Cornelius a Lapide

Jeremias III


Index


Synopsis Capitis

Persistit in materia et metaphora adulterae repudiatae, per quam Synagogam idololatrantem intelligit, eamque invitat ad poenitentiam. Secundo, vers. 7, ostendit gravius peccasse Judam quam Israel. Tertio, vers. 14, avolat ad Christum, per eumque Judaeis veniam, gratiam et gloriam promittit. Quarto, vers. 20, redit ad sua tempora, et Judaeos hortatur, ut ad Deum redeant, formamque poenitentiae eis praescribit, quam amplexi sunt Judaei duce Josia pio rege, quo regnante haec prophetavit Jeremias.

Tropologice haec facile est adaptare cuivis animae peccatrici, juxta Canon. XLV.


Textus Vulgatae: Jeremias 3:1-25

1. Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum: numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. 2. Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis: in viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. 3. Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit: frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. 4. Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es: 5. numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. 6. Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. 7. Et dixi, cum fecisset haec omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, 8. quia pro eo, quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa. 9. Et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno. 10. Et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. 11. Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Judae. 12. Vade, et clama sermones istos contra Aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis: quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. 13. Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es: et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. 14. Convertimini filii revertentes, dicit Dominus; quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. 15. Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. 16. Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus: non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius: nec visitabitur, nec fiet ultra. 17. In tempore illo vocabunt

Hoc secundo sermone qui usque ad finem cap. vi geritur, praemissa objurgatione fit cohortatio ad poenitentiam, cap. III, 6-25; cap. IV; ostenditur vindictae superventurae justitia, cap. V, et denuntiatur executio cap. VI.

Judaeorum majorem et aliis sceleribus auctam malitiam, 8-11; cohortatur ad poenitentiam: Primo, propositis ratione, et modo conversionis, 12-14. Secundo, additis promissionibus, tum de populo reducendo in patriam, et regendo a pastoribus melioribus, 14, 15; tum de Ecclesia liberanda a legalibus, et amplificanda a gentibus, et adunanda ex Judaeis et Israelitis, 16-18.

Tertio, insertis documentis, primo, de divina clementia, per tolerantiam diu frustratae exspectationis, 19, 20; secundo, de peccantium miseria, per hypotyposin agnoscentium suam confusionem, 21-25.

Videtur haec oratio haud longe postquam Josias emendationem incoasset, et cultum Dei puritati suae restituisset, habita, cum populus, quamvis necdum melior factus, spem felicium temporum conciperet. Eam vero irritam fore varia oratione ostendit, nisi vita moribusque in melius mala sibi imminentia averterint.

Praemissa igitur objurgatione, ubi Propheta exponit Judaeorum idololatriam et impoenitentiam, 6, 7; et exaggerat

Jerusalem Solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. 18. In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis, ad terram quam dedi patribus vestris. 19. Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum Gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. 20. Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus. 21. Vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. 22. Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. 23. Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israel. 24. Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. 25. Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.


Versus 1

1. Vulgo dicitur. — Hebraice לאמור lemor, id est dicendo, supple, dicitur; licet Vatablus et Hebraei id referant ad finem cap. praecedentis: "Obtrivit Dominus confidentiam tuam," scilicet dicendo quod sequitur: "Si dimiserit" etc. Verum minus recte: nam dicere, revertere, non est confidentiam obterere, sed augere.

Polluta et contaminata erit mulier illa. — Hebraice, terra illa, q. d. Censeretur terra polluta talis mulieris repudiatae commercio, si eam vir prior reciperet, ut dicitur Deuter. xxiv, 4. Ita Vatablus. Noster pro terra vertit, mulier, quia mulier polluta polluebat terram, idque apte respondet plebi Israeliticae repudiatae et pollutae, q. d. Semel repudiata nec revocari, nec sine peccato et infamia probroque utriusque, imo totius terrae, redire potest ad maritum, juxta legem Deuter. cap. xxiv, 5; tu tamen non tantum repudiata, sed et adultera redi ad me; ego te recipiam libens, imo infamiam hanc sustinebo, hoc dedecus feram, quinimo si opus fuerit te redimam. Maldonatus vero censet mulierem metaphorice terram appellari, quod a viro quasi ager colatur, seminetur, et fructus ferat. Sed prior sensus commodior est et planior.

Cum amatoribus. — Septuaginta, cum pastoribus: רעים enim legerunt רעים roim.


