Cornelius a Lapide

Joannes XX


Index


Synopsis Capitis

Christus e sepulcro resurgens apparet primo, Magdalenae specie hortulani; secundo, vers. 19, decem Apostolis, iisque insufflans dat Spiritum Sanctum et potestatem remittendi peccata; denique vers. 26, iisdem rursus apparet et Thomae, eique vulnera sua palpanda offert.


Textus Vulgatae: Joannes 20:1-31

1. Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento. 2. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3. Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit. 6. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7. et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit, et credidit: 9. nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10. Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. 11. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: 12. et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. 13. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. 14. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. 15. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum; et ego eum tollam. 16. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister). 17. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. 19. Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. 20. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. 21. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. 24. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 26. Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28. Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus. 29. Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. 30. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. 31. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei; et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.


Versus 1: Una Autem Sabbati, Maria Magdalene Venit Mane, Cum Adhuc Tenebrae Essent

1. UNA (id est prima die) SABBATI, — id est post sabbatum; vel «sabbati,» id est hebdomadae (haec enim a potiore die sabbati vocatur sabbatum), puta die Dominica, sive die Paschatis, quo Christus resurrexit. Vide dicta Matth. XXVIII, 4.

Maria Magdalene venit — cum sociabus, quas nominant Matthaeus, Marcus et Lucas; sed hic sola nominatur, quia ipsa caeterarum erat dux, omnibus ferventior et operosior.

CUM ADHUC TENEBRAE ESSENT — mixtae luci orienti, puta in aurora, sive in «profundo diluculo,» ut ait Lucas. Nota hic diligentiam, vigilantiam, ardorem S. Magdalenae. In aurora quaerit Christum, hinc prima eum quasi solem orientem videre mereretur. Audi S. Ambrosium in tit. Psalmi LV, Pro susceptione matutina: «Hanc, ait, matutinam susceptionem possumus ascribere Mariae Magdalenae, quae mature ac diluculo ad monumentum vigilans, Salvatoris resurrectionem Domini prima suscepit; et clarescente mundi sole, Solis justitiae ortum prae omnibus sola cognovit, ac susceptione quidem matutina gavisa est diem redditum; sed magis gavisa Christum a mortuis suscitatum; atque in ipsa completa est prophetia: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.»

AD MONUMENTUM, — ut Jesum sepultum ungeret, ait Nonnus.

ET VIDIT LAPIDEM SUBLATUM — atque angelos dicentes Christum resurrexisse; sed Magdalena hoc non credidit, nec intellexit; unde festina et anhela recurrens ad Petrum et Joannem, ait: «Tulerunt Dominum meum,» id est a sepulcro ablatum est corpus Jesu Domini mei, nescio a quo, et ubi collocatum sit. Vide ordinem et seriem totius rei gestae, quem recensui Matth. XXVIII, 8. Apposite S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam: «Error mulieris, ait, cum pietate sociatus est: pietas in eo quod desiderabat eum, cujus noverat majestatem; error in eo quod dicebat: Tulerunt,» etc.


Versus 2: Cucurrit Ergo, et Venit ad Simonem Petrum, et ad Alium Discipulum Quem Amabat Jesus

2. CUCURRIT ERGO, ET VENIT AD SIMONEM PETRUM (tanquam Apostolorum primum, et jam a Christo designatum eorum vicarium et successorem, Matth. XVI), ET AD ALIUM DISCIPULUM QUEM AMABAT Jesus, — ad Joannem, quem sciebat a Christo prae aliis diligi, ac proinde fore diligentiorem in exquirendo Christi corpore, quod jam e sepulcro sublatum deprehenderat, praesertim quia viderat Joannem secum assistere cruci, ac proinde magis curaturum et indagaturum corpus Christi.


Versus 4: Currebant Autem Duo Simul, et Ille Alius Discipulus Praecucurrit Citius Petro

4. CURREBANT AUTEM DUO SIMUL. — Prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, ait S. Gregorius.

PRAECUCURRIT, — quia junior, agilior et cupidior videndi corpus Christi, quod paulo ante viderat ita deformatum in cruce.


Versus 5: Et Cum Se Inclinasset, Vidit Posita Linteamina; Non Tamen Introivit

5. Et cum se inclinasset (ut prospiceret in sepulcrum), VIDIT POSITA LINTEAMINA (scilicet sindonem cui involutum fuerat Jesu corpus in sepulcro), NON TAMEN INTROIVIT, — reverentiam deferens Petro, quasi seniori et digniori, ut is prior introiret, ait Lyranus; aut timore impeditus, et sacro quodam horrore corporis Christi ibidem sepulti correptus.


Versus 6: Venit Ergo Simon Petrus Sequens Eum, et Introivit in Monumentum

6. VENIT ERGO SIMON PETRUS SEQUENS EUM, ET INTROIVIT IN MONUMENTUM. — Petrus, ait Chrysostomus, ut fervidus introit, et diligenter universa inspicit: jam enim milites sepulcri custodes, viso angelo et terrae motu, perculsi aufugerant et se absconderant. Ita S. Hieronymus, Quaest. VI ad Hedib.


Versus 7: Et Sudarium, Quod Fuerat Super Caput Ejus, Non Cum Linteaminibus Positum, Sed Separatim Involutum

7. ET VIDIT LINTEAMINA POSITA, ET SUDARIUM QUOD FUERAT SUPER CAPUT EJUS (vultum obtegens, uti mortuis fieri solet honestatis causa), NON CUM LINTEAMINIBUS POSITUM, SED SEPARATIM INVOLUTUM IN UNUM LOCUM. — «Signum hoc resurrectionis erat, ait Chrysostomus; non enim si transtulissent corpus, nudassent; nec si essent furati, de hoc fuissent solliciti, ut sudarium involverent et seorsum ponerent: ideo Joannes praemisit sepultum cum myrrha, quae conglutinat corpori linteamina, ut ne decipereris a dicentibus furto sublatum; quis enim fur circa rem superfluam tantum laboraret?»


Versus 8: Tunc Ergo Introivit et Ille Discipulus, et Vidit, et Credidit

8. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui VENERAT PRIMUS AD MONUMENTUM. — Mystice S. Gregorius, homil. 22, per Petrum accipit Synagogam Judaeorum, per Joannem Ecclesiam Christianorum, q. d. «Venit Synagoga prior ad monumentum, sed non intravit, quia legis quidem praecepta et prophetias de passione Dominica accepit, sed credere in mortuum noluit: secuta posterior Ecclesia Gentium mediatorem Dei et hominum Jesum Christum, et cognovit carne mortuum, et credidit viventem Deum.»

Tropologice Toletus: Per Joannem, ait, omnes Christiani; per Petrum, Pontifices Christi vicarii significantur: prior ingreditur Petrus, quia dignitate omnes antecellit Christianos Christi vicarius; at posterior pervenit Joannes, quia fieri potest, ut qui prior est dignitate, sit posterior merito et sanctitate.

ET VIDIT, ET CREDIDIT — uterque, scilicet Petrus et Joannes; «credidit,» inquam, non Christum resurrexisse, sed Magdalenam verum dixisse, scilicet corpus Christi esse e monumento sublatum, ait S. Augustinus, Theophylactus et Jansenius. Addit Cyrillus, Chrysostomus, Euthymius et Nyssenus, orat. De Resurrect., utrumque credidisse, quod Christus resurrexerat. Planius et verius est, haec verba ad solum Joannem, non ad Petrum spectare, q. d. Joannes, visis linteaminibus et sudario seorsim involuto, memor fuit Christum praedixisse se tertio die resurrecturum: quare praedictionem Christi cum his signis conferens, credidit eum resurrexisse: Petrus vero, ob resurrectionis novitatem et ingens Christi redivivi videndi desiderium, tardius idipsum credidit. Unde signanter angelus ait mulieribus: «Dicite discipulis ejus et Petro,» Marci XVI, 7.


Versus 9: Nondum Enim Sciebant Scripturam, Quia Oportebat Eum a Mortuis Resurgere

9. NONDUM ENIM SCIEBANT SCRIPTURAM, QUIA OPORTEBAT EUM A MORTUIS RESURGERE. — Refer haec ad credidit, q. d. Tunc primum Joannes credidit Christum resurrexisse, cum antea nec ipse, nec alii Apostoli id credidissent, quia nondum intelligebant Scripturas, quae eum resurrecturum praedixerant. Licet enim Christus iis asseverasset se resurrecturum, tamen ob rei novitatem et magnitudinem ipsi id non capiebant, sed putabant Christum loqui figurate et parabolice, uti facere solebat.


Versus 10: Abierunt Ergo Iterum Discipuli ad Semetipsos

10. ABIERUNT ERGO ITERUM DISCIPULI AD SEMETIPSOS. — Arabicus et Syrus, ad locum suum, q. d. Petrus et Joannes, viso Christi sepulcro vacuo, redierunt domum, Petrus admirans, Joannes credens eum resurrexisse: sola Magdalena ad sepulcrum remanente, ut certius quid de Christi dilecti sui corpore cognosceret. Ita S. Augustinus, tract. 121. «Unde contigit ut eum tunc sola videret, qui remanserat ut quaereret; quia nimirum virtus boni operis perseverantia est,» ait S. Gregorius, homil. 23.


Versus 11: Maria Autem Stabat ad Monumentum Foris, Plorans

11. MARIA AUTEM STABAT AD MONUMENTUM FORIS, PLORANS, — quia anxia quaerebat undique corpus Jesu, cujus amore ardebat; eratque quasi ebria, nec inveniebat, ideoque moesta plorabat. Addit S. Augustinus: «Oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis vacabant, amplius dolentes quod ablatus de monumento, quam quod occisus in ligno: quia tanti magistri, cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat.»

DUM ERGO FLERET, INCLINAVIT SE, ET PROSPEXIT IN MONUMENTUM. — Licet enim jam ante prospexisset et sepulcrum corpore sublato vacuum vidisset, tamen iterum iterumque prospexit. Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 25: «Amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis: perseveravit, ut quaereret; unde et contigit, ut inveniret: factumque est ut desideria dilata crescerent et crescentia caperent quod invenissent.»


Versus 12: Et Vidit Duos Angelos in Albis Sedentes, Unum ad Caput, et Unum ad Pedes

12. ET VIDIT DUOS ANGELOS IN ALBIS, SEDENTES, UNUM AD CAPUT, ET UNUM AD PEDES, UBI POSITUM FUERAT CORPUS JESU. — Omnia haec, scilicet angeli, vestes albae, sessio, symbola sunt resurrectionis et gloriae Christi, ad eamque credendam praeparant animum Magdalenae. Porro unus sedet ad caput, alter ad pedes Christi, ut significent tam pedes quam caput et intermedia membra, id est totum Christi corpus resurrexisse, et angelorum habitum, immortalitatem et gloriam per resurrectionem induendo, ad angelorum consortium transisse, ideoque in sepulcro duos hos angelos quasi custodes reliquisse, qui idipsum Magdalenae nuntiarent.

