Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XXVI


Index


Synopsis Capitis

Paulus e vinculis coram Agrippa et Festo ita ardenter perorat de sua conversione ad Christum, praedicatione et persecutionibus Judaeorum, ut Festus exclamet eum insanire; Agrippa: « In modico suades me fieri Christianum. » Cui Paulus optare se ait, ut ipse omnesque auditores sibi similes fiant, exceptis vinculis. Agrippa pronuntiat Paulum innocentem, sed quia appellarat ad Caesarem, ad eum esse mittendum.

Mystice, Agrippa rex Judaeus repraesentat mundum; Bernice ejus concubina, carnem; Festus, quia idololatra, diabolum. Cum his congreditur Paulus, et quisque fidelis, praesertim praedicator. Hi Paulum exagitant, tentant et judicant. Agrippa, id est mundus, eum ejusque conciones irridet; Bernice, id est caro curiosa, ejus aspectu et auditu se pascit; Festus, id est daemon, tentat eum, insanire dictitans. Paulus hos omnes despicit et refutat, ab eisque laudem innocentiae et virtutis extorquet.


Textus Vulgatae: Actus 26:1-32

1. Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere. 2. De omnibus, quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, 3. maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines, et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias. 4. Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis, noverunt omnes Judaei: 5. praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere), quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. 6. Et nunc in spe, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: 7. in quam duodecim tribus nostrae, nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, Rex. 8. Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? 9. Et ego quidem existimaveram, me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, 10. quod et feci Hierosolymis, et multos Sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. 11. Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. 12. In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13. die media in via vidi, Rex, de coelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. 14. Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15. Ego autem dixi: Quis es, Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. 16. Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi 17. eripiens te de populo, et Gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18. aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me. 19. Unde, rex Agrippa, non fui incredulus coelesti visioni: 20. sed his, qui sunt Damasci primum, et Hierosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et Gentibus annuntiabam, ut poenitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes. 21. Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22. Auxilio autem adjutus Dei, usque in hodiernum diem sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae Prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses: 23. si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus et populo et Gentibus. 24. Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. 25. Et Paulus: Non insanio (inquit), optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26. Scit enim de his Rex ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27. Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis. 28. Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me Christianum fieri. 29. Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30. Et exsurrexit Rex, et Praeses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31. Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32. Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.


Versus 1: Tunc Paulus, Extenta Manu

1. Tunc Paulus, extenta manu, — non versus Agrippam, quasi hoc signo gratias egerit Agrippae de data sibi ab eo loquendi facultate, ut vult Cajetanus; sed primo, more oratorum, extenta manu silentium indicens, ut ex Apuleio, lib. II De Asino aureo, Persio et aliis dixi, cap. xii; secundo, in signum libertatis et confidentiae, quod innocentiae suae conscius non dubitaret de victoria in hac sua causa et lite; tertio, in signum auctoritatis, quod quasi Apostolus, doctor et legatus Christi concionaturus esset: unde extenta manu loquitur, quasi potestatem habens.


Versus 2: Aestimo Me Beatum

2. Aestimo me beatum. — Quia, ut ait S. Hieronymus, epist. 49: « Paulus legerat illud Jesu Sirach, Eccli. xxv, 12: Beatus qui loquitur in aures audientis; et noverat tantum oratoris verba proficere, quantum judicis providentia cognovisset. Unde et ego me beatum in hoc duntaxat negotio judico, quod apud eruditas aures (tuas, o Pammachi) imperita lingua responsurus sum. » Ex adverso, « ubi auditus non est, non effundas sermonem, » ait Eccli. xxxii, 6. Quocirca Xenocrates quemdam mathematicae ignarum, a sua schola ad mathesin ablegans ait: « Apud me velus non maceratur, scilicet lana rudis non statim traditur vestiario, sed fulloni; » ita Laertius, lib. IV, cap. ii. Paulus hic omnem sermonem convertit ad Agrippam, non ad Festum: primo, quia coram Festo jam causam suam egerat; secundo, quia Festus ad Agrippam Pauli causam rejecerat, eaque de causa Paulum hic in conspectum ejus produxerat; tertio, quia Agrippa avidus erat audiendi Paulum; quarto, quia Agrippa erat Judaeus: unde melius capiebat litem hanc Pauli cum Judaeis de Judaismo, quam Festus Gentilis; quinto, quia sperabat Paulus se Agrippam ad Christum conversurum, demonstrando ei e Mose et Prophetis Jesum esse Messiam, erat enim Agrippa bonae indolis, sedatae mentis, intelligens et prudens. Unde et Judaeis bellum contra Romanos omni ratione dissuadere conatus est, dictitans illud fore Judaeis ruinae et excidio, uti exitus demonstravit; ita Josephus, lib. II Belli, cap. xvi.


