Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus apparet Petro et sex ejus sociis in captura piscium. Secundo, vers. 15, Petro plus caeteris se diligenti oves suas pascendas et fideles omnes regendos committit, eique mortem crucis praedicit. Hinc tertio, vers. 22, Petro roganti quid de Joanne futurum sit, Christus respondet: Quid ad te? tu, me sequere.
Textus Vulgatae: Joannes 21:1-25
1. Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2. Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. 3. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim; et illa nocte nihil prendiderunt. 4. Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5. Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo; et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. 7. Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. 8. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. 10. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12. Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu, quis es? scientes quia Dominus est. 13. Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. 15. Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 16. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. 17. Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti; tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. 18. Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. 19. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. 20. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? 21. Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? 22. Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu, me sequere. 23. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? 24. Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus. 25. Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
Versus 1: Postea Manifestavit Se Iterum Jesus Discipulis ad Mare Tiberiadis
1. Postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis, — quod et Galilaeae dicebatur: in ea enim erat civitas Tiberias dicta, quia in honorem Tiberii Caesaris aedificata ab Herode. Unde liquet Petrum ceterosque Apostolos ex Jerusalem et Judaea ivisse in Galilaeam, uti jusserat Christus, Matth. XXVIII, 10; in Galilaea enim haec Christi apparitio contigit, in qua Christus in caelum iturus, ut gubernationi fidelium provideret, Petrum caput Ecclesiae suumque in terris vicarium designavit, adeoque haec subjungit Joannes, itaque suum concludit Evangelium.
ITERUM. — Fuit haec Christi apparitio respectu Thomae secunda, sed respectu aliorum Apostolorum tertia; qua per ingentem piscium capturam ingentem Gentium conversionem fore praemonstravit.
Versus 2: Erant Simul Simon Petrus, et Thomas, Qui Dicitur Didymus, et Nathanael
2. MANIFESTAVIT AUTEM SIC: ERANT SIMUL SIMON PETRUS, ET THOMAS, QUI DICITUR DIDYMUS, ET NATHANAEL, QUI ERAT A CANA GALILAEAE, ET FILII ZEBEDAEI, ET ALII EX DISCIPULIS EJUS DUO. — Plures et honoratiores e discipulis congregari voluit Christus, ut eo gloriosior foret sua apparitio, utque coram iis quasi primariis Petrum in terris vicarium declararet, quem proinde ut talem ceteri Apostoli et fideles agnoscerent et colerent.
Versus 3: Dicit Eis Simon Petrus: Vado Piscari. Dicunt Ei: Venimus et Nos Tecum
3. DICIT EIS SIMON PETRUS: VADO PISCARI (Graece ὑπάγω, abeo venatum pisces: sicut enim venamur in terra lepores et in aere aves, sic et in mari pisces). DICUNT EI: VENIMUS ET NOS TECUM. ET EXIERUNT, ET ASCENDERUNT IN NAVIM: ET ILLA NOCTE NIHIL PRENDIDERUNT. — Varii varias piscationis hujus dant causas. S. Chrysostomus: «Quia Dominus, ait, non continue cum eis erat, neque eis aliquid erat commissum, artem piscatoriam tractabant.» S. Gregorius, hom. 24: «Negotium, quod ante conversionem sine peccato extitit, post conversionem repetere culpa non fuit. Itaque Petrus ad piscationem rediit; Matthaeus ad telonium non rediit. Sunt enim pleraque, quae sine peccato exhiberi, aut vix, aut nullatenus possunt, ad quae post conversionem non est redeundum.» S. Augustinus: «Non fuerant prohibiti Apostoli ex parte sua licite victum necessarium quaerere, quando unde viverent aliud non haberent. Sic Paulus, ne Gentes offenderet, si potestate, quam cum ceteris praedicatoribus habebat, uteretur, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor. Quanto ergo magis B. Petrus, qui piscator fuerat, quod noverat fecit, si aliud unde viveret non invenit! Quod si quis dicat: Cur non Dominus, quod eis promisit, scilicet apponenda his omnia, si quaererent regnum Dei, implevit? Respondendum, implesse: quis enim alius pisces qui caperentur, apposuit? qui non ob aliud credendus eis ingessisse penuriam, qua cogerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum.» Adde hanc piscationem contigisse ante Pentecosten et ante adventum Spiritus Sancti, a quo jussi sunt evangelizare: quare cum Apostoli tunc necdum haberent quod evangelizando agerent, et pauperes essent arteque piscatores, recte ad suam piscandi artem redierunt, ut illa victum sibi pararent; post adventum vero Spiritus Sancti piscationem exercuisse non leguntur, quia toti erant in Evangelio praedicando, et fidelibus ad omnem perfectionem dirigendis, qui proinde paupertatis Evangelicae studiosi, omnes suas facultates deferebant ad pedes Apostolorum, ut qui illas inter se ceterosque fideles distribuerent. In necessitate tamen et penuria licite potuissent ad suam piscationem redire, sicut Paulus rediit ad suam scenofactoriam, ne aliis in quaerendo victu gravis foret. Hoc enim majoris perfectionis est, ideoque consilium Evangelicum, scilicet, ut quis gratis evangelizet et labore manuum sibi victum paret. Denique iverunt piscatum discipuli, ut otium fugerent et ad animi laxamentum. Huc facit quod scribit Cassianus, Collat. lib. XXIV, cap. XXI, venatorem quemdam videndi S. Joannis causa ipsum adiisse, eumque invenisse perdicem manu molliter demulcentem: quod cum ille miraretur, audiisse a Joanne: «Quid est quod manu tua gestas?» Cui ille: «Arcus, inquit.» «Et cur, ait, non eum tensum ubique semper circumfers?» Cui ille respondit: «Non oportet, ne jugi curvamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat, et cum oportuerit ut fortia in aliquam feram spicula dirigantur, rigore per nimietatem continuae tensionis amisso, violentior ictus non possit emitti.» «Nec nostri, inquit B. Joannes, animi te offendat, o juvenis, tam parva haec brevisque laxatio: qui, nisi remissione quadam rigorem intensionis suae interdum relevet ac relaxet, irremisso vigore lentescens, virtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit.» Habet idem Hincmarus, Remensis Archiepiscopus, in Vita S. Remigii apud Surium, januar. 13.
NOCTE. — Nox enim piscationi aptissima est, quia per diem pisces timidi aspectu strepituque hominum terrentur et fugiunt, ac in profundum sese abdunt. Mystice Theophylactus: «Nocte, inquit, hoc est, ante solis Christi praesentiam, Prophetae nihil ceperunt, quia, etsi unam nationem Israel corrigere conarentur, illa tamen frequentior in idololatriam labebatur.»
NIHIL PRENDIDERUNT, — quia sine Jesu piscabantur, ut discerent omnem suae piscationis animarum utilitatem (ad quam a Christo dirigebantur) et fructum a Christo pendere, ideoque illum ab eodem esse flagitandum, juxta illud Ps. CXXVI: «Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.»
Versus 4: Mane Autem Facto Stetit Jesus in Littore: Non Tamen Cognoverunt Discipuli Quia Jesus Est
4. MANE AUTEM FACTO, STETIT JESUS IN LITTORE: NON TAMEN COGNOVERUNT DISCIPULI, QUIA (quod) JESUS EST, — ut ostenderet hanc piscium capturam fore gratiae suae, non industriae ipsorum. Mane enim pisces fugiunt lucem et strepitum, seseque in ima demergunt.
Non cognoverunt, — quia alia forma eis apparuit, aeque ac Magdalenae, cap. XX, vers. 14; nimirum volebat Christus potius ex opere et miraculo capturae piscium, quam ex forma agnosci: hoc enim decebat Deum incarnatum.
Versus 5: Dixit Ergo Eis Jesus: Pueri, Numquid Pulmentarium Habetis? Responderunt Ei: Non
5. DIXIT ERGO EIS JESUS: PUERI, NUMQUID PULMENTARIUM HABETIS? — q. d. O piscatores, habetisne pisces quos mihi vendatis? Christus enim hic discipulis ignota specie apparuit, quasi vir gravis et mercator, qui pisces ab eis emere vellet. Ita Chrysostomus. Unde eos quasi operarios et inferiores pueros vocat phrasi Hebraea. Vel pueros, Graece παιδία, id est puerulos, nominat, quasi filios ad amoris blanditias: puer enim Hebraeis nunc filium, nunc servum et operarium significat.
PULMENTARIUM. — Graece προσφάγιον, id est obsonium, puta cibum, qui ad panem adhibetur et cum pane comeditur. Sic enim Plinius, lib. XVIII, cap. VIII; Horatius, Persius et alii pulmentum usurpant pro omni cibo, qui ad pultem sive panem additur. Prisci enim Hebraei et Latini admodum frugales et temperantes, pulte pro pane utebantur, teste Plinio. Unde et Romani dicebantur pultiphagi. Ita Plautus, in Mostell.: «Non enim, ait, haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus,» q. d. Haec non fecit Romanus vel Italus, qui pulte vescitur.
Pulmentarium ergo idem est quod obsonium, vel ὄψον, uti ait Joannes hic vers. 9 et 13. Quae vox, ut vult Eustathius, in Iliad. λ, p. 814, dicitur ἀπὸ τοῦ ὀψέ, id est a sero, vel quod sero veteres cibum hunc sumerent; vel potius quod, cum initio simplicioribus escis essent contenti, sero delicatis hujusmodi obsoniis voluptatis causa uti coeperint. Alii dictum putant ἀπὸ τοῦ ὀπτᾶν, id est assare, quod veteres assis magis carnibus et piscibus, quam elixis vescerentur: ὀπτᾶν autem dictum volunt quasi ὀπτᾶν, ab ὄμμα, vel ὄψις, id est visus, aspectus, intuitus; quia assatio crebram rei quae assatur, inspectionem et experientiam requirit.
Porro, per «pulmentarium» vel opsarium Christus pisces intelligit, quia, ut ait Plutarchus, lib. IV Sympos., cap. IV, cum multa sint obsonia, piscis tamen vel solus, vel praecipue obsonium dicitur, quia virtute, simplicitate et facilitate coquendi reliquis antecellit. Et quia prisci plerique, imo omnes ante diluvium non carnibus, sed piscibus vescebantur, uti ostendi Gen. IX. Quare Joannes hic, vers. 9 et 13, aeque ac cap. VI, IX et XI, per obsonium, vel opsarium, non nisi pisces intelligit, uti et Athenaeus, lib. IX De Coenis Sapientum.
