Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hoc cap. est tertia pars prophetiæ (secunda enim est a cap. vii hucusque) Isaiæ, duratque usque ad cap. xxv, et continet oracula minacia de Babyloniis, Idumæis, et aliis gentibus; tum ne Gentes insultent Judæis, audientes vel legentes in Isaia oracula de eorum excidio; tum ut Judæorum cladem, aliorum, præsertim hostium, clade soletur. Hoc ergo cap. et seqq. graphice depingit excidium Babylonis, et sub ejus typo diem judicii, excidium orbis, damnationem Luciferi (quem et nominat cap. xiv, 12) et reproborum. Idem argumentum tractat Jeremias cap. l et li.
Hoc ergo capite, primo, Deus quasi dux belli elevans vexillum, evocat Cyrum et Persas contra Babylonem. Secundo, vers. 6, prædicit, quam horribilis sit ille dies excidii futurus; ita ut sol, luna et stellæ de cœlo cadere videantur. Tertio, vers. 12, prædicit non tantum viros, sed et infantes occidendos, et mulieres constuprandas. Quarto, vers. 19, ait Babylonem subvertendam sicut Sodomam; ita ut non homines, sed feræ et dæmones ibi habitent.
Textus Vulgatae: Isaias 13:1-22
1. Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2. Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. 3. Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. 4. Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum præcepit militiæ belli, 5. venientibus de terra procul, a summitate cœli: Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. 6. Ululate, quia prope est dies Domini: quia vastitas a Domino veniet. 7. Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, 8. et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. 9. Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. 10. Quoniam stellæ cœli, et splendor earum, non expandent lumen suum: obtenebratus est sol, in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11. Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. 12. Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. 13. Super hoc cœlum turbabo: et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. 14. Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 15. Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio. 16. Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17. Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint: 18. sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. 19. Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. 20. Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. 21. Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi: 22. et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.
Versus 1: Primo, præcedit expositio eventuum præparatoria
Primo, præcedit expositio eventuum præparatoria, per evocationem divinam hostium contra urbem, vers. 1, 2; per expeditionem copiarum hostilium, ad Dei imperium missceptam, 4, 5; per præsagium vastitatis, consternationis et afflictionis hinc secuturæ, 6-9. Secundo, subsequitur narratio vindictæ divinæ, ex turbato naturæ ordine et hominum strage emicantis, 10-13; Babyloniorum fuso exercitu, cæsisque armatis et inermibus, exhaustorum, 14-18; Babylonis subversæ, et ad desolationem omnimodam et diuturnam redactæ, 19-22.
1. Onus Babylonis. — «Onus» a Prophetis vocatur prophetia tristis et calamitosa, tum quia illa quasi onus grave, et pondus pœnæ his illisve impendet, et imponetur a Deo; tum quia Prophetæ cum molestia, et ægre eam quasi pondus in os levant, enuntiant, et imponunt audientibus, eaque illos gravant. Ita S. Hieronymus, Septuaginta et alii. Secundo, pro onus, hebraice est משא massa, quod varia significat, scilicet onus, pondus, assumptionem, elevationem. Unde Septuaginta vertunt, λῆμμα, id est assumptio, eo quod prophetia quasi mandatum Dei aure et mente Prophetæ excipiatur, ut illud proferat ad eos, ad quos a Deo dirigitur. Rursum, prophetia vocatur assumptio et elevatio, eo quod mens Prophetæ in ea elevetur ad Deum, ut ejus oracula audiat. Syri vertunt, maskelo, id est asportatio, decessus, eo quod mens Prophetæ a se discedere videatur, et asportari a Deo ad videndum ea quæ remota et futura sunt: quanquam Syrice maskelo plura significet, omnia scilicet quæ hebraice massa.
Moraliter, vide quantum sit onus peccati, quod tantum onus pœnæ secum trahit.
