Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Paulus Romam deducendus Centurioni traditur; Cretam appellit; praedicit tempestatem et naufragium, sed ab eo vectores omnes eripiendos, foreque salvos.
Textus Vulgatae: Actus 27:1-44
1. Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis Centurioni, nomine Julio, cohortis Augustae, 2. ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3. Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire et curam sui agere. 4. Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. 5. Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae: 6. et ibi inveniens Centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. 7. Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae, juxta Salmonem: 8. et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam, qui vocatur Boni portus, cui juxta erat civitas Thalassa. 9. Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam praeteriisset, consolabatur eos Paulus, 10. dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno, non solum oneris et navis, sed etiam animarum nostrarum, incipit esse navigatio. 11. Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quae a Paulo dicebantur. 12. Et cum aptus portus non esset ad hyemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen, hyemare, portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum. 13. Aspirante autem Austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. 14. Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. 15. Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16. In insulam autem quamdam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17. Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. 18. Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: 19. et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. 20. Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostrae. 21. Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. 22. Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis. 23. Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego et cui deservio, 24. dicens: Ne timeas, Paule, Caesari te oportet assistere; et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25. Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26. Insulam autem quamdam oportet nos devenire. 27. Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. 28. Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29. Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. 30. Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31. dixit Paulus Centurioni et militibus: Nisi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32. Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere. 33. Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. 34. Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. 35. Et cum haec dixisset, sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium; et cum fregisset, coepit manducare. 36. Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37. Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38. Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. 39. Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant, sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, ejicere navem. 40. Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum tendebant ad littus. 41. Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. 42. Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. 43. Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: 44. et caeteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.
Versus 1: Ut Autem Judicatum Est; Cum Reliquis Custodiis; Cohortis Augustae
1. Ut autem judicatum est, — a praeside Festo, qui secutus est judicium Agrippae suique concilii. Inde Syrus: «Decrevit de eo Festus, ut mitteretur ad Caesarem in Italiam.» Porro missus est Paulus Romam non solus, sed cum sociis, inter quos erat Lucas. Unde pro «navigare eum,» Graece est ἀναπλεῖν ἡμᾶς, id est «navigare nos» in Italiam: ita Pagninus, Tigurina et alii. Lucas ergo socius et achates Pauli particeps fuit omnium ejus afflictionum, easque hic ut oculatus testis describit.
Cum reliquis custodiis, — id est vinctis qui custodiebantur in carcere, vel custodia: hos enim significat Graecum δεσμώτας: custodia enim non tantum carcerem, sed et metonymice ipsos incarceratos, sive custoditos significat. Ita Suetonius in Domitiano: «Nec nisi secreto et solus, inquit, plerasque custodias, receptis quidem in manu catenis, audiebat.» Et ff. De rerum custodia sancitur, «ne quis receptam custodiam sine causa dimittat.» Et alibi: «Si custodia (id est vinctus) se interfecerit vel praecipitaverit, militis culpae adscribitur.» Aliquando vero custodia significat ipsos custodes et apparitores, ut cum vocantur acres vel vigiles custodiae. Ita Caesar, lib. IV De Bello Gallico: «Neque clam transire propter custodias Menapiorum possent.» Plautus, Capt.: «Ita vinculis custodiisque circummuniti sumus.» Tacitus, lib. I: «Acribus namque custodiis domum et vias sepserat Livia.» Tibullus: «Sed pretium si grande feras, custodia victa est.» Catullus: «Tuo adventu vigilat custodia.» Virgilius, Aeneid. IX: «Noctem custodia ducit insomnem ludo.» Porro hi vincti, vel ad Caesarem, aeque ut Paulus, appellarant; vel ob criminum enormitatem aut difficultatem causae aliave ratione ad Caesarem mittendi erant. Vide hic rursum Paulum assimilari Christo, qui cum iniquis deputatus, et inter duos latrones crucifixus est.
Cohortis Augustae. — Incertum est unde haec cohors dicta sit Augusta. Hugo ita dictum censet, quod missa esset ab Augusto; Dionysius, quod a Nerone: hic enim vocabatur Augustus, quia Imperator. Alii, quod esset cohors Imperatoria. Sic enim vocantur milites Augustales apud Vegetium, lib. II, cap. vii; aeque ac Praetoriani, qui praetorem stipant. Alii, Augustae, id est Imperatricis, cohortem hanc fuisse, aut ab ea denominatam autumant.
Versus 2: Navem Adrumetinam; Sustulimus; Aristarcho Macedone
2. Navem Adrumetinam. — Syrus: «Quae erat ex Adrumeto urbe,» et forte ad eamdem redibat. Adrumetum urbs est in Africa, de qua Plinius, lib. VI, cap. xxxiv. Et illam hic accipit S. Hieronymus in Locis Hebr. Verum alii accipiunt urbem in Asia, puta in Aeolide sive Mysia, quam Stephanus, lib. De Urbibus, vocat Adramytteum. Perperam aliqui legunt «Rumentinam,» explicantque «Romam tendentem.»
Sustulimus — anchoras; Pagninus, «solvimus, vela fecimus.» Probabile est navim hanc solvisse e Joppe: Joppe enim non longe aberat Caesarea, unde vinctus mittebatur Paulus: ita Mariana.
Aristarcho Macedone, — ut ille in Macedonia omnia quae circa Paulum acta erant, annuntiaret: ita Chrysostomus. Porro Aristarchum vocat Thessalonicensem urbe, qui erat Macedo provincia; Thessalonica enim erat urbs in provincia Macedoniae.
Versus 3: Humane Autem Tractans Julius Paulum
3. Humane autem tractans Julius Paulum, — captus eximia Pauli modestia, sapientia et virtute.
Versus 4: Subnavigavimus Cyprum; Propterea Quod Essent Venti Contrarii; Lystram
4. Subnavigavimus Cyprum, — id est sub vel juxta Cyprum navigavimus: ita Pagninus et Tigurina; non enim videntur ingressi Cyprum, sed mansisse in mari. Unde et sequitur: «Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram.»
Propterea quod essent venti contrarii, — imminente jam hieme. Paulus enim sub Pentecosten appulerat Hierosolymam, ut dixi cap. xxi, 17; mox captus multo tempore, quae gessit hucusque narrata sunt; ut proinde jam instaret hiems, idque patet ex jejunio, de quo vers. 9. Ita S. Chrysostomus, qui et addit: «Iterum tentationes, iterum venti contrarii. Vide per omnia vitam Sanctorum sic contexi. Effugerant tribunal, et faciunt naufragium, ac ferunt tempestatem.» Ita Sanctis texitur hic spinea patientiae corona, ut pariter texatur in coelis gemmeum gloriae diadema.
Lystram. — Graeca, Syrus, S. Chrysostomus, Isidorus, Hugo, Gagneius, Vatablus et alii legunt Myram: haec enim est in Lycia; cum Lystra, patria Timothei, sit in Lycaonia. Verum Latina Biblia, etiam a Romanis emendata, constanter habent Lystram. Haec enim, licet sit in Lycaonia, tamen quoque est in Lycia; haec enim generatim sumpta Lycaoniam aliasque regiones complectitur: ita Stephanus, lib. De Urbibus.
