Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XXVIII


Index


Synopsis Capitis

Paulus Maltae viperam e manu illaesa excutit, sanat patrem Publii et alios; inde post tres menses navigans, pervenitque Romam. Ubi Judaeis convocatis causam adventus sui denuntiat, ac biennio in libero carcere, quasi hospitio, degens, intrepide praedicat Evangelium.


Textus Vulgatae: Actus 28:1-31

1. Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis. 2. Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes, propter imbrem qui imminebat, et frigus. 3. Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. 4. Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. 5. Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. 6. At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. 7. In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. 8. Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset et imposuisset ei manus, salvavit eum. 9. Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: 10. qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant. 11. Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. 12. Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo, 13. Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem flante Austro, secundo die venimus Puteolos, 14. ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. 15. Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. 16. Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. 17. Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, 18. qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. 19. Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. 20. Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum. 21. At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. 22. Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. 23. Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et Prophetis, a mane usque ad vesperam. 24. Et quidam credebant his quae dicebantur: quidam vero non credebant. 25. Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, 26. dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. 27. Incrassatum enim est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. 28. Notum ergo sit vobis, quoniam Gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. 29. Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem. 30. Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, 31. praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo, cum omni fiducia, sine prohibitione.


Versus 1: Melita; Septem Privilegia Melitae a S. Paulo Collata; Barbari

1. Melita. — Ita Romana et Graeca: quare perperam nonnulli legunt Mitylenen, alii Miletum. Duae insulae vocantur Melite. Una est in Illyrico: in hanc e naufragio appulisse S. Paulum contendunt Illyrici, et ex eis Constantinus Porphyrogenitus Imperator lib. ad Romanum filium, De administrando Imperio, cap. XXXVI. Argumenta eorum profert et confutat Philippus Cluverius, lib. II De Antiqua Sicilia, cap. XVI. Altera est vicina Siciliae, vulgo Malta dicta; ea hic intelligitur, quae caelo est clemente, aquis salubribus, agro benigno et frugifero, a bonitate mellis laudata, indeque Melita, ut videtur, appellata. Ipsa nunc invictum Equitum Melitensium est contra Turcas propugnaculum: ubi celebris Pauli, ex hoc ejus in illam appulsu, est memoria, et erga eum devotio, adeoque juxta urbem spelunca ostenditur cum duobus altaribus, in qua Paulus cum caeteris vinctis dicitur hospitatus. Terra, vel potius petra hujus speluncae, magna religione ab indigenis et advenis excavatur et effertur, valetque contra venena et serpentes: ex ea mihi Romae particula data fuit, quasi rarum et insigne donum.

Unde nota hic septem eximia beneficia et privilegia, quae S. Paulus contulit Melitae et Melitensibus; adeo ut Deus ejus naufragium eo ordinasse videatur, ac procurasse, ut id juxta Melitam accideret, ad Melitensium salutem et commoda, quae per hoc eis conferre ab aeterno destinarat.

Primum fuit, Melitensium conversio, fides et salus. Mox enim a Christo, sub ipsa Ecclesiae primordia, Melitenses prae aliis insulis et gentibus praedicationem Evangelii accepere a S. Paulo, eique praedicanti et miracula patranti credentes, ab eo primum nacti sunt Episcopum S. Publium, civem, imo principem suum.

Secundum, quod apud eos 276 navigationis et naufragii sui socios baptizarit. Milliari uno a portu in quo exscendit Paulus, etiamnum visuntur variae ruinae antiquarum fabricarum, in quibus extat sacellum indigitatum nomine S. Joannis Baptistae Telcheres, id est inter ruinas, ubi S. Paulus 276 jam dictos baptizasse, communis plurium vicinorum pagorum traditio est. Hujus rei indicium est, quod ante paucos annos cum sacellum hoc instauraretur, sub terra inventus sit fons baptismalis e duro lapide. Juxta sacellum extant anguli et parietes longi magnique affabre incisi et elaborati, ubi putatur fuisse villa et domus S. Publii.

Tertium, quod S. Paulus Melitae commoratus sit per tres menses. Tradunt eum cum S. Luca, Aristarcho, Trophimo aliisque sociis habitasse in crypta quadam suburbana civitatis veteris, quam proinde in magna habent veneratione, adeo ut juxta eam aedificarint Ecclesiam, quae per multa saecula fuit matrix et Episcopalis totius insulae. Circa cryptam est coemeterium ingens, in quo non soli Melitenses, sed et permulti exteri Nobiles devotionis ergo sepeliri eoque se deportari testamento mandarunt, praesertim quia ibi se sepeliri curantibus olim data fuit Indulgentia plenaria, qualis est Romae sepultorum in Campo Sancto: quocirca in eodem perplura visuntur sacellula; in hoc coemeterio locus est distans a crypta jactu sagittae, in quo fama est praedicasse S. Paulum: ad cujus rei memoriam in eodem erexerunt crucem lapideam.

Quartum, quod Melitae scorpiones et serpentes tam nati quam eo illati, ponant venenum: imo terra Melitensis sanat morsus quoslibet venenosos, etiam canum rabidorum, si in potu sumatur, aut plagae imponatur; nec id tantum in hominibus, sed etiam in bestiis, adeo ut nonnulli medici Siculi eam praeferant terrae sigillatae. Valet enim non tantum contra venena, sed etiam contra febres malignas, dysenteriam, variolos, quin et toxica, praesertim e sublimato, vel casu, vel sponte hausta: cujus rei illustria exempla et miracula mihi narrarunt viri graves, eorum oculati testes.

Quintum, quod S. Paulus saepe Melitam ab incursu hostium tutatus sit. Ut alia taceam, sub annum Domini 1470, cum Mauri classe octodecim millium militum eam invaderent, jamque tormenta disponerent ad quatiendam urbem veterem, tertio die apparuit S. Paulus veste stellata, quali depictus visitur in ecclesia Cathedrali, ac vibrans gladium equo insidens, stipatus innumera multitudine visus est invadere Turcarum agmina: cumque in eum Turcae multas conjicerent sagittas, omnes in ipsosmet retortae et repercussae resilierunt, eosque vulnerarunt et perdiderunt. Visi pariter fuere duo alii insulae tutelares, S. Georgius et S. Agatha, quam fama est ibidem persecutionem Siculam fugientem latitasse, ac celebre illud velum Aetnae incendia compescens contexuisse; idque instar Penelopes ea arte, ut quae per diem texuerat, noctu retexeret, eo quod matri urgenti eam ad nuptias, eas detrectans responderet sibi prius velum hoc pertexendum esse. Quocirca S. Agathae marmoream statuam tunc in muro collocarunt, sed facie a Turcis aversa, et ad urbem conversa: verum illa suapte vi faciem ad Turcas convertit tanto fragore, quantus est bombardarum majorum, adeo ut eodem perculsi Turcae solverint obsidionem, seque in fugam dederint.

Sextum, quod Melitae tres extent B. Virginis imagines depictae a S. Luca, qui, ut ante dixi, comes S. Pauli cum eo in ea hiemavit habitavitque per tres menses. Quocirca illas per tres primarias insulae regiones dispertiti, magna colunt veneratione.

Septimum, quod Melita, a tempore S. Pauli hucusque, nunquam defecerit a fide a S. Paulo accepta, etiamsi Mauri eam occuparint tenuerintque per centenos et amplius annos. Idem Coloniae Agrippinae a Deo datum ob merita Martyrum Thebaeorum, ac undecim millium Virginum ibidem quiescentium. Unde de ea canitur:

Ex quo fidem recepisti,
Recidiva non fuisti,
Civitas praenobilis.

Haec omnia de Melita mihi Romae constanter viva voce affirmarunt et scripto consignarunt nostri Patres Melitenses, viri graves et eruditi, eademque tradidit noster Octavius Cajetanus in Isagoge, cap. XIX.

Vide hic munificentiam S. Pauli, qua tanta largitate hospitium et hospitalitatem Melitensium remuneratus est: nimirum Sancti se a nobis liberalitate vinci non patiuntur, sed pro uno exili dono reddunt ingens, septuplum, imo centuplum. Tanti est Sanctos hospitio recipere, eis benefacere, eos praesentes habere, eos colere et invocare. Hoc enim beneficio divino S. Paulus hospitales barbaros, eorumque humanitatem remuneratus est, ut qui barbariem in eum exuissent, natales viperas veneno exutas humanas in seipsos haberent; quin et glebas suas quasi antidota contra venena possiderent. Quocirca tota Melita S. Paulo consecrata, jure S. Pauli insula tutelaris vocari queat: illam enim saepe peste, fame, bello, liberat.

Barbari. — Incolae Maltae sive Melitenses, qui tempore Pauli et lingua et moribus erant barbari. Unde eo laudabiliores, quod tam humanos se praestiterint erga Paulum et naufragos, ita Chrysostomus.


Versus 3: Sarmentorum; Vipera; Invasit

3. Sarmentorum.Sarmenta proprie sunt segmina vitium: inde tamen quorumlibet lignorum et surculorum segmina significant: haec enim Graece vocantur φρύγανα, id est ligna combustibilia, quae Latini cremia nuncupant, a φρύγω, id est torreo.