Versus 3: Maxime Te Sciente Omnia

3. Maxime te sciente omnia. — Maxime cum sciam te scire omnia, scilicet quae ad rem praesentem et litigium meum cum Judaeis pertinent. Captat Paulus benevolentiam Agrippae, non tamen adulando, uti faciunt rabulae, sed vere eum laudando, quia lucrari eum volebat: quod et ex parte consecutus est, ait Chrysostomus, hom. 33 in I ad Corinth.


Versus 4: Vitam Meam a Juventute

4. Vitam,βίωσιν, id est vitae actus et mores, puta conversationem meam, ut vertit Syrus.

In Hierosolymis. — Ergo ibi docentem et concionantem Christum vel oculo et aure, vel fama oculisque et auribus aliorum viderat et audierat Paulus; sed nimius zelator Mosis et legis aures mentemque illi occluserat, donec illas vi reseravit Christus, prosternendo eum in terram, et dicendo: « Saule, Saule, quid me persequeris? » Act. ix.


Versus 5: Secundum Certissimam Sectam

5. Praescientes me ab initio,προγινώσκοντες, id est praecognoscentes me, qui scilicet noverunt me et mea facta ante Christianismum.

Quoniam secundum certissimam sectam,ἀκριβεστάτην, id est diligentissimam, exactissimam, religiosissimam inter Judaeos, talis enim erat secta Pharisaeorum. Aliter Mariana: Erant, inquit, septem sectae Pharisaeorum, teste Thalmud in tract. Sota. Paulus ex hisce septem amplexus erat optimam et perfectissimam. Et Arias: Paulus, inquit, a Gamaliele edoctus erat in domo Hillel, quae selectior habebatur, quam domus Samai, uti patet ex libro Misnaioth.


Versus 6: In Spe Quae ad Patres Nostros Repromissionis Facta Est

6. In spe quae ad patres nostros repromissionis facta est, — q. d. Vocor in judicium ob fidem et spem salutis assequendae per Christum salvatorem, patribus nostris repromissum; ac proinde adeo non recedo a lege, fide et spe majorum, ut illi prorsus insistam, ac propter eam tot tantaque assidue patiar. Apologia Pauli est efficax, probat enim se non esse seditiosum, nec apostatam a lege et fide patrum, quod praedicet fidem et spem in Christum quam omnes patres habuerunt, per eamque salvati sunt. Secundo, et aptius per metonymiam spem accipe pro re sperata, puta pro justitia et salute per Christum parta: haec enim patribus promissa erat, et ob hanc praedicatam a Judaeis accusabatur Paulus. Unde et subdit:


Versus 7: In Quam Duodecim Tribus Nostrae Sperant Devenire

7. In quam duodecim tribus nostrae, nocte ac die (Graeca addunt, ἐν ἐκτενείᾳ, in assiduitate, vel contentione) deservientes (puta latria Deum colentes, adorantes et invocantes; hoc enim est λατρεύοντες; Syrus, precibus assiduis vacantes), sperant devenire. — Judaei enim sperabant justitiam et salutem per Messiam, sive Christum; verum negabant eum jam venisse esseque illum quem praedicabat Paulus: sed adhuc exspectari esseque venturum. Hinc patet spem sumi pro re et salute sperata, nec enim Judaei sperabant devenire in spem, utpote quam jam habebant et ex qua sperabant, sed in ipsam rem speratam, puta ad salutem, resurrectionem et beatitudinem aeternam: in hanc enim sperabant devenire.