Mystice, S. Bernardus serm. De undecim Oneribus Isaiæ, sigillatim ea exponit, aitque: «Sanctus Isaias undecim nobis onera prophetico sermone describit: primum, onus Babylonis; secundum, onus Philistiim; tertium, onus Moab; quartum, onus Damasci; quintum, onus deserti maris; sextum, onus Ægypti; septimum, onus Duma; octavum, onus in Arabia; nonum, onus Vallis visionis; decimum, onus Tyri; undecimum, onus jumentorum Austri. Et quid est onus nisi pondus quoddam deprimens animam, et ad terram inclinans, faciens eam ad inferiora respicere, et negligere superiora? Tale nobis onus aliquando ex mundi provenit delectatione, et hoc onus Babylonis; aliquando ex immundorum spirituum immissione, et hoc onus Philistiim; aliquando ex naturali quadam et inevitabili necessitate, et hoc onus Moab; aliquando ex tenebris ignorantiæ, et hoc onus Ægypti; aliquando ex innata nobis infirmitate, et hoc onus Damasci; aliquando ex malis persecutionibus, et hoc onus deserti maris; aliquando ex occulta animi vexatione, et hoc onus Duma; aliquando ex timore mortis, et hoc onus in Arabia; aliquando ex vanitate, quando proficimus, et hoc onus Vallis visionis; aliquando ex angustia pro his quæ toleramus, et hoc onus Tyri; aliquando ex charitate, quando aliis prodesse desideramus, et hoc onus jumentorum Austri.»
Deinde singula ordine prosequitur, quæ suis quibusque locis intexam, ac tandem singulis oneribus singula assignans remedia, ita concludit: «Inspiciat unusquisque seipsum, videat et quod onus sustineat, et quod in futurum sustinere formidet. Si sub onere Babylonis est, detestetur illud et abjiciat, ne si fuerit conformis operibus ejus, a pœnis ejus non sit immunis. Sub onere Philistiim videat, ne potationibus eorum inebrietur, eisque fiat similis in culpa, futurus eis similis in pœna. Quod si sub onere Moab se senserit laborare, satagat sic necessitatibus corporis indulgere, ne Nabuzardan muros destruat Jerusalem; nec sic ei satisfaciat, ut cum illo in æternum ardeat. At si onus Damasci humerum presserit, caveat ne ipse sibi manus injiciat; et ita seminans in carne, de carne metat corruptionem. Sane, si onus Ægypti incubuerit, abjiciat opera tenebrarum, et armis lucis induatur; ne, si hic interioribus tenebris mentem libens tradiderit, quandoque in exterioribus nolens crucietur. Porro, si onus deserti maris malis eum persecutionibus infestaverit, non deficiat, nec frangatur; ne quod ipsi injecerint per malitiam, ille per impatientiam patiatur. Si autem onus Duma, id est silentii, effecerit impatientem, vel pudor et confusio obstruxerit confessionem, caveat pondus pœnæ, quod talibus silentibus Propheta intentat. Verum, si onere Arabiæ pressus mortem timuerit, secundum naturam sese habeat, ut eam non timeat propter conscientiam; ne non solum ab Arabia prematur, sed insuper cum Arabia æternæ damnationis onere comprimatur. Præterea, si sub Vallis visionis onere suspirans contra vanitatem pugnaverit, caveat ne a monte contemplationis cadat in vallem erroris, eo utique onere obruendus, quod in onere Vallis visionis Propheta describit. At, si sub onere Tyri, ob præsentes labores et dolores, mentem pusillanimitas in desperationem dejecerit, caveat præ omnibus propriæ voluntatis angustiam; ut, corde dilatato, per omnes hujus vitæ angustias gratanter incedat, et sic æternum miseriæ pondus, quod Tyro intentatur, evadat. Postremo, si sub onere jumentorum Austri affectus tædio defecerit, cogitet, sciatque quia, si onus charitatis abjecerit, onus damnationis immerito sustinebit.»
Denique docet S. Bernardus ab his omnibus oneribus Christum nos liberare, per gratiam inchoate in hac vita, per gloriam perfecte in futura. Ejus ergo opem onerato assidue esse implorandam. Omnia satis apposite, nisi quod in ultimo onere per jumenta Austri accipiat pios et compatientes, cum ad litteram ita vocentur Judæi impii et impatientes.
