Cornelius a Lapide

Commentarius in Epistolam Sancti Judæ


Index


Textus Vulgatae: Judae 1-25

1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. 2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur. 3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. 5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: 6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. 7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. 9 Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. 10 Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. 11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt! 12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. 14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis 15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. 16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. 17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. 20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. 22 Et hos quidem arguite judicatos: 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.


Versus 1: Judas Jesu Christi Servus

1. Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi — Minoris, qui fuit Apostolus et primus Episcopus Hierosolymæ, parique modo sic epistolam suam inscribit: « Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus: » vide ibi dicta. Hoc ipso Judas significat se esse Apostolum: constat enim Judam fratrem Jacobi fuisse Apostolum. Arabicus vertit, Judas, filius Joseph fabri; et Clemens Alexandrinus: « Judas, » inquit, « qui Catholicam scripsit epistolam, frater filiorum Joseph, exstans valde religiosus, cum sciret propinquitatem Domini, non tamen dixit fratrem ejus esse; sed quid dixit? Judas servus Jesu Christi. » Verum in Proœmio ostendi Judam non fuisse filium Josephi. Vocat se « servum Christi, » q. d. Ego Simonis angelos, æones Valentini, Gnosticorum genios ignoro; solius Christi me servum esse profiteor et glorior, æque ac David, dicens Psalm. CXV, 6: « O Domine, quia ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ; dirupisti vincula mea, » quibus obstrictus eram peccato, morti et gehennæ, et gloriosæ tuæ servituti, imo apostolatui me mancipasti: « idcirco sacrificabo tibi hostiam laudis. » Optabilius est, inquit Philo De Monarchia, « Deo servire quam regnare. » Hinc Moses, dux Hebræorum, vocatur servus Domini, Deut. xxxiv, 5: vide ibi dicta. Vere S. Augustinus, tract. 41 in illud Joan. VIII, Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis: « Hæc, » ait, « spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat; servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur charitatis. »

Porro Judas vocat se fratrem Jacobi, tum ut a Juda Iscariote se distinguat, tum ut sibi benevolentiam et auctoritatem conciliet a fratre sancto et celebri: « Jacobi enim celebris ob virtutem apud omnes fama effectura erat, ut hujus Apostoli doctrina majorem auctoritatem haberet, libentiusque admitteretur, » ait Œcumenius.

Docent oratores, in exordio orationis vel epistolæ, conciliandam esse auditorum vel lectorum primo, benevolentiam; secundo, attentionem; tertio, docilitatem. Ita S. Judas hic lectores facit primo, benevolos, vocando eos dilectos, charissimos, et ostendendo omnem erga eos amorem et sollicitudinem; secundo, attentos, dum ait se scribere de communi omnium salute, utique æterna; tertio, dociles, dum ait se non aliud quam semel traditam eis fidem inculcare et propugnare, hocque esse totius epistolæ argumentum.

His qui sunt in Deo Patre dilectis. — Legit Interpres in Græco ἠγαπημένοις, id est dilectis. Jam multi legunt ἠγιασμένοις, id est sanctificatis. Ita Cajetanus, Clarius, Vatablus, Pagninus et alii. Utrumque verum, et hic loco congruum. Christiani enim « in Deo, » id est a Deo, vel proprie « in Deo, » id est, in Dei fide, gratia et charitate sunt uniti: ideoque a Juda et ab invicem diligibiles et dilecti. Ita Lyranus, Dionysius et alii. Item « in Deo, » id est, per Deum et a Deo sunt sanctificati; subaudi, « salutem dicit, » q. d. Judas Christianis in Deo Patre dilectis salutem dicit, scribitque hanc epistolam.

Et in Jesu Christo, — id est, per Jesum Christum ejusque gratiam. Rursum, « in Jesu, » id est, in Jesu fide, cultu, religione, dilectione, puta in Christiana fide, charitate et vita « conservatis, » q. d. Judas salutem dicit et precatur Christianis, qui a Deo sunt dilecti, et in hac ejus dilectione per Jesu Christi gratiam conservantur et perseverant. Magnum enim Dei et Christi donum est perseverantia, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XIII, et S. Augustinus, lib. De Bono perseverantiæ. Hoc est quod ait Christus, Joan. xvii, vers. 12: « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis; » et cap. XVIII, vers. 9: « Quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam, » et cap. x, vers. 28: « Non peribunt in æternum, et non rapiet eos quisquam de manu mea; » et Abigail et David I Regum, cap. XXV, vers. 29: « Erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. »

Conservatis et vocatis. — Quæres: Quomodo Judas vocatos postponit conservatis, cum prius sit vocari ad fidem et dilectionem, posterius in ea conservari? Primo, Glossa interlinearis censet esse ὕστερον πρότερον: vocatos enim præcedere conservatos. Secundo, alii respondent per « conservatos » intelligi conservatos in gratia; per « vocatos, » vocatos ad gloriam: gloria autem posterior est gratia. Verum obstat, quod licet gloria posterior sit gratia, tamen vocatio ad gratiam includit vocationem ad gloriam, quasi sui consummationem et terminum. Unde Hugo respondet id verum esse in intentione, non in executione; in executione enim prius est conservari in gratia, posterius vocari ad gloriam, q. d. Judas scribit fidelibus qui in fide et gratia Christi conservantur et perseverant, ac per hanc perseverantiam proxime vocantur et diriguntur ad gloriam, quam certo assequentur, si uti cœperunt, ita usque ad finem vitæ in fide et gratia Christi perseverent. Verum hæc subtiliora sunt quam solidiora.

Dico ergo τὸ vocatis, græce κλητοῖς (non κεκλημένοις) esse nomen, τὸ vero conservatis, græce τετηρημένοις, esse participium. Sic enim habent Græca, τοῖς τετηρημένοις κλητοῖς, id est conservatis vocatis; et Arabicus, ad servatos vocatos in nomine Jesu Christi: « vocati » enim vocantur Christiani, estque hæc quasi propria eorum nomenclatura, ut nuncupentur « vocati, » græce κλητοί, id est vocatitii, quasi a Deo evocati ad suam familiam, amicitiam, filiationem, hæreditatem. Τὸ ergo vocati est titulus summæ dignitatis, ad quam Christiani a Deo evecti sunt. Unde Hesychius: κλητοί, inquit, vocantur nobiles; vocavit enim nos Deus de tenebris « in admirabile lumen suum, » I Petr. II, 9, ac de miserrima servitute peccati « transtulit nos in regnum filii dilectionis suæ, » Coloss. 1, 13, scilicet a morte ad vitam, ab ignominia ad gloriam, ex gehenna ad cœlum, ut ex hominibus angelos efficeret. Vide dicta Rom. 1, 1, ad illud: « Paulus vocatus Apostolus; » et I Cor. 1, ad illud: « Vocatis sanctis, » ubi Syrus vertit, vocatis et sanctis, aeque ac Noster hic a conservatis et vocatis; quia tò vocatis peculiarem dignitatem et titulum, aeque ac donum addit Christianis, nimirum quod fide, gratia et dilectione Dei donati sint, in eaque conserventur, non ex se suaque electione et virtute, sed ex vocatione et gratia Dei, qui sicuti eos primitus vocavit ad fidem et gratiam, ita pariter eosdem ad ejus conservationem et augmentum indies vocat et promovet.