Versus 8: Quid Incredibile Judicatur, Si Deus Mortuos Suscitat?

8. Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? — Probavit Apostolus resurrectionem Christi et nostram ex testimonio Patrum, qui omnes illam crediderunt et sperarunt; nunc eamdem probat ex omnipotentia Dei, q. d. Deus est Deus, id est omnipotens, ac consequenter Dominus vitae et mortis: ergo credibile est, imo certum, eum posse mortuos suscitare. Si enim potuit homines, cum non essent, ex nihilo creare, cur non possit eosdem jam creatos, et per mortem dissolutos redintegrare et resuscitare?


Versus 9: Et Ego Quidem Existimaveram

9. Et ego quidem existimaveram,ἔδοξα ἐμαυτῷ, id est mihi ipsi persuaseram, prorsusque decreveram. Ostendit se non ex levitate a Judaismo transisse ad Christianismum, sed illustratione et vi divina immutatum et adactum.


Versus 10: Multos Sanctorum in Carceribus Inclusi

10. Multos Sanctorum, — multos Christianorum.

Et cum occiderentur, detuli sententiam, — latam a judicibus, puta a principibus sacerdotum: hanc enim ego detuli ad Officiales quorum erat eam exsequi, et Christianos a judicibus damnatos occidere. Hinc videtur plures tunc fuisse occisos. Idem patet ex Act. ix, 1: « Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis. » Quod enim aliqui id ad unum S. Stephanum arctant per synecdochen, violentum videtur, praesertim quia Paulus in nece Stephani non detulit sententiam, utpote quae tunc nulla fuit. Occisus est enim Stephanus, non per sententiam judicis, sed per furorem populi. Addit Cajetanus Paulum sententiam mortis a Judaeis judicibus latam in Christianos, detulisse ad Praesidem Romanum, ut is eam confirmaret, sine cujus approbatione robur non habuisset, atque ab eo subscriptam retulisse, ut executioni mandaretur.

Nota: Pro sententiam, graece est ψῆφος; quod ψῆφος multa significat, nimirum primo, computum et quadrabilem rationem, q. d. Detuli computum et rationem damnatorum occidendorum, v. g. tot esse occidendos gladio, tot strangulatione, tot suspendio, etc.; secundo, suffragium: unde Syrus vertit, « suffragabar iis qui damnabant eos, » probando, laudando et exsequendo eorum sententiam; tertio, calculum, q. d. Cum judicarentur et occiderentur, ego inter judices meum quoque dedi calculum, eoque illos damnavi; quarto, Noster optime vertit, « detuli sententiam, » scilicet a judicibus ad executores: Paulum enim non fuisse judicem, sed judicum administrum, patet Act. ix, 1, ubi dicitur: « Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem, » judicandos a principibus sacerdotum et populi.


Versus 11: Compellebam Blasphemare

11. Compellebam blasphemare, — cogebam eos negare Jesum, ut dicerent Jesum non esse Messiam, sive Christum, sed juste a pontificibus damnatum et crucifixum: hoc enim est blasphemum, utpote Christo Deoque injurium. Nota hic humilitatem Pauli, qua sua scelera publice confitetur et exaggerat.


Versus 12: Cum Potestate et Permissu

12. In quibus — civitatibus, vel operibus insaniae, ait Hugo. Unde Pagninus vertit, « quarum rerum studio. »

Cum potestate et permissu. — Alii vertunt, « cum potestate et commissione »: ἐπιτροπή enim significat non tantum permissionem, sed et curationem, procurationem, commissionem. Unde ἐπίτροπος est curator, tutor, procurator, vicarius, praefectus, cui quid committitur. Noster solerter vertit, « permissu, » ut significet missionem hanc et commissionem Pauli ad persequendum Christianos, fuisse non tam a principibus et judicibus sponte demandatam, quam ab ipso Paulo sollicitatam, procuratam, et pene ab invitis, vel certe non mittentibus, sed permittentibus extortam: quo significatur ingens zelus et ardor Pauli pro Judaismo contra Christum et Christianos. Utroque ergo sensu crescit oratio Pauli.