Versus 2

2. Leva oculos tuos in directum. — Hebraice שפיים sephaim, id est in colles et loca excelsa, q. d. Circumspice quaquaversum montes et colles, quantum potes visu assequi, et ubique videbis tuas fornicationis, id est idololatriae, vestigia.

Exspectans eos quasi latro. — Hebraice caarabi, id est sicut Arabs, id est sicut latro, quia Arabes uti nunc, ita et tunc, latrociniis erant dediti, ait S. Hieronymus. Septuaginta legunt בערב keoreb, id est sicut cornix, aut potius corvus, qui sedet in viis, ut ibidem projecta asinorum vel equorum cadavera depascatur: ita enim et tu diis mortuis, quasi cadaveribus, colendis inhiabas. Nostrae versionis sensus est, q. d. Sedisti, o meretrix, in viis quasi latro ad vesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium, Proverb. cap. VII, 9, puta civium et externorum, quos ad idola tua abducebas, sicut Galaadites armati abducebant euntes in Jerusalem, ad suos vitulos aureos, Osee, cap. VI, vers. 8 et 9.

Secundo, alii sic explicant: Sedisti quasi Arabs, scilicet mercator, qui in viis publicis tentorium figit, ut vendat sua vel emat a transeuntibus: ita enim tu, o Israel! tua idola exposuisti publice, ut ad eorum cultum omnes transcuntes impelleres. Ita Isidorus, Theodoretus, S. Thomas, Hugo et Lyranus. Prior sensus germanior et efficacior est. Hoc est quod ait Ezechiel, cap. XVI, 31: "Fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae."


Versus 3

3. Quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit, — q. d. Sceleribus tuis tibi coelum clausisti ne plueret; itaque tibi famem et sterilitatem accersivisti.

Disce hic publicum peccatum, dum non punitur, totam terram et rempublicam contaminare, ideoque publica clade a Deo puniri. Nam, ut recte ait Sanchez, in publico peccato publice ab omnibus peccari censetur, dum alii ferunt, alii dissimulant, alii annuunt, alii defendunt, alii etiam imitantur.

Nota: In Scriptura "serotinus imber" vocatur is qui in Palaestina decidit tempore veris (in martio) quo fruges maturescunt; sicut "matutinus" vocatur is qui in octobri decidit statim post sationem, et semina sata rigat, eaque germinare facit; scilicet per stillas, ut hic dicitur, assiduas et lente cadentes; unde vocatur hic: "Stillae pluviarum;" his enim duobus temporibus pluvia frugibus maxime est necessaria.

Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. — Alludit ad meretrices impudentes,

quae nomen non tantum cellis suis in fornice, sed et fronti inscribebant, uti fecit purpurata meretrix Babylon, Apoc. XVII, 5. Vide ibi dicta, et Martinum de Roa, lib. IV Singul. cap. X: "Ingratitudini, inquit Xenophon lib. I Paidiae, potissimum impudentia videtur esse comes, quae ad omnem turpitudinem maxima dux est." Menander:

Qui vero nec erubescere scit, nec metuere, Ille primas universa tenet impudentiae.

Caligula Imperator dicebat a se nihil magis in sua natura probari, quam ἀδιατρεψίαν, id est inverecundiam. Vox carnifice quam Imperatore dignior. Pudor enim multos, etiam improbos, a flagitiis revocat.

Sic Achilles apud Homerum vocat Agamemnonem κυνῶπα, id est canino vultu. Et rursum: κυνὸς ὄμματ' ἔχων, καρδίην δ' ἐλάφοιο, Canis habens oculos, cor cervi, impudentiam significans cum timiditate conjunctam.

Aristogiton, orator Atheniensis, ob impudentiam vocatus est Canis. Ita Volaterranus lib. XIII, cap. IV.

Vatinius, qui bis a Caesare sibi reconciliato in judiciis publicis defensus est, impudentissimus fuit. Assiduo enim, ut Seneca ait, convicio depudere didicerat.

Nota est Diogenis et Cynicorum inverecunda et propatulo libido instar canum.

Fuit C. Fimbria perditissimae audaciae homo, qui Crassum interemit, quique in funere C. Marii, Q. Scaevolam virum sanctissimum vulnerandum curavit; et ubi ferrum non alte in corpus descendisse accepisset, diem illi dixit. Admirantibus cunctis quod Pontificem maximum, optimum totius civitatis civem accusaret, crimen exspectantibus dixit se illum accusare, quod non totum telum corpore excepisset, inquit Cicero pro Roscio.

