Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit vastitatem et planctum Moab.
Textus Vulgatae: Isaias 15:1-9
1. Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit: quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. 2. Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba, Moab ululavit: in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. 3. In triviis ejus accincti sunt sacco: super tecta ejus, et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. 4. Clamabit Hesebon, et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum. Super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. 5. Cor meum ad Moab clamabit, vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt. 6. Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. 7. Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos. 8. Quoniam circuivit clamor terminum Moab: usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad Puteum Elim clamor ejus. 9. Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine: ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.
Versus 1: The Burden of Moab
1. ONUS MOAB. — Chaldæus: Onus calicis maledictionis ad propinandum Moab. Moab est pars Arabiæ Petrææ, ita dicta a Moab filio Lot, qui cum posteris eam incoluit. Cum enim Lot fugeret ex Sodomis cœlesti igne conflagrantibus, et versis in mare Mortuum, filia ejus minor inebriavit patrem, et accedens ad ebrium concepit ex eo filium, quem vocavit Moab, id est ex patre, quasi diceret: Ex patre meo genui hunc filium, qui proinde mihi filius est, simul et frater.
Moab adjacet et terminatur mari Mortuo versus Occasum, versus Orientem Euphrate, versus Aquilonem torrente Arnon, versus Meridiem deserto Cadesbarne et Idumæa. In Moab metropolis erat Ar; urbes illustriores erant Dibon, Nabo, Medaba, Hesebon, Eleale, Luith, Oronaim. In hac Arabia Petræa est ampla urbs Mecha, distans itinere tridui a mari Rubro, in qua celebre est Mahometis delubrum, longum passus centum, latum octoginta, quod quadringentis columnis fulcitur: ejusque undique parietes auro obducti, qui cum lychnorum pensilium ad tria millia semper ardentium lumen recipiant, miro fulgore intuentium oculos perstringunt, uti ex Bochardo, Bredenbachio, Ludovico Romano et aliis, tradit Adrichomius, pag. 78.
Moab erat fertilis, utpote vicina Pentapoli fertilissimæ, feraxque tum frugum, tum magis pecorum, ait S. Hieronymus. Hinc incolæ, in luxum et Venerem soluti, coluerunt suis symposiis et lasciviis Chamos sive Bacchum, uti dixi Jerem. xlviii, 7. Rursum Moabitæ hostes erant populi Dei, scilicet Judæorum, eosque sæpe vexaverunt: hinc eis hic excidium intentat Deus, vel per Sennacherib, ut volunt S. Hieronymus et Cyrillus; vel potius per Nabuchodonosorem, ait idem S. Hieronymus, Cyrillus, S. Thomas, Haymo, Dionysius. Nam Moab vastatam a se per Sennacherib non liquet ex sacra Scriptura, Josepho, aut aliis historicis; sed per Nabuchodonosorem id factum esse constat, Jerem. xlviii, ubi Jeremias iisdem pene verbis, quibus hic utitur Isaias, Moabitis cladem intentat. Unde videtur Isaias de eodem quo Jeremias excidio agere, scilicet per Chaldæos illato: nam clades Sennacherib, si quæ fuit, diu præcessit tempora Jeremiæ; unde ab eo prædici non potuit.
Quæ hoc capite dicuntur, obscura nobis sunt, tum quia urbes, quæ in eo nominantur, jam pridem perierunt, et nescimus quo loco præcise fuerint sitæ; tum quia modum vastationis Moab Scriptura non enarrat.
Mystice S. Bernardus, tract. De Undecim Oneribus, serm. 3, sic pergit: « Additur onus Moab; qui interpretatur, de patre. Naturalem illam exprimit necessitatem, quam pater generatione transfundit in filium; sicut est inevitabilis manducandi, bibendi, dormiendique necessitas, et cætera quæ ad necessariam pertinent corporis curam. Quale hoc onus, fratres charissimi, quo cogimur, post solis splendorem, ad carnis hujus curam, quasi ad fœtidum cadaver redire, et post spirituales cibos mentis procurare onera ventris? Quale hoc onus? quod quotidianum a nobis miseræ servitutis tributum exigit; et quem quotidie implemus, evacuatum, crastino ventrem reimplere compellit? Quid dicam? quantarum sollicitudinum ac curarum onus miseris mortalibus necessitas
ista imponit? adeo ut quorumdam hominum Deus venter sit, pro cujus non dicam delectatione, sed onere, ipsam justitiam, et divinam doctrinam venalem habent? Hujusmodi, ut ait Apostolus, Domino Jesu Christo non serviunt, sed suo ventri. Quid præterea oneris in ipsa ciborum distinctione sustinentes, hos desiderantes, illos rejicientes; cum alii ventrem torqueant, alii caput gravent, alii pectus oppilent, alii cor corruptis humoribus premant. Verum de illis quid dicam, quos ista necessitas nunc murmurare, nunc detrahere, nunc insuper litigare compellit? Contristantur, si cibus vilior sit, si potus minus sapidus apponatur, si præparetur tardius, si negligentius accuretur. Fratres, qui hujusmodi sunt secundum carnalem generationem viventes, Moab dici possunt, pondere pœnæ, quod in onere Moab Propheta commemorat, damnandi. »
NOCTE VASTATA EST AR. — Apposite nocte vastatus est Moab, qui nocte ex incesto concubitu, tenebris et silentio involvendo, natus est, inquit S. Hieronymus. Unde hoc convicium, quod scilicet essent noctis filii, Moabitis objicere solebant aliæ gentes. « Ar » erat metropolis Moab. Unde hebraice dicta est עיר ir, moabitice Ar, id est urbs, scilicet prima regni, per antonomasiam, inde postea dicta est Areopolis, q. d. Ar, πόλις, id est Ar urbs, non autem quod Ἄρης, id est Martis, esset πόλις, id est civitas, ut multi existimant.
