Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Est hoc caput prooemium totius libri: docet enim Jeremias, quomodo a Deo ad munus prophetae destinatus sit, et quasi consecratus ab utero, idque ad hoc, ut attentionem sibi conciliet. Unde secundo, vers. 6, vocatus a Deo ad prophetandum se excusat, dicens: Quia puer ego sum. Cui Deus: Ecce dedi verba mea in ore tuo: Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna. Tertio, vers. 11, videt virgam vigilantem, et ollam succensam, per eaque portendi excidium Judaeae per Chaldaeos audit. Denique, vers. 18, eum roborans Deus ait: Dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, ut fortior sis regibus et principibus omnibus.
Textus Vulgatae: Jeremias 1:1-19
1. Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 2. Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon regis Juda, in tertio decimo anno regni ejus. 3. Et factum est in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Josiae regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. 4. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 5. Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. 6. Et dixi, A, a, a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum. 7. Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis: et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. 8. Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum, ut eruam te, dicit Dominus. 9. Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: 10. ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. 11. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. 12. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud. 13. Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis. 14. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae. 15. Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda. 16. Et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. 17. Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. 18. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae. 19. Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
Versus 1
1. VERBA JEREMIAE. — Titulus libri est, sicut ille apud Isaiam, cap. i, « visio Isaiae, » q. d. Hic liber continet verba Jeremiae, puta verba Dei, scilicet oracula quae locutus est Deus ad Jeremiam, quaeque Jeremias audivit a Deo; unde Septuaginta vertunt, verbum Dei quod factum est ad Jeremiam.
Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Rabanus. Secundo, planius et plenius, q. d. Haec sunt verba, id est prophetiae, quas a Deo acceptas Jeremias dixit et prolocutus est ad populum. Ita Chaldaeus, Lyranus et Vatablus.
FILII HELCIAE. — Clemens Alexandrinus, libro I Strom., S. Hieronymus vel quisquis est auctor Quaest. Hebr. in lib. I Paral., Paulus Burgensis, Maldonatus et Hebraei putant Helciam hunc Jeremiae patrem fuisse summum pontificem, qui, anno 18 Josiae (qui erat sextus ab eo tempore quo prophetare coepit Jeremias), invenit in area librum Deuter., IV Reg. xxii, 8. Hic Helcias genuit Azariam, Azarias Saraiam, Saraias Esdram, I Esdr. vii, 1; ita ut Jeremias fuerit patruus Esdrae, utpote frater avi ejus, puta Azariae.
Verum, si Helcias fuisset summus pontifex, sane hoc non tacuisset Scriptura hic; quia hoc facit ad magnam Jeremiae tum notitiam, tum dignitatem. Secundo, vox de sacerdotibus, plane significat eum vulgarem fuisse sacerdotem, non pontificem. Tertio, pontifices habitabant Hierosolymae juxta templum, teste Josepho lib. XX Antiq. cap. xviii; hic autem Helcias habitabat in Anathoth, unde tempore vicis suae veniebat Hierosolymam, ut sacerdotio fungeretur. Ita Chaldaeus, qui addit eum fuisse unum ex viginti quatuor praepositis templi. Ita et Sanchez in Prooemio.
Versus 2
2. QUOD FACTUM EST, — est anastrophe: sic enim haec ordinanda sunt, « verbum quod factum est. » Particulatim hic explicat titulum libri, scilicet verba Jeremiae; est ergo hic sensus horum omnium usque ad vers. 4, q. d. Haec « verba, » id est hae prophetiae, Jeremiae sunt, et complectuntur omne verbum quod a Deo factum est ad Jeremiam in Judaea successive per 41 annos, scilicet a 13 Josiae, et deinde sub Joakim usque ad mensem quintum anni undecimi Sedeciae, quo capta est Jerusalem. Nota: Omittit Joachaz et Joachin, quia hi tantum tres menses regnaverunt. Aliter explicant Lyranus, Hugo, Dionysius, « quod, » id est quia, « factum est verbum, » etc. Sed hoc non fert sermo Latinus; alioqui ex Hebraeo verti potest cum Vatablo, secundum quod, vel quemadmodum factum est verbum Domini ad eum.
IN TERTIO DECIMO ANNO REGNI — Josiae. Nota: Ab hoc anno coepit prophetare Jeremias; quia eodem anno videtur eversa fuisse Ninive a Cyaxare rege Medorum et a Nabuchodonosore seniore, qui fuit pater Nabuchodonosoris junioris sive Magni, eversoris Hierosolymae; nam non post, sed ante Jerusalem, eversam fuisse Ninivem sub Josia diserte docet S. Hieronymus, Praefat. in Jonam, et Eusebius in Chronico, idemque colligitur ex Josepho, libro IX Antiq. cap. xi, ubi a tempore Joathan regis Juda, sub quo ipse ait Nahum praedixisse interitum Ninive, usque ad ejusdem eversionem effluxisse scribit annos 115. Atqui 13 annus Josiae est 115 ab anno ultimo regni Joathan; quare hoc anno 13 Josiae videtur eversa Ninive. Audi S. Hieronymum plures testes citantem: « Et revera, inquit, quantum ad Historias tam Hebraeas quam Graecas pertinet, et maxime Herodotum; legimus Ninivem regnante apud Hebraeos Josia et Astyage rege Medorum fuisse subversam. » Constat autem eam subversam a Chaldaeis, adjuvantibus Medis, puta a Nabuchodonosore seniore, qui hoc anno 13 Josiae regnare coepit. Idem confirmat Tobias cap. ult. vers. 6, juncto cum vers. 10 et seq., ubi dicitur Tobiam juniorem antequam moreretur, audivisse perditionem Ninive, quam captivavit Nabuchodonosor, et Assuerus sive Cyaxares, ut habent Septuaginta; Tobias enim mortuus est anno aetatis 99, et puer sex vel septem annorum cum patre in Assyriam abductus est, anno 6 Ezechiae; deme hos 7 annos a 99, habebis 92, quot sunt a 6 Ezechiae ad 13 Josiae, quo fit ut Tobias videatur mortuus esse hoc anno 13 Josiae, paulo post eversionem Ninive. Jeremias ergo, quia hoc anno 13 Josiae vidit monarchiam et sceptrum a Ninive et Assyriis transferri in Babylonios, hinc vidit eodem anno virgam eorum vigilantem, incubantemque Judaeae, et aliis Gentibus; hinc omnibus inclamat: Consulite vobis; ecce enim « ascendit leo de cubili suo, praedo Gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem, » cap. iv, vers. 7. Ita docent recentiores quidam exacti chronologi. Verum Nahum ii, 2, ostendi Ninivem eversam esse 27 annis post mortem Josiae, nimirum anno 24 Nabuchodonosoris junioris sive Magni. Probabilior ergo causa, cur anno 13 Josiae coeperit prophetare Jeremias, est, quod sub hunc annum coeperit regnare Cyaxares in Media, et Nabuchodonosor senior in Babylonia, cujus filius Nabuchodonosor junior postea conjunctis copiis cum Cyaxare Niniven evertit, et monarchiam ab Assyriis ad Babylonios transtulit, ac consequenter Judaeos aliasque omnes gentes armis sibi subjugavit. Hic enim est virga vigilans, quam anno 13 Josiae vidit Jeremias. Adde: Probabile est quod Cyaxares cum Nabuchodonosore seniore coeperit obsidere Niniven sub annum 13 Josiae, sed coactus est solvere obsidionem ob incursionem Scytharum; deinde eam resumpsit cum Nabuchodonosore juniore sub annum quintum ab excidio Hierosolymae, tuncque eam expugnavit, de quo plura Nahum cap. ii, vers. 2.
Versus 3
3. USQUE AD TRANSMIGRATIONEM. — Prophetavit etiam post transmigrationem, in Aegypto, ut patet cap. xliv et seq. Verum plures et potiores ejus prophetiae sunt de gentis suae transmigratione et excidio, ideoque illi praeviae. Hinc eis hunc titulum praefixit, praesertim quia urbe et gente excisis, rebusque plane deploratis, putabat Jeremias se amplius non prophetaturum, utpote qui prophetiae suae videret jam finem et exitum. Sed secus accidit: prophetavit enim postmodum in Aegypto, illaeque prophetiae prioribus, quibus hunc titulum jam praefixerat, additae sunt. Hinc factum est ut titulus hic jam ante operi praefixus manserit. Ita Sanchez.
