Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hic tertius liber oraculorum Jeremiae incipit, qui complectitur prophetata post transmigrationem Jechoniae, sub Sedecia, per undecim annos. Hoc ergo capite Propheta videt duos corbes, unum ficuum optimarum, secundum pessimarum. Hae pessimae significant Sedeciam cum suis, eo quod se Chaldaeis, Deo per Jeremiam id jubente, tradere noluisset, perdendum: priores vero ficus optimae significant, Joachin cum suis, qui se Chaldaeo Dei jussu tradiderant, prospere acturos, tum in Babylone, tum cum inde post septuaginta annos in patriam revertentur. Ita S. Hieronymus et Theodoretus, et patet vers. 5 et 8. In Babylone enim Evilmerodach elevavit Joachin thronum regium supra alios reges, IV Reg. XXV, 28. Nota: Haec visio vel corporea fuit, vel potius imaginaria. Ita S. Thomas et Hugo.
1. Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. 2. Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant, eo quod essent malae. 3. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde; et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae. 4. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 5. Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae: sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum. 6. Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et aedificabo eos, et non destruam; et plantabo eos, et non evellam. 7. Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum: quia revertentur ad me in toto corde suo. 8. Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae: haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti. 9. Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae; in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis, ad quae ejeci eos. 10. Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem; donec consumantur de terra, quam dedi eis, et patribus eorum.
Textus Vulgatae: Jeremias 24:1-10
1. Duo calathi. — Symmachus, duo cophini; Vatablus, duo corbes; Pagninus, duo canistri, qui hebraice vocantur דודאים dudaim: quia similes sunt uberibus; dodim enim sunt ubera.
Versus 1
Positi ante templum Domini. — Nota: Hi duo calathi erant ante templum; quia prior, continens bonas ficus, significabat populum Deo et Dei cultui conjunctum, et quasi domesticum, etiam eos qui jussu Dei in Babylonem captivi iverant, praesentes esse Deo, illi esse in oculis et curae, atque per hanc tribulationem patientiae fructum dulcem, quasi calore tribulationis decoctum, ac suavem Deo exhibere: calathus alter, continens ficus malas, significabat eos qui Hierosolymis manserant Deo inobedientes, licet templo viciniores in deliciis agerent, Deo invisos esse, et ab eo exscindendos ob hanc inobedientiam.
optimae, id est sapidissimae, quia maturae et praecoquae; ficus vero alterius calathi, quae erant malae, erant pessimae, id est insipidissimae, quia immaturae, vel quia agrestes et amarae, vel quia aestu contractae, vel quia vento percussae aridae erant et exsuccae, vel quia corrosae a vermibus, ut nauseam moverent, etc. Hoc ficuum discrimen agnovit Propheta, tum ex ficuum forma et specie, tum ex indicio Domini, qui forte easdem quoque ei gustandas dedit. Proprie enim bonitas vel malitia ficuum sapore et gustu discernitur. Nec obstat quod ait: «Quid tu vides? Et dixi: Ficus, ficus bonas.» To enim vides non excludit gustatum, tum quia visus saepe generaliter sumitur pro quovis sensu, tum quia to vides tantum significat hasce ficus Prophetae objectas fuisse, non reipsa, sed per visionem et imaginationem, in qua partim eas videre, partim gustare sibi videbatur Propheta. Prior calathus transmigrantium felicitatem, alter remanentium cladem significabat, uti jam dixi. Sic Homerus dicit Jovem habere duo dolia, unum fellis et infelicitatis, secundum mellis et felicitatis; et nunc ex hoc, nunc ex illo hominibus propinare: citat hunc Homeri locum Plutarchus ad Apollonium.
Nota catachresin, «bonae,» id est dulces et melleae. Apposite vereque Transalpinus quidam veniens in Italiam, cum nunquam ante ficus recentes vidisset, ut primum inter alios fructus eas gustavit, bursas melle plenas, indigitavit. Vere Passeratius in ficu: Ficus habet lactis nivei, rutilique saporem Mellis, et ambrosiae similes cum nectare succos.