Versus 2: Super (id est contra) montem caliginosum
2. Super (id est contra) montem caliginosum. — Ita per tropum vocat Babylonem, licet in loco campestri sitam, scilicet «montem,» ob magnificentiam et fastum palatiorum, turrium, murorum, etc. «Caliginosum» vero, primo, ob omnium rerum in ea caliginosam confusionem, ob quam hebraice dicta est Babel. Ita S. Hieronymus. Secundo, quia idololatriæ et errorum tenebris erat involuta. Tertio, «caliginosum,» id est calamitosum; caligo enim symbolum est calamitatis, præsertim quia noctu in caligine capta est Babylon illa inclyta, cum non minor civitati a nocte, quam civium animis a perturbatione et crapula offusa fuit caligo. Ita Sanchez. Quarto, et magis ad litteram, «caliginosum,» quia Babylon loco humido et palustri sita juxta Euphratem, ob densos vapores et nebulas inde ascendentes, aerem habebat nubilum et caliginosum, accedentibus præsertim hortis pensilibus quos in gratiam Nitocris uxoris suæ fecit Nabuchodonosor. Hi enim horti fuerunt orbis miraculum; erant enim alti, et sua altitudine umbram et caliginem inducebant urbi, præsertim accedentibus nebulis jam dictis, et fumo ex foco et igne tot domorum et familiarum.
De hortis hisce audi Josephum, lib. X Antiq. xiii: «Moles saxeas fornicibus suspendit (Nabuchodonosor) montium speciem referentes, superne consuas variis arborum generibus; atque ita celebratos illos pensiles hortos absolvit, eo quod uxor educata in Media concupisset quamdam patriæ suæ similitudinem.» Vide de iisdem et Curtium, lib. V.
Pro caliginosum hebræum est נשפה nispe, excelsum elevatum; Septuaginta vertunt, campestrem; Syriaca, calcatum, tritum, æquum, planum; Arabica, calvum, abrasum, sine arboribus. S. Hieronymus nispe deduxit a neseph, id est crepusculum, quod male taxat Pagninus. Nam Jerem. xiii, 16, vocantur montes neseph, id est crepusculi, montes caliginosi. Ita Forerius.
Levate signum. — Deus hic quasi classicum canit, eoque Darium ac Cyrum cum Persis et Medis evocat ad excidium Babylonis, q. d. Vos, o Dari et Cyre! elevate signum, id est, ut hebraice est, vexillum contra Babylonem, ut eam expugnetis; «exaltate vocem,» uti solent clamores edere milites, dum invadunt urbem: «levate manum» contra urbem, vestro gladio direptioni et triumpho devotam: «Ingrediantur duces (Cyri) portas» Babylonis, quas ego eis pandam.
Versus 3: Mandavi sanctificatis meis
3. Mandavi sanctificatis meis. — Persas et Medos vocat suos sanctificatos, id est a se destinatos, et quasi consecratos milites ad sanctum hoc bellum, et sanctam vindictam Dei complendam; de quo plura, Jerem. vi, 4. Hinc Syriaca et Arabica vertunt, mandavi sanctitati, sanctimoniæ, vel sanctificationi meæ, hoc est, militibus sanctissimis, Cyro sanctissimo, utpote ad bellum sanctissimæ vindictæ destinato.
Aliter alii: Sanctificati, inquiunt, id est sancto juramento adacti, q. d. Sacramentarii milites.
Exsultantes in gloria mea. — Quia scilicet ego eis gloriosas victorias dedi; per eos enim punivi et debellavi Gentes, ob earum scelera. Gloria ergo hic significat gloriosam vindictam et victoriam.
Versus 4: Vox multitudinis
4. Vox multitudinis, — q. d. Videor mihi in spiritu audire turbas et tumultus Persarum et Medorum, contra Babylonem turmatim adventantium.
Dominus exercituum præcepit. — Potest verti cum Vatablo: Dominus exercituum recenset vel lustrat exercitum bellicum, scilicet Persarum, sicut dux solet agere delectum, et lustrare suas copias; Deus enim hic inducitur, quasi dux belli sacri.