Itaque tò vocatis hic est quasi suppositum, cujus epitheta sunt tò dilectis et conservatis. Suppositum autem suis epithetis nunc præponitur, nunc postponitur. Sensus ergo est, q. d. Judas scribit hanc epistolam « vocatis, » id est Christianis, qui sunt vocatitii Dei, ab eoque evocati, ejusque obsequio, cultui, fidei, gratiæ et regno mancipati, ideoque ab eo dilecti et conservati. Vocavit enim, vocatque eos Deus non solum ad suam dilectionem, sed etiam ad dilectionis conservationem, incrementum et perfectionem, ut scilicet per eam illos ad hæreditatem et gloriam regni cœlestis perducat. Unde hæc explicans Judas subdit: « Misericordia vobis, et pax, et charitas adimpleatur. »

Nota: Pro conservatis græce non est verbum φυλάττω, sed significantius φρουρέω, id est, urbem vel arcem undique propugnaculis, præsidiis et vigiliis vallatam munitamque teneo, ut nullus hostium insidiis vel irruptionibus sit aditus. Sic enim fideles suos contra omnes diaboli, mundi et carnis impetus obvallat, tutatur et conservat Deus, juxta illud Prov. xviii, 10: « Turris fortissima nomen Domini. »


Versus 2: Misericordia, Pax et Charitas

2. Misericordia vobis et pax, et charitas adimpleatur.

Judas more suo imitatur S. Petrum, qui pari salutatione secundam epistolam orditur, dicens: « Gratia vobis, et pax adimpleatur. » Misericordiam intellige virtutem, non fidelium, nec fidelibus inhaerentem, sed Dei, qua sua dona, praesertim pacem et charitatem, misericorditer fidelibus impertit. q. d. Adimpleatur in vobis et erga vos Dei misericordia, et suam pacem et charitatem, caeteraque dona in vos effundat, vel potius jam in baptismo et deinceps effusa magnis incrementis augeat et cumulet. « Pacem » intellige tum cum Deo, tum cum proximis, tum cum conscientia propria; haec autem pax charitatis est comes et filia. Unde Syrus vertit, et pax in dilectione, juxta illud: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, » Psalm. cxviii, 165. Hoc est quod canit Zacharias: « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, » Lucae 1, 78. Pro adimpleatur graece est πληθυνθείη, id est multiplicetur. Unde aliqui putant nostrum Interpretem legisse mango-tin, id est adimpleatur. Verum non vident Interpretem docte verbum non verbo, sed sensu uberiore expressisse. Adimpleri enim misericordiam, charitatem, etc., non est aliud, quam illa multiplicari tum numero, tum gradu et perfectione. Unde II Petri 1, 2, πληθυνθείη, aeque ut hic, vertit multiplicetur. Praeclare S. Augustinus, tract. 2 in epist. S. Joannis: « Talis, » ait, « est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis? terra eris. Deum diligis? quid dicam? Deus eris. »

Symbolice noster Salmeron et alii « misericordiam » attribuunt Deo Patri: ipse enim est « pater misericordiarum, » II Cor. 1, 3; « pacem » Filio: « ipse enim est pax nostra, » Ephes. II, 14; « charitatem » Spiritui Sancto: « charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, » Rom. v, 5. Per « misericordiam » abolentur peccatorum miseriæ, scilicet culpæ et pœnæ; per « pacem, » conscientiæ remorsus et perturbationes sedantur et componuntur: nam, ut ait Tertullianus, lib. V Contra Marcionem, cap. v: « Nec gratia fit nisi offensæ, nec pax nisi belli, etc.: quæ gratia a non offenso, quæ pax a non debellato? » Idem ad Martyr.: « Pax nostra bellum est diabolo. » Per « charitatem » vis et robur confertur ad omnia opera bona et heroica perficienda, ad legem Christi adimplendam, et fortiter resistendum mundo, carni et dæmoni, ad vincendum omnes tribulationes, persecutiones, tormenta et martyria.

S. Augustinus vero in epist. ad Romanos censet S. Judam hic repræsentare mysterium S. Trinitatis: nominare enim Patrem et Filium, Spiritum Sanctum vero repræsentare per hæc tria, scilicet misericordiam, pacem et charitatem; hæc enim appropriantur Spiritui Sancto: ipse enim ex vi processionis suæ procedit ut amor Patris et Filii: inde ergo habet quod sit increatus amor et charitas, a quo procedit creata misericordia, charitas et pax, omneque bonum et donum.

Moraliter S. Augustinus in illud Psalm. lviii, Deus meus misericordia mea: « O nomen, » inquit, « sub quo nemini desperandum est! Deus meus, » inquit, « misericordia mea. Quid est misericordia mea? Si dicas, salus mea, intelligo quia dat salutem. Si dicas, refugium meum, intelligo quia confugis ad eum. Si dicas fortitudo mea, intelligo quia dat tibi fortitudinem. Misericordia mea quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est; si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim, melior est ille qui dedit mihi ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. »


Versus 3: Supercertari Semel Traditæ Sanctis Fidei

3. Omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis.

q. d. Cum valde sollicitus essem et vehementer cuperem ad vos scribere, ea quæ ad communem vestram salutem spectant, necesse duxi scribere vobis ea quæ subjungo, de fide constanter retinenda, et de hæresibus subpullulantibus omni contentione fugiendis, imo profligandis. Hæ enim hæreses tam sunt periculosæ, ut non tantum sollicitudinem, sed et necessitatem scribendi mihi imponant. Unde Arabicus vertit, necessitate compulsus sum; et Thomas Anglicus: « Urgente, » inquit, « mea sollicitudine interius, et periculo vestro exterius, necesse habui scribere vobis. » Breviter et clare vertit Pagninus et Tigurina: « Tantum mihi studium fuit scribendi ad vos de communi salute, ut non potuerim non scribere vobis. »