Vipera. — Multi censent viperam dici, quasi vi parientem, eo quod foetus viperae alvum matris erodant, dum ex eo nascendo in lucem prodeunt. Verum experientia id docet esse falsum, uti alibi ostendi. Unde verius Theophrastus, et ex eo Aelianus, lib. IX De Hist. anim., cap. XXXI et XXXII, censet viperam dici quasi viviparam, eo quod pariat vivum animal, non ova, ut alii serpentes. Porro vipera adeo venenosa est et pestilens, ut solo sibilo et anhelitu quem efflat, hominem obstupefaciat, eique mortem vel morbum quasi lethalem infligat. Vidi Romae quemdam e Societate nostra, qui viperam feriens, ab ea sibilante ita afflatus et quasi sideratus fuit, ut multos annos stupore et morbo quasi incurabili laborarit. Arabes viperam vocant Therion, a Graeco θηρίον, id est fera. Unde pharmacum contra viperarum et serpentum morsus, ex ipsius viperae carnibus confectum, vocatur Theriaca: cujus compositionem sub Nerone Imperatore (qui matrem interfecit, uti vipera fertur matrem enecare) invenit Andromachus medicus, uti narrat Galenus, qui paulo post vixit sub Antonino Imperatore, tom. V, lib. De Theriaca ad Pisonem, cap. V. Sed ante Andromachum Antiochus Philometor, rex Asiae, theriacam, qua contra omnia venena utebatur, confecit ex serpyllo, aniso, opopanace, milio, trifolio, aneto, foeniculo, ammio, apio, ervo, vino generoso, immixtis et in pastillos digestis, uti refert Plinius, lib. XX, cap. XXIV, et Galenus, libro citato.

Invasit. — Syrus, momordit, uti solent serpentes, dum quem invadunt: pendebat enim de manu ejus. Ita Œcumenius et Lyranus hic, ac Tertullianus, in Scorpiaco, cap. I, et Ambrosius, lib. VI Hexam., cap. VI.


Versus 4: Ultio

4. Ultio. — Numinis vindicta. Haec enim prae caeteris facinorosos homicidas persequi solet, juxta illud Christi, Matth. XXVI, 52: « Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. » Sic ultio Dei ubique persecuta est Cain fratricidam, Gen. IV, 7 et seq. Plura hujus ultionis exempla recensui Deuter. XXI, 4. Pro ultio, Graece est δίκη; Syrus vertit justitia; alii, judicium; alii, vindicta. Videntur Barbari hi vindictam esse deam, quam Hesiodus in Ergis facit Jovis et Themidis filiam, uti et alii Poetae, qui eam Astraeam vocant. Unde Ovidius, lib. I Metam., agens de ferreo improborum saeculo:

Ultima caelestum, inquit, terras Astraea reliquit.

Cujus effigiem ita pingit Gellius ex Chrysippo, lib. XIV, cap. IV: « Justitia, ait, pingitur forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus: neque humilis, neque atrocis, sed reverendae cujusdam tristitiae dignitate. Ex imaginis autem istius similitudine intelligi voluit, judicem, qui justitiae antistes est, oportere esse gravem, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem, contraque improbos nocentesque immisericordem atque inexorabilem, erectumque et arduum ac potentem, vi majestate aequitatis veritatisque terrificum. » Vide Lilium Giraldum, De Diis Gentium, syntag. I.


Versus 5: Et Ille Quidem Excutiens Bestiam

5. Et ille quidem excutiens bestiam. — Praeclare Œcumenius: « Vipera, ait, cum in manum Apostoli dentes injecisset, et nullam peccati in eo mollitiem et laxitatem invenisset, statim (ab eo excussa) resiliit, et in ignem sese projecit, quasi poenam de se exegerit, quod nihil ad se pertinens corpus invasisset. Nos vero bestias timemus, propter quod armatura virtutis muniti minime sumus. Adam enim in innocentia a bestiis et serpentibus laedi non poterat, imo eis dominabatur. Unde Sancti qui ad primaevam ejus innocentiam accedunt, idem saepe dominium a Deo nanciscuntur, uti nactus est S. Paulus, S. Antonius, S. Macarius, S. Franciscus et similes, uti dixi Genes. IX, 2. Vipera ergo haec ultronea sua nece sibi temeritatis supplicium, Paulo innocentiae dedit encomium. Neque enim ab ea morsus Paulus mortem obiit, sed famam consecutus est immortalitatis, imo et divinitatis. Nam qui aderant, videntes nihil mali in eo fieri, « dicebant eum esse deum, » ibidem vers. 6. Unde optime D. Chrysostomus in Ps. XCV: « Ictus, ait, a vipera Paulus, Spiritus Sancti virtutem quae in ipso habitabat, ostendit, usus vipera teste; » quasi vipera Apostolo fuerit, non pestis ad mortem, sed testis ad gloriam; et volens lethale venenum Apostolo infundere, sibi hauserit. Vere Arator de Paulo hic:

Christique cruci sua membra relegans,
Nescit ab angue mori.

Hinc impletur promissio Christi, Marc. XVI, 18: « Signa eos qui crediderint, haec sequentur, etc.; serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. » Unde Tertullianus, in Scorpiaco, cap. I: « Hoc modo, inquit, etiam Ethnicis saepe subvenimus, donati a Deo ea potestate, quam Apostolus dedicavit, cum morsum viperae sprevit. »

Porro ex hoc tempore, quo Paulus Melitae viperam excussit, insulae illi divinitus impertitum est ut in ea serpentes omnes veneno careant, et quantumlibet aliquem momorderint, nil prorsus inferant detrimenti; eamque insulani vocant "gratiam S. Pauli," qui hac ratione abunde eis hospitii et hospitalitatis meritum compensavit. Melitae ergo nullum maleficum serpentis genus nascitur, neque nocet aliunde invectum, imo gleba Melitensis antidotum est contra venena, adeoque ipsi Melitenses quasi terrori sunt serpentibus: ita Thomas Fazellus, De Rebus Siculis, Decad. I, lib. I, cap. I; Baronius, Gagneius et alii. Sic de S. Phoca martyre, in Romano Martyrol., die 5 martii, ita legimus: « Qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodie quoque populis eo miraculo declaratur, quod si quispiam a serpente morsus fuerit, ut januam basilicae Martyris credens attigerit, confestim evacuata virtute veneni sanatur. »

Sunt in Italia qui se de genere et cognatione Pauli esse jactitant, et serpentes impune contrectant. Sed hos imposturae arguit Delrio, lib. I de Magic., cap. III, Quaest. IV, et ex eo Lorinus hic, eo quod compertum sit eos se contra morsum antidotis praemunire. Addit Lorinus, Marsos et Psyllos a serpentibus esse intactos et illaesos, non per antipathiam naturalem, ut quidam censent, sed per incantationes et artes magicas. Quin et Delrio Salutatores, qui verbis, et Ensalmatores, qui halitu varios morbos sanant, suspectos habet, multaque in iis notat suspicione et periculo plena; etsi Navarrus, in Manuali, cap. XI, num. 36, Salutatores excuset, putetque donum sanandi in eis esse gratiam gratis a Deo datam ad bonum reipublicae.

Porro immunitatem hanc a venenis aliqui volunt esse naturalem Melitae, uti naturalem esse Hiberniae tradit Beda, lib. I Hist. Anglic., cap. I; et Sardiniae tradit Solinus Polyhistor, cap. XXXV; sed errant. Nam incolae Melitae mirati sunt S. Paulum a vipera tactum non inflari, nec emori, ut aliis accidisse viderant. Ergo ante S. Paulum Melita obnoxia erat venenis. Paulo ergo hanc immunitatem debet, et ultro acceptam refert.


Versus 6: At Illi Existimabant Eum in Tumorem Convertendum; Et Mori; Convertentes Se; Dicebant Eum Esse Deum

6. At illi existimabant eum in tumorem convertendum, — ex incensione et inflammatione, quam creat viperae morsus: hoc enim significat Graecum πίμπρασθαι. Unde Tigurina et Pagninus vertunt, at illi existimabant futurum ut incenderetur, aut concideret repente mortuus.

Et mori, — id est illico moriturum, uti jam dixi ex Graeco. Porro quam cito serpentes, praesertim viperae et aspides, hominem necent, docet Galenus, lib. De Theriaca ad Pisonem, cap. VIII, in fine, exemplo Cleopatrae: « Cleopatram, ait, ferunt magnum primo ac profundum vulnus brachio suo dentibus intulisse: deinde venenum quod prius ex aspide paraverat, in pyxide quadam ad se allatum, vulneri infudisse; atque ita veneno corpus subeunte, non multo post insciis custodibus, vitam leniter finivisse. Nam revera serpentes illi velociter interficiunt, sicut ego saepe in magna Alexandria expertus sum. Cum enim aliquem hoc supplicii genere condemnatum, si longo cruciatu dilationeque necare volunt, aspides illorum pectoribus admovent, ambulareque parumper faciunt, atque sic ipsos brevi perimunt. »

Convertentes se, — ad invicem, mutata mente et sermone: haec enim omnia significat Graecum μεταβαλλόμενοι. Ita Syrus, Chrysostomus, Tigurina, Thomas, Pagninus, Lyranus et alii.

Dicebant eum esse deum. — Vide hic subitam Melitensium mutationem. Ex homicida faciunt deum, ait S. Chrysostomus. Sic Lycaonii videntes miraculum Pauli clamabant eum esse Mercurium, Act. XIV, 18.


