Babylone; unde colligas libri hujus auctorem ita esse Salomonem, ut tamen a quopiam posteriore post excidium Jerusalem per Chaldaeos, scriptus sit stylo proprio et patrio, ideoque non pure hebraice, uti sua scripsit Salomon, sed corrupte sive hierosolymitane, hoc est syriace. Aut potius liber hic primitus ab auctore graece scriptus, deinde a quopiam hebraeo in linguam hierosolymitanam translatus est, aeque ac liber tertius Machabaeorum; sic enim et Josephus et Philo sua graece scripserunt, quia graece periti Graecis et Latinis scribebant. Stylus enim Sapientiae plane graecam phrasim redolet, non hebraeam. Recentiores ergo Latini nonnulli hunc librum tribuerunt Philoni judaeo, eo quod Hebraei tribuerent eum Philoni, ignorantes ipsos per Philonem intelligere Salomonem, ob causam jam dictam, non Philonem judaeum.
Dico ergo: Certum est de fide auctorem primarium libri Sapientiae esse Spiritum Sanctum; incertum vero est quis fuerit secundarius, scilicet hebraeus scriba et rabbinus, qui dictante Spiritu Sancto eum conscripserit. Id satis insinuat S. Dionysius Areopagita, cap. IV Divin. nom., ubi citans locum ex cap. VIII Sapientiae: «In primis, inquit, Scripturae sanctae institutionibus invenies quemdam haec dicentem de divina sapientia: Amator factus sum pulchritudinis ejus,» ubi τὸ quemdam significat auctorem incertum. Eodem modo Sapientiae auctorem citat Anastasius, Nicenus, Quaest. XXXV in sacram Scripturam: «Quidam, inquit, sapiens;» et S. Gregorius, lib. XXVII Moral. cap. XVIII: «Bene, inquit, per quemdam sapientem dicitur,» Sap. XVII, 10: «Cum sit timida nequitia,» et lib. XXIII Moral. cap. XVI: «Bene quidam sapiens, Sapient. VII, 15: Mihi autem Deus dedit dicere ex sententia.» Simili modo eum citat S. Chrysostomus, hom. 4 et 47 in Gen., et hom. 40 et 42 in Matth., et S. Cyrillus Alexandrinus, dial. De Trinitate, et S. Hieronymus in Prologo in libros Salomonis: «Apud Hebraeos, inquit, nusquam est, quin et ipse stylus graecam eloquentiam redolet.» Et Eusebius, lib. XI Praepar. cap. V: «Hac ratione commotus, ait, qui librum Sapientiae suae personae inscripsit,» scilicet incognitus. Genebrardus quoque ait auctorem Sapientiae esse anonymum et incertum. Sic et caeteri, quos citat et sequitur Pineda, Praef. in Eccles. cap. II.
Porro, quia hic liber videtur scriptus graeco stylo ab hebraeo quopiam, teste S. Hieronymo, conjicere licet eumdem scriptum esse paulo post regnum Alexandri Magni, qui Salomone sexcentis et amplius annis fuit posterior: Alexander enim cum imperio linguam graecam invexit in Judaeam, ita ut nobiliores Judaei tunc graece discere coeperint. Hinc paulo post Alexandrum, Ptolemaeus Philadelphus, secundus Aegypti rex, e Judaea evocavit 72 interpretes, qui Biblia hebraea in graecum