RESPONDERUNT EI: NON. — Interrogatione sua Christus cogit discipulos fateri suam penuriam et indigentiam, ut ejus opem et levamen ab ipso exspectent.
Versus 6: Dicit Eis: Mittite in Dexteram Navigii Rete, et Invenietis
6. DICIT EIS: MITTITE IN DEXTERAM NAVIGII RETE, ET INVENIETIS, — quia scilicet Jesus occulta vi ad dexteram navigii multitudinem hanc piscium congregaverat, unde Apostoli ad sinistram piscantes tota nocte nil ceperant. Hinc moraliter discimus, quod saepe frustra laboramus et fatigamur, quia ad sinistram sine Jesu, non ad dexteram cum Jesu piscamur et operamur.
Anagogice, per pisces ad dexteram significantur electi, ad dexteram Christi collocandi in die judicii; reprobi vero ad sinistram; Matth. XXV. Vide symbola dexterae quae recensui Proverb. III, 16, et IV, 27; Eccles. X, 2; Cant. II, 6.
Audi nunc S. Augustinum, tract. 122: «In captura piscium commendatur Ecclesiae Sacramentum, qualis futura est in ultima resurrectione: ad quod commendandum valet, quod tanquam finis est interpositus libri, quod esset secuturae narrationis quasi prooemium; et septem discipuli suo numero finem significant temporis; universum enim tempus septem diebus volvitur; et littus finem saeculi significat: est enim finis maris; et sicut hic significata est Ecclesia, qualis in fine saeculi futura sit, ita alia piscatione significata est qualiter nunc sit. Itaque ibi non stabat Jesus in littore, sed ascendit in navim; illic non mittuntur retia in dexteram, ne soli significentur boni, nec in sinistram, ne soli mali; sed indifferenter, ut significentur permixti boni et mali; hic vero mittitur in dexteram rete, ut soli boni significentur, qui pertinent ad resurrectionem vitae, et in littore, id est in fine saeculi, cum resurrexerint, apparebunt. Habet enim istos Ecclesia post finem vitae hujus in somno pacis, velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat; et quod in prima piscatione duabus naviculis, hoc isto loco centum et centum cubitis est figuratum, scilicet utriusque generis electi, circumcisionis et praeputii.»
MISERUNT ERGO; ET JAM NON VALEBANT ILLUD TRAHERE PRAE MULTITUDINE PISCIUM. — En merces et fructus promptae obedientiae, praesertim homini extero, ut videbatur, et incognito; sed Christus ad illam cor eorum interius inclinavit. Multitudo haec piscium mystice repraesentabat multitudinem fidelium, quam Petrus et Apostoli reti praedicationis Evangelicae postea ceperunt, et ad Christum converterunt. Ita S. Augustinus, S. Gregorius, S. Chrysostomus, Cyrillus et ceteri.
Versus 7: Dixit Ergo Discipulus Ille, Quem Diligebat Jesus, Petro: Dominus Est. Simon Petrus Tunica Succinxit Se
7. DIXIT ERGO DISCIPULUS ILLE, QUEM DILIGEBAT Jesus (Joannes, qui hoc titulo sese indicat eoque gloriatur, et merito), Petro: Dominus est (Jesus). — Quaeres, unde Joannes primo agnoverit Jesum? Cyrillus id tribuit Joannis acumini et celeritati ingenii. Sic et Chrysostomus: Petrus, ait, ferventior erat, sed Joannes perspicacior, et ideo primo cognovit Christum. Verum respondeo Joannem, dum Petrus occuparetur in attractione retis tot piscibus pleni, accuratius Jesum inspexisse, ac Jesum pristinam suam speciem primo objecisse S. Joanni, quia eum maxime diligebat et quia ipse purissimus erat. Unde recte S. Hieronymus, epist. ad Pammachium contra errores Joannis Hierosolymitani: «Prior, ait, virginitas (Joannis) virginale corpus (Christi) agnoscit: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.»
Porro Beda: Cognovit, ait, Joannes primo Dominum, sive miraculo piscationis, sive sono praecognitae vocis. Et solent similes, ideoque amantes se invicem ex quadam sympathia, et vultus gestuumque similitudine agnoscere. Hinc vulgo dicimus: Faber fabrum, fur furem, sanctus sanctum agnoscit. Joannes autem erat intimus Christo, unde et in cena in ejus pectore recubuit; quare melius Christi mores gestusque perspexit quam ceteri.
Mystice: Quo quis Deo per orationem familiarior, intimior et similior est, eo magis Deum Deique attributa perspicit, penetrat, et contemplatur, admiratur. Denique sicut Joannes ob virginitatem fuit dilectus a Christo, sic et ipse vicissim castos et virgines mire diligit. Audi quod scribit Aelredus Abbas in Vita S. Eduardi regis, apud Surium, jan. 5. S. Eduardus nulli petenti in nomine S. Joannis Evangelistae, denegabat; hunc enim post Apostolorum principem arctius diligebat. Unde contigit quod quidam peregrinus, absente camerario, in nomine S. Joannis Evangelistae importune a rege eleemosynam postularet. Cui rex pretiosum annulum, cum nihil aliud in promptu haberet, dedit. Accidit post haec duos Anglicos ad adorandum Salvatoris sepulcrum Hierosolymam proficisci. Qui die quadam a publica strata declinantes, devia quaeque sectati sunt, et sole ruente nox obscura adducta est. Et cum nescirent quid agerent, quo se verterent, apparuit eis senex quidam venerandus, qui eos ad civitatem reduxit. Susceptis autem hospitio mensa paratur, lautissimeque refecti dant membra quieti. Mane autem facto egressis illis de civitate, ait senex: «Viri fratres, cum summa prosperitate vos repatriaturos non dubitetis, quoniam prosperum iter faciet vobis Deus; et ego ob amorem regis vestri, in omni via firmabo super vos oculos meos. Ego enim sum Apostolus Christi Joannes, qui regem vestrum ob meritum castitatis summa dilectione complector. Hunc ergo annulum, quem mihi in habitu peregrini apparenti tribuit, reportate, denuntiantes ei obitus sui diem instare; quem infra sex menses visitans visitabo, ut mecum sequatur Agnum quocumque ierit.» His dictis disparuit. Hac de causa virginitatis et castitatis studiosi solent sibi patronum adsciscere S. Joannem eumque invocare, praesertim dum tentatione carnis pulsantur, atque ejus opem experiuntur. Ut unum e multis referam, S. Coleta, virgo mirae austeritatis et sanctitatis, reformatrix Ordinis S. Clarae, ut virginitatem illibatam servaret, patronum sibi delegit S. Joannem, nec in cassum; nam apparuit ei S. Joannes eamque annulo aureo quasi sponsam virginemque sibi despondit; quem annulum multi deinde castitatis studiosi ambiverunt, uti narrat auctor Vitae S. Coletae, cap. 20, apud Surium, tom. VII, ad diem 6 martii.
SIMON PETRUS CUM AUDISSET, QUIA (quod) DOMINUS EST, TUNICA SUCCINXIT SE: ERAT ENIM NUDUS. — Graece τὸν ἐπενδύτην διεζώσατο, id est superindumentum indutus aut circumcinctus est, puta tunicam induit. Ita Syrus et Arabicus: unde patet eum antea non fuisse omnino nudum (hoc enim indecens et insolitum est), sed eo modo quo solent operarii se nudare extimis vestibus, ut in interula vel indusio consistant. Ita Beda. Porro Theophylactus: «Quod se praecinxit, ait, pudoris est signum; praecinxit vero se lineo amictu, quem Phoenices et Tyrii piscatores sibi circumvolvunt cum nudi sunt.»
ET MISIT SE IN MARE, — ut natando, inquit Chrysostomus, Leontius, Theophylactus et Toletus, aut pedibus mare pervadendo, ait Beda et Maldonatus, pergeret ad Jesum; erant enim prope terram. Petrus ferventior erat, ideo promptius quam alii venit ad Christum, ait Chrysostomus. Quare improbabile est Petrum hic ambulasse super aquas. Hoc enim temerarium fuisset, cum a Christo non juberetur id facere, ut alias jussus fuit, Matth. XIV, 28.
Versus 8: Alii Autem Discipuli Navigio Venerunt, Trahentes Rete Piscium
8. ALII AUTEM DISCIPULI NAVIGIO VENERUNT (NON ENIM LONGE ERANT A TERRA, SED QUASI CUBITIS DUCENTIS), trahentes rete piscium. — «Cubitis ducentis,» id est sexaginta passibus aut trecentis pedibus: cubitus enim est sesquipes, passus vero quinque pedes continet. Mystice Beda: «Per ducentos cubitos, ait, gemina charitatis virtus exprimitur; per dilectionem enim Dei et proximi Christo appropinquamus.»
Versus 9: Ut Ergo Descenderunt in Terram, Viderunt Prunas Positas, et Piscem Superpositum, et Panem
9. UT ERGO DESCENDERUNT IN TERRAM, VIDERUNT PRUNAS POSITAS, ET PISCEM SUPERPOSITUM, ET PANEM. — Aliud fuit hoc Christi miraculum, quo ipse subito discipulis venientibus piscem assavit et paravit prandium. Putat Cyrillus piscem hunc a Christo e mari secreto et celerrime fuisse eductum; Chrysostomus vero censet e nihilo fuisse creatum. Verisimilius Leontius, Theophylactus, Euthymius, Toletus et Maldonatus asserunt quod Christus piscem, uti et prunas, ignem et panem subito ex aere vicino, aut alia materia, produxerit, sicut produxit panes, cum eos multiplicavit, Joan. VI, 11. Fecit id Christus primo, ut ostenderet capturam tantam piscium suum esse opus, seseque omnes illos pisces in dexteram navigii collegisse, ut ibi a Petro et sociis caperentur. Secundo, ut se iis non indigere, sed Apostolorum causa hoc quaesisse et fecisse demonstraret. Mystice, ex S. Augustino, Beda: «Piscis assus, ait, est Christus passus; ipse latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit laqueo nostrae mortis, et qui nobis factus est piscis humanitate, exstitit panis reficiens divinitate.»