Versus 13: Supra Splendorem Solis

13. Supra splendorem solis circumfulsisse me lumen. — Erat ergo hoc lumen ingens et eximium, utpote referens majestatem Christi, ab ejusque corpore glorioso, quod solis splendorem longe superat, emanans. Sic de stella Magis missa a Christo, qui est lux mundi, ut eos ad se evocaret, canit Prudentius in hymno Epiphan.:

Quem stella, quae solis rotam
Vincit decore ac lumine,
Venisse terris nuntiat,
Cum carne terrestri Deum.

Et S. Ignatius, epist. ad Ephesios, de stella hac ait: « Stella effulsit, exsuperans omnes quotquot ante fuerant: lux enim illius inenarrabilis erat, et stuporem incussit omnibus aspicientibus eam rei novitas; omnia autem reliqua astra cum sole et luna, chorus fuere stellae ipsius; ipsa vero claritate exsuperabat omnes. » Haec tanta lux Paulo et Magis discussit infidelitatis et errorum tenebras, ut per eam cernerent Christum, qui est via, veritas et vita, ac verus sol mundi. Unde probabile est quod nonnulli censent lumen hoc fuisse orbiculare instar solis, ut quasi globus lucidus ambiret Paulum. Hoc enim innuit τὸ circumfulsisse, scilicet circumcirca in modum circuli fulsisse. Praeclare S. Augustinus, serm. 28 De Sanctis: « Dum portat, inquit, Saulus funereum contra milites Christi gladium, fulmineum de coelo accipit testimonium. Dum grassatur, percutitur; dum Christi Sanctos persequitur, violento radio coelestis luminis caecatur. » Caetera de Pauli conversione dixi vers. 9.


Versus 14: Decidissemus in Terram; Hebraica Lingua

14. Decidissemus in terram, — sed ita ut comites Pauli illico e terra surgerent starentque attoniti, Paulus vero in terra prostratus jaceret, uti dixi cap. ix.

Hebraica lingua. — Unde videtur Paulus hic non hebraice, sed graece, uti locutus erat Lysiae, cap. xxi, 37, vel certe latine esse locutus. Agebat enim causam coram Festo, praeside Romano, et latine norat Agrippa, utpote Romae a puero versatus.


Versus 16: Ad Hoc Enim Apparui Tibi

16. Ad hoc enim apparui tibi. — Ergo Paulus tunc realiter vidit Christum sibi praesentem et astantem, idque ad hoc, ut ab eo edoctus et missus, oculatus posset ejus esse testis.

Et eorum quibus apparebo tibi. — « Quibus, » id est quorum causa, ait Sanchez; Pagninus, « in quibus. » Hinc liquet Christum saepius apparuisse Paulo multaque ei revelasse.


Versus 19: Non Fui Incredulus Coelesti Visioni

19. Non fui incredulus,ἀπειθής, insuasibilis, incredulus, inobediens; sed statim mihi persuaderi permisi fidem in Christum, statim credidi, statim illi obedivi.

Coelesti visioni. — Graece ὀπτασία, quae, ait Oecumenius, est pura rei inspectio, quae hominem excedit, et quam, qui est in carne, videre nullo modo potest, nisi coelitus aperiantur ei oculi.