Denique S. Gregorius in Psalm. I Poenitentialem: "Illud, ait, verum est apertae desperationis indicium, si verecundia non sequitur peccatum." Vale caetera.


Versus 4

4. Ergo saltem amodo (ex nunc a me invitata et exorata) voca me, Pater meus, dux virginitatis meae tu es, — id est, tu es mihi pater, qui a pueritia, cum virguncula essem a matre et patre neglecta, et in sordibus abjecta et projecta, quasi pater suscepisti, educasti et rexisti me. Potest, secundo, dux virginitatis accipi sponsus, q. d. Tu sicut mihi es pater, ita es et sponsus, quem virgo et adolescentula duxi, ideoque maxime adamavi: sponsus enim in parentis locum et curam succedit. Parens enim curam filiae suae in sponsum transcribit, cum eam illi desponsat, et in domum suam deducendam tradit. Sponsus ergo sponsae virginis est instar patris. Ita Theodoretus ac Sanchez. Ac praeclare alludit ad primam feminae originem ex viro; Eva enim uxor Adae, cum ex ejus latere formata sit, videtur mariti sui fuisse filia. Jeremiae consentit Trismegistus, cujus in Pimandro haec de Deo est vox: "Deus in verbo sancto elevavit: Vos, quibus mentis portio concessa est, recognoscite genus vestrum, vestramque immortalem naturam considerate: qua de causa qui seipsum cognoscit vita et luce compositum, transit in Deum; quoniam vita et lux est omnium pater, ex quo natus est homo." Hinc ortum videtur illud: "Nosce teipsum;" quo monetur homo ut divinae suae originis memor, divinas et Deo dignas suscipiat actiones.


Versus 5

5. Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? — Chaldaeus, S. Thomas, Vatablus et a Castro sic explicant, q. d. O Domine! ne mihi semper irascaris, neque perseveres in recordatione et ultione peccatorum meorum. Verba sunt Dei, quae docet populum sibi dicere, iisque se invocare, ut ejus misereatur. Avidior enim est Deus reconciliationis, quam sint ipsi peccatores, ait S. Chrysostomus hom. 44 in Genesim. Haec est enim incredibilis ejus misericordia, ut, cum nobis ob peccata nostra iratus est, orationem nobis componat, qua eum placemus; pendent enim haec verba a praecedentibus: "Voca me Pater meus," etc.

Secundo tamen probabiliter, Theodoretus, Lyranus, Dionysius et Sanchez de sponsa sic explicant, q. d. Numquid, o Juda, in perpetuum offensus et iratus recedes et fugies a me? numquid in aeternum custodies hanc tuam peccandi voluntatem? Unde Septuaginta vertunt: Numquid permanebit in perpetuum, aut conservabitur in victoriam? supple, mendacium et illusio tua, ait Theodoretus, q. d. Perseverabitne jugiter illusio tua, quasi inde speres te victricem futuram, ut tua pertinacia me meamque patientiam vincas, egoque taedio affectus te dimittam et negligam?

Ecce, locuta es, — q. d. Ecce, mox ut haec quae dixi locuta fueris, et oraveris, quamvis multa mala feceris; "potuisti," id est poteris, id est praevalebis contra me, vinces et flectes me ac flagellum quod tibi intento, e manu mea extorquebis, meque in pristinum tui amorem rapies. Prophetice ponuntur praeterita pro futuris.

Secundo, Sanchez juxta expositionem paulo ante datam sic explicat, ut sit severa dictorum factorumque sponsae meretricantis reprehensio: quod impie et turpiter non tantum locuta, sed et operata sit, quodque se nequiter facturam dixerat, hoc opere compleverit; nec tamen satiata, lassata aut viribus exhausta sit, quin novis rursum sceleribus animo et corpore cohaereat. Hoc est enim vi et potuisti, id est, potens es adhuc, et indefesso integroque ad peccandum animo.


