Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Est hoc caput plenum querelæ, et quasi continuum pathos. Nam Deus sponsus plebem Israel, quasi sponsam increpat; quod se relicto, adulteris, id est, idolis et idololatris, adhæreat, quasi Deus sit impotens aut negligat suos. Idem recte aptes Christianis, qui spes non in Deo, sed homine, opibus, potentia defigunt, imo id facit omnis peccator.
Textus Vulgatae: Jeremias 2:1-37
1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2. Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra, quæ non seminatur. 3. Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus: omnes, qui devorant eum, delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus. 4. Audite verbum Domini domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel. 5. Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? 6. Et non dixerunt: Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Ægypti: qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? 7. Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus, et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. 8. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me: et Prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. 9. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. 10. Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi. 11. Si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. 12. Obstupescite, cœli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. 13. Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. 14. Numquid servus est Israel, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam? 15. Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram ejus in solitudinem: civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis. 16. Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. 17. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? 18. Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? 19. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. 20. A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix. 21. Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea aliena? 22. Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. 23. Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim non ambulavi? vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas. 24. Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes, qui quærunt eam, non deficient: in menstruis ejus invenient eam. 25. Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. 26. Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi, et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum, 27. dicentes ligno: Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti; verterunt ad me tergum, et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. 28. Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. 29. Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. 30. Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros, quasi leo vastator. 31. Generatio vestra: Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te? 32. Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. 33. Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, 34. et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi. 35. Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. 36. Quam vilis facta est nimis, iterans vias tuas!
et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. 37. Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.
Nota methodum concionandi, quam hic servat Jeremias; nam primo, ostendit Dei in populum miram bonitatem, jugemque beneficentiam; secundo, populi ingratitudinem, idololatriam et scelera; tertio, hortatur ut redeat ad pristinam cum Deo amicitiam, ni velit hostibus tradi, uti reipsa postmodum traditus est: nec speret in ope Ægyptiorum, quia ab iis ita tractabitur, uti parentes ejus tractati sunt ab Assyriis, ad quos confugiebat. Hæc enim tria inculcare debet concionator. Loquitur autem de futura captivitate, tanquam jam præterita, ob ejus et prophetiæ hujus certitudinem.
Urget ergo hic Deus Israelem sedecim argumentis sive stimulis: primo, vers. 2, objicit quod relinquerit desponsationem et fœdus cum Deo initum in Sina, ubi Israel quasi sanctus et quasi primitiæ consecratus fuit Deo; secundo, vers. 5, Quid invenistis, ait, in me iniquitatis, ut vana idola sequeremini; tertio, vers. 6, Ego vos ex Ægypto per desertum horridum deduxi in terram fertilem: cur ergo me spernitis? quarto, vers. 10, Gentes non mutant suos deos falsos; cur tu mutas Deum verum? quinto, vers. 12, Obstupescite, ait, cœli, quia Israel reliquit me fontem aquæ vivæ, et fodit sibi cisternas dissipatas; sexto, vers. 14, Ob idololatriam datus es flammæ, et prædæ leonibus, id est Assyriis, ergo resipisce; septimo, vers. 20, A sæculo confregisti jugum: hinc ab uno idolo in aliud, ab uno scelere in aliud dilapsus es; octavo, vers. 21, Ego plantavi te vineam electam, quomodo facta es adulterina? nono, vers. 24, Sicut onager ad onagram furit, ita tu ad idola; decimo, vers. 25, Idola te ad nuditatem, sitim et pauperiem deducunt; undecimo, vers. 27, Stulte, cur ligno dicis: Pater meus es tu? quod ab hostibus non liberabit te; duodecimo, vers. 30, Prophetas, quos misi ut te revocarent, occidisti; decimo tertio, vers. 32, Virgo non obliviscitur suæ fasciæ: tu oblivisceris Dei tui; decimo quarto, vers. 33, Docuisti alios malitias tuas, et infantes tuos concremasti idolo Moloch; decimo quinto, vers. 36, Quam vilis facta es nimis! decimo sexto, vers. 37, Adimam tibi omnem prosperitatem omnesque spes tuas.
Ex hisce colligas peccatum varias continere malitias; sed maxime quinque: prima est quod sit contra rectam rationem, seu dedecens naturam rationalem. Unde Seneca dicebat: «Etiam scirem homines ignoraturos, et Deum ignosciturum, tamen peccare nollem ob peccati turpitudinem.» Secunda, quod sit contra hanc vel illam virtutem in particulari, v. g. superbia contra humilitatem, etc.; virtutes autem sunt bonum et perfectio hominis et angeli. Tertia, quod afficiat nos damnis temporalibus, v. g. infamia, morbo, pœna, etc. Quarta, quod sit offensa et malum quoddam Dei, contrarium ejus honori; peccator enim, relicto Creatore, adhæret creaturæ, v. g. feminæ, vino, honori, eamque præfert Creatori, ideoque tacite et interpretative summum suum bonum in ea ponit, ac consequenter privat Deum sua quasi bonitate summa et divinitate; ita ut si Deus aliquo telo aut gladio perimi posset, non alia perimeretur quam peccato. Ut merito sancta quædam virgo moriens, dixerit: Discedo ex hoc mundo cum hac sola incapacitate, quod nequeam comprehendere quomodo creatura possit deliberate committere peccatum mortale contra suum Creatorem. Quinta, quod privet nos vita æterna, et addicat ignibus et pœnis sempiternis.
Unde, secundo, colligas hæc axiomata de peccati malitia. Primum, peccatum est fons et parens omnium malorum quæ sub sole sunt, fuerunt et erunt. Quis ex angelo fecit dæmonem et Luciferum? peccatum. Quis Adam et homines paradiso et cœlo ejecit in hanc vallem miseriarum? quis eos morti et inferno addixit? peccatum. Quis diluvium sub Noe toti orbi induxit? peccatum. Quis Pentapolim igne cœlesti concremavit? peccatum. Secundum, peccatum unum, etiam veniale, est majus malum, quam omnia mala pœnæ in unum collata. Illud enim est malum culpæ, hæc pœnæ; malum autem culpæ altioris est ordinis quam omnia mala pœnæ. Tertium, omnia cætera mala peccato collata mala non sunt, sed bona; manant enim ex bono et virtute justitiæ vindicativæ, quæ per pœnam peccatum corrigit, et in ordinem reducit. Quartum, peccatum est deicidium; peccatum enim est unicum virus, unicus pugio, quo Deus optimus maximus posset e medio tolli, si quid esset quod inexhaustum illud vitæ atque essentiæ pelagus e medio tollere posset. Quintum, fuit consentaneum magis Dei Filium hominem fieri, et tam indigna pati, quam peccatum inultum relinqui. Quis Christum ita speciosum instar leprosi deformavit, flagellis concidit, spinis coronavit, crucifixit, occidit? peccatum. Peccatum ergo est Christicidium. Sextum, etiamsi omnes angeli, boni et mali, omnisque creatura, atque adeo Creator ipse, in te conjurassent, omnemque affligendi potentiam in te expromere statuissent: nequaquam tantum tibi nocere etiam de absoluta Dei potentia possent, quantum ipse tibi noces, dum unum peccatum, etiam veniale tantum, admittis. Septimum, peccati malitia nullo bono creato
pensari potest; adeo ut nequidem ad convertendum totum mundum licitum sit vel unum peccatum veniale facere. Plane ut malitia ejus non solo ineffabilis, sed etiam incomprehensibilis dicenda sit. Merito ergo Martyres et Sancti usque ad mortem restiterunt peccato. Vide eorum dicta Hebr. XII, 4. Denique aurea est gnome S. Augustini in Sententiis, Sententia 159: «Unum est summum bonum: aliud autem summum malum:» hoc est peccatum, illud Deus. «Illud, propter quod appetenda sunt bona cætera; ipsum autem propter seipsum: hoc propter quod declinanda sunt mala cætera; ipsum autem propter seipsum.»
VADE — ex Anathoth in Jerusalem, quam hic quasi sponsam et feminam alloquor. Porro Jerusalem vocat incolas Jerusalem, metonymice.
RECORDATUS SUM TUI, MISERANS ADOLESCENTIAM TUAM. — Ita vocat primam ætatem patrum et Synagogæ, q. d. Recordor et indico tibi in memoriam primam illam ætatem, qua ego Deus, non ob tuam pulchritudinem, sapientiam, opes, gratiam, meritum; sed mera misericordia, te pauperem et misellam, in Ægypto et deserto, in sponsam mihi assumpsi, eduxi, protexi et instar sponsaliorum et dotis, legis, tabernaculi et sacerdotii tibi ornamenta distribui, ut per ea fidem servares, quam sponsæ, maxime puellæ et adolescentulæ, servant suis maritis. Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Vere dixit B. Nazianzenus: «Israel æternæ providentiæ tulit primitias.»