Moraliter, discant Prælati a S. Juda quantam ovium sibi creditarum debeant habere curam, nimirum sollicitam, adeoque, ut ipse ait, « omnem sollicitudinem. » Sic et S. Paulus II Corinth. 11, 28: « Instantia mea quotidiana, » inquit, « sollicitudo omnium Ecclesiarum. » Et Roman. xii, 8: « Qui præest in sollicitudine. » Et Hebr. xiii, 17: « Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. » Ubi S. Chrysostomus: « Omnium, » ait, « quos regis, tu rationem redditurus es; tanto igni tuum subjicis caput. Miror si potest salvari aliquis Rectorum. » Et hom. 2 in epist. II ad Timoth.: « Quantumvis illi honoris impendas, quantumlibet obsequii deferas, nihil his periculis referre par poteris. Nam etsi animam ponas, ipse amplius pro te facit: nam animam periculo æternæ mortis exponit. »

Deprecans (παρακαλῶν, id est exhortans, vel deprecans) supercertari semel traditæ sanctis fidei — Syrus, rogans ut certamen faciatis; Arabicus, rogo vos ut contendatis mecum vice una (id est continue et constanter) in fide quam tradiderunt ad nos Sancti, ut scilicet decertetis pro fide semel, id est firmiter prorsus et irrevocabiliter, ut dicam vers. 5, tradita sanctis, puta Christianis, utque eam pro viribus tueamini et propugnetis, tum verbo, tum honestæ et Christianæ vitæ exemplo; ita ut nullam aliam admittatis, sed omnem ab hac diversam explodatis.

Nota tò supercertari, id est supercertare, ut aliqui codices hic legunt. Noster enim Interpres verbum certor accipit subinde non ut passivum, sed ut deponens, idemque quod certo, ut liquet Eccli. cap. xi, 9, et xxxviii, 29; et Sap. xv, 9. Quin et Pacuvius apud Nonnium, cap. viii, certatur usurpat pro certat.

Rursum tò super idem est quod pro; hoc enim est græce ὑπέρ. Quare « supercertari fidei » idem est quod certare pro fide. Ita Gagneius. Secundo, tò super notat ingens, acre et continuum certandi et resistendi hostibus fidei studium, ac quasi ἄσπονδον πόλεμον, id est irreconciliabile bellum: tò enim super significat strenuum, et quasi super vires certamen, ut certando seipsos quasi superent instar athletarum, qui in agone suas vires et seipsos quasi transcendunt, dum de summa rei, puta victoriæ et vitæ, agitur. Tertio, tò super notat alterum et quasi secundum certamen, q. d. Ego vobiscum primo certavi contra idololatriam et idololatras, vos mecum jam secundo certate contra hæresim et hæreticos: hoc enim est ἐπαγωνίζεσθαι; sic Nazianzenus, oratione De Machabæis, ait: προηγωνίσαντο πατέρες, ἐπηγωνίζοντο παῖδες, id est, primo certabant patres, postea certabant filii. Hoc est quod monet Paulus Timotheum, epist. I, cap. vi, vers. 12: « Certa bonum certamen fidei (Vatablus, ostende te acerrimum fidei defensorem), apprehende vitam æternam, » q. d. Si bene certaveris, apprehendes vitam æternam. Terribilis est sententia Innocentii III, dist. 83, cap. error: « Error, » inquit, « cui non resistitur, approbatur; et veritas cum minime defenditur, opprimitur: negligere quippe, cum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere. » Loquitur Prælatis præcipue, sed et cæteris suo ordine. Quare mystica, non litteralis, est expositio Hugonis: « Supercertari fidei, » inquit, est super fundamentum fidei et bonorum operum erigere et addere certamen passionum; vel certare pro supernis, ut pro anima et justitia agonizemus usque ad mortem, ut monet Sapiens Eccli. iv. Similis est illa Thomæ Anglici: « Supercertari fidei, » inquit, est certamini interiori, quo captivatur intellectus, addere certamen exterius, quo confundatur hæreticus. « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, » Rom. x, 10.

Moraliter, disce hic quantum et quam acre Christianis pro fide et pietate debeat esse certamen. Audi Christum ad angelum, id est Episcopum, Smyrnæ scribentem Apoc. ii, 10: « Esto fidelis (certando) usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. » Præclare S. Cyprianus, lib. II, epist. 6 ad Martyres: « Si vos, » ait, « acies vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes vos sub oculis præsentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire; qui non sic est ut servos suos tantum spectet, sed et ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur. » Et mox: « O beatam Ecclesiam nostram, etc. Floribus ejus nec lilia, nec rosæ desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem; accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In cœlestibus castris et pax et acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur. » Idem, lib. De Mortalitate, ait nihil aliud in mundo quam pugnam adversus diabolum quotidie geri, cumque vitiis et illecebris colluctationem esse molestam, eamque assiduam. Et Clemens Alexandrinus, lib. VII Stromat.: « Verus, » ait, « athleta est, qui in magno hoc mundi stadio coronatur, veram assecutus victoriam adversus omnes animi perturbationes, quoniam agonotheta est omnipotens Deus. » Tertullianus ad Martyres, cap. III: « Bonum, » ait, « agonem subituræ estis, in quo Agonothetes Deus vivus est, Xystarches Spiritus Sanctus, corona æternitatis bravium, angelicæ substantiæ politia, in cœlis gloria in sæcula sæculorum. »

Ex dictis liquet tò supercertari referri ad fidei: quare minus recte aliqui referunt ad sanctis, q. d. Deprecor vos supercertari sanctis, id est certare pro sanctis, ait Catharinus, vel cum sanctis, ait Erasmus: sanctis, inquam, fidei, id est fidelibus, puta Christianis; primitus enim omnes fideles vocabantur et revera erant sancti, q. d. Deprecor vos certare cum sanctis, æmulando sanctos, addendo certamen vestrum ad certamen illorum, et quasi adimplendo ea quæ desunt passionibus Christi et Sanctorum, uti ait Paulus Coloss. 1, 24.

Denique perperam hinc colligunt hæretici, laicis rudibus et indoctis licere disputare de fide: aliud enim est disputare, quod non nisi peritorum est et doctorum, aliud certare; certant enim etiam simplices et rudes, non disputando, sed constanter veritatem fidemque asserendo et tuendo; unde hæreticus Beza tò ἐπαγωνίσασθαι, id est supercertare, explicat per ἐπαμύνασθαι, id est tueri, defendere.