Versus 6

6. Aversatrix. — Ita dicitur Israel, sive decem tribus, quod ab initio sui schismatis et regni, palam et communi consensu, eoque jugi et perenni, aversatae sint Deum verum ejusque cul-

tum, idque continuo per tria saecula: unde omnes reges habuerunt impios et idololatras. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Augustinus, lib. XVII Civit. XXIII, Rabanus et Isidorus. Vera enim Ecclesia et religio inclusa fuit in Juda et regno Davidis; voluit enim Deus, uti regnum, ita templum et sacerdotium collocare in Juda et Sion, propter Christum ex Juda nasciturum; sicut jam Ecclesia vera collocata est Romae et in Romano Imperio: eo deficiente magna parte deficiet, et veniet Antichristus. Unde Optatus Milevitanus, lib. III Contra Parmenianum, dixit "Rempublicam non esse in Ecclesia, sed Ecclesiam esse in Republica," id est in Romano Imperio. Hinc Ecclesia, ait Eusebius, lib. III Demonstrationis, semper orat pro conservatione Romani Imperii, ut scilicet cum eo servetur et propagetur Ecclesia. Israel ergo "abiit sibimet," id est, quo eum ducebat sua cupido et libido.


Versus 7

7. Praevaricatrix soror ejus Juda. — Israel dicitur "aversatrix," Juda vero "praevaricatrix," quia Dei cultum retinuit, licet ab eo saepius privatim et occulte ac subdole, aliquando etiam publice, ad idola desciverit, sub Manasse, Achaz et aliis impiis regibus: haec enim est praevaricatio Judae.


Versus 9

9. Et facilitate, — quia tam prona et facilis erat ad fornicationem, id est ad colendum idola.


Versus 10

10. In mendacio, — id est ficte et simulate.


Versus 11

11. Justificavit, — q. d. Minus peccavit Israel, id est decem tribus, quam Juda, id est duae reliquae tribus, ut prae hac illa videri possit justa. Sic Luc. XVIII, 14, dicitur: "Descendit hic (Publicanus) justificatus in domum suam ab illo," prae Pharisaeo. Sic "non justificabitur in conspectu Dei omnis vivens," Psal. CXLII, 2, id est "comparatione Dei," ut ait S. Job cap. IV, 17. Simili omnino schemate duarum suarum meretricum, Oollae, id est decem tribuum, et Oolibae, id est Jerusalem, hujus prae illa fornicationem, id est idololatriam, narrat et damnat, Ezechiel cap. XXIII, et cap. XVI, 51, et dicit quod haec illam, imo Sodomam, justificaverit. Licet enim plura fuerint Israelis peccata, et continua idololatria; tamen in Juda gravior fuit: primo, quia in eo erat major cognitio Dei et veritatis: in eo enim Deus quasi sua domo constituerat regnum, sacerdotium, templum, prophetas et doctores; secundo, quia, cum videret Israelem a Deo puniri, et in captivitatem duci ob idololatriam, eam tamen secutus est; tertio, quia majori ardore subinde, puta sub Manasse, ea coluit quam Israel, imo tunc omnes Dei prophetas occidit, hoc significat vox insanivit.


Versus 12

12. Vade, et clama sermones istos contra Aquilonem. — Putat R. Salomon Jeremiam fuisse in Babylone, Hugo et Lyranus in Israel, alii eo legatum misisse. Sed dico per vade et clama tantum hic juberi ut faciem aeque ac pedes (unde Sanchez: vade, ait, q. d. agedum, ut sit quasi adverbium excitantis) convertat ad Israel, id est decem tribus

(haec enim est aversatrix) ad Aquilonem, id est in Assyria Aquilonari captivas; ita Lyranus, Dionysius et alii; easque stentorea voce exhortetur et invitet ad Dei cultum, ut sic ad aemulationem provocet Judam, eique minetur, nisi resipiscat, se eo relicto ad Israel abiturum, ut ab eo colatur. Sic Christus a Judaeis abiit ad gentes. S. Hieronymus, Rabanus et Hugo Cardinalis putant hic sermonem fieri ad duas tribus in Chaldaea captivas, et ad decem tribus in Assyria degentes, earumque praedici liberationem et reversionem: S. Thomas vero et Vatablus putant hic sermonem fieri ad decem tribus, praedicique eis quod redibunt ex spirituali captivitate, per Christum et Apostolos. Sed quod dixi, verius est.

Quia sanctus ego sum. — Hebraice quia חסיד chasid; Septuaginta, ὅτι ἔλεημον, id est quia misericors ego sum, ut in vos miseros meam gratiam et benevolentiam effundam, si resipiscatis, et ad me redeatis.