Versus 5: A summitate cœli
5. A summitate cœli, — q. d. Venient Persarum copiæ ab extremitate terræ, ubi videtur terra cœlum tangere. Accommodat se Scriptura phrasi vulgi, quod putat cœlum esse hemisphæricum instar arcus, ibique finiri ubi terminatur visus, ibique terræ jungi. Nec id mirum; nam et S. Chrysostomus et Lactantius, et alii, quos citat noster Acosta, lib. I De novo Orbe, cap. i, opinantur (et S. Augustinus, lib. II De Genesi ad litteram, cap. ii dubitat) cœlum non esse sphæricum, nec ambire et complecti totam terram; sed instar semicirculi terræ medietatem circumdare, eique in terminis suis copulari.
Dominus (scilicet adest ulturus scelera Babylonis), et vasa furoris ejus, — id est instrumenta iræ ejus, scilicet Darius et Cyrus cum suis copiis, armis et quadrigis quasi lictores Dei advolant.
Omnem terram, — scilicet Babyloni subjectam, de ea enim hic agitur. Simile est vers. 10.
Allegorice hæc veriora erunt in die judicii, cujus hic est typus.
Versus 6: Ululate, quia prope est dies Domini
6. Ululate, quia prope est dies Domini. — Licet enim 150 annis abesset hoc excidium Babylonis, tamen hoc tempus exiguum est respectu æternitatis, imo respectu regni alicujus; licet respectu ætatis et unius hominis multum sit. Vide Can. iv.
Quasi vastitas a Domino veniet. — Τὸ quasi hic est nota veritatis, non similitudinis, q. d. Tanta et tam horrenda vastitas incumbet Babyloni, qualis et quanta decet Deum offensum et iratum. Unde Hebraice est nervosa paronomasia: שד משדי shod missaddai, id est vastitas a vastante Deo veniet. De nomine Dei Saddai, vide dicta Genes. cap. xvii, vers. 1, et Exodi vi, 3.
Versus 7: Omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet
7. Omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet. — Corde deficiente, a quo ad membra diffunduntur spiritus vitales, ac per eos motus et sensus, omnia membra concidunt, tremunt, virtute destituuntur, et quasi paralysi resolvuntur. Quocirca Septuaginta pro omnes manus dissolventur, eleganter vertunt, exhabiacras, id est solventur quasi paralysi, fientque instar paralyticorum. Sensus est, q. d. Deus injiciet Babyloniis adventante Cyro tantum pavorem, desperationem et stuporem, ut manus eorum tremant et languescant, nec possint arma continere, ut mens consilii inops stupescat, utque animi concidant et contabescant. Id ita Balsasari contigisse scribit Daniel, cap. v, vers. 6.
Versus 8: Unusquisque ad proximum suum stupebit
8. Unusquisque ad proximum suum stupebit. — Sic enim solent rebus perditis homines attoniti invicem se aspicere, quasi stupefacti et elingues.
Facies combustæ vultus eorum. — Intelligitur more Hebræo τὸ sicut, q. d. Sicut facies combustæ, scilicet aridæ, luridæ, nigræ et terreæ (talis enim coloris sunt quæ exusta sunt), erunt vultus eorum. Sic Joel, cap. ii, de Judæis a Chaldæis obsessis et arctatis ait: «Omnes vultus redigentur in ollam,» id est, ut Nahum ait, cap. ii, «erunt sicut nigredo ollæ.» Facies ergo combustæ sunt luridæ, exsangues et tetræ ex pavore, mœrore et anxietate.
Hebraice est facies flammarum, quod Vatablus et Sanchez explicant, q. d. Rubore quasi flammeo ex pudore suffundentur, uti contigit iis, qui in scelere et re pudenda ex inopinato deprehenduntur. Sic de Lavinia canit Virgilius, Æneid. xii: Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Solet enim facies eo sanguine, quem pudor ad maxillas evocat, rubere et quasi ardere.
Noster Interpres recte per facies flammarum accipit facies flammis exustas, ut sit metalepsis. Alii de colore flammarum, hoc est de pallore, interpretantur, qualem habent non tam ipsæ flammæ, sed et fabri ferrarii antelucano tempore ad ignem operantes; quorum facies sic apparent pallidæ et luridæ, ac si prorsus essent factæ exsangues.