CHARITATEM DESPONSATIONIS TUÆ. — Nota: charitas desponsationis potest accipi tam charitate Dei qua Synagogam sibi desponsavit, ita S. Hieronymus, Rabanus, S. Thomas, Vatablus, quam charitas Synagogæ sponsæ, quæ tot allecta beneficiis, sponso Deo in amore, obedientia et obsequio mutuo respondit, eumque deperiit, ac per desertum secuta est. Ita Chaldæus, Theodoretus, Hugo, Lyranus, Dionysius a Castro, q. d. Recordare et vide quam utrimque suave fuerit ac dulce primum connubium nostrum, quamque temere tu a primo amore recesseris. Hoc refricat ut acrius et plenius sponsam vulneret. Posteriori sensui favet id quod sequitur: «Quando secuta es me in deserto;» et Septuaginta qui vertunt, recordatus sum dilectionis perfectionis tuæ; sicut enim sponsæ in nuptiis omni pulchritudine et ornamentis perficiunt se et comunt, ut diligantur a sponsis: ita et Synagoga Judæorum, initio, scilicet tempore Mosis, Aaronis, Josue, etc., fide et cultu unius Dei ornata fuit et perfecta, ut mereretur diligi vicissim a Deo. Hinc Syrus vertit, recordatus sum tibi gratiæ (beneficentiæ) pueritæ tuæ, et vitalis patientiæ tuæ, quia ambulasti post me in deserto, et in terra quæ non seminatur; et Arabicus, recordatus sum tibi, o Jerusalem! gratiæ adolescentiæ tuæ, et status tui in blanditiis, et delati tolerantiæ tuæ.
Versus 3
3. SANCTUS ISRAEL DOMINO («sanctus» per gratiam et charitatem, aiunt Theodoretus et Hugo. Secundo et melius, Hebraice sanctitas fuit Israel Domino, id est Israel fuit quasi res sancta et dicata Domino, quæ non debet pollui, Exodi XIX. Ita S. Hieronymus, S. Thomas, Lyranus, Vatablus. Rursum Israel fuit quasi) PRIMITIÆ FRUGUM EJUS, — scilicet Dei: id est Israelitæ fuerunt quasi primitiæ ex omnibus nationibus, Dei cultui dicatæ, sicut primitiæ frugum Deo offerebantur et dicabantur; unde laicus, qui eas comedebat, delinquebat eratque reus mortis, Levit. XXII, 3. Sic et hostes Israelis, «qui eum,» utpote rem quasi Deo sacram, deprædantur et «devorant,» etiamsi Dei voluntate id faciant, «delinquunt,» et «mala,» Deo ultore, «venient super eos.» Ita Chaldæus et S. Hieronymus. Porro cœpit Israel esse sanctus et quasi primitiæ frugum Deo, jam inde a principio, cum per Mosen in deserto Dei legem et cultum accepit, atque in hujus rei signum jussus est primitias frugum dependere et offerre Deo. Id clare significat versio Arabica, quæ sic habet: Ubi (in deserto) sanctificavi Israel, et adscripsi (vindicavi) illum mihi, et præcepi illi ut separaret in conspectu meo initium (primitias) frugum suarum. Et dixi, in eos qui volunt comedere bona eorum, adducam malum. Sensus ergo est, q. d. Israel non est populus profanus ut cæteri, sed Deo consecratus; quare qui eum læserit aut in servitutem redegerit, sacrilegii reus erit, et ut sacrilegus punietur a Deo. Sic Assyrios qui vastarunt decem tribus, Deus punivit per Medos, et Chaldæos qui vastarunt duas tribus, punivit et evertit per Cyrum. Hinc pro Israele orat David dicens Psalm. LXXIII, 2: «Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio.»
Versus 4
4. AUDITE, — q. d. Vos, o Israelitæ, constituo judices, ut judicetis an culpa hujus divortii sit in me, an in vobis. Ita S. Chrysostomus, serm. 4 De Providentia.
Versus 5
5. INIQUITATIS, — id est primo, infidelitatis; secundo, crudelitatis, q. d. Qua in re male tractavi sponsam meam, scilicet vos, o Judæi?
AMBULAVERUNT POST VANITATEM, — id est post idola, quæ quia vani et falsi sunt dii, quos Deo vero opposuistis, hinc pariter vanos et falsos effecerunt vos cultores suos, æque ac cultum et religionem, imo superstitionem vestram. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Potest tamen, secundo, hic omnis alia vanitas, quæ in quolibet est peccato, accipi: omne enim peccatum est amor rei vanæ.
VANI FACTI SUNT, — id est similes idolis suis facti sunt, sine ratione, sine sensu, sicut imprecatur eis David Psalm. CXIII, 8: «Similes illis (idolis) fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis:» sic pariter quilibet peccator vanus fit et brutus, dum vanas et brutas sectatur voluptates. Peccatum, ait D. Thomas hic, dicitur vanitas, primo, quia phantasticum est in eligendo, Psalm. XXXIX, 5: Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas; secundo, quia transitorium est in permanendo, Psalm. LXXVII, 33: Defecerunt in vanitate dies eorum; tertio, quia fallax est in exspectando, Eccli. XXXIV, 1: Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes; quarto, quia infructuosum est in consequendo, ut recte usurpent illud Isaiæ XLIX, 4: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi. Hucusque D. Thomas.
Versus 6
6. NON DIXERUNT, — q. d. Non sunt recordati Dei ductoris sui per desertum in Chanaan, a quo tot malis erepti, et tot bonis cumulati sunt.
PER TERRAM SITIS, — per terram aridam, siticulosam, et quæ homines sitire facit: unde Septuaginta vertunt, per terram sine aqua.
ET IMAGINEM MORTIS. — Theodoretus, Vatablus et Pagninus vertunt, umbram mortis, tum quia in deserto non erat germen, non fructus, nil vitale, unde Septuaginta vertunt, infructuosam; tum quia solitudo erat horrida, et periculis mortis, puta venenatis animalibus, scilicet scorpiis et serpentibus, plena, ut patet Deuter. IV, 15. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Adde, tertio, hostes qui in deserto hoc occurrerunt Israeli, ut eum perderent et delerent: ob hos enim desertum Hebræis fuit formidolosum, quasi umbra mortis.
7. INDUXI VOS IN TERRAM CARMELI. — Nota hebraeum Carmel aliquando esse nomen proprium, significans montem terræ sanctæ fertilissimum, et vini feracissimum, Josue cap. XIX, 26, ubi Elias frequenter versabatur, III Reg. XVIII, 19, inde aliquando transferri ad similia, esseque nomen commune omnis agri fertilis et amœni; hinc Carmelus significat fertilitatem, et omnium rerum abundantiam, sive terram feracissimam, qualis erat Judæa. Sic sumitur Isaiæ XXIX, 17: «Convertetur, ait, Libanus in Charmel.» Ita S. Hieronymus et Vatablus. Carmelus ergo, æque ac Tempe et Hesperidum horti apud Poetas, fecunditatis et deliciarum est symbolum. Utroque modo hic Carmelus accipi potest: significat enim Judæam fertilissimam, vel nomine communi, vel proprio; scilicet ex monte fertili intelligens totam Judæam æque fertilem, per synecdochen ex parte significans totum. Tertio, Chaldæus, subaudiendo sicut, vertit: Induxi vos in terram Israel, quæ erat plantata sicut Carmelus.
Nota: In Judæa duo erant Carmeli montes, unus sterilis in sorte Ephraim, ubi habitabat Nabal; alter in tribu Aser, juxta Ptolemaidem, fertilis, de quo hic agitur.
ET HÆREDITATEM MEAM (terram, quam vobis dedi, puta Judæam, quæ mea fuit quasi hæreditas; quia eam selegi ut in ea colerer, haberemque templum) POSUISTIS IN ABOMINATIONEM, — puta in idolium, id est, in domum et templum idolorum. Ita Chaldæus.
Versus 8
8. SACERDOTES (non tantum plebs imperita, quam ignorantia aliquo modo excusare poterat, sed sacerdotes etiam et legisperiti, quin etiam) PASTORES (id est reges et principes, aiunt Chaldæus, Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus) PRÆVARICATI SUNT IN ME. — Ita vixerunt ac si me non cognovissent.
PROPHETÆ PROPHETAVERUNT IN BAAL, — ex Baal, q. d. Oracula et futura sciscitati sunt, non ex me, sed ex idolo et dæmone Baal, eaque pro veris prophetiis venditarunt.
9. JUDICIO CONTENDAM VOBISCUM, — in eoque vos transgressores convincam, ait Theodoretus. Patet ex sequenti.
Versus 10
10. TRANSITE AD INSULAS CETHIM. — Cethim urbs erat in Cypro; unde Zeno, princeps Stoicorum oriundus, dictus est Citicus, inde Cyprus, aliæque insulæ, Italia etiam, ut patet Num. XXIV, 24, et Græcia, I Machab. I, 1, dictæ sunt Cethim. Hebræi enim populos a se mari Mediterraneo discretos, Insulanos vocabant, quod ad se in continente habitantes navibus accederent, uti Itali omnes trans Alpes morantes, vocant Tramontanos. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Josephus, lib. I Antiq. XI. Addit Theodoretus in XXVII Ezech. et Josephus, lib. I Antiq. VI, quod Cethim filius Javan, filii Japhet, filii Noe, primus occupaverit Cyprum, indeque Cyprum vocatam esse Cethim.
CEDAR — regio est Arabiæ, dicta a Cedar secundo Ismaelis filio, Gen. XXV, 13. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo et Vatablus. Verum Theodoretus per Cedar omnes Orientales accipit, sicut per Cethim Occidentales, q. d. Durius et iniquius me tractatis, quam gentes quævis, licet barbaræ, idola sua tractent.
Versus 11
11. CERTE IPSI NON SUNT DII, — q. d. Studiosiores fuerunt omnes gentes in retinendis colendisque diis falsis, quam vos in Deo vero.
