Cornelius a Lapide

Isaias XIV


Index


Synopsis Capitis

Pergit depingere excidium Babylonis (quod fit propter Judæos, ut ipsi ex ea liberentur), atque Balsasaris regis fastum et ruinam quasi alterius Luciferi, cui proinde, vers. 10, alios reges in inferno insultantes inducit. Tertio, vers. 18, ejus nomen, sobolem et memoriam interituram prædicit. Quarto, vers. 28, Philistinis cladem per Ezechiam denuntiat.


Textus Vulgatae: Isaias 14:1-32

1. Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. 2. Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. 3. Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua

ante servisti: 4. sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? 5. Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, 6. cædentem populos in indignatione, plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. 7. Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit: 8. abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. 9. Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. 10. Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. 11. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. 12. Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? 13. Qui dicebas in corde tuo: In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. 14. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. 15. Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: 16. qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17. qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? 18. Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua. 19. Tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. 20. Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. 21. Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. 22. Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. 23. Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. 24. Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quomodo mente tractavi, 25. sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. 26. Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes. 27. Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta: et quis avertet eam? 28. In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: 29. ne læteris, Philistæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. 30. Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. 31. Ulula, porta; clama, civitas: prostrata est Philistæa omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. 32. Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.


Versus 1: Its Time is Near to Come

1. PROPE EST UT VENIAT TEMPUS, — scilicet excidii Babylonis, de quo cap. præced. (unde Hebræi hunc versum jungunt cap. præced.), quo excidio Deus misertus est Judæorum, scilicet solvendo captivitatem eorum per Cyrum, et faciendo ut victi antea Judæi victoribus Chaldæis, mutata jam fortuna devictis, insultarent et dominarentur, ut sequitur.


Versus 2: They shall Take

2. TENEBUNT, — q. d. Honorifice Judæos excipient aliæ gentes, uti fecisse Cyrum et Artaxerxem patet Esdræ lib. I et II. Unde S. Hieronymus sic explicat, q. d. Multi e Gentibus, puta Medis, Persis, Babyloniis, et aliis, invitati exemplo sanctæ vitæ Judæorum Babylone redeuntium, venient Hierosolymam relinquentes idola. Et sic Judæi spiritualiter subjicient eos, quibus ante subjecti fuerant; corporaliter vero subjicient eos qui se sponte illis subdent, aut pauperie pressi se eis in servos et ancillas vendent.

Allegorice et verius, omnes gentes obedient Israeli spirituali, id est Ecclesiæ Christi.


Versus 4: You shall Take up this Parable

4. Sumes Parabolam. — « Parabolam » vocat parabolicum, elegans et eximium carmen, canticum et dicterium (hoc enim significat hebræum משל mascal), quod quasi lugubre et patheticum est Babylonis epitaphium.

Quomodo cessavit exactor? — Est pulchra hypotyposis tyrannici imperii, quo reges Chaldæi alias gentes duris tributis et oneribus gravabant et exhauriebant. Unde subdit: « Quievit tributum, » hebraice מדהבד madheba, id est aurum tributarium, inquit Vatablus. Alii vertunt, cessavit aurata, vel auraria, id est auro plena et superba, vel avara et auri avida. Quocirca alii vertunt, cessavit congregatrix auri.


Versus 8: The Fir Trees also Rejoiced over You, and the Cedars

8. ABIETES QUOQUE LÆTATÆ SUPER TE, ET CEDRI. — Metaphorice comparat principes et regna Gentium abietibus et cedris; regem vero Babylonis, lignatori sive cæsori, q. d. Reges et principes a rege Babyloniorum subacti, afflicti et vexati, lætati sunt Babylone excisa, et rege occiso, sicut naturaliter quasi gaudent arbores, si moriatur lignator vel cæsor earum. Quocirca lætantes dixerunt id quod sequitur.


Versus 9: Hell Below Was Disturbed

9. INFERNUS SUBTER CONTURBATUS EST. — Est sarcasmus, sive hostilis irrisio regis Babyloniorum occisi, et fictio poetica, ait S. Hieronymus, qua tantum vult significare Propheta, quod infernus, id est incolæ inferni, præsertim principes olim et tyranni, admirati sint casum regis Chaldæorum, eumque irriserint et subsannarint. Huic schemati similes sunt dialogi Luciani, in quibus Alexander, Mausolus, et alii principes a mortuis irridentur.

Porro per infernum, tum infernum, tum sepulcrum accipe: priori enim regis gloriæ objicit squalorem sepulturæ, deliciis præteritis opponit tabem et putredinem cadaveris, pristino nitori et elegantiæ opponit tineas et vermium stragula. Sensus ergo est, q. d. Uti principi in bello victo et capto occurrunt alii principes, novitatis, admirationis et irrisionis causa: ita tibi, o Nabuchodonosor! vel potius tibi, o Balsasar! cum occisus es a Cyro, et descendisti ad inferos, occurrerunt principes et gigantes, id est heroes, et viri fortes ac terribiles jam mortui, et positi in inferno, præsertim ii quos tu ante regno, vel etiam vita spoliaveras, hi te irriserunt, tibique insultarunt dicentes: Ecce tu vulneratus es et occisus, sicut nos vulnerasti et occidisti; descendisti ad inferos, sicut et nos: veni ergo, o princeps noster! occupa primum, id est imum et deterrimum, in inferno locum: illum tibi cedimus, illum tibi offerimus, tanquam victori nostro, imo monarchæ. Sic enim veniente rege omnes principes assurgunt, eum ad sessum invitant, et ad primum locum, quasi ad thronum regium, deducunt.

Nota: Hæc potius Balsasari, quam patri ejus Nabuchodonosori conveniunt; nam Nabuchodonosor gloriose vixit, mortuus et sepultus est, atque regnum ad posteros transmisit. Balsasar vero turpiter a Cyro victus et occisus est, in eoque stirps regia defecit, atque excisa est urbs et monarchia Babyloniorum, Daniel. v, 30 et 31. Adde multos probabiliter affirmare Nabuchodonosorem non descendisse ad inferos, id est ad gehennam, sed esse salvatum, uti dixi, Daniel. iv, 34.

Ex dictis patet, non congrue, imo perperam, Leonem Castrium hæc intelligere de Christo crucifixo, quasi hic sit Lucifer, qui corpore ad sepulcrum, anima ad inferos descendit, cui quasi mortuo, et a morte superato insultarint dæmones. Citat Leo Eusebium, lib. X Demonst. ult., sed frustra, et perperam, uti et alios plures. Nam Eusebius ibi nil aliud dicit, quam Christo descendenti ad inferos occurrisse dæmones, et Luciferum, de quo ait Isaias: « Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer? infernus subter conturbatus est, etc., detracta est ad inferos (ad sepulcrum, et etiam proprie ad inferos) superbia tua, » Hebraice נאונך geonecha, id est gloria tua; ut vertunt Septuaginta et Chaldæus; item fastus, elatio, arrogantia tua, ut vertit Noster, et alii.


Versus 11: Your Carcass has Fallen

11. CONCIDIT CADAVER TUUM, — projectum est instar canis, vel asini mortui, qui in fimetum projectus ibi vel putrescit, vel a canibus et feris devoratur. Sic de Joakim rege dicitur, Jerem. xxii, 19: « Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas. » Legit Interpres pro הסים hemiath, id est sonitus, aliis punctis המית hemit; id est occidit, scilicet Deus vel Cyrus, hoc est occisum est, concidit. Rursum legit נבלתך niblatecha, id est cadaver tuum: jam legunt nebalecha, id est nibla tua. Unde Vatablus et alii vertunt, sonitu nablorum tuorum; vel, ut Chaldæus, strepitus laudis musicæ tuæ; vel ut Septuaginta, multa lætitia tua, q. d. Tua gloria, tuæ epulæ et convivia, o Balsasar! in quibus musica et nablis personantibus te recreabas, defecerunt, detracta sunt te moriente et descendente ad inferos.

SUBTER TE STERNETUR TINEA, ET OPERIMENTUM TUUM ERUNT VERMES, — q. d. Reges mortui solent aureo tapete et peristromate tegi et ornari; rursum reges Assyrii, teste Strabone, lib. XVI, et reges Babylonii, teste Herodoto, lib. I, solent post mortem condiri unguentis et aromatibus, ne male oleant et putrescant, sed ut bene olentes diu conserventur. At tu, o Balsasar! in turba populi occisus, nihil horum habebis, sed inter cæsorum cadavera, jacebis oppletus sanie et vermibus, qui e tuo corpore putido, et aliorum occisorum enascentur, q. d. Tuum cadaver putrescet, fietque esca vermibus, uti et cæterorum.

Notent hoc superbi, molles et delicati: quid enim saginando corpus faciunt aliud, quam ut opiparum vermibus epulum parent, qui adipem, quo se impinguant, rodant et vorent? Pie et sapienter nuper adolescens quidam, fastidiens solitas carnis et mundi illecebras, factus Capuccinus, cum a socio postmodum visitatus audiret: Eheu! quam pallidus, quam macilentus in Ordine effectus es! Respondit: Hoc curo, hoc satago, ut abstinentia, mortificatione, adipem et sanguinem Deo consecrem et exhauriam: nolo enim corpus brevi moriturum impinguare vermibus, ut illi in eo epulentur; nolo saginam præparare lumbricis; nolo esse obsonator et cœna bufonum.