Versus 7: Principis Insulae

7. Principis insulae. — Graece, τῷ πρώτῳ, id est primi. Erat ergo Publius primarius inter Melitenses, ait S. Chrysostomus, at non princeps absolutus et dominus Maltae: haec enim parebat Romanis. Publius nomen est Romanum. Unde videtur ipse fuisse Romanus, qui praetura vel praefectura Maltae functus, ibidem praediis comparatis sedem fixit. Melita enim suberat Romanis, aeque ac Sicilia, et a Siciliae Praetore regebatur per vicarium, qui πρῶτος, id est primus, antecedens, primarius princeps insulae et insulanorum vocabatur, idque docet antiqua inscriptio: « L. Ca. filius Cyr. eques Romanus, πρῶτος Μελιταίων, » id est primus, vel princeps Melitensium, quam recenset Philippus Cluverius, lib. II De Antiqua Sicilia, cap. XVI. Quam dives fuerit Publius, liquet ex eo quod hosce 276 naufragos per triduum hospitio exceperit, teste S. Chrysostomo. Ejus domus fuisse dicitur, quae in urbe Melita aedes maxima S. Paulo dedicata est; praedia ejus fuisse putantur, quae hodie Benuerrat dicuntur, juxta sinum ad quem navis appulit, non longe a pago Nazar. Ita noster Octavius Cajetanus, Isagoges cap. XIX. Silet hic Lucas, Paulum per tres menses quibus Maltae fuit, praedicasse et convertisse Melitenses ipsumque Publium, de quo Arator ita canit:

Mensibus hibernis tribus in regione Melitae,
Multiplicem dat Paulus opem.

Sic et Chrysostomus.

Porro Publium hunc a Paulo creatum esse Episcopum Melitensem, docet Ado in Martyrol., die 21 januarii, et Beda, 18 januarii: adduntque eumdem deinde creatum esse Episcopum Atheniensem, esseque illum Publium, qui post Quadratum, Athenis in Episcopatu successit Dionysio Areopagitae, ac nobili martyrio laureatus decessit, de quo Eusebius, lib. IV Histor., cap. XXIII, et S. Hieronymus in Catalog. Script. Eccles., in Quadrato.


Versus 8: Salvavit Eum

8. Salvavit eum, — id est sanavit, utique per miraculum, praesertim quia febris et dysenteria sunt morbi contrarii, ut notat S. Hieronymus in cap. LVI Isaiae. Notat S. Gregorius, lib. XXVII Moral., cap. XI vel XIV, Paulum sanasse patrem Publii, quia is erat infidelis, ut eum hoc miraculo et beneficio converteret ad Christum: Timotheum vero aegrum non sanasse, quia is jam erat conversus. Morbus ergo ei relictus est ad exercitium patientiae et coronae augmentum.


Versus 11: Cui Erat Insigne Castorum

11. Cui erat insigne Castorum. — Perperam Glossa legit castrorum. Usitatum erat, ait Sanchez, ut nautae in puppi gestarent deos tutelares, id est eorum statuas et idola, vel effigies. Hos Phoenices Pataecos vocant, teste Hesychio, de quibus Persius:

Ingentes in puppe dei.

Et Ovidius, lib. I Trist., eleg. 3:

Puppique recurvae
Insilit, et pictos verberat unda deos.

Unde et Chrysostomus opinatur Castorum effigies in navi fuisse depictas. "Castores" vocantur gemini fratres Castor et Pollux. Castor enim, utpote senior, juniori Polluci suum nomen communicavit. Hi duo nati sunt ex Jove et Leda, Tyndari regis conjuge: unde et Tyndaridae vocantur, et διόσκουροι, id est Jovis filii. Fingunt enim Poetae Jovem cygni formam induisse, et ex eo Ledam ovum concepisse: ex quo nati sunt gemini, Castor et Pollux. Unde Horatius, lib. II Serm., satyra i:

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis.

Castor enim fuit egregius equorum domitor, Pollux vero pugil. Ambo post mortem inter sidera relati sunt: quorum signum Gemini dicitur, in quo sol degit in junio. A Gentibus pro diis habiti sunt, praesertim a Romanis. Unde etiamnum eorum ingentes statuae visuntur Romae in aditu Capitolii. Hinc et Cicero in Verrem, act. 1: « Vosque, ait, omnium rerum forensium, consiliorum maximorum, legum judiciorumque arbitri et testes, celeberrimo in loco praetorii locati, Castor et Pollux. » Habiti sunt dii maris, ideoque in navibus picti a nautis in tempestate invocabantur: sive quia sunt stellae in caelo hoc nomine, quae si utraque appareat serenitatis, sin una duntaxat, tempestatis est indicium; sive quia Castor et Pollux mare piratis liberarunt; sive quia iidem fuerunt argonautae, cum caeteris sociis Colchos navigantes; et orta tempestate, cum caeteri timerent, duae stellae super capita Castoris et Pollucis visae sunt, illicoque mare sedari coepit: unde se eorum gratia a diis tutandos, caeteri persuaserunt, indeque in simili periculo eos invocare coeperunt, uti ex Diodoro Siculo et Valerio Flacco narrat Giraldus, Synt. v, pag. 182. Hae fabulae ortae sunt ex eo quod nautae observare soleant stellas Castorum, ac credere eas, si appareant, navigantes servare. Unde Horatius, lib. I Carm.:

Dicam et Alcidem, puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit,
Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti, fugiuntque nubes,
Et minax (quod sic voluere) Pontus
Unda recumbit.

Idem alibi:

Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus rates.

Jam nautae Christiani post B. Virginem, quae est stella maris, in periculo invocant S. Paulum, qui die ac nocte in profundo maris fuit, S. Clementem in mari mersum, S. Nicolaum, S. Franciscum Xaverium, qui perpetua quasi navigatione immensa Oceani spatia, a Lusitania in Indiam, Molucas, Japoniam et Chinam emensus et remensus est, et S. Hermetem, vel S. Telmum. Sic enim vocatur a nautis Telmus, vel Elmus, a loco; qui proprio nomine dictus fuit Petrus Consalvus Ordinis S. Dominici, et ad caelos migravit anno Domini 1246, cujus vitam et miracula conscripsit Ferdinandus Castiglius, I part. Hist. S. Dominici, lib. II, cap. xxiii, xxiv et xxv, et Ribadeneira in ejus Vita, quam habet in Appendice Sanctorum extravag. Porro invocant eos, non ut deos et numina, sicut Gentiles, ut objicit Calvinus, sed ut suos apud Deum patronos et advocatos, idque in ea re, in qua ipsi olim Deo servientes, meruerunt ut aliis in eadem opitulari possent. Vide Stapletonium hic in Antidotis.

Porro insigne Castorum sic erat effigiatum. Pingebantur Castor et Pollux quasi duo juvenes; cuique dabatur ovi pars dimidia, et jaculum in manu equusque candidus, superne eminebat stella. Ita Lucianus, in Deorum Dial., in fine.


Versus 12: Syracusam; Paulus in Sicilia; Ora Siciliae a Pachyno ad Pelorum

12. Syracusam. — Civitas est Siciliae maxima et pulcherrima sub Pachyno monte sita, ubi fons Arethusa. Nunquam tam nubilus est dies in anno, quin eo Syracusis, aeque ac Rhodi sol cernatur, ait Plinius, lib. II, cap. LXII. Jam nobilitata est S. Luciae patria et martyrio. Hinc patet Paulum in Sicilia fuisse et Siculis profuisse. Unde S. Chrysostomus: « Porro, inquit, praedicatio etiam usque in Siciliam pervenit. »

Scripsit de Sanctis rebusque Siciliae opus magno labore et studio, e priscis Siculorum monumentis erutum et elaboratum noster P. Octavius Cajetanus, sed morte praeventus in lucem dare non potuit. Ejus ergo posthumum edendum suscepit P. Alfonsus Cajetanus, qui opus maturat, ut avidae longaeque multorum expectationi satisfaciat: interim excerpta ex ejus Isagoge de S. Petri et Pauli in Siciliam adventu et fructu, Panormo ad me Romam misit; cui proinde cum gratiarum actione haec mecum accepta referat candidus Lector. Illa hic summatim inseram, utpote quae S. Lucae historiam praesentem valde illustrant, multaque addunt et supplent, quae S. Lucas studio brevitatis omisit. E quibus liquido videas priscam S. Petri et Pauli in Siculos benevolentiam, ac vicissim Siculorum incensa erga Apostolos studia.

Haec igitur de S. Petro scribit Isagoges, cap. XVIII. Certum est Siciliam primitus a S. Petro accepisse fidem, Ecclesias primosque Episcopos. Unde Innocentius I, epist. ad Decent., constanter affirmat in Sicilia nullum hominum instituisse Ecclesias, nisi quos Vener. Apostolus Petrus aut ejus successores constituerunt. Metaphrastes, orat. De S. Petro et Paulo, die 29 junii, tradit S. Petrum ex Syria Romam navigantem, in Siciliam Tauromenium appulisse; et apud Pancratium Episcopum, quem antea Antiochiae agens eodem praemiserat, divertisse; quod anno 2 Claudii Imperatoris contigit. A S. Joanne Chrysostomo idem fuisse scriptum, Constantinus Lascaris in schedis suis firmat, quas in Thesauro Mamertinae urbis legimus. Metaphrastis testimonium doctissimi viri, Vincentius Bellovacensis, Guilielmus Spirensis, Petrus Calesinus et Cardinalis Baronius anno Christi 44, firmavere. In Siciliam una cum S. Petro, ut ait Metaphrastes, venere ejus discipuli, Marcus Evangelii scriptor, Apollinaris postea a S. Petro Ravennam missus, Martialis ab eodem deinde amandatus in Gallias, Rufus Capuae creatus Episcopus; Menaea addunt Beryllum. Tauromenii cum esset S. Petrus, Maximum catechesi probe instructum baptizavit et Episcopum ordinavit, constituitque ut Pancratio succederet. Idem Syracusis Marcianum dedit Episcopum, Catanae Beryllum, ut habet Martyrologium Romanum et Menologia Graecorum. Hae ergo tres primae sunt Siciliae Ecclesiae a S. Petro erectae. Hisce proxima est Agrigentum, cujus primum Episcopum scriptores S. Libertinum martyrem memorant; sed quo anno id factum, nos latet. S. Libertini Encomiastes Syracusanus, fide dignus, ipsum synchronum facit S. Peregrini martyris, qui S. Marciani, Syracusarum Episcopi, a S. Petro instituti, fuit discipulus.

