Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judaeis poscentibus, Festus rogat Paulum num causam dicere velit Hierosolymis. Ille negat et Romam ad Caesarem appellat. Festus, priusquam ad Caesarem Paulum mittat, rogat Agrippam regem ut eum audiat, et quid de eo faciendum sit, suggerat.
Textus Vulgatae: Actus 25:1-27
1. Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea. 2. Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Judaeorum, adversus Paulum: et rogabant eum, 3. postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4. Festus autem respondit, servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum. 5. Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 6. Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. 7. Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare. 8. Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi. 9. Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Hierosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? 10. Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi me oportet judicari. Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti. 11. Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. 12. Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti: ad Caesarem ibis. 13. Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum. 14. Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15. de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem. 16. Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem, prius quam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 17. Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. 18. De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum: 19. quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20. Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam, si vellet ire Hierosolymam, et ibi judicari de istis. 21. Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem. 22. Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. 23. Altera autem die, cum venisset Agrippa, et Bernice, cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. 24. Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Hierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. 25. Ego vero comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. 26. De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, Rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. 27. Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
Versus 1: Festus Ergo Cum Venisset in Provinciam
1. Festus ergo cum venisset in provinciam. — Tigurina, Festus ergo suscepta provincia, puta cura et regimine provinciae, nimirum Judaeae; id fecit adeundo Caesaream: haec enim erat caput provinciae, si spectas Romanos; sin Judaeos, caput erat Hierosolyma: unde mox eo ascendit Festus.
Versus 3: Postulantes Gratiam Adversus Eum
3. Postulantes gratiam, — non justitiam: hanc enim in tribunali, coram tribuno et Felice tentarant frustra, Paulo causae suae justitiam et innocentiam clare ipsis etiam hostibus demonstrante. Rursum postulant gratiam, ut scilicet Paulus Caesarea, quo a tribuno ob insidias Judaeorum missus erat, remitteretur Hierosolymam, ut ei novas insidias struerent. Solet enim a praesidibus et principibus, dum primo principatum capessunt vel inaugurantur, peti gratia quaepiam. Judaei hic non aliam petunt, quam Pauli necem. Vide, quanti Paulum aestiment, puta quantum Judaismi hostem et Christianismi hyperaspisten, ut, cum multa longe majora et publicum bonum spectantia petere possint et debeant, iis omissis unum Pauli petant caput. Ita invidentes gloriae Pauli, nescientes longe magis eam celebrant. Vere Nazianzenus, in Monostichis:
Gratum est invideri: at invidere ingens probrum.
Versus 4: Festus Autem Respondit Servari Paulum in Caesarea
4. Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea. — Refutavit Festus petitionem Judaeorum de Paulo Hierosolymam accersendo, sive quia ex vultu, voce et gestu vidit malevolentiam Judaeorum in Paulum; sive quia audierat de insidiis illi a Judaeis structis; sive quia tribunal praesidis erat Caesareae, quo proinde ipse properabat.
Versus 5: Qui in Vobis Potentes Sunt
5. Potentes sunt — ad conficiendum iter, q. d. Qui possunt proficisci et tantum iter (trium dierum) peragere. Aliter Hugo et Vatablus, q. d. Qui possunt sine rerum suarum incommodo, quibus scilicet commodum est, ire Caesaream. Secundo, potentes, id est validi oratores, sive accusatores lingua pollentes, et validis argumentis armati ad Paulum accusandum et convincendum. Hi enim vocantur δυνατοί, et hoc proprie ad rem praesentem facit.
Si quod est in viro crimen. — Pro crimen, Graece est ἄτοπον, id est absurdum, insolens, indecens, infame.
Versus 7: Multas et Graves Causas
7. Graves causas — αἰτιώματα, id est crimina seu criminationes; ita Tigurina, Pagninus et alii.
Versus 9: Vis Hierosolymam Ascendere?
9. Vis Hierosolymam ascendere? — Non jubet, sed rogat. Impudens enim fuisset, si jussisset, et abduxisset illuc, ubi non erat redargutus, inquit Chrysostomus, praesertim quia Paulus erat civis Romanus et stabat Caesareae ad tribunal Caesaris Romani: nomen enim Romanum in reo veneratur praeses Romanus, ait Hugo.
Versus 10: Ad Tribunal Caesaris Sto
10. Ad tribunal Caesaris sto. — q. d. Caesar suum tribunal, quod tu nunc ejus vice occupas, o Feste, habet hic Caesareae, quasi in metropoli provinciae, ibi ergo me judicari oportet, non Hierosolymae. Porro Caesares nuncupati sunt Reges et Imperatores Romani, a Julio Caesare, qui primus imperium occupavit, et vocatus est Caesar a familia. Fuit enim Caesarum familia Juliis ascita, qui ex Julio Ascanio, Aeneae filio, descenderunt, juxta illud Virgilii, Aeneid. VI:
Julius a magno demissum nomen Iulo.