Ita secularis ille, quem memorat noster Platus, lib. III De Bono status Relig., cap. ult., cum in deliciis mollem vitam ageret ac nullum sibi de conversione verbum fieri pateretur; Religiosus quidam comiter eum invisens ad extremum in digressu: Scis, inquit, quis post mortem erit lectus tuus? quæ stragula? docebit te Isaias, dicens: « Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes: » qui versus ita eum pupugit, ut jam nihil aliud animo volvere posset, quam vermes illos et illas tineas: quin etiam cum molestam hanc recordationem ludis variis, et æqualium solatiis abstergere conaretur, ita nihil proficiebat, ut potius magis ac magis infigeretur. Quare hoc reputans, si ipsa cogitatio illius pœnæ tam erat intolerabilis, quanto intolerabilior futura esset ipsa pœna; manus denique Deo dedit, seque ei in Religione dicavit.

Denique præclare B. Petrus Damiani, lib. VII, epist. 19 ad Blancam, ante finem, docet carnem in vita delicatius nutritam, mortuam magis quam aliam fetere; idque confirmat exemplis Sophiæ Marchionissæ, Ducissæ Venetiarum, quæ tunc recenter mortuæ fetorem intolerabilem exhalabat, eo quod delicate nimis corpus enutriisset.

Symbolice S. Athanasius, serm. De Passione et Cruce Domini: Subter Satanam, inquit, sternitur putredo, ut eum jam Passione Christi quasi mortuum, id est enervatum et debilitatum nemo metuat; sed Christum, et per Christum Patrem omnes adorent.


Versus 12: How Have You Fallen from Heaven, O Lucifer, who Arose in the Morning?

12. QUOMODO CECIDISTI DE CŒLO, LUCIFER, QUI MANE ORIEBARIS? — Pro Lucifer hebraice est הילל helel: quod verti potest, ulula; unde Aquila vertit, ulula, fili auroræ. Sic et Syrus. Verum alii passim vertunt, Lucifer.

Quæres primo, quis sit hic « Lucifer? » Primo, Leo Castrius, ut dixi, accipit Christum, quasi hic sit vox dæmonum irridentium Christum crucifixum et mortuum. Secundo, Origenes, Eusebius, Ambrosius, Athanasius, et passim veteres, quos citat Leo Castrius, hæc ad litteram intelligunt de casu diaboli e cœlo. Tertio, S. Cyprianus, epist. 55 ad Cornelium, per Luciferum, accipit Antichristum.

Quarto, et genuine, S. Hieronymus, Cyrillus, Basilius, S. Thomas, Haymo, et S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christ. cap. xxxvii, per Luciferum accipiunt regem Chaldæorum: hoc est enim onus Babylonis, ejusque regis, de quo egit toto cap. xiii et xiv.

Porro licet S. Hieronymus, et alii per Luciferum accipiant Nabuchodonosorem, qui ut alter Lucifer divinitatem sibi arrogavit, voluitque coli ut Deus in statua aurea, quam erexit, Daniel. III, 1; tamen verius est per Luciferum hic intelligi Balsasarem, ut dixi. Petulanter et imperite Calvinus hic taxat Ecclesiam, quod principem dæmonum vocet Luciferum. Ait enim: Crassior etiam ignorantia fuit, quod Luciferum diabolorum regem, eique a Propheta hoc nomen inditum esse finxerent. Sed cum hæc figmenta nihil prorsus habeant coloris, tanquam inanes fabulas omittamus.

Omnes enim Patres et Interpretes docent per Luciferum hic intelligi principem dæmonum; per catachresin vero Luciferum vocari regem Chaldæorum, ob causam quam mox afferam. Cui enim competunt ea quæ hic de Lucifero dicuntur, nisi dæmonum principi? ut: « Qui dicebas: In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, similis ero Altissimo, » etc. Ergo Isaias hoc nomen Luciferi proprie dat principi dæmonum, metaphorice Balsasari.

Quæres, secundo, cur Balsasar vocetur Lucifer: an quia similis fuit stellæ Veneris, quæ Lucifer et Hesperus dicitur? an quia similis fuit diabolo, qui dictus est Lucifer? Respondeo primo cum vocari Luciferum, quia similis fuit stellæ Veneris. Nam ait Propheta: « Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? » hebraice est Lucifer, fili auroræ, id est Lucifer, qui cum aurora et ex aurora quasi filius nasci videbaris: unde Septuaginta pro Lucifer vertunt, ἑωσφόρος, id est auroræfer, qui scilicet in aurora luces, eamque quasi defers. Hinc et Arabica Alexandrina versio habet: Quomodo cecidit stella auroræ (vel sidus eruptionis auroræ) de cœlo, oriens in diluculis? hinc enim hæc stella hebraice vocatur helel, latine Lucifer, græce ἑωσφόρος, quod mane primam lucem et auroram orbi afferat; eadem vocatur Hesperus et Vesperugo, quia vesperam et noctem affert: nam sicuti mane in aurora præcedit solem orientem, ita vesperi eum occidentem sequitur.

Quocirca hæc stella imaginem refert utriusque fortunæ et conditionis, scilicet nigræ et adversæ, cum solem occidentem sequitur, et dicitur Hesperus; secundæ vero et candidæ, cum solem orientem præcurrit, et dicitur Lucifer. Hinc enim ait Sophar ad Job, cap. xi, 17: « Quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer. » Nam, ut canit Boetius:

Et qui primo tempore noctis Agit algentes Hesperus horas, Solitas iterum mutat habenas Phœbi pallens Lucifer ortu.

Hinc et Virgilius, libro VIII Æneid., Pallantem splendidum comparat lucifero, mane radios solis primo excipienti, indeque splendenti, dum ait: Ipse agmine Pallas In medio chlamyde et pictis conspectus in armis; Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda Extulit os sacrum cœlo.

Quare sicut Horatius Julium Cæsarem comparat sideri dicens: Micat inter omnes Julium sidus: ita sponsa pulcherrima in Canticis comparatur auroræ et lucifero, cap. vi: « Quæ est ista, inquit, quæ progreditur quasi aurora consurgens? » Et Ecclesiasticus cap. L, vers. 6, de Simone Oniæ filio ait: « Quasi stella matutina in medio nebulæ, etc., sic ille effulsit in templo Dei. »

Balsasar ergo vocatur hic « Lucifer, » primo, quia illustre et splendidum habebat imperium, ita ut ejus claritas, majestas et fulgor videretur non tam esse terrenus quam cœlestis et sidereus. Secundo, quia erat monarcha, atque inter homines et reges velut Lucifer inter astra eminebat et elucebat, inquit Cyrillus. Hoc est enim quod de Lucifero sive Hespero canit Poeta: Hespere, qui luces cœlo jucundior ignis, id est jucundissima stella: putabant enim veteres stellas esse igneas. Rursum Luciferi cursus est soli coævus, firmus et perpetuus, q. d. Quam incredibile est ut lucifer de cœlo cadat, tam incredibile videbatur ut Balsasar e suo regali solio, celsitudine, majestate et gloria dejici posset.

Tertio, quia, sicut lucifer primo lucet, et mox adveniente sole non comparet; ita prima fuit monarchia Babyloniorum, quæ mox evanuit adveniente Cyro, id est sole: Cyrus enim persice solem significat, ait Herodotus. Quarto, quia reges Chaldæi lucem et ignem, quem ut deum colebant, sibi præferri curabant, quasi ipsi essent soles et dii, quos præcederet lucifer. Idem postea imitati sunt Romani Imperatores; nam ignem sibi præferri curarunt, teste Herodiano, quia ignis symbolum est principatus, felicitatis, potentiæ et gloriæ. Sic Holofernes, ut habent Septuaginta, Judith cap. x, vers. ultim., cum egressus est ad Judith in proscenium, lampades honoris causa eum præcedebant: nam jam ortus erat sol, ut lampadibus ad lumen non indigeret. Hac de causa reges Chaldæorum primi suo capiti coronam imposuerunt radiis distinctam, ut speciem præ se ferrent radiantis solis. Hinc etiam Solis nomine vocari et salutari voluerunt, uti vocatus est Cyrus, quasi dicas sol. Sic a Deo filius Manue vocatus est Samson, id est soliculus, parvus sol, qui scilicet Hebræis inter tenebras afflictionum, quibus a Philistinis premebantur, cœlitus quasi sol salutaris illuxit, easque sua fortitudine discussit et depulit.