MUTAVIT GLORIAM SUAM IN IDOLUM. — «Gloriam» vocat Dei veri cultum, quo gloriosus erat Israel: hunc ipse transtulit in idolum. Ita Chaldæus. Secundo et aptius, «gloriam» vocat Deum gloriosum: ipse enim est Israelis, imo totius mundi gloria, in eoque solo gloriandum est cum Davide Psalm. III, 4: «Tu, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.» Hinc et Apostolus huc alludens ait Rom. I, 23: «Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis,» quia videlicet gloriosam majestatem, titulos et honores divinitatis Deo vero eripuerunt, et in idolum transtulerunt. Ita Hugo, Lyranus, Dionysius et Vatablus.
Versus 12
12. OBSTUPESCITE, CŒLI, SUPER HOC — portento malitiæ, quod jam dicturus sum. PORTÆ EJUS. — Jam Hebræa habent, שערו saaru, id est, inhorrescite. Ita Septuaginta et Noster legunt per shin שערו saaru; id est, portæ ejus, id est eorum, puta cœlorum, de quibus præcessit. Cœlum enim nunc singulariter, nunc pluraliter nuncupamus: idemque sunt cœli quod cœlum. DESOLAMINI, — id est, more desolatorum mæstitiam indicate, præ stupore et horrore tantæ impietatis Israel, ciete pluvias, quasi lacrymas; fulgura et tempestates excitate, quasi indices doloris, et vindices injuriæ Creatoris vestri. Ita S. Hieronymus, Vatablus, Lyranus et Maldonatus, qui addit: Desolamini, inquit, id est, rumpimini fulguribus, in signum iræ Dei. Est prosopopæia ad pathos; similis est Isaiæ I, 2, et Deut. IV, 26.
Nota: Pro desolamini hebraice est חרבו charabu, id est, exarescite, ut vertit Leo Hebræus. Desolatio ergo hæc non est ea quæ directe opponitur consolationi, ac tristitiam et mærorem significat; sed est ea quæ opponitur copiæ et multitudini. Desolari enim idem est quod solum relinqui, ad solitudinem redigi, destrui, vastari. Sic enim dicimus desolari agros, urbes, regna cum ab hoste vastantur. Sic Plinius, lib. XVII, cap. XII, de bubone ait: «Deserta incolit, nec tantum desolata, sed etiam dira et inaccessa.» Desolare ergo non est idem quod solo æquare; non enim a solo substantive sumpto, quod terram significat, deducitur: sic enim solum primam habet brevem, cum illa in desolor sit longa: sed a solo adjective sumpto, idemque est quod solum effici, destitui, privari sua copia et gloria: inde tamen sequitur desolatio consolationi opposita, id est mæror et luctus; ex quo rursum sequuntur lacrymæ, gemitus, etc. Est ergo metalepsis: ex desolatione enim et ariditate tristitiam, ex tristitia lacrymas intelligit, q. d. Vos, o cœli, cœlorumque portæ, id est cardines, aut extima superficies, per quam quasi per portas, cœlorum vis et influxus in terras egreditur! obstupescite et inhorrescite ad tantam terrigenarum malitiam et ingratitudinem, ut præ stupore quasi attoniti contremiscere, et e cardinibus convelli ac concuti videamini. Rursum lugete et plorate, ciende pluvias, fulgura et tonitrua, ut præ luctu et dolore desolari, id est tabescere, exarescere et evanescere videamini: ipsi enim me desolarunt, id est solum reliquerunt, cum eis sim fons aquæ vivæ, euntes ad cisternas dissipatas. Quocirca juste eis repensum est ut leones ponerent terram eorum in solitudinem: unde civitates exustæ sunt, et non est qui habitet in eis, ut sequitur vers. 15. Hanc ergo tam meam, quam terræ desolationem, vestra desolatione repræsentate, et duris terrigenis in os et faciem ingerite, si forte aperiant oculos, conterantur et resipiscant. Hinc pro desolamini, Syrus vertit, contremiscite; Arabicus, pavore dissolvimini.
Aliter Sanchez: ipse enim desolari censet idem esse quod solo æquari; et per portas cæli, accipi ortum et occasum; aut solem, lunam et stellas. His dicitur, «desolamini,» id est splendorem et speciem vestri subducite, ut non appareatis, et periisse videamini.
Aliter quoque Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Cœli, inquiunt, id est Angeli, in cœlis obstupescite; et portæ, id est Angeli principes, et quasi judices aliorum, ait S. Thomas, desolamini.
Versus 13
13. DUO ENIM MALA (contraria duobus bonis, quæ illis præceperam, ut declinarent a malo, et facerent bonum, Psalm. XXXVI, 27), FECIT POPULUS MEUS. Primum: ME DERELIQUERUNT FONTEM AQUÆ VIVÆ. — «Vivæ,» id est perpetuo fluentis, vitalis, vitam dantis. Arabicus vertit, fui illis fons aquæ dulcis et laudabilis, omni vitio carentis. Hic ergo fons perennis aquæ, id est gratiæ et bonorum omnium, est Deus, Psalm. XXXV, 10: «Quoniam apud te est fons vitæ.»
Viderunt idipsum Gentiles; unde Trismegista, Dialog. 7: «Respicite, ait, o mortales, et resipiscite, et ad fontem vitæ recurrite.» Et Alcinous, lib. De Doctrina Platonis: «Nostrum bonum, inquit, si quis Platonis libros accurate legerit, in ipsa primi boni contemplatione posuisse reperiet: quod quidem primum bonum, et Deum, et primam mentem vocare licet.» Hoc Prophetæ adagium pulchris similibus parabolis explicat S. Ephrem, tract. De Divina gratia, tom. 1: «Qui, inquit, fontem habent, gutta non indigent. Lacte non egent, qui gregem pascunt. Qui panem frangunt, micis opus non habent. Qui mel conficiunt, eos mellis saporem explorare non est necesse. Qui margaritam habent, de obolo acquirendo non laborant.»
Secundum: FODERUNT SIBI CISTERNAS, CISTERNAS DISSIPATAS. Syrus vertit, conquassatas; Arabicus, scissas in quibus congregatur aqua, neque
mortiferis voluptatibus, sine doloris timore esse non possunt. Et qui omnino malum desertionis suæ majore superbiæ tumore non sentiunt, aliis qui hoc noverunt discernere, quanta sit miseria, apparet.» Quia ergo in solo Deo est omnis vera delectatio, hinc peccator eo se privans, sentit omnem amaritudinem: quia relicto fonte vitæ, velit nolit, adhæret fonti mortis et omnium malorum.
durat, id est permanet. Hæ cisternæ, aiunt S. Hieronymus et Theodoretus, sunt idola; primo, quia nullam habent divinitatem aut potentiam, nisi quæ eis infertur ab humana ignorantia. Secundo, sicut cisterna ex aquis turbidis completur; ita quod idola, quod dæmones dant, turbidum est. Tertio, idola sunt cisternæ fractæ, rimosæ, male conglutinatæ, quæ aquam non continent, quia ab eis nihil quod sitim animæ levet, exspectandum est. Rursum cisternæ dissipatæ sunt gentes idololatræ, puta Ægyptii et Assyrii, a quibus alternatim bellis pressi opem petebant Judæi. Id patet ex vers. 18.
Tropologice omnis peccator, relicto fonte, quærit cisternas, quia in omni peccato, est primo, aversio a Deo, bono increato et immenso; atque conversio ad bonum caducum, fragile, exile, turbidum; secundo, est contemptus Dei, præ honore et amore creaturæ; tertio, peccator peccando, quasi titulum et esse finis ultimi Deo adimit, omnemque et spes suas omnes quasi transfert in creaturam. Nonne hæc est summa contumelia Dei? summa stoliditas et insania peccatoris? dicit enim et verbis et factis illud, quod fatuus ille avarus apud Nazianzenum, tractat. De Fortuna et prudentia: «Gutta bonæ sortis (fortunæ) mihi potior est mentis (prudentiæ) cado.» Quod apte refutat et retorquet prudens, dicens: «Gutta bonæ mentis mihi potior est bonæ sortis cado.» Peccator enim glebam terræ toti cœlo, creaturam Creatori, momentum æternitati stulte præfert et anteponit. Contrarium faciunt prudentes et Sancti.
Hinc, primo, hoc adagium recte adaptatur hæreticis: hi enim purum doctrinæ fidei in Ecclesia fontem deserunt, et fodiunt sibi cisternas confusas falsorum dogmatum. Ita S. Irenæus, lib. III, cap. XL, S. Cyprianus, epist. 70, et S. Athanasius, serm. Contra omnes hæreses. Secundo, B. Petrus Damianus citatus in Allegoriis Tilmanni idipsum adaptat Monachis loquacibus, qui relictis Dei laudibus, piisque sermonibus, quasi fonte vitali, ora sua faciunt cisternas, ex quibus non novi, sed veteris hominis verba futilia proferunt, easque dissipatas: quia labia sua moderata discretione nesciunt cohibere.
Tertio, Hugo: Avarus, inquit, est cisterna vetus et rimosa, quæ nunquam aquis, id est opibus, impleri potest. Secundo, est clericus, qui relicto studio sacræ Scripturæ, vanis scientiis dat operam. Tertio, est Religiosus, qui in tentatione quærit humana solatia futilia, nec poscit a Deo vera et solida. «Hoc autem fit, inquit, quando in tentationibus oratio fastiditur, et pro iisdem mitigandis, jocosis et inutilibus verbis vacatur.»