Mystice Origenes: Angelus ad pedes, ait, vitam activam; angelus ad caput, vitam contemplativam repraesentat. Utraque enim est ex Jesu, circa Jesum, per Jesum et propter Jesum.


Versus 13: Dicunt Ei: Mulier, Quid Ploras?

13. DICUNT EI ILLI: MULIER, QUID PLORAS? — q. d. Non est plorandi jam locus, sed ridendi et gaudendi, quia nullum hic dilecti tui corpus mortuum vides; inde enim colligere debes Jesum tuum resurrexisse, ac jam non inter mortuos, sed inter vivos, imo inter gloriosos angelos, quales nos sumus, vitam beatam et coelestem agere.

DICIT EIS: QUIA TULERUNT DOMINUM MEUM, ET NESCIO UBI POSUERUNT EUM, — q. d. Tres ob causas ploro: primo, ob tam indignam caedem et mortem Domini mei Jesu Christi; secundo, ob corpus ejus e sepulcro ablatum: hoc enim si viderem, oscularer, plorarem, ungerem, itaque nonnihil dolorem meum lenirem; tertio, quia nescio quo illud transtulerunt, nescio ubi illud requiram. Si enim id scirem, illico eo accurrerem illudque amplecterer et dissuaviarer. Vide hic ut Jesus animas diligentium se sinat ad tempus in tenebris ignorantiae, ut sui desiderium in eis acuat et accendat, illudque acutum et accensum plena deinde sui revelatione consoletur et laetificet.


Versus 14: Haec Cum Dixisset, Conversa Est Retrorsum, et Vidit Jesum Stantem

14. HAEC CUM DIXISSET, CONVERSA EST RETRORSUM, ET VIDIT JESUM STANTEM; ET NON SCIEBAT QUIA Jesus est. — Nota: Christus apparuit a tergo Magdalenae, ita ut angeli in eum inspicientes surgerent et caput illi inclinarent, aliaque reverentiae et adorationis signa ei exhiberent; et haec fuit occasio, vel causa, cur Magdalena converterit se retrorsum, ut videret quis ille esset, quem angeli tam reverenter salutabant. Ita S. Chrysostomus, homil. 83, et S. Athanasius, vel quisquis est auctor, Quaest. LXXVIII ad Antiochum. Alii putant Christum pedibus strepitum a tergo Magdalenae excitasse, ut ipsa se retrorsum ad Christum strepentem converteret.

Et vidit Jesum. — Nimirum a prima meretur gaudia, quae plus ardebat caeteris.

ET NON SCIEBAT QUIA JESUS EST, — quia alia specie, scilicet hortulani, ei apparebat, uti euntibus in Emmaus specie peregrini. Gloriosa enim corpora possunt apparere ea specie et forma qua volunt, idque faciunt non mutando ipsam sui vultus figuram et formam, sed impediendo ne haec vultus figura integras sui species, sed refractas, dimidiatas et distractas ad oculum intuentis jaciat. Egit hoc Christus, ne primo aspectu eam percelleret, ait Chrysostomus. Rursum, quia ipsa fervebat amore Jesu, hinc Jesus ei apparet; sed quia non credit Jesum vivere, uti angeli ei dixerant, hinc Jesus nonnihil se ei abscondit, et talis apparuit ei exterius, qualis erat in corde ipsius interius. Ita S. Gregorius, hom. 23, agens de discipulis euntibus in Emmaus, quibus Christus apparuit uti peregrinus.


Versus 15: Dicit Ei Jesus: Mulier, Quid Ploras? Quem Quaeris?

15. DICIT EI JESUS: MULIER, QUID PLORAS? QUEM QUAERIS? — Audi S. Ambrosium, lib. III De Virgin., enucleate singula expendentem: «Mulier, cur ploras? Qui non credit, mulier est: nam qui credit, in virum perfectum resurgit, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Mulier, inquit, non de sexu, sed de cunctatione convicium est; et bene mulier, quae nutabat, quia virgo jam crediderat. Quid ploras? id est, tu tibi es causa plorandi, quae es Christo incredula. Ploras, quia Christum non vides? crede, et videbis: adest Christus, nec unquam iis a quibus quaeritur, deest; non lacrymis opus est, sed fide prompta et Deo digna: noli cogitare mortalia, et non plorabis; noli cogitare peritura, et flendi causam habere non poteris. Certe, inde ploras, unde alii gratulantur. Quem quaeris? non vides quia Christus adest?»

Scripsit de Magdalena insignem piisque affectibus plenam Origenes homiliam, in qua inter caetera ait: «Amor faciebat eam stare et dolor cogebat eam plorare. Stabat et circumspiciebat si forte videret quem diligebat. Plorabat vero quia sublatum existimabat, quem quaerebat. Dolor renovatus erat, quia prius doluerat defunctum, et nunc dolebat sublatum. Et iste dolor major erat, quia nullam consolationem habebat.»

Et nonnullis interjectis fontem doloris aperit, dicens: «Petrus et Joannes timuerunt, et ideo non steterunt. Maria autem non timebat, quia nihil suspicabatur sibi superesse quod timere deberet. Perdiderat enim magistrum suum, quem ita singulariter diligebat, ut praeter ipsum nihil posset diligere, nihil posset sperare. Perdiderat vitam animae suae, et jam sibi melius arbitrabatur fore mori quam vivere, quia forsitan inveniret moriens, quem invenire non poterat vivens, sine quo tamen vivere non valebat. Fortis est ut mors dilectio. Quid enim aliud faceret mors in Maria? facta erat exanimis, facta insensibilis: sentiens non sentiebat, videns non videbat, audiens non audiebat; sed neque ibi erat ubi erat, quia tota ibi erat ubi magister erat: de quo tamen ubi esset nesciebat. Non quaero angelos, quia possunt dolorem meum augere, non delere, sed meum et angelorum Dominum.»

Et post plura, quae in hanc rem sanctis affectibus aestuantia interserit, subjicit: «Angustiae mihi sunt undique, et quid eligam, ignoro. Si juxta monumentum maneo, ego illum non invenio; si a monumento recessero, nescio infelix quo vadam, nescio ubi eum quaeram. Discedere a monumento, mors mihi est; stare ad monumentum, irremediabilis dolor est. Melius autem mihi sepulcrum Domini custodire, quam ab eo longius ire. Si enim longius abiero, forte cum rediero, ipsum sublatum inveniam et sepulcrum destructum. Stabo igitur et hic moriar, ut saltem juxta sepulcrum Domini mei sepeliar. Revertere, revertere, dilecte mi, revertere, dilecte votorum meorum.»

Denique ista subjungit: «Dulcis magister, ad quid, quaeso, provocas spiritum hujus mulieris? ad quid commoves animam ejus? Tota pendet in te, tota manet in te, tota sperat de te, et tota desperat de se. Ita quaerit te, ut quaerens nihil quaerat, nihil cogitet praeter te. Ideoque forsitan non cognoscit te, quia non est in sese, sed propter te est extra se. Cur ergo dicis: Quid ploras? Quem quaeris?»

ILLA EXISTIMANS QUIA HORTULANUS ESSET (horti in quo erat sepulcrum Jesu), DICIT EI. — Non quod appareret Jesus ligonem aut sarculum manu tenens; sed, quod Theophylactus et Euthymius aiunt, «a communi et viliori habitu, et quia in horto erat, arbitrata est hortulanum esse (nam de militum absconsorum praesentia nihil scivisse videtur);» quodque sine pallio, ut verisimile est, appareret quasi domi esset. Sciebat Josephum Arimathaeum, horti dominum, illic non habitare; putavit ergo eum esse cui colendi et custodiendi horti incumbebat cura. Ita Franciscus Lucas.

Pergit Origenes: «O Maria, si quaeris Jesum, cur non cognoscis Jesum? Et si cognoscis Jesum, quid quaeris Jesum? Ecce Jesus venit ad te, et quem quaeris, quaerit te: Mulier, quid ploras? Et tu eum hortulanum existimas, ut ipsum non cognoscas. Etenim Jesus est et hortulanus, quia ipse seminat omne semen bonum in horto animae tuae et in cordibus fidelium servorum.» Unde S. Gregorius, hom. 25: «An non, ait, ei hortulanus erat, qui in ejus pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat.»

DOMINE, SI TU SUSTULISTI EUM, DICITO MIHI UBI POSUISTI EUM; ET EGO EUM TOLLAM. — «Eum.» Quem? nec enim eum nominat, sed Jesum, quo plena erat, intelligit. Ita S. Thomas et alii, qui dicunt hunc esse affectum vehementer amantium, ut de quo ipsi cogitant, putent alios etiam cogitare. Licet fieri potuerit, cum eum prope se videret, existimaret intellexisse quod ipsa angelis responderat: «Quia tulerunt Dominum meum,» quod videtur subindicare Chrysostomus.

Audi Origenem: «Tantus dolor eam invaserat de morte tua, ut non posset cogitare de vita et resurrectione tua. Denique Joseph posuit in monumento corpus tuum: Maria sepelivit ibi pariter spiritum suum, et ita indissolubiliter junxit et quodammodo univit eum cum corpore tuo, ut facilius posset separare animam se vivificantem a vivificato corpore suo, quam spiritum suum te diligentem a defuncto corpore tuo. Spiritus enim Mariae magis erat in corpore tuo, quam in corpore suo: cumque requirebat corpus tuum, requirebat pariter spiritum suum; et ubi perdidit corpus tuum, perdidit cum eo spiritum suum. Quid igitur mirum si sensum non habebat, quae spiritum amiserat? Quid mirum si te nesciebat, quae non habebat spiritum quo scire debebat? Redde ei itaque spiritum suum, quem habet in se corpus tuum, et mox recuperabit sensum suum et relinquet errorem suum.»

ET EGO EUM TOLLAM. — Quid si sit in atrio principis sacerdotum? «Ego eum tollam.» Quid si in domo Pilati? «Ego eum tollam:» quia omnia vincit amor, qui omnia etiam impossibilia sibi possibilia, imo facilia reputat. Ita Origenes et Chrysostomus. Licet S. Hieronymus, Quaest. V ad Hedibiam, haec verba ignorantiae et inconsiderationis esse putet.


Versus 16: Dicit Ei Jesus: Maria. Conversa Illa, Dicit Ei: Rabboni

16. DICIT EI JESUS: MARIA. CONVERSA ILLA, DICIT ei: Rabboni (quod dicitur Magister). — Vocavit illam non tantum nomine proprio, sed etiam ex vocis sono, suavitate, gratia et efficacia, qua eam solebat in vita vocare; indeque ipsa statim Christum agnovit. Unde Christi dignationem admirans exclamat Origenes: «O mutatio dexterae Excelsi. Conversus est dolor magnus in gaudium magnum, mutatae sunt lacrymae doloris in lacrymas amoris. Ubi Maria audivit: Maria (sic enim consueverat eam vocare magister suus), persensit in nomine quamdam singularem vocationis dulcedinem, et per eam cognovit ipsum a quo vocabatur esse magistrum suum. Tunc revixit spiritus ejus et reversus est sensus ejus. Cumque Jesus vellet adhuc adjungere, non potuit haec Maria patienter exspectare, sed prae nimio gaudio interrupit eum, dicens: Rabboni; non enim arbitrabatur se indigere verbo, quae invenerat Verbum, et longe utilius arbitrabatur tangere Verbum, quam audire qualibet verba. O amor fortis et impatiens! Non sufficiebat illi videre Jesum et loqui cum Jesu, nisi etiam tangeret Jesum; sciebat enim quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.»