Balsasar ergo vocatur « Lucifer, » quia eum radiata corona instar solis splendidum antecedebat collucens ignis; sicut lucifer solem antegressitur, inquit Sanchez. Quinto, quia, sicut lucifer mane oriens in occasu fit Hesperus, ita et Balsasar, q. d. Quomodo tu, o Balsasar! qui in ortu tuo fulgebas ut lucifer, jam in occasu tuo versus es in Hesperum, imo de cœlo in terram quasi corruisti?

enim onus Babylonis, ejusque regis, de quo egit toto cap. xiii et xiv. Porro licet S. Hieronymus, et alii per Luciferum accipiant Nabuchodonosorem, qui ut alter Lucifer divinitatem sibi arrogavit, voluitque coli ut Deus in statua aurea, quam erexit, Daniel. III, 1; tamen verius est per Luciferum hic intelligi Balsasarem, ut dixi.

Quocirca apposite S. Bernardus, serm. 3 in visionem Isaiæ, cap. v: « Quid, ait, festinas mane oriri ut Lucifer? quid gloriaris super sidera, quibus aliquando clarius rutilare videris? Brevis omnino erit gloriatio tua: sequitur sol justitiæ, quem te esse vana simulatione jactabas, cujus fervore pariter et splendore in nihilum redactus omnino dispereas. Quam melius Joannes Baptista Lucifer fuit, qui solem justitiæ Christum præcurrens magis fervere studuit quam lucere? Bonum erat tibi, si ignifer magis esse quam lucifer. » Quomodo ergo, o Lucifer! factus es noctifer, imo furcifer? Quomodo de cœlo in cœnum, de summo in imum, de vita in mortem, de gloria in gehennam corruisti? Vide eumdem S. Bernardum, serm. 17 in Cant., qui totus est de Luciferi dejectione.

Dico, secundo, Balsasarem comparari quoque Lucifero, id est diabolo: hic enim dictus est Lucifer, quod gratia et gloria in cœlo fulgeret, ut stella quæ dicitur « lucifer; » sed per casum factus est obscurus ut Hesperus: superbiam enim Luciferi imitatus est Balsasar, unde et simili cum eo pœna mulctatus descendit ad inferos: nec enim stellæ hic descensus congruit.

Poetico ergo schemate graphice depingit hic casum diaboli, et sub eo quasi typo intelligit ad litteram casum Balsasaris, uti fieri solet in parabolis.

Assero ergo quod, sicut in parabolis est primo, veritas ipsius parabolæ seu historiæ, aut rei quæ parabolice narratur; et secundo, est veritas rei per parabolam significatæ, quæ secunda est sensus litteralis ipsius parabolæ: ita in hoc schemate describitur fastus et casus Luciferi instar parabolæ, sed per eum ad litteram intelligitur fastus et casus Balsasaris. Hunc esse sensum docet ipse contextus, et unanimiter Patres, ut S. Augustinus, Ambrosius, Cyprianus, Tertullianus, Athanasius et alii, quos citat hic Arias Montanus. Huc allusit Christus, Lucæ x, 18, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. »

Mystice, significatur hic mystica ruina diaboli, quæ contigit in aurora, id est in initio creationis ipsius et mundi. Unde Syriaca habet: Quomodo cecidisti de cœlo? ulula, mane (in matutino) corruisti; et Arabica Antiochena: Quomodo cecidisti de cœlo super terram in aurora, mane corruisti?

Porro Christus eidem dominium in homines et in Ecclesiam ademit. Hinc dicitur in Scriptura projectus jam esse accusator ille fratrum, et a Christo catenis alligatus; imo Forerius putat hunc esse sensum litteralem hujus loci.


Versus 13: I will Ascend Into Heaven, I will Exalt my Throne Above the Stars of God

13. IN CŒLUM CONSCENDAM, SUPER ASTRA DEI EXALTABO SOLIUM MEUM. — S. Damascenus, lib. II De Fide, cap. iv, censet superbum hunc dæmonem creatum in aere, et rebus terrestribus præpositum fuisse: « In cœlum conscendam. »

Secundo, S. Hieronymus censet Luciferum conditum in firmamento, inde in cœlum empyreum ascendere voluisse: « Vel antequam de cœlo corrueret ista dicebat; vel postquam de cœlo corruit. Si adhuc in cœlo positus, quomodo dixit: Ascendam in cœlum? Sed quia legimus: Cœlum cœli Domino; cum esset in cœlo, id est in firmamento, in cœlum, ubi solium Dei est, cupiebat ascendere; non humilitate, sed superbia. Sin autem, postquam de cœlo corruit, loquitur ista verba, arrogantiam debemus intelligere, quod nec præcipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat; non ut inter astra, sed super astra Dei sit. »

Verum communis sententia est, Luciferum angelosque omnes creatos esse in cœlo empyreo. Ita, ex Strabo et Beda, Magister Sent., lib. II, dist. II; Janilius, initio Hexam.; Hugo, Summa Sent. tract. 3, cap. 1; D. Thomas, I part., Quæst. LXI, art. 4, et alii.

Pro explicatione ergo nota: Uti in parabolis quædam magis, imo soli litteræ, id est parabolæ; quædam vero magis rei per eam significatæ conveniant: ita et hic fit. Fingitur enim parabolice Veneris stella, quæ in cœlo suo erat, in cœlum altissimum super omnia astra ascendere cupivisse; quia a Saracenis culta fuit ut numen.

Audi S. Hieronymum in Vita S. Hilarionis: « Hilarion, ait, pervenit Elusam eo forte die, quo anniversaria solemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. Colunt autem illam ob Luciferum, cujus cultui Saracenorum natio dedita est. » Et Theodoretus in Histor. Patrum, cap. xxvi, testatur Simeonem Stylitem convertisse Ismaelitas a cultu Veneris ad cultum Christi: « Simulacra, inquit, conterentes, et Veneris orgiis renuntiantes (ab alto enim repetitis temporibus acceperant cultum hujus dæmonis), divina percipiunt Sacramenta. » Hinc et Mahomet in Alcorano astri, quod Cubar vocant, id est Luciferi, cultum suis indixit.

Fingitur ergo hæc stella deitatem appetiisse, quia scilicet Lucifer, id est diabolus, in cœlum divinitatis et æqualitatis Dei appetit, in illudque conscendere voluit: ita et rex Babylonis quasi alter Lucifer non quidem tam demens fuit, ut in cœlum proprie volare vellet; sed summum gloriæ, majestatis et honoris etiam divini thronum, qui proprie est cœlum, ambivit: voluit enim haberi et coli ut Deus; unde explicans subdit: « Similis ero Altissimo, » q. d. Colar ab hominibus eo honore et reverentia, qua Deus in cœlo colitur: hoc enim tantum, non aliud significant omnes hæ parabolicæ et hyperbolicæ exaggerationes.

Tyranni enim volentes coli ut dii, et subinde ut soli, ideoque abolentes omnes alios deos, reipsa invadebant ipsum solium Dei, volebantque quasi in cœlum conscendere, et Deum de suo solio deturbare, aut certe cum eo in eodem solio sedere. Simili hyperbole ait Callimachus: Tellurem pedibus, capite attingebat Olympum. Quem imitatus Virgilius: Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Et Horatius: Sublimi feriam sidera vertice. Et Seneca: Altum superbo vertice attingens polum. Quam vere dixit Timon: Ambitionis homo est vanæ plenissimus uter.

Addit S. Thomas Gentiles fuisse tam ventosos et stolidos, ut crederent principes et heroes post mortem inter astra referri, aut inter cœlestes deos numerari; quomodo Hercules, Castor, Pollux et alii cœlo insiti et infixi dicuntur.

Denique tumidus tyrannorum animus ita subinde erat inflatus et elatus, atque ex elatione demens et stolidus, ut se mari, ventis et cœlo dominari posse jactarent, imo putarent; hoc enim de Antiocho tradit Scriptura, II Machab. cap. ix, 8: « Qui, inquit, sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, etc., et qui paulo ante sidera cœli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam fœtoris portare. » Sic Balsasar hic impius et amens ait: « Super astra Dei exaltabo solium meum, ascendam super altitudinem nubium, » q. d. Dominabor astris et nubibus, inde jaculabor tonitrua et fulmina, ero Jupiter altitonans.

Audierat ab Hebræis captivis Deum per columnam nubis eos deduxisse, Mosique in nube sæpe apparuisse. Unde David de eo canit, Psal. ciii: « Qui ponis nubem ascensum tuum. » Quocirca S. Chrysostomus, hom. 2 in Acta, nubem vocat evectum Dei. Hinc et Christus, quasi Deus ascendens in cœlum, nube eo vectus est. Idem ergo cœlum hic sibi arrogabat Balsasar.