Versus 10: Dicit Eis Jesus: Afferte de Piscibus, Quos Prendidistis Nunc
10. DICIT EIS JESUS: AFFERTE DE PISCIBUS, QUOS PRENDIDISTIS NUNC, — ut scilicet coram omnibus multitudinem piscium et magnitudinem miraculi a me patrati cernatis et aestimetis, ex eoque certius me agnoscatis, reverentius colatis et ardentius redametis.
Mystice, S. Augustinus, tract. 123: «Piscis assus, ait, est Christus passus; ipse est panis, qui de caelo descendit, huic incorporatur Ecclesia ad participandum beatitudinem sempiternam, propter quod dictum est: Afferte de piscibus, quos prendidistis, ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem nostra universitas figuratur, nossemus tanto Sacramento nos communicare et eidem beatitudini sociari.»
Versus 11: Ascendit Simon Petrus, et Traxit Rete in Terram, Plenum Magnis Piscibus Centum Quinquaginta Tribus
11. ASCENDIT SIMON PETRUS (in navim, in qua erat rete cum piscibus), ET TRAXIT RETE IN TERRAM, PLENUM MAGNIS PISCIBUS CENTUM QUINQUAGINTA TRIBUS. — «Petrus,» ut dux, ceteris tamen sociatus, ut colligitur ex vers. 6; nec enim rete tanta piscium mole oneratum solus attrahere potuisset; licet S. Gregorius et Rupertus putent solum Petrum rete attraxisse, non suis viribus, sed ope divina. Ubique hic innuitur primatus Petri; nam primus vocat socios ad piscandum; primus venit ad Christum; ipse quoque rete attraxit, ut significaretur omnes pisces, id est omnes fideles ab eo trahendos et regendos fore. Joannes ergo fuit magis dilectus, sed Petrus magis honoratus a Christo ceterisque praelatus. Sic subinde subditi sunt sanctiores suis rectoribus, sed rectores subditis sunt digniores et auctoritate eminentiores.
PISCIBUS CENTUM QUINQUAGINTA TRIBUS. — Cur tot? cur praecise centum quinquaginta tres? Causam litteralem dat S. Hieronymus in Ezech. XLVII, 9, quod totidem sint species piscium, nimirum 153, quasi ex singulis speciebus unum piscatus sit Petrus. Audi eum: «Aiunt qui de animantium scripsere naturis, de quibus Oppianus Cilix est poeta doctissimus, centum quinquaginta tria esse genera piscium, quae omnia capta sunt ab Apostolis, et nihil remansit incaptum; dum et nobiles et ignobiles, divites et pauperes, et omne genus hominum de mari hujus saeculi extrahitur ad salutem.» Intellige hoc sic, quod primariae et praecipuae piscium species sint 153. Nam alioqui absolute longe recenset plures Guilielmus Rondeletius, lib. De piscibus. Hoc ergo numero, ceu symbolo, significavit Christus omnes gentes concludendas esse reti Ecclesiae et Evangelicae praedicationis, cujus caput et princeps est Petrus ejusque successor Pontifex Romanus.
Symbolice, Cyrillus, lib. XII, cap. LXIII: «Centenarius, ait, significat plenitudinem Gentium intraturam in rete Petri et Ecclesiae; quinquagenarius vero, pauciores e Judaeis salvandos; tria denique repraesentant mysterium S. Trinitatis, in cujus fide et cultu tam hi quam illi congregantur et salvantur.» S. Augustinus vero, tract. 122: «Numerus centum quinquaginta trium, ait, ter habet quinquagenarium, et insuper ipsa tria, propter mysterium Trinitatis; quinquagenarius est jubileus, in quo cunctus populus ab omni operatione quiescebat.» Jubileus repraesentabat statum Evangelii et gratiae.
Addit S. Gregorius, hom. 14, denarium symbolum esse Decalogi legis veteris, septenarium vero septiformis spiritus et gratiae in lege nova, ternarium symbolum esse S. Trinitatis ejusque fidei. Jam multiplica 17 per tria, habebis quinquaginta et unum; haec rursum multiplica per tria, habebis 153, ut significatur omnes omnino fideles in rete Ecclesiae per Petrum et Apostolos fore congregandos, per fidem unius trinique Dei, in quo solo est vera hominum requies. Addit Eusebius Emissenus, hom. in hoc Evangelium, feria quarta post resurrectionem: Tres sunt mundi partes, quae per tres quinquagenas piscium significantur, scilicet Asia, Africa, Europa, quae omnes in fide S. Trinitatis adunantur in Ecclesia.
Particularius et planius Rupertus et Maldonatus: Per tres hosce numeros, inquiunt, significatur triplex genus hominum, qui salvantur; per centenarium conjugati: horum enim maxima est multitudo; per quinquagenarium vidui et continentes, quorum minor est numerus; per ternarium virgines, quorum minimus. Plura habet Petrus Bongus, lib. De Mysteriis numerorum, ad num. 153.
ET CUM TANTI (numero et quantitate, id est tot et tam magni: ita S. Augustinus) ESSENT, NON EST SCISSUM RETE. — Chrysostomus id miraculo tribuit, ita ut tria hic miracula fecerit Christus, quibus suam resurrectionem et omnipotentiam probavit. Primum enim fuit in captura tot piscium; secundum, in productione sui piscis, panis et prunarum; tertium hic, in retis integritate, quod significat unitatem et integritatem Ecclesiae, quae nullo schismate rumpi scindique potest; qui enim faciunt schisma, hoc ipso se separant ab Ecclesia, et consequenter Ecclesiam suae unitati et integritati relinquunt.
Versus 12: Dicit Eis Jesus: Venite, Prandete. Et Nemo Audebat Discumbentium Interrogare Eum: Tu, Quis Es?
12. DICIT EIS JESUS: VENITE, PRANDETE. Nota primo: Probabile est etiam ex piscibus quos ceperant Apostoli, aliquos cum pisce Christi (hic enim solus non suffecisset refectioni octo virorum) prunis fuisse impositos jussu Christi dicentis: «Afferte de piscibus quos prendidistis nunc,» ut scilicet ex his aliquos assemus ad commune prandium. Id fecit Christus, tum ut veritas, aeque ac usus et fructus tanti miraculi, puta multiplicationis piscium, certo omnibus constaret; tum ut omnibus sufficerent pisces ad commune prandium. Ita S. Augustinus, tract. 123, Euthymius et Maldonatus.
Nota secundo: Verisimile est iisdem de causis Christum cum discipulis hic prandisse, uti more suo facere solebat, ad veritatem resurrectionis suae confirmandam. Ita Leontius et Theophylactus hic, ac S. Gregorius, hom. 24, idque colligitur ex vers. seq. Quomodo corpus gloriosum cibum comedat, quidque ex eo faciat, dixi Luc. XXIV, 43, et Act. I, 4.
Christus parabit prandium coeleste, in quo perpetim cum eo epulabimur in deliciis divinis, juxta illud: «Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo,» Luc. XXII, 30.
ET NEMO AUDEBAT DISCUMBENTIUM. — Graece μαθητῶν, id est discipulorum. Sic et Syrus ac Arabicus. Unde Jansenius et Emmanuel Sa putant hic legendum, discentium, id est discipulorum; sed Romani legunt discumbentium, idque melius congruit huic loco. Unde videtur quod Graeca hic potius sint mendosa, quam Latina. Ita Toletus.
INTERROGARE EUM: TU, QUIS ES? SCIENTES, QUIA (quod) DOMINUS EST. — Quia scilicet, ut advertit Chrysostomus, homil. 86, Christus nondum in propria specie et forma se eis objiciebat, sed augustiore, ex qua an vere esset ipse Jesus haesitarent, cuperentque eum rogare: «Tu, quis es?» Verum ex lineamentis vultus et factis agnoverunt ipsum esse Jesum, ut de ea jam non dubitarent. Quare partim ex reverentia Christi, partim ex certitudine agnitionis, non fuere ausi ipsum hac de re interrogare.
Minus genuine S. Augustinus, tract. 123, τὸ «interrogare» interpretatur «dubitare:» haec enim differunt, sicut effectus et causa.
Versus 13: Et Venit Jesus, et Accipit Panem, et Dat Eis, et Piscem Similiter
13. ET VENIT JESUS, ET ACCIPIT PANEM, ET DAT EIS, ET PISCEM SIMILITER. — q. d. Cum discipuli jussu Jesu mensae accubuissent, venit quoque ipse eidemque accubuit, ac tam suum panem piscemque, quam pisces ab eis captos (ait S. Augustinus, tract. 123. Unde pro «piscem» graece est ὀψάριον, id est obsonium, scilicet piscium) jam assos inter eos distribuit, ipseque similiter ex eis manducavit, ut eis se vere resurrexisse ostenderet.
Versus 14: Hoc Jam Tertio Manifestatus Est Jesus Discipulis Suis, Cum Resurrexisset a Mortuis
14. HOC JAM TERTIO MANIFESTATUS EST JESUS DISCIPULIS SUIS, CUM RESURREXISSET A MORTUIS. — «Tertio,» scilicet computando eas apparitiones, quae factae sunt pluribus Apostolis simul, quas solas Joannes hic commemorat: sic enim haec fuit ordine tertia; alioqui alias omnes, quas alii Evangelistae narrant numerando, haec ordine fuit septima, uti ostendi Matth. XXVIII, 10, ubi omnes suo ordine recensui.
Versus 15: Simon Joannis, Diligis Me Plus His? Pasce Agnos Meos
15. CUM ERGO PRANDISSENT, DICIT SIMONI PETRO JESUS: SIMON JOANNIS (scilicet fili. Vide dicta cap. I, vers. 42; addit hoc ut distinguatur a Simone Chananaeo), DILIGIS ME PLUS HIS? — Christus abiturus in coelum hic suum in terra Vicarium designat, ac summum Pontificem creat Petrum, ut una Ecclesia ab uno pastore regatur. Promiserat Christus idipsum Petro Matth. XVI, 18, sed hoc loco idipsum praestat, eumque principem et rectorem totius Ecclesiae constituit, ne quis propter trinam Petri negationem, Christum suam de eo sententiam mutasse autumet. Ita Cyrillus.