Versus 9: Ecce dies Domini veniet, crudelis
9. Ecce dies Domini veniet, crudelis. — Aliqui hæc ad litteram accipiunt de die judicii, sed patet ex præced. et sequentibus, ad litteram hæc dici de excidio Babylonis, quod tamen consummationis sæculi, et diei judicii viva fuit imago. Ita S. Hieronymus.
Ad ponendam terram (Babyloniorum) in solitudinem.
Dices: Etiam post Cyrum floruit Babylon tempore Alexandri Magni, qui eam denuo vastavit. Respondeo hanc Babylonis vastationem cœptam esse a Cyro, perfectam vero ab Alexandro et aliis, uti dicam Jerem. l, 39.
Versus 10: Quoniam stellæ cœli
10. Quoniam stellæ cœli. — Est hyperbole et hypallage, qua Prophetæ solent significare extremam cladem, calamitatem et afflictionem. Ita enim afflictis, ob spirituum vitalium et animalium debilitatem, et reditum ad cor, atque ob capitis deliquium et vertiginem, omnia videntur esse caliginosa, imo volvi et inverti. Contrarium accidit in lætitia.
Allegorice, hæc, ut sonant, vere contingent in die judicii, uti et ea quæ dicuntur vers. 13. Vide cap. xxxii.
Versus 11: Super orbis mala
11. Super orbis mala. — Babylonem vocat orbem quia erat ob frequentiam hominum, opificum et mercium, instar parvi mundi. Sic Romam, Parisios, Venetias, Constantinopolim vocamus parvum mundum. Hebraica vox תבל tebel, id est orbis, alludit ad בבל Babel.
Versus 12: Pretiosior erit vir auro
12. Pretiosior erit vir auro, — q. d. Miles Medus Dei vindicis nutu et instinctu nulli Babylonio parcet, etiamsi lytrum et pretium auri maximum offerat; quia gloriosus et ferus malet gloriam et vitas quam opes, ut dicitur vers. 17. Ita Vatablus et Sanchez.
Aliter Adamus, q. d. Pretiosus, id est rarus, supererit vix; nam plurimi occidentur a Chaldæis.
Mundo obrizo. — Hebræus et Chaldæus, auro Ophir, id est optimo. Vide dicta Jerem. x, 9.
Versus 13: Movebitur terra
13. Movebitur terra. — Est hyperbole et hypallage; afflictissimis enim videtur terra et cœlum moveri, rotari et confundi. Sic vulgo dicimus: «Cœlo terram misceri, aut mari cœlum,» id est omnia commisceri et confundi.
Versus 14: Et erit quasi damula fugiens
14. Et erit quasi damula fugiens, — q. d. Exercitus Chaldæorum fugiet veniente Cyro, sicut damula et ovis inermis et imbellis fugit ad rugitum leonis vel lupi.
Unusquisque ad populum suum convertetur. — Loquitur de exteris et auxiliaribus copiis, quæ ex aliis subditis, vel fœderatis provinciis venerant auxilio Babylonis contra Persas; hæ enim videntes castra Cyri fugerunt, et redierunt ad suos.
Versus 16: Infantes eorum (Babyloniorum) allidentur
16. Infantes eorum (Babyloniorum) allidentur. — Signum hoc est extremi odii et crudelitatis, idque factum est justo Dei judicio, qui parentum scelera etiam in infantibus eorum innoxiis vindicavit. Idem prædictum fuit Psal. cxxxvi, 9: «Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos (o Babylon) ad petram.»
Versus 19: Et erit Babylon illa gloriosa
19. Et erit Babylon illa gloriosa. — Supple, ita excisa et subversa, «sicut Sodoma.» Babylon hic vocatur «gloriosa in regnis,» hebraice צבי tsebi, id est decor, deliciæ, gloria, magnificentia regnorum.