Sic tumidus Pharao dicebat: « Meus est fluvius, et ego feci memetipsum, » Ezech. xxix, 3. Sic Diocletianus Imperator post triumphum de Persis, humanæ mortalitatis oblitus, ut Deus adorari, et ut frater Solis ac Lunæ haberi voluit: unde coram eo homines venerabundi se in terram projiciebant, atque osculum pedibus figebant. Proinde hæc ejus superbia a Deo acriter punita fuit: nam toto corpore intumuit, eo deinde varie disrupto lente ita emarcuit, ut lingua ejus blasphema intra fauces ipsas vermium vim proferret, qui ex ore illius prorepentes, fœtore pessimo locum habitationi omnem replebant. Postremo autem more canis latrans sceleratam animam exhalavit. Ita Nicephorus, lib. VII, cap. xx; Sigonius, lib. I De Occident. Imperat., anno Domini 297.

lis. Sic enim, Thren. II, 1, Jerusalem a Chaldæis vastata dicitur de cœlo in terram dejecta. Simili prorsus schemate Ezechiel, cap. xxviii, sub typo angeli Cherubini, gloriam et casum regis Tyri describit: fuit enim ipse quasi alter Cherub: sic et Balsasar fuit quasi secundus Lucifer. Vide Canon. XXII. Sic ait Virgilius: « Alius Latio jam partus Achilles, » scilicet Turnus, et rursum: Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo: « Argo, » id est quævis navis; « Tiphys, » id est quivis nauclerus et gubernator.

Quocirca apposite S. Bernardus, serm. 3 in visionem Isaiæ, cap. v: « Quid, ait, festinas mane oriri ut Lucifer? quid gloriaris super sidera, quibus aliquando clarius rutilare videris? Brevis omnino erit gloriatio tua: sequitur sol justitiæ, quem te esse vana simulatione jactabas, cujus fervore pariter et splendore in nihilum redactus omnino dispereas. Quam melius Joannes Baptista Lucifer fuit, qui solem justitiæ Christum præcurrens magis fervere studuit quam lucere? Bonum erat tibi, si ignifer magis esse quam lucifer. » Quomodo ergo, o Lucifer! factus es noctifer, imo furcifer? Quomodo de cœlo in cœnum, de summo in imum, de vita in mortem, de gloria in gehennam corruisti? Vide eumdem S. Bernardum, serm. 17 in Cant., qui totus est de Luciferi dejectione.

Dico, secundo, Balsasarem comparari quoque Lucifero, id est diabolo: hic enim dictus est Lucifer, quod gratia et gloria in cœlo fulgeret, ut stella quæ dicitur « lucifer; » sed per casum factus est obscurus ut Hesperus: superbiam enim Luciferi imitatus est Balsasar, unde et simili cum eo pœna mulctatus descendit ad inferos: nec enim stellæ hic descensus congruit.

Poetico ergo schemate graphice depingit hic casum diaboli, et sub eo quasi typo intelligit ad litteram casum Balsasaris, uti fieri solet in parabolis. Assero ergo quod, sicut in parabolis est primo, veritas ipsius parabolæ seu historiæ, aut rei quæ parabolice narratur; et secundo, est veritas rei per parabolam significatæ, quæ secunda est sensus litteralis ipsius parabolæ: ita in hoc schemate describitur fastus et casus Luciferi instar parabolæ, sed per eum ad litteram intelligitur fastus et casus Balsasaris. Hunc esse sensum docet ipse contextus, et unanimiter Patres, ut S. Augustinus, Ambrosius, Cyprianus, Tertullianus, Athanasius et alii, quos citat hic Arias Montanus. Huc allusit Christus, Lucæ x, 18, dicens: « Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. »

Mystice, significatur hic mystica ruina diaboli, quæ contigit in aurora, id est in initio creationis ipsius et mundi. Unde Syriaca habet: Quomodo cecidisti de cœlo? ulula, mane (in matutino) corruisti; et Arabica Antiochena: Quomodo cecidisti de cœlo super terram in aurora, mane corruisti? Porro Christus eidem dominium in homines et in Ecclesiam ademit. Hinc dicitur in Scriptura projectus jam esse accusator ille fratrum, et a Christo catenis alligatus; imo Forerius putat hunc esse sensum litteralem hujus loci.

Secundo, S. Hieronymus censet Luciferum conditum in firmamento, inde in cœlum empyreum ascendere voluisse. Verum communis sententia est, Luciferum angelosque omnes creatos esse in cœlo empyreo.

adveniente sole non comparet; ita prima fuit monarchia Babyloniorum, quæ mox evanuit adveniente Cyro, id est sole: Cyrus enim persice solem significat, ait Herodotus. Quarto, quia reges Chaldæi lucem et ignem, quem ut deum colebant, sibi præferri curabant, quasi ipsi essent soles et dii, quos præcederet lucifer. Idem postea imitati sunt Romani Imperatores; nam ignem sibi præferri curarunt, teste Herodiano, quia ignis symbolum est principatus, felicitatis, potentiæ et gloriæ.

quædam magis, imo soli litteræ, id est parabolæ; quædam vero magis rei per eam significatæ conveniant: ita et hic fit. Fingitur enim parabolice Veneris stella, quæ in cœlo suo erat, in cœlum altissimum super omnia astra ascendere cupivisse; quia a Saracenis culta fuit ut numen. Audi S. Hieronymum in Vita S. Hilarionis: « Hilarion, ait, pervenit Elusam eo forte die, quo anniversaria solemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. Colunt autem illam ob Luciferum, cujus cultui Saracenorum natio dedita est. » Et Theodoretus in Histor. Patrum, cap. xxvi, testatur Simeonem Stylitem convertisse Ismaelitas a cultu Veneris ad cultum Christi: « Simulacra, inquit, conterentes, et Veneris orgiis renuntiantes (ab alto enim repetitis temporibus acceperant cultum hujus dæmonis), divina percipiunt Sacramenta. » Hinc et Mahomet in Alcorano astri, quod Cubar vocant, id est Luciferi, cultum suis indixit. Fingitur ergo hæc stella deitatem appetiisse, quia scilicet Lucifer, id est diabolus, in cœlum divinitatis et æqualitatis Dei appetit, in illudque conscendere voluit: ita et rex Babylonis quasi alter Lucifer non quidem tam demens fuit, ut in cœlum proprie volare vellet; sed summum gloriæ, majestatis et honoris etiam divini thronum, qui proprie est cœlum, ambivit: voluit enim haberi et coli ut Deus; unde explicans subdit: « Similis ero Altissimo, » q. d. Colar ab hominibus eo honore et reverentia, qua Deus in cœlo colitur: hoc enim tantum, non aliud significant omnes hæ parabolicæ et hyperbolicæ exaggerationes.

Tyranni enim volentes coli ut dii, et subinde ut soli, ideoque abolentes omnes alios deos, reipsa invadebant ipsum solium Dei, volebantque quasi in cœlum conscendere, et Deum de suo solio deturbare, aut certe cum eo in eodem solio sedere. Simili hyperbole ait Callimachus: Tellurem pedibus, capite attingebat Olympum. Quem imitatus Virgilius: Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Et Horatius: Sublimi feriam sidera vertice. Et Seneca: Altum superbo vertice attingens polum. Quam vere dixit Timon: Ambitionis homo est vanæ plenissimus uter.

Addit S. Thomas Gentiles fuisse tam ventosos et stolidos, ut crederent principes et heroes post mortem inter astra referri, aut inter cœlestes deos numerari; quomodo Hercules, Castor, Pollux et alii cœlo insiti et infixi dicuntur.

Denique tumidus tyrannorum animus ita subinde erat inflatus et elatus, atque ex elatione demens et stolidus, ut se mari, ventis et cœlo dominari posse jactarent, imo putarent; hoc enim de Antiocho tradit Scriptura, II Machab. cap. ix, 8: « Qui, inquit, sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, etc., et qui paulo ante sidera cœli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam fœtoris portare. » Sic Balsasar hic impius et amens ait: « Super astra Dei exaltabo solium meum, ascendam super altitudinem nubium, » q. d. Dominabor astris et nubibus, inde jaculabor tonitrua et fulmina, ero Jupiter altitonans.

Audierat ab Hebræis captivis Deum per columnam nubis eos deduxisse, Mosique in nube sæpe apparuisse. Unde David de eo canit, Psal. ciii: « Qui ponis nubem ascensum tuum. » Quocirca S. Chrysostomus, hom. 2 in Acta, nubem vocat evectum Dei. Hinc et Christus, quasi Deus ascendens in cœlum, nube eo vectus est. Idem ergo cœlum hic sibi arrogabat Balsasar.

Sic tumidus Pharao dicebat: « Meus est fluvius, et ego feci memetipsum, » Ezech. xxix, 3. Sic Diocletianus Imperator post triumphum de Persis, humanæ mortalitatis oblitus, ut Deus adorari, et ut frater Solis ac Lunæ haberi voluit: unde coram eo homines venerabundi se in terram projiciebant, atque osculum pedibus figebant. Proinde hæc ejus superbia a Deo acriter punita fuit: nam toto corpore intumuit, eo deinde varie disrupto lente ita emarcuit, ut lingua ejus blasphema intra fauces ipsas vermium vim proferret, qui ex ore illius prorepentes, fœtore pessimo locum habitationi omnem replebant. Postremo autem more canis latrans sceleratam animam exhalavit. Ita Nicephorus, lib. VII, cap. xx; Sigonius, lib. I De Occident.

ses (Sion et Moria), qui sunt ad Aquilonem. Parabolice notat primo, sub hoc schemate superbiam diaboli, quod tam in cœlo quam in terra æquali cum Deo throno sedere voluerit, puta in templo, ut ibi adoraretur. Hinc S. Chrysostomus, homil. De Adam et Eva, tom. I, censet angelum hæc dicentem vocatum fuisse Sathael, id est positio Dei, vel ponens se ut Deum: « Unus, inquit, angelus primus, qui Sathael dictus est, malignam et nefariam præsumptionem assumens, dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et similis ero Altissimo. » Qui ergo latine dicitur Lucifer, hebraice vocatur Sathael. « Et ita pro tali præsumptione cecidit irreparabiliter, ut angelus primus præcipitatus de culmine angelico, diabolus nominaretur. »

S. Bernardus, serm. De S. Benedicto: « Dixit, inquit, Lucifer (sed non jam lucifer, sed tenebrifer et vesperus): Sedebo in monte Testamenti.