CONVERSA ILLA, DICIT EI: RABBONI, QUOD DICITUR (interpretatum) Magister. — «Conversa illa:» quia cum Jesus tardaret respondere, illa a Jesu averterat vultum ad angelos, quasi rogatura ab eis quis sit ille hortulanus secum loquens, et cur ei assurrexerint eumque tam reverenter salutaverint; sed audiens a Jesu se compellari suo nomine «Maria,» ex voce agnoscens Jesum, illico gaudio rapta rursum ad eum faciem totamque se convertit. Vox ergo pastoris penetrans in aures animumque oviculae, oculos ei mox aperit, sensus omnes occulta vi et solita dulcedine demulcet, excitat et abripit, ut ipsa insperato et inexplicabili gaudio ebria dicat: «Rabboni,» id est magister mi, en ego tua discipula, tua filia spiritualis me totam tibi dedo, in te redivivo rursus vivo, exulto et jubilo. Ita Cyrillus, Chrysostomus et alii. Quare provoluta in genua, coluit more suo reverenter non caput, sed pedes tangere, deosculari et cum iis dissuaviari: sicut Sunamitis tenuit pedes Elisaei prophetae, IV Reg. IV, 27. Id liquet ex eo quod Christus id prohibens, subjicit.

RABBONI, — id est magister mi; sed to mi non addidit Joannes, quia Graece addi non solet, sicut additur hebraice et syriace, ubi in eamdem cum Rabboni, id est magister, coalescit dictionem. Ita Franciscus Lucas. Unde tam Joannes, quam Latinus, Syrus et Arabicus vertunt magister, omisso to mi. «Rabboni» ergo, et Chaldaeus, Ribboni, idem est quod Rab et Rabbi, ubi ultimum jod accipi potest, vel ut heemanticum, vel ut pronomen affixum significans mi. Addit Caninus, in Nomin. Hebr., cap. VI, Rabboni significare magistrum, dominum, principem, esseque nomen augustius quam sit Rabbi. Unde non nisi post resurrectionem a Magdalena Christo glorioso tributum fuisse, cum ante eam Christus vocaretur duntaxat Rabbi, Joan. 4.


Versus 17: Noli Me Tangere, Nondum Enim Ascendi ad Patrem Meum

17. DICIT EI JESUS: NOLI ME TANGERE, NONDUM ENIM ASCENDI AD PATREM MEUM: VADE AUTEM AD FRATRES MEOS, ET DIC EIS: ASCENDO AD PATREM MEUM, ET PATREM VESTRUM; DEUM MEUM, ET DEUM VESTRUM.

Difficilis est hic locus, et difficilior ejus connexio. Quae enim causa hic significatur, dum ait: «Noli me tangere, quia nondum ascendi ad Patrem?»

Primo, S. Augustinus, tract. 121, sic explicat et connectit, q. d. Noli me tangere, quia necdum digna es mei contactu; nondum enim in corde tuo ascendi ad Patrem, quia necdum perfecto credis me esse Dei Filium, et ad Deum Patrem ascendere. Sic fere et S. Hieronymus, Quaest. V ad Hedibiam. Verum hoc mysticum potius videtur quam litterale; aeque ac est illud S. Leonis, qui, serm. 2 De Ascensione, sic exponit: «Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: hoc est, nolo ut ad me corporaliter venias, nec ut me sensu carnis agnoscas. Ad sublimiora te differo, majora tibi praeparo: cum ad Patrem ascendero, tunc me perfectius veriusque palpabis, apprehensura quod non tangis et creditura quae non cernis.»

Secundo, Cyrillus, lib. XII, cap. L: Vetuit, ait, sui contactum, significans neminem ad corpus suum gloriosum, jam etiam in sacramento Eucharistiae tangendum et sumendum accedere debere, nisi prius accepto Spiritu Sancto, quem hic nondum miserat, sed 50 post dies misit in Pentecoste. Verum hac ratione nec aliae mulieres, nec Thomas, nec caeteri post resurrectionem potuissent tangere Christum: quod tamen fecerunt.

Tertio, S. Chrysostomus, hom. 85, Theophylactus et Euthymius aiunt Christum prohibuisse Magdalenam a sui contactu, quia volebat magis reverenter quam ante ab ea tangi, utpote redivivus jam, immortalis, caelestis et gloriosus, qui amplius cum hominibus non versaretur, sed cum Angelis et Beatis. Verum non apparet quomodo Magdalena, quae summe erat Christi uti amans, sic et reverens, in hac ejus reverentia defecerit: reverebatur enim eum non jam ut mortalem, sed immortalem et gloriosum. Deinde quid hoc facit ad illud: «Nondum enim ascendi ad Patrem?»

Quarto, Justinus, Quaest. a Gentibus propositis, Quaest. XLVIII, et ex eo Toletus, Franciscus Lucas et alii sic exponunt, q. d. Noli me tangere: sum enim jam caelestis, non terrestris: licet enim necdum ascenderim ad caelum, brevi tamen eo ascendam; volo enim te et alios sensim abducere a solita mea praesentia et conversatione. Sed audi Justinum: «Illud: Noli me tangere, Mariae a Conservatore dictum est hoc sensu: Noli me sequi, ita ut mecum semper versere ea ratione, qua antequam in crucem agerer. Volebat enim sensim ac pedetentim discipulos a consuetudine adspectus praesentiaeque corporis sui abducere. Itaque nec semper visus est discipulis, in diebus quibus cum eis in terra post resurrectionem versatus est, nec omnino se inaspectabilem eis praebuit; sed utrumque intervallo spatioque adhibito faciebat, ut et videretur ipsis, et non videretur.» Verum haec expositio obscura est, et multa supplere cogitur, ac invertit τὸ «nondum enim ascendi,» in τὸ «licet enim nondum ascenderim, brevi tamen ascendam.»

Quinto ergo, magis connexe et genuine expone, ut τὸ «noli me tangere» explices in actu omnino perfecto. Magdalena enim tota Christo addicta, cum videret eum resurrexisse, ineffabili gaudio perfusa, accidit ad ejus pedes ibique haerere volebat, nec iis deosculandis exsatiari poterat. Quare Christus eam prohibet jubetque ne ibi haereat, sed Apostolis moestis suam resurrectionem annuntiet. Sensus ergo est, q. d. «Noli me tangere,» id est noli in hoc mei contactu diutius immorari, noli in osculis pedum meorum nimis diu dissuaviari; saepius enim postea id tibi facere licebit, «nondum enim ascendi:» est hebraismus, hoc est, nondum enim ascendo, vel non ascendam tam cito ad caelum, sed adhuc 40 dies in terra versabor, ac me vobis videndum tangendumque exhibebo. Idcirco propera ad alias mulieres, quae e sepulcro sequentes Petrum et Joannem, in Jerusalem ad domos suas redeunt, ac cum iis illico perge ad fratres meos Apostolos, de mea morte tristes, atque dic illis me resurrexisse et brevi in caelum ascensurum; sed prius ab eis videndum et consalutandum, ut eis tristitiam eximas, eosque summo gaudio perfundas: saepe enim verba Hebraeorum actum non inchoatum, sed continuatum et perfectum significant, uti alias ostendi. Ita hunc locum explicat Vatablus, Emmanuel Sa, Suarez, III part., disp. XLIX, sect. 3; Dominicus Bannes, I part., Quaest. I, art. 10, dub. 6, ubi ait hanc esse communem recentiorum sententiam.

Sic et Ribera hic: Sciebat, ait, Magdalena Christum ascensurum in caelum, nec postea se fruituram ejus conspectu, ideo occasionem datam tangendi Christum sibi elabi noluit. Sed Christus illi ait: «Noli me tangere,» q. d. Adhuc habebis tempus me tangendi et alloquendi; adhuc enim sum in terra, needum ascendi in caelum. Quare noli hic morari, sed gaudio quo frueris, fac ut eodem fruantur Apostoli mei. Neque enim fas est te in summo hoc resurrectionis meae gaudio solam versari, et Apostolos meos maestitia tabescere. Unde postea Christus permisit se ab ea et sociabus tangi, dicens: «Avete,» illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus, Matth. cap. XXVIII, vers. 9, quia jam erant in via, ut nuntiarent Apostolis Christum resurrexisse.

Porro Christus dicens: «Noli me tangere,» digitis frontem Magdalenae tetigit illique eorum vestigia impressit. Audi Sylvestrum Prieratem apud Surium in Vita S. Magdalenae: Cum anno Domini 1497, devotionis gratia antrum, in quo poenitentiam egit B. Maria Magdalena, et sacras ejus reliquias apud S. Maximinum visitassem, ostensum est mihi pluries sacrum et venerabile caput ejus, grande valde et totum undique usque ad os denudatum, excepta ea parte frontis, quam Salvatorem omnium diximus tetigisse: ibi enim pellis ad instar Aethiopissae clare apparet, et in pelle duae fossae duarum extremitatum digitorum: quarum altera multo est reliqua evidentior atque profundior, et sub pelle caro ad albedinem declinans.

Secundo, moralem causam dat S. Epiphanius, haeresi 26, quod Christus, ut daret nobis exemplum purissimae et perfectissimae castitatis, noluit permittere ut Magdalena hic, utpote mulier, sola solum se tangeret; paulo vero post in praesentia aliarum mulierum id permisit. Unde hoc Christi exemplum secuti sunt S. Augustinus, S. Ambrosius, S. Martinus, S. Chrysostomus, S. Borromaeus plurimique alii, qui nunquam cum mulieribus nisi aliis praesentibus loqui voluerunt, ut testes haberent suae integritatis.

Tertio, allegoricam causam dat Rupertus: Maria, ait, hic gessit typum Ecclesiae e Gentibus vocandae et congregandae, quae contactu non corporali, ut Judaei, sed spirituali, hoc est fide, ad Christum post ascensionem ejus erat perventura: qua de re multa habet Chrysologus, serm. 75 et sequent.

Denique valde probabile est quod docet S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. XXIV, Theophylactus et Euthymius, in cap. ult. Matth., ac S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. V, scilicet Magdalenam viso hic Christo, post ejus alloquium eo disparente, festinasse gressumque accelerasse, ac assecutam fuisse mulieres socias, quae Petrum et Joannem redeuntes secutae domum revertebantur: ipsae enim, quia maestae, dubiae et fluctuantes, quid actum esset de corpore Christi, lente et tarde incedebant. Illas ergo festinans assecuta est Magdalena, ibique Christum omnibus apparentem rursum vidit, adoravit et tetigit pedes ejus; idque satis insinuat Matthaeus, cap. ult., vers. 9, esto id neget Toletus.