Mystice, Alcuinus hic: Simon, ait, hebr. idem est quod obediens; Joannes idem est quod gratia. Sic vocatur Petrus, utpote obediens gratiae Dei: quod enim ardentiori charitate eum amplecti non meriti humani, sed divini est muneris.
Anagogice, Cyrillus: Simili modo, ait, post laborem hujus vitae, quibus animas Deo piscamur, Christus parabit prandium coeleste, in quo perpetim cum eo epulabimur in deliciis divinis, juxta illud: «Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo,» Luc. XXII, 30.
DILIGIS ME PLUS HIS? — Primo, quia hoc munus pascendi et regendi omnes fideles, quod tibi imponere destino, maximum poscit Christi et fidelium amorem. «Interrogatur amor, ait S. Augustinus, et imperatur labor,» quia ubi est amor, non est labor.
Secundo, ut ostendat Christus quantopere oves suas diligat, utpote quas credere nolit, nisi ei qui se et consequenter oves suas summe diligat. Ita Chrysostomus, hom. 87. Audi eum: «Quod nobis maxime tribuit divinam benevolentiam, est proximorum curatio. Praeteriens autem Dominus alios, Petro de talibus loquitur: erat enim Apostolorum eximius, et os discipulorum, et vertex collegii. Unde ei fratrum praelationem committit, q. d. Animam quam dixisti te positurum pro me, hanc da pro ovibus meis.»
Tertio, quia Petrus ter Christum paulo ante negaverat, ac triplex haec negatio illi poenitenti a Christo fuerat remissa; hinc jure ab eo, cui majorem contulerat indulgentiam, majorem poscit amorem: «cui enim minus dimittitur, minus diligit,» Luc. VII, 47. Ita Cyrillus.
Porro Jesus interrogat, sciens quod se plus omnibus diligeret Petrus, ait S. Augustinus; licet enim Joannes tenerius diligeret Jesum, tamen Petrus eumdem diligebat robustius et ardentius, ut patet ex omnibus ejus circa Jesum factis et dictis. Sic parentes tenerius diligunt filios parvulos, fortius autem et solidius eos qui jam juvenes vel viri sunt: unde eis majora donant quam parvulis. Audi S. Augustinum, serm. De Passione: «Cum moreretur Dominus, timuit et negavit: resurgens Dominus amorem inseruit, timorem fugavit. Negavit mori timens: resurgente Domino quid timeret, in quo mortem mortuam reperiret?»
DICIT EI (Petrus): ETIAM, DOMINE, TU SCIS QUIA AMO TE. — Hinc patet, ait S. Augustinus, amo et diligo hic idem significare, etsi Latine plus significet amo, quam diligo. Non audet dicere Petrus: Amo te plus caeteris; sed, Amo te: tum quia corda caeterorum non noverat; tum quia casus suum fecerat modestiorem et cautiorem. Nam aliis se praetulerat dicendo, Matth. XXVI: «Domine, etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor;» et tamen paulo post turpius quam alii cecidit negavitque Christum, quod caeteri non fecerunt.
DICIT EI: PASCE AGNOS MEOS. — «Pasce,» sicut pastor pascit oves ducendo eas ad pascua, et pascendo regit dirigitque, ne a grege aberrent, ne noxia pascua adeant, nec a lupo rapiantur. Hinc pascere in Scriptura, significat regere, et principes vocantur pastores, quia si recte subditos suos regere velint, debent facere id quod faciunt pastores, dum suas oves pascunt. Unde Psal. XXII, 1, ubi Noster vertit: «Dominus regit me,» hebr. est יהוה רועי Adonai roi, id est Dominus est pastor meus, sive pascit me, quocirca subdit: «In loco pascuae ibi me collocavit.» Sic David ex pastore ovium factus est a Deo rex hominum, «pascere (id est regere) Jacob servum suum, et Israel hereditatem suam,» Ps. LXXVII, 71. Sic Cyrus vocatur pastor, id est princeps et rex a Deo constitutus, Isaiae XLIV, 28: «Qui dico Cyro: Pastor meus es.» Et Psal. II, 9: «Reges eos in virga ferrea,» Hebr. תרעם tirem, id est pasces eos. Et passim alibi Hebr. רעה raa, Graecum ποιμαίνω, et Latinum pasco significat regere, ut videre est Michaeae V, 2; Matth. II, 6; Actor. XX, 28; Apoc. II, 7; XII, 5; XIV, 15. Sic Homerus Agamemnonem, regem Graecorum, vocat ποιμένα λαῶν, id est pastorem populorum.
AGNOS MEOS. — Christus quasi primus Ecclesiae pastor, hic fideles suos nunc oves, nunc blandius agnos vocat; idque tum propter vitae novitatem, baptismo enim regenerati facti sunt quasi agni novelli Dei; tum propter agninam innocentiam, quam baptismo adepti sunt; tum propter sequelam Christi, qui a Joanne Baptista vocatus est «Agnus Dei, qui tollit peccata mundi,» Joan. I. Igitur vox oves significat Christum esse pastorem Christianorum, vox vero agnos significat Christum esse patrem, imo matrem eorumdem, utpote quos per baptismum genuit Deo, et in filios sibi adoptavit. Iidem ergo sunt agni et oves, ait Jansenius. Unde Aethiopicus pro agnos habet oves, ac τὸ oves tertio repetit. Addit Euthymius, Theophylactus et Ribera agnos vocari, ut nomen ipsum indicat, recens ad fidem conversos, et teneriores in fide, quorum magnus futurus erat numerus incipientibus Apostolis praedicare; atque hi majori cura indigebant, quoniam majori labore erant educandi et sustentandi: ideo Dominus dicit bis: «Pasce agnos meos,» ut hac repetitione ostenderet se optare ut Petrus maximam illorum curam haberet; oves autem vocat jam robustiores in fide, quos cur ita vocet, diximus cap. X.
Rursum per agnos intelligit fideles simplices; per oves magistros, pastores, Episcopos et Apostolos, qui quasi matres sunt fidelium. Ita Bellarminus, lib. I De Pont., cap. XVI.
Ex hoc ergo loco patet S. Petrum et ejus successorem Romanum Pontificem esse caput et principem Ecclesiae, omnesque fideles, etiam Episcopos, Patriarchas et Apostolos, illi subjici et ab eo pasci regique debere. Id primo colligitur ex eo quod Christus hic solum Petrum interrogat, idque tertio, quasi principem et os Apostolorum, ait S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Insuper tacite hic significat Christus Petrum se plus caeteris Apostolis amare, ac proinde eum dignum esse, qui sibi in amore et cura gregis, id est Ecclesiae et fidelium, succedat. Ruit enim potestas, quam non fulcit charitas.
Secundo, id patet ex verbo pasce, id est rege, ut dixi, ac ex voce agnos et oves: hac enim voce, per oves significari omnes fideles, etiam Apostolos totamque Ecclesiam: quae omnia negant Calvinus, Lutherus et haeretici.
Ex hoc loco Theologi et Suarez, tract. De Indulgentiis, docent Petro et Pontificibus ei succedentibus a Christo datam esse potestatem dandi Indulgentias, idque probant. Nam sub illo verbo «pasce» includitur omnis actus jurisdictionis, qui ad claudendum vel aperiendum regnum coelorum conferre potest, ut hoc modo donatio sit aequalis promissioni; sed remissio poenarum per Indulgentias est unus ex actibus quibus aperitur regnum coelorum: ergo ille etiam comprehenditur sub universali munere pascendi oves Christi.
Versus 16: Dicit Ei Iterum: Simon Joannis, Diligis Me? Pasce Agnos Meos
16. DICIT EI ITERUM: SIMON JOANNIS, DILIGIS ME? AIT ILLI: ETIAM, DOMINE, TU SCIS QUIA AMO TE. — Audi Chrysostomum: «Rursum formidat priora, ne forte aestimans se diligere, si non diligat, corripiatur, sicut prius correptus est se existimans fortem, itaque ad ipsum Christum confugit.»
DICIT EI ITERUM: PASCE AGNOS MEOS. — Sic etiam habet Arabicus. Verum Graecus et Syrus pro agnos habent πρόβατα, id est «oves» pro «agnos,» sed valde verisimile est Nostrum cum Arabico in Graeco legisse προβάτια, inserto iota, id est «oviculas,» quales sunt agni: horum enim praecipue habenda est cura pastori, ideoque illam hic repetendo et geminando Christus inculcat, q. d. ait S. Augustinus: «Sit amoris officium pascere Dominicum gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem.»
Hinc S. Gregorius, I part. Pastor., cap. V: «Qui, inquit, virtutibus pollens gregem Dei pascere renuit, pastorem suum convincitur non amare.»
Versus 17: Dicit Ei Tertio: Simon Joannis, Amas Me? Pasce Oves Meas
17. DICIT EI TERTIO: SIMON JOANNIS, AMAS ME? CONTRISTATUS EST PETRUS, QUIA DIXIT EI TERTIO, AMAS ME? ET DIXIT: DOMINE, TU OMNIA NOSTI; TU SCIS QUIA AMO TE. DIXIT EI: PASCE OVES (Syrus, oviculas) MEAS. — Cur Christus ter Petrum interrogat de amore, et ter repetit: «Pasce oves meas?» Respondeo: Prima causa est, ut Petrus triplicem Christi negationem triplici et constanti singularis amoris ejusdem professione expiet, commutet et adaugeat. Ita Cyrillus, Leontius, Theophylactus, Beda et S. Augustinus, tract. 123, quem audi: «Redditur trinae negationi trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens quam vita praesens. Sit amoris officium pascere Dominicum gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem. Qui hoc animo pascunt oves Christi, ut suas velint esse, non Christi, se convincuntur amare, non Christum, vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi charitate; contra hos ergo vigilat toties inculcata vox Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Jesu Christi. Nam quid est aliud: Si diligis me, pasce oves meas, quam si diceretur:
Christus significat omnes fideles Ecclesiae, sibi quasi primo Pastori subditos; nullum enim excipit. Qui ergo sunt oves Christi, hi sunt et oves Petri; illi enim eos pascendos et regendos committit hic Christus. Qui vero non sunt oves Petri, uti sunt haeretici, hi quoque non sunt oves Christi. Apostoli ergo caeteri, quia erant oves Christi, idcirco erant pariter oves Petri. Unde Petrus eos dirigere, et sicubi errarent corrigere, dissidia eorum componere, ac per omnia gubernare debebat: Christus enim instituit optimum regimen in Ecclesia, quod est monarchicum: tum ut una esset Ecclesia; tum ad tollenda schismata, uti docet S. Cyprianus, lib. I De Unitate Ecclesiae: «Primatus, ait, Petro datur, ut una Christi Ecclesia, et cathedra una monstretur.» Et S. Hieronymus, epist. 57 ad Damasum: «Inter duodecim, ait, unus eligitur, ut capite constituto schismatis tollatur occasio.» Audi S. Leonem, serm. 3 De Assumptione sua ad Pontificatum: «De toto mundo unus Petrus eligitur, qui universarum gentium vocationi et omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur: ut, quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio, et si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit.»