Versus 13

13. Dispersisti (Chaldaeus, corrupisti; Septuaginta, effudisti) vias tuas, — ut scilicet dispergeres te, et vagareris eundo nunc ad hoc, nunc ad aliud idolum. Aliter Lyranus et a Castro, vias, inquit, id est pedes, quibus imus per vias, q. d. Dispersisti, id est divisisti quasi meretrix pedes tuos cuique fornicario, Ezech. XVI, 25. Significat hac metaphora profusam idololatriam Judaeorum.


Versus 14

14. Convertimini (non ex Babylone, sed ab idololatria) filii revertentes, — id est recedentes a me; Septuaginta, apostatae. Loquitur non ad Israel, ut vult Vatablus, sed redit ad Judam, ad quem coepit loqui vers. 1 et seq. Aliter Sanchez, convertimini, inquit, revertentes; id est convertimini serio, ut toto animi conatu revertamini ad me.

Praeclare S. Augustinus in Sententiis tom. III, Sent. 71: "Remedia, ait, conversionis ad Deum nullis cunctationibus sunt differenda, ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim poenitenti promisit indulgentiam, dissimulanti diem crastinum non spopondit." Et Sent. 235: "Nullus in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad ipsum. Qui vult evadere offensum, confugiat ad placatum." Et Sent. 240: "Apud misericordiam Dei plurimum valet confessio poenitentis, qua facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium."

Ego vir vester. — Hebraice בעלתי baalthi, id est ego maritatus sum vobis, ego quasi maritus vos possedi, et, ut Septuaginta, vobis dominatus sum, scilicet per legem veterem. Ita Theodoretus et Hugo. Licet Lyranus, Dionysius, Vatablus putent Jeremiam loqui Ecclesiae Christi: hujus enim Deus in Christo futurus erat maritus. Verum hebraice praeteritum est, non futurum. Prior ergo sensus simplicior est et planior.

Assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion, — q. d. Paucos ex singulis urbibus et cognationibus Judaeorum

eligam, ut reliquiae eorum salvae fiant per Christum. Nota: Propheta, aut potius Deus, hic non loquitur de reditu Judaeorum ex Babylone sub Cyro et Esdra, ut volunt Hebraei, Theodoretus, Hugo et S. Thomas: tunc enim non unus aut duo, sed 42 millia redierunt, nec tunc arca fuit refecta, nec omnes gentes congregatae fuerunt ad Dominum (alludit tamen eo, illaque obiter perstringit); sed assurgit et avolat ad Christum, ut patet ex sequentibus, maxime vers. 18 et 19; unde per Sion Ecclesiam accipit, per pastores Apostolos, et similes viros: magna enim pars felicitatis populi est bonos habere pastores et rectores. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Rabanus, Hugo, Lyranus, Vatablus, R. Salomon et omnes Hebraei, ait Vatablus. Unde R. Samai apud Galatinum, lib. IX, cap. II, censet alludi hic ad Josue et Caleb, qui soli ingressi sunt terram promissionis, q. d. Pari modo tempore Messiae, paucissimi Judaei eum suscipient, et in coelestem illam terram promissionis ingredientur. Vide quoque Eusebium, lib. II Demonstrationis cap. LIV.


Versus 16

16. Non dicent ultra: Arca testamenti. — Per arcam omnia sacrificia et sacramenta vetera et legalia accipe: haec ergo cum arca cessabunt quasi umbrae, cum Christus, qui verissima est arca sapientiae et gratiae divinae, apparuerit, aut potius, cum arcae operculum, id est propitiatorium, apparuerit, scilicet Christus, arcae, id est Ecclesiae, Deum reconcilians.

Neque ascendet super cor. — Nemo de ea cogitabit, nemo de ea loquetur, q. d. Tempore Christi non amplius jactabunt Judaei caeremonias legis Mosaicae.

Nec visitabitur. — Solebant enim arcam visitare, quasi oraculum, ut responsa et beneficia a Deo peterent.

Nec fiet ultra, — scilicet arca, aut quid simile arcae. Ita Lyranus, Dionysius, Vatablus. Aliter Chaldaeus: Non visitabitur, ait, arca tempore Messiae, nec fiet prolatio arcae ad praelia, uti sub Heli factum est. Alii, non fiet, id est non sacrificabitur amplius; sic enim ait Virgilius, Ecloga III: "Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito." Primus sensus est planissimus.