Tropologice, quidam apud S. Hieronymum et Glossa: Duo hi calathi sunt duae civitates, una Dei, altera diaboli; secundo, sunt Christiani et Judaei; tertio, sunt electi et reprobi, sive gehenna et coelum; quarto, ut Lyranus, sunt Religiosi boni et mali: hi enim sunt quasi in templo Domini, et terrestri paradiso Dei, ut ait B. Petrus Damianus, serm. De S. Nicolao, ut ficus et fructus coelestes proferant offerantque Deo. Hinc recte ait S. Augustinus, epist. 137, tom. II: «Sicut non inveni meliores iis qui in monasterio profecerunt, sic nec deteriores iis qui in monasterio defecerunt.» Ita Pelagius, Eutyches, Nestorius, Jovinianus, Lutherus, Bucerus, Petrus Martyr, fuerunt monachi; sed apostatantes facti sunt haeresiarchae. Simile de Atheniensibus, apud quos vigebant sapientia et probitas, dixit Plutarchus in Vita Dionys.: «Eos aut esse optimos aut pessimos,» additque: «Sicut Attica praestantissimum mel, sic et exitiale venenum progignit.»
Quaeres, cur per ficus intelligantur homines? Respondet S. Augustinus, serm. 31 De verbis Domini secundum Lucam: Ab eo jam tempore, inquit, quo primus homo post peccatum foliis se ficulneae texit, humanum genus similitudinis cum ficu induit cognationem. Idcirco et S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. XIII, ponderans quod Adam foliis ficus lumbos succinxit, mystice in posteros ejus vestem peccatricem ex arbore ficu transmittendam interpretatur, ut quasi ficu, id est peccato induti, seu peccatores nascerentur.
Sed cur hae ficus apparent Prophetae ante templum? Respondet Antonius Fernandius, lib. De Vision. veter. Testam. vision. 12, rationem litteralem esse, quoniam in atrio templi varia genera fructuum vendebantur, ut populus haberet in promptu quae offerret Domino, ante quem nemo vacuus apparere poterat, juxta legem Exodi XXIII, 15. Magis propria ratio est, quod Judaei omnem suam gloriam, robur et felicitatem tribuerent templo, quodque Sedecias cum suis nollet se tradere Chaldaeis, ne hisce bonis templi se privaret: unde et Jechoniam, qui se cum suis tradiderat Chaldaeis, irridebant, quasi extorrem et exsulem a templo, et consequenter a Deo, ut patet Ezech. XI, 15 et 16. Quocirca Deus ibidem hoc refellit, promittens se Jechoniae in Babylone fore in sanctificationem, id est in sanctuarium, sive sanctum templum.
Mystice, significatur malos aeque ac bonos praesentes esse Deo, Deumque e suo templo jugiter eos intueri, sed ad dispares eventus et sortes.
Inclusorem. — scilicet gemmarum. Ita S. Hieronymus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus, scilicet, qui auro vel argento gemmas includit. Aliter Vatablus et Angelomus in IV Reg. XXIV: «Inclusorem,» inquiunt, intellige castrorum, id est castra metandi, et muniendi, valloque includendi peritum, q. d. Omnes fabros et artifices transtulit Nabuchodonosor, praesertim eos qui civitatem instar castrorum possent munire, suisque vallis includere; ne hi rursum Judaeos, si rebellare vellent, adjuvarent, uti fecerunt Philistini, lib. I Reg. cap. XIII, 19.