Tropologice, hic disce gratius esse Christo, ut quis moestis vel afflictis in gravi tristitia, angore, dolore et afflictione constitutis assistat, quam sibi, adeo ut concionem et Missam quoque in die festo postponat auxilio aegroti vel afflicti, cum necessitas et pietas, vel charitas illud exigit, juxta illud: «Misericordiam volo, et non sacrificium,» Osee VI, 6, et Matth. IX, 13. Vide ibi dicta.

Symbolice, S. Bernardus, serm. 3 in festo omnium Sanctorum: «Noli me tangere, ait, nondum enim ascendi ad Patrem meum: verbum gloriae est. Nempe filius sapiens gloria patris. Noli ergo, ait gloria, noli me tangere. Noli interim quaerere gloriam, fuge potius, et vide ne me omnino tetigeris, donec perveniamus ad Patrem, ubi sit gloriatio omnis jam secura.»

VADE AUTEM AD FRATRES MEOS. — Christus Apostolos vocat fratres ex mera miraque dignatione, cum eorum sit caput, dominus et princeps, non tantum qua Deus, sed etiam qua homo: quia scilicet omnes homines sunt fratres ratione naturae humanae, quam eamdem traxerunt ex primo parente Adamo, et quia filii sunt ejusdem Dei Patris per gratiam. Proprie vero, quia erant Apostoli: Apostoli enim inter se erant fratres; Christus autem erat Apostolus, id est legatus a Patre, in mundum missus ad praedicationem Evangelicam, in qua Petrum, Joannem et caeteros, quasi fratres sibi associavit. Sic Pontifex Cardinales et Episcopos vocat fratres, cum sit eorum Superior et Hierarcha. Dicit hoc Christus, ut Apostolos ob fugam pusillanimes animet et in spem erigat, q. d. Esto ipsi me in passione deseruerint, ego tamen eos non desero, sed amo ut fratres; imo propterea resurgendo carnem humanam resumpsi, ut me fratrem eorum ostendam, juxta illud: «Quanto magnus es, humilia te in omnibus,» Eccli. III.

ET DIC EIS: ASCENDO AD PATREM MEUM, ET PATREM VESTRUM; DEUM MEUM, ET DEUM VESTRUM. — q. d. Dicito Apostolis ut recordentur illius quod eis ante passionem dixi, scilicet me post paucos dies ascensurum in caelum ad Deum Patrem. Dicit autem, «Patrem meum, et Patrem vestrum:» «meum natura, ait S. Augustinus, vestrum gratia,» ut ostendat se esse fratrem eorum, utpote qui communem cum eis habeat Deum Patrem, sed hic naturalem, illi adoptivum. Ita S. Ambrosius, lib. III De Virginitate. Porro S. Hilarius, lib. XI De Trinit.: «Est ei Pater, ait, ut caeteris ex ea parte qua homo est, et Deus ei ut cunctis, ex ea natura qua servus est. Unde ait: Vade ad fratres meos; unigenitus enim Deus sine fratribus est.» Planius dicas Christum vocare «Patrem» et simul «Deum,» ut per «Patrem meum» suam naturam divinam, per «Deum meum» naturam humanam a se assumptam ostendat, quodque idem ipse verus Deus sit et verus homo. Ita S. Ambrosius loco citato, juxta illud Hebr. II: «Qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes: propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis.»

Sensus ergo est, q. d. Dic Apostolis ut timorem et maestitiam deponant: ego enim jam a morte resurrexi eosque ut fratres amo, ideoque mox in caelum ascendam, ut eis ibidem parem locum, ipsique me eo sequantur, utque inde mittam eis Spiritum Sanctum, qui eos faciat heroicos Evangelii mei praecones.


Versus 18: Venit Maria Magdalene Annuntians Discipulis: Quia Vidi Dominum

18. VENIT MARIA MAGDALENE ANNUNTIANS (Syrus, evangelizavit) discipulis: QUIA VIDI DOMINUM, ET HAEC DIXIT MIHI.

En Magdalena hic a Christo fit Apostolorum apostola et evangelista. Unde ipsa, post resurrectionem Christi, a Judaeis pulsa in exilium, et Massiliam appulsa, ibidem incolarum fuit apostola. Meruit hoc incenso suo in Christum amore, fide, constantia, per quam ipsa sola, Apostolis remanentibus, ante solis ortum, ejus sepulcrum adiit et indefessa apud illum permansit, donec Jesum suum videret.


Versus 19: Cum Esset Sero Die Illo, Una Sabbatorum, et Fores Essent Clausae

19. CUM ERGO SERO ESSET DIE ILLO, UNA SABBATORUM, ET FORES ESSENT CLAUSAE, UBI ERANT DISCIPULI CONGREGATI PROPTER METUM JUDAEORUM: VENIT JESUS, ET STETIT IN MEDIO, ET DIXIT EIS: PAX VOBIS.

«Una sabbatorum,» id est prima die hebdomadae, puta die Dominica, sive die Paschatis, qua Christus resurrexit. Vide dicta Matth. XXVIII, 1.

ET FORES ESSENT CLAUSAE. — Calvinus ait Christum fores clausas aperuisse, vel certe per fenestram apertam ingressum esse, ne cogatur penetrationem dimensionum admittere, quodque duo corpora possint esse in eodem loco, uti in Eucharistia totum Christi corpus est in loci puncto. Idem de corpore Christi hic censet Durandus in IV, dist. 44, Quaest. VI; putat enim ne divina quidem potentia fieri posse, ut duo corpora se penetrent. Verum contrarium omnino hic significat Joannes: idcirco enim ait fores fuisse clausas, ut per illas Christum penetrasse significet, uti penetravit clausum matris uterum nascendo et lapidem sepulcri resurgendo, idque ut ostenderet omnipotentiam suae divinitatis, ac dotes resurrectionis et corporis gloriosi. Ita omnes Patres et caeteri Interpretes Orthodoxi, quos fuse hic citat Adamus Contzen, Maldonatus, Bellarminus, controversia De Eucharistia, lib. III, cap. VI, et alii. Audi ex eis praecipuos:

Ex Latinis S. Augustinus partim, serm. 159 et 160 De Tempore, partim epist. 3 ad Volusianum: «Moli corporis, ait, ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe eis non apertis intrare potuit, quo nascente virginitas Matris inviolata permansit.» Hinc consequenter S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. XX, opinatur in martyribus simili modo mansuras vulnerum, quae acceperunt, cicatrices, quales cernimus in plagis jam sanatis.

S. Ambrosius, in cap. XXIV Luc.: «Clausis omnibus per invia septa corporibus, inoffensa compage corpus insertum est; et ideo mirum quomodo se natura corporea per impenetrabile corpus infuderit, invisibili aditu, visibili conspectu, etc. Non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem impervia usu, clausa penetravit.»

S. Hilarius, post medium, lib. III De Trinit.: «Et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat. Integra sunt omnia et obserata, sed ecce assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia.»

Ex Graecis Justinus, in Respons. ad quaestiones a Gentibus propositas, resp. 117: «Ut Dominus, ait, non corporis in spiritum mutatione in mari ambulavit; sed divina sua vi mare, quod ambulando trajici non potest, pervium fecit, non solum corpori suo, sed etiam Petri: sic divina sua vi, et ex monumento exiit, cum saxum in monumentum positum esset, et ad discipulos ingressus est occlusis foribus.»

S. Epiphanius, haeresi 64 Origenis, longe post medium: «Quemadmodum, ait, Dominus noster resurrexit ex mortuis, non aliud corpus suscitans, sed ipsum quod erat, et non aliud ab eo quod erat, sed ipsum quod erat in spiritualem subtilitatem transmutans, et spirituale totum uniens, ingressus est per fores conclusas; id quod fieri negant in nostris corporibus propter crassitudinem, et quod nondum in spiritualem subtilitatem sint cooniti.»

S. Cyrillus in hunc locum: «Clausis foribus repente Dominus, omnipotentia sua natura rerum superata, ingressus ad discipulos est, etc. Nam cum Deus verus sit, rerum naturae non subjacet.»

Euthymius ex S. Chrysostomo: «Januas non pulsavit ne turbarentur, sed clausis iis introivit tanquam Deus.»

Tropologice: Christus apparet eis qui fores mentis mundo et carni occluserunt, eisque adveniens suavissimam, nec exspectatam, dat pacem. Ita S. Gregorius, lib. IV in lib. I Reg., cap. V: «Clausas, ait, januas habent, qui contra humani lapsus negligentiam, officia corporis sub forti custodia stricta retineat. Intus etiam sunt, quia in interna dilectione supernae vitae requiescunt. Quibus profecto resurgens Dominus apparet: quia ejus gloriam tanto clarius aspiciunt, quanto per mundi contemptum passionis ejus mysterium strictius sequuntur. Illi etiam repleri Spiritu Sancto quasi in domo possunt, quia illi percipiunt abundanter gratiarum ejus dona, qui ad ea percipienda sese visibilia contemnendo paraverunt.»


Versus 20: Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus

Nota: Ex hoc versu, et clarius ex vers. 27, liquet Christum post resurrectionem in corpore suo glorioso servasse quinque vulnerum suorum non solum cicatrices, sed etiam foramina, idque vere, non ficte, ut contra Porphyrium docet S. Augustinus, epist. 49 ad Deogratias. Quare vulnera haec non implevit carne gloriosa, quae speciem clavi haberet (uti factum esse in eorumdem stigmatibus impressis S. Francisco, narrat S. Bonaventura in ejus Vita), sed ea aperta servavit foramina, ut patet ex vers. 27, ubi Thomas in ea jussu Christi suum digitum et manum immisit. Idque fecit primo, ut haec irrefragabilia essent signa et argumenta veritatis corporis et resurrectionis ipsius, scilicet ipsum verum habere corpus, vereque a mortuis resurrexisse. Ita Cyrillus et Leontius. Audi S. Augustinum: « Clavi manus ejus fixerant, lancea latus ejus aperuerat: ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. »

Secundo, in signum et trophaeum victoriae de peccato, mundo, carne et diabolo per passionem suam partae. Ita S. Augustinus et S. Ambrosius, in cap. ult. Lucae.

Tertio, ad majorem in nobis fiduciam excitandam, eo quod Christus vulnera haec Patri exhibens, per ea pro nobis interpellet et omnia impetret. Ita S. Anselmus, in cap. IX ad Hebr., et Cyprianus, serm. De Baptismo Christi.

Quarto, ad accendendum nostrum amorem, ut Christum pro nobis vulneratum imitemur et redamemus, ac pro eo vicissim vulnera quaelibet mortemque ipsam libenter suscipiamus. Ita S. Ambrosius loco citato, et S. Gregorius, in Cant. cap. II.

Quinto, ut iis Christus judex in die judicii Judaeorum et reproborum impietatem et ingratitudinem redarguat, quod tantam neglexerint gratiam. Ita S. Augustinus. Passim enim Theologi cum S. Cyrillo, lib. XII, cap. LVIII, docent Christum vulnera haec ascendendo in caelum intulisse, ibique in aeternum ea servaturum; idque colligitur ex Zach. XIII, 6, et Joan. XIX, 37.