Caesar autem primitus dictus est, vel a caesiis oculis (caesii oculi), vel a caesarie seu capillis (caesaries) cum quibus natus sit; vel a caeso matris utero (caeso utero), quos ideo caesones dici, et auspicatius nasci, quam eos qui in pedes nascuntur, asserit Plinius, lib. VII, ix; ideoque Scipionem Africanum seniorem Caesarem cognominatum esse. Spartianus vero et Servius aiunt primum qui Caesar vocatus sit, fuisse Julii Caesaris avum, qui in Africa elephantum interfecit: Elephas enim lingua Punica vocabatur caesar. Certe Julius Caesar, a quo propagata est familia et nomenclatura Caesarum, non est natus caeso utero materno, habuit enim ipse matrem Aureliam, quam amisit dum in Gallia bellum gereret. Adde: ejus quoque pater nuncupatus est Caesar, qui praetura functus Pisis obiit.
Porro ipse hoc nomen propagavit in posteros, ob rerum a se gestarum splendorem et gloriam quam multi secuti sunt, nemo assecutus. Ipse enim omnem Galliam quae saltu Pyrenaeo, Alpibusque, ac Rhodano Rhenoque continetur, novem annis in provinciae formam redegit. Ipse Germanos trans Rhenum habitantes, primus Romanorum ponte fabricato invadens, subjugavit. Ipse Britannos antea ignotos devicit. Ipse in Italia Picenum, Umbriam, Hetruriam occupavit. Ipse validissimas Pompeii copias quae sub tribus legatis, M. Petreio, S. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, invasit. In Macedonia superavit Pompeium, in Aegypto Ptolemaeum, in Ponto Pharnacem, in Africa Scipionem et Jubam, in Hispania Pompeii filios, idque citissime, instar fulminis omnia pervadens et sternens, ut merito hoc sibi elogium usurparit: « Vidi, veni, vici. » Ipse quinquies triumphavit: primum de Gallia, postea de Alexandria; tertio, de Ponto; quarto, de Africa; quinto, de Hispania. Denique ipse Pompeium, Senatum, Romam totumque Imperium primus subegit et occupavit. Porro ipse fuit liberalissimus, maxime post hos triumphos: ita Suetonius in ejus Vita. Quocirca Julius Caesar hisce elogiis a nupero Poeta celebratur:
Lux Caesarum et pater,
Romanus Alexander, terrae Mars,
Victo orbe, urbem victricem orbis vicit.
Ingratam patriam patriis armis puniit.
Eam vicit invitus, qua vixit invita.
Sane videtur ipse fuisse naturae, ingenii, prudentiae, fortitudinis et felicitatis prodigium, adeoque Deus Romanam aristocratiam per eum in monarchiam convertit, ut viam sterneret Christo supremo Monarchae paulo post nascituro, et totum orbem jam a Julio quasi in monarchiam redactum, per S. Petrum Romanum pontificem et Constantinum Romanum Imperatorem sibi subjugaturo.
Vere enim dixit Tacitus, lib. 1: « Unum reipublicae corpus unius animo regendum est. » Et Thucydides, lib. VI: « Inordinata est res plurium principatus. » Et Homerus, Iliad. II, et ex eo Aristoteles, lib. XII Metaphys.: « Non multos regnare bonum, rex unicus esto. » Verius S. Leo, serm. 1 in Nativit. S. Petri et Pauli: « Cum duodecim Apostoli, inquit, imbuendum Evangelio mundum, distributis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus, princeps Apostolici ordinis, ad arcem Romani destinatur imperii, ut lux veritatis, quae in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet: » nimirum, sicut Idem ibidem ait, « ut tot populos cito pervios haberet praedicatio generalis, quos unius teneret regimen civitatis. »
Ibi me oportet judicari. — Caute dicit Caesarem se debere judicari, non autem Caesarem esse judicem suum, quia proprius Pauli judex et superior erat S. Petrus; sed quia eum non agnoscebant Judaei et Romani Gentiles, hinc coram Romanis praesidibus accusatus a Judaeis Paulus, coram eis causam dicere debuit. Romani enim Judaeam et Judaeos sibi subegerant eisque dominabantur. Adde, in civilibus Apostolos et Ecclesiasticos primis illis Ecclesiae temporibus, debuisse parere Magistratui civili, ut insinuat Paulus, Rom. xiii, et ibidem expresse docent S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus et S. Thomas. Necdum enim introducta erat exemptio et immunitas Ecclesiastica, quam posterioribus saeculis Pontifices et Concilia Oecumenica sanxerunt, ac reges principesque Christiani approbarunt et concesserunt. Cum enim ipsi sint oves et subditi Pontificum, non decet ut ipsi judicent suos Pastores et Superiores, etiam in civilibus. Verum tempore Pauli principes erant Gentiles, non Christiani, qui nullo modo tulissent Apostolos a sua jurisdictione eximi. Quocirca eis sponte se subjecerunt Apostoli, ne darent infidelibus scandalum, neve principes contra se et fideles concitarent. Vide Lessium, lib. II De Justit., cap. xxxiii De tributis et vectigalibus, dubio 4; et Bellarminum, lib. II De Romano Pontif., cap. xxix.