Versus 7: Contra Gnidum
7. Contra Gnidum. — Gnidus est urbs aut promontorium Asiae, Cretae objectum.
Versus 8: Et Vix Juxta Navigantes; Thalassa
8. Et vix juxta (terram) navigantes, — id est littus legentes.
Thalassa. — Graeca et Syrus, Lasaea; Gagneius ait esse civitatem in littore Cretae, juxta locum qui dicitur Boni portus. Bonitas enim portus urbem celebrat et locupletat. Illum enim ambiunt mercatores et nautae, ut merces et portoria coinferant. Quatuor sunt quae ditant, inquiunt Itali et ex eis Tiraquellus, il porto, morto, porco, horto. Portus enim dat portoria; mortuus suas opes relinquit heredibus; porcus pinguescit, caroque venditur; hortus dat herbas et fructus.
Versus 9: Cum Jam Non Esset Tuta Navigatio; Jejunium
9. Cum jam non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam praeteriisset. — Nonnulli cum Syro et Oecumenio putant hoc jejunium fuisse Judaeorum, puta mense septimo in festo Expiationis, q. d.: jam praeterierat aequinoctium autumnale, urgebatque hiems, quando navigatio est periculosa. Multis id confirmat Sanchez. Primo, quia jejunium hoc fuit publicum et solemne: tale autem apud Judaeos erat in die Expiationis. Loquitur enim Paulus, et Lucas ex Paulo, Judaeis, quibus plena erat navis Judaica. Secundo, quia post aequinoctium autumnale ingruunt venti et tempestates, soletque esse periculosa navigatio; unde nautae metuere solent diem S. Matthaei. Tertio, quia in solstitio hiberno sunt dies alcyonii et sereni, nimirum septem dies ante illud et totidem post, teste Plinio, lib. X, cap. xxxii. Vide Sanchez. Alii tamen opinantur hoc jejunium fuisse ante festum Tabernaculorum; alii, fuisse jejunium die sexto Marchesvan, id est octobris, inchoatum, quod Judaei ad aliquot dies protrahebant. Ita Mariana.
Verum alii multi accipiunt jejunium decimi mensis, sive quatuor Temporum in decembri. Illud enim apud Christianos antiquissimum est, utpote in quo solebant ordinari Episcopi, Sacerdotes et Diaconi, ut patet ex Vitis Pontificum. Post hoc enim urget hiems estque periculosa navigatio. Jampridem enim apud Christianos exoleverant jejunia et festa Judaica, et pro illis successerant Christiana. Lucas enim haec videtur scripsisse Christianis christiane: scripsit enim 24 annis post Christum, sive post promulgatam legem novam, Act. ii. Ita Bellarminus, lib. II De Bonis oper., cap. xix, qui hinc probat antiquitatem jejunii quatuor Temporum. Adde jejunium hoc Christianum decimi mensis quasi coincidisse cum jejunio Judaico ejusdem mensis: Judaeis enim hoc mense indictum fuisse jejunium, patet Zachar. viii, 19. Vide ibi dicta; ita Baronius. Sic Pentecosten non Judaicam, sed Christianam nominat, imo describit Lucas, Actor. cap. ii, vers. 1 et seq.
Sane verius videtur hic jejunium non septembris, sed decembris intelligi, sive Judaicum illud accipias, sive Christianum. Primo, quia in decembri periculosissima est navigatio (non in septembri), qualis haec fuit, ut patet ex horribili ejus naufragio et ex praemonitione S. Pauli. Secundo, quia S. Chrysostomus tradit S. Paulum multo post Pentecosten tempore profectum Caesarea, et ipsa fere hieme in Cretam devenisse. Tertio, noster Octavius Cajetanus, in Isagoge, cap. xx, urget illud cap. xxiv, 27: «Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum,» qui paulo post S. Paulum vinctum misit Romam. Hoc enim biennium ab initio imperii Neronis ordiendum esse censent Baronius, Lorinus et Scaliger: Nero autem orsus est imperium 3 Idus octobris, ut Seneca, Suetonius et Tacitus tradunt. Quare de septembri haec Pauli navigatio accipi nequit: tunc enim necdum Nero expleverat biennium imperii, sed illud expleturus erat proximo octobri. Verum haec ratio non plane concludit, uti dixi cap. xxiv, 27; nam, verisimilius alii biennium hoc ordiuntur a praefectura Felicis, quae coepit ante Neronem, sub finem Imperii Claudii. Quarto, magis urget, quod (uti dicam cap. xxviii, 16) multi tradunt Paulum Romam appulisse sero admodum, puta die sexta julii. Ergo serum fuit hoc jejunium, et paulo post secutum naufragium, puta in decembri. Si enim fuisset in septembri, utique in januario (ut vult Scaliger), Romam appulisset. Quocirca videtur, ait noster Octavius, Paulus in decembri Caesarea discessisse, ita ut haec ejus navigatio longaque in mari jactatio contigerit proxime sequente januario: tum enim solent flare venti navigantibus infesti, ac tardam, molestam et periculosam (qualis fuit haec) efficere navigationem; ita ut naufragium S. Pauli inciderit in februarium, quando acre est frigus, ob quod accensa pyra eum naufragum cum sociis recrearunt Melitenses. Porro Melitae hiemavit Paulus mansitque tres menses, ut ait S. Lucas: quibus expletis, in vere coepit navigare. «Ver enim, teste Plinio, lib. II, cap. xlvii, aperit navigantibus maria, cujus in principio Favonii hibernum molliunt coelum.» Videtur autem Paulus non ineunte, sed adulto vere, sub initium maii Melita discessisse, ita ut in navigando Melita Syracusas, Syracusis Rhegium, Rhegio Puteolos, Puteolis Romam, mensem et amplius insumpserit. Adde tres dies Syracusis ab eo insumptos, unum Rhegio, septem Puteolis, sic fiet, ut Romam appulerit die sexta julii; quod revera ita contigisse Beda et alii passim tradunt, uti dicam vers. 14.
Haec noster Octavius apposite, cui in plerisque assentior, excepto exordio navigationis, quod ipse novembri vel decembri assignat. Nam nautae et navigantes (qui multi hic erant, scilicet 276) non solent ordiri navigationem tam longam in decembri, utpote instante hieme et procellis in mari periculosis. Quare alii verosimilius censent navem hanc solvisse Caesarea sub septembrem, ut ante hyemem posset in Italiam appellere; sed quia ipsa adversos pene continuo habuit ventos, hinc sua spe frustrata, tarde admodum navigavit multosque menses in mari insumpsit, nec Italiam attigit, sed Melitae hiemavit. Hoc est enim quod diserte de ea ait Lucas, hoc cap. xxvii, 4: «Subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.» Et vers. 7: «Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento.» Deinde subdit, vers. 9: «Multo autem tempore (puta multis mensibus) peracto, et cum non esset tuta navigatio, eo quod et jejunium jam praeteriisset,» etc., cum scilicet jam esset januarius: sub finem enim januarii videtur sequens Pauli naufragium contigisse, ita ut ex eo evadens Melitam, in ea hiemarit haeseritque tres menses, puta toto februario, martio et aprili: ac inde ineunte maio Romam versus discesserit, juxta id quod ait Lucas, cap. xxviii, 11: «Post menses autem tres navigavimus.» Sic enim lente navigans, uti ostendam vers. 12, Romam pervenit die sexta julii, quod constanter veteres affirmant.