Versus 17

17. In tempore illo vocabunt Jerusalem Solium Domini. — Aliqui per Jerusalem accipiunt ipsam urbem, cujus nomen Deus celebre fecit post reditum Judaeorum ex Babylone. Ita S. Thomas et Hugo. Secundo, S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Vatablus et Lyranus accipiunt Jerusalem spiritualem, id est Ecclesiam Christi, ad quam confluent omnes gentes in nomine Domini, quod nomen ejus invocant. Tertio et optime, accipias ipsam Jerusalem, quatenus in ea, quasi solio, Christus consedit, regnavit et docuit, indeque misit Apostolos ad praedicandum. Unde ipsa dicitur Mater Ecclesiae, et Fons gratiae, "quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem," perinde ac olim arca testamenti cum Cherubim erat solium Dei, ideoque Deo dicebatur: "Qui sedes super Cherubim;" arca enim erat typus Ecclesiae.

Tropologice, anima justi est thronus et solium Dei. Ita Hieronymus.


Versus 18

18. Ibit domus Juda, — q. d. Dissensio, quae solet esse inter Judam et Israel, non erit amplius; sed omnes, positis odiis, ad Ecclesiam venient, in eaque unientur. "Ibit ergo domus Juda," id est ibunt Apostoli et alii Judaei Christiani, ad Israelitas, qui in Aquilonem, id est Assyriam, olim abducti sunt; rursum, qui mystice in terra Aquilonari peccati frigent et rigent, atque eos in Jerusalem, id est ad Ecclesiam, deducent, ut bonis omnibus spiritualibus, patribus eorum promissis, in ea fruantur, ac tandem Jerusalem coelesti potiantur. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Lyranus, Vatablus.

Ad terram quam dedi patribus vestris. — Nota: Terra promissa et data patribus est Jerusalem, ad quam multi Judaei et Israelitae venerunt, cum primo ibi coepit Ecclesia Christi, et Apostoli ad novem annos in ea se continuerunt, deinde Jerusalem, id est Ecclesia quae in ea coepit, sparsa est per omnes gentes, et sic ubicumque gentes convertuntur, ibi veniunt ad Jerusalem patribus promissam, id est ad Ecclesiam, quae in Jerusalem coepit. Hinc saepe a terrena Jerusalem ad spiritualem assurgunt Prophetae.

Mystice, Aquilo frigidus significat regnum diaboli; Assyria, regnum mundi, in quo diabolo, peccato et concupiscentiae servimus; terra promissa est regnum Christi et paradisus, inquit S. Hieronymus.


Versus 19

19. Quomodo ponam te in filios? — Sunt verba Dei quasi exsultantis et admirantis, q. d. Quam multos, o Sion, id est Ecclesia, quae in Sion ex Judaeis incipies, dabo tibi filios, et quam pulchram et desiderabilem (hoc enim est hebraice צבי tsebi, de quo Daniel. cap. VIII, 9), "haereditatem," scilicet totam terram "exercituum" (ita legendum est cum Romanis), id est fortissimarum, bellicosissimarum et numerosissimarum "gentium!" Ita S. Hieronymus.

Theodotion vertit, tribuam tibi haereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium, id est Ecclesiam Christi, qui ductor et dominator est universarum gentium sibi credentium, ait S. Hieronymus. Alii nomine "exercituum" intelligunt angelos, qui duces sunt et custodes gentium.

Septuaginta vertunt, dabo tibi terram electam, haereditatem Dei omnipotentis gentium, puta haereditatem gentium, quae est haereditas Dei omnipotentis, qui est Rex regum, et Dominus dominantium.

Anagogice, tribuam tibi haereditatem coelestem, in qua vidit S. Joannes turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Ita Vatablus, Dionysius et alii.

Haereditas patriae coelestis, inquit D. Thomas, est praeclara: primo, splendore divinae visionis, Psalm. XXXV, 10: "In lumine tuo videbimus lumen;" secundo, dulcedine divini amoris, Psalm. XXII, 5: "Calix meus inebrians quam praeclarus est!" tertio, familiaritate divinae allocutionis, Sap. VIII, 18: "Praeclaritas in communicatione sermonum ipsius;" quarto, magnificentia operationis, Eccli. XLIII, 27: "Illic praeclara opera et mirabilia;" quinto, magnitudine exsultationis, Zachar. cap. VIII, 13: "Salvabo vos, et eritis benedictio;" sexto, solatio societatis, Ezech. XXXI, 9: "Aemulatae sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant in paradiso Dei," etc.