Audi pariter S. Bernardum, lib. III De Consideratione ad Eugenium Pontificem, versus finem: «Habent illi, id est Episcopi, sibi assignatos greges singuli singulos, tibi universi crediti sunt: uni unus, nec modo ovium, sed pastorum tu unus omnium Pastor. Unde id probem quaeris? ex verbo Domini. Cui enim, non dico Episcoporum, sed Apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt greges? Si me amas, Petre, pasce oves meas; quas? illius vel illius populos civitatis aut regionis, aut certe regni? Oves meas, inquit: cui non planum non designasse aliquas, sed assignasse omnes? nihil excipitur, ubi distinguitur nihil.» Et Innocentius III, cap. Solitae, de Majoritate et Obedientia, ait: «Nobis autem in beato Petro sunt oves Christi commissae, dicente Domino: Pasce oves meas; non distinguens inter has oves et alias, ut alienum a suo demonstraret ovili, qui Petrum et successores ipsius magistros non recognosceret et pastores.» Vide dicta Matth. XVI, 18. Vide et Bellarminum, lib. I De Pontifice, cap. XVI, 14, 15 et 16, ubi docet Christum hoc praecepto, quod dedit Petro, dicens: «Pasce oves meas,» hoc ipso simul instituisse Pontificatum quasi principatum Ecclesiasticum, illumque tradidisse S. Petro ejusque successoribus Romanis Pontificibus; ac cap. XIV, probat haec verba soli Petro a Christo esse dicta; cap. XV, per verbum «pasce» significari regimen et potestatem regendi.
Versus 18: Amen, amen dico tibi
Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget (Arabicus et Syrus, cinget tibi lumbos tuos), et ducet quo tu non vis, — scilicet per voluntatem naturae et sensitivam: nam voluntate rationali Petrus summe id appetebat. Sensus est, q. d. Cum senueris, o Petre, Romae a Nerone crucifigeris, ait S. Augustinus, quasi novae Christianorum sectae praedicator, et quasi Simonis Magi, qui Neronem suis magicis praestigiis dementabat, eversor et occisor. Unde S. Chrysostomus: Praedicit, inquit, illi martyrium, ostendens quomodo et quantum Christum et oves amare oporteat, scilicet usque ad crucem.
Cum esses junior. — Per hoc ostenditur, ait Chrysostomus, quod Petrus non erat juvenis, nec senex, sed vir perfectus. Talem enim decebat esse Pontificem et Apostolorum Principem, ut aetas auctoritatem ei conciliaret, et tamen ad labores Apostolicos apta foret et valida. Additque causam: « In saecularibus juvenis quidem utilis, senex inutilis est; at in divinis non ita: sed cum supervenit senectus, tunc virtus clarior: quia vero Petrus semper volebat pericula subire pro Christo, dicit se impleturum ejus desiderium, ut quae juvenis non est passus, patiatur senex. »
Sensus est, q. d. Cum junior esses, et viribus corporis magis ad tolerandos labores valeres, ipse te cingebas, id est liber eras, et pro arbitrio tuo surgebas e lecto cum volebas, et vestiebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, eo tempore, quo homines otium et requiem quaerunt, tu nequaquam quiesces, sed magis laborabis; ligabunt enim te et agent in crucem, ubi manus extendes, id est crucifigeris.
Minus recte ergo Lyranus τὸ « alius cinget te, » sic explicat, q. d. Alius funibus te alligabit cruci, non clavis affiget. Nam te cinget non ad crucem, sed ad lumbos, ut vertunt Arabicus et Syrus, ad brachia et manus Petri pertinet, q. d. « Alius, » scilicet lictor vel carnifex, fune ligabit tibi lumbos et brachia, ut te quasi reum ducat trahatque quo non vis, scilicet ad crucem. Porro S. Petrum non funibus, sed clavis cruci fuisse affixum diserte docet S. Chrysostomus, hom. in principem Apost.: « Gaudeas, inquit, Petre, qui ligno crucis fruitus es, et ad magistri similitudinem recta quidem figura, sicut Dominus noster, crucifigi noluisti: sed magis averso capite, veluti e terra ad coelum iter parans. O clavos illos beatos, qui membra illa sanctissima pertransierunt! » Idem docet Prudentius, περιστεφ., hymno 12; S. Maximus, serm. 1 in Natali Apost.; Theodoretus, serm. De Charitate.
Praeclare S. Augustinus, tract. 123: « Ille, ait, negator et amator, praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus, hunc invenit exitum, ut pro ejus nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat: facit ejus resurrectione firmatus, quod temere pollicebatur infirmus: jam non metuit vitae hujus interitum, quia resurgente Domino, vitae alterius praecessit exemplum. »
Versus 19: Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum
19. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. — Graece δοξάσει, id est glorificaturus esset. Sic et Syrus et Arabicus. Petrus ergo moriens in cruce glorificavit Deum, adeoque mors haec in cruce non fuit ignominiosa, ut censebat Nero et Romani, sed laus et gloria tam Dei, quam Petri. Primo, quia Petrus crucifixus et mortuus est pro veritate fidei: hoc autem gloriosum est; hoc ipso enim factus est martyr, ac sua morte obsignavit et confirmavit fidem a se praedicatam.
Secundo, glorificavit Deum; quia pro Deo, Deique Filio Jesu Christo, quem praedicabat, crucifixus est; quid autem gloriosius, quam mori pro Deo?
Tertio, quia in morte crucis similis fuit Christo crucifixo, ut, cui similis fuerat in vita et pontificatu, similis quoque esset in cruce et morte: nam « gloria magna est sequi Dominum, » ait Eccli. XXIII, 38. Ita Chrysostomus: Non dixit moriturus, inquit, sed « clarificaturus, » quia pati pro Christo honor est et gloria. Hinc martyrium crucis nobilius est caeteris martyriis, unde et a multis crucifixis fuit exoptatum. Christus enim crucem in ea moriens nobilitavit; ideoque S. Andreas, frater S. Petri, adeo ambiebat crucem, ac moriens in ea exultabat et jubilabat. Hac de causa ipse S. Petrus noluit crucifigi eo modo quo Christus, ne Christo in gloria crucis aequaretur; sed inverso modo, scilicet capite deorsum, et pedibus in altum sublatis, uti docet S. Augustinus, serm. 28 De Sanctis. Et S. Maximus, serm. 1 De Natali Apost.: « Hic est, ait, Petrus, qui cum ad crucem tanquam Christi discipulus duceretur, verso se poscens corpore crucifigi, passionem non timuit, sed aequalitatem crucis Dominicae declinavit, ut ostenderet universis admirandae se humilitatis virtutem novique mysterii disciplinam et intellectu tormenta servasse. »
Theodoretus aliam quoque affert causam, sic dicens: « Cum ad mortem crucis a Nerone damnatus esset, rogavit carnifices ne similiter atque Dominus trabi figeretur; sed contrario modo: veritus (quod est verisimile) ne eadem passio eumdem sibi ab insipientibus honorem conciliaret; ideo rogavit ut manus inferius, superius autem pedes affigerentur. » Ita quoque Theodoretus, orat. De Charitate.
Quarto, quia Petrus in cruce moriens pro Christo magnam ab eo gloriam consecutus est, tum in coelo, tum in terra, quia glorificavit Deum, tanquam hujus gloriae suae fontem et auctorem. Hinc fideles toto orbe, quin et reges et principes Romam confluunt, ut locum crucis et sepulturae B. Petri ejusque basilicam in Vaticano, quae orbis est miraculum, visitent et venerentur. Ita S. Augustinus, serm. 28 De Sanctis: « Nunc, inquit, ad memoriam piscatoris flectuntur genua Imperatoris: ibi radiant gemmae diadematis, ubi fulgent beneficia piscatoris. » Et alibi scribens ad Madaurenses: « Videtis et Imperii nobilissimi eminentissimum culmen, ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare. » Et Chrysostomus, hom. quod Christus sit Deus: « Relictis omnibus, inquit, ad sepulcra piscatoris et pellionis current et reges, et praesides, et milites. Et Constantinopoli reges nostri magnam gratiam putant, si non prope Apostolos, sed si vel extra eorum vestibula corpora sua sepeliantur fiantque piscatorum ostiarii reges. » Idem Chrysostomus in Psalm. XLVIII: « Quot reges urbes everterunt, portas extruxerunt et nominibus suis inscriptis decesserunt; nec tamen eis quidquam profuit, sed silentio et oblivioni mandati sunt. Piscator autem Petrus, qui nihil fecit eorum, quoniam virtutem est prosecutus et civitatem maxime regiam occupavit, etiam post mortem resplendet sole clarius. » Horum sepulcris urbem esse munitam alibi idem tradit, cum ait: « Hoc corpus plebem hanc munit, quod quavis turri innumerisque moenibus ac vallis est tutius; et cum ipso corpus etiam beati Petri, » etc. Vide eumdem Chrysostomum, hom. 32 in epist. ad Romanos. Merito ergo Prudentius loco jam citato, de morte S. Petri in cruce loquens, ait: « Vide superba morte laureatum. » Superba ergo est mors crucis, in qua pie superbiat Christianus, juxta illud Isaiae LX, 15: « Ponam te in superbiam saeculorum. » Et cap. LXI, 6: « Fortitudinem gentium comedetis, et in gloria eorum superbietis. »
Moraliter hic disce, cum SS. Petro et Paulo gloriari in cruce Domini nostri Jesu Christi tibique gratulari, cum Christus te ejus participem facit ac particulam aliquam crucis suae tibi immittit, sive per morbum, sive per persecutionem, sive per vilipensionem, sive per aliam afflictionem. Nulla enim re magis glorificatur Deus, quam martyrio et cruce, si patienter et hilariter toleretur. Crux ergo Christi et Christiani est decus et gloria, non dedecus et ignominia.
Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me. — Nota cum Cyrillo, Chrysostomo, Toleto, Jansenio, Maldonato, Ribera et aliis, Christum hic facto significare Petro idipsum quod verbo dixerat. Igitur ipse surgens et abiens e convivii loco, invitat Petrum ut se praeeuntem pedibus eundo sequatur, idque ut significet eum se secuturum ut legitimum Vicarium, in his quae jam ei praedixerat, scilicet in cura ovium pastorali et in supplicio crucis. Ait ergo: « Sequere me, » primo, q. d. « Sequere me, » uti eundo, sic et mihi succedendo in regimine Ecclesiae: succede ergo mihi ut pastor et rector totius Ecclesiae meae.
Secundo, « Sequere me, » ut sicut ego praecessi ad crucem, sic tu me ad eamdem subsequaris. Nec tibi dura videatur crux pro me subeunda, quia ego primus illam pro te subivi et ad eam tibi caeterisque fidelibus praeivi et viam complanavi. Decet enim ut me, sicut in vita et officio pastorali, sic et in morte cruceque sequaris, ut pro ovibus vitam ponas ac caeteris fidelibus sis dux ad crucem et martyrium. Unde Glossa: « Si pastor, ait, immolatus est ut ovis, qui de ovibus fiunt pastores, non metuant immolari. » Hinc Petro Romae a Nerone in carcere Mamertino incluso, cum Christiani ei fugam suaderent et precibus suis illum ad eam pene cogerent, ille, ut eis satisfaceret, fugit; sed extra portam, quae nunc S. Sebastiani dicitur, occurrit illi Christus, qui rogatus a Petro: « Domine, quo vadis? » Respondit: « Venio Romam iterum crucifigi. » Intellexit Petrus Christum non in suo, sed in Petri Vicarii sui corpore velle crucifigi. Protinus ergo ad carcerem rediit et paulo post crucem subiit. Locus hic occursus et colloquii Christi cum Petro etiamnum hodie juxta Romam extat, et sacello decoratus religiose visitur vulgoque vocatur: Domine, quo vadis? Ita ex S. Ambrosio, S. Gregorio, Hegesippo et aliis, Baronius, tom. I, anno Christi 69, cap. VI.
Tertio, « Sequere me » in cura pastorali, et modo pascendi regendique fideles, ut eos pascas tam verbo quam exemplo, ac praesertim eximia charitate, sicut ego eos pavi, atque per omnia meae doctrinae et vitae vestigia sequaris. Mea enim vita est idea et exemplar perfecti pastoris, quam proinde te tuosque successores semper prae oculis habere et imitari volo.
Audi Theophylactum: In hoc quod ait, « Sequere me, » cunctorum fidelium Praelatum eum instituit, simul et vult ut se sequatur in cunctis verbis et operibus. Denique ostendit affectionem ad ipsum: qui enim nobis astrictiores sunt, hos non sequi volumus.
Praeclare S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXVIII: « Sequi Salvatorem, ait, est participare salutem, et sequi lumen est participare lumen: qui autem in lumine sunt, non ipsi lumen illuminant, sed illuminantur et illustrantur ab eo. »
Versus 20: Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus
20. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? 21. Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid? — Petrus obediens Christo incipiebat ipsum sequi; mox sequebatur et Joannes caeterique ejus socii. Petrus ergo sollicitus de Joanne et sociis, conversus retrospexit viditque eos sequentes; ac, caeteris omissis, rogat Christum quid de Joanne sit futurum; an videlicet Joannes simili modo Christum sit secuturus sicut ipse, et in cruce moriturus? Rogavit hoc Petrus, tum quia Joannem prae caeteris amabat; tum quia sciebat ipsum a Christo prae aliis diligi, ideoque in pectore ejus recubuisse. Mirabatur ergo quod Christus Joannem a se adeo dilectum hic praetermitteret; unde eum illi revocat in memoriam, q. d. Quid fiet de Joanne tibi adeo dilecto? Sane sicut illum in coena mihi praetulisti, ita nunc in officio pastorali eum mihi jure praeferre poteras, meque illi quasi pastori subjicere; sed quoniam aliter tibi visum est, saltem scire velim quae illius futura sit sors et mors. Tum denique quia Petrus hic Joanni reddit vicem in rogando: sicut enim Joannes in coena, urgente Petro, rogaverat Jesum, quis eum traditurus esset: sic hic vicissim Petrus rogat Jesum de Joanne, cogitans Joannem desiderare scire quid de se futurum foret, nec tamen audere id a Christo petere. Audi Chrysostomum: « Quia magna ei praedixerat Dominus, et orbem terrarum commiserat, et martyrium praenuntiaverat, et amorem testatus est ampliorem, volens et Joannem communicatorem accipere, dixit: Hic autem quid? q. d. Nonne eadem nobiscum veniet via? valde enim Joannem amabat Petrus, eumque putans velle interrogare de seipso, nec audere, pro eo suscepit interrogationem. »
Hinc discant praelati non sequi suos affectus, nec indulgere amori, sed sequi in omnibus rationem, ut eos pastores constituant, non qui sibi sunt chariores, sed qui ad illud officium sunt aptiores: sicut Christus hic non Joannem, licet sibi cognatum praedilectum, sed Petrum constituit suum Vicarium, successorem et Pontificem Ecclesiae.
Versus 22: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
22. Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? — Est hic triplex lectio: Prima, Graecorum, indeque Syri, Arabici et Aethiopici: hac « Si eum volo manere ». Secunda, S. Hieronymi, lib. II, ex illo Lucae IX, 27: « Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. » Sic et S. Ambrosius idem intelligit, lib. VII in Lucam, in principio, ac Georgius Trapezuntius; tract. in hoc « sic eum volo manere; » Catharinus, in cap. II Gen. Huc quoque inclinant Theophylactus, Salmeron et Barradius hic, et Euthymius cap. XLIII in Matth.
Alii vero, quos refert et refellit hic S. Augustinus, tract. 124, opinantur S. Joannem intra sepulcrum vivere, eo quod sepulcri ejus terra dicatur continuo ebullire, putentque id fieri S. Joannis respiratione et anhelitu.
Ex adverso Theophylactus vult S. Joannem occisum a Trajano Imperatore, idque probat illo Matth. XX, 23: « Calicem meum bibetis. »
Verum dico: Longe verius est, et mihi certum, S. Joannem naturali morte esse defunctum. Id enim passim tradunt Patres, ut Irenaeus, Tertullianus, Eusebius, S. Hieronymus, S. Augustinus, S. Chrysostomus, S. Ambrosius, Beda et alii, ex quibus Baronius docet S. Joannem obiisse anno Christi 101, Clementis Pontificis 9, Trajani Imperatoris 2, aetatis suae 93, a passione Christi 68: obiisse, inquam, Ephesi, et juxta eam urbem esse sepultum, Onesimo, S. Pauli discipulo, in episcopatu Ephesino illi succedente. Idipsum confirmat Ecclesiae traditio, quae celebrat festum S. Joannis tanquam vita functi, ac jam beati, et cum Christo regnantis in coelo. Hoc enim nulli nisi post mortem contingit.
Porro modum, quo mortuus est Joannes, describit Gregorius Turonensis, lib. I Hist. Franc., cap. 26: « Joannes, inquit, Evangelista senex et plenus dierum se deposuit in sepulcro; » et lib. I De Gloria Martyrum, cap. XXX: « Joannes vivus descendens in tumulum, operiri se humo praecepit. Cujus nunc sepulcrum manna in modum farinae hodieque eructat, ex quo beatae reliquiae per universum delatae mundum salutem morbidis praestant. » Petrus Damianus vero, serm. 2 De S. Joanne Apostolo: « Jam vero, ait, illa beata migrationis ejus novitas mirabilis quem non moveat? quis felicissimae consummationis gloriam non obstupescat? Quia enim mirabiliter vixit, mirabiliter obiit; et quia non communem cum hominibus vitam duxit, non communi hominum morte transivit. Nam, ut historiae continent, quadratam in ecclesia foveam fieri jussit, moxque in eam descendens, extensis manibus post prolixae fusae orationis verba migravit. » Subjungit deinde novum miraculum: « Mox autem tanta super eum lux coelitus est immissa, ut nemo eam ferret aspectus. Postmodum vero inventa est fovea, nihil aliud in se continens nisi manna, quod videlicet, sicut dicitur, usque hodie scaturire non desinit. Sic nimirum, sic dilectum Auctori vitae discipulum transire de saeculo dignum fuit, ut tam fieret a colore mortis extraneus, quam a corruptione carnis fuerat alienus. »
Nota: Ex eo « sic eum volo manere donec veniam, » multi censuerunt S. Joannem non esse mortuum, sed venturum cum Elia et Enoch, ut certet contra Antichristum. Id enim asserere videtur angelus, Apoc. X, 11, dicens Joanni: « Oportet te iterum prophetare Gentibus. » Ita censuit S. Hippolytus, tract. De Consummat. saeculi; Dorotheus et Metaphrastes, in Vita S. Joannis; Damascenus, orat. De Transfiguratione, idque confirmat Nicephorus, lib. II, cap. XLII, corpus S. Joannis, uti et B. Virginis, post sepulturam non fuisse inventum; quare resurrexisse rursumque animatum et gloria donatum a Christo coelis fuisse illatum. Cujus sententiae meminit quoque S. Ambrosius, serm. 20 in Psal. CXVIII, et S. Hieronymus (vel quisquis est auctor), serm. De Assumptione, nec eam rejiciunt. Joannem resurrexisse, pie quoque opinatur D. Thomas hic, et B. Petrus Damianus, serm. 2 De Joanne Apostolo. Causam dat Damianus: « Pium, ait, est arbitrari, ut, sicut de beata genitrice Dei creditur, ita etiam beatus Joannes jam resurrexisse probabiliter asseratur: quatenus sicut in virginea fuerunt integritate participes, ita nihilominus in anticipata resurrectione merito videantur aequales; nec sit in resurrectione diversitas, quibus tanta fuerat unanimitas conversationis in vita. Si enim beatissimi virgines isti, videlicet Joannes et Maria, nullatenus surrexissent, cur in eorum tumulis sepulta cadavera non jacerent, cum scilicet beatorum Petri et Pauli, caeterorumque Apostolorum ac Martyrum corpora sua quaeque noscantur mausoleis tumulata. »
Idem opinantur Dionysius Carthusianus, Hugo de S. Victore, Albertus Magnus, Ludovicus Gran., serm. 3 De S. Joanne, et multi recentiores; licet haec opinio nec in Scriptura, nec in veterum traditione certum habeat fundamentum; imo et obstat quod in Concilio Ephesino jubentur coli reliquiae Martyrum, ac praecipue S. Joannis. Et Coelestinus Pontifex, in epist. ad Concilium Ephesinum: « Ante omnia, ait, vos praecipue considerare, iterum atque iterum recolere decet, quibus Joannes Apostolus praedicavit, cujus reliquias praesentes honoratis. » Idem fere habetur in Synodo VII generali, act. 5, sub finem. Si S. Joannis reliquiae sunt Ephesi, ergo ipse necdum resurrexit; nisi quis dicat reliquias ibi, non corporis, sed vestium, librorum et similium utensilium, quibus usus est Joannes, intelligi; aut certe capillorum, barbae, vel sanguinis in phlebotomia emissi. Unde jam reliquias aliquas corporis S. Joannis non est reperire. Vide Baronium et Suarez, III p., Quaest. LIX, disp. LV, art. 6, sect. 3.