Imperat., anno Domini 297. Heliogabalus Imperator hoc nomen assumpsit, quia sol esse et vocari voluit; Heliogabalus enim solem significat: nam antea Gabalus vocabatur. Impure res impurissimos videre est apud Lampridium.

C. Caligula pro Deo haberi, adeoque æquam cum Luna habere videri voluit. Quocirca quæsivit a Vitellio senatore, vidissetne se cum dea congredi? Cui Vitellius astute adulando respondit: « Solis, Domine, vobis diis licet invicem videre. » Ecce quo stoliditatis agit fastus mortales. Testis est Dio, lib. LIX. Ratio Caii Caligulæ, inquit Philo in lib. De Legat., erat hæc: Ovium pastor non est ovis, nec caprarum pastor capra; ergo hominum pastor non est homo: quid ergo? Deus. Fecit itaque se deum. Deorum insignia, Mercurii caduceum, talaria, chlamydem; Apollinis radiatam coronam, arcum et sagittas; Martis thoracem, gladium et clypeum assumebat, eaque ratione divinitatem ostentabat. Ita vesanus ille homines pecora faciebat, ut se faceret Deum.

Xerxes Hellespontum ratibus, quasi ponte, junxit, ac deinde injecta humo pedibus per eum cum toto exercitu iter fecit. Verum cum pontem, quem fecerat, tempestas disjecisset, Xerxes mare illud virgis jussit verberari. Audi Herodotum, lib. VII: « Xerxes indigne ferens, quod mare naves disjecisset, jussit trecenta Hellesponto verbera infligi et in ejus pelagus par compedum demitti. Jam audivi, misisse quoque eum qui stigmata Hellesponto inurerent. Certe mandavit, ut colaphos Hellesponto incuterent, dicentes barbara verba ac vesana: O aqua amara! dominus tuus tibi irrogat pœnam, quod eum læsisti, qui te nihil male meritus erat. Te tamen rex Xerxes, velis nolisve, transmittet. »

Julianus Apostata, ut deus haberetur, moriens fingere voluit se ex oculis hominum evanuisse, et quasi in cœlum conscendisse, ideoque secreto in fluvium se mergere cogitavit; sed a suis rem odorantibus impeditus est, uti refert S. Gregorius Nazianzenus, orat. in Julianum.

Chosroes Persarum rex, victoriis insolens, voluit coli ut deus. Hinc currum ex auro fabricavit, in quo inter subtiles et occultos ductus, quasi de cœlo aquam infundebat, ut pluviam dare videretur: et in specu subterraneo equi quadrigas trahebant in circuitu, sonitumque tonitru æmulum edebant, ut ipse tonare videretur. In tali fano profanus resedit, quasi Deus Pater, et juxta se crucem Domini a dextris posuit loco Filii, et gallum a sinistris loco Spiritus Sancti; se ergo jussit Deum Patrem nominari et coli. Quocirca a Deo punitus, ab Heraclio victus, et tandem a filio trucidatus est. Ita Siffridus presbyter, lib. I Epitem., anno Domini 612, et Baronius, anno Domini 614.

Audi quid de Canuto rege scribant Chronica Danorum, et ex iis Polydorus Virgilius: Canutus, inquiunt, rex Daniæ et Angliæ, sedili in littore posito dixisse fertur: « Mare regni mei pars es, itaque mihi obtemperes; » sed illud mox impetu facto sinum ejus undis perfudit. Quare territus rex de solio surrexit: « Vana, inquiens, omnium regum potestas, et solus Deus omnipotens est; » ac corona cruci imposita, postea egregius pietatis et modestiæ cultor exstitit, magis quam ante, idemque suis (quorum causa hæc faciebat) ut idem facerent persuasit.

SEDEBO IN MONTE TESTAMENTI. — Intellige per hebraismum sicut, q. d. Sicut Deus cultus fuit in monte Testamenti, id est in templo Hierosolymitano, antequam illud a patre meo Nabuchodonosore everteretur: ita et ego Balsasar colar ut deus in solio meo, vel in delubris Babylonis.

Nota: Templum Salomonis vocatur mons, tum quia altum erat instar montis, tum quia situm in monte Sion. Vocatur Testamenti, id est fœderis, quia in eo tabulæ legis et arca fœderis, conservabantur. Idem templum vocatur « latera Aquilonis, » quia erat ad Aquilonarem urbis partem situm, ut patet ex illo Psalm. xlvii, 2: « Mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni. » Unde Septuaginta hic vertunt: Super montes excelsos.

SIMILIS ERO ALTISSIMO. O impudens! o impudens! Millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei: et tu sedebis? Cherubim stabant, et non sedebant. Quid laborasti, ut jam sedeas?

Secundo, sub hoc schemate, inquiunt Hieronymus, Cyrillus et Basilius, significat superbiam regis Babylonis, quasi dixerit: Ego studebo efferre meum nomen et regnum super omnes et omnia, ut toti universo dominer; et quasi abjecta omni Dei reverentia vix mortalem se esse sciret, putaretque sibi divinum aliquod numen inesse, ideoque ut deus in templis coli et adorari voluerit.

Addunt et Hebræi voluisse Nabuchodonosorem ut deum adorari et coli in templo Hierosolymitano, quod vix est credibile: nam ipse illud evertit. Simili tropo Ezechiel, cap. xxviii, 14, ait de rege superbo Tyri: « Tu Cherub extensus et protegens, et posui te in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum ambulasti. »

Mystice, S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christ. cap. ult., juxta regulam VII, Ticonii hæc accipit de diabolo, id est diaboli corpore, quod est cœtus infidelium, impiorum et reproborum; et S. Bernardus, tract. De XII Grad. hum., gradu 1, in fine, per Aquilonem intelligit reprobos: « O Lucifer! inquit, qui mane oriebaris, imo jam non lucifer, sed noctifer, aut etiam mortifer. Rectus tuus cursus erat ab Oriente ad Meridiem, et tu præpostero ordine tendis ad Aquilonem; quanto magis ad alta festinas, tanto celerius ad occasum declinas: nimirum Aquilo hic frigidus sunt reprobi; sedes tua, potestas in illos. »

Idem, serm. 85 in Cant.: « Diabolus, ait, in veritate non stetit, quia non innixus est Verbo, qui in sua virtute confisus est. Et ideo fortasse sedere voluit, quia stare non valuit. Dicebat enim: Sedebo in monte Testamenti. Cæterum Deo aliter judicante nec stetit, nec sedit, sed cecidit dicente Domino: Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Ergo qui stat, si non vult cadere, non fidat sibi, sed nitatur Verbo. Verbum loquitur: Sine me nihil potestis facere. »

Idem, serm. 4 De Ascens.: « Heu miser, inquit, in lateribus Aquilonis! Frigidus est mons ille, non te sequimur. Potestatis habes concupiscentiam, altitudinem præsumis potentiæ. Quanti tamen usque hodie fœda sequuntur infeliciaque vestigia, imo vero quam pauci evadunt, quibus non dominandi libido dominetur? Quem sequimini, miseri homines, quem sequimini? Annon videtis Satanam tanquam fulgur de cœlo cadentem? Nonne iste est mons in quem ascendit angelus, et diabolus factus est? »


Versus 14: I will be Like the Most High

14. SIMILIS ERO ALTISSIMO, — q. d. Ut verbo dicam, ero summa et sacra Majestas, non tantum humana et regia, sed et divina, et ut talis adorer. Didicit hoc Balsasar a patre suo Nabuchodonosore, qui in statua aurea altissima, scilicet sexaginta cubitorum, adorari voluit, Daniel. III. Sic rex Tyri, Ezech. xxviii, 2, dicebat: « Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris; » cui proinde Deus, vers. 9, replicat: « Homo es, et non Deus; in manu occidentium te morte incircumcisorum morieris. » Sic Augustus Cæsar divinos honores usurpavit, et aras sibi poni voluit. Unde Horatius, lib. I, epist. 16: Attingit solium Jovis, et cœlestia tentat. et Virgilius, ecloga 1: Namque erit ille mihi semper Deus: illius aram Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

Neque aliud ille Phaeton, ille Icarus Gentilium, suo in cœlum volatu significarunt. Nota « similis ero »: Lucifer enim sive diabolus initio non fuit tam stolidus, ut vellet esse Deus, aut Deo æqualis, et secundus quasi Deus; sciebat enim hoc esse impossibile et stultum: sed initio considerans eximiam naturæ suæ pulchritudinem, sapientiam, potentiam et gratiam, sibi in ea nimis complacuit: inde fastu intumuit, qui crescens eo processit, ut, quasi sibi ipse sufficeret, nollet pendere a Deo, nollet Deo subdi, nollet ejus legi et imperio subjacere. Unde fuit excæcatus, potuitque hæc cæcitas cum superbia ita crescere, ut vere æqualitatem Dei et divinitatem appeteret, uti videmus tyrannos quosdam eam appetiisse.

