Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jeremias, quia in templo prophetat ejus excidium, capitur, et mortis reus agitur; sed ab Ahicam eripitur.
Textus Vulgatae: Jeremias 26:1-24
1. In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens: 2. Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, 3. si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala: et pœniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. 4. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, 5. ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: 6. Dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ. 7. Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini. 8. Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. 9. Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc: et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. 10. Et audierunt principes Juda verba hæc: et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ. 11. Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic; quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. 12. Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. 13. Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri: et pænitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. 14. Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15. Verumtamen scitote et cognoscite, quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. 16. Et dixerunt principes, et omnis populus, ad sacerdotes, et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis: quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. 17. Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ: et dixerunt ad
Versus 2
2. AD OMNES CIVITATES, - ad viros omnium civitatum Juda, qui veniunt Jerusalem ad templum, ut ibi Deum adorent et colant.
Versus 3
3. ET POENITEAT ME MALI, - ut revocem sententiam de malo, et vindicta eis irroganda latam: vide cap. XVIII, vers. 8.
Versus 5
5. DE NOCTE CONSURGENS, - tempestive et vigilanter, quasi qui nocte consurgit. Est catachresis: vide dicta cap. XXV, vers. 3 et 4.
Versus 6
6. DABO DOMUM ISTAM SICUT SILO, - evertam templum sicut everti Silo, ubi prius erat arca, de quo dixi cap. VII, vers. 12.
Versus 8
8. APPREHENDERUNT EUM (Jeremiam) SACERDOTES ET PROPHETÆ. - Prophetas vocat Scribas et legis doctores. Ita Chaldæus et Vatablus. Fuit hic Jeremias typus Christi, qui pariter a Scribis accusatus est, quasi destructor templi ejusdem, ait Theodoretus; atque similiter clamarunt Judæi contra Christum: « Sanguis ejus super nos, » uti hic Jeremias eis intentat, vers. 15.
Versus 9
9. QUARE PROPHETAVIT IN NOMINE DOMINI? - quare finxit Jeremias se prophetare in nomine Domini? cur suis figmentis et somniis prætexit nomen et oraculum Domini?
EO QUOD NON SIT (id est, ita ut non sit) HABITATOR.
Versus 10
10. PORTÆ, etc., NOVÆ. - Chaldæus, portæ orientalis, quæ nove a Joathan fuerat ædificata, IV Reg. XV, 33. Habuit hæc porta alia nomina septem, quæ recenset a Castro. Ibi, ait S. Hieronymus, exercebantur judicia, ac proinde ibi acta est hæc causa Jeremiæ.
Versus 11
11. JUDICIUM MORTIS EST VIRO HUIC, - q. d. Jeremias reus est mortis, et in judicio a judicibus morti adjudicandus est, quasi blasphemus et pseudopropheta, quia prophetat excidium sancti templi et urbis.
Versus 12
12. DOMINUS MISIT ME. - Nota prudentiam Jeremiæ, confessori et martyri imitandam, ut dicat se Dei fidem et legem sequi; secundo, charitatem, cum hortatur ad pænitentiam, ut per eam excidium evadant; tertio, humilitatem, cum ait: « In manibus vestris sum; » quarto, fortitudinem et libertatem, cum ait Deum ulturum suam necem; quinto, securitatem bonæ conscientiæ, qua nixus Deo non timet mortem.
AD DOMUM, - de domo Dei, sive templo. AD CIVITATEM, - de civitate; sic enim sæpe capitur hebræum אל el, id est ad, pro de.
Versus 14
14. FACITE (inquit) MIHI QUOD BONUM EST IN OCULIS VESTRIS. - Ita S. Martinus, teste Sulpitio, rogatus a latrone an non timeret, constanter respondit: « Nunquam fui tam securus, quia scio misericordiam Domini in tentationibus affore; magis vero tibi condoleo, qui Christi misericordia, utpote latrocinia exercens, es indignus. » Pari modo Jeremias.
Versus 15
15. SI OCCIDERITIS ME (inquit) SANGUINEM INNOCENTEM TRADETIS CONTRA VOSMETIPSOS, - id est in vestram perniciem. Sanguis enim meus contra vos et contra Jerusalem clamabit, ultionemque reposcet a Deo, ut sanguis Abel contra Cain.
Versus 16
16. NON EST VIRO HUIC JUDICIUM MORTIS, - non est reus mortis.
Versus 18
18. MICHÆAS. - Vide Michæ cap. III, 12. SION (id est Jerusalem vastata et desolata) QUASI AGER ARABITUR (id est ita desolabitur, ut fiat arabilis, ut arari possit), ET MONS DOMUS (Domini, puta mons Moria in quo erat templum, erit) IN EXCELSA SILVARUM, - ita deseretur, ut silvescat, et dumetis arboribusque repleatur instar sylvæ. Arias Montanus, et ex eo Castrius, censent in to arabitur, alludi ad veterum ritum, qui dum urbem a se expugnatam funditus evertere vellent, in illa ducebant aratrum, de quo Horatius, lib. I, ode 18:
Imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens.