Isagoges vero, cap. xx, tradit S. Paulum Syracusis a Marciano (quem eodem ante aliquot annos miserat S. Petrus, urbisque Episcopum ordinarat) Episcopo incredibili laetitia exceptum, et Christianorum omnium ejus Ecclesiae studiis officiisque obviam euntium inclyto Apostolo in vinculis triumphanti. Certum mihi est, tres illos dies in eodem cum Marciano hospitio commoratum; ea in spelunca, quam ille pulsis daemonibus Christo consecraverat, D. Paulum sacris operatum esse; Syracusanam Ecclesiam, primitias Occidentis, Deo obtulisse; multos ad Christum convertisse, eamque Ecclesiam adspectu colloquiisque recreasse, atque in Dei amorem incendisse. Vicina etiam Syracusis loca vicosque obivisse credimus: quanquam enim vinctus Romam duceretur, humanitate tamen Julii centurionis, cujus custodia tenebatur, multum Apostoli reverentiae dabatur. Sidone enim ab eo permissus est ad amicos ire, et sui curam agere, Melitae apud Publium tres dies hospitari. Super humanitatem Centurionis accedebat pietas et Christiana religio, quam omnes profitebantur quicumque socii navigationis D. Pauli fuerant, eorumque amor erga Apostolum, utpote cujus beneficio naufragium evasissent et in Christum credidissent; nam in Pauli gratiam omnium qui navi vehebantur, non solum corpora naufragio, sed animas infidelitati ereptas, ex Actis Apostolorum et D. Joannis Chrysostomi interpretatione superius docuimus. Ex his non ambigimus doctori Gentium permissum Syracusis libere agere, praedicare regnum Dei, quin et proximos urbis vicos obire. Certe quidem procul Syracusis fere octo passuum millibus, in agro cui Solarino nomen, ecclesia est D. Pauli Apostoli titulo insignita; et sane antiqua est architectura: in qua puteus visitur, cujus aqua hausta, ablutisque aegrotis, invocatione Apostoli Pauli multa in dies miracula patrantur, votaque et tabellae pendentes sanctissimi Apostoli collata adversum mortales beneficia contestantur. Apud Syracusanos vetus traditio est, D. Paulum Apostolum, cum Syracusas venit, eum in locum excurrisse, ecclesiamque a Christianis in ejus rei memoriam fuisse extructam: in eo sane tractu antiquae habitationis vestigia reperiuntur; fortasse aevo illo oppidum ibi fuit, quod Apostolus pro charitate sua invisit.

Isagoges vero, cap. xxi, docet S. Paulum oram Siciliae legisse a Pachyno ad Pelorum, ac monumenta ab eo ibidem relicta recenset. Navigationem, inquit, ex insula Melita Syracusas lentam fuisse, non desunt qui probent: antequam enim ille navi vectus in Syracusanum portum appelleret, in oram cis Pachynum promontorium descendisse existimamus et vicina loca collustrasse. Vetus est traditio apud Hetinos et Pachyni accolas, Paulum Apostolum in eam oram pervenisse, atque intus ad milliaria quatuor in agrum Elorinum penetrasse: quo loco aedificata est a posteris ecclesia juxta fluvium Elorum, D. Paulo dicata, quae adhuc manet, in adventus ejus memoriam; neque ab ea procul puteus est in veneratione summa habitus, cujus aquam qui biberint, vel laverint se, variis e morbis eripiuntur, maximeque valet adversum vulnera morsusque noxios bestiarum. Eodem in agro, cui nomen Biliscalis, alter puteus est, ad quem ejusdem Apostoli virtute et gratia multa miracula patrantur.

Porro ex accessu D. Pauli ad haec loca, illud omnino constat, tardam ejus navigationem per eam Siciliae oram fuisse, non sine magna Dei providentia, ut Apostolus Siciliam collustraret, et quos posset, sua praedicatione ad Christum perduceret; sed et Apostolum Syracusis profectum, insulam circumlegisse D. Lucas docet.

Igitur Paulina navis posteaquam Syracusis solvit, oram Siciliae maritimam praetervecta, rursum e cursu suo deflexit in littus, intra Tauromenium atque Messanam, ubi nunc aedes est Paulo Apostolo sacra. Antiqua ea fama est apud loci accolas, D. Paulum cum Siciliae oram legeret, in sinum illum appulisse, cui monasterium D. Placidi in edito colle incumbit, in eoque commoratum littore, quod decem passuum millibus ab urbe Messana distat; ipso in littore locoque Apostoli pedibus calcato, Christiani deinde, ubi Christi fides adolevit, parvam, sed magnae pietatis indicem Ecclesiam, D. Paulo sacram construxerunt, quae Apostoli in illud littus descensum testificaretur, reique memoriam ad posteros derivaret. Rhegium Apostolus ea ex ora maritima solvit, quae res a majoribus per manus nobis tradita, a D. Pauli navigatione non abhorret. Ejus enim testis ac scriptor D. Lucas, in Actis Apost., ait Syracusis solventem, ora maritima Siciliae navigata, Rhegium pervenisse. Verosimile est navim insulae littus circumvectam illuc applicuisse, ubi adverso maris aestu ventisque, sive urgente nocte constitit, dum secundus esset aestus ventique, vel illucesceret dies, ne fretum illud infame naufragiis Charybdisque vorticibus formidatum caeca nocte trajiceretur, atque iis maxime quibus satis esset timoris ex proximo ad Melitam naufragio. Sinus autem ille, in quem fama est Apostolum descendisse, ad id videtur natura factus; neque illo opportunior maris tractus, Rhegium ex ora Mamertina solventibus; sed et naves quibus ex Oriente iter est per Siciliam in Occidentem, insula praeternavigata, eo ex sinu qui nunc aede D. Pauli Apostoli nobilitatur, Rhegium de more transmittunt.

Isagoges, cap. xxii, ostendit S. Paulum, fretum Siculum navigantem, conspexisse Messanam, sed non adiisse, uti contendit Constantinus Lascaris: adiisse vero eam postquam e primis Neronianis vinculis liber, rursum provincias et Siciliam (ut videtur innuitque S. Chrysostomus) peragravit. Traditio enim est Messanensis Ecclesiae, S. Paulum Messanensibus Bacchylum Episcopum praefecisse. Sane quotannis ea in urbe supplicationes habentur festo Conversionis S. Pauli, in memoriam Bacchyli Episcopi, Messanensi Ecclesiae a S. Paulo praepositi: ac vetus mos in ea Ecclesia est deducendi per urbem reliquias S. Pauli. Haec noster Octavius. Addunt alii, in ditione Avola, quam multi censent esse Hyblem vel Hyblam, in qua thymi et salicum est copia, unde apes pastae mel optimum conficiunt, indeque apes Hyblaeae et mel Hyblaeum nuncupatur, de quo Martialis in Acres:

Cum dederis Siculis mediae de collibus Hyblae,
Cecropios dicas tu licet esse favos.

Juxta Hyblam, inquam, pergendo versus Syracusas, similis illi Elorino est puteus qui a S. Paulo nomen accepit, ejusdem virtutis et venerationis: ad quem quia multi serpentes bibendi causa accedunt, hinc juxta eum multae cernuntur viperae et serpentes mortuae, potu hujus aquae occisae. Similis et nomine et virtute est puteus juxta Syracusas, cujus aqua multas curat infirmitates.

Hoc accepi a nostris Patribus Siculis oculatis testibus. Ubi vide quantae dignitatis et meriti fuerit S. Paulus, quantae etiam bonitatis et beneficentiae, quae eum nusquam sinebat esse otiosum et vacuum, sed suae virtutis semina et vitales radios instar solis ubique spargere compellebat, ut imitaretur Christum, « qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, » ut ait S. Petrus, Act. x, 38. Vere de S. Paulo dicas, quod officium Ecclesiasticum canit de S. Caecilia: « Caecilia famula tua, Domine, quasi apis tibi argumentosa deservit. »

Denique Syracusis triduo commorans Paulus evangelizando majorem incolarum partem (ac per eos, vicinos Siculos, ut Sicilia fidem S. Paulo debeat) ad Christum convertit, uti narrat Hieronymus Marasiotus in Chronicis Calabriae, lib. I, cap. xx.