Consolabatur, — παρῄνει, id est hortabatur, suadebat; Syrus, «consulebat,» eoque consolabatur eos in tam lenta molestaque, aeque ac periculosa navigatione. Omnia haec significat vox παρῄνει.
Versus 10: Video; Injuria
10. Video, — non tam ex aere aliisque naturae prognosticis, quam ex spiritu prophetico.
Injuria, — quasi dicat: Iniqui et injurii sumus, non tantum navi et mercibus earumque dominis, puta mercatoribus; sed et animabus, id est vitis nostris: has enim perditionis et mortis periculo exponimus, si tempore hiberno et importuno navigare pergamus. Minus recte aliqui per «injuriam» accipiunt Dei offensam et peccata a nautis et vectoribus commissa, quasi ex iis praesagierit Paulus imminentem ex Dei vindicta tempestatem.
Versus 12: Phoenicem
12. Phoenicem. — «Phoenix» haec non est Phoenicia, regio Syriae, cujus caput est Tyrus et Sidon; sed urbs et portus in Creta ad australe ejus littus. Ita Ptolomaeus, lib. III, cap. ult., qui urbem vocat Φοίνικα, portum Φοινικοῦντα. Et sic per appositionem explicat Lucas subdens: «Portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum.» Africus enim est ventus partim Australis, partim Occidentalis, nimirum medius inter Austrum et Occidentem; Corus vero est Occidentalis, seu lateralis vergens in Austrum, de quo Juvenalis, Satyr. 14:
Atque habitas Coro semper tollendus et Austro.
Porro Africus dictus est, quia flat ab Africa. Inde alio nomine Libycus, Libs et Notus vocatur, de quo Horatius, lib. I Carm., ode 1: «Luctantem Icariis fluctibus Africum.» Et Plinius, lib. XVIII, cap. xxxiv: «Ex adverso Aquilonis ab occasu brumali Africus flabit, quem Graeci Liba vocant.» Hinc turbidus est et procellosus, et tempestates ciet. Unde Africa procella, quasi ab Africo vento excitatae, vocantur ab Horatio, lib. III Carm., ode 19. Idem, Epod. 16:
Ire, pedes quocumque ferunt, quocumque per undas
Notus vocabit, aut protervus Africus.
Et Virgilius, I Aeneid.:
Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad littora fluctus.
Hinc et Isaias: «Turbines,» inquit, «ab Africo veniunt;» ita ipse cap. xxi, 1.
Hiemare, — in Phoenice, portu Cretae jam dicto.
Versus 13: Cum Sustulissent de Asson
13. Cum sustulissent (scilicet antennas et anchoras, hoc est solvissent) de Asson. — Asson haec non est illa urbs juxta Troadem de qua cap. xx, 13; sed erat urbs vel locus et portus Cretae ad Septentrionem, ex quo solventes et Cretam praeterlegentes versus Occidentem, ad portum Phoenicem, qui erat ad Meridiem, navigare decreverunt. Ita Baronius.
Versus 14: Misit Se Contra Ipsam Ventus Typhonicus Qui Vocatur Euroaquilo
14. Misit se contra ipsam ventus Typhonicus qui vocatur Euroaquilo. — Graece Εὐρακύλων, id est Eurus tempestuosus et fluctuosus, excitansque in mari fluctus et vortices, instar Aquilonis: vel qualis est Eurus ad Aquilonem vergens. Unde Noster vertit «Euroaquilo,» ac nonnulli suspicantur Nostrum in Graeco legisse Εὐροακύλων, itaque omnino in Graeco legendum contendit Philippus Cluverius, lib. II De Antiqua Sicilia, cap. xvi. Eurus, sive Vulturnus, flat ab Oriente: unde opponitur Zephyro, qui flat ab Occidente; sin medius sit et mixtus, hoc est flet inter Orientem et Aquilonem, est Euroaquilo. Et talem hic fuisse indicat Noster, vertens «Euroaquilo,» idque collegit ex eo quod navis ex Cretico littore, hoc vento partim Meridiem, partim Occidentem versus impulsa sit, puta Melitam, quae inter Africam et Siciliam sita est.
Dices: Melita directe est ad Occidentem respectu Cretae, et nullo modo vergit ad Meridiem; ergo Euroaquilo navim S. Pauli non poterat impellere versus Melitam, sed versus Africam. Respondet Philippus Cluverius loco citato, Meliten esse ad occidentem Cretae, sed Gaulum sive Caudam, in quam navim impulit Euroaquilo, esse Cretae ad meridiem versus Occidentem objectam, teste Mela et Plinio. Hoc ergo vento a Creta infra dextram Gaulum abrepti, cum metuerent ne ulterius eodem cursu in Syrtim impellerentur, «demissis velis ita ferebantur,» nempe ex ortu in occasum versus Melitam, gubernaculi adjumento eam regionem tenentes.
Verum huic responsioni obstat primo, quod Ortelius et alii Geographi Gaulum, sive Gozo, ponant praecise ad occidentem Melitae, aeque ac Cretae. Rursum, quod idem Euroaquilo navim S. Pauli ex Gaulo impulerit Melitam. Insuper, quod hic Euroaquilo fuerit Typhon, ut ait S. Lucas; Aristoteles autem negat Typhonem fieri spirante Aquilone, eo quod ille conflatus sit ex sicca calidaque exhalatione, ideoque frigus geluque Aquilonis evincat statimque exstinguat. Fuit ergo hic ventus orientalis, puta Eurus seu Euroclydon, quod Noster vertit «Euroaquilo,» non quod ex Aquilone spiraret, sed quod impetuosus esset et violentus instar vehementis Aquilonis. Typhonicus enim ventus, Euroclydon dictus, Eurus est procellosus vorticosusque et cum impetu vibratus. Eurus autem ab Oriente hiberno spirat, ut Aristoteles, Seneca et Plinius docent: ex qua coeli plaga spirans ventus, si navigantes in Adriatico mari deprehendat, in Melitam juxta Siciliam recte impellit, ut ex tabulis navigationis et Geographiae notum est. Ita noster Octavius Cajetanus, in Isagoge, cap. xix.
Utrumque conciliabis, si utrumque jungas dicasque Euroaquilonem vocari Eurum, qui procellosus erat, ut Aquilo, et simul nonnihil ad Aquilonem inclinabat eratque lateralis, qui a Columella, lib. III, cap. xi, vocatur Euronotus; a Gellio, lib. II, cap. xxii, Vulturnus, flatque ab Oriente hiberno inter Eurum et Notum, sive Aquilonem, teste Plinio, lib. II, cap. xlvii.
Adde, in mari, praesertim hieme, subito saepe novos, imo contrarios exsurgere ventos, eosque inter se vices alternare, adeoque confligere. Sic Euroaquilonem hunc non toto tempore jactationis navis spirasse, sed cum Zephyro vices mutasse valde est credibile, et pene certum. Nam ventus hic tandem navim ex Cauda insula, quae est ad occidentem Melitae, uti inferius dicam, impulit Melitam. Flavit ergo tunc ab Occidente fuitque occidentalis, puta Zephyrus; non orientalis, puta Eurus.