Sed initio antequam excæcaretur, eam ambire non potuit. Quocirca verisimilis est illa Doctorum sententia, diabolo revelatam fuisse Christi hominis unionem hypostaticam cum Filio Dei, eumque hanc Christo invidisse, et sibi eam appetiisse. Sciebat enim hoc fieri posse, putabat et ipse ita fieri debere, quod ipse, utpote angelus, nobilior esset homine. Et sane si hoc mysterium unionis ei revelatum fuit, vix dubium est quin illud superbus angelus ambiverit, et Christo inviderit. Sed hoc ei revelatum esse opinari licet, demonstrare ex Scriptura vel Patribus non possumus.


Versus 15: But Nevertheless You shall be Dragged Down to Hell

15. VERUMTAMEN AD INFERNUM DETRAHERIS. — Nota justam superbiæ pœnam. Balsasar et diabolus ascendere voluerunt in summum cœli; ideo descenderunt in imum laci: opponit enim Propheta imum summo, infernum cœlo, latera laci, ut habent Hebræa, lateribus Aquilonis. Huc spectat Homeri adagium: « A Tartesso in Tartarum. » Tartarus enim est locus infelicitatis, Tartessus felicitatis; est enim Tartessus urbs in finibus Hispaniæ, ob loci fertilitatem celebris.

Recte Climachus, gradu De humilitate: « Superbia, inquit, ex angelis dæmones facit, humilitas ex dæmonibus angelos facit. » Sic S. Michael humiliter dicendo מי כ אל mi ec El, quis sicut Deus? Luciferi sedem, eo deturbato, obtinuit. Deus enim deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Recte S. Joannes Abbas, qui Theodosio Imperatori victoriam contra tyrannos prædixit, apud Palladium in Lausiaca, cap. xliv, narrat monachum quemdam superbientem de sua virtute, tentatum fuisse ac superatum a dæmone apparente ei in specie mulieris, eumque illiciente ad libidinem. Cui cum tandem ille consensisset, dæmon evasit evanescens ex manibus ejus sicut umbra aliqua. Risus autem in aere auditus est multorum dæmonum clamantium: « Qui se exaltat, humiliabitur. Tu autem ad cœlos quidem exaltatus es, humiliatus vero es usque ad abyssos. »

Quocirca surgens ipse lamentans et desperans de sua salute, ad sæculum reversus est. E contrario senex ille in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xiii: « Quantumcumque, inquit, se deposuerit homo in humilitate, tantum quoque proficit in altum; sicut enim superbia, si ascenderit in cœlum, usque ad infernum deducitur: ita et humilitas si descenderit in infernum, tunc exaltabitur usque ad cœlum. »

fluctibus agitentur ambitiosi, ut mare; tum ob multas distractiones et curas, quibus honorem aucupari vel tueri volunt; tum ob æmulos; tum ut suis, vel Superioribus, vel subditis adulentur.

Decimo, cogitent exemplum Christi, qui quæsitus ad regnum fugit, et privatam egit vitam; quin et subditus fuit parentibus. Undecimo, quod Sancti fugerint dignitates, et, cum coacti illas subierunt, quasi sub gravi onere ingemuerint.

Ambrosius, populi vocibus Mediolanensis Episcopus postulatus, nocte ex urbe aufugit. S. Chrysostomus, episcopatum metuens, in solitudinem secessit. S. Martinus, teste Sulpitio, ne diaconatum quidem suscipere voluit, nedum episcopatum, nisi coactus. S. Gregorius, electus in Pontificem, non tantum fugit, sed etiam ad Mauricium Imperatorem scripsit, rogans ne consentiret suæ electioni. S. Ammonius eremita aurem sibi præcidit ne Episcopus fieret. S. Malachias, ut scribit S. Bernardus in ejus Vita, nisi Episcopi congregati illi anathema comminati fuissent, non suscepisset episcopatum. « Omnem enim, inquit Bernardus, locum sublimem velut præcipitium reformidabat. » S. Augustinus, cognita sui Episcopi morte, fugit ab urbe. Audi eum, serm. 1 De communi vita Cleric.: « In quo loco sciebam non esse Episcopum, ne illo accederem, cavebam; et hoc agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. »

Idem fecit S. Fulgentius, qui per vim tandem creatus est Ruspensis Episcopus. Sic et S. Leo, electus in Summum Pontificem, exhorruit. Audi eum, sermone 2 in sua assumptione: « Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi. Quid enim tam insolitum, tam pavendum, quam labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti? »

Vere Seneca in Hercul. Fur.: Dominare tumidus, spiritus altos gere. Sequitur superbos ultor a tergo Deus. E contrario « humilitas » et fuga dignitatum, primo, « est tutissimus virtutum omnium thesaurus, » inquit S. Basilius, cap. xvii Constit. monast. Secundo, « est custos pudicitiæ, et mater patientiæ, » inquit S. Bernardus, tractat. De Ordine vitæ. Tertio, « est totius spiritualis structuræ solidissimum fundamentum, » inquit Cassianus, Collat. XIX, cap. xii. Quarto, « est tota Christianæ sapientiæ disciplina, » inquit S. Leo, serm. 7 De Epiphan. Quinto, Deus humiles exaltat, superbos humiliat, ait Christus. Sexto, humilitas gratiæ et opis divinæ est efficacissima conciliatrix. Sicut enim pluvia et flumina in valles defluunt, ita gratia Dei in animam humilem depluit et descendit. Septimo, omnia Dei dona omnesque virtutes pessum eunt, nisi adsit humilitas, inquit S. Gregorius, XXVII Moral. cap. ult. Octavo, humilis est amabilis Deo et hominibus, superbus omnibus est exosus. Nono, cogitet illud Christi, Lucæ vi: « Væ vobis, cum benedixerint (laudaverint) vobis homines. »

Moraliter ergo disce hic quid sit superbia, quid sit ambitio: nimirum est peccatum Luciferi, quod ex angelo pulcherrimo fecit teterrimum diabolum. Qui ergo ambiunt episcopatus, prælaturas, vel principatus, sciant primo se ambire regimen animarum, de quibus rationem ab eis exiget Deus, earumque damnationem, si pereant, eis imputabit: est ergo prælatura onus etiam angelicis humeris formidandum. Secundo, sciant ambitionem æque ac avaritiam, multa peccata secum trahere: ambitiosi enim parati fere sunt quaslibet occasiones arripere crescendi per fas et nefas. Tertio, sciant plerasque hæreses ortas esse ex ambitione; ambitiosi enim cum ad suas spes et dignitates, quas prætendebant in Ecclesia, pervenire non potuerunt, facti sunt Ecclesiæ hostes et hæresiarchæ, vereque Luciferi.

Quarto, cogitent illud S. Chrysostomi, homil. 34 in epist. ad Hebr.: « Mirabile est si salventur multi Prælatorum, » plures enim damnantur; sciantque multos damnari in dignitate positos, qui salvarentur, si viverent privati; proportionaliter enim multo plures in humili subditorum, quam in alto Prælatorum statu salvantur; nimirum multi tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant, feriuntque summos fulmina montes. Quinto, cogitent illud Sapientis: « Potentes potenter tormenta patientur. » Audiant Origenem: « Omnis, inquit, adeundi honoris Ecclesiastici abscinderetur ambitio, si se judicandos potius, quam judicaturos, hi qui præesse volunt populis, cogitarent. » Sexto, sciant ambitionem nunquam satiari; quia semper ad majora tendit: sicut Lucifer non quievit, donec thronum Dei invaderet; nam, ut ait Seneca, « ambitioso non tam jucundum est multos post se videre, quam aliquem ante se habere molestum. » Ita superbum Aman magis torsit unus Mardochæus illi prælatus, quam recrearint omnes populi et principes ei se submittentes.