Versus 13: Rhegium; Conversio Rhegiensium et Columna Ardens

13. Rhegium, — civitas Calabriae objacens et vicina Siciliae. Ita dicta ἀπὸ τοῦ ῥηγνύναι, id est rumpere, quod terrae motu vel maris eluvione abrupta sit a Sicilia, cui prius cohaerebat eratque contigua, imo continua. Sic et Siciliam dictam volunt quasi Sicilitam, id est resectam ab Italia, cui antea cohaerebat. Ita Plinius, lib. III, cap. viii: « Sicilia, inquit, quondam Brutio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa XIIM in longitudinem freto, in latitudinem autem MD, juxta columnam Rheginam. » Et Isidorus clarius, lib. XIII Orig., cap. xviii: « Fretum, ait, appellatum est, quod ibi semper mare ferveat: fretum enim est angustum et quasi fervens. Nam freta Varro dicta ait quasi fervida, id est ferventia et motum fervoris habentia. Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius ex tali causa vocari scribit dicens, Italiae olim Siciliam conjunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem abruptum est aquis, aut per angustiam scissum; et inde ῥῆγος nominatum, quia graece abruptum hoc nomine nuncupatur. » Eadem quasi ad verbum habet S. Hieronymus in Nomin. Act. Apost., et ex eo Beda hic. Recte ergo fretum hoc vocatur Rhegium, indeque urbs freto adjacens pariter vocatur Rhegium, quia hoc spatio ante fuerat isthmus, quem mare perrupisse dicitur. Porro Thucydides, lib. IV, hoc fretum vocat Charybdin: sic et Mela, lib. II, cap. viii: et Plinius, lib. XIII, cap. xviii: « Eo quod gurgitibus, inquit, occultis naves absorbeat. Ter autem in die erigit fluctus, et ter absorbet: nam accipit aquas, ut vomat; vomit, ut rursus accipiat. » Vide Philippum Cluverium, lib. I De Antiqua Sicilia, cap. v.

Porro Rhegium vetusta et nobilis est Calabriae civitas, de qua multa Hieronymus Marasiotus in Chronicis Calabriae, lib. I: « Rhegium, inquit, prima Italiae civitas, olim fuit una e quatuor Respublicis magnae Graeciae, metropolis Calabriae, ut liquet ex eo quod cum in Calabria sint quatuor Archiepiscopatus, antiquissimus sit Rhegiensis, qui decem habet Suffraganeos, Consentinus quatuor, S. Severinae quinque, Rossanensis nullum. »

Silet hic multa Lucas, ac praesertim Rhegiensium a Paulo conversionem uno die, quo apud eos haesit, factam: quae ex Ecclesiae Rhegiensis monumentis eodem aevo graece conscriptis, ac deinde in Latinum idioma translatis, et in Archiepiscopali archivio asservatis, a Rhegiensibus viris eruditis et primariis ad me Romam transmissa, hic transcribam, quia ad historiam praesentem faciunt, ut ex iis liqueat tum Rhegiensium primaeva erga Christum et Paulum fides et devotio, tum S. Pauli erga eos amor, simulque ejus insatiabilis, etiam in mediis itineribus et vinculis, ubique evangelizandi sitis et ardor, aeque ac energia et fructus. Sic igitur habent in vita et martyrio S. Stephani, qui S. Pauli comes et discipulus, primus ab eo creatus est Rhegiensium Episcopus: « Hic sanctus martyr Stephanus fuit e civitate Nicaea: petente autem Paulo Apostolo Romam, comitatus est eum usque ad civitatem Rhegii Calabriae. Cum autem Apostolus civitatem invenisset idola colentem, praedicavit in ea verbum Domini; et sicut terra bona acceptum semen centuplum reddit, ita et ejus civitatis incolae verbum Dei receperunt: quos cum Paulus instruxisset, et plurimos illorum in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti baptizasset, creavit ipsis Episcopum Stephanum: qui sibi creditum gregem bene pascens, multos ad fidem Christi suis doctrinis convertit. Cum autem in hac civitate decem et septem annos moratus esset, et Episcopos et presbyteros ordinasset, Deique gratia Ecclesia aucta fuisset, postea persecutione contra Christianos mota, captus fuit ab Hierace duce Sanctus, tanquam praecipuus fidei Christianae, et coactus fuit ut abnegaret Christum et immolaret idolis: ipse autem non admittebat, quin potius intrepide Christum Deum confitendo et factorem omnium, idola autem Gentium ligna et lapides sensu carentia, opera manuum hominum esse asserens et diaboli inventiones, idcirco indefesse percutitur una cum Socra Episcopo, et saxis quoque vultus eorum confringuntur, in caminumque ignis conjecti exierunt illaesi. Unde multi crediderunt in Christum et acclamaverunt dicentes: Magnus Deus qui a pontificibus Stephano et Socra praedicatur. Inter quos erant mulieres pudicae Agnes, Felicitas et Perpetua nuncupatae, discipulae divi Stephani, quae intrepide coram Hierace duce confessae sunt nomen Christi Dei, veri creatoris omnium praedicantes; tunc ira plenus dux, ipsas una cum Stephano et Socra pontificibus gladio discindi jussit: quo facto, illico tradiderunt sanctas animas suas Domino, gratias agentes et exultantes, quod digni facti essent pro Christo mori. » Addita erant elegantia tropaeria et protonia Graeco-Latina, puta antiphonae, versus et hymni in laudem S. Stephani, ex pervetusto codice Vaticano manuscripto, num. 1543, Menaeo nuncupato, quo Ecclesia Graecorum in officiis divinis recitandis utitur, accepta, in quibus S. Stephanus vocatur Hierarcha, Hiero-martyr, τοῦ Παύλου ὁμόζηλος, id est « aemulator et similis zeli cum S. Paulo; » ejusque martyrium consignatur die 5 julii, quo pariter die Rhegini ejus festum tota dioecesi celebrant: quae, ne aequo sim longior, omitto. Addit Hieronymus Marasiotus in Chronicis Calabriae, lib. I, cap. xx, hac de causa Rhegiensem ecclesiam Cathedralem esse insignitam titulo et sede Archiepiscopali, eique olim subjectas fuisse omnes Calabriae Ecclesias, eo quod ipsa prima inter Calabros Episcopum S. Stephanum acceperit a S. Paulo, quodque S. Stephanus Episcopos, Presbyteros et Diaconos aliis Calabriae civitatibus dederit et ordinarit.

Porro constans et antiquissima apud Rhegienses est traditio, hac ratione et miraculo S. Paulum Rhegienses convertisse: navi quae Paulum vehebat, Rhegium appellente, ejus visendi causa ad littus concurrerunt Rhegienses, praesertim ut in ea sua numina Castoris et Pollucis, quae praeferebat navis, venerarentur. Mox Paulus de more orsus eis praedicare Evangelium, cum ab eis, utpote idololatris, non audiretur, postulavit ut sibi praedicanti vel ad modicum aures commodarent, tantillo scilicet tempore, quantulo candela exigua arderet. Eo impetrato, candelulam accendit affixitque columnae, cui naves appellentes solebant alligari: cumque statim absumpta candela evanesceret, illico per miraculum coepit ardere ipsa columna, quo portento perculsi et compuncti Rhegienses, Paulum ut hominem divinum auscultantes, ab eo ad Christum traducti sunt. In hujus rei fidem et memoriam columna in ecclesiam S. Pauli (quae in littore erecta est) translata, honorifice supra altare majus reposita est: ubi mira veneratione colitur multisque miraculis coruscat, uti liquet ex hoc de ea Rhegiensium hymno, quem typis excusum vulgarum mihique exemplar transmiserunt:


Hymnus in Columnam Rheginam S. Pauli Apostoli

Ave, columna nobilis,
Electro et auro ditior,
Illaque Mosis ignea
Columna fortunatior.
Quod ore Paulus praedicat,
Te fulgurante comprobat:
Te conflagrante Rhegium
Christi fidem complectitur.
Te palma tangens languida
Sensit medelam caelicam:
Haustusque pulvis illico
Aegris salutem contulit.
Ergo columna Rhegia,
Hebraeos ut Israelica
In terrae optima transtulit,
Tu nos in astra ducito.
Summo Patri sit gloria
Natoque Patris unico,
Et Paracleto numini,
Cunctis in aevum saeculis. Amen.

℣. Paulus Apostolus devenit Rhegium. Alleluia.
℟. Et seminavit verbum Dei. Alleluia.

Oratio.

« Deus, qui ad Pauli Apostoli praedicationem, lapidea columna divinitus ignescente, fidei lumine Rheginos populos illustrasti; da, quaesumus, ut quem Evangelii praeconem habuimus in terris, intercessorem habere mereamur in caelis. »

Insuper Joannes Angelus Spagnolus Canonicus Rheginus, De Rebus Rheginis lib. IV, cap. 1, narrat vulgo credi, Paulo praedicante, pisces littus egressos ei auscultasse, uti auscultarunt S. Francisco et S. Antonio Patavino. Additque nonnullos dicere cicadas a S. Paulo tacere jussas, nunquam deinceps eo loci comparuisse; sed se id non credere.


Versus 14: Puteolos; Et Sic Venimus Romam; Fratres; Usque ad Appii Forum; Accepit Fiduciam

14. Puteolos. — Civitas est Campaniae juxta Neapolim (ita Syrus), nobilis S. Januarii martyrio. Hinc tradunt et gloriantur Neapolitani, S. Paulum ex itinere Neapolim divertisse. Puteoli dicti, ab aquae calidae ibi ebullientis putore, ait Festus; vel, ut alii, a multitudine puteorum earumdem aquarum gratia factorum. Haec etiam vocata est Dicaearchia, a justitiae administratione; a Samiis condita, ut vult Eusebius, eo tempore quo Tarquinii Roma a Bruto sunt expulsi. Pari modo S. Petrum Romam navigantem appulisse Neapolim, ibique missam celebrasse tradunt Neapolitani, et Cardinalis Baronius, anno Christi 44.