Versus 4
4. ET FACTUM EST, — q. d. Fieri autem coepit ad me verbum Domini. Coepit Dominus ad me loqui, anno 13 Josiae, dicens: « Priusquam te formarem in utero novi te. » To enim factum est, hic significat actum inchoatum, cum vers. 3, significet actum continuatum. Rursum to et capitur pro autem.
Versus 5
5. PRIUSQUAM TE FORMAREM. — Tertullianus, lib. De Anima, cap. xxvi, legit, priusquam te fingerem, scilicet quasi figulus, uti ex luto finxi Adamum; hoc enim significat Hebraeum יצר iatsar. Novi te, — notitia approbationis, qua praescivi et praedestinavi te formare, id est creare hominem, atque efficere mei verbi ministrum et prophetam; cognoscere enim, scire aut praescire, pro praedestinare aliquando ponitur, ut Rom. xi, 2: « Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. » Ita S. Chrysostomus, hom. De Jeremia, tom. I, Origenes et Chaldaeus. Censet Maldonatus idem esse haec tria, « novi te, sanctificavi te, Prophetam in Gentibus dedi te. » Verum haec distinguenda esse mox patebit.
Tropologice, nota hic magnos Sanctos a puero designari et destinari ad magna, idque saepe per mira praesagia. Admiranda est S. Eucherii Aurelianensis historia. Nocte quadam illius genitrix, cum ab ecclesia, expletis nocturnis hymnis, domum rediisset, proprium ingressa cubiculum, quieti se dedit; viditque in somnis toro suo virum adstantem miri candoris vestibus indutum, capitis veneranda canitie splendidum, oculis instar gemmarum coruscantibus terribilem, sibique dicentem: « Ave, Deo dilecta, benedictum in utero tuo ferens puerum, olim in hac urbe a Deo electum futurum Antistitem. » Cui venerabilis matrona: « Obsecro te, inquit, ut benedictionem tuo ore mihi largiaris, priusquam a me discedas. Intueor enim vultum tuum veluti angelicum. » Ait illi Angelus: « Recte quidem cernis; ego enim angelus Dei sum, missus ab eo, ut benedicam proli, quae est in utero tuo. Et quia admonenti ambiguitatem non opposuisti, sed a Deo missum me credidisti, jam benedicam tibi, et semini tuo ex te nascituro. » At illa expergefacta immensas SS. Trinitati referebat gratias, atque marito suo tantae revelationis gaudia per ordinem explicavit. Ille vero haec audiens, timore et gaudio perfusus, in gratiarum actione permanens, rei exspectabat eventum. Natum puerum baptizavit, et de sacra unda suscepit Ausbertus Augustodunensis Episcopus. Ita habet Vita S. Eucherii, 20 Februarii.
Anno Domini 989, uti ex Vita S. Stephani refert Baronius, Geisa primus Hungarorum dux baptizatus, cum suos Hungaros ad fidem Christi traducere, ibique episcopatus fundare cogitaret, apparuit illi angelus dicens, ei nasciturum filium qui hoc perageret. Uxori quoque ejus, cum partui vicina esset, apparuit B. Levita et protomartyr Stephanus, Levitici habitus insignibus ornatus, ita eam compellans: « Confide, mulier, in Domino, et certa esto te filium parituram, cui primo hujus gentis et regnum et corona debetur. Tu vero illi nomen imponas meum. » Cum autem femina non sine admiratione sciscitaretur ab eo quisnam esset, aut quomodo vocaretur? sic respondit: « Ego sum Stephanus protomartyr, qui primus pro Christi nomine martyrium obivi. » His dictis disparuit. Nascitur itaque (ut praedictum erat) filius principi, notus Domino, secundum Prophetam, priusquam in utero conciperetur, et per Stephanum protomartyrem a Domino appellatus, antequam natus. Eum vero beatus et Deo dilectus Episcopus Adalbertus baptizavit, et nomen Stephani ei impositum est.
Cum B. Eligius (ut habet B. Audoenus Rotomagensis Episcopus in Vita S. Eligii, apud Surium 1 decembris), Noviomensis Episcopus matris adhuc alvo esset inclusus, vidit genitrix ejus visionem miram. Videbat quasi aquilam valde pulchram, supra suum volitantem stratum, ac se tertio inclamantem, sibique nescio quid pollicentem. Cumque ex reciproca voce evigilasset, perterrita nimis, coepit mirari quaenam esset haec visio. Interea venit tempus pariendi, et prae magnitudine doloris coepit mater periclitari. Vocaverunt autem quemdam religiosum presbyterum, boni testimonii virum, ut pro eadem oraret. Qui cum venisset ad eam, quasi propheticum mox usurpans verbum, ait ad illam: « Noli, inquiens, mater, timere, quoniam benedictum partum tibi Dominus dignabitur largiri. Erit enim vir sanctus, ac de gente sua electus, vocabiturque magnus in Ecclesia Christi sacerdos. »
Mater Aeneae Sylvii matrona nobilis, cui Victoria nomen erat, cum proxima esset partui, in somnis sibi visa est puerum se parere mitram in capite gestantem; quae, ut pronae semper in pejus mentes hominum sunt, verita est ut somnium illud puero et familiae ignominiam portenderet; neque prius potuit hujusmodi suspicione levari, quam postquam intellexit, filium suum Episcopum Tergestinum designatum. Quo nuntio, omni prorsus metu liberata, immortali Deo gratias egit. Is postea fuit Pontifex Maximus, quem Pii II appellatione nostra vidit aetas, inquit Aventinus in Vita Pii II.
Audi Marcellinum presbyterum in Vita S. Swiberti Episcopi Werdensis.
« Adveniente hora, qua benedictus puer Swibertus a clarissima genitrice nasceretur, subito totam cameram, in qua felix Bertha pareret, fulgor nimius replevit, stupentibus et mirantibus cunctis, mansitque irreverberatis radiis protensus, donec peperit filium suum; quo nato, paulatim claritas recessit. Matronae vero illic eum obstetricibus congregatae glorificantes Deum, ubique promulgarunt magnalia claritatis piae Comitissae. »
Tempore Ethelredi, regis Merciorum, nobilis quidam regali progenie ortus, ex uxore sua nomine Tecta S. Guthlacum servum Dei progenuit. Ea vero hora, qua Dominus eum segregavit ex utero matris, coelesti prognostico est designatus: manus enim quasi hominis, rubri nitoris, coelitus missa, et ad ostium domus extensa, ineffabili fulgore coruscare visa est. Quae signaculo crucis ostium muniens, felici praefiguravit auspicio, quod ille ad ortum procederet, qui constanti perseverantia Christi crucem in suo corpore circumferret. Hominum autem multitudo novitate miraculi stupefacta accurrens, inauditae visionis prodigium, magnum divinae dispensationis fore mysterium asserebat. Cumque stupore magno, secundum varios animi motus, opinionibus ambiguis fluctuarent, una obstetricum, de domo egrediens, infantem jam natum proclamat. Natus baptizatur, et Guthlacus vocatur, quod sonat, Belli donum, vel bonum donum, juxta idioma Anglorum. A Deo enim donatus est parentibus, ut contra oppressores eorum bella gereret, ac de illis cum victoria titulos triumphales reportaret, inquit auctor Vitae.
S. Bernardi mater gravida visa est sibi videre se gestare utero catulum latrantem; et S. Dominici mater vidit se gestare catulum, facem accensam ore gestantem.