Denique S. Augustinus, in Sententiis, Sententia 339: «Quantum, ait, et quale bonum sit Deus, jam ex hoc evidenter ostenditur, quod nulli a Deo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, sine doloris timore esse non possunt.»
Versus 14
14. NUMQUID SERVUS. — Sunt verba non Hierosolymæ de sua sorte querentis, ut vult Vatablus, sed Dei, q. d. Israel est primogenitus Abrahæ, et Dei filius, Exodi IV, 22, non servus, id est mancipium emptitium, aut vernaculus, id est servus ex serva domi natus: cur ergo leonibus, id est Sennacherib, Assyriis et Ægyptiis, ac tropologice, diabolis, datus est in prædam? q. d. Non provenit hoc ex servili ejus conditione, non ex crudelitate domini, sed ex peccato, quia Deum offendit, uti respondet vers. 17: «Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum?» Et vers. 19: «Arguet te malitia tua.»
FACTUS EST IN PRÆDAM? — S. Hieronymus, Chaldæus, Rabanus, Hugo, hæc exponunt de futura vastatione per Chaldæos et Ægyptios, qui reliquias Judæorum afflixerunt. Secundo et planius, Theodoretus, Hugo, Lyranus, Dionysius, hæc accipiunt de præterita Judæorum clade, accepta a Sennacherib, Assyriis et Ægyptiis, q. d. Noli, o Israel! Deo tuo relicto, sperare et confugere, ut soles, ad Assyrios et Ægyptios, quia hi quasi leones te laniarunt et vastarunt.
Versus 15
15. SUPER EUM (contra eum) RUGIERUNT LEONES. — Id est, Assyrii et Ægyptii inhiarunt ei, tanquam leones rugientes in ejus prædam et lanienam.
Versus 16
16. FILII QUOQUE MEMPHEOS ET TAPHNES (id est, Ægyptii; Memphis enim urbs est Ægypti, quæ nunc Cayrus dicitur; sic Taphnes vel Tanes regia erat Pharaonum), CONSTUPRAVERUNT TE USQUE AD VERTICEM, — id est totum te imbuerunt cultu idolorum, quod est spirituale stuprum et fornicatio, itaque vocatur a Prophetis; ita ut a planta pedis usque ad verticem, non sit in te sanitas. Sic vers. 20 idololatras vocat meretrices. Ita S. Hieronymus et Rabanus. Hæc referenda sunt ad vers. 13.
Aliter S. Thomas: stuprum enim proprie accipit, q. d. Assyrii et Ægyptii, quasi domini et victores, obscene Judæis tam pueris quam puellis abusi sunt. Aliter Hugo, Dionysius, Maldonatus et Sanchez: per stuprum enim accipiunt servitutem, oppressionem, omnemque calamitatem quam Assyrii et Ægyptii Judæis subactis irrogabant. Hic sensus sequitur ex primo, eumque perficit et adimplet: quia enim Judæi sponte culpæ Assyriorum et Ægyptiorum, hinc et pœnæ ac vexationi, sed inviti, succubuerunt. Unde pro constupraverunt te, hebraice est ירעוך iiruch, id est paverunt te, hoc est rexerunt te, imperarunt tibi.
enim vers. 8 reges vocavit «pastores.» Verum Noster, Septuaginta, Chaldæus et alii aliis punctis legunt ierouch, id est malefecerunt tibi, id est constupraverunt: loquitur enim de Israele quasi de virgine, cujus summum malum est stuprum: unde Septuaginta vertunt, illuserunt tibi. Forte etiam pro iod legerunt caph, scilicet pro ierouch, כרעוך careuch, id est curvaverunt te, prostraverunt te, scilicet ad stuprandum. Denique alii vertunt prophetice, malefacient, id est conterent, confringent, conquassabunt tibi caput et verticem, id est Josiam regem tuum cum populo trucidabunt. Ita Hugo, Lyranus, Dionysius. Unde Chaldæus vertit, occident fortes tuos, et diripient facultates tuas.
Vide hic qualem quamque vilem se faciat meretrix, et mulier aliis compta: nimirum foris est splendida, intus stupris sordida et putida: foris Helena, intus Hecuba: foris pappus et pompa, intus nuba, inanis et chaos: foris dea, intus maca. Tropologice talem se facit anima dum peccat, ac relicto Creatore fornicatur cum creaturis, nimirum facit se sepulcrum dealbatum. Hic aptum est vetus dictum: «Ubi uber, ibi tuber: ubi mel, ibi fel: ubi montes, ibi valles: ubi aurum, ibi aurugo et scoria.»
Versus 17
17. DERELIQUISTI DOMINUM DEUM TUUM EO TEMPORE, QUO DUCEBAT TE PER VIAM, — scilicet deserti, per columnam ignis et nubis. «Dereliquisti,» quia in Sina fecisti et adorasti vitulum aureum. Ita Theodoretus, Hugo, Lyranus, q. d. Quia noluisti Deum sequi, dum te per viam planam et tutam duceret, permisit te deerrare per vias difficiles: quia noluisti uti rebus prosperis sequens Deum, permisit te adversas experiri idola sequentem, inquit Maldonatus. Secundo, S. Hieronymus, Chaldæus, Rabanus, Hugo, Vatablus, per viam intelligunt viam mandatorum Domini, puta vitam sanctam, quam eis suis concionibus et prophetiis ostendebat Jeremias, q. d. Dereliquisti viam rectam in cœlum, quam tibi Deus per legem suam, et per conciones Jeremiæ commonstrabat.
Versus 18
18. QUID TIBI VIS IN VIA ÆGYPTI (quorsum is et tendis in Ægyptum)? ET QUID TIBI CUM VIA ASSYRIORUM? — quorsum vadis in Assyriam? Solebant enim, ait S. Hieronymus, Judæi ab Ægyptiis oppressi, confugere ad Assyrios; et ab Assyriis pressi, confugere ad Ægyptios.
UT BIBAS AQUAM TURBIDAM — Nili, qui quia limosus est, et oblimans Ægyptum, hinc hebraice שחור sichor, græce, id est niger dicitur: hinc vocatur turbidus. Septuaginta vertunt, Geon: Nilus enim dicitur Geon, hebraice גיחון gichon, a radice גוח goach, id est pectus quod suo quasi ventre et pectore incubet Ægypto, cum exundat, itaque eam fecundet. Sic aqua fluminis Assyriorum est Euphrates, q. d. Cur vadis frustra, ut petas auxilium ab Ægyptiis et Assyriis, ut relicto fonte perenni quem domi habes, mendices aquas eorum turbidas et deficientes, id est opem Ægyptiorum et Assyriorum, qui tibi opitulari non poterunt, sed mille turbis et cladibus te involvunt? Ita passim Interpretes.
Rursum in Nilo sunt crocodili exitiales, qui sunt symbolum impudentiæ, de quo Clemens Alexandrinus, lib. V Stromat.: «Diospoli, ait, quæ est urbs Ægypti, expressus est puellus signum generationis; senex vero, interitus: et rursum Dei symbolum accipiter, ut piscis symbolum odii, crocodilus impudentiæ. Videtur ergo universum hoc symbolum simul positum hoc significare: O qui nascimini et interitis, Deus odio impudentiam habet!» quam Israeli fugienti ad Ægyptios eorumque deos exprobrat hic Deus, vers. 16 et 20. Solus Hugo sic explicat, q. d. Cur peccata committis, quæ te cogunt duci captivum in Ægyptum, vel ad Assyrios? Sic fere Chaldæus.
Versus 19
19. ARGUET TE MALITIA TUA. — Hebraice תיסרך teiasserech, castigabit te, id est causa erit ut castigeris: ex quo disces quam malum et amarum sit Deum tuum reliquisse. AVERSIO TUA (a Deo) INCREPABIT TE. — Idem dicit aliis verbis, more Hebræo.
Versus 20
20. A SÆCULO (ab olim, ab antiquis temporibus) CONFREGISTI JUGUM MEUM — legis meæ. Septuaginta vertunt, jugum tuum, vincula tua: quia lex, sicut erat jugum Dei, imponentis illud cervicibus populi: ita erat et populi illud portantis. Secundo et aptius, per jugum accipe conjugium, q. d. Violasti conjugale fœdus, quo mihi fueras copulata: loquitur enim de Israele quasi de conjuge sua Deus, ut patet vers. 2. Ita Maldonatus. Maritus enim, ac præsertim Deus, est dominus uxoris suæ, eamque legibus et vinculis quibus vult, astringere pro imperio potest: unde Synagoga ita erat uxor, ut tamen esset et serva Dei. Hebraice est, a sæculo fregi jugum tuum, dirupi vincula tua; tanquam sint verba Dei, q. d. Ego Deus vincula Ægyptiacæ servitutis dirupi de collo tuo, o Israel! Sed noster Interpres hæc verba accipit per mimesim, quasi sint verba populi, de quo sequitur: «Et dixisti: Non serviam.» q. d. Sicut «dixisti: Non serviam,» scilicet Domino et marito meo, puta Deo, inquit S. Hieronymus, ita pariter gloriando et jactando dixisti: Fregi jugum tuum, et vincula tua, quibus me tibi, o Domine! astrinxeras; puta jugum connubii, et consequenter jugum legis tuæ. Deus enim cum Israele connubium iniit hac conditione et pacto, ut Israel legem Dei servaret, Deus vicissim Israelem aleret et protegeret. Vere S. Augustinus, Sententia 381: «Quid tam dignum misericordia, quam miser? quid tam indignum misericordia, quam superbus miser?»