Versus 22: Nihil Extra Dicens Quam Ea Quae Prophetae Locuti Sunt

22. Nihil extra (id est, ut vertit Pagninus, nihil aliud) dicens quam ea quae Prophetae locuti sunt futura esse. — Est hoc tertium argumentum apologiae Pauli. Primum enim fuit ex testimonio patrum, vers. 6; secundum, ex visione Christi, oculos et mentem illuminantis, vers. 13; tertium est hoc loco ex oraculis Prophetarum, qui praedixerunt futura de Christo, quae Paulus jam facta praedicabat. Nota: Prophetae praedixerunt Christum venturum, ac novam legem, Ecclesiam et Sacramenta sanciturum: quae autem et qualia illa futura essent, non explicarunt, sed id Christo decernendum, et Paulo ac Apostolis explicandum reliquerunt. Quare evanescit sophisma Kemnitii, dum sic argumentatur: Paulus ait se non aliam poenitentiam praedicare, quam quae a Prophetis suo aevo praedicata fuerat: illa non erat Sacramentum; ergo nec ea quae a Paulo in lege nova praedicata est, est Sacramentum. Major enim in rigore est falsa: nam Paulus loquitur in genere, non in specie, de poenitentia; poenitentia enim a Prophetis praedicata, fuit virtus poenitentiae: a Paulo vero praedicata, fuit virtus et sacramentum Poenitentiae, quod Prophetae non praedicarunt, sed praedixerunt in genere, dum per Christum afferendam remissionem peccatorum modumque eam condonandi sanciendum vaticinati sunt; quis autem ille modus in particulari futurus esset, nimirum per sacramentum Poenitentiae a Christo instituendum, non edixerunt, sed Christo edicendum resignarunt.


Versus 23: Si Passibilis Christus; Lumen Populo et Gentibus

23. Si passibilis Christus. — τὸ si non est conditionale, sed assertivum, per hebraismum significans quod, q. d. Prophetae praedixerunt quod Christus futurus esset passibilis, moreretur et primus a morte resurgeret, ac deinde per eum caeteri Christiani. Ita Lyranus, Hugo, Dionysius, Sanchez et alii. « Quid mirum, ait S. Gregorius, hom. 26 in Evangel., si ossa, nervos, carnem, capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? »

Lumen (veritatis veraeque religionis, fidei et salutis) annuntiaturus est populo (Judaico) et Gentibus. — Hinc Simeon Christum vocat « lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis Israel, » Lucae ii, 32.


Versus 24: Insanis, Paule; Multae Te Litterae ad Insaniam Convertunt

24. Insanis, Paule. — Dixit hoc Festus, tum ob altitudinem mysteriorum, puta passionis Christi Filii Dei et resurrectionis, quae ipse, utpote homo Gentilis, non capiebat et delira censebat; tum ob visionem Christi et lucis tam fulgidae, vers. 13, in qua eum delirare putabat; tum ob ardorem, vim et impetum dicendi in Paulo, qui tantus erat, ut videretur esse emotae mentis. Verum dicebat Festus in sensu, non suo, sed mystico: ebrius enim erat Paulus et insanus, non mero, sed vero; non furore, sed amore: amor enim Dei faciebat eum stultum et insanum mundo. Audi S. Bernardum, tractat. De Natura divini amoris, cap. iii: « Mirumne, ait, erat, si insanire pronuntiabatur, qui in ipso mortis periculo ipsos judices, a quibus pro Christo judicabatur, ad Christum convertere nitebatur? Non hanc insaniam multae litterae in eo faciebant, sicut dicebat Rex veritatem intelligens, sed dissimulans; sed Spiritus Sancti ebrietas, in qua et in parvo, et in magno, similes eos sibi facere gestiebat, qui eum judicabant. » Vide dicta Act. ii, 13.

Nota: Paulus hic in multis refert Christum; Christus vocatus est potator vini, et daemonium habere: ita Paulus vocatur hic maniacus et insanus. Christus publice docuit, idque Pontifici in passione respondit, Matth. xxvi, 55. Ita Paulus ait vers. 26: « Latere eum nihil horum arbitror; neque enim in angulo quidquam horum gestum est. »