Denique Paulus vim passus a Judaeis, licite imploravit auxilium Caesaris, cum aliud tribunal et remedium se vitamque suam tuendi non haberet, uti docet S. Augustinus, epist. 50. Paulum imitatus est S. Athanasius, qui oppressus ab Arianis, imploravit auxilium Constantii Imperatoris Ariani. In Apologia ad Constantium enim sic ait: « Si apud alios accusatus essem, ad tuam Majestatem provocarem, sicut Apostolus dixit: Caesarem appello, et cessatum est ab insidiis contra eum. »
Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti. — « Melius, » quam ut plenioris cognitionis causa oporteat te ire Hierosolymam, ibique meam causam investigare meque judicare. Testatus est tibi Lysias, Felix aliique meam innocentiam. Tu eamdem ex accusatione Judaeorum turbulenta, qua nihil probare potuerunt, meaque prudenti et vera defensione cognovisti: sat ergo eam nosti.
Versus 11: Non Recuso Mori — Caesarem Appello
11. Non recuso mori. — Nota sincerum et intrepidum Pauli animum et vocem: adeo jus et tribunal non declinat, ut si quid contra id peccarit, poenae et morti ultro se offerat.
Nemo potest me illis donare. — Tacite perstringit Praesidem, quod nimis in gratiam Judaeorum pendulus, velit Paulum judicare Hierosolymae. Hoc enim erat eum tradere Judaeis: tum quia ipsi Paulo in via parabant insidias, ut patet vers. 3; tum quia Hierosolymae conspirantes in eum communi studio, tot tantaque contra eum machinati fuissent, ut manus eorum non potuisset effugere.
Caesarem appello. — Syrus, « protectionem Caesaris invoco. » Appellavit Caesarem Paulus, primo, quia non vitae suae, sed Ecclesiae consulebat, ait S. Augustinus, epist. 58. Secundo, quia eum ut seditiosum et Caesaris jura turbantem accusarant Judaei. Unde S. Chrysostomus notat miram Pauli generositatem, qua apud illum, quem accusabatur laesisse, judicari velit. Tertio, quia oraculum a Deo acceperat, cap. xxiii, vers. 11, se Romae evangelizaturum: hujus ergo occasionem commodam captat appellando Caesarem, sciens id Deum velle, ideoque appellationis hujus successum Deo curae et cordi fore. Quarto, quia experientia continua didicerat Paulus, se in Judaea nusquam et nunquam tutum fore, nec Judaeorum insidias et manus evasurum: ergo Romam et Caesarem appellat. Quinto, ut hac appellatione Caesarem, puta Neronem demereretur, sibique et Christianis conciliaret: aut certe, si ab eo damnaretur, gloriose ut martyr Romae in orbis theatro occumberet. Nam, ut vere ait Dionysius Halicarn., lib. II: « Aut vita libera, aut mors gloriosa eligenda. » Potissima causa fuit, ad vitandos Judaeorum laqueos. Prudenter enim S. Gregorius Nazianzenus in Sententiis: « Sapiens, inquit, vitat omnia gravia ac periculosa, aeque ac nauclerus tempestates. » Idem ad Bosphorium, epist. 49, vel juxta alios 15: « Demens est, qui bis ad eumdem lapidem impingit. » Et Thucydides, lib. I: « Insidias anticipare potius, quam insidiantibus contra insidiari oportet. » Et Demosthenes, Philipp. 1: « Rerum occasiones tarditatem nostram et ignaviam non exspectant. » Et Seneca: « Sapiens nunquam potentium iras provocat, imo declinat, non aliter quam in navigando procellam. »
Porro Neronem Poeta nuper hisce coloribus pinxit:
Hic inter privatos optimus, inter principes pessimus fuit.
Regno dignus, nisi regnasset.
Molles illius mores in duris, induruere in mollitie.
Patriae dominus, non princeps fuit.
Domum augustam fecit, angustam urbem.
Patriam incendit, ut extingueret.
Horae defuit extincto rogus:
Dedignatur terra tegere, qui terram dedignatur tangere.