Versus 4: Subintroierunt Quidam Homines

4. Subintroierunt enim quidam.

Hoc est, furtim subierunt; Regia, subrepserunt: nam tò sub, et Græcum παρά, significat eos clam ex insidiis, furtim, dolose, subreptive quasi vulpes introiisse et se insinuasse fidelibus. Sic enim pseudoprophetæ et hæretici quasi veri prophetæ et doctores astute novam, raram et eximiam scientiam et doctrinam prætexentes et jactitantes se fidelibus insinuant. Vide dicta II Petri ii, 1. Dat hic causam, cur oporteat eos supercertare pro fide, quia videlicet eam acriter et dolose impugnant hæretici. Syrus vertit: Acquisierunt ingressum, scilicet arte, astutia, fraude; Arabicus: Commixti sunt in nobis.

Qui olim præscripti sunt in hoc judicium.

Syrus: Qui a principio pervenerunt, ut scriberentur in condemnationem justam; Arabicus: Qui scripti sunt in hoc istud judicium.

Nota pronomen hoc: significat enim hæreticorum judicium esse certum, notum et publicum, q. d. In hoc judicium de quo ego, et omnes orthodoxi mecum, eos hæresis condemnamus, ac gehennæ reos pronuntiamus.

Jam « præscripti, » ait Beda et Clemens Alexandrinus, id est prævisi et prædestinati: quia enim a Deo ab æterno prævisi sunt fore impii, hinc ab eodem reprobati et prædestinati sunt ad judicium, ad condemnationem et gehennam. Secundo, Didymus, « præscripti, » ait, id est a semetipsis dijudicati, traditi sunt in reprobum sensum, scilicet ob sua demerita. Impie ergo impius Beza censet eos traditos in reprobum sensum a Deo sine ordine ad demerita. « Nam Dei decreto, » inquit, « nil vel tempore, vel ordine prius inveniri posse dico, quin Deus divinitate spolietur. » An non Satanica hæc vox? quæ ex Deo facit Satanam, puta ex auctore boni facit auctorem mali et reprobi sensus. Tertio, Gagneius, « præscripti, » inquit, id est præfigurati sunt in veteribus pseudoprophetis. Quarto et genuine, Œcumenius, Dionysius et alii, « præscripti, » græce προγεγραμμένοι, id est antea scripti, prius descripti, q. d. De talibus, deque eorum impietate et judicio, id est condemnatione, ante me (Judam) scripsit Petrus et Paulus, imo Christus ipse eos depinxit, præmonuitque ut eos quasi lupos caveretis, Matth. xxiv, 24; II Timoth. iii, 1; II Petr. ii. Quin et Prophetæ prisci ante Christum ad vivum in suis æmulis pseudoprophetis, mores et certamen hæreticorum cum orthodoxis depinxerunt, ut Jeremias, Thren. ii, 14: « Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent. » Simile est Jerem., xiv, 14; et Zachariæ cap. xiii, 4: « Et erit: In die illa confundentur Prophetæ, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit, » etc. Clarissime vero Jeremias, toto cap. xxviii, suum cum Hanania pseudopropheta certamen describit, tandemque ei Dei judicium et vindictam intentans vers. 15: « Audi, » ait, « Hanania, non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terræ; hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es. Et mortuus est Hananias propheta anno illo. » Simile fuit certamen Michææ cum Sedecia pseudopropheta regis Achab, simileque judicium, III Regum xxii, 24 et seq. Dicit hoc S. Judas propter tò subintroierunt, id est furtim subierunt; ne enim fideles dicerent: Quomodo eos cognoscemus et cavebimus, si furtim et ex improviso nobis se insinuent? præoccupat S. Judas, dicitque hac de causa eos præmonitos jam esse de iis, eorumque artes et mores jam esse descriptos ab Apostolis et Prophetis, ut ex iis latentes lupos agnoscere et cavere debeant.

Impii (pietas est cultus Dei: impii ergo sunt hæretici, qui Dei veram fidem, cultum, religionem abolere aut violare satagunt. Unde explicans, dansque causam cur eos vocarit impios, subdit Judas, dicens) Dei nostri gratiam (Serarius legit, « gloriam ») transferentes in luxuriam. — Syrus, pervertentes in immunditiam; Arabicus, avertentes, vel convertentes in impudicitiam. « Gratiam » vocat legem Evangelicam, sive Christianismum: hic enim ingens est gratia, imo cumulus gratiarum, q. d. Christianismo abutuntur ad luxuriam, Christianismum convertunt in Priapismum, legem gratiæ, puritatis et virtutis vertunt in licentiam dedecorum, turpitudinum omniumque scelerum, docentes Christianismum esse legem libertatis, ac proinde Christianis licere libere indulgere concupiscentiæ, gulæ et Veneri. Hoc est quod ait S. Petrus, epist. II, cap. ii, vers. 19: « Libertatem illis promittentes, cum ipsi sint servi corruptionis. » Addentes facilem in lege nova esse peccati expiationem, per baptismum, absolutionem aliaque Sacramenta. Notat Nicolaitas, Simonianos, Gnosticos, qui cum essent impurissimi, simulabant se puri Evangelii esse doctores, eoque prætextu mulierculas onustas peccatis, ut ait, abducebant, instituentes nocturna sacra, in quibus omnem obscœnitatem promiscue perpetrabant. Ita Œcumenius. Adeo vero obscœni erant Gnostici, uti dicti sint Borboritæ, id est cœnosi, quia ipsas etiam sacras Historias et Scripturas ad suas libidines explicando traducebant, uti fuse narrat S. Epiphanius, hæresi 26, S. Irenæus, lib. I, cap. xx, Clemens, lib. VII Stromat. Simili modo Lutherus, Calvinus cæterique moderni hæretici, gratiam et decus Christianismi transferunt in carnis licentiam et luxuriam. Quocirca S. Gregorius, XVI Moral., XXII, hæreticos comparat onagris, id est asinis feris et silvestribus, tum ob feritatem, tum ob libidinem (est enim onager salacissimus), tum quia omne jugum excutiunt. « Recte, » inquit, « onagris comparantur hæretici, quia in suis voluptatibus dimissi sunt a vinculis simul fidei et rationis, » juxta id quod ait Job cap. 24, 5: « Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantes ad prædam. » Sane de Simone Mago primo hæresiarcha ita scribit Tertullianus, lib. De Anima, cap. xxxiv: « Helenem quamdam Tyriam de loco libidinis publicæ eadem pecunia redemit » (qua scilicet voluerat a S. Petro emere donum Spiritus Sancti), « dignam sibi mercedem pro Spiritu Sancto. »