«Typhon» est ventus contortus et turbulentus, vortex seu vertex, et turbo, quem Graeci «orbe motum» vocant, vel ecnephiam, id est e nube erumpentem per exiguum nubis foramen, ideoque impetuosus est et procellosus, de quo Aristoteles, lib. III Meteor., et Plinius, lib. II, cap. xxviii De Repentinis flatibus: «Sin vero, ait, depresso sinu arctius rotati effregerint sine igne, hoc est, sine fulmine, vorticem faciunt, qui Typhon vocatur, id est vibratus ecnephias. Defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida convolvens, versansque et ruinam suo illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans rapida vertigine: praecipua navigantium pestis, non antennas modo, verum ipsa navigia contorta frangens. Signum imminentis Typhonis, sive ecnephiae est nubecula quaedam, quam ubi vident nautae, illico vela demittunt et se in portum recipiunt.»
Frequens est Typhon Genuae, ubi saepe naves confringit; saxa, arbores, turres, stabula evertit, imo a fundamentis avellit alioque transfert. Remedium Typhonis Plinius assignat acetum, utpote frigidissimum, in advenientem Typhonem, utpote calidissimum, effusum, unde et dictus est Typhon a τύφω, id est «inflammo.» Idem illisu sui ipsius repercussus, correpta secum in coelum refert sorbetque in excelsum.
Porro hunc Typhonem et tempestatem excitatam esse a diabolo, ut mergeret et perderet Paulum, innuit S. Chrysostomus. Ubi symbolice nota, apposite diabolum insinuasse se Typhoni, quia ipse saepe Typhoni se immiscet excitatque in mari et aere tempestates. Unde et Typhon ita naves aliasque res abripit, agit et rotat, ut animatus videatur. Daemon ergo est spiritualis Typhon: primo, quia Typho superbia turget; secundo, quia tentando homines Typhonem imitatur, turbationes in imaginatione et anima suscitando, sicut Typhon suscitat tempestates in mari, idque rotando animam ab una cogitatione in aliam, ab una passione in aliam, ab uno desiderio in aliud: jam enim metu, jam audacia; jam ira, jam pusillanimitate; jam tristitia, jam laetitia; jam suspicionibus, jam praesumptione; jam odio, jam amore hominem exagitat. Unde S. Gregorius, lib. XXXII Moral. cap. xvii, illud Job. cap. xl, vers. 12, «Nervi testiculorum ejus perplexi sunt,» mystice explicat de multiplicibus argumentis diaboli, quibus ipse animas prostratas sibi polluit et corrumpit: «Testiculi, inquit, ejus sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque in constuprata anima iniqui operis prolem gignit. Sed horum testiculorum nervi perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inventionibus illigantur, ut plerosque ita peccare faciat, quatenus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio laqueo peccati non evadant: et culpam faciant, dum vitant; ac nequaquam se ab uno valeant solvere, nisi in alia consentiant ligati.» Id deinde particularibus exemplis in quolibet statu, ad oculum demonstrat.
Tertio, Typhon est fulmineus: per disruptam enim nubem laxiorem locum quaerens, instar fulminis magno impetu deorsum ruit: imo subinde exhalationum et ventorum repercussu et arctatione ignem, et quasi fulmen concipit, ita ut simul ignis et flatus deorsum ferantur; et tunc Prester dicitur (a πρήθω, id est «incendo»). Defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida convolvens, versansque et ruinam suo illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans rapida vertigine, proxima quaeque non solum prosternens, sed et amburens: cujus etiam incendio nonnunquam mare effervescit, uti docent Conimbricenses, tract. 6 in Meteora, cap. vii. Ita daemon fulmineus est, imo fulmen, juxta illud Christi: «Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem,» Luc. x, 18; ac fulminis instar homines invadit, sternit, accendit ira, libidine aliisque cupiditatibus, juxta illud Job, cap. xli, vers. 10: «De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.» Ubi vide S. Gregorium, lib. XXXI Moral., cap. xxi. Sic Seleucus, Asiae rex, Ceraunius, id est «fulmineus,» cognominatus est, ob ingenium acre et fulmineum.
Quarto, S. Gregorius, in Cant. cap. iii, explicans illud «Surge, Aquilo, et veni, Auster»: «Quid, inquit, per Aquilonem qui in frigore constringit et torpentes facit, nisi immundus spiritus designatur, qui reprobos omnes dum possidet, a bono opere torpere facit? Per Austrum vero, calidum scilicet ventum, Spiritus Sanctus figuratur, qui dum mentes electorum tangit, ab omni torpore relaxat, et ferventes facit, ut bona quae desiderant, operentur.»
Quinto, aliquando flatus e diversis nubibus, inquiunt Conimbricenses loco citato, vel alia atque alia parte ejusdem nubis protrusi, inter se conglobantur, et dum in diversa nituntur, durante pugna in se retorquentur, ac rotati vorticem efficiunt similem ei quem videmus in aquis fluminum, quae in saxum ad latus ripae prominens incurrunt, et sine exitu in sese collectae flectuntur: quo item modo alias, cum ex lato in angustum in portis aut viis ventus vi adigitur, vortex existit. Igitur flatus magna vi excussus e nube, si recta descendat, proprie ecnephias dicitur: sin in gyrum torqueatur, turbo vel Typho vocatur, qui validissime omnia secum abripit, contorquet, diffringit. Unde Olympiodorus Typhona dictum esse ait, διὰ τὸ τύπτειν σφοδρῶς, id est quia valide et vehementer corpora, in quae incidit, verberat et quatit. Nautae vero, ait, σίφωνα appellant, quia instar σίφωνος, id est tubae, maris aquam ad se trahit. Ita diabolus homines instabiles et inconstantes validissime quatit et ad se suosque casses trahit, juxta illud Habacuc iii, 14: «Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me.» Et Job xl, 18: «Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.» Ubi vide S. Gregorium, lib. XXXII Moral. cap. vi.
Versus 15: Cumque Arrepta Esset Navis
15. Cumque arrepta esset navis, — a vento Typhonico, qui eam agebat et gyrabat instar turbinis.
Versus 16: Cauda; Potuimus Vix Obtinere Scapham
16. Cauda. — Jam Graeca habent Κλαύδην, id est Claudam. A Plinio, lib. III, cap. viii, Gaulos vocatur; a Mela, lib. II, cap. xvii, Gaudos; a Ptolemaeo, lib. III, cap. xiii, Claudos; ab aliis vocatur Caudos, ab aliis Caunos; Syrus vertit Cura, vel Cora. Suidas indicat Καῦδον insulam esse vicinam Cretae, hoc nomine memorabilem, quod illic generentur ingentes onagri. Alii censent, hic intelligi eam, quae nunc corrupto nomine Gaulo, Gaudico et Gozo dicitur, et vix tribus horis distat a Melita, tum quia paulo post navis haec Melitam appulit, tum quia ejus incolae profitentur se conversos a S. Paulo cum Melitam venit, adduntque per miraculum majores suos ex sua insula Paulum Melitae concionantem audivisse. Quid mirum? ita audita fuit vox Antonii de Padua, et S. Vincentii Ferrerii ab absentibus et longe remotis. Verum huic opinioni obstat, quod navis haec vix post quatuordecim dies, ut dicitur vers. 27, appulerit Melitam, cum Gozo a Melita paucis horis distet; nisi quis dicat navim contrariis ventis agitatam, nunc antrorsum, nunc retrorsum actam, circa Gozo jactatam per tot dies fuisse, uti fieri solet in tempestate. Ita Caudam esse eam quae nunc Gozo dicitur, censet Philippus Cluverius, lib. II De Antiqua Sicilia, cap. xvi, multique alii.