Porro, speciali Dei miraculo factum est ut illa vulnerum foramina in Christo non impediant, quo minus nervi et arteriae continuae sint optimeque dispositae, tum ad continendum sanguinem, tum ad omnes actiones et motus vitae a Christo obeundos. Vide Suarez, III part., Quaest. XLIV, disp. XLVI, art. 4, sect. 2.

Hinc consequenter S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. XX, opinatur in martyribus simili modo mansuras vulnerum, quae acceperunt, cicatrices, quales cernimus in plagis jam sanatis (nec alia S. Augustinus ibidem videtur ponere in Christo); non enim iis quibus abscissum est caput aut alia membra, aliter manere possunt in corpore integro et glorioso, nisi per sui signa et cicatrices. Audi S. Augustinum: « Nescio autem quomodo sic afficimur amore Martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt? et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam quamvis in corpore non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit; nec ideo tamen si aliqua Martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum: quibus dictum est: Capillus capitis vestri non peribit. » Additque: « Non sunt deputanda vitia virtutis indicia. »

Videtur hoc de Martyribus negare S. Cyrillus, lib. XII, cap. LVIII, sed vere non negat: quia non loquitur de Martyribus, sed de iis qui laborant aliquibus naturae defectibus, ut lassis, caecis, surdis; hi enim non caeci et surdi, sed videntes et audientes resurgent.

Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino (et ex cicatricibus agnito).

De quo audi S. Augustinum, lib. XXII De Civit., cap. XIX: « Claritas qua justi fulgebunt sicut sol, in Christi corpore, cum resurrexit, abscondita fuisse potius, quam defuisse credenda est; non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus, quando a suis ita deberet attendi, ut posset agnosci. »

Gavisi sunt — tum quia Christum de morte ob quam maerebant, ad vitam resurrexisse videbant; tum quia ab eo omnia bona ab eo promissa sibi reipsa jam danda sperabant.


Versus 21: Dixit ergo eis Jesus iterum: Pax vobis

Cur « iterum? » Audi varios, qui varias causas assignant. Interlinearis: « Iteratio confirmatio est, dat eis pacem super pacem, sicut promisit per Prophetam. » Beda: « Repetit, quia gemina est virtus charitatis, vel quia ipse est qui fecit utraque unum. » Glossa: « Pacem offert, qui propter pacem venerat; iterat ut monstret per suum sanguinem pacificata, quae in caelis, et quae in terra. » Chrysostomus: « Quia praelium implacabile habebant cum Judaeis, rursus eis pacem annuntiat ut consoletur, simul demonstrans crucis efficaciam, per quam solvit omnia tristia, et contulit omnia bona, et haec est pax. Mulieribus vero supra annuntiatum gaudium, susceperant enim maledictionem hanc: In dolore paries; et erant in moerore. »

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. « Sicut, » id est simili potestate, auctoritate, fine, modo, amore.

Nota: Hac vocula « sicut, » Christus Apostolos quodammodo sibi aequat et pares efficit, scilicet proportionaliter, ut suos successores et vicarios.

Primo ergo, τὸ « sicut » significat similitudinem in officio, q. d. Simili potestate et auctoritate speciali, qua Pater me misit ad instituendam et regendam Ecclesiam, ego pariter vos mitto, ut sitis ejus doctores et rectores sicut ego sum, ac quae potestatem habeatis etiam remittendi peccata, sicut ego habeo, ut sequitur. Ita Rupertus, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, qui asserunt Christum hisce verbis Apostolos creasse suos vicarios, orbis doctores et pastores, eisque suum officium et auctoritatem, id est omnem potestatem Ecclesiasticam communicasse, ac consequenter eosdem creasse Episcopos: licet noster Franciscus Turrianus, ex Ammonio, Theophane, Damiano et aliis, velit Apostolos creatos esse Episcopos in Pentecoste: ita ipse scribens in S. Clementis, lib. VI Constit. Apostol., cap. XI, pag. 227. Bellarminus vero, lib. I De Romano Pontifice, cap. XXIV, ex Turrecremata, censet solum Petrum ordinatum fuisse Episcopum a Christo, caeteros vero Apostolos ordinatos esse Episcopos a S. Petro. Verum probabilius Suarez opinatur omnes Apostolos ab ipso Christo ordinatos fuisse Episcopos, licet de locis et tempore dubitet. Ita ipse, tract. De Fide, disp. X, sect. 1, num. 8; favet S. Augustinus, in Quaest. novi et veteris Testamenti, Quaest. XCVII, dicens: « Ipse enim, priusquam in coelos ascenderet, imponens nomen Apostolis, ordinavit in Episcopos. »

Secundo, τὸ « sicut » significat similitudinem principii, q. d. Sicut Deus Pater misit me, ita et ego illi par Deus, vos mitto: ita Theophylactus; principium ergo missionis tam Christi quam Apostolorum est a Deo, imo est ipse Deus.

Tertio, τὸ « sicut » significat similitudinem in fine: utrique enim missi sunt ad eumdem finem, scilicet ad fidem propagandam et ad salutem totius mundi. Ita Cyrillus et Leontius.

Quarto, in modo, ut scilicet miraculis vestra dogmata confirmetis, o Apostoli, sicut ego eadem confirmavi.

Quinto, in amore reciproco, q. d. Quo amore misit me Pater ad sanguinem ejus amore fundendum, eodem ego vos mitto. Summus enim Dei amor est, cum ipse quem suum testem et martyrem efficit. Ita Toletus.

Audi S. Gregorium: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, q. d. Ea charitate vos diligo, cum inter scandala persecutorum vos mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. »


Versus 22: Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum

Cur « insufflavit? » Respondeo primo, ut significaret naturam Spiritus Sancti illumque a se aeque ac a Patre spirari et procedere. Sicut enim homo insufflando in aliquem, ex ore suo halitum sive spiritum suum corporeum alteri immittit; sic Pater et Filius spirando producunt Spiritum Sanctum eique suum spiritum et divinitatem communicant. Spiritus Sanctus ergo est quasi flatus divinus, procedens ex spiratione Patris et Filii. Ita S. Augustinus, tract. 121; Cyrillus, Beda et alii. Porro insufflatio haec Christi non fuit ipse Spiritus Sanctus, q. d. Accipite hanc insufflationem, quae est Spiritus Sanctus; sed fuit ejus signum; q. d. Accipite in hac insufflatione, sive per hanc insufflationem, ut per signum et causam instrumentalem, donum Spiritus Sancti.

Secundo, ut significaret Spiritum Sanctum sibi et Patri esse ὁμοούσιον, hoc est, consubstantialem, perinde ac halitus insufflando emissus est consubstantialis spiritui illius qui eum emittit et exsufflat. Ita Cyrillus et Leontius.

Tertio, ut ostenderet illum se esse qui primitus Adae inspiravit spiraculum vitae, juxta illud Genes. cap. II, vers. 7: « Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem, » id est factus est homo animal vivens; eo enim hic alludit, q. d. Sicut ego, qua Deus, olim insufflando Adae indidi illi animam, quae dedit ei vitam naturalem et animalem; sic nunc ego vobis insufflando do Spiritum Sanctum, qui dat vobis vitam supernaturalem et divinam. Idem ergo ego, qui fui olim creator hominum, jam sum eorum recreator et restaurator. Ita Cyrillus, lib. XII, cap. LVI; Leontius, Euthymius et S. Athanasius, ad Antiochum, Quaest. LXIV.

Quarto, addit Cyrillus et S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. XVI, et ex eo S. Ambrosius, serm. 20 in Psal. CXVIII, Christum hac insufflatione significasse se primitus insufflasse in Adamum non tantum animam, sed et gratiam; sed quia ipse illam peccando perdidit, hinc se insufflando eamdem Apostolis, et per eos caeteris hominibus restituere: se ergo gratiae amissae esse restauratorem, q. d. Accipite Spiritum Sanctum, quem peccando in Adamo perdidistis, eumque per sacramentum Poenitentiae poenitentibus afflate, ac per eum peccata eorum remittite, vosque vitae spirituali per gratiam restituite. Audi S. Cyrillum: « Primo, per Verbum Dei factus est homo, et inspiravit Deus in eum spiraculum vitae, Gen. II, et sui spiritus participatione eum munivit: verum quoniam per inobedientiam decidit, et pristinum decus amisit, formavit eum rursus Deus Pater, et in novam reduxit vitam per Filium: ut ergo ipsum esse discamus, qui initio naturam nostram creavit et Spiritu Sancto signavit, rursus in initio renovandae naturae sufflatione Spiritum discipulis largitur, ut sicut creati ab initio sumus, sic etiam renovemur. »

Symbolice: haec insufflatio repraesentat peccatum esse quasi nubem atram. Sicut enim haec flante vento dissipatur, sic sufflante Spiritu Sancto dissipatur omnis peccati nebula, juxta illud Isaiae XLIV: « Delevi ut nubem iniquitatem tuam. » Rursum, flatus hic repraesentat potestatem judiciariam remittendi peccata, quam hic Christus dat Apostolis. Haec enim exercetur flatu vocis dicentis: « Ego te absolvo. »

Tropologice: flatus hic notat sacerdotem, ut peccata remittat, debere ingenti spiritu, charitate et zelo pollere, quem poenitentibus inhalet, ut eos ad veram poenitentiam, dolorem et contritionem impellat, per quam eosdem ad remissionem peccatorum disponat. Ita videmus Confessarios magno spiritu praeditos, multos magnosque peccatores spiritu oris sui compungere, convertere et sanctificare: uti legimus S. Ambrosium, audiendo peccata confitentium, illacrymari solitum, ac suis lacrymis eosdem ad lacrymas et contritionem commovisse.

Accipite Spiritum Sanctum.

Nota: Apostoli jam acceperant in baptismo et S. Synaxi Spiritum Sanctum, erantque justi et sancti; ejus vero plenitudinem ex Christi promissione accepturi erant in Pentecoste, ut per eam Gentes ad Christum converterent; tunc enim Spiritus Sanctus visibiliter in eos per linguas igneas descendens, eos omnibus donis, ac praesertim efficacia praedicandi, cumulavit. Hic ergo Christus Apostolis Spiritum Sanctum, quem jam habebant, dat ad alium usum et effectum, quem necdum habebant, scilicet ad remittendum peccata. « Accipite ergo Spiritum Sanctum, » hoc est accipite potestatem remittendi per Spiritum Sanctum peccata: ita Theophylactus, Euthymius et Rupertus. Id facit ut significet se ad id venisse, juxta illud Isaiae XXVII, 9: « Et iste omnis fructus ut auferatur peccatum; » ac se aeque ac Patrem dare Spiritum Sanctum. Hinc patet Spiritum Sanctum dari non tantum per gratiam gratum facientem, sed etiam per gratiam gratis datam, qualis est potestas remittendi peccata, quae datur sacerdotibus etiam in peccato mortali existentibus, dum ordinantur. Nam Spiritus Sanctus est primarius auctor qui in Sacramento operatur, et per illud peccata remittit, etiamsi ejus minister sit impius. Unde Cyrillus et Chrysostomus sic exponunt: « Accipite Spiritum Sanctum, » id est accipite potestatem remittendi peccata per Spiritum Sanctum, vobis in Sacramento cooperantem et peccata remittentem... Rursum per Spiritum Sanctum cum S. Augustino hic et S. Ambrosio, serm. 10 in Psalm. CXVIII, accipias ipsam Spiritus Sancti gratiam et charitatem; haec enim hic a Christo major et auctior infusa fuit Apostolis, eademque sacerdotibus, dum ordinantur, infunditur vi sacramenti Ordinis (nisi ipsi obicem ponant velintque in peccatis suis perseverare, vel nolint de praeteritis conteri), ut rite et sine peccato sacramentum Poenitentiae administrare possint et peccatores absolvere. Sacerdos enim qui alios absolvit, a peccato purus esse debet; alioquin peccat, sed tamen poenitentem vere absolvit et justificat. Ex dictis liquet Spiritum Sanctum habere primam et summam potestatem remittendi peccata eamque communicare Apostolis, ac proinde ipsum vere esse Deum. Ita S. Basilius, lib. V Contra Eunom.; S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XIX, et Chrysostomus, homil. 6 in Epist. II ad Cor. Porro eadem potestas communis est toti sanctae Trinitati, sed appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas et amor, et omnia opera sanctificationis; Patri vero appropriatur potentia, Filio sapientia ejusque opera.