Secundo, aliqui per χάριν, id est gratiam, intelligunt Eucharistiam; hæc enim est gratiarum gratia. Unde a Cyrillo Hierosolymitano vocatur οὐράνιος χάρις, id est cælestis gratia; ab aliis, θεία καὶ ζωοποιός χάρις, id est, divina et deifica gratia; ab aliis passim, μυστικὴ χάρις, id est mystica gratia, sive arcanum gratiæ. Imo illud S. Pauli, Hebr. cap. xii, vers. 28: « Habemus gratiam per quam serviamus, placentes Deo cum metu et reverentia; » S. Clemens, lib. II Constit., xxvii, sic explicat: « Ut omnes, » inquit, « accedant ad mysticum cultum cum metu et reverentia, tanquam ad regis corpus accedentes. » Hanc gratiam, puta Eucharistiam, hæretici convertebant in luxuriam. Tradit enim S. Augustinus, hæresi 46, Manichæos Eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, quod merito ipse ait non esse Sacramentum, sed execramentum. Idipsum turpius faciebant Gnostici, dicentes: « Hoc est corpus Christi, et hoc est pascha, » ait S. Epiphanius, hæresi 26.

Et solum Dominatorem... et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

(Græca habent Δεσπότην Θεόν, id est Dominum Deum, vel herum Deum: δεσπότης enim vocatur herus, qui in servos habet jus herile. « Dominator » ergo est idem quod Dominus Deus, vel herus omnium Deus). Simoniani enim negabant Christum esse Deum; negabant enim Deum esse natum, passum, suscitatum. Addit Œcumenius: « Quo pacto, » ait, « Christum non negant, qui impura et immunda vita, quasi clamoso præconio, totius temperantiæ magistrum abdicant et alienant? Nulla siquidem tenebris cum luce societas est. » S. Petrus, epist. II, cap. ii, vers. 1, ait: « Et eum qui emit eos, Dominum negant. » Vide ibi dicta. Porro cum ait Christum esse « solum Dominatorem et Dominum, » non excludit Patrem et Spiritum Sanctum, sed alium quemlibet qui sit alterius essentiæ. « Solum » ergo, scilicet cum Patre et Spiritu Sancto, utpote quibus Christus est ὁμοούσιος et consubstantialis, ac proinde idem cum eis habet dominium et dominationem. Quocirca, ut recte ait Beda: « Quamcumque in eadem sancta et individua Trinitate personam nomines, solus Deus est; et cum totam simul Trinitatem nominas, solum verum Deum nominas. » Dictio ergo exclusiva, addita uni personæ divinæ respectu prædicati essentialis, non excludit alias personas, ait Lyranus, sed excludit eas in prædicatis notionalibus, ut si dicam: Solus Pater generat, solus Filius generatur, solus Spiritus Sanctus spiratur.

Porro Œcumenius tò Dominatorem refert ad Patrem, tò Dominum nostrum ad Filium Jesum Christum; sed longe verius est utrumque ad Christum referri, uti refert Didymus, Beda, Lyranus, Hugo, Dionysius, Gagneius, Salmeron, Serarius et alii passim. Idque probatur primo, quia Græca utrumque uno articulo τὸν denotant et prænotant, licet nonnulli codices Græci hunc articulum duplicent, sed ii pauci sunt et minoris notæ. Secundo, quia S. Judas idem dicit cum S. Petro, qui ait: « Et eum qui emit eos (Christum) Dominum negant. » Tertio, quia Simoniani et Ebionitæ contra quos hic scribit Judas, non negabant unum esse Dominatorem, hoc est summum Dominum et Deum Universi, sed negabant hunc esse Jesum Christum: Jesum enim dicebant purum esse hominem, non Deum. Genuinus ergo S. Judæ sensus et mens est, contra Simonianos, Ebionitas et Arianos postea futuros, docere Jesum Christum esse verum Deum. Similiter Nicolaitæ, contra quos scribit S. Judas, negabant Christum esse Deum: aiebant enim Deum in Christo tantum habitasse, uti refert S. Ignatius, epist. 9, et Irenæus, lib. III, cap. xi. Denique id ipsum suadet versio Arabica, quæ sic habet: « Et in eo qui est solus Dominus Deus, Dominum nostrum Jesum Christum negantes. » Porro Christus est noster « Dominator, » græce Δεσπότης Θεός, id est Dominus et herus Deus, quia nos e servitute diaboli suo sanguine redemit et emit. Unde idem est Κύριος, id est Dominus noster, uti titulo creationis, ita et redemptionis. Quocirca Augustus Cæsar « dominum se appellari passus non est, imo non ausus, quo tempore verus Dominus totius generis humani inter homines natus est, » ait Orosius lib. VI, cap. XXII.