RUPISTI VINCULA, — quasi juvenculus aut bos indomitus, qui sagina lætus recalcitrat, aut potius quasi vacca amore furens in taurum, quæ jugum a cervice excutit fractis vinculis, et ad amasium suum procurrit: ita enim et tu ruptis vinculis connubii et legis meæ, ad idola, quasi ad adulteros insane procurristi. IN OMNI ENIM COLLE. — Meretricium vocat idolatriam: solebant enim idololatræ in collibus et sylvis sub arboribus, idolis suis immolare. Quintimo subinde ipsos montes excelsos pro diis habebant et colebant, uti Macedones fecisse testatur Maximus Tyrius, serm. 58. Et hodie in Peru sunt Indi, qui quemcumque montem, si paulo sublimior et speciosior sit, Deum existiment. Audi Virgilium de monte in quo fuit Capitolium, lib. VIII Æneid.: Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem (Quis Deus, incertum est) habitat Deus, Arcades ipsum Credunt se vidisse Jovem. Quin et arbores diis sacras esse voluerunt. Hinc Virgilius, eclog. VII: Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho, Formosæ myrtus Veneri, sua laurea Phœbo. Sic et fontes ac flumina quasi deos coluerunt. Vide dicta Isaiæ XLII, vers. 15. Atque inde a Virgilio et Poetis vocantur «sacri fontes.»
PROSTERNEBARIS. — Hebraice est צעה tsoa, id est vagabaris; Pagninus, discurrebas; Septuaginta, diffundebaris, q. d. Discurrebas ex una arbore in aliam, ex uno idolo in aliud, ut meretrices ab uno amasio ad alium discurrunt.
21. PLANTAVI TE VINEAM ELECTAM. — Hebræum שרק sorec significat speciem vitis optimæ, de qua Isaiæ V, 2. OMNE SEMEN VERUM. — Hebraice, cujus omne semen verum erat. «Semen» vocat palmites, ex quibus quasi ex radice et semine, vites et uvæ succrescunt: vites enim raro per semen, sæpius per palmites seruntur et plantantur: hi ergo palmites sunt instar seminis, vocanturque semen verum, id est genuinum, non adulterinum, q. d. Deus te, o Israel! quasi vineam electam, id est quasi Ecclesiam suam plantavit, seminans in te probum et germanum ejus semen, scilicet veræ fidei et religionis, in sanctis patriarchis Abraham, Isaac, Jacob, Mose, Josue, etc. Psalm. LXXIX, 9, aiunt S. Thomas, Hugo, Lyranus: «Quomodo ergo nunc conversa es mihi in pravum?» id est, ut Vatablus, in palmites degeneres vitis alienæ, quæ scilicet a sua natura, nativoque succo et probitate degeneravit, uvasque non veras, cultas et suaves; sed falsas et adulterinas, scilicet baccas agrestes, amaras et acerbas, infidelitatis, apostasiæ aliorumque scelerum profert. In Hebræo pulchra est paronomasia: vitis sorec versa est in sure, id est in pravam; perinde ac si Flandrice dicas: Ghy soete bijdruhe, hoe sijt ghy in eene suere berandert!
Secundo et aptius, «semen verum,» vocat semen perfectum, id est optimarum vitium propagines.
Erat enim hæc vinea electa, uti præcessit. Recte enim advertit Alcazar in cap. III Apocal. 7, in Scriptura verum non opponi falso, sed significare perfectum, ut Eccli. cap. XXV, 12: «Beatus, qui invenit amicum verum;» Joan. cap. I, 9: «Erat lux vera;» et cap. IV, 23: «Veri adoratores;» cap. VI, 32: «Panem de cœlo verum;» cap. XV, 1: «Ego sum vitis vera;» I Timoth. cap. VI, 19: «Ut apprehendat veram vitam;» I Petri V, 12: «Hanc esse veram gratiam Dei;» I Joan. cap. II, 8: «Verum lumen jam lucet.» Sic verum Religiosum dicimus, qui perfectus est, uti Christus, Joan. cap. I, 47, dixit: «Ecce vere Israelita.»
Versus 22
22. SI LAVERIS TE NITRO. — Nitrum, ait Plinius lib. XXXI, cap. X, non multum a sale distat, sordes odit et expurgat: inde hebraice dicitur נתר neter, eo quod maculas vestium et corporum elevet. Hinc nitrum esse salis speciem multi censent, licet alii alumen esse velint. Sicut enim in littore maris fervor conficit solis, dum in petram aquas marinas: ita in Nitria (a qua nitrum dictum esse multi contendunt), ubi pluviæ prolixiores tellurem infundunt, nimius æstus aquas excoquit in petram sali similem, sed nihil gelidi rigoris, nihil salsi saporis habentem; quæ tamen juxta naturam salis solere in caliditate, et nubiloso aere liquescere solet.
Hodie nitrum non habemus: sed ejus loco utuntur nostri pharmacopolæ sale petræ quem nitrum vocant. Porro mulieres nitoris studiosissimas solitas ad id nitro docent Isidorus, lib. XVI Etymol. cap. II, et Athanasius, lib. De Virginit., sub finem, ubi eas ab his lautitiis avocat, jubetque pura aqua se lavent. Quin et nitro tubera tolli docet Ovidius, lib. De Medicam. faciei; et pustulas ac nævos, docet ex Drogone Hostiense Delrio, adagio 819.
ETC., BORITH. — Borith est herba fullonum, qua scilicet ipsi pannorum sordes abluunt et expurgant; eamdem enim vim habet cum nitro, ait S. Hieronymus; Borith enim descendit a בור bur, id est depuravit; inde בר bar, id est purus; mundus; item bar, id est far, frumentum a paleis purgatum. Syrus et Arabicus pro borith vertunt, sulphur, quod valide sordes expurgat: eas enim cum materia cui inhærent, exurit.
MACULATA ES (hebraice נכתם nichtam, id est insculpta, insignita es) IN INIQUITATE TUA, — q. d. Emblematis et figuris tuorum scelerum respersa es, impressi in te remanent peccatorum vestigia, velut expressæ historiæ alicujus imagines; nam, ut dicitur cap. XVII, 1, «peccatum Juda scriptum est stylo ferreo, etc., super latitudinem cordis eorum,» q. d. Ita maculata es in anima coram Deo, ita maculas imbibisti, ut nullo nitro, sapone, aut borith emaculari et purificari possis. Quocirca ex hoc loco recte docent Theologi, quod actus peccati transiens post se relinquat maculam habitualem in anima, quæ formaliter eam peccatricem, Deoque exosam et abominabilem constituat, de qua dicitur Josue XXII, 17: «Peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet;» et de Salomone: «Dedisti maculam in gloria tua,» Eccli. XLVII, 22; et de Ecclesia: «Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam,» Ephes. cap. V, 27. Vide D. Thomam et Scholasticos, I II, Quæst. LXXXVI.
Symbolice, per nitrum et borith notat lustrationes legales, baptismata et sacrificia, quibus omnia peccata expiari putabant Judæi, sed falso; illa enim corpus, non animam purificabant. Ita Theodoretus, Hugo et Lyranus. Maldonatus vero per nitrum et borith accipit humanas excusationes, q. d. Quidquid dicas, quidquid te excuses, dicens vers. sequenti: «Non sum polluta,» non poteris te apud me justificare.
Tropologice Christianorum spirituale nitrum et herba fullonis, est pœnitentia, quæ non corpus, sed animam purificat. Ita S. Hieronymus. Rursum animæ nitrum est morbus, paupertas, calumnia, et quævis tribulatio. Quocirca in Vitis Patrum de magno illo Abbate S. Joanne legimus, quod, cum quidam monachus gravi febri æstuans, ab eo sibi a Deo sanitatem impetrari postulasset, responderit: «Rem tibi necessariam cupis abjicere: ut enim corpora nitro abluuntur a sordibus, ita animæ languoribus, aliisque hujusmodi castigationibus purificantur.»
Versus 23
23. VIDE VIAS TUAS IN CONVALLE, — id est, Respice gehennam, id est convallem filiorum Ennom, aiunt S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus, quæ Siloe fontibus irrigatur, in qua filios idolo Moloch concremabas; ibi videbis tuas sordes idololatriæ testes, et monumenta tuæ impietatis. Unde Septuaginta pro in convalle vertunt, ἐν τῷ πολυανδρίῳ, id est in sepulcro multitudinis, id est multorum infantium: sic infernus est πολυάνδριον, id est sepulcrum multitudinis hominum.
SCITO QUID FECERIS: CURSOR LEVIS (Hebraice נכרה bichra significat animal velox, huc illucque discurrens (unde Aquila, Symmachus et Theodotion vertunt, δρομὰς κούφη, per quod Chaldæus hic camelum feminam seu dromedariam, quæ cum brutum, cæcum et vesanum faciant hominem, ut instar onagri et equi rapiatur ad suas turpes illecebras et amasias.