Patrem vocabis me, — scilicet Deum tuum, non idola. Ita communiter Interpretes: S. Hieronymus tamen, Rabanus et Lyranus putant haec esse verba Christi, unde per me accipiunt Christum.

Moraliter, Deus dicitur Pater, inquit D. Thomas: primo, creatione, Matth. XI, 25: "Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae;" secundo, adoptione, Roman. VIII, 15: "Accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamamus: Abba Pater;" tertio, instructione, Isaia XXXVIII: "Pater filiis notam faciet veritatem tuam;" quarto, correctione, Proverb. III, 12: "Quem enim diligit Dominus, corripit; et quasi pater in filio complacet sibi." Praeclare S. Augustinus, in Sententiis sent. 237: "A quo, inquit, habet homo ut sit, apud illum habet, ut bene ei sit." Et Sent. 236: "Duae vitae sunt, una corporis, altera animae. Sicut vita corporis, anima; ita vita animae, Deus. Et quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Christus."


Versus 21

21. Vox in viis audita est. — Verba sunt Dei, desiderantis Judaeorum conversionem ab idolis, uti a Jeremia et Prophetis multi, praesertim cum in captivitatem aliasque calamitates incidissent, ideoque plorarent et gemerent, conversi sunt. Ita Theodoretus, Rabanus et Hugo. Alii accipiunt haec de Judaeis poenitentibus, quod Christum crucifixissent, Actor. II, 37. Lyranus et Dionysius accipiunt haec de captis a Tito post Christi caedem. Verum quod dixi est verius; redit enim de more Propheta ad Judaeos sui temporis, iisque concionatur. Vide Canon. IV et V.


Versus 22

22. Convertimini, filii, revertentes, — id est poenitentes. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, Lyranus. Verum Hebraice est שובבים scobabim, id est avertentes, vagi, inconstantes, revertentes ad vomitum; Septuaginta vertunt, apostatae; Chaldaeus, qui vos obfirmatis ne convertamini.

Et sanabo aversiones vestras, — vestra peccata et idololatrias, quibus a me conversi estis ad idola, similique rebellastis, q. d. Condonabo vobis omnes praeteritas rebelliones vestras. In Hebraeo pulchra est allusio inter שובו scubu, id est revertimini, שובבים scobabim, id est avertentes vos sive rebelles, et משובתיכם mescubothechem, id est aversiones sive rebelliones vestras.

Et (supple, dicite): Ecce nos venimus ad te. — Est mimesis, qua eis modum et formam poenitentiae praescribit. Ita S. Hieronymus. Hanc amplexi sunt Judaei, reque ipsa peregerant sub Josia rege, IV Reg. XXII et XXIII.


Versus 23

23. Vere mendaces erant colles. — Vere mendaces erant dii plurimi, quos in montibus et collibus colebamus. Est metonymia. Hebraice est, frustra a collibus, id est ab idolis collium, supple, speravimus auxilium, nunc experientia tot malorum edocti agnoscimus et profitemur, quod "vere in Domino Deo nostro sit salus Israel," non in idolis.


Versus 24

24. Confusio comedit laborem patrum nostrorum, — id est idololatria, quae nos confundit, causa fuit cur patres nostri sint puniti, et omnibus in rebus vastati; vel, ut Theodoretus, cur omnia bona, etiam filios et filias, idolis insumpserint et sacrificarint. Unde Pagninus vertit: Baal consumpsit labores patrum nostrorum. Sic hodie Bacchus et Venus consumunt labores et opes multorum. Tyrannus, inquit Plutarchus, permittit et facit ut sui cives ditentur; sed deinde opes ab eis collectas per tributa exsugit, iisque se ditat; ita facit et daemon, qui est primus et summus tyrannus, omniaque suorum bona sibi diripit et expilar. S. Hieronymus, Rabanus et Lyranus intelligunt haec de peccato christicidii, ob quod Judaei cum bonis suis omnibus perierunt. Hoc verum est, sed allegoricum.