Inclyta superbia Chaldæorum. — Ita enim legunt S. Hieronymus in Comment., Complutensia, Plantina et alia passim; Hebraice est, gloria superbiæ (id est magnificentiæ) Chaldæorum, id est ob quam gloriari et superbire solent Chaldæi, inquit Vatablus; sic et Pagninus. Tigurina, decus splendoris Chaldæorum. Babylon est urbs inclyta, superba et magnifica Chaldæorum. Nihilominus lectio Romana uti nervosior, ita germanior videtur. Babylon enim vocatur inclyta superbia, id est inclyta gloria et magnificentia Chaldæorum, de qua nimirum uti urbe superbissima et magnificentissima ipsi superbire et gloriari solent apud omnes gentes; hoc est, ipsa erat «domicilium superbiæ, et sedes luxuriæ,» ut loquitur Cicero, lib. II De Legibus. Sic et ait Virgilius, II Æneid.: «Barbarico postes auro spoliisque superbi procubuere.» Sic vocantur urbes superbæ, agri superbi, conjugium superbum, forma superba, fortuna superba, honor superbus, sceptra superba, et «belli insigne superbum,» Æneid. viii. «Babylon omnium quas sol aspexit urbium maxima, inquit S. Hieronymus, jam nihil præter muros reliqui habet.»
Versus 20: Nec ponet ibi tentoria Arabs
20. Nec ponet ibi tentoria Arabs, — qui solet habitare in tentoriis, et vagari per loca compascua (quales jam sunt multi in Africa, qui de loco in locum migrant, vocanturque Arabes Scenitæ, vel Nomades), pecoris et gregum, quos alunt, causa; idque quia ob Babylonis ruinas multi erunt specus et antra, in quibus latere solent leones et feræ gregibus inimicæ; et quia Babylon exusta erit in tumulum aridum, nec herbas aut gramina proferet.
Arabum præ aliis meminit, tum quia Arabes sunt pastores pecorum, ut dixi; tum quia Arabia Deserta vicina est Chaldæeæ. Hoc vaticinium etiamnum perdurat, et experientia liquet. Narravit mihi Romæ vir eruditus et religiosus, qui recenter illa loca peragravit, ruinas Babylonis etiamnum cerni, easque ingentes et immanes, et extendi ad tres diætas, esseque plane desertas et desolatas. Causam, inquit, percunctatus sum, ac præsertim cur Arabes et pastores in locis adeo vacuis et compascuis, saltem greges non pascerent? Qui illico mihi responderunt, loca illa plena esse spectris ferarum et dæmonum, quæ hic recenset Isaias, ideoque neminem ad illa audere propius accedere. Dæmones ergo Babylonem tot nominibus et vitiis sibi debitam, ideoque adeo justo judicio sibi datam possident, ut hominibus terrorem incutiant, ne Babylonis scelera sequantur, sciantque, si id fecerint, se pariter dæmonum habitaculum fore, et ludibrium æque ac pabulum in gehenna, juxta illud Psalm. xlviii, 13: «Positi sunt sicut oves in inferno: mors depascet eos.»
dicta, quod semper gemat et ululet. Ita Babyloni factum; nam, ut ait S. Hieronymus: «Didicimus a quodam fratre Eremita, qui de illis finibus egrediens, nunc Hierosolymis vitam exigit monachorum, venationes regis esse in Babylone, et omnis generis bestias murorum ejus ambitu tantum contineri.» Mystice, Babylon est mundus, ululæ sunt mundani et sæculares, qui ob mundi curas, fastidia, lites milleque ærumnas assidue gemunt et ululant, sed tamen sicut ululæ suis in Babylone cavernis egredi nolunt: imo, si eas extrahas, resistunt: sic mundani mundi miseriis quas perdite amant eximi nolunt, ut ad vitam quietam et religiosam transeant, sed in iis vivere et morari cupiunt. Est hæc maledictio Babylonis, id est mundi.