Multae te litterae ad insaniam convertunt. — Studiosi enim et litterati nimis litteris addicti, facile in melancholiam, phrenesin et maniam incidunt. Quin et Aristoteles asserit nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuisse. Vide eum in Problem., sect. 30, ubi docet Platonem, Socratem, Empedoclem, poetas et heroes laborasse melancholia, nonnullos etiam mania. Porro Oecumenius: « Festus, inquit, dixit haec turbatus ac indignatus, quod se despici crederet (eo quod Paulus vultum et vocem converteret ad Agrippam, non ad Festum), quod regem, qui tantopere cupierat illum audire, ab illo adeo praefractis oculis conspici cerneret, quod non tam purgare calumniam videretur, quam gloriari de sua doctrina vel vita. »

Moraliter nota: Mundus sui contemptores virosque zelosos et divinos censet insanire, vocatque insanos. Sic Propheta uncturus Jehu in regem, audiit: « Quid venit iste insanus ad te? » IV Reg. ix. Sic de Christo dicitur: « Et cum audissent sui, exierunt tenere eum, dicentes, quia in furorem versus est, » Marc. iii, 21. Sic hodie viri religiosi et contemplativi a mundanis habentur ludibrio et vocantur fatui; sed in die judicii suum errorem agnoscent, seroque dicent: « Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, etc. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est, » Sap. v, 4.


Versus 25: Sed Veritatis et Sobrietatis Verba Loquor

25. Sed veritatis et sobrietatis verba loquor. — Primo, q. d. Non sum ebrius et insanus, sed sobrius, sanae mentis et veridicus. Sobrietas enim hic opponitur insaniae et furori; hic enim facit hominem loqui clamose et turbulente instar ebrii. Secundo, q. d. Vera loquor, idque moderate et sobrie, non nimis ea exaggerando et supra veritatem extollendo, q. d. In veritate praedicanda modum non excedo. Sic Paulus ait: « Sive mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis, » II Cor. v, 13. Tertio, q. d. « Falsitas abest a dictis, petulantia a factis, quae duo sunt insaniae propria, » ait Glossa.


Versus 27: Credis, Rex Agrippa, Prophetis?

27. Credis, rex Agrippa, Prophetis, — q. d. Si credis Prophetis, ut credis quia Judaeus es, ergo crede et Christo iisque quae ego de Christo praedico, quia eadem de eo praedixerunt Prophetae: est in hac apostrophe acer stimulus quo pungit Agrippam, ut credat in Christum.


Versus 28: In Modico Suades Me Christianum Fieri

28. In modico suades me Christianum fieri. — Primo, q. d. Modicum abest quin suadeas et persuadeas mihi ut fiam Christianus; modico negotio persuaderes mihi Christianismum. « Parum abest quin me feceris Christianum, » ait Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 17; Cajetanus, Sanchez et alii, quin et Chrysostomus, hom. 16 ad Popul.: « Sancti enim, inquit, in periculis non considerant quomodo iis liberentur, sed quomodo persequentes lucrentur. » Unde Gagneius et Salmeron censent Agrippam occulte fuisse Christianum; verum huic sensui non concordat responsio Pauli: « Opto apud Deum, et in modico, et in magno, » etc. Unde Chrysostomus censet Paulum non satis assecutum esse mentem Agrippae; quod parum videtur credibile.

Secundo, Oecumenius, q. d. Modico tempore, labore et sermone, quo mecum locutus es, suades me fieri Christianum; et Vatablus et Lyranus, q. d. Ex parte et modice suades me fieri Christianum; sed perfecte non suades, non persuades, ut ἐν ὀλίγῳ sit idem quod δι' ὀλίγου, scilicet χρόνου καὶ λόγου, id est per modicum tempus et sermonem. Cui Paulus congrue opponit: « Et in modico et in magno, » q. d. Opto te non tantum cum modico, sed et cum magno tempore, labore et sermone meo, fieri Christianum.

Tertio, et genuine, τὸ ἐν ὀλίγῳ, id est in modico, opponitur pro παρ' ὀλίγον, ac respondet Hebraeo כמעט kimat, id est modice, parum, aliquantulum suades. Cui Paulus congrue opponit: « Et in modico, et in magno, » q. d. Non tantum modice, sed et multum, toto corde et affectu opto suadeoque te fieri mei similem, puta Christianum: nec tantum te, sed et omnes qui me audiunt.