Versus 12: Caesarem Appellasti, ad Caesarem Ibis
12. Tunc Festus cum concilio (cum suis consultoribus; ita Syrus) locutus. — q. d. Festus audita accusatione Judaeorum et defensione Pauli, jussit eos secedere, ac secreto suos consiliarios consuluit, quid in hac causa facto esset opus, et an admittenda esset Pauli appellatio ad Caesarem, an vero rejicienda: si enim Paulus fuisset seditionum concitator, uti accusabant Judaei, debebat illico plecti, nec mitti ad Caesarem, uti sanxerunt jura civilia. Consiliarii ergo declararunt eum non esse talem, ac proinde appellationem admittendam esse, tum ut Paulo appellanti, tum ut Judaeis qui Paulum in Judaea vivum videre non poterant, aliqua ratione satisfieret; tum ut Caesari hic appellationis honos a Praeside tribueretur, eoque ipse profiteretur Caesari se esse subjectum, eumque suum esse superiorem et judicem.
Caesarem appellasti, ad Caesarem ibis. — q. d. Quandoquidem meum tribunal et judicium videris recusare ab eoque ad Caesarem appellas, ite ad Caesarem, ac coram eo causam tuam age. Videntur enim haec verba Praesidis manare ex animo nonnihil in Paulum concitato et suboffenso, quod Paulus praesidis judicium suspectum et nimis in Judaeos propensum hac appellatione arguere videretur.
Nota hic altum mirumque Dei consilium et providentiam, quo Paulum per vincula, criminationes, injurias, vexationes non tantum Judaeorum, sed et judicum direxit Romam, ut cum S. Petro fundaret Ecclesiam Romanam, eamque invito Nerone matricem caeterarum constitueret. Praeclare S. Nazianzenus, orat. 18 De S. Cypriano: « Divina, inquit, sapientia magnarum rerum fundamenta multo ante jacere, ac contraria per contraria procurare novit, ut majorem sui admirationem mortalibus excitet. » Exempla dat Joseph, Mosen et Hebraeos: « Hac ille (Deus), inquit, Josephum fratrum scelere et injuria venalem, in Aegyptum duxit, et in femina exploravit, et in frumenti largitione nobilitavit, et per insomnia erudivit, ut in extera regione fidem et auctoritatem obtineret, atque a Pharaone honore afficeretur paterque maximarum illarum copiarum fieret, propter quas Aegyptus cruciatur, mare scinditur, panis instar pluviae funditur, solis cursus inhibetur, promissa terra per sortem distribuitur. » Ita Paulus hic per adversa extollitur et glorificatur, adeo ut per ejus vincula ipsius fides, virtus et gloria in aula Neronis omnique praetorio celebrata sit, uti ipse asserit, Philip. i, 13.
Moraliter, idem Nazianzenus ibidem docet, quod Paulus et Sancti sint cosmopolitae civesque mundi, quia patriam non habent Judaeam, nec Jerusalem terrestrem, sed coelestem, pro qua omnia acerba mortemque subeunt alacriter. S. Cyprianus, inquit, hortabatur omnes fideles in persecutione Decii ad constantiam et martyrium: « Hanc enim negotiationem omnium praestantissimam esse, qua exigui sanguinis pretio coeleste regnum emitur, ac brevia et fragilia bona cum sempiterna gloria commutantur. Unam enim magnis et excelsis viris patriam esse, nempe Jerusalem illam quae mente percipitur, non eas quas hic angustis finibus circumscriptas esse, atque ab aliis aliisque hominibus subinde incoli videmus: unum item generis splendorem in eo consistere, ut divinam imaginem conservemus atque exemplar nostrum imitemur. Unum porro principatum in hoc positum esse, ut adversus improbum illum palmam obtineamus, ac ne in iis certaminibus quae pietatis causa suscipiuntur, animos nostros frangi et expugnari sinamus, ubi vitium cum virtute confligit, et fluxus ac fragilis mundus cum firmo et stabili; et acerbus ac truculentus certaminis praeses cum fortibus athletis; et Belial adversus Christum aciem instruit: ob easque causas et gladios contemnere, et frigidum ignem, ac feras quamlibet immanes et truculentas, mites existimare, et famem pro summis deliciis ducere; amicorum autem et propinquorum lacrymas, et luctus ac gemitus, ut diaboli illecebram, viaeque ad Deum ferentis impedimenta, praeterire suadebat. Haec enim virilium et strenuarum animarum esse, gravisque consilii ac prudentis. Atque harum rerum propinquum exemplum ille ipse erat, utpote qui omnia pro stercoribus duxisset, ut Christum lucraretur. »