Nota secundo, Spiritum Sanctum ejusque potestatem remittendi peccata hic dari Apostolis, non tam propter ipsosmet, utpote futuros judices reorum in tribunali poenitentiae, quam propter reos poenitentes: unde eadem datur etiam sacerdotibus malis, dum ordinantur, sicut potestas judicandi in foro saeculari dari potest judici impio; si tamen ipsi se per poenitentiam ad Ordinationis sacramentum rite suscipiendum disponant, accipient in eo Spiritum Sanctum, etiam ad sui sanctificationem, ut aptiores sint ad alios, puta poenitentes sanctificandos, sicut hic factum est Apostolis.

Notat tertio S. Cyrillus et ex eo Maldonatus, etiam Thomae licet absenti, hic a Christo inspiratum fuisse Spiritum Sanctum eique collatam fuisse potestatem remittendi peccata; sicut olim spiritus prophetiae per Mosen datus fuit Eldad et Medad, licet absentibus, Num. XI, 26. Verius tamen videtur contrarium. Nam Thomas tunc erat incredulus, ideoque incapax Spiritus Sancti; quare Spiritus Sanctus et potestas remittendi peccata Thomae a Christo data fuit octavo die, cum ei Christus apparuit et vulnera sua ostendit, itaque eum convertit. Ita Toletus, Ribera et alii.

Denique nota hoc Christi exemplum pro caeremoniis Ecclesiasticis. Christus enim caeremonia insufflandi contulit Apostolis Spiritum Sanctum et potestatem remittendi peccata. Ergo caeremoniae Ecclesiasticae non sunt res otiosae, frivolae et superstitiosae (uti volunt haeretici), sed decorae, efficaces et religiosae.


Versus 23: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt

Calvinus hoc detorquet ad praedicationem Evangelii, q. d. Quibus praedicaveritis Evangelium, si ipsi ei credant, hoc ipso per fidem remittentur eis peccata. Verum nemo non videt hanc expositionem esse contortam, violentam, ineptam et ridiculam. Nam sic non Apostoli, sed ipsi credentes quasi judices credendo, per fidem suam sibi ipsis remitterent peccata, quod est absurdum; nemo enim seipso superior, aut sibi ipsi judex est, ut sibi peccata remittat. Secundo, haec duo, scilicet praedicare Evangelium et remittere peccata, sunt plane diversa et disparata; prius enim est opus Apostoli praedicantis, posterius vero est actus judicis judicantis: remittere enim peccata est actus judicialis.

Tertio, Evangelium omnibus est praedicandum; haecque Calvini absolutio omnibus etiam impiis dari potest: Remittuntur tibi peccata, si credis Evangelio. Christus autem non omnibus vult peccata remitti, sed aliquorum peccata jubet retineri, scilicet quorum retinenda censuerint et judicarint Apostoli eorumque successores.

Quarto, quia Christus jam ante potestatem praedicandi clare dederat Apostolis eosque ad praedicandum miserat, Luc. X, 1; imo eis mandatum dederat praedicandi ubique, Matth. cap. ult., et Marc. cap. ult., 15: « Euntes, ait, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » Quorsum igitur hic illud verbis tam obscuris et inintelligibilibus repeteret?

Dico ergo: De fide est hunc locum intelligi debere de sacramento Poenitentiae, in quo sacerdos quasi judex vere remittit non tantum poenas, sed et culpas peccatorum poenitentium seseque per confessionem accusantium. Id patet ex ipsis verbis, quae omnia sonant et significant potestatem judiciariam remittendi aut retinendi peccata pro suo judicio, hic a Christo dari Apostolis quasi judicibus in foro et tribunali conscientiae. Ita hunc locum intellexere omnes Patres totaque Ecclesia quovis seculo, uti definit Concilium Tridentinum, sess. XIV, can. 3: « Si quis dixerit, ait, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt, non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Poenitentiae, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit, detorserit autem contra institutionem hujus Sacramenti ad auctoritatem praedicandi Evangelium, anathema sit. » Christus ergo hoc loco sacramentum Poenitentiae per modum judicii instituit, uti definit idem Concilium ibidem, can. 4: « Dominus, ait, sacramentum Poenitentiae tunc praecipue instituit, cum a mortuis excitatus insufflavit in discipulos suos, dicens: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis, potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum consensus semper intellexit. » Patrum testimonia citat Bellarminus, lib. III De Poenitentia, cap. II, ac inter alios S. Gregorii, homil. 26, dicentis: « Principatum divini judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. »

Sensus ergo est, q. d. « Accipite Spiritum Sanctum, » per quem trado vobis potestatem ordinis, quam etiam qui est in peccato habere potest, et simul trado vobis gratiam et sanctificationem, ut digne et sancte hanc potestatem exerceatis, non in aliorum solum salutem, sed etiam in vestram. « Quorum remiseritis peccata: » vere enim remittetis ut ministri mei, et non tantum remissa esse ostendetis, etc.; « et quorum retinueritis, » vel non absolvendo eos, quia ad vos non veniunt, vel quia absolutione indignos putabitis, etc., « retenta sunt » in caelo a Deo.

Dices: Cyrillus hic exponit hunc locum de praedicatione Evangelii. Respondeo: Cyrillus ea non exponit tò « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, » sed tò « sicut misit me Pater, et ego mitto vos, » scilicet ad praedicandum Evangelium. Instabis: Cyrillus explicans tò « Quorum remiseritis peccata, » ait dupliciter remitti peccata, scilicet baptismo et poenitentia. Respondeo: Utrumque verum est, sed utrumque non est ad mentem Christi hoc loco; Christus enim loquitur proprie de tribunali Poenitentiae, Cyrillus vero sententiam Christi extendit ulterius, scilicet ad baptismum. Nam Christus proprie agit de judiciaria remissione peccati, qualis non est in baptismo, sed in sacramento Poenitentiae duntaxat, uti exponunt caeteri Patres et Concilium Tridentinum locis jam citatis. Vide S. Chrysostomum hic, et lib. III et VI De Sacerdotio, ubi ostendit sacerdotes digniores esse non tantum regibus, sed et angelis, quibus potestas remittendi peccata non est concessa.

Porro, ex eo quod Christus hic instituit tribunal hoc Poenitentiae, consequenter hoc ipso confessionem Sacramentalem sanxit et jure divino praecipit; alioqui enim frustra erexisset hoc tribunal. Non enim possunt remitti peccata in hoc tribunali a sacerdote, nisi cognoscantur; cognosci autem non possunt, nisi poenitens ea confiteatur, quia saepe sunt occulta, imo in mente abscondita. Quare necesse est ut peccator poenitens hic accusatoris sui personam subeat, idemque sit reus, accusator et testis contra se, ac a sacerdote quasi judice, peccatorum, de quibus se accusat et quorum ipsum poenitet, veniam humiliter flagitet; qui si eum vere poenitentem viderit, in eum sententiam absolutionis proferens, eum ab omnibus absolvet omniaque ei in nomine Christi, quasi ejus vicarius, condonabit; Christus enim ratam habet sententiam sacerdotis, et quod ille condonat, ipse quoque condonat; quod ille retinet, Christus quoque retinet. Jubet enim saepe in Evangelio Christus ut omissis peccatis poenitentiam agamus, rasoque tota concionum ejus summa erat haec: « Poenitentiam agite, » Matth. III; hanc autem agere debent eo modo quo Christus instituit, nimirum suscipiendo sacramentum Poenitentiae, hoc est confitendo peccata sacerdoti in sacramento Poenitentiae et ab eo absolutionem flagitando. Ita Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. v: « Ex institutione, ait, sacramenti Poenitentiae jam explicata, universa Ecclesia semper intellexit institutam etiam esse a Domino integram peccatorum confessionem, et omnibus post baptismum lapsis jure divino necessariam existere; quia Dominus noster Jesus Christus, e terris ascensurus ad coelos, sacerdotes sui ipsius vicarios reliquit, tanquam praesides et judices, ad quos omnia mortalia crimina deferantur, in quae Christi fideles ceciderint, quo, pro potestate clavium, remissionis aut retentionis peccatorum sententiam pronuntient. Constat enim sacerdotes judicium hoc, incognita causa, exercere non potuisse, neque aequitatem quidem illis in poenis injungendis servare potuisse, si in genere duntaxat, et non potius in specie ac sigillatim sua ipsi peccata declarassent. Ex his colligitur oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint. » Errat ergo Cajetanus dicens hic non tradi praeceptum Confessionis. Error hic post Concilium Tridentinum est haeresis, sed Cajetanus Concilium hoc antecessit.

Et quorum retinueritis, retenta sunt. Nota: Tò retinueritis non significat negationem duntaxat absolutionis, sed potestatem positivam. Sensus enim est: « Quorum retinueritis, » id est, quos indignos absolutione judicaveritis ob suam indispositionem, quos repuleritis, quos rejeceritis ab absolutione, quos judicaveritis peccati reos, ideoque gehenna dignos, hos pariter tales judicabit Deus qui solus primario et propria auctoritate peccata condonat vel retinet. Solius enim Dei proprium est condonare offensam in se commissam; sed ipse hac in re loco suo quasi vicarios suos constituit Sacerdotes. Hoc est quod Christus ait Matth. XVIII, 18: « Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. » V. g. Sacerdos, si videt poenitentem non habere serium de peccatis dolorem, aut non habere serium propositum emendationis, quia non vult relinquere concubinam vel alias propinquas peccandi occasiones, aut non vult restituere famam vel opes proximo surreptas, debet ei negare absolutionem et judicare ipsum absolutionis incapacem et in peccato suo manere una cum reatu gehennae.