Dices: Quomodo igitur S. Joannes a Patribus et ab Ecclesia vocatur martyr, si naturali morte est defunctus? Respondeo cum S. Hieronymo, in cap. XX Matth., S. Joannem esse martyrem, quia ipse in ferventis olei dolium missus est Romae ante portam Latinam, a Domitiano Imperatore propter praedicationem Christi, ut docet Tertullianus, cap. XXXVI De Praescript., et antiquissima Ecclesiae Romanae traditio confirmat, ubi in hujus rei memoriam ecclesia eodem loco erecta visitur: quin et res gesta quotannis ab Ecclesia recolitur 6 maii. Licet enim tunc S. Joannes non sit mortuus, sed illaesus exierit; tamen, quia ipse voluntarie se morti tam acerbae pro Christo obtulit, et quia oleum illud bulliens sufficiens erat causa ad mortem illi inferendam; imo illam naturaliter et necessario illi intulisset; nisi miraculose a Deo S. Joannem illaesum conservante vimque bullientis olei inhibente, fuisset impedita: hinc Joannes jure suo martyr est, et martyr nuncupatur.
Porro hic locus (uti et ille Lucae IX, 27, et alter Apoc. X, 11, uti ibidem ostendi) contrariae sententiae non patrocinatur. Sensus enim est primo, q. d. Ego te, o Petre, volo me sequi per crucem, Joannem autem volo manere sic, id est sine cruce et morte violenta, « donec veniam, » ut scilicet eum naturali morte defunctum ad me in coelum assumam. Ita S. Augustinus, Beda, S. Thomas, Rupertus et Maldonatus.
Secundo, q. d. Volo Joannem in vita permanere, donec veniam ad publicum Hierosolymae et Judaeae, quae me occidit, excidium. Veniam enim per Titum et Romanos ulturus meum, id est Messiae, caedem, communi totius gentis Judaicae clade et strage. S. Petrus enim et caeteri Apostoli occisi sunt ante excidium Hierosolymae, solus vero Joannes illi fuit superstes: adeoque duo hi fratres, Jacobus et Joannes, initium et finem dederunt martyrio Apostolorum: inter eos enim primus occubuit Jacobus, ultimus Joannes. Ita Theophylactus, Toletus, Ribera, Suarez et alii. Addunt nonnulli, apud Theophylactum, Joannem in Judaea mansisse usque ad ejus excidium, idque hic a Christo significari. Ita D. Thomas et Ribera, q. d. Volo Joannem manere in Judaea usque ad ejus excidium, et tunc eum educam ad praedicandum in Asia.
Voluit Christus Joannem tamdiu manere superstitem, quatuor de causis. Prima est, ut Joannes esset basis et columna Ecclesiae contra haereticos jam subnascentes, omnibusque testaretur dicta et gesta Christi ab Evangelistis, aeque ac a se hic conscripta, esse verissima, imo se illa oculis suis vidisse et auribus audivisse. Secunda, ut haec longaevitas esset ei loco martyrii: valde enim Joannes desiderabat mori, ut frueretur Christo, dicens: « Veni, Domine Jesu, » Apoc. XXII. Tertia, ut imminente excidio Judaeae, moneret Christianos ex ea egredi, ut eos egressos esse testatur Eusebius, lib. III Hist., cap. IV. Quarta, ut omnibus testaretur excidium Judaeae inferri ob occisum ab ea Christum, idque a Christo esse praedictum, Matth. XXIII, 37; atque hac ratione fideles in Christi fide firmaret, infideles autem Judaeos ad eam converteret.
Denique sive legas si, sive sic, idem erit sensus, si dicas τὸ si subintelligi. Unde nonnulli legunt si sic, ut Christus loquatur per concessionem, q. d. « Sic eum volo manere, » hoc est concedo, vel esto ut velim Joannem sic manere; sive, si sic eum volo manere, quid ad te? Videtur enim Christus tantum retundere velle curiositatem Petri, uti superius ex Cyrillo et Chrysostomo dixi. Et hoc modo omnium trium lectionum idem erit sensus et consensus.
Porro, S. Caesarius, frater S. Gregorii Nazianzeni, Dialog. 5, sic nove exponit: « Sic eum volo manere, » id est, inquit, volo Joannem manere apud mare Tiberiadis, in quo paulo ante cum Petro piscatus fuerat 153 pisces; ad illud enim stabant piscantes: te vero, o Petre, volo a mari recedere et me sequi. Hoc nimis litterale et grammaticum, ideoque frigidum videtur, nisi aliquem e sensibus jam datis adjungas, quasi significatum rei significanti. Unde addunt aliqui apud Theophylactum, « donec veniam, » id est, dum hunc volens dirigam ad praedicandum; te namque, o Petre, nunc dirigo ad orbis Pontificatum.
Anagogice, repraesentatur hic in Joanne vita contemplativa et beata, et in coelis triumphans, in Petro vero activa, laboriosa et in terra militans. Audi S. Augustinum, tract. 124: « Cur Joannem plus dilexit Dominus, cum Dominum plus dilexerit Petrus? quantum intelligo, melior est, qui plus diligit Christum; felicior, quem plus diligit Christus. Puto ergo duas vitas hic significatas, unam quae in fide est, per Apostolum Petrum, propter apostolatus sui primatum; itaque ei dicitur: Sequere me, per imitationem scilicet perferendi temporalia mala. Alteram vero, quae in spe per Joannem, de quo dicitur: Sic eum volo manere donec veniam; scilicet sempiterna bona redditurus, q. d. Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo, inchoata vero contemplatio maneat, id est exspectet perficienda cum venero. In activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo; at ipse nos minus diligit quales sumus, et ideo liberat ne semper tales simus; illic nos amplius diligit, ubi quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus. Amet eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur; ametur Joannes, ut in illa immortalitate servemur. Minus Joannes diligit, quia manet, id est exspectat; necdum habens illum amorem, qui tunc multo amplior erit. Hoc ergo significatum est per Petrum plus amantem, sed minus amatum; minus enim nos amat Christus miseros quam beatos. Minus vero veritatis contemplationem, qualis tunc futura est, amamus, quia nondum novimus nec habemus. »
Brevius utrumque complectitur Glossa, dum ait: « Quod magis diligat, est manifesta misericordia, sed occulta justitia; commendantur hic duae Ecclesiae vitae; ad procellose gubernaculum dantur claves, ad liganda et solvenda peccata; propter illam quietam requiem super pectus Jesu discumbitur, unde veritas bibitur, et quod virgo est Joannes, convenit futurae vitae, ubi nec nubent nec nubentur. »
Tropologice, repraesentatur hic virginitatis et virginum incorruptio, integritas et immortalitas, ut semper in eodem statu vivi vegetique manere dicantur, uti S. Joannes diutissime mansit. Unde Sapiens, IV, 1, exclamat: « O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius, etc., et in perpetuam coronata triumphat. » Rationem dat, cap. VI, dicens: « Incorruptio facit esse proximum Deo. » Vide ibi dicta. Quia enim casti imitantur castitatem et puritatem Dei, hinc Deo assimilantur, ideoque ab eo diliguntur hauriuntque miram sapientiam, sanctitatem et sanitatem longaevam hic, in coelis vero aeternam, ut hausit S. Joannes. Hac de causa B. Petrus Damianus, serm. De Excellentia S. Joannis, eum nuncupat « organum divinorum mysteriorum, jubar coeli, aquilam coelestem, » etc.
Versus 23: Exiit ergo sermo iste inter fratres
23. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. — q. d. Inde rumor sparsus fuit inter Apostolos et discipulos, quod Joannes non esset moriturus, sed in vita mansurus, donec veniret Christus ad diem judicii, ac tunc eum vivum secum duceret in coelum. Nec mirum; nam, ut paulo ante dixi, multi e Patribus idem opinati sunt.
Et non dixit ei Jesus: non moritur; sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Est correctio: corrigit enim Joannes falsam suspicionem discipulorum de se, quod non esset moriturus. Unde colligitur alium fuisse sensum verborum Christi, ac Joannem vere esse mortuum, uti ostendi vers. 22.
Versus 24: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his
24. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec (puta Joannes, qui de se modestiae causa loqui solet in tertia persona), et scimus quia (quod) verum est testimonium ejus, — q. d. Non mei unius hoc est testimonium; sed ego et omnes qui cum Christo versati sumus, aut eorum auditores et discipuli fuimus, scimus illum discipulum vera testari et scribere. Ita Euthymius, Toletus, Ribera, Maldonatus. Pauci enim tunc erant superstites ex iis qui cum Christo versati fuerant, sed multi ab iis idipsum audierant. Scripsit enim Evangelium hoc Joannes contra Cerinthum, Menandrum, Ebionem aliosque haereticos jam tum suborientes, qui negabant Christum esse Deum, ideoque detrahebant ejus praedicationi et Evangelio, quasi falso et ficto.