Potuimus vix obtinere scapham, — id est vix scapham e mari subtrahere et in navim imponere potuimus. Solent enim naves onerariae scapham sibi adjungere, tum ad homines mercesque invehendos et evehendos, tum ad speculandum piratas et vada, tum ut in naufragio per illam evadant, tum ob alia plura commoda. Scapha dicitur a σκάπτω, id est «excavo.» Primitus enim scaphas et naves faciebant ex truncis arborum excavatis, uti etiamnum faciunt Indi, apud quos naves sunt lintres excavati. Beda aliter dispungit et legit, nimirum sic: «Tunc transcurrimus insulam, quae dicitur Cauda, quam occupare non potuimus, sed scapha missa adjuvare coeperunt navim.» Verum haec lectio plane discrepat a Graeco et Latino Vulgato.
Versus 17: Adjutoriis Utebantur, Accingentes Navim; Ne in Syrtim Inciderent; Submisso Vase
17. Qua sublata, — in navim.
Adjutoriis utebantur, accingentes navim. — Cajetanus per «adjutoria» accipit adjutores milites et vectores, qui erant in navi: hosce enim adjuvisse nautas ad succingendam navim. Sic enim servos et operarios vocamus operas in abstracto. Alii planius per «adjutoria» intelligunt catenas, uncos, funes aliaque instrumenta quibus accinxerunt navim.
Quaeres, quid sit accingere navim? et quomodo id factum? Cajetanus censet factum per dolia vacua, quae utrimque navi appensa eam sustinebant, ne in arenam impingeret aut haereret. Verum haec dolia navim onerariam sustinere non potuissent.
Quare melius Beda, Gagneius, Arias et alii censent id factum esse, tum per catenas, funes et uncos quibus navim constrinxerunt; tum per anchoras, saxa aliaque pondera, quae navi alligata in mare demiserunt; partim ad retardandum cursum navis, ne ventorum impetu acta in saxa et Syrtes dissiliret, uti in mari Britannico refrenandae navi post tergum ingentia saxa subjungere solent, ait Beda: haec enim et navem deprimunt, ut minus vim ventorum sentiat, et eam degravant, ne tam facile vento agitari et rotari possit; partim ad praesentiendum Syrtes et scopulos; partim ut recta rectoque libramine incederet navis, ne vi venti acta in latus, everteretur et mergeretur; partim ut funibus, catenis et uncis latera navis sibi invicem astricta firmiora essent validiusque scopulis resisterent; partim ut funibus navis retineri a nautis et dirigi aliqua ratione posset. Sic aurigae in descensu declivi et praecipiti, rotam ultimam catena succingunt, ne rotari possit, ut ita currus vehementiorem cursum et rotationem remorentur, ne in praeceps actus evertatur vel frangatur.
Porro tota navis in longum circumcirca accingi nequivit. Erat enim in longitudine ingens et vasta, utpote quae praeter onera continebat 276 homines. Quare in partibus nonnullis duntaxat eam accinxerunt, v.g. in medio, latus utrumque transversim colligando et constringendo, item proram sive partem navis anteriorem: hanc enim in tempestate valida etiamnum accingere solent nautae, ne in vada impingens diffringatur, et ut fluctibus in eam primo irruentibus validius resistat, eosque constanter secando iter pervium tutumque navi faciat. Est enim prora quasi rostrum et lancea navis, ejusque clypeus, murus et antemurale.
Ne in Syrtim inciderent. — Syrtis in singulari, vel Syrtes in plurali, sunt loca arenosa circa fines Africae Aegyptum versus, ideoque periculosissima, ita dicta a σύρειν, id est «trahere,» quod naves trahat et sorbeat. Unde Sirenes in Syrtibus naves et nautas incantare et sorbere fabulati sunt Poetae. Est enim in ea inaequalitas maris et terrae magna, et uno loco profundissima, in alio vero vadosa: spiranteque vento cumulus arenae qui super mare fuerat, in profundissimas residet valles, et qui deprimebatur, mox super aquas egeritur. Inde arenosa loca in mari quolibet vocantur Syrtes, ait Servius.
Submisso vase. — Primo, Syrus et Beda per «vas» accipiunt antennam, sive lignum transversum in malo, cui velum alligatur, q. d.: Submisimus antennam cum velo. Ita Chrysostomus et Mariana: vela enim submittunt nautae in tempestate, ne a furente vento navis abripiatur et mergatur. Secundo, Vatablus accipit scapham, q. d.: Scapham in imam navim demisimus. Tertio, Cajetanus accipit dolia jam dicta. Quarto, Gagneius, Dionysius et alii multi accipiunt anchoram, id est anchoras. Anchora enim est proprium «vas,» id est instrumentum navis et nautarum, q. d.: Submissis in mare anchoris, uti paulo ante dixi, navim retardarunt. Quinto, Salmeron accipit ipsam navim ejusque ventrem et fundum, q. d.: Vas, id est navim, depressimus in mare per anchoras, saxa aliaque pondera, ut ipsa submissior esset minusque vim et impetum venti sentiret et exciperet; quae expositio valde est apposita.
Versus 18: Jactum Fecerunt
18. Jactum fecerunt, — sarcinas et merces projecerunt in mare ad alleviandam navim, ne navis adeo onerata venti impetu allisa ad scopulos, illico dissiliret. Unde Syrus vertit: «Supellectilia nostra projecimus in mare.»
Versus 19: Armamenta Navis Projecerunt
19. Armamenta navis projecerunt. — Armamenta vocat instrumenta nautica, quae navis quasi sunt arma, uti sunt anchorae, conti, remi, saburra, etc.
Versus 20: Tempestate Non Exigua
20. Tempestate non exigua, — nubium, imbrium, procellarum, ventorum, tonitruorum et fulminum. Horrisonum est eam in mari videre et audire: habet enim speciem perpetuae noctis, erebi et inferni. Nam, ut ait Silius, lib. IV,
Fertur ab immenso tempestas horrida coelo,
Nigrantesque globos et turbida nubila torquens,
Involvit terras.
Et Virgilius, I Aeneid.:
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi, tum prora avertit, et undis
Dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit, furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet;
In brevia et Syrtes urget tres Eurus ab alto,
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.
Versus 21: Cum Multa Jejunatio Fuisset; Stans Paulus; Lucrique Facere
21. Et cum multa jejunatio fuisset, — ἀσιτία, id est inedia, tum ob metum et pavorem naufragii, qui homini cogitationem cibi famemque adimit, facitque ut homo non aliud quam periculum et mortem instantem cogitet; tum ad placandum et propitiandum Deum.
Stans Paulus, — corpore, et magis animo et corde: «Nam navis cordis ejus in marinis fluctibus integra stetit,» ait S. Gregorius, lib. VII, epist. 127, quia anchoram spei fixerat in Deo. Notat Chrysostomus Pauli laetitiam in tanto periculo: proposuisse enim sibi Romae conversionem pro praemio; modestiam, quod non objurget, non exprobret, se cum tempestatem hanc praediceret, non fuisse auditum, calamitosis enim non est addenda calamitas; prudentiam, qua eis sanum dat consilium; misericordiam et charitatem, qua vinctorum, qui mille facinorum rei erant, paternam curam gessit omnesque salvavit, ac salutem omnibus praedixit et promisit. Additque permissam esse hanc tempestatem a Deo, ut per eam Pauli virtus, sanctitas et dignitas panderetur.