enim hi caeteros inficient, et Religioni ingens vel detrimentum vel exitium afferent. Hoc maxime in Novitiis servandum est, a quibus quasi a radice pendet Religionis vel profectus, vel defectus: in iis ergo vel admittendis, vel repellendis magnus adhibendus est delectus, magna cura, uti dicere solebat B. Theresia. Hi deinde maxime exercendi sunt in studio tum mortificationis, tum orationis, ut semper cogitent se versari in Religione quasi in templo, imo quasi in coelo quodam terreno (ut ait Climachus) in praesentia Dei et angelorum. Hoc est quod aureo suo documento docuit S. Petrus; uti refert S. Clemens, epist. 1 ad Jacobum fratrem Domini: «Instruebat (Petrus, ait Clemens) actus suos vitae omni hora custodire, et in omni loco Deum respicere; firmiter scire cogitationes malas cordi suo advenientes, mox ad Christum allidere.» Rursum aptissime et propriissime ficus optimae sunt, qui se cum Christo disciplinae et cruci a Deo immissae sponte subdunt; pessimae sunt, qui disciplinam et crucem abnuunt et excutiunt.
Notandum est, quod scribit Columella, lib. III, ficus quae non maturescunt nec dulcescunt, ex arbore excutiendas esse, ne arbor depravetur aut exarescat: ita a Religione excutiendi sunt, qui genuinum ejus spiritum non sugunt, calorem devotionis ejus non hauriunt, ut in perfectione maturescant et dulcescant: alioqui...
2. Calathus unus ficus bonas habebat nimis, — q. d. Ficus unius calathi quae bonae erant, erant optimae, id est sapidissimae, quia maturae et praecoquae.
Versus 2
Ut solent ficus esse primi temporis, — non veris: ver enim non dat maturas ficus. Ficus ergo «primi temporis» sunt, quas primo maturas profert et dat arbor, et aura, puta aestas; quae praecoquae dicuntur, suntque dulcissimae, quia primogenitae, in quas suum succum et vires profundit arbor; ita ut quasi senescens et effoeta serotinas ficus det languidas, insipidas et imperfectas, ut hic in Italia cernimus et gustamus. Pro quo nota: Duplices sunt ficus; aliae enim sunt, quae dant fructus semel in anno, scilicet in septembri, tuncque proprium est ficuum tempus; aliae eos dant bis quotannis, scilicet primos in junio, serotinos in septembri. Omnis enim ficus, dans fructus in junio, est bifera; dat enim secundos in septembri; sed priores junii longe meliores sunt posterioribus in septembri, et hae vocantur praecoquae, et primi temporis. Aliae ficus, quae tantum dant fructus in septembri, priores pariter fructus dant meliores postremis. Ratio est, quia ficus cum sit calida, calorem solis exigit: unde quo calidior est sol, uti initio septembris, eo meliores sunt ficus: declinante vero sole in octobri, minus bonae sunt ficus, quia minore solis ardore coquuntur. Denique sicut faetus animalium primi posterioribus tam specie, quam robore, indole et pretio antecellunt, sic ficus primae aestatis posterioribus septembris a toto genere praestant, et specie, et magnitudine, et novitate, et sapore vel reali, vel apprehenso ob longam et avidam sui exspectationem; unde et majori sunt in pretio, plurisque veneunt.
Porro apposite justus comparatur ficui bonae. Primo, sicut ficus fructus fert dulces, ita et justus. Secundo, sicut ficus parum crescit in altitudine, ita justus est humilis. Tertio, ficus pro floribus reddit fructus, bisque in anno dat fructus, scilicet ficus praecoquas et ficus maturas; ita justus totus est in fructu bonorum operum. Quarto, ficus amplis foliis umbram facit: ita justus sua charitate alios juvat et protegit. Quinto, ficus alteri arbori inseri nequit, ob eximiam suam dulcedinem quam deserere nequit: ita justus in nullo homine, sed in solo Deo recumbit. Sexto, ficus decorticata arescit, et fructum non reddit: sic justus nisi tegatur conversatione honesta, fructum cum proximis non faciet. Ita Noster Salmeron, tom. VII, tract. 21. Denique a ficu potius quam a pyro, pomo, etc., visio haec desumpta est, quia in Judaea crebrae sunt ficus, ejusque felicitas erat «sedere sub vite et ficu sua,» uti saepe ait Scriptura. Et aliqui putant ficus in Palaestina esse primos anni fructus. Sed hoc falsum esse Romae intellexi ex Palaestinis qui Hierosolymis nati sunt: asseruerunt enim, ibidem ante ficus produci pruna, pepones, cucumeres, etc.