Quæres quomodo differant Dominator et Dominus? Respondeo primo, tò Dominatorem significare dominium in res omnes, tò vero Dominum nostrum duntaxat in fideles et Christianos, qui eum ut Dominum agnoscunt et venerantur. Ita Glossa. Unde Syrus vertit, in eo qui solus est Dominus Deus, Dominum nostrum Jesum Christum negantes; et Arabicus, abnegantes Regem unicum Dominum nostrum Jesum Christum. Secundo, Fevardentius ait Deum Patrem dici « Dominatorem » ratione creationis, Christum vero dici « Dominum nostrum » ratione redemptionis, qua nos quasi servos sibi coemit. Tertio, Thomas Anglicus censet voce « Dominatoris » significari potestatem dominandi, vel dominationem naturalem; « Domini » vero, actum dominandi, vel dominium gratuitum. Prima responsio, cui cohæret secunda, videtur genuina: tò enim Dominatorem ponitur absolute et indeterminate ut omnia respiciat, tò vero Dominum determinatur per « nostrum, » scilicet fidelium et Christianorum. Adde: Deus vocatur « Dominator Dominus, » ad exaggerationem ejus dominii, q. d. Amplissime et plenissime, ubique et per omnia dominans; sive, ut S. Paulus ait: « Rex regum, et Dominus dominantium, » I Timoth. vi, 15. Unde Ecclesia in introitu Missæ in festo Epiphaniæ, ita orditur: « Ecce advenit Dominator Dominus, et regnum in manu ejus, et potestas et imperium; » et in hymno Angelico: « Tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Jesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. » Alludit ad Isaiæ cap. iii, vers. 1, et cap. x, vers. 16, ubi Deus vocatur « Dominator Dominus. » Addit Adamus, Deum dici Δεσπότην, id est Dominatorem, quasi δεσμώτην, id est vincientem, qui scilicet vincire et vincula nobis injicere possit quasi Judex reis; Κύριον vero, id est Dominum, a κυρῶσαι, id est decernere, quod leges nobis ferat, iisque nos obliget. Verum hæc allusive dicuntur potius, quam genuine. Prior ergo ratio est genuina, idque liquet ex eo quod primitus hoc nomen « Dominator Dominus » sibi indiderit Deus, Exod. xxxiv, 6, eoque se invocari jusserit a Mose, ubi in Hebræo est idem nomen repetitum, scilicet « Jehova Jehova; » et Isai. x, 16, rursum vocatur « Dominator Dominus, » pro quo in Hebræo repetitur nomen Adon Adonai. Ibidem vero vers. 33, et cap. iii, vers. 1, vocatur Haadon Jehova sabaoth, pro quo Noster vertit, Dominator Dominus. Hinc Sapiens, cap. xii, 18: « Tu autem, » ait, « Dominator virtutis, cum tranquillitate judicas; » et Amos, cap. v, vers. 16: « Hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator; » et Zacharias, iv, 14: « Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ. » Vera ergo ratio, veraque origo cur Deus vocetur « Dominator Dominus, » est, quod crebro in veteri Testamento Deo dentur duo nomina, vel idem geminatum ad repræsentandam ejus majestatem et gloriam. Vocatur enim Jehova Adonai, quod noster vertit, Dominator Dominus; atque eo alludit hic S. Judas. Jehova proprie significat ipsum esse Dei quaquaversum immensum et infinitum, puta pelagus essentiæ, a quo omne ens et esse sicut radius a sole procedit; Adonai significat Dominum, uti ostendi Exodi cap. vi, vers. 3.

Verum, quia ipsum esse Dei, quod significat Jehova, uti est in se, homines concipere nequeunt, hinc Noster vertit Dominator; nil enim divinitatem summamque Dei majestatem nobis ita repræsentat, atque nomen Dominator, scilicet summus totius Universi, quod scilicet in omnes Universi creaturas plenum habeat dominium, regnum et imperium, juxta illud Ciceronis, lib. II De Natura Deorum: « Dominator rerum Deus. » Et: « Sit igitur hoc jam a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos; » et illud Senecæ, Hippol.: « Freti sævus dominator Neptunus; » et Virgilius, lib. II Æneid., Priamum vocat: « Tot quondam populis terrisque superbum Regnatorem Asiæ. »

Sic Hebræi Deum vocant « Dominum sabaoth, » id est exercituum, juxta illud: « Dominus exercituum nomen illi, » Jerem. xxxi, 35. « Deitas enim quia incomparabilis est, varie nuncupatur, scilicet sapientiæ gloria, deitatis gloria aut summitas, aut dominatio, aut dignitas, aut charitas, aut majestas, aut imperium, aut potestas, aut sempiternitas, » ait S. Athanasius, lib. I De Unitate S. Trinit.

Porro Christus est « Dominator Dominus, » tum qua Deus, tum qua homo: qua homo enim per unionem hypostaticam habet summum in res omnes creatas, etiam Angelos, Cherubinos et Seraphinos, jus et dominium, juxta illud Christi, Matth. xxviii, 18: « Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra; » et Apocal. cap. xix, 16: « Habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium; » et Hebr. cap. i, vers. 2: « Quem constituit hæredem universorum. » Quam ergo Christum hominem colere, revereri, eique omnibus viribus obsequi et servire debemus, cui omnes angeli ad pedes ejus provoluti humillime se substernunt, obsequuntur et serviunt?


Versus 5: Jesus Populum Salvans, Secundo Eos Qui Non Crediderunt Perdidit

5. Commonere autem vos volo.

Græce ὑπομνῆσαι, id est, in memoriam vobis reducere cupio; Arabicus, diligo (cupio) ut revocem in memoriam vobis. Hinc ὑπομνήματα vocantur memorialia.

Scientes semel omnia.

q. d. Non volo vos docere, quia jam illa didicistis et scitis; sed tantum ea suggerere, et in memoriam quasi commonitor revocare. Dicit hoc modestiæ causa, ne videatur eos inscitiæ arguere, sed potius laudare a scientia. Sic S. Joannes ait, epistola I, cap. ii, vers. 21: « Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam, » q. d. Persuadeo mihi vos hæc quæ scribo scire, unde ea non doceo, sed refrico et confirmo, ut quæ credere bene cœpistis, melius perseverando perficiatis. Esto enim nonnulli ea ignorarent, multi tamen ea sciebant. Unde colligas primos Christianos in fide valde bene fuisse instructos et eruditos. Vigebat enim tunc neophytorum catechesis, adeoque ipsi Apostoli erant perpetui catechistæ. Hos imitentur jam Pastores, quia magna inter fideles est ignorantia rerum fidei et salutis, multique ea de causa pereunt et damnantur, quorum animas a Pastoribus reposcet Deus.