Et Isidorus, lib. XV, cap. 1, ait: « Urbs aratro conditur, aratro vertitur. » Verum Hebræi urbes hostiles non arabant, sed sale seminabant, cum eas funditus delere vellent, ut patet Judic. IX, 45. Prior ergo sensus est simplicior et verior.
Sic Ovidius, epist. 1 Heroid. canit:
Jam seges est, ubi Troja fuit, resecandaque falce Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
Versus 20
20. FUIT QUOQUE URIAS, - q. d. Si occidamus Jeremiam, faciemus scelus simile illi, quo nuper a Joakim rege cæsus est Urias verus Dei propheta, ob quod rex et proceres omnium odium et invidiam incurrerunt. Ita Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus et Sanchez. Sed hi coguntur nonnulla supplere, et textui conjectando addere. Unde secundo, simplicius Vatablus, Lyranus, Dionysius, Prado et a Castro censent post seniorum sententiam dictam pro causa Jeremiæ, hic oppositum dici suffragium; quare hæc sacerdotum illorum sunt verba, qui Jeremiam accusarunt: unde exemplum hoc, exemplo Michææ a senioribus allato contrarium, afferunt; scilicet Uriæ prophetæ punitionem et cædem a Joakim jam tum regnante patratam, ut probent Jeremiam pariter esse occidendum. Videtur enim hic esse quasi consultatio, ubi varii varias dicunt sententias, quisque suam; unde dissidium hoc tandem solvit Ahicam, liberando Jeremiam.
Versus 21
21. ET AUDIVIT REX JOAKIM, - anno primo regni sui, sub ejus initium; nam hæc contigerunt anno eodem primo Joakim, ut patet vers. 1, cum jam cæsus esset Urias.
Versus 22
22. ET MISIT REX JOAKIM VIROS IN ÆGYPTUM, - qui cum consensu Pharaonis (cujus amicus atque tributarius erat Joakim) ex Ægypto reducerent Uriam in Judæam, ut morte mulctaretur; sine consensu Pharaonis enim nemo ausus fuisset vim Uriæ in Ægypto afferre, eumque cogere ad reditum.
Versus 23
23. IN SEPULCRIS VULGI. - Nota: Viri insignes et Prophetæ propria habebant sepulcra, cum titulis cuique debitis; sed pauperes et peregrini in communi agro, in valle Cedron ad hoc coempto, sepeliebantur in polyandrio, sive publico ossario, IV Reg. XXIII, 6. Sic Urias ad ignominiam inter pauperes vulgumque sepultus est.
Mirum quid, et pene incredibile, de Uriæ hujus filio narrat Epistola nuper in Bibliotheca Sardiniæ reperta S. Athanasii Episcopi Cæsaraugustani, qui a S. Jacobo Apostolo in Hispaniis conversus fuit ad Christum; et Vita Beati Petri primi Braccarensis Episcopi (qui pariter discipulus fuit S. Jacobi), quam scripsit Caledonius, qui Braccarensem Ecclesiam quasi Episcopus rexit anno Domini 260, uti refert Hugo Portugalensis, anno Domini 1100, in Epistola quam recitat Franciscus Bivarius in Comment. ad Chronicon L. Dextri, anno Christi 37, num. 7. Nimirum Uriam hunc genuisse filium Prophetam, qui Samuel junior, vel Malachias senior, ob morum gravitatem et vultus pulchritudinem sit appellatus, ac post vastatam a Nabuchodonosore Hierosolymam, ab eodem cum aliis aliarum tribuum Judæis missus sit in Hispaniam, ibique vixerit viginti annos, ac deinde obierit. Hunc enim asserit post annos 627, quibus in sepulcro mortuus delituit, fuisse resuscitatum ad vitam a S. Jacobo Apostolo, cum is Hispaniam adiit, atque ab eodem fidei Christianæ mysteriis instructum, Petrumque nuncupatum, missum Braccaram, ubi Ecclesiam Braccarensem fundavit, et Apostolico spiritu instituit, ac tandem gloriosum obiit martyrium. Fides sit penes auctores jam citatos.
Versus 24
24. MANUS AHICAM, - patrocinium et auxilium Ahicam (qui magnus fuit apud Josiam, IV Reg. XXII, 12), liberavit Jeremiam, quasi fratrem injuste morti addictum; unde hebraice Ahicam significat frater resurgentis.