Secundo et magis genuine, Maldonatus et alii sic explicant: Confusio, id est vastatio et calamitas confusionem et pudorem peccatorum afferens, comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, q. d. Jam inde a pueritia nostra experimur frustra patres nostros laborare; omnia enim male illis succedunt, omnia vastantur, quia a Domino discesserunt. Sapiamus ergo parentum malo, et ad Dominum revertamur. Alioqui "dormiemus in confusione nostra," id est in pauperate et vastatione nostra miseri, anxii, confusi, quasi ludibrium et probrum Dei et hominum, "dormiemus," ita ut nec nocte sit nobis quies a miseriis. Secundo, "dormiemus," id est moriemur in iisdem: "Et operiet nos ignominia nostra; quoniam Domino Deo nostro peccavimus." Unde patet confusionem hanc, vers. 24, non esse ipsum peccatum, sed peccati effectum et poenam.

Moraliter, disce hic quid sit poenitentia, quamque peccatores in alios viros commutet. Poenitentia est, quae anteactae vitae errata corrigit, Deum conciliat, scandala emendat, mentem immutat, adeoque alium hominem efficit. Isaeus cum primam aetatem voluptatibus consecrasset, ut ad virilem pervenit, tanquam alius factus, miram morum severitatem induit. Quare percunctanti cuidam "num aurum fulgens, quod ostendit, gratum oculis esset: Desii, respondit, male habere ab oculis." Idem interrogatus "quis

piscis, aut quae avis esset ad vescendum suavissima: Desii iterum, respondit, ejusmodi aucupari." Addiditque: "Sensi enim me fructus colligere a Tantali hortis;" indicans omnes ejusmodi voluptates, quibus juventus capitur, nihil aliud esse quam somnia et umbras. Ita Philostratus, De Vitis Sophistarum.

Perditae luxuriae Athenis adolescens Polemon, neque illecebris tantummodo, sed etiam ipsa infamia gaudens; cum e convivio non post occasum solis, sed post ortum surrexisset, domumque rediens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset; vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, pellucida veste amictus, refertam turba doctorum hominum scholam ejus intravit, nec contentus tam deformi introitu, consedit etiam, ut clarissimum eloquium et prudentissima praecepta temulentiae lasciviis eluderet. Orta deinde, ut par erat, omnium indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissisque de quibus disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. Cujus gravitate sermonis resipiscere coactus est Polemon; primum coronam capite detractam projecit, paulo post brachium intra pallium reduxit, procedente tempore oris convivalis hilaritatem deposuit; ad ultimum totam luxuriam exuit, unius orationis saluberrima medicina sanatus, ex infimo ganeone maximus philosophus evasit. Peregrinatus est hujus animus in nequitia, non habitavit. Ita Cicero, lib. IV De Finibus, Valerius Maximus, lib. VI, cap. XI, Laertius in Vita Polemonis, lib. IV, Horatius, satyra 3, lib. II, et Suidas.

Illustre est exemplum de juvene, quem S. Joannes Apostolus commisit cuidam Episcopo, a quo laxius habitus, a pravis seductus, tandem factus est princeps praedonum; quem postea requirens S. Joannes, sua charitate et lacrymis ita convertit, ut totus sanctus effectus, dignus habitus sit qui ab eodem Ecclesiae praeficeretur. Quare recte S. Augustinus, lib. De Poenitentia: "Poenitentia, ait, languores sanat, leprosos curat, et mortuos suscitat, sanitatem auget, gratiam conservat, claudis gressum, coecis restituit visum, vitia fugat, virtutes exornat, mentem munit et roborat."

Audi et Petrum Chrysologum: "Quis, ait, in saeculo peccavit enormius Paulo? quis in religione gravius Petro? illi tamen per poenitentiam meruerunt assequi non solum ministerium, sed etiam magisterium sanctitatis." Otto IV Imperator, excommunicatus ab Innocentio III, aemulum nactus est Fredericum II, nunquam postea felix; sub finem vitae, ineffabili contritione compunctus, a Sifrido Hildeshemensi Episcopo absolutus, in pace quievit, quam absolutionem Honorius Papa ratam habuit. Tanta autem fertur fuisse morituri poenitudo, ut coquinariis suis juberet collum suum calcaneis premere, seque ut vilissimam creaturam conculcare. Ita Crantzius, lib. VII Saxon. cap. XXXVII.