5. Cognoscam in bonum, — favebo, benefaciam, tanquam bonos conservabo et tuebor eos, qui meo jussu transmigrarunt in Babylonem. Sic non tantum Joachim evexit Deus in Babylone, sed et Danielem et socios regnis praefecit, aliosque Judaeos pace et bonis ditavit, Jeremiae XXIX, 4. Vide hic quid faciat obedientia, etiam impiis, qualis fuit Joachin et Judaei.
6. Et ponam oculos meos super eos ad placandum, — ut eis me placatum et benignum exhibeam: hebraice est, respiciam eos in bonum. Aedificabo eos, — stabiles eis sedes dabo, primo, in Jerusalem; secundo, in Ecclesia Christi; tertio, in Jerusalem coelesti. Assurgit enim ad Ecclesiam; unde subdit: «Erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.»
8. Qui habitant in terra Aegypti, — qui metu Chaldaeorum e Judaea, contra monita Jeremiae, fugerunt in Aegyptum, non post mortem Godoliae, et captivitatem Sedeciae, sed ante sub Joachin: hi enim, aeque ut Judaei manentes Hierosolymae, a Chaldaeis vastati sunt.
Versus 5
9. Dabo eos in vexationem. — Chaldaeus: Dabo eos in commotionem; Septuaginta: Dabo eos in dispersionem, q. d. Dispergam eos per omnia regna, ut tanta clade Judaeorum omnes gentes metu concutiantur. Et in parabolam (in comparationem, ut, cum quem volent dicere miserum, dicant: Miserior es Judaeo), et in proverbium, — id est in fabulam, ut omnes de Judaeorum calamitate loquantur et fabulentur. Septuaginta vertunt, in odium et in maledictionem; ut scilicet homines cum volent male precari alicui, dicant: Contingat illi id quod contigit Sedeciae regi Juda, ejusque familiae et asseclis: Plaga Sedeciae tangat te: Sis frater et socius Sedeciae. Ita Vatablus, et patet Jeremiae XXIX, 22.
Versus 6
6. AND I WILL SET MY EYES UPON THEM FOR GOOD — so that I may show Myself to them as appeased and gracious. In Hebrew: I will look upon them for good. I WILL BUILD THEM UP — I will give them stable dwellings, first, in Jerusalem; second, in the Church of Christ; third, in the heavenly Jerusalem. For he ascends to the Church; whence he adds: "They shall be My people, and I will be their God."
Versus 8
8. WHO DWELL IN THE LAND OF EGYPT — those who out of fear of the Chaldeans fled from Judea to Egypt, against the warnings of Jeremiah — not after the death of Gedaliah and the captivity of Zedekiah, but before, under Jehoiachin: for these, just like the Jews who remained in Jerusalem, were devastated by the Chaldeans.
Versus 9
9. I WILL GIVE THEM OVER TO VEXATION. — The Chaldean: I will give them over to commotion; the Septuagint: I will give them over to dispersion, as if to say: I will scatter them through all the kingdoms, so that by so great a disaster upon the Jews all nations may be shaken with fear. AND AS A BYWORD (as a comparison, so that when people wish to call someone wretched, they will say: You are more wretched than a Jew), AND AS A PROVERB — that is, as a tale, so that all may speak and tell stories about the calamity of the Jews. The Septuagint translates: into hatred and into a curse — so that when men wish to curse someone, they will say: May what befell Zedekiah king of Judah, and his family and followers, befall him. May the plague of Zedekiah strike you. May you be a brother and companion of Zedekiah. So Vatablus, and it is clear from Jeremiah 29:22.