Refert Rodericus, Toletanus et Vasaeus in Chron. anno Domini 860, quod mortuo Enechone Arista Navarrae rege, regnavit Garsias ejus filius, vir non minus integritate vitae, quam armis praestans, qui uxorem ducit Urracam, feminam primariam; cum ea jam gravida ac partui vicina, dum incautius per montes iter faceret, inopinato hostium Arabum supervenientium insultu oppressus, fortiter pro fide dimicans, interiit. Accidit vero ut, digressis Barbaris, nobilis quidam, cui Guevarra nomen fuisse affirmant, qui a tempore Enechonis Aristae adhaeserat regi Garsiae, ad eum locum forte accederet, et infantem per vulnus manum extendentem, et velut eluctantem conspiceretur. Miseratus utriusque vicem, caeso matris utero, eduxit infantem, ac domi suae diligenter educavit. Quod non sine testibus factum est, ut, quando res ipsa posceret, facto fides constaret. Qui transactis infantiae et pueritiae annis, cum ad adolescentiam pervenisset, aetatem indole, et indolem strenuis operibus superabat, et successit in regnum regi Garsiae aera 218.
E contrario, anno Domini 1051, ex Lamberto Scafnaeo narrat Baronius, quod eo anno Henricus Imperator auctus sit filio, eidemque nomen Henrici imposuerit, sed plane magno Ecclesiae damno hunc genitum praevidit per visum, quae ipsum gestabat in utero Agnes Augusta: vidit enim se parere draconem virulentum. Quod ipsum, eadem saepe testata, scribitur ab Auctore Vitae S. Mathildis, qui sub idem tempus vixit. At quam ista vera fuerint, ipsa declararunt eventa.
SANCTIFICAVI TE, — selegi te mihi ex hominibus, praeordinavi te, deputavi, praeparavi te muneri prophetico, quod sacrum est et sanctum, idque cum adhuc esses in matris utero, imo ab aeterno. Ita Chaldaeus et Hieronymus, in cap. i ad Galat., Abulensis, Quaest. xvii in cap. xiii Judicum, Theodorus a Castro et Sanchez.
Addunt aliqui: « Sanctificavi te, » id est ad rem magnam et eximiam selegi te. Sanctum enim, inquiunt, subinde significat magnum quid et eximium; quia sanctitas in Deo et creaturis, est dos magna et eximia. Est catachresis. Sic canit B. Virgo: « Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum, » id est magnum, augustum, sacrum, « nomen ejus. »
Secundo, S. Augustinus, epist. 57: « Sanctificavi, » inquit, id est praedestinavi te sanctificare. Augustinum sequuntur Jansenius in Concordia Evang. cap. ii, et Salmeronius, tom. II, tract. 34. Sic Joan. cap. xi, 52, dicuntur filii Dei, qui adhuc erant infideles.
Tertio et optime: « Antequam exires de vulva, » id est in ipsa matris vulva te jam conceptum, sed necdum natum, « sanctificavi, » quia uti Joanni Baptistae, ita et tibi, o Jeremia! in utero remisi peccatum originale, et infudi gratiam sanctificantem, qua simul te constitui et consecravi in S. Prophetam; unde hoc explicans subdit: « Prophetam in gentibus dedi te; » utrumque enim significat vox sanctificare, scilicet primo, a communi et profano segregare, Deique ministerio deputare et consecrare. Sic sanctificantur sacerdotes, prophetae et reges, quasi Dei providentiae et justitiae sacrae administri. Secundo, a peccato segregare, ut pure et sancte Deo serviat quisque in suo gradu et vocatione, uti hic Jeremias in utero vocatur et sanctificatur, ut sit Propheta. Utramque significationem complectitur Macrobius, lib. III Saturn. iii, cum ait: « Sanctum est, vel idem quod sacrum aut religiosum, vel quod incorruptum et culpae nescium. » Vide D. Thomam in IV, dist. I, Quaest. i, art. 5; Quaest. i, ad 1, et III part. Quaest. xl, art. 1, ad 2. Haec expositio probatur primo, quia hoc proprie significat vox « sanctificavi, » et, « antequam exires de vulva, » id est in ipsa vulva. Secundo, quia alia est phrasis qua dixit: « Priusquam te formarem in utero, novi te, » significans, ab aeterno praescivi, amavi, praedestinavi te ad sanctitatem et munus propheticum; alia est hic, cum dicit: « Antequam exires de vulva, » id est in vulva,
sanctificavi te. » Haec enim significat exsecutionem et effectum cognitionis et praedestinationis divinae, q. d. In vulva reipsa propositum meum aeternum exsecutus sum, infundendo tibi jam concepto gratiam et sanctitatem, ad quam ab aeterno te cognovi et praedestinavi, ut scilicet dignus et selectus mihi sis Propheta, sanctitatem eximiam in pessimos Judaeos et Gentes spirando et afflando; sicut ex tunc, id est ex vulva, Prophetam in Gentibus te dedi, id est constitui. Sanctitas enim eximia est optima praeparatio ad praedicandum, infidelibus praesertim et rebellibus, quales erant hi Judaei; sine qua doctrina, eloquentia aliaque dona parum valuissent, et etiamnum parum valent. Tertio, quia Ecclesiastici cap. xl, 9, dicitur Jeremias « a ventre matris consecratus propheta. » Quomodo consecratus? non per prophetiae, ut patet, sed per gratiae sanctificantis infusionem, qua simul constituebatur propheta, Deo specialiter ita ordinante. Illa enim verba Ecclesiastici hisce Dei ad Jeremiam, sunt antistropha. Quarto, quia hoc speciale privilegium ex hoc loco tribuunt Jeremiae S. Athanasius, S. Hieronymus, S. Leo, S. Nazianzenus, Origenes, Ambrosius, Petrus Damianus, S. Thomas, III part. Quaest. xxvii, art. 6, ubi ad 1 addit: « Sanctificatis in utero creditur praestitum esse, ut de caetero mortaliter non peccarent, divina eos gratia protegente. » Idem docent S. Bernardus et communiter Patres et Scholastici, quos citant et sequuntur Franciscus Suarez, III part. Quaest. xxvii, art. 2, disp. 3, sect. 1, et Sebastianus Barradius in Luc. cap. i, 44. Videturque hic communis Doctorum et fidelium sensus, ita ut de eo jam dubitare non liceat, ait Antonius Fernandius, Visione ii. Ratio est, quia prae aliis Prophetis, Jeremias unus delectus est, qui sua sanctitate urbem et Ecclesiam labantem sustineret, in summa rerum omnium confusione et vastitate; unde ab utero gratiam, constantiam et virtutes alias ad tantum prophetiae munus necessarias accepit ex speciali privilegio, et ad majorem auctoritatem apud populum conciliandam. Quare minus probabiliter S. Ildephonsus, lib. De Perpet. virgin. Mariae, ex eo quod Jeremias, cap. xx, 14, diem qua natus est, vocat maledictam, colligit eum in matris utero non fuisse a peccato originali purgatum, quod et sentit Abulensis in cap. xiii Judic. Quaest. xvi.
Simile quippiam de Asella virgine innuit S. Hieronymus, epist. 15 ad Marcellam: « Praetermitto, inquit, quod in matris utero benedicitur ei, antequam nascatur; quod in phiala nitentis vitri, et puri speculi purioris, patri virgo traditur per quietem; quod adhuc infantiae involuta pannis, vix annum decimum aetatis excedens honore futurae beatitudinis consecratur. Sit gratiae omne, quod ante laborem fuit, licet Deus praescius futurorum et Jeremiam sanctificet in utero, et Joannem in alvo matris faciat exsultare, et Paulum ante constitutionem mundi separet in Evangelium Filii sui. »
Sic Mosen sanctificatum fuisse in utero matris censuit S. Ephrem in orat. De Transfig. Christi; et Jacob patriarcham, qui collisus in utero supplantavit Esau, tunc fuisse justificatum censuit S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. iv. Idem, de Samsone, S. Joseph, Jacobo fratre Domini, et aliis censuerunt nonnulli, sed sine fundamento.