Nota hic zelum Pauli, quo Agrippam, regem Judaeorum, judicem suum, apud quem a Judaeis accusabatur, quod Judaeos a Judaismo ad Christianismum traduceret, ad eumdem traducere et convertere satagit: sed incestuosus rex, veniens cum tanta pompa et fastu, parum aptus erat Evangelio, ejusque continentiae, modestiae et humilitati; unde illico surgens, Pauli sermonem incidit et abrupit.


Versus 29: Fieri Tales, Qualis et Ego Sum — Exceptis Vinculis His

29. Fieri tales, qualis et ego sum, — puta Christianos, imo apostolos et praecones Christi, qualis ego sum. Praeclare S. Augustinus, tract. 8 in Epist. S. Joannis: « Audi, inquit, Apostolum dicentem de visceribus charitatis: Vellem omnes homines esse sicut meipsum. Quomodo volebat omnes? Aequales. Ideo erat omnibus superior, quia charitate optabat omnes aequales. »

Exceptis vinculis his. — Hinc liquet Paulum vinculis constrictum et onustum perorasse: nimirum vincula pro Christo ei animos non minuebant, sed augebant; unde in iis exultare et gloriari solet. Vide haec vincula Pauli mire celebrantem S. Chrysostomum, hom. 9 in Epist. ad Ephesios, tom. IV. Sed hanc sapientiam non capiebat Agrippa rex pompaticus; ideoque Paulus vincula ab illo eximit, aitque: « Exceptis vinculis his. » Capiebat eam S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, qui pro Christi praedicatione incarceratus, multis ei condolentibus, respondit: « Nescitis quam felix et gloriosum sit vinciri pro Christo; non sunt tot compedes in urbe, quin et ego plures ferre pro Christo desiderem. » Quocirca continua experientia edoctus, dicebat et docebat compendiosam viam ad perfectionem, esse desiderium multa patiendi pro Christo; ita Ribadeneira in ejus Vita, lib. I, cap. xv.

Vide S. Chrysostomum hic, hom. 52, ubi inter alia extollit Pauli animos et ignes, quod haec vincula quibus vinctus erat ut malefactor, nihili fecerit, ideoque in iisdem toto affectu incubuerit ad convertendum Agrippam omnesque astantes. « Talis, inquit, est anima coelesti amore sublimis: nam cum ii qui foedis amoribus capiuntur, nihil putant vel gloriosum, vel pretiosum, quam quod ipsorum concupiscentiis servit; id enim solum gloriosum ac honestum putant, et amasia fit eis omnia: multo magis qui tali amore flagrant, nihili faciunt pretiosa. Si autem non consideramus quae dicuntur, haud mirum est: imperiti enim sumus hujus philosophiae. Qui enim igne Christi captus fuerit, talis fit, qualis esset homo solus super terram habitans, adeo nihil curae ei est gloria et ignominia: sed quemadmodum si solus nihil curaret, ita et talis quoque non curaret. Tentationes autem sic contemnit, ac flagella et carceres, quasi in alieno corpore pateretur, vel quemadmodum si adamantinum possideret corpus. Ea autem quae suavia sunt in hac vita, ita ridet et non sentit, sicut nos vel ipsi mortui, corpora mortua. Tantum autem abest ne ab affectione quadam capiantur, quantum aurum quod igne probatur, a macula abscedit. Et sicut muscae in medium flammae incidunt, sed fugiunt: ita et affectiones illis accedere non audent. »


Versus 32: Dimitti Poterat Homo Hic

32. Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem. — Imo dimitti poterat, etiamsi appellasset, quia appellarat coactus, et appellatione sua non nisi dimissionem quaerebat: quare si eam praestitisset Praeses, ultro appellatione sua cessisset Paulus. Hoc ergo praetexit rex, quia Judaeos offendere nolebat dimittendo Paulum, sed eis gratificari mittendo eum vinctum ad Caesarem ad quem appellarat.