Denique nota: Licet Apostoli a Christo ordinati sint Sacerdotes ante passionem, in ultima coena post institutam Eucharistiam illis verbis: « Hoc facite in meam commemorationem, » Luc. XXII, 19, tamen tunc acceperunt solam potestatem consecrandi Eucharistiam; hic vero, post resurrectionem Christi, ab eo accipiunt aliam potestatem, scilicet remittendi peccata: sunt enim hae diversae potestates, et dividi separarique possunt. Nam Christus habuit potestatem excellentiae, qua potuit aliter instituere Sacerdotes, quam postea fuerunt in Ecclesia constituendi, quia jam in ordinatione Sacerdotum materia est calix et patena cum pane et vino; forma vero: « Accipe potestatem offerendi sacrificium: » quare cum ea Episcopus tradit cuipiam, et formam jam dictam pronuntiat, hoc ipso perfectum consecrat Sacerdotem, ac consequenter confert ei potestatem tam remittendi peccata, quam sacrificandi. Quocirca, cum postea dicit: « Accipe potestatem remittendi peccata, » haec verba non sunt de essentia formae, sed tantum declarant potestatem per prima verba illi traditam, uti Contra Paludanum docet D. Soto in IV, dist. 24, Quaest. I, art. 4, et ex eo Gregorius de Valentia, tract. De Ordine, disp. 9, Quaest. 1, punct. 5.


Versus 24: Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus

Didymus, id est gemellus, ob causas quas recensui cap. XI, vers. 16. Hic tamen dicitur Didymus, id est geminus, varius, anceps, dubius, duplex, quia nutabat et dubitabat in fide resurrectionis Christi. Quare infirmior quidem tunc fuit aliis Apostolis: sed a Christo rursus apparente conversus factus est omnibus fortior et fidelior, utpote qui solus totum pene orbem terrarum evangelizando percurrit. Vide Thomam Stapletonum, lib. De tribus Thomis, in Vita S. Thomae apostoli, ubi ostendit eum praedicando obiisse orbem et pervenisse usque ad extremos Garamantas et Indos, nec tantum Parthis, Medis, Persis, Carmanis, Hyrcanis, Bactris, sed et Abyssinis ipsisque Sinis evangelizasse, imo in novum orbem, in Americam, inquam, penetrasse.

Non erat cum eis, — quia, ut ait S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius, Apostoli omnes in passione Christi fugientes dispersi fuere; sed die Dominico sensim se collegerunt, redieruntque ad cœnaculum, ubi cum Christo ultimam coenam coenarant: unde eodem die, sed sero Christus resurgens ibidem apparuit illis; Thomas vero nondum ex fuga redierat. Probabilius S. Augustinus, Beda, Lyranus, D. Thomas, Cajetanus, Toletus et Ribera respondent Thomam fuisse cum cæteris Apostolis, cum duo discipuli ex Emmaus redeuntes narrarunt se vidisse Christum; sed quia haec narratio videbatur Thomae incredibilis et fictitia, hinc vas offensus credulitate Apostolorum illi credentium, ipsos reliquit et abiit: sic enim abire solemus, cum sermo cujuspiam nobis displicet. Id innuit Lucas, cap. ult., cum ait mulieres e sepulcro redeuntes narrasse ea quae viderant undecim Apostolis; ergo aderat tunc Thomas, et solus duodecimus Judas aberat, utpote jam suspensus. Quare, cum ait Lucas, cap. XXIV, 11: « Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, » videtur notare Thomam.


Versus 25: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, non credam

Nisi videro. — Peccavit hic Thomas: primo, incredulitate; secundo, pertinacia; tertio, superbia; quarto, irreverentia: caeteris enim omnibus Apostolis dicentibus Christum resurrexisse, obstinate restitit, nec fidem habere voluit; quinto, praesumptione, quia non aliter voluit credere, nisi manum et digitos in vulnera Christi inferret. Mane, o Thoma, praesumis leges Christo praescribere? Sexto, quod in hac incredulitate obstinate manserit per octo dies, forte etiam ipsa Christi matre contestante ut crederet. Quare fuit incredulus non circa modum resurrectionis, ut vult S. Ambrosius in cap. ult. Luc.; sed circa ipsam resurrectionis Christi veritatem, quasi alii Apostoli fuissent illusi et decepti, nec verum Christum, sed phantasma Christi specie larvatum vidissent, ut recte advertit Origenes, lib. II Contra Celsum. Sic et S. Augustinus, lib. XVI Contra Faustum, cap. XXXIII, et S. Gregorius, hom. 26.

Porro haec Thomae incredulitas orta fuit partim ex eo quod ipse non crederet Christum esse Deum; si enim credidisset, facile cognovisset Christum potuisse corpus suum e morte ad vitam suscitare: mirum est ergo Cyrillum dicere quod Thomas crediderit Christum esse Deum; partim ex nimia tristitia et dolore, praesertim quod caeteris Apostolis Christum videntibus, solus ipse eum non vidisset. Hoc enim pungebat et cruciabat cor ejus: unde in has voces acres doloris indices erupit. Ita Cyrillus, lib. XII, cap. LVII. Permisit id Deus, tum ut ipse Thomas, tum ut nos omnes in humilitate aeque ac fide resurrectionis Christi per novam Christi apparitionem firmaremur. Ita S. Gregorius, hom. 26; S. Augustinus, serm. 161 De Temp., et alii.

Fixuram. — Graece τύπου, id est figuram, et sic legunt multi codices Latini: sed eodem redit sensus; figura enim haec intelligitur figura relicta ex clavorum fixione. Unde Arabicus vertit, vestigium; Syrus, locum clavorum. Radix enim τυπόω idem est quod signo, insculpo, imprimo, figuro, uti fit in incisione aeris, argenti vel auri: sic enim clavis et lancea incisa manibus et lateri Christi, insculpta et impressa fuere vulnera. Pulchre S. Augustinus, serm. 159 De Temp.: « Manus, ait, quaerebat et latus, et dum curiosus existit in vulnere, mortem incurrit in fide: voluit Dominus ut videret, ne incredulitate animam perderet. »


Versus 26: Et post dies octo, venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis

Hoc est octavo die (non nono) a Dominica resurrectionis Christi jam finiente, et in vesperam noctemque vergente, puta Dominica in Albis, sive in octava Paschae, quando hoc mysterium recolimus et in Missa hoc Evangelium legimus. Unde notat Cyrillus Apostolos jam tunc ex indiciis apparitionum Christi, coepisse die Dominico conventus Ecclesiasticos agere, et quasi consecrare diem Dominicum, eo quod illo die Christus resurrexisset: quare Christum ad Dominicam sabbato substituendam sensim Apostolos direxisse.

Iterum erant discipuli ejus intus, — in coenaculo Hierosolymitano paulo ante dicto. Parum ergo probabile est quod ait S. Hieronymus in cap. ult. Matth., vers. 16, item Rupertus et Ribera hic, Christum apparuisse Thomae et Apostolis, non in Jerusalem, sed in Galilaea: ibi enim postea Christus apparuit non tantum Apostolis, sed et caeteris fidelibus.

Et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. — Nota hic miram Christi dignationem, qua ut Thomam infidelem et pertinacem convertat, iterum ei se non tantum videndum, sed et palpandum offert. Verum id fecit non ob Thomam solum, sed et propter caeteros Apostolos, ut eos nosque omnes in fide resurrectionis firmaret.


Versus 27: Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum

Ecce clementiam Christi, qua per omnia ad ea quae postularat Thomas, se demittit, ejusque votis per omnia obsecundat, ut eum convertat. En, ait Chrysostomus, ut Christus etiam pro una anima vulnera sua ostendat, et cum crassioris esset ingenii, a crassissimo sensuum fidem sibi quaerat, id est a tactu.

Noli esse incredulus, sed fidelis. — q. d. Putas, o Thoma, me non scire ea quae de me absente dixisti; sed scito me ea scire, imo praesentem audivisse. Audivi te enim ex incredulitate dicentem: « Nisi mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. » Facito, sicut dixisti: en tibi offero perforatas manus latusque meum, ut ea contrectes, palpes, imo digito et manu tua metiaris, ut deponas tuam incredulitatem, ac deinceps credas me resurrexisse: eumdem, inquam, numero, qui in cruce transfixus pependi, non alium. Hac ratione curat alterum Christus vulnus infidelitatis Thomae; ostendit enim se omnia etiam secreta nosse, esseque cardiognosten, id est cordium cognitorem, ideoque Deum, quod Thomas non credebat. Sanat ergo Christus morbum a radice; ideo enim Thomas non credebat Christum resurrexisse, quia non credebat ipsum esse Deum.

Quaeres, an vere Thomas tetigerit vulnera Christi? Glossa dubitat; Euthymius putat non tetigisse: sed contrarium sentit S. Augustinus, qui tract. 121 ait: « Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat, neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat. » Idem ait S. Gregorius, Cyrillus, Theophylactus et Beda. Idem sentire videtur S. Chrysostomus, nec videtur dubitandum, quia cum Dominus dixerit: « Infer digitum tuum huc, » nisi factum esset, non praeteriret Joannes eum sine tactu credidisse.

Adde, Christum praecipere hic Thomae ut inferat digitum, cui praecepto sane Thomas obedivit. Certa ergo res est, ait Toletus, et in confesso apud omnes, Thomam secundum Domini praeceptum vulnera Christi tetigisse: hoc enim jussit Christus, ut argumentum efficax resurrectionis suae, non tantum Thomae, sed et fidelibus saeculorum omnium relinqueret. Unde S. Augustinus, serm. 147 De Temp.: « Voluit, inquit, quibusdam dubitantibus exhibere in illa carne cicatrices vulneris, ut sanaret vulnus incredulitatis. » Et S. Ambrosius, in cap. ult. Lucae: « Tactu, ait, suo debuit me docere, sicut docuit et Paulus. » Audi S. Gregorium, hom. 26: « Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit enim miro modo superna clementia, ut discipulus ille dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur. » Rursum S. Augustinus, serm. 161 De Temp.: « Thomas ergo, cum esset sanctus, fidelis et justus, haec omnia sollicite requisivit; non quod ipse aliquid dubitaret, sed ut omnem suspicionem incredulitatis excluderet. Nam suffecerat illi ad fidem propriam vidisse quem noverat, sed nobis operatus est ut tangeret quem videbat, ut, si forte diceremus delusos fuisse oculos, non possemus dicere manus illius fuisse frustratas. In resurrectionis enim manifestatione de aspectu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. »

Dices: Christus ait: « Vide, non: Tange, manus meas. » Ergo Thomas eas vidit, sed non tetigit. Respondeo: « Vide, » id est tange, ut ipso tactu videas, id est certo cognoscas me crucifixum eumdem numero resurrexisse. Ita S. Augustinus, tract. 121. Visus enim, quia generalis et nobilissimus est sensus, hinc pro quolibet sensu, etiam tactu, capitur, uti ostendi Exod. XX, 10, ad illud: « Populus videbat, id est audiebat, voces. »

Dices secundo: Corpus Christi gloriosum est subtile, ergo impalpabile. Respondent Cyrillus, Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, divina dispensatione fuisse palpatum a Thoma ad fidem resurrectionis faciendam: nimirum modus ille resistentiae, qui est in corpore (quo scilicet unum corpus alteri resistit, ideoque ab eo est palpabile), quae est passio et proprietas quantitatis, est in potestate Christi et caeterorum Beatorum, ut maneat vel tollatur a Deo ad libitum eorum. Idem est de visibilitate; unde Christus quando volebat, videbatur; quando nolebat, non videbatur. Vide dicta Lucae cap. ult., vers. 39.