Septimo, cogitent illud Julii Cæsaris: « Qui in excelso vitam agunt, eorum facta ab omnibus notantur; » suntque expositi multorum censuræ, invidiæ, detractionibus, odiis. Octavo, cogitent quod honor et dignitas cito perit, ut flos; unde Psaltes ait: « Periit memoria eorum cum sonitu. » Nono, quod variis

Decimo, cogitet illud S. Augustini, epist. 56 ad Dioscorum: Non aliam ad capessendam et obtinendam veritatis viam tibi munias, quam quæ munita est ab illo, qui gressuum nostrorum verus Deus videt infirmitatem. Ea autem prima est humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas; sic fiet, ut illud Annæ impleatur: « Sterilis peperit plurimos, et quæ multos habebat filios, infirmata est. » Denique, humilis est quasi alter Michael, superbus est quasi alter Lucifer: sicut S. Franciscus per humilitatem factus est Seraphicus, et per Seraphinum impressa sibi accepit stigmata Christi, atque post mortem in cœlis ad chorum Seraphinorum evectus est, uti cuidam viro sancto in visione revelatum est, teste S. Bonaventura. Ita Pharao, Arius, Calvinus per superbiam in abyssum, et in ima tartari demersi et dejecti sunt, ut in sedibus igneis Lucifero assideant.

Audi Patrum sententias in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xiii: « Quidam ex Patribus dicebat: Humilitas est præcursor charitatis, sicut Joannes Baptista Christi; et sic attrahit ad Deum: quia Deus charitas est; » alius rogatus, quid esset humilitas, dixit: « Arbor est vitæ in altum excrescens; » alius: « Est terra in qua jussit Deus sibi sacrificium offerri; » alius: « Perfectio hominis est humilitas; » alius: « Humilitas nec irascitur, nec alios irasci permittit. »

Porro signa humilitatis paucis ita describit Albertus Magnus in Paradiso animæ, cap. ii: Humilitas, inquit, vera et perfecta est, cum exhibita gloria contemnitur, nec exhibenda appetitur. Secundo, verus humilis semper timet ne sibi aliqua gloria exhibeatur; et cum sibi exhibita fuerit, expavescens medullitus contristatur. Tertio, verus humilis nunquam de aliqua gloria vel gratia gloriatur, nisi ex hoc audientibus confidentiam ad Deum præstare intendat. Quarto, verus humilis nec majori, nec minori, nec æquali se comparat: imo nullum inferiorem se credit, nullum omnino spernit, et se solum ex corde despicit, et ab omnibus despici ferventer appetit, gaudetque cum despectus fuerit: talis nullam timet contumeliam, quia nullam amat gloriam. Ita Albertus.


Versus 18: All the Kings of the Nations, etc., Slept in Glory

18. OMNES REGES GENTIUM, etc., DORMIERUNT IN GLORIA, — gloriose sepulti sunt, scilicet non cum plebe, sed in domo, id est in parentum et regum sepulcro, sive mausoleo.


Versus 19: But You (o Belshazzar!) Have Been Cast out of your Tomb

19. TU AUTEM (o Balsasar!) PROJECTUS ES DE SEPULCRO TUO, — Balsasar sepulcro extrahi non potuit, quia caruit sepulcro. Sensus ergo est, q. d. Tu, o Balsasar! occisus a Cyro projectus es, nec illatus in sepulcrum regum, quod majores tui, inque ipse tibi destinaveras et magnifice adornaveras. Unde Vatablus vertit, abjectus es de sepulcro, id est abjectus es procul a sepulcro, ne in illud inferreris.

Hebræi hæc accipiunt de Nabuchodonosore quem fabulantur extractum fuisse de sepulcro a filio Evilmerodach, ut sic ipse Babyloniis ostenderet patrem non in bestiam, ut ante, esse mutatum, sed vere mortuum, itaque ab eis in regni successionem, quasi filius et hæres admitteretur; idque fecisse ex consilio Jechoniæ, ac propterea eum exaltasse. Ita refert S. Hieronymus hic. Addunt Abulensis in libro IV Reg. cap. xxv, Quæst. XXXVII, Haymo et Hugo hic, ejusdem consilio divisum esse cadaver in trecentas partes, easque in totidem vultures (ut eas devorarent), fuisse dispertitas, ne ulla spes esset reditus ejus. Credo trecenta hæc esse, non prodigia, sed mendacia.

Quasi stirps inutilis, — quasi surculus sterilis, vel amarum et malum ferens fructum, qui terræ non inseritur, quin et insertus evellitur.

POLLUTUS ET OBVOLUTUS — sanie et sanguine et cadaveribus occisorum, vermibusque inde scaturientibus; hoc est quod dixit, vers. 11: « Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. »

DESCENDERUNT AD FUNDAMENTA LACI. — Ita vocat profunditatem tam sepulcri quam inferni; verisimile est enim cadaver Balsasaris, cum aliis cadaveribus Babyloniorum cæsorum projectum fuisse in lacum, vel fossam aliquam ingentem. Unde quod sequitur: « Non habebis consortium, neque (ne quidem) cum eis in sepultura: cum eis, » subaudi « regibus gentium; » his enim eum opposuit, vers. 18, non autem interfectis gladio; his enim eum assimilat hoc versu.


Versus 20: The Seed of the Wicked shall Never be Named

20. NON VOCABITUR IN ÆTERNUM SEMEN PESSIMORUM, — q. d. Delebitur memoria seminis et stirpis impiorum; nam Balsasari nemo de stirpe Nabuchodonosor successit, sed cum ipso omnis stirps regia exstincta est. Ita S. Hieronymus.


Versus 21: Prepare his Sons for Slaughter

21. PRÆPARATE FILIOS EJUS OCCISIONI. — Hinc patet Balsasaris filios vel naturales vel adoptivos, puta destinatos ab eo regni hæredes, pariter fuisse occisos; plures eum habuisse naturales, cum tot haberet concubinas, satis est verisimile.

NEQUE IMPLEBUNT FACIEM ORBIS CIVITATUM. — Id est, non implebunt superficiem civitatum orbis, id est non implebunt civitates orbis; est hypallage; vel orbis civitatum, id est orbis qui civitatibus abundat, q. d. Deus succidet eos, ne orbem et urbes repleant præfectis et hominibus sibi similibus, scilicet impiis, Deoque exosis: qualis enim est rex, tales sunt et aulici et populi et urbes. Ita Vatablus.

Secundo, Arias et Forerius vertunt, non implebunt faciem orbis urbibus, ut scilicet multas in eo urbes condant vel illustrent. Tertio, Sanchez explicat, q. d. Filii Balsasaris non implebunt faciem orbis, id est totum orbem, civitatibus suis, id est, non habebunt sub ditione sua civitates totius orbis, uti jactabant; facies enim orbis, venti, gladii, vocatur ipse orbis, ventus, gladius.

Holofernem: hic enim missus a Nabuchodonosore regnante in Assyria, puta in Ninive, contritus est in montibus Israel juxta Bethuliam cum toto exercitu, cum caput ei amputatum est ab heroina Judith.


Versus 23: And Into Pools of Waters

23. ET IN PALUDES AQUARUM. — Babylon enim est in paludibus juxta Euphratem, quem in varios rivos et fossas Persæ deduxerant: ipsa ergo eversa, remanserunt solæ paludes et rivi Euphratis.

ET SCOPABO EAM IN SCOPA TERENS. — Id est, ut Vatablus, scopa vastatrice verram eam, q. d. Ita studiose et exacte Persæ vastabunt et diripient Babylonem, sicut studiose ancilla scopis verrit pavimentum, ut illud scopando et fricando quasi atterat, uti faciunt ancillæ Hollandicæ nitoris amantissimæ. Simili tropo ait Plautus: « Converret hic jam me totum cum pulvisculo; » et de Tyro ait Ezechiel, cap. xxvi: « Radam pulverem ejus de ea. »


Versus 24: The Lord has Sworn, etc.: Surely as I Have Thought, so shall it be

24. JURAVIT DOMINUS, ETC.: SI NON, UT PUTAVI, ITA ERIT, — q. d. Juravit dicens: Si non ita eveniat ut dico, non sim Deus, non habear verax. Vox enim si Hebræis est nota juramenti exsecratorii, in quo ipsam exsecrationem per euphemismum subticent.


Versus 25: That I May Crush the Assyrian

25. UT CONTERAM ASSYRIUM, — id est Sennacherib: hunc enim in terra sua, id est in Judæa, contrivit Deus. Redit enim Propheta ad sua tempora, et ad Sennacherib urbi jam incumbentem, de quo egit, cap. vii, et deinceps: ut scilicet Judæi videntes Isaiam de clade Sennacherib vera prædixisse, crederent quoque ea quæ de Babyloniis, aliisque longe post futuris prædixerat, vera fore, vereque eventura. Alii nonnulli per Assyrium accipiunt

Aliter Chaldæus, Septuaginta et Pagninus pro ערים arim, id est urbibus, legentes צרים tsarim, id est adversarios, vertunt, non implebunt (Balsasaris filii) orbem infensis castris, uti fecerunt ejus parentes, qui bellicis motibus omnia turbent, ut regnum amissum recuperent et propagent. Ita S. Cyrillus.


Versus 26: This is the Plan that I Have Purposed

26. HOC CONSILIUM, QUOD COGITAVI SUPER OMNEM TERRAM, ETC., ET SUPER UNIVERSAS GENTES. — Commode hoc accipe pro subjecta materia, scilicet omnem terram et omnes gentes Assyriis subjectas, aut confœderatas, quæ cum eis contra Judæos arma tulerunt, uti fuerunt Syri, Samaritæ, Moabitæ, Idumæi, Philistini et Ægyptii: quibus proinde cladem in sequentibus capitibus ex ore Dei Propheta denuntiat. Ita S. Hieronymus.