Vatablus, camelopardalim; S. Hieronymus, capream. Cursor ergo levis est caprea, aut potius camela velox, q. d. Sicut caprea, aut camela, velox fertur ad pabula, aut potius ad mares, dum æstro libidinis furit, ideoque huc illucque cursitat), EXPLICANS VIAS SUAS, — hebraice gyrans aut circumiens «vias suas» sicut, o Israel, ad varia idola huc illucque vagata es, et magno impetu petulanter discurristi. Explicat quod vers. 20 hebraice dixerat, vagabaris ut meretrix, ejusque mores hic depingit; uti Salomon, Proverb. cap. VII, vers. 11: «Quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.»
Moraliter, disce hic quam cupiditas et voluptas sit celerrima, dum agitur æstu libidinis, quaquaversum procurrit, donec mares camelos inveniat, cum quibus suam libidinem expleat, intelligit; brutum, cæcum et vesanum faciant hominem, ut instar onagri et equi rapiatur ad suas turpes illecebras et amasias. Vere dixit Plutarchus: «Voluptas est malorum esca.» Et Cicero: «Blandissimæ dominæ sunt voluptates,» quæ scilicet facillime sibi hominem obsequentem faciunt. Cato apud Ciceronem, lib. De Senectute: «Accipite, ait, optimi adolescentes, veterem orationem Architæ Tarentini. Nullam capitaliorem pestem, quam corporis voluptatem hominibus dicebat a natura datam, cujus voluptatis avidæ libidines temere et effrenate ad potiundum incitarentur. Hinc patriæ proditiones, hinc rerumpublicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat; nullumque scelus aut facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret.»
Antisthenes apud Laertium, lib. VI, cap. 1, dicebat, «se malle insanire quam affici voluptate. Insaniam enim aufert medicus: voluptas, cum mentem eripiat homini, vix sanabile malum est.» Socrates apud Platonem in Phædone ait: «Voluptas quasi clavum tenens, animum corpori conjungit atque affigit, efficitque ut infectus corporea specie, ea putet esse vera quæ suadet corpus.» Plato ipse voluptatem a natura deorum sequestratam esse dicebat. Democritus voluptati deditos morbo comitiali correptis comparabat. Nyssenus, homil. 2 in Ecclesiasten, ostendit Salomonem de voluptate, quam ex variis rebus studiose captaverat, pronuntiare eam esse vanitatem vanitatum, meramque hominum deceptionem. Poetæ voluptates significarunt Circes poculo et Sirenum cantu, quæ blande homines alliciebant, et mox enecabant. Euripides in Hecuba Venerem amentiæ præfectam esse dicit. Nota sunt exempla Samsonis depereuntis Dalilam, Salomonis concubinas, Davidis Bethsabee. Hæc Herculi Jovis filio, virtute omnes excedenti, et cœlis destinato clavam (quam nec leo, nec hydra, nec Cerberus ei eripere potuerant) extorsit, ac pro ea pensum et fusum digitis ejus aptavit, cum consuetudinem Ioles sequeretur. Voluptas Romana Annibalem victorem effecit, quia vires et virtutem Romanorum enervavit, inquit Livius, Decad. III, lib. III. Claudius Cæsar, teste Suetonio in ejus Vita, ventri et voluptatibus deditus, in tantum mentis stupiditatem et oblivionem devenit, ut occisa Messalina paulo post mensæ assidens quæreret, cur domina non veniret; atque multos ex his quos capite damnaverat, postero die in convivium et ad aleæ lusum invitaret.
Modum voluptates superandi dat Aristoteles, II Ethic. cap. ult., ut circa voluptates nos geramus sicut Trojani proceres circa Helenam, qui eam dimittandam censebant, ne belli damna et excidium incurrerent. Et Epictetus, cap. LVI: «Si voluptatis, inquit, alicujus imaginem animo conceperis, moderare tibi, ne ab ea movearis; sed et rem examina, et tibi ipsi præbe deliberandi spatium: deinde utriusque temporis memento, tum ejus quo voluptate perfrueris, tum ejus quo percepta voluptate dolebis, teque ipse objurgabis. Atque his illa confer: si abstinueris fore ut gaudeas, teque ipse collaudes. Quod si tibi suscipiendæ rei videbitur esse tempus, cave ne te vincant ejus blanditiæ, et suavitatis illecebræ; sed illud oppone, quanto præstantior sit talis victoriæ conscientia.» Et Horatius: Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Demosthenes cum Laidis oraret noctem, illaque ingentem peteret mercedem, ad se rediens, inquit: «Ego tanti pænitere non emo.»
Secundus modus est, si obfirmes animum ut resistas voluptati, cogitando eam esse tuum mortiferum hostem, omniumque malorum causam. Itaque severe tibi ipsi imperes, ne hosti tuo blande invitanti cedas, sed ei constanter obsistas, ut rationis dominatum retineat, nec se subdat quasi mancipium cupiditati. Agesilaus rogatus, «quid patriæ contulissent leges Lycurgi?» respondit: «Contemnere voluptates.» Testis est Plutarchus in Lacon. Vere Virgilius, lib. IX Æneid.: Sua cuique Deus fit dira cupido. Ovidius: Eheu! quam dulce malum mortalibus additum, Vitæque dulcis amor! Vide apologum monocerotis apud Damascenum in Histor. Barlaam, cap. XII.
Tertius est, si veram virtutis voluptatem ames, falsam concupiscentiæ fastidias. Cyrus, teste Xenophonte, a voluptatibus minoribus abstinendum dicebat, ut majores caperentur ac diuturniores: quia laborem jucundæ vitæ ducem appellabat: ab illo enim et cibum, et potum, et somnum jucundissimum reddi. Hinc Hesiodus virtutis viam asperam dicebat; ei tamen qui ad summum ejus pervenisset, omnia læta esse et jucundissima. Socrates et Chrysippus studiis intenti, tanta voluptate perfundebantur, ut corpore avolasse viderentur. Archimedes in sua mathesi defixus, nec patriæ excidium, nec civium lamenta, nec hostium furores et gladios, quibus ipse confossus est, sensit. Quantam ergo voluptatem haurient Christiani et Sancti ex Dei contemplatione, spe et amore, ex Angelorum consortio, ex solatiis Spiritus Sancti! S. Augustinus, tract. 15 in Joan., aquam de qua Christus dixit, Joan. cap. IV: «Qui biberit ex hac aqua sitiet iterum,» ait esse mundanam voluptatem: «Pone, ait, hydriam esse cupiditatem et aquam de profundo esse voluptatem. Cum pervenerit quisque ad voluptatem sæculi hujus, sive est cibus, sive est potus, sive est spectaculum, etc., numquid non iterum sitiet? sitiet iterum: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in æternum. Satiabor, inquit Psaltes, in bonis domus tuæ: quoniam apud te est fons vitæ.»
24. ONAGER ASSUETUS IN SOLITUDINE. — Comparavit Israel capreæ, nunc comparat onagro, id est asino sylvestri, q. d. Sicut onager mas vel femina, animal sylvestre, est salacissimum, efferum ac velocissimum, testibus Plinio, Oppiano, Æliano et aliis, quod «in desiderio animæ suæ,» scilicet cum æstuat «attrahit ventum,» et auram quam maxime amat; aut potius cum libidine incenditur, summa montium conscendit, teste Oppiano, ad odorandam et captandam auram feminæ quam amat, et in eam totus fertur, ut nullus eum avertere possit, adeo ut in rabiem, et proprii pulli perniciem agatur: sic Israel olfecit, ubicumque idolum aliquod esset, ac toto impetu, ut nullis monitis aut minis averti posset, ad libidinem idololatriæ ferebatur. Ita S. Hieronymus.
Nota: Pro ventum amoris hebraice est spiritum occasionis, vel impulsionis, vel coarctationis, id est libidinis suæ: radix enim אנה ana significat aliqua gravi causa affici aut impelli. Secundo, Hebraice פרה pere significat onagrum marem et feminam, de utroque hic potest accipi: unde in Hebræo participium assuetus masculus est, et onager magis furit ad onagram, quam onagra ad onagrum; affixa tamen omnia sunt feminina; et sequentia, scilicet menstrua, feminæ conveniunt, non mari. Tam ergo de onagra, quam de onagro, loquitur, q. d. O uxor adultera! furens quasi onagra, currensque ad amasios per saltus et nemora, quo properas? quo te is penditum? quis te agit æstus? lacerasti pallam tuam auro textam inter vepres et sylvas, calceos attrivisti hyacinthinos, pedes nudos cruentasti, et adhuc curris anhela et sitibunda? ego maritus te insequor, redi ad me.
OMNES QUI QUÆRUNT EAM, NON DEFICIENT, — hebraice, non fatigabuntur; Septuaginta, non laborabunt, q. d. Sicut onagræ et camelæ, licet velocissimæ sint, quia facillime respirant, capiuntur tamen cum generationi vacant, et cum inde fœtu vel menstruis gravantur, ita facile invenient amasii, id est gentes idololatræ, hanc meretricem, scilicet plebem Israeliticam, quæ nihil nisi amasios tales quærit; eam, inquam, invenient, sed in lupanari, id est in templis et aris idolorum cum eis fornicantem.