NOCTE VASTATUS EST MURUS, — q. d. Moab conticuit capta urbe Ar, quæ murus erat et propugnaculum totius provinciæ. Cyrillus ex historicis docet, venientibus Chaldæis, muros Ar terræmotu corruisse, itaque urbem facile ab eis fuisse occupatam.
Pro murus hebraice est קיר kir, quod Vatablus et alii accipiunt quasi nomen urbis Moab, quæ æque vastata sit ac Ar; idque valde est verisimile, ut patebit cap. seq., vers. 7. Unde et correctiora Biblia to Murus scribunt majuscula M.
Versus 2: The House Went up
2. ASCENDIT DOMUS, — id est, ut S. Hieronymus, domus et familia regia, item tota urbs Dibon ascendit ad excelsa, id est ad fana, quæ erant in montibus excelsis, ubi colebant Chamos deum suum, ut ibi plangant, Chamos invocent, et in eum quasi tutum a Chaldæis locum se recipiant. Secundo, Pagninus et Vatablus vertunt, ascendit (Ar vel Kir urbs, id est incolæ urbis) in Baith, id est in ædem ipsam, hoc est ad templum Chamos, ut rogent idolum suum. Tertio, Forerius et Sanchez censent Baith vel Beth, id est domus, esse nomen proprium urbis, et forte decurtatum esse ex Bethgamul, vel Bethmaon, vel Bethoron, quæ erant urbes Moab.
CALVITIUM, — in luctu enim veteres caput decalvabant, et barbam radebant. Idem de Moab ait Jeremias, cap. xlviii, vers. 37.
Versus 4: The Armed Men of Moab shall Howl
4. EXPEDITI MOAB ULULABUNT. — Pro expediti hebraice est חלוצי challutse, id est accincti armis, parati et expediti Moabitæ ad tuendam patriam, hi fracti animis arma deponent, et ululabunt. Ita Vatablus.
ANIMA EJUS ULULABIT SIBI. — « Ejus, » id est eorum; vel « ejus, » id est cujusque Moabitæ; « sibi, » id est in sinu suo ululabit. Porro « anima » significat hunc ululatum non fore fictum vel compositum, qualis est præficarum; sed serium, ex intimo corde et dolore manantem.
Versus 5: My Heart shall Cry out for Moab
5. COR MEUM AD MOAB CLAMABIT. — Est vox Isaiæ compatientis Moab, licet hostis Israelis, q. d. Licet hostes nostri sint Moabitæ, tamen revera doleo, et ex dolore ejulo et exclamo ob tantam eorum cladem et miseriam, quia
VECTES (id est, fortes), EJUS (qui suo robore Moab tutabantur, sicuti vectes tutantur portas urbis), USQUE AD SEGOR, — id est, usque ad terminos regni fugient. Segor, inquam, quæ est vitula conternans, id est, ut habent Hebræa et Græca triennis, vel triennizans, id est populus fortis, validus, et copia rerum abundans, similis vitulæ trienni: ea enim ætate vitulæ et vituli sanissimi sunt, pinguissimi, robustissimi, pariter et petulantissimi. Vide dicta Jerem. xlviii, 34.
simile, ut patebit cap. seq., vers. 7. Unde et correctiora Biblia to Murus scribunt majuscula M.
PER ASCENSUM ENIM LUITH FLENS ASCENDET. — Videtur Luith urbs fuisse sita in colle via ex Moab in Babylonem: quare Moabitæ, abducendi in Babylonem, flentes eo ascenderunt, indeque pervenerunt Oronaim, quæ erat terminus Moab versus Babylonem: ibi ergo quasi extremum valedicentes patriæ, ex intima animi contritione et dolore clamores et ejulatus ediderunt.