Unde refert S. Irenaeus, lib. III, cap. III, et S. Epiphanius, haeresi 30, S. Joannem ductu Spiritus Sancti ivisse ad balneum rogasseque quis in eo lavaretur, ac audito Ebionem in eo versari, flevisse et sociis dixisse: « Festinate, fratres, egrediamur hinc, ne cadat balneum, et pereamus cum Ebione, qui intus est in balneo, propter ipsius impietatem. »
Versus 25: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus
25. Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros. (id est qui scribendi forent). — Syrus, quae si sigillatim scriberentur, ne ipse mundus quidem, ut puto, sufficeret iis qui scriberentur libris; Arabicus, mundus non caperet ea in scriptis libris.
Primo, S. Augustinus, tract. 124, Beda, Rupertus, S. Thomas, Lyranus et alii, τὸ « nec mundum capere posse libros, » exponunt non de spatio locorum, sed de capacitate legentium, q. d. Totus mundus non caperet, id est non intelligeret, non penetraret mysteria doctrinae et vitae Christi, quia sunt profunda et divina. Sed hoc modo ne unam quidem Christi sententiam de mysterio SS. Trinitatis, Incarnationis, Eucharistiae, etc., capere, id est penetrare, quis potest.
Secundo, S. Hieronymus, in cap. XX Matthaei; Nicephorus, lib. I Histor., cap. XXIV, et Ribera hic, τὸ « capere » interpretantur per fidem, hoc est credere, q. d. Si tot tamque inaudita et stupenda miracula Christi narrarentur, homines mundani non possent ferre; sed putarent aut magicis artibus delusos esse oculos hominum, aut somnia esse aut fabulas, nec posse ab ullo tot et tanta fieri; ideo Evangelistae de maxime mirabilibus pauca dicunt. Sed obstat quod mundus incredulus ne unum quidem signum Christi credit: fideles autem omnia credidissent. Adde, dici libros, non signa.
Tertio ergo et genuine, est hyperbole, q. d. Si singula Christi acta dictaque scriberentur, tam multa et magna scribenda forent, ut mundus libris impleretur, ut plurimi et quasi innumerabiles libri scriberentur. Sic vulgo dicimus: In bibliotheca innumeri, id est plurimi, sunt libri; et: Totus mundus hoc dicit, id est plurimi hoc dicunt; « ecce totus mundus post ipsum abiit, » Joann. XII, 19, hoc est, plurimi sequuntur Jesum. Ita Cyrillus, Augustinus, Chrysostomus, Leontius, Beda, Theophylactus, Euthymius, Cajetanus, Jansenius, Toletus et alii. Hinc patet Evangelistas plurima dicta factaque Christi omisisse, et pauca tantum scripsisse, ut ex illis Christum Deum et hominem agnosceremus, et quasi ex ungue leonem aestimaremus.
Dices: Nimis magna videtur esse haec hyperbole; nam totus mundus innumeras librorum myriades caperet. Respondeo, non esse nimis magnam, imo aequo esse minorem, si cum rerum scribendarum magnitudine, praestantia et majestate comparetur. Pro quo nota, in Christo duas fuisse naturas, divinam et humanam, indeque duplices, imo triplices actiones; scilicet primo, divinas, uti sunt omnia cognoscere et comprehendere, amare Patrem infinito amore, spirare Spiritum Sanctum, etc., de quibus si pro dignitate scribendum foret, infiniti scribendi essent libri, quos mundus non caperet; quotquot enim ab hominibus scriberentur, nunquam aequarent, multo minus exhaurirent vel unam Christi actionem, utpote divinam et per omnia infinitam. Sic Christus unico verbo et conceptu mentis suae omnia cognoscit, comprehendit, dicit et loquitur; et tamen unicum hoc verbum tam fecundum est et sublime, tamque multa continet, ut omnes angeli et homines infinitis verbis et libris illud adaequare pleneque exprimere nequeant. Imo angelus unus Seraphinus plus cognoscit, dicit et facit uno actu, quam infimi angeli et homines plurimis actibus; multo magis idipsum facit Christus, qui longe omnes Seraphinos superat.
Secundae actiones Christi fuere humanae, uti sunt loqui, fabricare, comedere, ambulare, etc.; hae si nude considerentur, paucis libris scribi possent; sed si considerentur ut fiebant a Christo, ac dirigebantur ab interno spiritu prudentiae, charitatis aliarumque virtutum, nullo hominis calamo digne describi possent, quia nullus scribendo valet assequi, et ex aequo exprimere spiritum et virtutes Christi; Christus enim faciebat omnia sua tam integre, tam heroice, tam angelice, cum omnibus suis circumstantiis, ut nulli scriptores ea pro dignitate scribere et oculis subjicere possent. Singulae enim actiones Christi plurimas in se continebant virtutes, excellentias, perfectiones, ideoque nostris perpluribus adaequari nequeunt, sicut praestantiam adamantis nulla lapidum congeries et copia adaequare valet.
Tertiae actiones Christi fuere mixtae, id est partim humanae, partim divinae, quae idcirco a S. Dionysio theandricae, id est Dei viriles, appellantur, uti sunt praedicare Evangelium, suscitare mortuos, facere miracula, instituere Eucharistiam caeteraque Sacramenta, etc., quae Christus faciebat ut homo, sed directus a deitate sibi hypostatice unita. Hae actiones multo minus pro dignitate ab omnibus mundi scriptoribus, qui sunt, fuerunt et erunt, explicari et repraesentari queunt, quia sunt actiones immediate manantes a Deo, ideoque divinam in se continentes vim et excellentiam, quae omne hominum ingenium, omnem scriptorum calamum manumque longe superant et transcendunt, juxta illud Job XI, 7: « Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies? Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus, et latior mari. »
Denique veritas hujus hyperboles patet ex eventu et experientia. Videmus enim de vita et gestis Christi quotannis fieri tot conciones, lectiones, sermones; tot scribi libros; tot commentaria, ut eos numerare sit impossibile; adeoque si mundus duraret in aeternum, idem quotannis semper fieret, quae omnia si in unum colligas, mundus ea non caperet. Unde S. Leo, serm. 9 De Nativ.: « Excedit, inquit, humani eloquii facultatem divini operis magnitudo; et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi, etc. Et his nunquam materia deficit laudis, quia nunquam sufficit copia laudatoris. »
Conclusio
Tropologice, hinc a Christo disce illud: « Animos virtutibus imple, » ut scilicet multa magnaque et heroica virtutum opera assidue edas, easque de virtute in virtutem, donec videas Deum Deorum in Sion. Christus enim tribus annis et tribus mensibus quibus praedicavit, tot tantaque dixit et fecit, ut nullis libris pro dignitate conscribi possint. Dic ergo tibi illud Zeuxis pictoris eximii: « Pingo aeternitati, vivo aeternitati. » Pingo vitae sanctae imaginem, imo ideam, quam in coelo Deo et angelis ostendam, ut jugiter eorum oculos feriat, ut beati per omnem aeternitatem illam mirentur et celebrent. Imitare ergo Christum, sequere orthodoxam ejus fidem et vitam. Veritas cana est, fides prisca est, quam Christus Petro, Petrus suis successoribus Pontificibus et Romanae Ecclesiae quasi depositum inviolate servandum tradidit. Fuge ergo omnem fidem novam et novitiam; quam Novatores a se confictam obtrudunt; fides enim nova infida est, fallax et mendax est; non fides, sed perfidia est. Romanis scribens Paulus, cap. I, 8, hanc laudem, hoc decus assignat: « Fides vestra annuntiatur in universo mundo. » Romanam Ecclesiam S. Irenaeus, S. Polycarpi indeque Joannis discipulus, lib. III, cap. III et IV, nuncupat « dives depositorium Ecclesiasticarum traditionum, eo quod Apostoli plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vitae. » S. Cyprianus, epist. 45, eamdem vocat matricem Ecclesiarum. « Ad hanc enim Ecclesiam, ait Irenaeus, propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt ubique fideles; in qua semper ab his, qui praesunt, undique conservata est ea quae ab Apostolis est traditio. » Tertullianus, libr. De Praescript. contra haereticos, cap. XXXVI: « Habes Romam, inquit, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Statu felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur (crucifixus ut Christus), ubi Paulus Joannis (Baptistae, qui gladio truncatus est) exitu coronatur, ubi Apostolus Joannes posteaquam in oleum igneum demersus, nil passus est, in insulam relegatur. » Hieronymus, praefat. in lib. II Comment. in epist. ad Galat.: « Vultis scire, ait, o Paula et Eustochium, quomodo Apostolus unamquamque provinciam suis proprietatibus denotarit? usque hodie eadem vel virtutum vestigia permanent, vel errorum. Romanae plebis laudatur fides. Ubi aliquando tanto studio et frequentia ad ecclesias et ad martyrum sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem coelestis tonitrui Amen reboat, et vacua idolorum templa quatiuntur? non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiae, sed quod devotio in eis major sit et simplicitas ad credendum. »
Evangelium igitur fidemque Christi disce ab Ecclesia Romana, illamque vita et moribus exprime, atque in hoc ipso quotidie magnis virtutum passibus progredere et profice: ita Christum sequeris et consequeris in coelesti gloria. Opus quod hic in momento operaris, in aeternum manebit et te oblectabit; opus quod hic non operaris, in aeternum tibi peribit, nec illud unquam recuperare poteris. Hoc a te ipse exiget in ultimo et decretorio mundi die, quando cum omnibus angelis judex sedebit judicabitque vivos et mortuos, ac te de fide vitaque Christiana sincere et severe examinabit, ut, si eam recto tramite sectatus fueris, te coelo; sin autem, inferno adjudicet, idque in aeternum. Jacis hic aleam de tua aeternitate; vide ut secure jacias: jactus enim est irrevocabilis.
Pinge Vive, Stude, Crede, Aeternitati.
O quam longa, quam profunda, quam immensa, quam beata vel misera est saeculorum omnium domina, intermina et vivens semper Aeternitas! O fragilitas humana, exiguum est quidquid agis propter spem aeternorum!
(Eusebius Emissenus, hom. de S. Maximo.)