Sirenes. — Chaldæus, dracones; Septuaginta, ericii; hebraice est תנים tannim, id est, ut ait S. Hieronymus, dæmones, aut monstra, aut dracones magni, cristati et volantes; hi enim vere sunt in locis desertis, et horum speciem sæpe assumunt dæmones. Noster pro genere speciem vertit. Siren enim est species monstri aquatici et marini, ore et pube tenus virgo, inferne piscis; qualis nostro sæculo in Frisia captus, vixit inter homines multos annos, didicitque nere. Hac etiam specie homines ludificat dæmon. Minus recte Scholiastes Græcus in Isaiæ xxxiv, 23: «Sirenes, inquit, vocantur ea quæ inter volatilia emittunt noctu querulam vocem, ac prope ululant, uti noctua, et similia.» Nota: Hac phrasi significat Propheta extremam loci vastitatem, quod scilicet ita desolandus sit, ut fiat habitaculum dæmonum et monstrorum, ita ut nemo eo ire audeat.
Tropologice, Siren, ait S. Basilius, est dæmon, qui animam voluptate illicit et decipit. Unde de Sirenum Ulyssis fabula, ejusque mystica mythologia, et victoria per crucem, vide S. Ambrosium, lib. IV in Lucam, initio.
Versus 22: Et respondebunt ibi ululæ
22. Et respondebunt ibi ululæ. — Septuaginta, onocentauri. Ulula est avis nocturna gemens, sic dicta, quod semper gemat et ululet.
Pilosi. — Fauni et Satyri, de quibus Plinius, libro vii, cap. ii, hoc est, ut Chaldæus et Septuaginta, dæmones, scilicet qui in sylvis et locis desertis apparent hirsuti specie hircorum, quasi dii nemorum, de quibus plura cap. xxxiv, vers. 14.
Hoc est quod ait S. Joannes huc alludens, Apoc. xviii: «Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi.»
Saltabunt. — Alludit ad lusum, quo lascivientes hæduli, militarem in modum ex diversis stationibus emissi, adversis frontibus congrediuntur, insultant et cornutant.
In delubris voluptatis. — Vatablus, in palatiis voluptuosis. Babylon enim erat constructa et comparata ad omnem voluptatem et pompam; at post excidium in ea pro deliciis erunt dracones, pro citharædis ululæ et bubones, pro famulis et asseclis Fauni et Satyri horribiles.
Mystice, S. Bernardus, tract. De undecim Oneribus Isaiæ, serm. 1: «Primum, ait, onus Babylonis est, quod necesse est ut auferatur ab humeris nostris. Babylon significat mundum, cujus amor cupiditas est; onus itaque grave, multos premens et ad inferiora incurvans. Tripliciter autem miseros onerat, labore, timore, dolore. Cum labore pervenit homo ad hoc quod cupit, cum timore possidet, cum dolore amittit. Eia, fratres, quis regnum non cum labore acquirit quod cupit? quis regum ita securus, ut nullum timeat? quis non cum dolore aliquid amittit? Sed retorqueamus ad nos parabolam istam. Nullusne nostrum sub hujus oneris pondere suspirat? Nullæne in nobis mundanæ delectationes resederunt? Quid? quod
qui sua relinquerunt, aliena quærere non formidant, pro quibus laboribus fatigantur, cruciantur doloribus, timoribus conteruntur? Numquid vel ille ab hoc onere liber est, qui cum nihil vel parum in monasterium attulerit, tamen ut aliis det, quidquid potest de monasterio auferre non desinit; qui importune petit; qui irascitur, si non accipit; dolet, si corripitur; sævit, si proclamatur? Quid illi, qui tanto parentum stringuntur affectu, ut Religionis dispendium, maximosque labores pro eis subire non dubitent, et ob hoc etiam dies vacuos et noctes ducunt insomnes? Quid de illis dicam, qui honores ambiunt? quid oneris non sustinent? nunc adulantur, nunc detrahunt, nunc pro aliorum promotione insaniunt; nunc frustrati spe sua, in ipsos etiam patres suos maledictis insurgunt. Itaque, fratres, omnes hi conformantur huic sæculo. Unde et nomine Babylonis censentur, illo pœnarum onere, quod Propheta super Babylonem describit, miserabiliter opprimendi.»
Hisce ergo adapta singulas Isaiæ hoc capite et sequenti, contra Babylonem sententias et minas, ac præsertim illam cap. xiv, 11: «Concidit cadaver tuum, subter te sternitur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Detracta est ad inferos superbia tua. Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris,» etc.