Moraliter, nota hic ordinem, quem Deus servat in idoneis Ecclesiae ministris sibi cooptandis, nimirum ut ante omnia gratia sua eos imbuat, eosque sibi amicos et familiares efficiat. Idcirco enim, uti advertit S. Augustinus, Doctor Gentium, seipsum describens, Rom. cap. i, 5, ait: « Per quem accepimus gratiam et apostolatum, » gratiae primas dedit, apostolatui secundas. « Sic enim tuba Evangelica (ait Nazianzenus in orat. De episcopatu Nazymorum) aptam reddidit harmoniam ab interiori homine optime secundum Deum composito, convenienter emisso Spiritu Sancto. » Idcirco et Saulis prophetationem in proverbium irrisorium abiisse ait, quoniam organum pravum ac dissolutum, decorem et harmoniam edere nequit. Merito ergo Deus hic antequam pronuntiaret de Jeremia illud: « Et Prophetam in Gentibus dedi te; » praemisit: « Priusquam te formarem in utero, novi te. » Apte autem, non praedicatorem, sed prophetam dixit; quia ut propheta sine spiritu prophetiae prophetare nequit, ita nec praedicator praedicare potest sine spiritu et gratia praedicandi. Quare S. Chrysostomus, homil. 19 in Matth., dans causam, quare doctores christiani vocentur Prophetae, quia ut Prophetae, inquit, olim ungebantur, ita doctores christianos ungi prius oportet unctione gratiae.
Nota prophetiam non esse habitum permanentem, nec actu datum fuisse Jeremiae in utero, sed tantum per specialem primo Dei ad hoc deputationem; et secundo, sanctificationem ad hoc ordinatam; ac tertio, per Dei auxilium et inspirationem Jeremiae praeparatam, ut tempore opportuno prophetaret; haec enim Jeremiae in utero non data, sed destinata tantum et praeparata fuit a Deo.
ET PROPHETAM IN GENTIBUS DEDI TE. — Primo, Origenes, Cyprianus, lib. I Contra Judaeos, cap. xxi; Gregorius Nyssenus, lib. Contra Judaeos; Ambrosius, in vers. 3 Psalm. xliii, haec intelligunt de Christo, qui gentes vocavit ad se. Sed hic sensus allegoricus est, non litteralis. Secundo, Victorinus Martyr in Apocal, cap. xi putat Jeremiam cum Elia venturum contra Antichristum, ut Gentibus praedicet; nam dum viveret, tantum Judaeis praedicavit. Unde et mortem ejus taceri in Scriptura, quasi vivat in paradiso. Hinc et Matth. xvi, 14, quidam putabant Christum esse Jeremiam; et Josippus filius Gorion, lib. I Hist. Judaica, cap. xvii: Jeremias, ait, cum arcam abscondit, dixit: « Non sciet homo, neque cognoscetur locus, donec venero ego, et Elias propheta, tunc restituemus arcam in locum suum in Sancta sanctorum. » Sed communis Patrum traditio est, solum Henoch cum Elia venturum, uti dicam Eccli. cap. xliv, 16, et cap. xlviii, 10.
Respondeo ergo: « Prophetam dedi te in Gentibus, » id est Gentibus vel ad Gentes. Ita Pagninus, vel, ut Hugo et Vatablus, contra Gentes. Jeremias enim licet inter Judaeos ageret, tamen de Aegyptiis, Babyloniis, aliisque Gentibus etiam prophetat, eisque excidium intentat, ut patet cap. xxv et cap. xxvii; itaque se explicat Jeremias hic vers. 10. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Origenes. Addit Maldonatus, « in Gentibus, » inquit, id est ut praedicat Chaldaeorum aliarumque Gentium victoriam contra Judaeos, uti explicatur vers. 15: « Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, etc., super universas urbes Juda. » Denique Jeremias reipsa prophetavit « in Gentibus, » quando in Taphnis Aegyptiis praedixit, quod vastandi essent a Chaldaeis, ut patet cap. xliv, vers. 1 et seq.
Ergo Jeremias, aiunt a Castro et Antonius Fernandius, Visione ii, tunc cum coepit prophetare, fuisse 14 aut 15 annorum: talis enim est puer. Didicerat Jeremias illud Sapientis: « Puer, tace et audi. Sicut enim rosa est purpura veris; sic silentium ruborque verecundiae sunt purpura adolescentiae. »
Nota: Deus elegit pueros, Danielem et Jeremiam ad prophetandum, ut certo scirent homines Deum esse, qui tam grandia per pueros loqueretur.
Tropologice, quomodo detrectari vel suscipi debeat munus praedicationis, vide apud S. Gregorium, part. I Pastor. cap. vii. Rursus discant hic electi aut destinati a Deo ad magna, agnoscere suam ruditatem et infantiam, discant se omnibus etiam pueris postponere. Ita fecit S. Bernardus, qui, ut habet auctor Vitae, lib. II, cap. iv: « Superbiae fuit infensissimus hostis. Cum enim facta ejus et verba confirmarentur miraculis, nunquam excessit, nunquam supra se in mirabilibus ambulavit; sed de se semper humiliter sentiens, venerabilium operum non se auctorem credidit, sed ministrum; et cum esset omnium judicio summus, suo sibi judicio constitit infimus: soli Deo quidquid fecit ascripsit; imo se nihil boni aut velle aut posse, nisi inspirante et operante Deo, et sensit et dixit. » Idem, capite vii, eumdem suos hoc docuisse tradit: « Judicari ab humano die non multum curetis; neque vestra propria, neque aliena judicia approbantes, sub timore Dei sic state, ut nec vos quempiam judicantes, aliquando extollamini, nec aliorum curantes judicia excidatis in nugas, singula vero prosequentes, vos servos inutiles reputetis. » Hac de causa ipse singularitatem et admirationem fugiebat, ideoque cilicium quod occulte gestaverat, cognitum deposuit.
Sermone vero 37 in Cantic. sic ait: « Noli te, homo, comparare majoribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli uni. Quid scis enim, o homo! si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum, et tanquam omnium sceleratissimum reputas, melior te, mutatione dexterae Excelsi futurus in se quidem sit, in Deo vero (in Dei praedestinatione) jam sit? Hinc jussit Dominus te recumbere non penultimo, sed novissimo loco, ut non tantum nemini te praeponas, sed nec comparare praesumas. »
Porro id maxime locum habet in praedicatore, cujus munus est difficillimum: « Quale, inquit Nazianzenus in Apologetico, est multarum fistularum instrumentum musicum, pluribus simul pulsibus percutere harmoniam? Quis enim tot voluntates, quot sunt auditores, concinnabit apte, ad concinnandam Deo convenientem harmoniam? » Difficile est quod subdit: « Concionatores opifices sunt, aperto mundo, » qui videlicet homines comminuendo, sua concionandi vi effingere debeant. Sapientes homines divinos requirent. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. lxvii, 12: « Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. » Ab ore Dei procedunt verba spirantia divinitatem.
Versus 6
6. ET DIXI, A, A, A. — Viegas in Apoc. iv, sect. v, num. 4, SS. Trinitatis mysterium hic innui putat. Ter enim, inquit, dixit A, quae balbutientis et infantis adhuc pueri vox est, propter tres personas divinas; ut indicaret se comparatione ejus mysterii infantem esse et nescientem adhuc articulate loqui. Loquebatur enim cum eo SS. Trinitas: Pater dicens: « Novi te, » Filius dicens: « Sanctificavi te; » Spiritus Sanctus dicens: « Prophetam dedi te. » Verum hic sensus, uti symbolicus est, ita subtilior est, quam solidior; non enim agitur hic de Trinitatis mysterio, nec ad illud promulgandum mittebatur Jeremias, deinde pro a, a, a, in Hebraeo unica est vox, ut jam dicam.
A, A, A, — Hebraeum אהה aha una vox est et interjectio, noster Interpres videtur cuique consonanti (sunt enim tres) subjecisse vocalem sic, א ה ה a ha ha. Aha autem Hebraeis est interjectio admirantis et dolentis, ut cum quis pusillanimis, onus impositum quasi viribus suis impar, gemens, dolens et stupens excutere nititur, sicut facit hic Jeremias. Quare quod S. Thomas, vel potius Thomas Anglicus, per trinum A, A, A, putat notari tres defectus, qui Jeremiam ineptum reddebant ad prophetandum, scilicet defectum aetatis, scientiae et eloquentiae, subtilius est quam solidius. De voce aha plura dicam Joelis i, 15.