Lucrique facere, — κερδῆσαι, id est lucrari, hoc est accersere hanc jacturam sive damnum, et injuriam; Syrus, «penuriam.» Hugo et Vatablus per «injuriam» accipiunt maris et coeli tempestatem. Planius injuriam hanc accipias pro jactura et damno. Hoc enim erat injurium tam nautis et vectoribus, quam heris mercium, quae erant in navi, praesertim cum Paulus id nautis praedixisset, ideoque ipsi illud cavere debuissent, ut dixi vers. 10.
Versus 22: Nullius Anima; Praeterquam Navis
22. Nullius anima, — id est vitae corporalis. Addit Lyranus, «et spiritalis,» quasi omnes hae animae in Pauli gratiam, a Deo in aeternum salvatae sint. Verum id non est genuinum, esto sit probabile, uti innuit S. Chrysostomus, de quo vers. 24.
Praeterquam navis, — tum ut nautae sua navi mulctarentur, quod non audissent sanum Pauli consilium; tum ut Deus eam permitteret cursui naturali: in naufragio enim solet prae caeteris navis perire et perdi; tum ut majus appareret Dei beneficium et gloria Pauli, quod sine navi omnes vectores salvasset. Ita Chrysostomus.
Versus 23: Cujus Sum Ego; Et Cui Deservio
23. Cujus sum ego — minister, cultor et Apostolus. Dicit hoc, ne Gentiles qui erant in navi, suo deo aut diis hoc oraculum aut miraculum tribuerent.
Et cui deservio, — λατρεύω, id est quem latria colo.
Versus 24: Donavit Tibi Deus Omnes
24. Donavit tibi Deus omnes. — Ergo omnes jam perditi erant, id est certo perdendi, tum cursu naturae, ob vim tempestatis, uti ait Oecumenius; tum ultione Dei, ob eorum scelera. Unde Chrysostomus sic explicat, q. d.: «Digni quidem erant, qui perirent, quoniam inobedientes fuerunt: verumtamen in tui gratiam servabo eos.»
Quocirca idem Chrysostomus in Moral.: «Si navigantes, ait, periclitantes et naufragium sustinentes, si et vincti per Paulum servati sunt, cogita quid est esse virum sanctum in domo: multae enim tempestates etiam nobis incumbunt his multo graviores, sed potest Deus etiam nos donare, modo credamus Sanctis, sicut illi, si fecerimus quae praecipiunt. Non enim simpliciter servantur, sed etiam ipsi fidem attulerunt: licet vinctus esset Sanctus, majora solutis operatur. Et considera hoc hic factum. Solutus centurio vincto illo habebat opus: gubernator peritus non gubernante egebat. Non enim talem gubernabat scapham, sed orbis Ecclesiam; qui didicerat ab illo maris Domino non humana arte, sed spirituali scientia, in navi illa multa naufragia, multas procellas, spiritus malitiae, intus pugnas, foris timores, atque ita hic revera gubernator erat.»
Simili modo S. Benedictus suis meritis et precibus obtinuit, ut Longobardi monasterium suum vastantes, nullum hominem caperent vel necarent: eis ergo Deus res tradidit, animas custodivit. Similis ergo Paulo fuit Benedictus, ait S. Gregorius, II Dial., cap. xvii.
Subdit Chrysostomus nostram vitam esse quasi continuam tempestatem et aerumnarum vicissitudinem, ac proinde nos pariter indigere Paulo, ideoque ejus opem nobis conciliare debere credendo et obediendo ejus epistolis et praeceptis; ac concludit: «Retineamus apud nos Sanctos, nec erit tempestas: imo etiamsi fuerit tempestas, erit serenitas ac tranquillitas, et a periculis liberatio. Quoniam vidua illa Sanctum hospitio habebat, etiam filii ejus mors soluta est, et redivivum accepit puerum. Ubi pedes Sanctorum ingrediuntur, nihil erit quod contristat; etiamsi quid fiat, id ad probationem majoremque Dei gloriam pertinet. Assuesce, ut pavimenta domus a talibus calcentur pedibus, et non calcabit daemon illic, et valde merito: nam sicut ubi fragrantia est, ibi non habet locum graveolentia, ita ubi sanctum est unguentum, ibi suffocatur daemon, laetificat simul agentes, animam recreat, odorem diffundit: ubi spinae, ibi bestiae; ubi hospitalitas, ibi non sunt spinae. Misericordia ingrediens quavis falce melius sontes exsecat, quovis igne violentius exurit. Ne timeas. Reverentur Sanctorum vestigia, sicut leonem vulpes: Justus enim, ait, ut leo confidit. Introducamus hos leones in domum, et omnes exigentur bestiae, non clamantibus, sed simpliciter loquentibus illis. Non enim leonis rugitus bestias sic fugat, ut justi oratio daemones: si loquetur solum, devolant.»
Similia habet S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. vi. Ex dictis merito S. Hieronymus, lib. Contra Vigilantium et hagiomachos, colligit, si Paulus in hac vita salutem 276 animabus a Deo impetravit; ergo modo plura poterit jam gloriosus impetrare, eodem fruens in coelo. «Porro propter Paulum haec omnia vide fieri, ait Chrysostomus, ut credant vincti milites ac centurio:» quos omnes innuit esse a Paulo ad Christum conversos. «Nam etiamsi lapides fuissent, propter oracula, miracula et beneficia Pauli, de illo magna utique cogitassent.» Et hoc innuit «donavit tibi Deus omnes,» scilicet tam quoad animae, quam corporis salutem: illa enim hac longe est potior propriaque S. Paulo.
Versus 27: In Adria
27. In Adria, — in mari Adriatico. Ita Syrus. Ita dictum est ab Adria veteri oppido et portu, ad Padum fluvium a Tuscis condito, teste Plinio, lib. III, cap. xvi. Porro Adriaticum mare subinde late sumitur; nec tantum sinum Venetum, sed et mare Siculum et Ionium complectitur, ait Strabo, cujus fere aevo haec contigerunt: ita hic sumitur.
Versus 28: Bolidem; Invenerunt Passus Viginti
28. Bolidem. — «Bolis» est perpendiculum nauticum, puta plumbum ex fune dependens, quo in mare immisso nautae explorant alvei profunditatem, ne in vada, arenas et scopulos navis impingat. Dicta bolis quasi missilis, a βάλλω, id est «projicere, mittere, jacere.»
Invenerunt passus viginti, — scilicet usque ad alveum sive fundum maris. Unde timentes nautae ne in aspera loca, puta in arenas et scopulos, navis incideret, jecerunt de puppi anchoras quatuor, ut navim sisterent et firmarent donec dies illucesceret, ut viderent quo loco essent et quo cursum flectere deberent.
Versus 30: Sub Obtentu
30. Sub obtentu, — sub praetextu, scilicet fingentes quod in scapham descenderent, non fugiendi causa, sed ut anchoras a prora, id est priore navis parte extenderent, vel in ipso mari, vel in terra et littore, ut vertit Syrus, quasi finxerint navim jam ad littus appulisse esseque in tuto.