Versus 13: Agrippa Rex et Bernice
13. Agrippa rex. — Hic Agrippa non fuit senior ille, qui ab angelo percussus interiit cap. xii, sed ejus filius, frater Drusillae et Bernices. Agrippa enim senior habuit duos filios, Drusum et Agrippam juniorem; ac tres filias, Drusillam, Bernicem et Mariamnem: ita Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. vii. Agrippa junior, ad distinctionem Senioris, ab Hebraeis vocatur Agrippina. Hic moriente patre puer erat Romae, et a Claudio Imperatore creatus est rex Chalcidis. Deinde tetrarchia Philippi, puta Trachonitis, ei adjecta est; Judaea vero mansit sub praesidibus Romanis. Quod ergo Agrippa mutavit Judaeorum pontificem eorumque sacris se immiscuit, ut scribit Josephus, id non tam jure quam conniventia praesidum Romanorum fecit, qui id ipsi tanquam religioso Judaeo, et Judaeae regis nepoti ultro permiserunt, praesertim quia ditio Agrippae censebatur ad Judaeam et Judaeos pertinere. Porro Agrippa uterque vocatus est, in gratiam M. Agrippae, qui fuit gener Augusti Caesaris: ab Augusto enim Herodes Ascalonita, qui fuit Agrippae avus, regnum Judaeae acceperat. Unde Agrippa senior filiam vocavit Drusillam, in gratiam Liviae, uxoris Augusti, quae Drusilla est cognominata, ut dixi cap. xxiv, 24; filium vero Drusum, in gratiam Drusi, filii Liviae et fratris Tiberii Caesaris. Agrippa enim non Hebraeum, sed Romanum est nomen, ita dictum ab aegro partu, vel ab aegritudine et pedibus. Audi Gellium, lib. VI, cap. xvi: Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, Agrippae appellati, ab aegritudine (aegritudo) et pedibus (pedes). Confixos autem pueros in utero Varro dicit, capite infimo nixos, sursum pedibus elatis: non ut hominis natura est, sed ut arboris (unde et homo vocatur arbor inversa). Nam pedes cruraque, arboris appellat ramos; caput, stipem atque caudicem. Quando igitur contra naturam forte conversi pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegrius tunc mulieres enituntur. Et Plinius, lib. VII, cap. viii: « In pedes, inquit, procedere nascentem, contra naturam est: quo argumento eos appellavere Agrippas, ut aegre partos. » Unde et M. Agrippa multas corporis animique aegritudines habuit: « Nam fuit adversa pedum valetudine, misera juventa, exercito aevo inter arma mortesque, ad noxia successu, infelici terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maxime: » harum enim una genuit Caium Caligulam Caesarem, altera Neronem, « totidem faces generis humani. Praeterea brevitate aevi, 51 raptus anno, in tormentis adulteriorum conjugis, socerique prae gravi servitio, luisse augurium praeposteri natalis existimatur: » ita Plinius, et Suetonius, in Augusto, cap. lxiii, lxiv et lxv. Pari modo miser, infelix et infaustus fuit uterque Herodes Agrippa: sub Juniore enim gestum est bellum Judaicum, ac eversa Judaea et Hierosolyma a Tito. Addit Plinius: « Neronem quoque toto principatu suo hostem humani generis, pedibus genitum parens ejus scribit Agrippina. Ritu naturae capite hominem gigni mos est, pedibus efferri. »
Nota hic idem Herodum ingenium et officium in judicandis fidelibus et Christianis, continua generatione propagatum. Primus enim Herodes Ascalonita fuit judex et carnifex parvulorum innocentum, futurus et Christi, si eum nancisci potuisset. Hujus filius, Herodes Antipas, irrisor fuit Christi et carnifex S. Joannis Baptistae. Nepos vero Herodes Agrippa Senior, fuit judex et incarcerator S. Petri, homicida vero S. Jacobi. Abnepos, puta Agrippa Junior, hic quasi judex fuit S. Pauli.