Et sic (hoc est non mari, ut hactenus, sed terra pedestri itinere) venimus (id est venire et pergere coepimus) Romam, — unde pedites primo venimus ad Appii Forum, deinde ad tres Tabernas, denique Romam, ut mox explicat Lucas, vers. 16. Unde minus recte Cajetanus per Romam accipit portum Romanum, sive ostia Tiberina ubi scilicet Tiberis in mare influit, qui Roma distat duodecim milliaribus Italicis. Nam inter portum Romanum et Romam non interjacet Forum Appii et tres Tabernae, quo prius devenisse Paulum narrat Lucas. Melius alii per « Romam, » accipiunt agrum Romanum, praesertim quia olim suburbia Romana longissime se quaquaversum extendebant. Denique potest hic esse anacephalaeosis, qua Lucas generatim primo dicat Paulum Puteolis venisse Romam, deinde particulatim itinera media enarret quibus Romam contendit et pervenit, nimirum per Appii Forum et tres Tabernas, ubi ei occurrerunt fideles Romani eumque Romam deduxerunt. Hoc enim frequens est Hebraeis, uti videre est in libris Regum et alibi.

15. Et cum audissent (forte ex litteris Christianorum Puteolanorum) fratres, — puta Christiani, quod Paulus in urbem adventaret.

Usque ad Appii Forum. — Hoc Plinius, lib. XIV, cap. vi, ponit in agro Setino, dictum ab Appio Claudio, qui est auctor viae Appiae. Ortelius in Theatro censet, cum Blondo et aliis, esse Fossam Novam, ubi diem obiit S. Thomas Aquinas. Accedit Baronius, qui Forum Appii censet fuisse juxta Pontinas Paludes, ac Roma distare uno et quinquaginta passuum millibus, tres Tabernas vero triginta tribus, easque hodie vocari Cisterna, quae urbecula est juxta Velitras, patriam Augusti Caesaris. Eas enim fuisse contra Antium, quod modo Nettuno dicitur, docet Cicero ad Atticum, lib. II, epist. 29: « Emersimus, inquit, commode ex Antio in Appiam, ad tres Tabernas. » Porro Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 337, et ex eo Œcumenius hic, tradit Forum hoc dici Appii, quod fuerit Appii statua insignitum: Romani enim loca, in quibus regum et principum statuae positae erant, vocabant fora. Sic vocatum est Forum Cornelii, quod hodie Imola dicitur; Forum Claudii, hodie Tolsa; Forum Julii, hodie Frigoli; Forum Livii, hodie Forli; Forum Sempronii, vulgo Fossombrone; Forum Segusianorum, vulgo Bourg en Bresse; Forum Tiberii, vulgo Schwits, civitas apud Helvetios.

Accepit fiduciam,θάρσος, id est praefidentiam, animos, audaciam, q. d. Majores accepit animos Romae praedicandi et majorem spem Romanos convertendi, tum quia Romanos fideles tam erga se propensos et devotos videbat; tum quia ex eis colligebat indolem Romanorum benignam, amicam, docilem; tum quia eos habiturus erat in praedicatione cooperatores et adjutores.


Versus 16: Cum Autem Venissemus Romam; Sibimet Manere

16. Cum autem venissemus Romam. — Graeca addunt, tradidit Centurio vinctos στρατοπεδάρχῃ, id est principi exercitus, ita vocabatur Praetor, vel Praefectus reorum, vinctorum et carcerum; sicut nunc Romae vocatur Bargellus, qui post se ducit agmen sbirrorum, sive satellitum instar exercitus. Unde vir eruditus censet Bargellum dici ab Hebraeo Barzel, id est ferrum, eo quod ferro et armis armatisque militibus stipatus incedat.

Porro Paulus ingressus est Romam anno Christi 57, ait Eusebius in Chronolog.; S. Hieronymus, De Script. Eccles., in Paulo; Baronius et alii. Addit Beda, Ado, Usuardus et Onuphrius in Chronol., ingressum esse die sexta julii. Baronius tamen et noster Lorinus citius id factum putant, et vere putant, si Paulus, ut vult Arator, initio veris solvit Melita. Sed hoc incertum est. Potius credendum est priscis, Bedae, Adoni, Usuardo. Vide dicta cap. xxvii, vers. 9. Prisci enim inter se hic consentiunt.

Sibimet manere, — in suo hospitio, q. d. Non ductus est in carcerem cum caeteris vinctis, sed in sua domo manere permissus est; ita tamen ut gestaret catenam, ut patet vers. 19, et haberet custodientem se militem, ne fugere vel elabi posset. Id honoris praestitum videtur Paulo, quod virum magnum, et, ut ait Chrysostomus, admirabilem censeret Centurio et caeteri, tum ex occursu et reverentia, quam ei ubique a Christianis exhiberi cernebant; tum ex ejus excelso animo, sapientia et virtute.


Versus 17: Post Tertium Autem Diem; Non Quasi Gentem Meam Habens Aliquid Accusare

17. Post tertium autem diem. — Tres enim dies primos Paulus dedit quieti, utpote fessus tam longo itinere, ac comparando hospitio caeterisque rebus accommodandis. Addit Gagneius ex Œcumenio per hosce dies eum explorasse, num Judaei aliquas Romae ei struxissent insidias, aut contra eum litteras dedissent ad suos Romae degentes; cumque cognovisset nil tale eos factitasse, convocasse primos Judaeorum. Vide hic curam et charitatem Pauli in Judaeos, a quibus tanta, et haec ipsa vincula patiebatur: ubique primos eos salutat et salutare satagit.

Non quasi gentem meam habens aliquid accusare. — Non quasi habeam de quo gentem meam accusem: ita Tigurina; adimit suspicionem et metum Judaeis, ne putent eum Romam venisse, ut Judaeos accuset apud Caesarem, itaque ipsi contra eum se arment. Tales enim multi e Judaea Romam veniebant Pontifices, Scribas et Judaeos accusaturi apud Imperatorem, ut patet ex Josepho.


Versus 20: Propter Spem Enim Israel Catena Hac Circumdatus Sum

20. Propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum. — Spes metonymice ponitur pro re sperata. Nam spem Israel vocat Christum; quia Messias, sive Christus, uti Israelitis a tempore Abrahae fuit a Deo promissus, ita assidue per tria annorum millia ab eisdem fuit exspectatus, et etiamnum exspectatur et exspectabitur usque ad finem mundi. Judaei enim in tot aerumnis suis non aliud sperant, non aliud orant, non aliud clamant quam ut veniat Messias, qui eos liberet et salvet. Vocatur autem Christus « spes Israel, » quia per Christum sperabant, et sperant veri Israelitae justitiam, gratiam, salutem, resurrectionem, felicitatem et gloriam sempiternam. Haec enim a Christo speranda et exspectanda esse promiserunt Prophetae. Sensus ergo est, q. d. Ego Paulus hac catena vinctus sum, quia praedico Jesum esse Christum, ab eoque sperandam et petendam esse remissionem peccatorum, gratiam et salutem. Judaei ergo me vinxerunt, quia attuli eis suam spem. At vos spem vestram, puta Christum, quem vobis annuntio, et propter quem vinctus sum, excipite et in eum credite, ut salutem aeternam assequamini. Sic Apostolus, Coloss. I, 27, Christum vocat « spem gloriae, » et I Tim. I, 1, « spem nostram, » quia ipse est objectum et causa spei nostrae: per illum enim bona sperata, puta gratiam et gloriam consequimur. Hinc illae Prophetarum ardentes de Christo preces et voces, Isaiae, cap. xlv, vers. 8: « Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. » Et cap. lxiv, vers. 1: « Utinam dirumperes caelos et descenderes: a facie tua montes defluerent; » Jacobi: « Salutare (Salvatorem) tuum exspectabo, Domine, » Gen. xlix, 18; Mosis: « Obsecro, Domine, mitte quem missurus es, » Exodi IV, 13.

Tropologice: Christus est « spes Israel, » id est dominantis Deo Deumque videntis, aut potius visuri; quia fideles non aliud sperant quam videre Deum et Christum in caelo, ejusque praesentia et gloria beari et frui, juxta illud Apoc. xxi, 23: « Claritas Dei illuminavit eam (caelestem Jerusalem), et lucerna ejus est Agnus. » Et illud Ecclesiae:

Jesu nostra redemptio,
Amor et desiderium,
Deus creator omnium,
Homo in fine temporum.

Et illud Isaiae xxvi, 8: « Domine, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. » Et illud Psaltis, Psalm. xv, 5: « Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? »


Versus 22: Rogamus Autem a Te Audire Quae Sentis; De Secta Hac

22. Rogamus autem a te audire quae sentis, — de spe Israel, quam dixisti, puta de Messia, an venerit, an adhuc sit venturus.

Nam de secta hac (Christi et Christianorum, quae Christum jam venisse credit, quamque tu, o Paule, tacite commendasse videris, ideoque a Judaeis esse vinctus) notum est nobis quia ubique ei contradicitur. — Id dicunt, ut Pauli animum praeoccupent, infringant et a Christo praedicando avertant, q. d. Tu, o Paule, occulte videris Christi sectam sequi et praedicare; at videris deceptus: nam ubique viri sapientes, inter quos sumus et nos, ei contradicunt. Illis ergo nobisque assentire, mentem affectumque erga Christum depone, ac nobiscum perge colere Mosen et religionem ab eo sancitam.