IN MENSTRUIS, — id est in sordibus sanguinis, ossium et cadaverum infantum et victimarum a se oblatarum, quarum voluptate nunquam satiatur, sed sicut scarabæus earum fimo et sordibus vivit. Sicut enim opifices in suis officinis, ebrii in tabernis, adulteri in ganeis, ita impii Israelitæ non in templo, non in urbe sancta, non in proborum domibus, sed in Ægypto et Assyria in domibus idolorum inveniebantur.
Secundo, Septuaginta pro in menstruis vertunt, in humilitate, abjectione, paupertate: ibi enim inveniuntur lascivi, qui sua cum meretricibus decoquunt, sicuti filius prodigus inventus est inter porcos, Luc. XV, 15.
Tertio, R. Salomon, Symmachus et Vatablus vertunt, in mense suo. Hebraice enim חדש chodes, et mensem, et novilunium et menstrua significat: quia, ait R. Salomon, onager uno mense anni dormit, tunc capitur, cum cæteris vigilet, et ob velocitatem capi nequeat: sic filia Israel, cum dormiret in cultu idolorum, Dei oblita, capta est a Chaldæis mense quinto. Sic diluvium obruit homines in peccatis dormientes, Matth. XXIV, 38. Verum, quod onager uno tantum mense dormiat, nec Plinius, nec Oppianus, nec alii apud Gesnerum in onagro meminerunt: quocirca fabulosum videtur.
Denique Vatablus sic quoque vertit, onagra capietur cum gravida erit, id est Israel capietur, cum ad summum peccatorum pervenerit.
Tropologice S. Gregorius, homil. 29 in Ezech.: «Maligni spiritus, inquit, in menstruis suis animam inveniunt, quando in pollutis cogitationibus positam facile ad perversam operationem trahunt.»
Versus 25
25. PROHIBE PEDEM TUUM A NUDITATE, — ne calceamenta atteras, ut eas nudus, vel ne nudes pedes ut transeas Nilum vel Euphratem: neve te siti maceres, currendo in Ægyptum vel Assyriam, quærendo idolorum et idololatrarum auxilium, cum illa te juvare non possint: noli ergo tanto labore frustra te fatigare, sed redi ad me. Respondet sponsa, id est plebs Israel: «Desperavi,» scilicet salutem et auxilium et reconciliationem, quod scilicet post adulterium cum idolis, in gratiam recipiar a Deo vero sponso meo; unde nolo ad eum redire, ideo ad alienos quos adamo, pergam. Ita Chaldæus, Vatablus et S. Hieronymus.
Aliter explicant S. Thomas, Lyranus, Dionysius, q. d. Cave, o Israel, idololatriam, ne captivus duci cogaris nudis pedibus, et præsiti aridus in Babylonem. Sed prior sensus magis genuinus est, ut patet ex sequentibus. Aliter quoque explicat Noster Pineda in cap. XXXI Job, 10, num. 8, q. d. «Prohibe pedem tuum a nuditate,» ne scilicet crura tua et femora denudes adultero, eique te prostituas: «et guttur tuum,» id est membrum, «a siti,» hoc est ab intemperanti æstu libidinis. Sic enim dicitur, Proverb. cap. XXX, vers. 15: «Tria sunt insaturabilia, etc., os vulvæ;» et Proverb. V, 15: «Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui,» id est tu solus fruere uxore tua. Unde explicans subdit: «Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ; ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.» Primus sensus uti castissimus, ita et simplicissimus maximeque genuinus est. Præcessit enim: «Post Baalim non ambulavi: vide vias tuas in convalle: cursor levis explicans vias suas.» Et sequitur: «Post eos (amasios) ambulabo.» Ergo in pedibus hic intelligitur ambulatio ad scortandum, non autem ipsa denudatio et scortatio.
DESPERAVI, — hebraice נואש noas, id est actum est de me, desperatum est, nequaquam scilicet faciam, id quod suadet Deus sponsus, ut ad eum redeam. Potest, secundo, per interrogationem sic verti, desperatum est? minime quia alienos (deos, quasi amasios) amo, et post illos ibo: illi me tutabuntur. Unde hoc elidens subdit, sed confunderis, meretrix. Tertio, Vatablus hebraice noas vertit, exspectoratum est, id est abhorrens est, et quasi evulsum, scilicet cor meum a Deo marito meo. Vide quo progrediatur impietas, et impia voluptas.
E contrario sponsus ad sponsam sui amantem, sibique fidam, ait Cantic. IV, 9: «Vulnerasti cor meum (hebræum לבבתני libbittini, id est abstulisti cor meum, excordiasti me, rapuisti cor meum), soror mea sponsa.» Amor enim amantes ita conglutinat, ut, qui unum ab altero separare velit, dimidium ei animæ auferre videatur. Quocirca libidini et concubinis assueti, vix eas relinquere possunt, ac pene sunt incorrigibiles. Hoc est quod ait Osee cap. V, vers. 4: «Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum; quia spiritus fornicationum in medio eorum.» Ita et meretrix hæc ait: «Desperavi, nequaquam faciam;» pondet sponsa, id est plebs Israel: «Desperavi,» «adamavi quippe alienos:» libidinata enim assidue, nil nisi libidinari cogitat.
Versus 26
26. QUOMODO CONFUNDITUR FUR QUANDO DEPREHENDITUR (Chaldæus, sicut confusio viri, qui cum habitus fuerit fidelis, invenitur latro), SIC CONFUSI SUNT, — sic confundentur Israelitæ, quando capientur a Nabuchodonosore: tunc scelus adulterii, id est idololatriæ, eorum patebit, quodque ob illud juste puniantur a Deo, quodque frustra ab idolis opem petierint. Ita Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus.
Versus 30
30. FILIOS VESTROS. — Id est cives vestros: loquitur enim congregationi Judæorum generatim, quæ mater fuit tam percussorum, id est peremptorum sub Sennacherib et Manasse, quam adhuc viventium. DISCIPLINAM NON RECEPERUNT, — q. d. Castigati a me, non estis facti meliores; imo Prophetas, per quos vos admonebam, occidistis; hoc enim est quod subdit: DEVORAVIT GLADIUS VESTER PROPHETAS VESTROS, — scilicet Dei veri. Manasses enim quotidie prophetam aliquem perimebat, ait Josephus X Antiq. IV. Ita Hugo, Lyranus, Dionysius. S. Hieronymus tamen, Theodoretus, Rabanus, S. Thomas, τὸ vester capiunt passive, q. d. Gladius, qui vos devorabit, devorabit et falsos vestros prophetas, qui vos seduxerunt: ut sit prophetia et comminatio.
QUASI LEO VASTATOR. 31. GENERATIO VESTRA. — Ita Romana. Hebraice est, quasi leo vastator generatio hæc, scilicet vos ipsi, id est, ut S. Hieronymus, sicut leo vastator sævit in transcuntes, ita vos in Prophetas Dei desævistis, confirmat enim id quod paulo ante dixit: «Devoravit gladius vester prophetas.» Hebræa, Chaldæus, Vatablus, Pagninus et alii hæc divellunt et interpungunt hoc modo, devoravit gladius vester prophetas vestros, sicut leo, punctum; o generatio, vel o sæculum! id est o homines hujus ætatis, scilicet vos ipsi qui hæc auditis, videte quid vobis dicat Dominus. Aliter hæc explicat Maldonatus.
NUMQUID SOLITUDO, — q. d. Numquid iis inutilis fui populo huic, ut est inutilis solitudo, quæ nullum fert fructum; aut tam tardus in opitulando, quam est terra serotina, quæ omnia intus retinet, et nihil extra producit, aut sero? q. d. Non, quia quamdiu Israel me coluit, nunquam ei defui, sed abundantiam omnium dedi. Ita Theodoretus. Nota: Pro serotina hebraice est מאפליות mapeleia, id est caliginosa: nam terra quæ non est soli exposita, aut sub libero cœlo, nihil profert, aut sero profert: unde Septuaginta vertunt, γῆ κεχερσωμένη, id est plena sentium.
Alii sic explicant, q. d. Cur meum templum deserunt, et solum relinquent? Tertio, Tertullianus, lib. IV Contra Marc. XXXI, sic explicat, q. d. Putat hic populus, cum me derelinquit, me solum remansurum absque cultoribus, quasi solitudinem absque incolis: non, non; habeo alterum mundum; imo mille mundos si volo, e quibus servos mei cultores evocem.
RECESSIMUS. — Chaldæus, migravimus, scilicet ad gentes et deos. Potest, secundo, aliis punctis legi רדנו radinu, ac verti cum Pagnino, Vatablo, Isachi, dominamur, vel dominium accepimus, id est habemus alios reges, scilicet Ægypti vel Assyriorum, tuo dominatu non indigemus.
Versus 32
32. NUMQUID OBLIVISCITUR, — q. d. Femina pluris facit ornamenta sua, quam populus meus me. FASCIÆ — quia pectus ornat, et ex qua bullas, monilia e collo suspendit, et in pectore gestat. Hieronymus Prado in Ezech. XVI, pag. 187, has fascias accipit eas, quibus mamillæ stringuntur: illæ enim signum sunt illibati floris virginalis, sicut subacta ubera signum sunt fornicationis: hæc ergo fasciæ a sponso datæ sponsæ, admonent illam fidei conjugalis, et puritatis corporis, ut scilicet mamillas, quæ sunt cordis diverticula, id est affectus ejus continentia, coerceat, se mundam toro sponsi conservet, dicatque illud Cantic. II: «Dilectus meus mihi, et ego illi;» cap. I: «Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.»