Vox semel vel refert primam eorum in fide et Scriptura instructionem, q. d. Jam pridem in prima vestra instructione et catechesi, simul et semel audistis et didicistis historiam Josue et Hebræorum. Verum in prima catechesi traduntur articuli fidei, non autem historiæ S. Scripturæ, nisi dicas S. Judam loqui maxime Judæis ad Christum conversis: hi enim in judaismo multa audierant de Mose et Josue. Secundo, magis congrue tò semel per trajectionem Hebraicam referas ad tò salvans; opponitur enim tò secundo, quod sequitur, ut sententia ita sit ordinanda: scientes quod « Jesus semel populum de terra Ægypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit; » et ita legunt nonnulli codices Græci: tunc enim sensus planus est, connexus et nervosus. Accedit Syrus, qui vertit, quod Deus secundum unum tempus populum ex Ægypto liberavit; et Arabicus, quod Jesus in vice prima, vel primo, populum suum ex Ægypto liberavit. Tertio et planissime, scientes « semel, » est omnino et prorsus « omnia, » universim « omnia, » in totum « omnia, » simul « omnia, » ita ut me iterum ea docere, et vos iterum ea audire et discere non sit necesse. Sic Cicero pro Dejotaro: « Cum facile, » ait, « exorari, Cæsar, tum semel exorari soles; » semel, id est omnino et prorsus, ut amplius te exorare non sit necesse. Rursum, « semel, » id est ad summam, vel in summa, q. d. « Scientes semel, » id est summatim, « omnia. » Sic Quintilianus, lib. XI, cap. 1: « Et ut semel, » ait, « omnia complectar; » et lib. X, cap. III: « Denique ut semel quod est potentissimum, dicam: secretum in dictando perit, » id est, ut summa dicam. Hujus phrasis ratio est ipsum illud « semel, » quod significat una vice pro omnibus, ita ut postea non oporteat quid addi. Denique, « semel, » id est irrevocabiliter, q. d. « Scientes » omnia « semel, » id est solide, firmiter et irrevocabiliter, ut eorum oblivisci non possitis. Sic Ovidius, epist. 5, de virginitate amissa: « Deperit illa semel, » id est irrevocabiliter, quia semel amissa nunquam recuperari potest. Et Lucanus, lib. IX: « Dixitque semel nascentibus auctor, Quidquid scire licet. » Semel, inquit, ut nullum postea verbum addat. Plinius, lib. VII, cap. xxxiv: « Vir optimus, » ait, « semel a condito ævo judicatus est Scipio Nasica a jurato senatu; » et cap. xxxv: « Pudicissima femina semel matronarum sententia judicata est Sulpitia. » Ubi tò semel affirmantis venustatem habet, ut quod verissimum esse asseverare volumus, id semel tantum dixisse sufficiat. Quo sensu ait Job xxxiii, 14: « Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit; » et Psaltes, Psal. lxxxviii, vers. 36: « Semel juravi in sancto meo; » et Psal. lxi, vers. 12: « Semel locutus est Deus; » et Paulus, Hebr. ix, 12: « Christus semel introivit in sancta; » et Judas hic vers. 3: « Semel traditæ sanctis fidei. » Similia sunt Exod. cap. xxxiii, vers. 5; Num. xxx, 7; Levit. xxvii, 28, et I Reg. xxvi, 8, et alibi.

Porro tò omnia intellige commode. Notat Œcumenius S. Judam citare historiam veteris Testamenti, « tum ut declaret eumdem esse Deum veteris et novi Testamenti institutorem, et non, sicuti isti scelesti aiunt, alterum esse Deum veteris Testamenti ultorem et crudelem, alterum novi mansuetum et benignum asserentes; et simul ait, quod neque hi qui nunc peccant, inulti permanere poterunt, sicut neque illi qui ex Ægypto educti fuerunt. » Hoc ipsum indicat Didymus, qui hoc exemplo confirmari existimat quod modo dixerat Judas, Christum Deum ac Dominum esse rerum omnium creatarum. « Dictum namque est, » inquit, « ante hæc de eo quod sit verus Deus, iste solus Dominator et Dominus Jesus Christus, qui eduxit populum ex Ægypto per Moysem: quibus ita dictis, consequens est ut non sit alter Deus Moyseos: neque enim est alius præter Trinitatem. »

Quoniam (quod) Jesus.

S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, accipit Josue: hic enim a Septuaginta vocatur « Jesus: » Josue enim populum induxit in terram promissam. Verum obstat quod Josue non eduxerit populum ex Ægypto; nam id fecit Moses, cujus minister et successor fuit Josue. Rursum, pro Jesus multi Græci codices habent Κύριος, id est Dominus, et nonnulli addunt ὁ Θεός, id est Deus. Unde Syrus et Clemens Alexandrinus legunt Dominus Deus, quod Jesu Christo soli competit, non Josue. « Jesus » ergo, non qua homo (utpote nondum natus in terra), sed qua Deus populum suum, puta Hebræos, ex Ægypto ejusque servitute eduxit et liberavit. Nam, ut ait Paulus: « Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula, » Hebr. xiii, 8. Omnibus hisce ostendit S. Judas contra Simonem, Ebionem et Arianos Christi divinitatem.

Salvans, σώσας, id est cum salvasset.

Secundo eos qui non crediderunt... perdidit. (Deo et Mosi promittenti, quod eis traderet terram promissam, ideoque redire voluerunt in Ægyptum), perdidit. — Quomodo « secundo? » Primo, Beda et ex eo Glossa interlinearis: « Secundo, » inquit, id est, bis punivit et perdidit eos, scilicet primo in hac vita per mortem, secundo in altera per gehennam. « Quia solos, » inquit, « pœna a supplicio liberat, quos immutat; et quos præsentia mala non corrigunt, ad sequentia producunt. » Verum alii passim « secundo » exponunt, postea, deinceps, uti legit Clemens Alexandrinus; unde Arabicus legit, in vice secunda.

Sensus ergo est, q. d. Deus semel salvavit populum, cum eum se sequentem eduxit ex Ægypto; at « secundo, » id est, alia vice eum perdidit, cum scilicet incredulus ab eo recessit et apostatavit, idque non semel, sed sæpius. Nam idololatrantes cum vitulo aureo occidit in Sina, Exodi cap. xxxii, 27; postea occidit murmurantes et carnes desiderantes in Sepulcris concupiscentiæ, Numer. xi, 33. Denique omnes præter Josue et Caleb damnavit morte in deserto, ob murmur exploratorum, Numer. xiv, 29.

Quare non est necesse cum nonnullis « secundo » referri ad Hebræos respectu Ægyptiorum, qui primo perditi et mersi sunt in mari Rubro, q. d. Deus primo perdidit Ægyptios in mari Rubro, eo quod insequerentur Hebræos populum Dei; at cum Hebræi Deo obluctati imitati sunt Ægyptios, imo in Ægyptum reverti voluerunt, Deus iram suam in eos reflexit; atque sicut primo perdiderat Ægyptios, sic secundo perdidit Hebræos: non, inquam, est necesse sic explicare, imo nec convenit, quia nulla hic perditionis Ægyptiorum facta est mentio. Porro S. Judas hoc exemplum fidelibus applicandum relinquit, q. d. Simili modo Deus fideles quos primo salvavit in baptismo, dum Christum secuti sunt, secundo perdet si a Christo apostatent et ad Simonem, Ebionem aliosque Christi hostes declinent. « Quare melius erat istis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato, » ait S. Petrus, epist. II, cap. II, vers. 21. Vide ibi dicta.


Versus 6: Angelos Qui Non Servaverunt Suum Principatum

6. Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, etc.