Et Bernice. — Hoc nomine multae fuere illustres feminae. Prima Bernice fuit uxor Ptolemaei Lagi, primi post Alexandrum Magnum regis Aegypti, mater Ptolemaei Philadelphi, rara mulier forma et viro dilectissima. Secunda Bernice fuit filia Philadelphi, quae deinde fratri suo Ptolemaeo Evergeti nupsit, cujus crines in coelum relati putantur persuasione Cononis Mathematici, de quibus elegiam habet Catullus. Tertia fuit Bernice celeberrima apud Graecos, a quibus vocata est Pherenice, id est ferens victoriam, utpote filia, mater et soror Olympionicarum, id est eorum qui in ludis Olympicis victoriam et palmam tulerant, teste Plinio, lib. VII, cap. xl. Quarta Bernice fuit filia Herodis Ascalonitae, quam Augustus Caesar in honore habuit. Quinta fuit S. Veronica (haec enim in Chronico L. Dextri et ab aliis vocatur Bernice, Berenice, vel Beronice) quae Christo eunti ad crucem sudarium dedit ad sudorem extergendum, cui Christus vultum suum impressit, quod Romae in basilica S. Petri magna veneratione asservatur et quotannis in coena Domini ostenditur. Sexta fuit haec Bernice, Herodis Agrippae Senioris filia et Junioris soror, ita dicta a proamita, puta a Bernice Herodis Ascalonitae filia. Porro Agrippae Juniori hic eam jungit Lucas, ut significet eam non tantum ipsius fuisse sororem, sed et concubinam. Fuit enim ipsa, aeque ac soror ejus Drusilla, incontinens et suspecta de incestu cum fratre: unde ita se invicem diligebant, ut semper sociati incederent, ut patebit vers. 23. Hinc et Chrysostomus eam vocat « uxorem Agrippae: » quare Bernice, ut hanc suspicionem dilueret, nupsit Polemoni, Ciliciae, vel ut volunt alii Lyciae regi, quem tamen mox ex intemperantia reliquit, unde « incestam » eam vocat Juvenalis, Satyra 6:
« Barbarus incestae dedit hunc (adamantem) Agrippa sorori. »
Tacitus autem, lib. I et II Histor., docet eam placuisse Vespasiano et nihil propius fuisse quam ut nuberet Tito. Audi Josephum, lib. XX Antiq., cap. v: « Porro Bernice, post Herodis obitum, qui idem maritus ejus et patruus fuerat, aliquanto tempore in viduitate acto, cum spargeretur rumor cum fratre eam congredi, suasit Polemoni, regi Ciliciae, ut prius circumcisus se duceret, rata sic se coarguturam mendacium. Nec recusavit Polemon, inductus maxime mulieris divitiis. Id tamen conjugium diuturnum non fuit, propter intemperantiam, ut fertur, discedente ab eo Bernice; qui mox desertus ab uxore et ipse Judaicae religionis desertor factus est. » Addit Josephus de Mariamne, altera sorore Bernices, ejusdem cum ea genii: « Eodemque tempore etiam Mariamne dedignata Archelaum, migravit in thalamum Demetrii primi inter Alexandrinos Judaeos, et Alabarchae, ex quo filium Agrippinum suscepit. » Ecce cum quam impuris et incestis Paulo fuit certamen, et tamen eos, licet judices suos, vehementia veritatis et orationis suae perculit et obstupefecit, ut patebit cap. seq., vers. 24 et 27.
Porro Bernice, si Graecum etymon spectes, idem est quod βάρος νίκης, id est gravitas, vel pondus victoriae, sive gravis et ponderosa victoria: Pherenice vero idem est quod ferens victoriam. Macedones enim φ in β saepe commutant et pro Pherenice dicunt Berenice. Sin Hebraeum etymon spectes, Bernice idem est quod puritas innocentia: בר bar enim est purus, נקי naki est innocens; ita Pagninus in Interpret. nom. Hebr. Haec etyma et significata optime conveniunt S. Veronicae: in caeteris vero, ac praesertim nostra hac, significant non quales fuerint, sed quales esse debuerint.
Ad salutandum Festum, — quasi novum praesidem, felicem ei adventum in provinciam gratulaturi.
Versus 15: Postulantes Adversus Illum Damnationem
15. Postulantes adversus illum damnationem. — δίκην, id est sententiam, qua damnaretur ad mortem; ita Vatablus.
Versus 16: Non Est Romanis Consuetudo
16. Non est Romanis consuetudo, etc. — Eadem consuetudo fuit apud alios populos. Est enim juris naturae et gentium, ut reus accusatus non damnetur, nisi prius audiatur deturque ei locus apologiae. Unde illud: « Audi alteram partem. » Ita Alexander, teste Plutarcho in Apophtheg., sedens pro tribunali judex alteram claudebat aurem, ut integram servaret reo. Refert Ammianus, lib. XVIII, Delphidium, cum Numerium accusaret furti, nec id probare posset, eo audacter negante, exclamasse: « Ecquis, florentissime Caesar, nocens poterit esse usquam, si negasse suffecerit? » Cui Julianus: « Ecquis innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? » Quocirca jura statuerunt ut reus, nisi de scelere convincatur, absolvatur. Satius est enim nocentem absolvere, quam innocentem condemnare, ff. De Poen., lib. Absentem., cap. De accusat. Qua de causa litigantes astuti et prudentes, in lite se reos faciunt et hac ratione saepe litem obtinent, quam alias perderent: facilius enim est gerere bellum defensivum, quam offensivum; sicut facilius est urbem propugnare, quam expugnare. Accusatori enim incumbit probatio criminis, reo sufficit ejusdem negatio. Unde si accusator deficiat in probatione, reus hoc ipso absolvitur. Vita enim innocenti semel erepta, nunquam restitui potest: vita vero nocenti condonata, quovis tempore repeti et auferri potest, uti ait Theodoricus rex apud Cassiodorum, lib. VII, epist. 1.