Septuaginta pro aha legerunt אדני adonai; vertunt enim: Ὦ δέσποτα, Κύριε, qui es Dominator, Domine. To enim qui es, est nomen Dei, Exodi iii, 14. NESCIO LOQUI (id est vaticinari, inquit Chaldaeus), QUIA PUER EGO SUM, — q. d. Prae pueritia nescio loqui res tantas, et prae timore puerili non audeo apud viros et principes. Unde priori ejus excusationi respondet Deus, vers. 7: « Ad omnia quae mittam te, ibis et, etc. loqueris, » id est ire et loqui poteris. Posteriori vers. 8: « Ne timeas, etc., quia tecum ego sum. » Deus enim animos aeque ac verba quaelibet suppeditat: « Sufficientia enim nostra ex Deo est, » II Corinth. cap. iii, 5, q. d. Ne timeas tuam infantiam, ego te faciam virum idoneum, facundum et audacem.
Videtur ergo Jeremias, aiunt a Castro et Antonius Fernandius, Visione ii, tunc cum coepit prophetare, fuisse 14 aut 15 annorum: talis enim est puer.
Versus 8
8. NE TIMEAS A FACIE EORUM, — ne timeas eos ad quos scilicet mittam te; dices enim: « Dominus adjutor: non timebo quid faciat mihi homo, » Psalm. cxvii, vers. 6. Faciei meminit, quia pueri et adolescentes maxime vereri et revereri solent vultus virorum nobilium et potentium; majestas enim vultus, aeque ac ira et indignatio, maxime apparet in vultu.
Versus 9
9. ET MISIT (extendit) DOMINUS MANUM SUAM. — Puta, cum S. Hieronymo et Rabano, Deum misisse angelum, qui in corpore assumpto manu tangeret os Jeremiae, et diceret: « Ecce, dedi verba mea in ore tuo, » idque primo, ut eum hoc tactu consecraret Prophetam, et os aperiret ad prophetandum. Secundo, ut confidentiam et animum daret, Dominum cum eo fore, et verba ejus suggesturum: sic ad Isaiam, cap. vi, mittitur Seraphim. Tertio, ut sciret Jeremias ea quae praedicaturus erat, non sua, sed Dei esse verba in os suum immissa. Quarto, ut tactum et plagas manus humanae non formidaret, inquiunt S. Hieronymus et Origenes, multa enim a Judaeis passurus erat. Ab hoc tactu angelico praemunitur et corroboratur.
ECCE, — Hebraice ראה ree, id est vide, vel attende; animum scilicet, ad ea quae dicturus sum tibi. CONSTITUI TE HODIE (et ex nunc Prophetam constituo) (ponitur praeteritum pro praesenti) SUPER GENTES ET SUPER REGNA (tam Judaeorum, quam aliarum circumquaque nationum), UT EVELLAS, — id est ut intermineris hostibus meis (« quos » in regionibus suis « plantavi, » id est firmiter stabilivi, et « aedificavi, » id est prole, familia, divitiis, urbibus et opibus auxi et stabilivi, ut ait cap. xlv, vers. 4, infra) me inde per bella et calamitates Chaldaeorum eos evulsurum, nisi resipuerint, uti factum patet cap. xxv et sequent. E contra, me aedificaturum rursus, et plantaturum eos quos destruxero et evulsero si paenitenant, uti factum patet cap. xlii, vers. 10. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Lyranus, Vatablus, Dionysius Carthusianus et alii.
Nota: Partim hic esse metaphoram ab hortulano; sicut enim hortulanus plantat et evellit arbores; ita Deus plantat et evellit gentes: partim hebraismum, quo verba realia per mentalia aut verbalia exponuntur. Nam Jeremias reipsa non plantavit nec evulsit gentes: ergo « ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes; » idem est quod, ut has gentes evellendas, destruendas, disperdendas et dissipandas; illas aedificandas et plantandas esse a Deo, mineris et praedicas. Vide Can. xxix.
Sic tropologice, ait S. Gregorius, III part. Pastor. xxxv, concionator evellit ex homine regnum superbiae, luxuriae, etc., ut plantet regnum castitatis, humilitatis, etc.; additque prius dici: « Ut evellas et destruas; deinde, aedifices et plantes. Quia, nisi, inquit, perversa destrueret, aedificare utiliter recta non posset, quia, nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris evelleret, nimirum frustra in eis sanctae praedicationis verba plantaret. » Doctor ergo ut auditores utiliter possit docere bona, debet eos prius dedocere mala. Unde S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christiana, doctores Ecclesiasticos vocat rectae fidei satores, et debellatores errorum. Porro: « Facilius est rudi adhuc animae, ac instar cerae nondum signatae, veritates imprimere, quam conscriptis jam quasi litteris, hoc est pestiferis opinionibus, superducere quae vera sunt, » ait Nazianzenus in Apologetico. Ad hoc ergo opus est ingenti zelo, spiritu, conatu et efficacia, ait S. Gregorius loco citato.
Symbolica fuit haec Prophetae inauguratio. Quemadmodum pruna ardens de altari attigit os Isaiae, vi, 7, et Ezechieli liber datus est comedendus, ii, 8, 9, 10, ita huic os tetigit manus divina.
Versus 11
11. VIRGAM VIGILANTEM EGO VIDEO. — Ita Aquila et Symmachus. « Vigilantem, » id est minantem, librantem et agitantem se, ac paratam percutere, ait Rupertus. Secundo, Septuaginta vertunt: ego video baculum nuceum; Theodotion, ego video virgam amygdalinam, quae primo inter arbores evigilat, id est sollicita est, ut suos flores emittat; ideo enim amygdalus hebraice dicitur שקד scaked, id est vigilans, q. d. Ramum amygdali antevertentem alias arbores, et antelucantem in proferendis floribus, ego video, hoc est, video flagellum repente occupaturum Judaeos imparatos, quod multo citius quam putatis, o Judaei! antevertet timorem vestrum. Ita Vatablus, Pagninus, R. Salomon et alii. Unde Syrus vertit, virgam amygdali video. Et dixit mihi Dominus: Bene vidisti, quia festino ego super verbo meo ad faciendum illud; et Arabicus, vidi virgam de arboribus amygdalorum. Et dixit mihi Dominus: Quam bene vidisti, o Jeremia! Innuit per virgam amygdali, quod, sicut praecox est amygdalus in viriditate sua celeriter ante omnes arbores, sic festinabit judicium meum, id est supplicium meum. Advertit Theodoretus: Sicut nux vel amygdalum amarum habet corticem, sed nucleum suavem; ita disciplina et castigatio primo molesta est; sed deinde fructum dat, suavitatem morum.
Hac ergo visione virgae amygdalinae et vigilantis, significavit Deus Jeremiae, se cito acceleraturum poenas et captivitatem Babylonicam, quam Judaeis comminatus fuerat. Nam anno abhinc vigesimo tertio, puta anno tertio Joakim, Nabuchodonosor cepit Joakim et Danielem aliosque abduxit: anno vero abhinc quadragesimo, Jerusalem vastavit, et templum concremavit. Haec ergo virga vigilans ostensa Jeremiae, fuit similis ostento vel portento cometae, qui specie virgae aut gladii apparens, pestem, bellum et vastitatem, quasi index irae Dei portendit hominibus.
Simili modo magnus ille Simeon Stylites vidit virgam portendentem orbi famem et pestem. Audi Theodoretum, oculatum testem, in Historia Patrum, cap. xxvi: « Siccitatem et magnam illius anni sterilitatem, et eam quae consecuta est simul famem et pestem duobus annis ante praedixit, dicens se praevidisse virgam quae infligitur hominibus, et flagella quae per eam intentantur. » Et paulo post: « Aliquando, inquit, ei visae sunt duae virgae, quae ferebantur quidem de caelis, in terram autem Orientalem cadebant et Occidentalem. Hanc autem Persicae et Scythicae gentis in Imperium Romanum insurrectionem significavit vir divinus, et iis qui aderant effatus est visionem, multisque lacrymis et precibus assiduis repressit plagas, quarum intentabantur minae in orbem terrae. Gens certe Persarum jam armata, et parata ad Romanos invadendos, eis divina adversante voluntate, a coepto est retardata, et intrinsecus in malis propriis occupata. » Utinam similes haberemus Simeones, qui virgas Dei cohiberent, aut discuterent!