Versus 6: For the Waters of Nimrim shall be Desolate, meaning
6. AQUÆ ENIM NEMRIM DESERTÆ ERUNT, q. d. — Tota urbs et regio Nemrim deserta est, quia vastatione hostili omnis viror absumptus est et exaruit. Simili tropo, cap. viii, per aquas Siloe regnum Juda significavit. Secundo et aptius, q. d. Aquæ Nemrim ab accolis in hac vastitate deserentur, nec suis aggeribus concludentur, ideoque ex aquis maris Mortui adjacentibus salsæ in eas influent, easque inficient, ut fiant amaræ et pessimæ, ut ait Jeremias, cap. xlviii, vers. 34. Vide ibi dicta.
Quia (id est ut Vatablus vertit, et Septuaginta, unde) ARUIT HERBA, DEFECIT GERMEN, ETC. — Causa enim cur arescat herba, est, quia aquæ deficiunt, non contra. Sic Hebræum כי ki, id est quia, sæpe non causam, sed concomitantiam, eventum, effectum, et id quod consecutum est, significat.
Versus 7: According to the Greatness of their Work
7. SECUNDUM MAGNITUDINEM OPERIS, — q. d. Pro magnis demeritis malorum operum graviter punientur Moabitæ. « Visitatio » enim hic, uti et alibi sæpe, idem est quod punitio.
AD TORRENTEM SALICUM DUCENT EOS, — id est captivos Moabitas ducent Chaldæi in Babylonem: nam torrens salicum, ait S. Hieronymus, vel est vallis Arabiæ, per quam ex Moab itur in Assyriam et Babyloniam, vel Euphrates, cui adjacet Babylon; hic enim de more abundant salices. Unde Psal. cxxxvi dicitur: « Super flumina Babylonis, etc., in salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra. »
Septuaginta vertunt, inducam super vallem (Moabitarum) Arabes. Arabes enim vicini Moabitis videntur juvisse Chaldæos in vastatione Moab. Unde et alii vertunt, asservata illorum ad flumen portabunt Arabes, puta latrones et prædones, opes conreliquas rapient et asportabunt.
Versus 9: For I will Bring upon Dibon Additional Things
9. PONAM ENIM SUPER DIBON ADDITAMENTA. — Quidam legunt Dibon; alii Dimon: sed idem est Dibon et Dimon; nam litteræ b et m, cum utraque sit labialis, ideoque sono affinis, facile inter se commutantur. Jam per « additamenta, » primo, Vatablus et Forerius accipiunt novos rivos, q. d. Tunc plurimis novisque rivis defluet sanguis cæsorum Moabitarum in flumen Dibon.
Secundo, S. Hieronymus sic explicat, q. d. Occludam incolis Dibon omnes ad evasionem et salutem aditus. Tertio, Chaldæus per « additamenta » accipit exercitum Chaldæorum. Quarto et planius, Haymo « additamenta » plagarum intelligit, q. d. Addam eis plagam ad plagam, ut scilicet « his qui fugerint de Moab et reliquiis terræ, » id est reliquiis Moabitarum profugis, inducam « leonem, » id est leones, vel proprie dictos; vel potius leones, id est milites Babylonios feroces instar leonum, quos Nabuchodonosor in viis disposuit, ut omnes fugitivos Moabitas exciperent, captivarent vel occiderent.
Est proverbium, quod aliis verbis explicat et Moabitis intentat Jeremias, dicens, cap. xlviii, vers. 44: « Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam; et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; » et simile est illi Isaiæ: « De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem, » de quo dixi cap. xiv, vers. 29, q. d. Qui unam cladem effugerit, incidet in aliam, eamque majorem: hanc enim significat leo, laqueus, regulus, etc. Leo enim terribilis symbolum est formidabilis et horrendæ sævitiæ et cladis; unde Ægyptii in hieroglyphicis leonem pingebant, cum significare vellent hominem horrendo ac terribili aspectu, inquit Pierius: quin etiam si quis somniaverit se leoninum habere caput, eum onirocritæ terrificum fore hostibus denuntiabant. Unde, I Paralip. xii, 8, de pugnacissimis militibus Davidis dicitur: « Facies eorum, quasi facies leonis. »
Secundo, Sanchez putat Segor et Moab dici vitulam triennem, quia post triennium gravem accipiet cladem, ut dicitur cap. xvi, vers. 14, de quo ibi.
et alii vertunt, asservata illorum ad flumen portabunt Arabes, puta latrones et prædones opes conreliquas rapient et asportabunt.