Porro, digitus hic S. Thomae religiose asservatur Romae in Basilica S. Crucis in Jerusalem (ubi cominus eum aspexi et deosculatus sum) una cum S. Cruce, titulo, clavo et spinis coronae spineae, quae S. Helena e Jerusalem eodem transtulit. Ex eo vero quod ait Christus: « Affer manum tuam, et mitte in latus meum, » collige vulnus lateris Christi fuisse ingens et immane, utpote in quod totam manum suam, quae magna et crassa erat, mittere potuerit Thomas: unde illud ipse pro se susceptum admirans, exclamavit: « Dominus meus et Deus meus, » ac in eo commorari, et per illud in cor Christi ingredi desiderabat, uti multi Sanctorum desiderarunt, ac inter alios S. Bernardus, S. Franciscus et S. Elzearius, comes Arianensis. Vide S. Bernardum, serm. 61 in Cant.


Versus 28: Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus

Dixit hoc Thomas, non ante, ut vult Euthymius, sed post contactum Christi, ut patebit vers. seq. Mansit ergo Thomas incredulus, donec tactu explorans vulnera Christi, ex iis reipsa cognovit ipsissimum esse Jesum, qui jam apparebat redivivus et qui in cruce vulnera jam dicta susceperat. Ita Tertullianus, lib. De Anima, cap. XXVIII; S. Ambrosius, in Psal. XLIII; S. Hilarius, lib. III De Trinit.; Cyrillus, lib. XII, cap. LVIII; Gregorius, hom. 26.

Dominus meus et Deus meus. — Supple: Tu es, o Christe; Graece est: utrobique articulus , quo eum verum esse Deum significat, non participatione, sed natura, ait Cyrillus, scilicet ὁ Κύριός μου καὶ ὁ Θεός μου; Syrus, Domine mi, et Deus mi. Agnoscit et damnat hic Thomas humilis et poenitens priorem suam incredulitatem, idque facit magno fidei, spei, poenitentiae et charitatis affectu. Voce Dominus confitetur humanam Christi naturam; voce Deus divinam, q. d. Ego, quia non credebam Te esse Deum, hinc non credebam Te resurrexisse: jam quia resurrexisse Te video, credo pariter Te esse Deum, ideoque quod Tu vi divinitatis Tuae corpus Tuum a morte ad vitam suscitaveris. Ita Hilarius, lib. VII De Trinit., et S. Ambrosius, in Psalm. XLIII, qui et addit tò Dominus significare Christum esse redemptorem nostrum, utpote qui nos sanguine suo emerit, ideoque jure emptionis et redemptionis omnium sit Dominus. Hisce verbis ergo Thomas Christo adorationem latriae exhibuit, ait Franciscus Suarez. Audi S. Augustinum: « Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum, quem non videbat, neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat. » Hinc Concilium Constantinopolitanum Œcumenicum V, in Constit. Vigilii papae, quae pertinet ad collationem quintam, anathema dicit Theodoro Mopsuesteno, qui illud, « Dominus meus et Deus meus, » dictum volebat a Thoma, non Christum Deum confitente, sed ex miraculi stupore et admiratione Deum collaudante.

Nota tò meus, q. d. Licet Jesus omnium sit Dominus et Deus, meus tamen proprius est, quia ipse me ovem perditam quasi pastor bonus requisivit; quare vicissim eum intimis animae meae medullis diligo et veneror, quasi meum singularem Deum et Dominum. Tu ergo, o Jesu, mihi es Deus et Dominus, quia tuis hisce vulneribus, quae jam palpavi et verissima cognovi, mihi meruisti et impetrasti hanc fidem, qua credo Te vere resurrexisse; et hanc spem, qua spero per merita vulnerum tuorum obtinere gratiam et gloriam; et hunc charitatis fervorem, quo Te ardentissime ut Deum et Dominum meum diligo, Tibique me totum offero et consecro in servum perpetuum, ut nihil deinceps agere velim, nisi quod Tibi placeat, nisi quod Te laudet et glorificet. Utinam hunc cordis mei sensum toti mundo pandere et aspirare valerem! Utinam omnibus gentibus hanc Tui fidem, spem et amorem deprædicare et communicare possem! Summa, Tu mihi semper eris Dominus meus et Deus meus. Sic S. Franciscus crebro dicebat: « Deus meus et omnia. » Et regius Propheta: « Quid enim mihi est in caelo, et a Te quid volui super terram? Deficit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum, » Psal. LXXII, 26.


Versus 29: Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt

Id est tetigisti, et tangendo vidisti, id est certo cognovisti. q. d. Beatus es, Thoma, qui me tetigisti, ideoque credidisti me resurrexisse esseque verum Deum, juxta illud: « Beati oculi, qui vident quae vos videtis, » Luc. X, 23. Verum magis beati sunt, qui me non viderunt, nec tetigerunt, et tamen in me crediderunt, quia ibi fides majus habet meritum, ubi humana ratio non praebet experimentum, ait S. Gregorius. Dicit: « crediderunt, » quia caeteri Apostoli, et per eos multi fideles jam crediderant Christum resurrexisse; sed sub praeterito crediderunt intelligit praesens credunt, et futurum credent, q. d. Beatiores sunt et erunt, qui cum me non viderint, in me tamen credunt, vel credent, ob rationem jam dictam. Addit S. Augustinus eos qui credent, jam credidisse in Dei praescientia et praedestinatione, ideoque dici crediderunt; sed hoc subtilius est quam solidius.

Hinc S. Gregorius, hom. 26; S. Hilarius, lib. VII De Trinit.; et S. Augustinus, tract. 121, docent Thomam aliud vidisse, aliud credidisse: vidisse scilicet Christum jam resuscitatum, credidisse vero eum esse Deum, ac consequenter eum seipsum suscitasse; unde dixit: « Dominus meus et Deus meus, » q. d. Christus: Quia tu, o Thoma, vidisti et tetigisti humanitatem meam jam resuscitatam, idcirco credidisti divinitatem in ea latentem et resuscitantem. Resurrectio enim Christi confirmavit omnia ejus dogmata, inter quae unum erat se esse Messiam Filium Dei, moriturum in cruce pro salute hominum, ac tertio die a morte surrecturum: quae omnia hic credidit Thomas.

Rursum, id quoque quod sub sensum cadit, quodque videmus et tangimus, credere possumus fide divina, sed ob aliam rationem formalem. Videmus enim, quia oculis illud aspicimus; credimus vero, quia idipsum revelavit Deus, maxime si sensus errare possit, aut involvat aliquid quod non videtur, uti hic est resurrectio Christi jam praeterita: de fide resurrectionis enim dubitavit et arguitur hic Thomas.

Dices: S. Augustinus, tract. 40, ait: « Fides est credere quod non vides. » Respondeo: Id verum est hoc sensu, quo praecipua objecta materialia fidei talia sint, ut non videantur, at non omnia: formale autem fidei objectum, scilicet revelatio Dei semper talis est, scilicet invisibilis.

Licet ergo Thomas, quatenus vidit Christum resuscitatum, eatenus formaliter id non credidit; tamen quia Christum, qua homo erat jam suscitatus, vidit et audivit idem asserere et revelare, hinc credidit Deo per os Christi et Apostolorum dicenti et revelanti illud, scilicet non phantasma in specie et forma Christi, uti antea putabat Thomas, sed ipsum Christum vere a mortuis resurrexisse et apparuisse Apostolis. Sic dicimus: Quia vidisti miracula, quia audisti praedicationem Evangelii, ideo credidisti; ubi vox quia non rationem, aut causam formalem credendi (haec enim est unica Dei revelatio), sed disponentem et moventem ad credendum significat.

Potest tertio sic exponi: « Quia vidisti me, Thoma, credidisti: » credidisti, inquam, fide non divina, sed humana: sic credimus, id est assentimus iis quae videmus et scimus. Credere ergo idem est quod assentiri. Ita Toletus. Audi S. Gregorium: « Tangebat hominem, et Deum confitebatur; » Theophylactum: « Qui prius fuerat infidelis, post lateris tactum optimum se Theologum ostendit, duplicem naturam et unam hypostasim Christi edisserens. Dicens enim Dominum, naturam humanam; dicens Deum, divinam confessus est in uno et eodem. »


Versus 30: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc

« Signa fecit, » tum per totam vitam, ait Euthymius et Ribera, tum proprie post resurrectionem suam, ait Chrysostomus et Theophylactus, quia de ea sermo proxime praecessit; et haec signa Christus fecit coram solis Apostolis, caetera vero coram populo et turbis, q. d. Praeter signa Apostolis et Thomae exhibita, quae jam recensui, Jesus multa alia edidit, quibus non tantum alia sua dogmata, sed maxime suam resurrectionem confirmavit, quae ego Joannes scribere nolo, ne prolixior sim, et quia multa ex illis jam ab aliis Evangelistis praescripta sunt. Ita S. Thomas, Lyranus, Cajetanus, Ribera, Toletus et alii.

Videtur enim Joannes hac clausula finire librum sui Evangelii de Christo Christique vita, morte et resurrectione, ait S. Augustinus, tract. 127; nam quae sequuntur cap. ult., non tam ad fidem resurrectioni Christi conciliandam apud Apostolos, utpote qui jam illam credebant, quam ad mysteria Ecclesiae et primatum Petri pertinent, ut scilicet ostendatur multiplicatio fidelium in Ecclesia, quibus Christus abiens in coelum praefecit Petrum, eumque sui Vicarium in ea regenda constituit. Minus verisimile est quod censet Jansenius, cap. CXLVII, Joannem voluisse hic finire Evangelium; sed cum postea memoriae ejus occurrerent, quae cap. ult. narrantur, eadem addidisse. Videtur enim non tantum Spiritus Sanctus, sed et Joannes, non ex recordatione, sed destinato proposito illa addidisse.


Versus 31: Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus

Scilicet Messias redemptor mundi, a Deo olim Abrahae et Davidi promissus, et nunc reipsa in carnem missus — vitam gratiae in praesenti, et gloriae in futuro aeternam — id est per nomen ejus, hoc est, per eum, ait Chrysostomus, scilicet per merita et satisfactionem Christi, quae nobis per fidem et Sacramenta applicantur, si scilicet credamus in eum ejusque praeceptis obediamus. Credere ergo oportet eum esse primo, Jesum, id est Salvatorem mundi; secundo, esse Christum, id est Messiam a tot saeculis exspectatum; tertio, esse Deum, Deique Filium; quarto, quod ipse credentibus in se sibique obedientibus dabit vitam aeternam. « Ille enim vere credit, qui exercet operando quod credit, » ait S. Gregorius.