Moral Application
Moraliter
Moraliter, discant hic peccatores Deum, Deique vindictam ad peccata excubare et vigilare, ut ea cito plectat et puniat. Ita Baltasar sacrilegus et temulentus mox vidit manum scribentem in pariete: Mane, thecel, phares, quae eadem nocte ipsi et regno exitium attulit, Daniel. cap. v: Ita a vigil et sanctus de caelo descendit, clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, id est Nabuchodonosorem superbum regno ad bestias ejicite, Daniel. iv, 10 et 14. Ita ad Caini parricidium vigilavit Deus, dicens: « Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: nunc igitur maledictus eris super terram, vagus et profugus, » etc.; idque ante illi praedixerat Deus: « Si bene, inquit, egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum (poena peccati) aderit, » Genes. iv, 7, 10 et 11. Vide ibi dicta.
Idem senserunt et experti sunt Gentiles. Ita Melitenses, videntes viperam invadere manum S. Pauli, dicebant: « Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere, » Actor. xxviii, 4. Ita Calippus eodem pugione, quo Dionem sub amici specie interfecit, a sociis suis necatus est. Ita cum Mitius Argivus in seditione esset interemptus, aerea statua in foro, cum ederentur spectacula, incidit in percussorem Mitii,
castigatio primo molesta est; sed deinde fructum dat, suavitatem morum.
Tertio, Viegas in Apocal. cap. xv, Comment. I, sect. 1, proprie vigilantem exponit oculatam, vel oculos apertos et vigiles habentem. Significat enim Dei providentiam et justitiam, quae tota oculata est, nec per errorem supplicium infert, sed maximo judicio et examine verberat, ut magnitudo poenae magnitudinem culpae non superet, imo nec adaequet. Unde
Nota: Haec virga vigilans significat primo, Dei potentiam et imperium; item vigilantiam ac providentiam. Quocirca virga Aaronis amygdalina quae floruit, eique pontificatum consignavit, symbolum fuit vigilantiae sacerdotalis, ut ex Cyrillo et aliis dixi, Num. xvii, 8. Sic Aegyptii pingebant Deum quasi oculum baculo innixum, ut significarent ejus omniscientiam et pervigilem curam, quasi pastoralem, tanquam qui omnia videat et regat quasi pastor et rex, cujus insigne est sceptrum vel virga, qua bonos pascit, malos percutit. Ita Cyrillus, lib. IX Contra Julian., post initium.
Sic Osirim quasi regem omnia conspicientem Aegyptii pingebant tanquam sceptrum, habens in se oculum sculptum, aiunt Macrobius, lib. I, cap. xxi, et Plutarchus, lib. De Iside et Osiride, ubi addunt Phryges Deum, qui omnia moderatur, pinxisse quasi virgam sole exornatam. Unde et Graeci: Θεὸν ἀπὸ τοῦ θεᾶσθαι, a videndo nominant: est enim Deus, ait Homerus, ἥλιος, ὃς πάντ' ἐφορᾷ καὶ πάντ' ἐπακούει: Sol qui omnia videt et qui omnia audit. Et multi veterum, ait Pierius, lib. xxxiii Hieroglyph., Deum figurabant quasi baculum stantem; quia Deus stat immobilis omnia sustinens et firmans, ait Cyrillus supra. Quanta ergo caecitas est hominum, qui in oculis hujus oculi vindicis lucidissimi, peccare audent! Nam, ut ait Plinius: « Deus totus est sensus, totus est visus, totus est auditus, totus animae, totus animi, totus sui. » Ita ipse, lib. II Natur. Histor. cap. vii. Et Tertullianus, lib. De Trinit., Deum totum oculum dixit, qui totus totum videt: et alibi Dei oculum ait somni expertem, quoniam est ipsa lux, vigilia nimirum ex ipso naturae ordine deputata.
Secundo et proprie, haec virga vigilans significat celarem Dei ultionem; hoc est enim quod explicans hanc virgam Dominus subdit, vers. 12: « Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud. » Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Unde Chaldaeus clare vertit: Ego video regem Chaldaeorum, festinantem ad malefaciendum et percutiendum Judaeos et alias gentes. Hinc rursum ex Hebraeo cum nonnullis verti potest: Ego video virgam vigilantis, scilicet Dei. Sic Attila dicebat se esse flagellum Dei, et de rege Assyriorum ait Dominus, Isaiae x, 5: « Vae Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. » Sic Ezechiel. cap. vii, vers. 10: « Ecce, inquit, dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga (jam diu gravida et praedicta a Jeremia), germinavit superbia, » etc.
Versus 13
eumque occidit. Ita Bessus cum patrem necasset, idque scelus clam fuisset, tandem in hospitio quodam coenaturus, nidum quemdam hirundinum hasta dejecit pullosque occidit; cumque ii qui aderant rogarent cur id fecisset? « Non, inquit, auditis hirundines falso de me vociferari et testari, me patris mei esse interfectorem? » Mirati qui intererant, hunc sermonem ad regem detulerunt, reque certis indiciis comperta, poenas luit Bessus. Refert haec Plutarchus, lib. De Sera Numinis vindicta. Peccatum ergo poenam suam secum gerit, eique colligatum est, et sicut carnifex reum fune ligatum tenet, ducitque ad supplicium; ita vindicta peccatorem ad poenam perurget et trahit. Porro haec virga vigilans peccatores terrendo excitat, et a somno peccatorum evigilare cogit, juxta illud: « Evigilate, justi, et nolite peccare, » I Cor. xv, 34. Et: « Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus, » Ephes. v, 14. Unde aliqui pro virgam vigilantem vertunt, virgam vigilare facientem, ut sit ponatur hiphil more Hebraeo. Ergo « vita mortalium vigilia, » uti monuit Christus: « Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, » Matth. xxiv, 42. Satius enim est in modico labore evigilare, quam vigilare in incendiis gehennae, praesertim quia vigilia haec ducit ad vigilans et perenne in coelis gaudium.
13. OLLAM SUCCENSAM, — id est in Jerusalem a Nabuchodonosore per Nabuzardan succensam; vel, ut hebraice est, sufflatam: sic enim vocatur Jerusalem, Ezech. xi, 7, et cap. xxiv, 3. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus, Dionysius. Alludit ad sartagines et ollas reorum et martyrum, quales fuerunt illae Machabaeorum, lib. II, cap. vii, 3, quas et Amos reis minatur cap. iv, 2. Talis fuit et taurus Phalaridis.
Secundo, melius, ut ait Hieronymus Prado, potest olla accipi, ut sit idem quod virga, scilicet Dei pectus, bilem coquens et fervens, ex quo ebulliit iste furor et flatus indignationis Dei, de quo Ezech. i, 4. Unde Syrus vertit, ollam dispositam (constitutam super ignem) ad coquendum cibum.
Tertio et optime, Chaldaeus, Pagninus et Vatablus, hebraeum נפוח naphuach, non quasi participium, ut significet sufflatam, sed quasi nomen, vertunt: Ollam succensam, ferventem, ebullientem ego video, scilicet Nabuchodonosorem cum suo exercitu, ignem furoris efflantem et ebullientem contra Judaeos; haec enim olla veniebat ex Aquilone, id est, ex Chaldaea, ut Jerusalemam aliaque regna combureret et vastaret.
Nota: Olla eamdem vindictam significat et confirmat quam virga, sed graviorem. Sic Joseph famem quam primo vidit per spicas, significari secundo, per vaccas vidit confirmari et accelerari, Genes. xli, 32.
In olla accensa videtur alludere ad focum et ignem, qui in concha vel olla, ne vento exstingueretur, praeferebatur regibus Chaldaeorum et Persarum; illi enim ignem quasi Deum colebant; unde reges eorum affectantes honores divinos, ignem sibi praeferri curabant, q. d. Adventat ignis praevius, et consequenter ipse Nabuchodonosor, qui quasi ignis in vos, o Judaei, saeviet vosque comburet. Ita Sanchez.