Versus 33: Quartadecima Die Hodie Jejuni Permanetis
33. Quartadecima die hodie jejuni permanetis. — «Jejuni,» non quod nihil omnino comedissent, sed quod perparum et obiter, quantum scilicet ad vitam tuendam erat necessarium; ita Hugo, Gagneius et alii. Nam Hippocrates, lib. De Carnibus et Princ., aliique medici docent hominem sanum non posse sine cibo ultra septem dies vivere. Dico sanum: nam aegri, quibus calor naturalis languet, et abundat phlegma, quo calor pascitur, diutius inediam prorogare possunt. Quod ergo ait, «nihil sumentes,» id est perparum et quasi nihil: vel «nihil» per modum stati justique prandii aut coenae, sed carptim quaedam libantes potius quam comedentes.
Versus 35: Coepit Manducare
35. Coepit manducare. — Nota hic prudentiam charitatis Pauli: ut afflictos consoletur et inedia pene confectos inducat ad sumendum cibum; ipse primus, publice gratiis actis Deo, coepit manducare. Hoc imitatus est vir quidam religiosus, mihi in Belgio notus, qui ut maniacum quemdam sibi ex laesa imaginatione persuadentem se esse mortuum, ideoque nolentem comedere et inedia se conficientem, quod diceret mortuos non comedere, sanaret, mortui habitum et speciem induit coepitque comedere coram maniaco, itaque ei persuasit mortuos quoque comedere: qua ratione cum ad comedendum induxit sibique restituit.
Versus 38: Jactantes Triticum
38. Jactantes triticum. — In jactu ergo quem jam ante, vers. 18, fecerant, non projecerant triticum: quia scilicet hoc eis in cibum erat necessarium. Sic nec ea jactarunt quibus enatarunt.
Versus 40: Laxantes Juncturas Gubernaculorum; Artemone
40. Laxantes juncturas gubernaculorum. — Gubernacula vocant clavum, quo navarchus regit navim, sicut auriga habenis regit equos et temone currum, sicut arator stiva regit aratrum. Laxarunt ergo clavum, quasi navim sibi et ventis permittentes, ut facilius ad littus vel terram instantem ferretur; vel potius, ut expeditius clavo uterentur, ad dirigendum ejus impetum quo vellent.
Artemone. — «Artemonem,» alii trochleam, qua funes trahuntur, alii antennam, alii aliud esse censent. Verius est esse parvum arctumque velum, ita dictum ab ἀρτάω, id est «suspendo.» Ita Julius Pollux. Parvum fuisse colligitur ex eo, quod navis properabat ad littus; et quia nautae in tempestate magnum velum deponunt parvumque exponunt, ne vi ventorum abripiantur et agantur in exitium.
Versus 41: Locum Dithalassum
41. Dithalassum — Graece, Latine bimarem, ut vertit Tigurina. Ita vocatur locus inter duo maria, sive isthmus, qui utrimque mari alluitur, illudque quasi secat et dividit, qualis est Corinthus, de qua Horatius, lib. I Carm., ode 7: «Aut Ephesum bimarisve Corinthi moenia.» Porro in dithalasso, ob terram mare secantem, certum solet esse naufragii periculum. Dithalassus hic adjacet Melitae, et causatur a rupe vicina, a Melitensibus nunc Selmon vocatur; in qua proinde etiam visitur sacellum, in memoriam hujus naufragii, S. Pauli nomine dedicatum. In sinu ejus sinistro visitur in rupe concha rotunda, sex palmos profunda, et totidem lata in diametro, quae communiter plena est aqua dulci, licet paucis passibus distet a mari ejusque aqua salsa, vocaturque fons S. Pauli: creditur ipse in exscensu illum miraculose produxisse. Denique hic locus in medio fere hoc littore etiam nunc vocatur vulgo la Cala de S. Paolo, id est portus sive appulsus S. Pauli. Ita Philippus Cluverius, lib. II De Antiqua Sicilia, cap. xvi, et noster Octavius Cajetanus, Isagoge, cap. xix.
Versus 42: Custodias
42. Custodias, — id est vinctos reos quos custodiebant. Vide dicta vers. 1. Eos ergo, quasi reos mortis, occidere voluerunt milites.
Versus 44: Super Ea Quae de Navi Erant
44. Super ea quae de navi erant, — puta super sarcinas, ligna et tigna; Vatablus, super fragmenta, quae scilicet e navi discindebant: nam navis erat integra, non fracta. Hoc est quartum Pauli naufragium. Tria enim priora recenset ipse, II Cor. xi, 25, dicens: «Ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui.» Illa enim epistola longe ante iter hoc Romanum scripta est. An saepius passus sit, ignoramus.
Moralia ex Naufragio
Moraliter disce hic, primo, quanta sunt maris pericula, in quo, ut ait Anacharsis apud Laertium, lib. I, cap. ix, et Juvenalis, satyra 12, vectores tantum quatuor digitis (quibus scilicet navis mari eminet) distant a morte. Hinc Bias nautam, neque inter vivos numerabat, neque inter mortuos, teste Platone in Axiocho. Unde Cato de tribus dolebat: primum, quod suum secretum revelasset mulieri; secundum, quod vel dies unus ipsi per negligentiam absque fructu effluxisset; tertium, quod eo navi vectus esset, quo poterat pedibus proficisci. Ita Plutarchus in Vita Catonis. Eadem tria Alexandro tribuit Stobaeus, Aristoteli vero Antonius in Melissa, part. I, serm. 17, nisi quod pro secundo ponat, quod in vita hac tam caduca et incerta, vel unum diem mansisset intestatus. Pittacus roganti, «quid fidum esset?» respondit, «Terra;» «quid infidum?» «Mare.» Laodamas inde Homericus nihil miserius esse censebat, quam virum fortem ponto exagitari. Callimachus dicebat jucundissimum esse mare, sed si quis illud de terra contempletur; quod imitatus Horatius ait:
Neptunum procul a terra spectare furentem.
Lucretius, lib. V, scribit aureo Saturni saeculo non fuisse usum navis et navigationis. Quocirca vetus fuit fidelium consuetudo, ut conscensuri navim de peccatis confiterentur, et cum Deo in gratiam redirent, itaque vel se ad mortem componerent, vel mortis pericula evaderent.
Secundo, quam Deus suorum habeat curam. Paulum ecce Deus hic praesenti mortis periculo eripit, et propter eum vectores omnes, etiamsi infideles, numero 276. Vere Poeta:
Favente numine naviges, vel vimine.
Ita Deus servavit Noe justum, cum octo animabus per arcam, in generali orbis cataclysmo: ita et Jonam in ventre ceti. Quin et Julius Caesar in tempestate navarchum confortans: «Ne metuas, ait, Caesarem ejusque fortunam vehis: illa te tutabitur.» Est enim Caesaris, «quem numina nunquam destituunt,» ait Lucanus, lib. IV, et Plutarchus in Caesare. Memorabile est exemplum, quod graphice depingit S. Paulinus tota epist. ad Macarium, ubi senem quemdam mire a Deo horrendo naufragio, sociis omnibus et carinae retinaculis amissis, ereptum commemorat. Simile est quod narrat S. Gregorius, III Dialog., cap. xxxvi, de Maximiano, Syracusae Episcopo, eum post naufragium nono die salvum cum vectoribus omnibus in portum, sola navi mersa, pervenisse. Sic S. Magdalena, cum S. Martha, S. Lazaro et sociis, a Judaeis navi sine velis et remis imposita, Deo navim regente, salvis omnibus Massiliam appulit.