Versus 28: In the Year that King Ahaz Died

28. IN ANNO, QUO MORTUUS EST REX ACHAZ, — cui successit filius Ezechias: ergo 1 anno Ezechiæ regis, facta est hæc prophetia contra Palæstinos, hostes Judæorum, ut per eam erigerentur Judæorum animi, scirentque fore felix et auspicatum novum pii regis regnum. Ex hoc loco censet S. Hieronymus, omnia deinceps oracula usque ad finem libri facta esse sub Ezechia, uti dixi, cap. I, vers. 1.


Versus 29: Rejoice not, O Philistia, etc., Because the Rod of Him who Struck You is Broken

29. NE LÆTERIS, PHILISTÆA, ETC., QUONIAM COMMINUTA EST VIRGA PERCUSSORIS TUI. — Percussorem vocat non Achaz regem, ut volunt S. Hieronymus, Haymo et S. Thomas; Achaz enim a Philisteis cladem magnam accepit, II Paralip. xxviii, 18; sed Samsonem, Davidem, et Oziam avum Achaz: hic enim valde attrivit Philistæos, ut patet II Paralip. xxvi, q. d. Nolite lætari, o Philistini! quod vestri olim percussores sunt mortui, scilicet Samson, David et Ozias, qui vobis videbantur esse colubri, id est asperi et crudeles, suo tactu et plaga vos ferientes; quia ab eis nascetur Ezechias filius Achaz, Oziæ pronepos, quasi regulus, id est basiliscus, longe vobis nocentior. Sicut enim basiliscus non tantum tactu, sed et visu, puta pestilenti halitu, quem ex oculis emittit, homines enecat, quin et aves volantes interficit, itaque eas ad se trahit et absorbet: ita et Ezechias sua vi et armis omnia vestra pervadet, et potentissimos vestrum quasi eminus solo aspectu, præsentia et imperio suo percellet et absorbebit, inquit S. Hieronymus.

Ita contigisse narrat, libro IV Reg. cap. xviii, cum ait: « Ipse (Ezechias) percussit Philisteos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem munitam. »

Alludit primo Propheta ad virgam Mosis, quæ versa est in colubrum, et rursum in virgam, quæ percussit, et tot plagas intulit Ægypto, q. d. Talis virga et coluber vobis, o Philistæi! erit Ezechias. Secundo, ad Samsonem, qui valde afflixit Philistinos, de quo prædixit Jacob, Gen. xlix: « Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, » q. d. Nondum periit coluber ille, qui in vos, o Philistini! desæviit, et venenum mortiferum evomuit: ex illo enim nascetur, id est illi succedet, non jam coluber, sed eo pejor basiliscus, scilicet Ezechias.

Nota: Apud Hebræos proverbium est: « De radice colubri egredietur regulus; » quo utuntur cum minori cladi, calamitati, hosti aut vastitati succedit major et infestior; cui simile est illud Roboam: « Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus; » tale est illud: « Incidit in Scyllam, cupiens vitare Charybdim; » et illud: « Leonem fugiens occurrit urso; » et illud Job. vi, 16: « Qui timent pruinam, irruet super eos nix. » Ita Sanchez.

regulus, id est basiliscus, longe vobis nocentior (hoc enim est Hebræum שורף saraph, enecans et absorbens Philistæos, ut dixi. Huic adagio simile est illud Eubuli poetæ: « Locusta habens oculos, non prolato ore utrinque mobilis, depugnator filiorum ingenitorum semen perimens: » quo significatur ichneumon Ægyptium animal, quod crocodilorum ova perrumpit et absumit, priusquam in feras semen evadat. Est enim ancipiti ore: nam pungit inferius, labris autem mordet.

Septuaginta vertunt, et semen ejus serpens pennatus. Pro serpens hebraice est saraph, id est serpens ardens et urens, quales fuerunt illi immissi in Hebræos murmurantes, Num. xxi. Porro serpentes aliquos pennatos esse et volare constat, talesque esse dracones Arabicos asserit Solinus, cap. xxxv, contra quos pugnant ibides aves; unde Ægyptii eas quasi deos colebant. Hic ergo serpens pennatus idem est qui paulo ante regulus vocatus est: nam et Isaias, cap. xxx, vers. 6, regulum habere alas et volare asserit. Talis ergo Philistæis fuit Ezechias. Talis et allegorice est Christus, diabolum ac reprobos mordens, fideles vero et pios salvans: hinc enim quasi serpens alatus exaltatus fuit in ligno, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam; et sub eo principes Apostoli, pauperum pauperrimi, securi vitam duxerunt.

Paulo aliter vertit Syriacus interpres, scilicet: De radice serpentis egreditur serpens biceps (amphisbæna, de qua Solinus, cap. xl, et Plinius, libro XX, cap. xx), et fructus ejus regulus qui volat; et Arabicus Antiochenus: De stirpe serpentis egreditur vipera, et de progenie serpentis surdæ serpens volans; et Arabicus Alexandrinus: De serpente egreditur basiliscus, et serpens volans devorans primogenitos.

ET PASCENTUR PRIMOGENITI PAUPERUM. — Primogenitum in Scriptura sæpe vocatur id quod est præcipuum et primarium, inquiunt Forerius, Vatablus et Sanchez: talis enim in domo inter filios est primogenitus: primogeniti ergo pauperum et successores inopiæ parentum, sunt Judæi sub Ezechia jam paulo ante a variis gentibus vastati, ut patet II Paralip. xxviii, q. d. Erit pax et rerum copia in Israel, etiam apud pauperes, cum Philistæa fame conficietur; hoc est enim quod sequitur:

ET INTERIRE FACIAM IN FAME RADICEM TUAM. — Loquitur de Philistæa, quasi de arbore desiccanda, vel exscindenda radicitus, q. d. Quando vires et copias Philistinorum siccabo, omnesque eorum reliquias consumam; tunc populus meus Judaicus, antea miser et pauper, requiescet et lætabitur.


Versus 31: Howl, O Gate; Cry, O City

31. ULULA, PORTA; CLAMA, CIVITAS. — Ululate, portæ et urbes Philistinorum. Notat in portis magistratum et principes (hi enim sedebant et judicabant in portis), in civitate plebem et vulgus, q. d. Ululate, tam principes quam cives omnes

ET SEMEN EJUS ABSORBENS VOLUCREM. — Semen colubri est regulus, puta Ezechias filius Oziæ, solo quasi spiritu et halitu suo afflans, comburens

Mystice S. Bernardus, tract. De Undecim Oneribus, serm. 2, sic ait: « Sequitur onus Philistiim, qui interpretantur cadentes potione, illos significans, qui superbia inebriati ceciderunt de habitatione cœlesti. Isti miseros onerant nunc tentatione, nunc afflictione. Hi Ægyptios onerabant plagis multis et magnis, sicut habes in psalmo: Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem et iram et tribulationem: immissiones per angelos malos. Hi cor Judæ oneraverunt avaritia, et cor Pharisæorum invidia, et cor Pilati stultitia. Hi cor fidelium multis tentationibus onerant: insultantes animæ consentienti, et dicentes: Incurvare, ut transeamus. » Hisce ergo attribue Isaiæ contra Philistiim minas.

Philistini, an Judæi superent et vincant: aut potius, ut victoria jam parta Ezechiæ congratulentur; quibus Ezechias et Judæi non sibi, sed Deo tribuentes victoriam, respondebunt id quod sequitur:

AB AQUILONE ENIM FUMUS VENIET, — q. d. A Jerusalem, quæ Philistinis est ad Aquilonem, veniet non Sennacherib, ut vult S. Hieronymus; sed Ezechias (de eo enim Prophetam loqui patet ex dictis, et ex antecedentibus et sequentibus) cum copioso militum agmine, quod magnum pulverem et fumum pedibus suis adveniens excitabit. Unde hic pulvis et fumus est adventantis exercitus; hinc Virgilius, Æneid. IX: Quis globus, o cives! caligine volvitur atra?... Hostis adest.


Versus 32: And What shall be Answered to the Messengers of the Nation

32. QUID RESPONDEBITUR NUNTIIS GENTIS, — id est gentium, qui scilicet de more e vicinis provinciis et gentibus venient ut de statu belli rogent, an

QUIA (quod) DOMINUS FUNDAVIT SION, ET IN IPSO SPERABUNT PAUPERES POPULI EJUS, — q. d. Gratias agimus Deo, qui nobis hanc dedit victoriam, eo quod amet Sionem et Jerusalem, eamque firmare et stabilire destinaverit: quocirca deinceps pauperes et afflicti in populo nostro hoc videntes et cogitantes, in quavis calamitate ardentius in eum sperabunt, eumque invocabunt.

Allegorice et tropologice, hæc facile est aptare spirituali Sioni, id est Ecclesiæ, et animæ fideli.