Tropologice Origenes, Rupertus et Ambrosius in Psalm. xxxviii, sub finem: Prius Deus hic poenitentibus exhibet virgam correctionis; quam si nolint, impoenitentibus reservat ollam gehennae, uti Theodoricum regem post mortem in Vulcani ollam projici vidit sanctus ille eremita, apud S. Gregorium, IV Dialog. cap. xxx.
Secundo, S. Gregorius, XVIII Moral. cap. xi, et lib. xxxiii, cap. xi: « Olla, inquit, succensa, est cor humanum carnalibus desideriis et anxietatibus aestuans, a diabolo succensum, et fervens per consensum, cum tot undas quasi fervendo projicit, quot nequitias desideriorum ad opera exteriora extendit. »
Et S. Thomas: « Anima, inquit, peccatrix dicitur olla: primo, propter concupiscentiae fervorem, Job xli, 22: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare; secundo, propter operis carnalitatem, Michaeae iii, 3: Ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae; tertio, propter maculae nigredinem. Nahum ii, 10: Facies omnium eorum sicut nigredo ollae. Porro haec olla succenditur igne, primo, amoris, Psalm. lxxix, 17: Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt; secundo, irae et contentionis, Isaiae cap. l, 11: Ecce vos accendentes ignem accincti flammis; tertio, aeternae damnationis, Deut. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. » Hucusque D. Thomas.
ET FACIEM EJUS A FACIE AQUILONIS, — id est ipsa olla veniebat ab Aquilone, puta a Chaldaea tendebat in Judaeam. Facies enim Hebraeis per synecdochen idem est quod persona; haec enim per faciem dignoscitur: rursum persona per metaphoram sumitur pro re etiam inanimata; huic enim Hebraei figurate attribuunt os, faciem, personam, etc.
Secundo, Maldonatus per faciem accipit os ollae; hoc enim vomens flammas, e Chaldaea veniens, spectabat Judaeam. Verum prior sensus simplicior est; pari enim modo faciem Aquilonis vocat ipsum Aquilonem, uti explicat vers. sequenti.
Versus 14
Chaldaeus explicat quid facies haec significet, dum vertit, et vexillum exercitus ejus (Nabuchodonosoris) qui ducitur et venit a facie Aquilonis.
14. AB AQUILONE, — a Babylone, quae licet sit Orientalis, tamen respectu Jerusalem est Septentrionalis; quae quatuor gradibus magis est aequi-
noctialis quam Jerusalem. Ita Theodoretus, Dionysius et Vatablus. Vel potius quia Nabuchodonosor primo, Niniven, quae ad Aquilonem erat Chaldaeae, hoc 13 anno Josiae obsedit et cepit, uti multi censent; inde Syriam circumiens, et Aquilonares nationes in suum exercitum cogens, per Dan, quae Aquilonaris est respectu Jerusalem, ingressus est Judaeam; sic enim se explicat Jeremias, vers. seq., et cap. iv, 6 et 13. Ita Hugo, Lyranus et a Castro.
Symbolice, Aquilo est frigidus, asper, et laeva mundi regio; hinc laeva, tristia et diram Dei vindictam significat: Auster vero calidus est, suavis, et dextra mundi regio; hinc significat manum Dei benignam, Deique opem et favorem; unde Deus dedit Judaeis legem in Sina, quae ad Austrum est Judaeae, et hoc est quod dicitur Habacuc iii, 3: « Deus ab Austro veniet. » Aquilo ergo symbolum est mortis, mortemque plantis affert; Auster vitae. Frigus enim inimicum, et, ut Cardanus ait, diabolus est naturae; vita vero in calore consistit: quocirca sol est vita universi.
Aquilo ergo significat tempestatem, id est, calamitatem fore maximam. Nullus enim ventus tam vehemens quam Aquilo, nullus tam rapidus, tam frigidus, tam urens; unde Eccli. xliii, 22: « Frigidus, ait, ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis. Et devorabit montes, et exuret desertum, et exstinguet viride sicut igne. »
PANDETUR, — spargetur, erumpet; Chaldaeus, venire incipiet; hebraice est, aperietur, quasi hactenus clausum in antris et thesauris Dei, jam solvetur et emittetur grande malum, grandis clades et calamitas, quam Chaldaei afferent Judaeis, aliisque vicinis gentibus eas subigendo et vastando.
Alludit ad hebraeum צפון tsaphon, id est Aquilo, q. d. absconditus, a radice צפן tsaphan, id est abscondit. Fama enim erat, quod propter frigus nulli essent aut rari Hyperborei; aut certe, quod Judaeis incogniti essent Aquilonares populi, nec cum eis haberent commercium, inquit Forerius in Isaiae cap. xlix, 12. Hinc mystice S. Augustinus Aquilonem ait esse sedem diaboli et haereticorum, prout hodie eos in Germania, Anglia, Scotia, aliisque Aquilonaribus regionibus grassari constat. Unde Cantic. cap. iv, 16, dicitur: « Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. » Quem locum explicans S. Augustinus, epist. 20 ad Honoratum: « Diabolus, ait, et angeli ejus a luce atque fervore charitatis aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali duritia torpuerunt, et ideo per figuram tanquam in Aquilone ponuntur. »
Hisce enim mystice convenit id quod de Borea et Borealibus physice scribit Solinus, cap. xx: « Damnata, ait, pars mundi, et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa, ipsisque prorsus Aquilonis conceptaculis rigentissima, sola terrarum non novit vices temporum; nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam. » Hinc consequenter, ut ibi infligatur poena ubi commissa est culpa, et praemium detur ubi floruit virtus; symbolici docent Deum habere duo tribunalia, unum clementiae et felicitatis in Meridie, alterum severitatis et vindictae in Aquilone.
De priori dicitur Cantic. i: « Ubi pascas, ubi cubes in Meridie? » Hinc volens Deus pie mederi peccato Adae, ambulat leniter ad Meridiem, Genes. iii, 8. Alterum esse ad Aquilonem patet, quia inde dejectus est Lucifer, qui dixerat: « Sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis, » Isaiae cap. xiv, 13. Ibi quoque, puta a sinistris (sinistra enim pars mundi est Aquilonaris, dextra Australis) consistentibus reprobis dicet Christus in die judicii: « Ite, maledicti, in ignem aeternum. »
Versus 15
SUPER OMNEM TERRAM — Judaeae; de ea enim hic agitur. Simile est cap. xxv, 9.
Versus 16
15. PONENT UNUSQUISQUE SOLIUM SUUM (id est tentorium suum, vel sedem suam) IN INTROITU PORTARUM (id est ad portas, juxta portas) JERUSALEM, — ut eam obsideant. Ita S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas et alii. Solus Lyranus aliter explicat: sic videlicet, q. d. Parta victoria, Chaldaei ponent solium judicum de more in porta, ut Judaeos qui sibi restiterunt, judicent et puniant.
16. LOQUAR JUDICIA MEA CUM EIS, — scilicet Judaeis, id est objurgabo et increpabo per Nabuchodonosorem, Sedeciam et Judaeos quasi ingratos, rebelles, foedifragos et perjuros, additque Josephus, lib. xl Antiq. cap. x, dixisse Nabuchodonosorem Sedeciae: « Magnus Deus odio habens tuam nequitiam, nostro te subjugavit imperio; » idque patet IV Reg. xxv, 6, infra, cap. iv, 12, et cap. xii, 1.
Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo et Maldonatus: « Loquar, inquiunt, judicia, » id est reipsa eis ostendam me justis de causis, scilicet ob scelera eorum, poenas de ipsis sumere.
Tertio, S. Thomas, Lyranus et Dionysius: « Loquar, » id est decernam, et mandato meo infligam eis judicia, id est justa et merita supplicia. Primus sensus hoc loco simplicissimus est et verissimus.