Tertio, Paulum et Sanctos in tempestate, naufragio, praelio, peste, latronibus, fame, carcere et quavis alia calamitate vel periculo, stare serenos et securos, praesertim cum obeunt opus pium et Apostolicum; sciunt enim se Deo cordi et curae esse. Quare tunc adeo non cadunt animo, ut celsiores evadant, eoque magis sperent in Deum; illique se uniant, quo majus est periculum. Ita Psaltes, Psal. xxvi, 1: «Dominus, ait, illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.» Et Job xiii, 15: «Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.»
Quarto, quid valeat virtus charitatis et obedientiae. Volebat Deus Paulum ire Romam, ibique praedicare: Paulus ut huic voluntati Dei obsecundet, ad Caesarem appellat, ac ultro subit tot terrarum mariumque discrimina. Quocirca hujus virtutis merito quasi obligat Deum, ut iter suum dirigat et secundet. Deus ergo eum, et ob eum socios omnes, per oraculum et quasi miraculum certo mortis periculo eximit. Celebris est historia et gnome de obedientia S. P. N. Ignatii, quam enarrat in ejus Vita P. Ribadeneira, lib. V, cap. iv in fine. Cum esset, ait, Praepositus Generalis, dixit: si Summus Pontifex imperaret, ut ad ostia Tiberina scapham, vel navim primo obviam, clavo, malo, velis, remis destitutam conscenderem, itaque sine commeatu mare trajicerem, id facerem animo non solum aequo, sed et libenti. Cumque Praelatus quidam admirans, regereret: «Quae isthaec esset prudentia?» Respondit S. Ignatius: «Prudentia, Domine, non tam est parentis, quam imperantis.» Parentem secutus est filius S. Franciscus Xaverius, qui in Mauricas insulas barbaras contendens, cum amici iter hoc dissuaderent, ac tandem vim facerent negarentque navigium, respondit, «se nulla pericula, nullum genus mortis, ubi Dei cultus et animarum salus agatur, formidare: nec ullos hostes ducere, nisi qui divino obstent obsequio; sibi certum esse in Mauricam Deum vocantem sequi: nec navigium morari, si navis desit, semet Deo incubantem utique transnaturum.» Ita Turselius, lib. III Vitae ejus, cap. ii. Dixit, et praestitit. Quocirca in naufragiis cum S. Paulo exultabat, rogabatque Deum, ut praesens periculum et crucem sibi non adimeret, nisi majus immitteret. Atque hoc suo zelo in naufragio vectoribus omnibus vitam et salutem a Deo, instar S. Pauli, impetravit. Alias in certum exitium abruptam a navi vi tempestatis scapham, qua infideles vehebantur, illis ipsis in scapha apparens eamque revehens ad navim reduxit: quo miraculo eos ad fidem convertit. Denique Malacae nobilem illam ducentis Lusitanis, contra quinque Acenorum pugnacissimorum millia, navalem victoriam promisit, praedixit, imo eminus inspexit et precibus suis praestitit.
Praeclare S. Augustinus, in Psal. cxxxii: «Multi, inquit, naufragaverunt cum Paulo. Amatores hujus saeculi passi sunt naufragium, et nudi omnes exierunt. Illi et quod foris habebant, amiserunt, et domum cordis sui invenerunt inanem. Paulus autem in corde ferebat patrimonium fidei suae, quod nullis fluctibus, nullis tempestatibus potuit auferri. Nudus exiit, et dives exiit.» Idem Augustinus, serm. 29 De Sanctis: «Petrus, ait, ambulare super aquas debita soli Deo potestate praesumpsit, et rerum obstante natura, per insueti maris novas vias pendulum inferens gressum, tumentia maris dorsa calcavit. Sed non minor Paulus, quem velut novi Testamenti Jonam, die ac nocte per maris profunda jactatum, absorbuit fluctus et reddidit, quasi sacrum depositum violare non audens: quia famulatrix eum unda custodiens, suum populorum praedicationibus reservabat.»
Quod si quandoque Deus justum, imo Apostolum, naufragio aliove periculo non eripiat, sed mergi et amori permittat, conquiescat ille in voluntate Dei, dicatque cum S. Job afflicto, cap. i, vers. 21: «Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.» Et illud Christi morientis, et ad inferos descendentis: «Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno,» Psal. xv, 8. Et illud S. Pauli, Rom. xiv, 8: «Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur.» Ita S. Franciscum Xaverium, jam Chinensis Imperii conversionem molientem, in insula deserta ab omnibus derelictum Deus emori permisit. Ita P. Ignatium Azebedium, cum 40 sociis, Brasiliam Evangelii causa petentem anno Domini 1570, a Calvinistis trucidari mergique permisit. Ita nonnullos alios e Societate nostra navigantes ad Indos, naufragio perire permisit.
Memorabile est recens exemplum Patrum Lusitanorum, qui ad scopulum allisi, cum navarchus eis scapham offerret qua ad littus evaderent, respuerunt, malentes vectorum turbae in scopulo misceri, ut illi fame morituros in extremo agone assisterent, et tandem commorerentur, quam iis derelictis vivere; quod sane est genus martyrii et heroicae charitatis, qua quis cum Christo pro fratribus animam ponit.
Legimus de B. Jordane, qui S. Dominico in Generalatu Ordinis Praedicatorum successit, fuitque eximiae sanctitatis, eum, cum in terram Sanctam trajiceret, juxta Aconem naufragium passum mersumque interiisse; cumque multi non tam tanti viri mortem, quam genus mortis deplorarent, ac pene contra Deum, quod Patrem sanctum fluctibus hauriri permisisset, murmurarent, ipsummet Jordanem apparuisse pluribus, miro lumine coruscum, ac dixisse: «Ego sum Jordanes. Exivi ex hoc saeculo ad gloriam Beatorum, et inter Apostolorum choros et Prophetarum evectus sum, missusque sum ut vos consolarer. Hoc firmiter tenete, nec dubitate, quia salvus erit omnis qui usque in finem Domino nostro Jesu Christo servierit.» Ita habet ejus Vita, tom. I Surii, die 13 februarii. Justus ergo quacumque morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit, praesertim cum in itinere et opere charitatis vel obedientiae vitam ponit. Talis enim cum Deo, imo pro Deo, et ex Deo moritur, ideoque est victima obedientiae et charitatis, Deo valde gloriosa et chara.
Praeclare S. Augustinus, epist. 122, in fine: «Quid interest, ait, febris an ferrum de corpore solverit? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant, Deus attendit in servis suis.» Misere vixit, mortuus et sepultus est Lazarus, splendide dives Epulo; sed hic descendit in gehennam, ille ab angelis sublatus est in sinum Abrahae, Lucae xvi, de quo vide S. Augustinum in fine Psal. xxxiii. Idem, lib. I De Civit., cap. xi: «Mala mors, ait, putanda non est, quam bona vita praecesserit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est eis qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. Cum igitur Christiani noverint longe meliorem fuisse religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas, quam impii divitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium, quid mortuis obfuerunt qui bene vixerunt?» Nam, ut ait Sapiens, cap. iv, vers. 7: «Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.»