Moraliter hic disce signum Christi et Christianismi esse contradictionem et persecutionem. Hos enim praedixit Simeon dicens: « Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur, » Lucae II, 34. Vere S. Hieronymus, in Ezech., cap. XLVII: « Incipit, ait, possessio a Thamar, a palma videlicet victoriaque vitiorum, usque ad aquas contradictionis. Semper enim virtutibus contradicitur. » Ac citatis hisce Judaeorum verbis, subjungit: « Omnis contradictio est sanctitatis, quae interpretatur Cades, dicente Psalte, » Psal. xxviii, 8: « Concutiet Dominus desertum Cades. » Hoc est quod ait Paulus: « Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur, » II Tim. III, 12. Vide ibi dicta.


Versus 23: Testificans Regnum Dei; A Mane Usque ad Vesperam

23. Testificans regnum Dei, — multis testimoniis Mosis et Prophetarum ostendens regnum Dei esse Ecclesiam Christianam, eamque esse viam ad regnum caelorum, quod plenum et gloriosum est Dei regnum. Vide dicta cap. II, 40.

A mane usque ad vesperam. — Fuit ergo haec prolixa Pauli vel lectio, vel concio; sed nimirum de Christo loqui non satiabatur, in ejus praedicatione non fatigabatur; zelus et sitis salutis Judaeorum omnem ei corporalis sitis et famis memoriam adimebat. Si enim mercatores in die nundinarum toto die negotiantur, et usque in noctem jejuni permanent, nec famem sentiunt, ob lucri terreni sitim, multo magis Paulus captans animarum lucra, omnis cibi, potus, laboris et fatigationis obliviscebatur.


Versus 25: Unum Verbum

25. Unum verbum, — appositum, insigne et illustre. Sic de Fabio Maximo dixit Ennius: « Unus homo nobis cunctando restituit rem. » Unus, id est insignis et eximius.


Versus 26: Aure Audietis

26. Aure audietis. — Sunt verba Isaiae VI, 9, ubi ea explicui: quare hic illa non repetam.


Versus 28: Gentibus Missum Est Hoc Salutare Dei

28. Gentibus missum est hoc salutare Dei, — id est haec salus Dei, puta Christus salvator, cujus Evangelium, gratiam et salutem ego praedico. Septuaginta enim, quos sequitur S. Paulus, hebr. יְשׁוּעָה (iescua), id est salus vertunt σωτήριον, id est salutare, ut innuant salutem hanc esse Christum salvatorem. Ita S. Basilius, in Psalm. LXV, et S. Augustinus, lib. I Contra advers. legis et Prophet., cap. XV.


Versus 29: Quaestionem

29. Quaestionem,ζήτησιν, id est disquisitionem, ob scrupulos de Christo, quos eis injecerat Paulus.


Versus 30: Mansit Autem Biennio Toto; In Suo Conducto

30. Mansit autem biennio. — Ergo usque ad annum Christi 61, qui fuit Neronis quintus.

In suo conducto. — Ita lege cum Romanis, Graecis et Syris, non "conductu," ut perperam aliqui legant: "conducto," scilicet hospitio et domo. Sic conductum substantive pro loco conducto, accipit Cicero, orat. pro Cluentio, dicens: « Solet enim extra portam aliquid habere conducti. » Unde Syrus vertit, conduxit sibi Paulus domum, et fuit in ea duobus annis. Domus haec versa in ecclesiam, vocatur nunc Diaconia S. Mariae in via lata, cui inscriptum est hoc fuisse hospitium S. Pauli, S. Lucae, et postea S. Martialis; ac S. Lucam in eadem pinxisse imagines B. Virginis: ubi et Lucas hunc Actorum librum conscripsit et absolvit. Diaconia haec vicina est Collegio Romano, in quo pariter hunc in Lucam commentarium, ejusdem ope et quasi vicini spiritu afflatus elucubravi.


Versus 31: Praedicans cum Omni Fiducia; Notae de Fine Actorum Pauli

31. Praedicans, etc., cum omni fiducia,μετὰ παρρησίας, id est libertate, audacia, fiducia. Verisimile est quod scribit Eusebius, lib. II Histor., cap. XXII, Neronem primo imperii sui quinquennio lenem et facilem, apologiam Pauli clementer excepisse, praesertim quia quaestio haec de Christo contra Judaeos, quos ipse parvi faciebat, agebatur. Adde Paulum sibi conciliasse familiares Neronis. Sic enim de eo scribit S. Chrysostomus hic, hom. 54: « Dicitur salutasse Neronis pocillatorem et concubinam, » quam Baronius et alii censent fuisse Poppaeam Sabinam, de qua ita scribit Tacitus lib. XIII: « Huic mulieri cuncta alia fuere praeter honestum animum. Quippe mater ejus, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dederat. Opes claritudini generis sufficiebant: sermo comis, nec absurdum ingenium, modestiam prae se ferre et lascivia uti, rarus in publicum egressus, idque velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat. » Quocirca Paulus in primis hisce vinculis, plures e familia Neronis ad Christum convertit, de quibus ipse ait Philip. IV, 22: « Salutant vos omnes Sancti, maxime qui de Caesaris domo sunt. » Inter hos eminuere Torpes et Evellius, quos postea Nero saevior factus occidit et martyrio coronavit: ut Martyres enim ascripti leguntur Martyrologio Romano, die 17 et 27 maii.

Nota hic primo: Paulum in vinculis agentem Philippenses Christiani consolati sunt, mittentes ad eum Epaphroditum suum Episcopum cum pecunia, ut necessitatibus ejus subvenirent: quibus ipse gratias egit scripsitque epistolam ad Philip. Venit quoque Iconio ad eum Onesiphorus, ut ei ministraret, uti Paulus testatur II Timoth. I, 16. Nam Pauli comites omnes, excepto Luca, metuentes Neronem, eum dereliquerant, uti ipse ibidem ait cap. IV, 16. Sed Dominus ei astitit eumque confortavit. Ex vinculis quoque scripsit Paulus epistolam ad Colossenses, ad Ephesios, ad Philemonem, ad Timotheum. Unde illae caeteris ardentiores, spirant martyrem et martyrium.

Nota secundo: Censet Baronius Neronem causam Pauli, quia sacra erat, et religionem spectabat, ad pontifices Romanos rejecisse; qui cum Gentiles essent, et Judaeos odissent, Paulum ab eis accusatum absolverunt. Et hoc videtur innuere Paulus, Philip. I, 13, dicens vincula sua fidemque et praedicationem Christi, nota facta fuisse in omni praetorio.

Nota tertio: Olim Marsilius de Padua, tempore Joannis XXII Pontificis, scripsit librum, cujus titulus Defensor pacis, in quo contendit S. Paulum fuisse Episcopum Romae, non S. Petrum, eo quod S. Lucas Paulum biennio Romae versatum dicat, Petri vero non meminerit. Eum hoc saeculo secutus est Uldaricus Velenus aliique haeretici, qui impudenter negant S. Petrum Romae fuisse; quem fuse refutat Bellarminus, lib. II De Rom. Pontific., cap. I et sequentibus. Nam, ut alia taceam, ejus impudentiam refutat continua Ecclesiae Romanae et caeterarum omnium fides, et saeculorum omnium traditio; adhaec omnes Historici et Patres, quos operose citat Bellarminus. S. Petrus ergo fuit Romanus Episcopus, ac episcopatui Romano annexuit pontificatum totius Ecclesiae, in eoque sibi sequentes Romanos Episcopos succedere voluit et sanxit, ut, quicumque eligeretur in Romanum Episcopum, is pariter esset Episcopus et Pontifex totius Ecclesiae, uti a S. Petro hucusque, continua Episcoporum et Pontificum Romanorum successione factum esse constat. Paulus ergo Romae in vinculis praedicando, Petrum in fundando Romano episcopatu et pontificatu adjuvit; eaque de causa S. Epiphanius, haeresi 27, Petrum et Paulum vocat Romanos Episcopos, quia scilicet uterque tanquam Apostolus Romanam Ecclesiam erexit, docuit, fundavit, ibique munia episcopalia exercuit: sed Petrus, ut proprius Romae Episcopus; Paulus, ut Petri administer et adjutor, praesertim quia Romae ex professo Paulus sedem non fixit, sed per accidens duntaxat, et quasi transiens, uti ipse Romanis scripserat cap. XV, 24, dicens: « Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. »

Nota quarto: Lucas hic finit Acta Pauli in biennio vinculorum ejusdem, puta anno Christi 61, Neronis 5; quid deinde ab eo gestum sit, nec ipse, nec alius authentice conscripsit. Nam Acta Lini, quae haec conscribunt, de fide suspecta et apocrypha sunt. Illud constat, Paulum a Neronis vinculis fuisse solutum. Hoc enim ipse Paulus testatur, II Tim. IV, 17: « Dominus, ait, mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis, » id est Neronis. Ad quod juverunt litterae Festi, praesidis Syriae, quas ad Neronem de Paulo dedit, quibus utique significavit se nullum crimen in eo deprehendisse, nec Felicem, nec Lysiam. Causam aliam ex Tacito, lib. XIV, dat Baronius, anno Christi 61, in fine: Cum, ait, publica adulatione laetitia quoque publica omnium esset, ut de salute parta Imperatoris (ac forte ut suam crudelitatem specie humanitatis tegeret: eodem enim anno occidit Agrippinam matrem suam), fortasse ex ea causa accidit, ut Paulus in carcere jam insumpto biennio, una cum caeteris vinctis solutus vinculis liber juberetur abire.