Versus 17
LIBAVERUNT, — id est, ut Septuaginta, ἔθυσαν, sacrificaverunt; Hebraice יקטרו iekatteru, id est suffitum incenderunt, thurificarunt, quod eodem redit: in sacrificiis enim caro Deo incendebatur, perque ignem et fumum ascendebat ad Deum, utque hoc significarent, thus victimis imponebant, cum eisque cremabant; thura enim Deo debentur et adolentur.
17. TU ERGO ACCINGE LUMBOS TUOS, — id est, primo, festina, expedi te. Sic dicitur Luc. xii, 35:
« Sint lumbi vestri praecincti; » secundo, corroborare te, forti esto animo. Sic dicitur Job xl, 2: « Accinge sicut vir lumbos tuos. » Hinc patet hunc esse litteralem et genuinum sensum, quod vulgo dicunt per accinctionem lumborum praecipi Prophetae et concionatori castitatis studium.
NE ENIM, — hebraice פן pen, id est ne forte; interdum pen simpliciter significat negationem, non, ut Proverb. v, 6; Isaiae xxvii, 3. Idem hic significat; unde Noster vertit, nec.
ENIM TIMERE TE FACIAM. — Est Hebraea antianastrophe, q. d. Faciam ut non timeas, auferam omne periculum quod timere posses; aut secundo verti ex Hebraeo: Ne timere te faciam, vel, ne conteram, aut, perdam te coram illis, q. d. Si mihi non fidas, deseram te, tradam et permittam, ait S. Hieronymus, te timori, imo conteram te, ob ignominiam qua afficis me Deum tuum, quod in ejus fide tibi data haesites. Sic punivit Deus Mosen haesitantem, Numer. xx, 12, et Petrum timentem ventum validum increpat dicens: « Modicae fidei, quare dubitasti? » Matth. xiv, 31. Ita vertunt Chaldaeus, Pagninus et Vatablus, quin et Septuaginta apud S. Hieronymum.
DEDI TE (do, constituo. Simile vidimus in vers. 9 et 10) IN CIVITATEM, — velut civitatem, columnam et murum aeneum; nam praepositio ל lamed, et beth, id est in, ponitur pro caph, id est sicut. Unde Arabicus vertit: Et jam feci te ut civitatem potentem (vel fortem, vel gloriosam) ad quam impossibilis est accessus: et sicut columnam, et feci te murum aeris super universam terram. Sensus est, q. d. Reddo et efficio te hodie fortissimum contra omnes adversarios, ut sis, primo, quasi civitas munita, quae se optime protegit; secundo, quasi columna ferrea, quae omnia onera sibi imposita sustinet; tertio, quasi murus aereus, qui bellica tormenta sine laesione excipit et repellit; quique, ut ait Hieronymus, nulla tingitur rubigine, nec caesus imbribus deperit, sed vetustate fit fortior. Praeco ergo Dei, et pastor bonus sit columna sustentans infirmos, Rom. xiv, 1; sit murus objiciens se periculis pro ovibus; non mutus, sed aeneus sono praedicationis. Murum qualem requirit Deus, Ezech. xiii, 5: « Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. » Et Poeta: Hic murus aheneus esto Nil conscire sibi.
Seneca in Troad.: Tu praesidium Phrygibus fessis, Tu murus eras, humerisque tuis Stetit illa decem fulta per annos. Erasmus, adag. 817.
Sapienter dixit Agathon Abbas in Vitis Patrum, lib. vii, cap. xiii: « Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea; quae si injuriatur, non irascitur; si glorificatur, non extollitur. »
Pollicetur Deus, ait Theodoretus, Jeremiae non pacem, nec quietem, sed certamina et victoriam, uti Christus Apostolis, Joan. cap. xvi, 1 et seq. Hinc tanta fortitudo et libertas Jeremiae contra principes et reges, scilicet ex una hac Dei promissione: quia « ego tecum sum; » si enim Deus pro nobis, quis contra nos? En quid facit spes in Deum, quantas habet vires! « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur, » et quae toto Psal. xc sequuntur, huc pertinent. Tales fuerunt prisci Ecclesiae doctores, principes et heroes.
Ita S. Ambrosius Deo nixus et corroboratus, Valentiniano Imperatori ejusque matri Justinae petentibus templum dari Arianis, fortiter restitit: cumque comites et tribuni urgerent Imperatorem, uti jure suo, quod in potestate ejus omnia forent, respondit Ambrosius: « Si Imperator a me petat quod meum est, id est fundum meum, argentum meum, non recusabo; quanquam omnia, quae mea sunt, pauperum sunt: verum quae Dei sunt, imperatoriae potestati non sunt obnoxia. Si patrimonium affectatis, invadite: si corpus, accurrite; vultis in vincula ducere? vultis ad necem? ludus est: non ego me vallabo stipatione populorum, nec altaria tenebo, vitam deprecans, sed pro altaribus victimam me praebebo. » Invasit eum Calligonus: « Tune, inquit, me vivo, Valentinianum contemnis? ego tibi caput abscindam. » Cui Ambrosius: « Deus permittat tibi ut impleas quod minaris. Ego enim patiar quod Episcopi: tu facies quod spadones. » Vide eum, epist. 32 et 33.
Ita Mathathias commemorans fortia Patrum, Deo duce, facta, hortatur suos ut resistant Antiocho regi, qui volebat Judaeos traducere ad gentilismum: « Nunc ergo, o filii, inquit, aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum, etc.; quia omnes qui sperant in Deum, non infirmantur. Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenitur, » I Machab. cap. ii, 50 et 61.
Ita S. Theodorus Martyr, teste Gregorio Nysseno in ejus Vita, cum carnifices ei immanes cruciatus minarentur, ni fidem Christi abjuraret, in hanc vocem erupit: « Pro fidei Christianae confessione qui vulnerat, incidat; et qui verberat, laceret; et qui cremat, flammam adjiciat; et qui his verbis offenditur, linguam eximat. »
Ita S. Vincentius, teste Prudentio in ejus Hymno, provocans carnifices, et laetus vadens ad rogum, ait tyranno: Quem tu maligne, mysticis Minitaris ignem litteris, Flagrabis ipse hoc justius;
Citoque ad ignis grabatum festinans: Hunc sponte conscendit regum Vir sanctus ore interrito, Ceu jam coronae conscius Celsum tribunal scanderet.
Ita S. Basilius, cum ei Praeses Valentis Imperatoris Ariani, ob fidem exitium minaretur: « Utinam, inquit, hoc mihi vere accidat, ut pro veritate ex his corporis vinculis eripiar! » Urgente Praeside, ut rem maturius consideraret, Basilius respondit: « Ego quidem hodie et cras idem sum; atque utinam tu non mutes sententiam! » Ita Socrates, lib. IV, cap. xxi.
Jeremias ergo, et justus quivis fortis et constans, adversis cunctis est superior, talisque est qualem depingit Virgilius: Ille velut pelagi rupes immota resistit. Ut pelagi rupes magno veniente fragore, Quae sese multis circumlatrantibus undis Mole tenet, scopuli nequicquam et spumea circum Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga.
Talis fuit S. Lucia virgo et martyr, quae nec precibus, nec minis a fide et castitate abduci potuit, sed intrepide Paschasio praefecto restitit, freta ope Spiritus Sancti; cumque Paschasius interrogasset: « Estne in te Spiritus Sanctus? » respondit: « Caste et pie viventes templum sunt Spiritus Sancti. » At ille: « Jubebo te ad lupanar duci, ut te Spiritus Sanctus deserat. » Cui virgo: « Si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam. » Quare Paschasius indignans Luciam eo trahi jussit; sed divinitus factum est ut firma virgo ita consisteret, ut nec bobus, nec ulla vi de loco dimoveri posset. Ergo praefectus circum ipsam pice, resina, ac ferventi oleo perfusam, ignem accendi imperavit; sed, cum ne flamma quidem eam laederet, multis tormentis excruciatae guttur gladio transfigi jubet. Quo vulnere accepto, Lucia praedicens Ecclesiae tranquillitatem, quae futura erat Maximiano et Diocletiano mortuis, Idibus decembris spiritum Deo reddidit.