Potest secundo, Hebræum verti, monilia, torques, catenæ aureæ, quæ sponsa accipit a sponso, ut eam sibi astringat, ut ipsa illa semper gestet in pectore. Narrat Plinius, lib. VII, XXIV, quemdam ex prætecto lapsum, matris et affinium propinquorumque cepisse oblivionem: Messalam vero Corvinum oratorem sui nominis oblitum esse. Ælianus, lib. VIII, cap. XXII, narrat genus esse luporum adeo obliviosum, ut, «quamvis in fame id denti, si respexit, oblivionem cibi surrepere solet, digressumque quærere, aliud.» Fabulantur Poetæ apud inferos fluvium esse, nomine Lethe, cujus aquas si quis gustaverit, omnium præteritarum rerum obliviscatur: ideo enim apud Tullium litteras, id est oblivione, nomen habere, de quo Lucanus lib. IX: Quam juxta Lethes tacitus perlabitur amnis, Infernis (ut fama) trahens oblivia venis. Ovidius, lib. II De Ponto, eleg. IV: Non ego, si biberes secura pocula Lethes, Excidere hoc credam pectore posse tuo. Item Lucanus, lib. III: Non me Lethææ, conjux, oblivia ripæ Immemorem fecere tui. Et Plinius, lib. XXXI, cap. II, narrat in Bœotia fluvium esse, qui oblivionem inducat. Scribunt Medici, et experientia constat, lethargum morbum esse provenientem ex pituita humidiore frigidioreque cerebrum madefaciente, ac cerebri ventriculos, in quibus sedes est memoriæ, opplente, qui λήθην, id est oblivionem rerum omnium, inducit. Longe majori lethargo laborat peccator, qui ipsam Lethen, id est oblivionem, imbibisse videtur, dum non matris, non propinquorum, non nominis sui duntaxat, sed Dei Creatoris, Redemptoris et Salvatoris sui, in quo vivimus, movemur et sumus, qui magis cuique intimus est, quam ipsa cujusque essentia et existentia, imo est vita vitæ, et anima animæ cujusque, obliviscitur.
(1) Pedum appellatione crura et pudenda significantur. Cf. Genes. XLIX, 40; Ruth. III, 7; Exod. IV, 25. Sunt igitur verba Dei revocantis et per euphemismum scelesta adulteria reprehendentis.
Versus 33
33. QUID. — q. d. Quid verborum fuco et operibus externis niteris te ostendere innocentem, ut captes meam benevolentiam, cum alios doceas impietatem, et sanguinem innocentem fuderis? Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Aliter vertunt Chaldæus, Vatablus, Isidorus, q. d. Quid dirigis vias tuas ad gentes, ut quæras earum amicitiam? hoc ipso enim ostendisti vias tuas esse malas, quia te obligasti earum pessimis moribus, eisque vicissim tuos pessimos mores manifestasti.
MALITIAS TUAS DOCUISTI VIAS TUAS. — Est appositio, id est docuisti alios vias tuas, quæ sunt puræ malitiæ.
Versus 34
34. IN ALIS — in vestium oris. Est metaphora ab avibus rapacibus, uti sunt accipitres, quarum alis adhæret sanguis avium raptarum. Quod enim avi sunt plumæ et alæ, hoc homini sunt vestes. Septuaginta vertunt, in manibus: nam pro בכנפיך becanuphecha, legerunt בכפיך beccaphecha, aut certe manus vestium pro alis, quia manus homini sunt, quod avi alæ, q. d. Vestes et manus tuæ aspersæ sunt sanguine, tum Prophetarum, tum innocentium, quos Moloch et corpore et anima immolabas. Ita Theodoretus et S. Hieronymus.
NON IN FOSSIS, — q. d. Non inveni occisos tuos in foveis, quasi latronum necatos insidiis, sed sub quercu idolis immolatos publice. Hebræum enim מחתרת machtereth, non tantum perfossionem, sed et foveam et foramen significat. Secundo, aptius ex Hebræo sic explices, non inveni occisos tuos in fossis, id est in perfossione domorum, quasi fures aut latrones, ut juste possent interfici; sed in lucis et sylvis idolorum, quasi victimas, ut supra memoravi; vel, ut S. Hieronymus, in «omnibus quæ supra memoravi,» scilicet in omnibus increpationibus, id est quia te increpabant Prophetæ de idololatria, ideo occidisti eos. Alii sic explicant: Non inveni eos latenter in fossis peccantes, sed publice in plateis vallibus et sylvis idololatrantes. Ita Theodoretus.
Nota: R. Salomon, Lyranus, Vatablus, Pagninus vertunt: Non invenisti eos, scilicet quasi perfossores et latrones, ut jure posses eos occidere. Verum hebraice est לא מצאתים lo metsatim, id est non inveni eos, in prima persona, non in secunda.
Secundo, pro in omnibus, quod hebraice est אלה elle, id est illis, Septuaginta aliis punctis legerunt אלה ela, id est quercus: unde vertunt, in omni quercu, scilicet idolis sacra, inveni eos idololatrantes.
Versus 35
35. ET DIXISTI: ABSQUE PECCATO ET INNOCENS EGO SUM. — Indignatur Deus Israel non tam ob scelera, quam quod ea nolit confiteri, ac se innocentem clamet. Quocirca subdit: «Ecce ego judicio contendam tecum (judicabo et convincam te reum multorum scelerum per Jeremiam aliosque Prophetas) eo quod dixeris: Non peccavi.» «Innocentia vera, ait S. Augustinus in Sent. num. 1, est quæ nec sibi, nec alteri nocet. Quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam, et nemo non prius in se, quam in alterum peccat;» et num. 117: «Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu pœnæ fit innocens, sed amore justitiæ. Nam qui timore non peccat, quamvis non noceat cui vult nocere, tamen plurimum nocet; et abstinens ab iniquo opere, sola tamen reus est voluntate.»
Versus 36
36. QUAM VILIS FACTA ES! — Recte vertit Interpres, quia תזלי, teze'i, vel potius תזלי tazuli (ita enim punctandum est), a radice זלל zul, id est vilis fio, descendit: recentiores vertunt: Cur ita discurris terendo vias tuas? quia tezeli ab אזל azal, id est abiit, ambulavit, deducunt. Verum sic tezeli deberet scribi per aleph; hic autem caret aleph.
Nota: Peccatum est animæ spiritualis summa spurcitia et vilitas, sicut summum virginis probrum est corruptio, qua perdit virginitatem. Præclare S. Augustinus, in Sentent. num. 287: «Quam excellens, inquit, bonum natura humana sit, ex hoc maxime apparet, quod datum ipsi sit ut possit summi et incommutabilis boni adhærere naturæ. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est: unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequetur. Quid enim tam iniquum, quam ut desertori boni bene sit? Aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, dum habet quod est amatum inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit.» Quia enim peccator non sentit vilitatem culpæ, hinc facit Deus ut eamdem sentiat per vilitatem et cruciatum pœnæ.
AB ÆGYPTO CONFUNDERIS, — q. d. Ægyptus non poterit tibi opitulari, uti non potuerunt Assyrii. Solebant Judæi ab hostibus pressi ad Ægyptios vel Assyrios confugere, non ad Dominum. Sic Achaz petiit opem a Teglatphalasar rege Assyriorum, IV Reg. XVI, 7, qui licet tunc eum juverit contra regem Syriæ, postea tamen Assyrii oppresserunt Judæos, maxime cum Manassen ceperunt. Ita S. Thomas, Lyranus, Dionysius, q. d. Fugis, o Israel, jam ad Ægyptios, jam ad Assyrios; sed frustra: nam sicut ex Assyria, sic ex Ægypto confusa regredieris, complicatis super caput tuum manibus, in signum pudoris et doloris. Ita S. Hieronymus et Theodoretus.
Sic accidet iis qui confidentes in amicis, opibus, fortitudine, Deum deserunt: horum enim confidentiam et spes Deus obteret et confundet, ut nihil prosperum habeant in eis. Moraliter ergo, hic disce veram amicitiam esse cum Deo, et cum iis qui Deo conjuncti sunt; cum cæteris amores esse fallaces et meretricios. Soli enim Deo virisque divinis convenit illud veri amici symbolum ac tessera quam dant sapientes. Ut Salomon, Proverb. XVII, 17: «Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur.» Et Eccli. cap. XII, 8: «Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.» Et Augustinus, lib. LXXXIII, Quæst. LXXI: «Nihil sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio.» Et Isidorus, lib. III De Summo bono: «In prosperitate incerta est amicitia, nec sentitur utrum persona, an felicitas diligatur.» Et Boetius lib. III De Consolat.: «Quem felicitas amicum facit, infortunium facit inimicum.» Et Aristoteles, VII Ethic.: «Tempus indicat quis sit qui vero amore amicum prosequatur.» Et Ovidius lib. I Trist.: Donec eris felix, multos numerabis amicos: Tempora si fuerint nubila, solus eris. Ut hirundines vere accedunt, sed hieme adveniente recedunt: ita adulatores in prosperis adsunt, in adversis fugiunt. Tales sunt opes, deliciæ, honores, idola, quin et homines naturaliter amici: omnes enim quærunt quæ sua sunt, nisi Dei charitatem et amicitiam induant. Hæc ergo cum Deo sola vera et perfecta est amicitia.