Nota quinto: Patrum (quos citavi Rom. XV, 24) traditio est, Paulum vinculis solutum, inter alias provincias adiisse Hispaniam, uti proposuerat, Rom. XV, 24, ibique praedicasse, praesertim ut apud Hispanos jam quasi desertos suppleret locum S. Jacobi, ab Herode capite truncati. Nonnulla quae ibi gessit sigillatim enarrat L. Dexter in Chronico, anno Christi 64: « L. Annaeus Seneca, ait, Cordubensis Hispanus, missis ultro citroque ad S. Paulum litteris, de Christiana re bene sentit, factusque Christianus, occultus ejus discipulus fuisse creditur, dulciterque scribit ad Paulum in Hispania morantem. S. Paulus ad Hispanias veniens secum fert Philemonem, Timotheum aliosque discipulos: Libysocae Laminiique, urbibus provinciae Arenatium praedicat; Philippum, cognomento Philotheum (quem anno Christi 91, asserit sepelisse corpora S. Gervasii et Protasii martyrum, suorum Mediolani), Probum, Xantippenque uxorem ad fidem convertit: presbyteros relinquit. S. Paulus (Proconsul olim Cypri, Act. XIII, 7, conversus a S. Paulo), Narbonensis Episcopus, qui cum Paulo Apostolo venit in Hispaniam, ibidem praedicat. » Et mox anno Christi 66: « Sanctae feminae, virgines Basilissa et Anastasia, Hispanae, ex urbe Setabi in Edetanis, secutae sunt S. Paulum Apostolum, cujus et Petri corpora curantes, a Nerone Caesare hujus rei gratia praeclaram coronam (martyrii) obtinent. S. Paulus scripsit epistolam ad Hebraeos Hispanos conversos. » Et inferius, anno Christi 100, in Hispania discipulos Pauli nominat Xantippen, Polyxenam, M. Lupum, Philippum, Lucium, maritum Candidae et martyrem, additque: « Floret Q. Marcella, M. Marcelli Romae Praefecti filia, M. Marcelli Eugenii Toletanorum Pontificis soror, quam S. Paulus visis in ejus fronte aureis litteris, ad fidem Laminii convertit. Ejus mater Claudia Xantippe, civis Romana, fuit corpore super justam staturam procero, in quam jocatur Martialis. » Haec ille, de cujus fide dixi in fine Chronotaxeos. Illi adstipulantur alii. Nam Martyrologium Romanum, die 15 septembris, asserit Paulum euntem in Hispanias, duxisse secum Paulum, olim Proconsulem Cypri, eumque Narbonae reliquisse Episcopum. Addit Ado in Chronico, anno Christi 59, Paulum reliquisse Trophimum Arelate, Viennae vero Crescentem. Menologium Graecorum, die 25 septembris, tradit Xantippen et Polyxenam in Hispania a Paulo ad Christum esse conversas. Idem tradit Metaphrastes in Vita S. Pauli, additque cum Isidoro et aliis, eum per Italiam et Franciam evangelizasse. Adjungunt Hispani et Graeci Interpretes S. Dionysii, Hierotheum, quem ut virum divinum suumque magistrum celebrat Dionysius Areopagita, lib. De Divinis Nomin., cap. III, fuisse Hispanum, et a S. Paulo ad Christum conversum. Quocirca Lucianus, Christi, Pauli et Christianismi irrisor, ita Paulum quasi caelestem et caelitem pingit in Philopatro: « Quando autem me Galilaeus ille convenit recalvaster, naso aquilino, qui in tertium usque caelum per aerem ingressus est, quae optima et pulcherrima sunt, inde didicit; per aquam nos renovavit, in beatorum vestigia insistere fecit, et ex impiorum regionibus nos reduxit. »

Hisce consentit Sophronius, Patriarcha Hierosolymitanus, quem citat Salmeron hic, tract. 59, qui asserit Xantippen vidisse in fronte Pauli inscripta haec verba, « Paulus Apostolus praedicator Christi; » quo viso eum audiisse, et Christi fidem cum marito Probo suscepisse. Et S. Anselmus, in epist. ad Rom., cap. XV, asserens Paulum in Hispania praedicasse, subjungit: « Pervenit igitur usque ad Hispanias, et a mari Rubro usque ad Oceanum praedicando cucurrit, imitans solis cursum ab Oriente usque ad Occasum, ut ante ei terra deficeret, quam studium praedicandi. » Hinc Dertosensis Ecclesia in Hispania agnoscit et celebrat primum suum Episcopum Rufum, filium Simonis Cyrenensis bajulantis crucem Christi, quem Paulus veniens in Hispaniam secum adduxit. Addit probatque Salmeron, tom. XII, tract. 59, Paulum post prima vincula visitasse Syriam, Asiam, Macedoniam, Graeciam. Paulus enim, ad Hebr. cap. ult., scribens e vinculis: « Cognoscite, inquit, fratrem nostrum Timotheum dimissum, cum quo si celerius venerit, videbo vos. » Et ad Philip. II, 24: « Confido in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. » Et ad Philem., vers. 22: « Para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. » Ita Theophylactus, praefat. in epist. ad Hebr.; Œcumenius in cap. XV Rom., et alii.

Nota sexto: Paulus e primis hisce vinculis dimissus, vixit adhuc 8 annos, quibus Hispanias aliasque provincias evangelizando peragravit: quibus exactis Romam rediens, certansque cum S. Petro contra Simonem Magum et Neronem, ab ipso, eo quod pellices a se ad Christum traduxisset, damnatus gladioque percussus, gloriosum Apostolatum gloriosiore martyrio coronavit anno Christi 69, Neronis 13, die 29 junii: sed illico Neronem persecuta est divina tam sancti effusi sanguinis ultio. Nam anno sequenti, eodem mense junio, die decima, qua olim Octaviam uxorem occiderat, a senatu proscriptus quaesitusque ad necem, ex desperatione semetipsum confodit anno aetatis 32. Ita Suetonius, Dio et alii in ejus Vita.

Moraliter S. Chrysostomus hic, homilia 54, docet Paulum et fideles per vincula, adversitates et tentationes gloriosiores fieri: « Perinde enim esse, ac si quis calamo praelietur contra ignem. Hic enim ignem videtur verberare, sed ignis clarior fit, et calamus consumitur. Alimentum enim et fomes claritudinis est malitia virtuti. Injustitia, quando ut opus fuerit utitur Deus, res nostras clariores reddit. Iterum quando diabolus operatur tale quiddam, clariores facit sustinentes; » uti Pharao persequendo Mosen et Hebraeos, eos illustriores effecit; et diabolus affligendo S. Job ejus patientiam celebravit. « Gymnasium ergo philosophiae ac cos virtutis sunt afflictiones et curae. » Probat id exemplis et similitudinibus. « Propterea, ait, pauperes divitibus sunt sapientiores, utpote multis fluctibus vexati et exerciti. Nam corpus quod otiosum est et immobile, morbis magis obnoxium et faedum est; quod autem movetur et laborat, et aerumnis exercetur, formosius est et sanius. Hoc etiam in anima reperire licet. Et ferrum quidem si jaceat, corrumpitur; si exerceatur autem, splendet. Et similiter anima quae movetur. Motio autem animae, curae ipsae; et artes ipsae pereunt, si non moveatur anima. Fortes nos faciunt contraria. » Idem, hom. 55: « Suscepit, inquit, illum (Paulum) Roma vinctum a mari venientem, ex naufragio servatum, et liberata est ab errorum naufragio; sicut rex quidam post navalem pugnam et victoriam, in regalissimam istam aulam ascendit. Suscepit illum Roma vinctum, et vidit coronatum ac celebratum. Hoc autem initium cursus iterum erat, et triumphos triumphis inexpugnabiles conjunxit. » Et mox: « Caelum erat ille (imo omnibus caelis sublimior), solem habens justitiae. Cui comparaverit quis illius verba? mari vel Oceano? Sed nihil par est: illo sunt verba ejus copiosiora, puriora et profundiora; et sic non peccarit quis, si cor Pauli mare etiam ac caelum dixerit, cum ob puritatem, tum ob profunditatem. Mare est, navigantes non a civitate in civitatem, sed a terra in caelum vehens. Si quis in hoc mari navigaverit, secunda aura navigat. Non est in hoc mari ventus, sed pro vento est Spiritus Sanctus, qui in illo navigantes animas vehit. Mare est portu tranquillius et securius, nihil habens salsum; sed dulcem ac purum laticem, sole limpidiorem et magis perspicuum, » etc. Ac Paulum vocans « os igneum, » concludensque, ait: « Aemulemur Paulum, et imitemur fortem illam ac adamantinam animam, ut per vestigia eorum, qui sic vixerunt euntes, possimus vitae istius pelagus pernavigare, et in portum sine fluctibus pervenire, bonaque diligentibus Deum promissa assequi, gratia et humanitate Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri simul ac Sancto Spiritui gloria, imperium, honor nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. »


Vive Aeternitati

Perpetuam sempiternae gloriae curam habe.

Gregorius Nazianzenus, in Sententiis.