Damnare aliquem hominem, — εἰς ἀπώλειαν, ad necem et interitum, ut addunt Graeca et Syrus. Unde Biblia Romana recte τὸ donare corrigunt, pro eoque legunt damnare. Donare enim aliquem ad necem, ut habent Graeca, idem est quod damnare. Porro Lucas ait χαρίζεσθαι, id est donare, quia Judaei petebant gratiam a Festo contra Paulum; ut scilicet is sibi donaretur quasi donum ad mortem, ut ait Paulus, vers. 3, hoc est, damnaretur: quo satis agnoscebant infirmitatem et iniquitatem suae causae, scilicet se cupere damnari Paulum per gratiam et favorem, quem reum mortis agere non poterant per justitiam.
Versus 18: Nullam Causam Deferebant
18. Nullam causam (nullum delictum, nullum crimen) deferebant, — ita Syrus: hoc enim significat αἰτία. Unde Noster causam hanc explicans subdit: « Nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum. » Quare clare vertit Pagninus, « nullum crimen intendebant super hisce rebus, de quibus ego suspicabar; » suspicabar, inquam, eo quod viderem Judaeos tam ardenter eum accusare et deposcere ad mortem.
Versus 19: De Sua Superstitione
19. De sua superstitione. — Ita Festus, quia Gentilis, vocat Judaeorum religionem. Et vero abusi sunt Gentiles hisce elogiis et titulis, cum suos Reges et Imperatores vel metu, vel adulatione pro diis habuerunt et divinis honoribus ac sacrificiis coluerunt. Unde Virgilius de Octavio Augusto, Ecloga 1:
Namque erit ille mihi semper deus, illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Sanius Christiani Reges et Imperatores Augustos nuncupant et venerantur, quasi divinitus datos, et religiosa quadam veneratione, humana tamen, non divina, ob merita in rempublicam observandos. Incipiebat revera esse superstitio.
Versus 20: Haesitans de Hujusmodi Quaestione
20. Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam, si vellet ire Hierosolymam. — Mentitur Festus, ut suum factum coloret; nam non ob haesitationem, sed in gratiam Judaeorum volebat eum ducere Hierosolymam. Et cum paulo ante vocarit eam superstitionem, quomodo de ea haesitabat? Unde Chrysostomus: « Si haesitans, inquit, et anxius es, cur in Jerusalem trahis? Sic dixit adumbrans suum peccatum. »
Versus 21: Ad Augusti Cognitionem
21. Ad Augusti cognitionem. — Nero hic, uti alibi quilibet Imperator, vocatur « Augustus, » et origo ab Octavio Augusto, qui Julio Caesari successit, sicut a Julio vocatur Caesar. Octavius enim infans vocatus est Thurinus. « Postea, inquit Suetonius in ejus Vita, cap. vii, Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit: alterum testamento majoris avunculi; alterum Munatii Planci sententia, cum, quibusdam censentibus Romulum appellari oportere, quasi et ipsum conditorem urbis, praevaluisset ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo, sed etiam ampliore cognomine; quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur, augusta dicantur, ab auctu (auctus), vel ab avium gestu gustuve (avium gestus gustusve), sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam inclyta condita Roma est. » Inter multa enim praesagia imperii et felicitatis Octavii Augusti, quae recenset Suetonius in ejus Vita, cap. xciv et seq., aquila ei prandenti panem rapuit, et illico reddidit. Rursum: « Aquila tentorio ejus supersedens, duos corvos hinc et inde infestantes afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu, futuram quandoque inter collegas discordiam, qualis secuta est, ac exitum praesagiente, » ait Suetonius, cap. xcvi. Nimirum aquila notabat Augustum, qui duos corvos, id est, Lepidum et Antonium, in triumviratu collegas debellavit, itaque se fecit monarcham.
Hinc Augustus, graece σεβαστός, idem est quod venerandus, et numinis velut majestate quadam colendus. Est enim Rex vel Imperator, viva Dei in terris imago, et quasi Deus quidam terrenus. Unde illud tritum: « Principes fato dari. » Ita Virgilius, lib. VI Aeneid., canit: « Augustus Caesar divum genus; » et Servius in lib. IV Georg.: Augustum, inquit, idem est quod augurio consecratum, abusive nobile et majestatis plenum. Et Statius, lib. IV Silvar., cap. ii, et Ovidius, lib. I Fastor.:
Sancta vocant augusta Patres, augusta vocantur
Templa, sacerdotum rite dicata manu.
Et Cicero, lib. III De Natura Deorum, de diis ait: « Quos auguste omnes sancteque veneramur. »
Versus 22: Volebam et Ipse Hominem Audire
22. Volebam et ipse hominem audire, — ex curiositate, quae ingens videndi et audiendi Paulum in Agrippa desiderium exacuerat. « Non enim, inquit Chrysostomus, nisi concupivisset, quaesisset audire; neque uxorem (sic vocat Bernicem, sororem et concubinam Agrippae) sociam fecisset auditionis, nisi magna de illo sensisset. »
Versus 23: Cum Multa Ambitione, in Auditorium
23. Cum multa ambitione — phantasia, id est apparentia, ostentatione, pompa, comitatu, fastu: fastus hic situs erat in multa famulorum et nobilium turba, splendore vestium, diademate, corona, sceptro aliisque regalis dignitatis insignibus, incessu pompatico, etc. Sic Suidas: φαντάζεσθαι, inquit, ἐπὶ τὸ φαίνειν ἔλεγον, scilicet pro apparere, pro apparatu et ostentatione. Artabanus Xerxi dissuadens bellum contra Graecos: « Ut procera, inquit, et elata animalia fulminat Deus, nec sinit ostentare se, graece, οὐδ' ἐᾷ φαντάζεσθαι, ac velut de se spectaculum praebere: parva vero ne scalpit quidem aut vellicat: » ita Herodotus in Polymnia. Quocirca sapienter Isocrates, Paraenesi ad Nicoclem, docet principum majestatem et custodiam non consistere in stipatorum armis, sed in virtute amicorum, benevolentia civium et prudentia principis, et, ut addit Plinius, Panegyr. Trajani, in innocentia: « Hanc enim velut arcem inaccessam et inexpugnabile munimentum, munimento non egere; frustra se terrore succingere, qui septus charitate non fuerit: armis enim arma irritari. » Hic impletur illud de Paulo oraculum: « Ut portet nomen meum coram gentibus et regibus, » Act. ix. « Vide, inquit Chrysostomus, quale auditorium congregatur Paulo coram viris principalibus civitatis. Princeps enim et rex stipatoribus suis omnibus congregatis occurrerent, et cum ipsis tribuni et primi civitatis affuerunt. » Pauli enim nomen et fama omnes ad eum videndum et audiendum exciverat, et sane quosvis alios excivisset. Unde optabat S. Augustinus tria videre, nimirum, Paulum in cathedra fulminantem, Romam in flore triumphantem, Christum in carne conversantem, uti dixi proœmio in S. Paulum.
In auditorium, — in praetorii aulam, ubi audiebantur et agebantur causae et lites coram Praeside pro tribunali sedente. In illud e carcere inducitur Paulus vinctus, sed praeside, rege totoque consessu celsior, uti audiemus ex ejus oratione capite sequenti. Nimirum « voluit Deus, inquit Chrysostomus, clientis sui in tali theatro innocentiam patefacere, totque tamque locupletibus testimoniis testatam facere. » Unde mox subdit Praeses, vers. 25:
Versus 25: Nihil Dignum Morte Comperi
25. Ego vero comperi nihil dignum morte eum admisisse. — Comperi tum ex litteris Lysiae, tum ex testimonio Felicis ante me praesidis, tum ex accusatione Judaeorum et apologia Pauli.
Ipso autem hoc (id est ipsomet Paulo, ut patet ex Graeco, καὶ αὐτοῦ δὲ τούτου) appellante ad Augustum, judicavi mittere, — q. d. Non ex meo sensu (utpote qui eum innocentem perspexi, ideoque liberum dimittendum censeo), sed ex ipsiusmet Pauli appellatione statui eum mittere ad Neronem, praesertim ne Judaei me apud eum criminentur, quod reum dimiserim et appellationem cognitionemque Caesaris impedierim.
Versus 26: Quid Certum Scribam Domino
26. De quo quid certum scribam domino; — Neroni Caesari: Caesaris enim titulus erat dominus, quem tamen Augustus Caesar recusavit, ait Tertullianus Apolog., cap. xxxiv, et Dio, lib. LV, quia occulto Dei instinctu, reipsa quasi praesagiebat instare ortum Christi, qui futurus erat Rex regum ac Dominus dominantium, cujus ipse typus tantum erat et umbra. Sic Turcae suum Imperatorem vocant Magnum Dominum; Tartari, Persae aliique eumdem vocant Sultan, id est dominum. Porro Imperatores Christiani pinguntur cum globo in manu, cui infixa est crux, quomodo primo pictus fuit Justinianus Imperator, teste Procopio, et ex eo Suida, verbo Justinianus. Verum noster Gretserus, lib. II De Cruce, cap. liv, ex Gregorio et Glyca docet, ante Justinianum eo modo pictos fuisse Constantinum, Theodosium et Eudoxiam, uxorem Valentiniani III Imperatoris: quo significatur Imperatorem non tam orbis esse dominum (exiguam enim orbis partem sibi subjectam habet), quam fidem crucemque Christi toto orbe propagare et propugnare debere.