Arabicus sic vertit: « Projecit angelos qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum ordinem et officium, in tenebras extremas, alligatos in vinculis æternis, reservando in eis ad hunc diem magnum, diem judicii. » Est hoc secundum exemplum et argumentum, scilicet angelorum, sicut primum fuit Hebræorum, q. d. Si Deus angelos nobilissimos apostatantes sibique rebellantes e cælo dejecit, et in diem magni judicii damnandos reservavit, quanto magis puniet vos, o fideles, ac in die judicii coram toto mundo condemnabit, si ab ejus fide apostatantes ad hæreticorum impietatem et perfidiam desciscatis? Eodem utitur S. Petrus, epist. II, cap. II, vers. 4, dicens: « Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari, » etc. Vide ibi dicta. Hunc Luciferi et Angelorum horribilem casum graphice depingit Isaias, cap. xiv, vers. 12, et Ezechiel, cap. xxviii, vers. 12. Pro principatum græce est ἀρχή, quod tam originem et principium, quam potestatem et principatum significat. Unde Cajetanus et Tigurina vertunt, suam originem; Gagneius, suam dignitatem; Adamus, suum magistratum, id est, « angelicæ dignitatis honorem et præeminentiam non retinuerunt, » q. d. Angeli non servaverunt suam originem, id est originalem suam excellentiam, statum, gratiam, justitiam, præeminentiam et dominium in res omnes corporeas, ut quasi principes dominarentur in cælo et in terra, in qua originaliter a Deo creati et conditi sunt. Hinc patet angelos omnes, etiam dæmones, primitus creatos esse in gratia. Ex originali enim gratia et justitia manabat originalis eorum excellentia et dominium in res omnes.

Quare minus probabiliter dæmones creatos esse in gratia, negant Magister sentent., Henricus, Bonaventura, Scotus, Alensis et Hugo, quos citat, et ex hoc loco aliisque confutat noster Vasquez, I part., disp. 217, cap. III et IV, ubi ostendit per « principatum » maxime accipi gratiam sanctificantem: per hanc enim constituimur filii Dei, hæredes et principes regni cælestis, adeoque ipsi angeli per eam erant amici et familiares Dei, ac principes in domo Dei aulaque cælesti. Multo magis hinc patet error hæreticorum dicentium diabolum natura sua esse malum: ita senserunt Priscillianistæ, quos condemnat S. Leo, epist. 97, cap. vi, et Concilium Lateranense, cap. firmiter, de summa Trinitate; et Epiphanius hæres. 48, confutat hæreticos, qui dicebant diabolum esse filium Sabaoth, id est, septimæ potestatis, quem Deum Judæorum esse asserebant, suaque natura malum et Patri repugnantem, commixtum vero cum Eva, ex ea genuisse Cainum et Abelem.

Tropologice, Beda: « Simili modo instar dæmonum, » inquit, « fideles superbientes, qui gratiam adoptionis filiorum Dei non servant, et derelinquunt domicilium suum, scilicet Ecclesiæ unitatem, in qua Deo renati sunt, vel certe sedes regni cælestis quas accepturi erant, si fidem servarent, ante judicium graviter, et gravius in judicio universali damnabuntur. » Idem applices Clericis ab Ordine, Religiosis a suo statu apostatantibus. Utrique enim relinquunt suum principatum, et quasi e cælo in infernum corruent, imo ultro se præcipitant. Vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono status Religiosi, cap. ult. et penult.

Denique ex hoc aliisque Scripturæ locis, quibus dæmones vocantur ἀρχαί, id est principatus et potestates, solerter colligit Cassianus, Collat. VIII, cap. viii, inter angelos qui ceciderunt, plerosque e summis eorum principibus extitisse. Hisce enim eo major superbiendi et ruendi fuit occasio, quo majoribus naturæ et gratiæ dotibus se ceteris antecellere cernebant. Hic verum est illud: « Feriuntque summos fulmina montes; » ita per superbiam ceciderunt summi in Ecclesia, ut Saul, Origenes, Tertullianus, etc.

Sed dereliquerunt suum domicilium, ἴδιον οἰκητήριον, id est propriam habitationem, scilicet cælestem, puta cælum empyreum, ait Lyranus; « dereliquerunt » autem non directe et sponte, sed indirecte et coacte: quia enim sponte dereliquerunt cæleste vitæ institutum, quo Deo adhærebant et serviebant, hinc a Deo coacti sunt relinquere cælum, cum ex eo præcipitati sunt. Ita Œcumenius. Unde Arabicus vertit, dereliquerunt ordinem, seu constitutum officium suum. Vere S. Augustinus, serm. 28 De Verbis Domini secundum Lucam: « Sanctificatum, » ait, « est cælum, dejectus est diabolus; » et paulo ante: « Cælum est, ubi culpa cessavit; cælum est, ubi flagitia non sunt; cælum est, ubi nullum mortis vulnus est. » Hinc liquet angelos creatos esse in cælo empyreo, licet id nonnulli negent.

Moraliter, disce quam omnis creatura, etiam angelica, sit instabilis, nisi a Deo confirmetur et stabiliatur: « Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem, » ait Job, cap. IV, vers. 18; et cap. xv, vers. 15: « Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. » Rursum hinc liquet angelos primitus non fuisse beatos, nec vidisse Deum; sic enim fuissent confirmati in gratia, nec potuissent cadere de cælo. Unde S. Augustinus, lib. XI De Genes. ad litter., cap. xiii, ait: « Dæmonem nunquam gustasse dulcedinem beatæ vitæ, quam (inquit) non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. »

In Judicium (id est in condemnationem, per metonymiam: ita Œcumenius) magni diei, — puta diei judicii: hic enim erit dies magnus, quia magna in eo fient, scilicet judicium universale, consummatio mundi, descensus Christi gloriosus cum omnibus Angelis et Sanctis, divisio bonorum a malis, glorificatio bonorum, et damnatio malorum in æternum. Hic ergo dies erit horizon temporis et æternitatis, disterminans in omne ævum angelos a dæmonibus, beatos a damnatis, Paradisum a gehenna. Hinc patet dæmones comparituros in judicio universali, et a Christo judicandos accepturosque æternæ damnationis sententiam, juxta illud 1 Corinth. vi, 3: « Nescitis quoniam angelos judicabimus? » uti ibidem docent et explicant S. Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, Anselmus et alii passim.

Vinculis æternis.

Græce ἀΐδιος, id est æternis, vel non propriis sed alienis et coactis; vel, ut Syrus, incognitis, invisibilibus, quæ scilicet videri nequeunt. Origenes, hom. 9 in Matth., legit, vinculis gravibus; S. Petrus, epist. II, cap. II, vers. 4, vocat σειραῖς ζόφου, id est rudentes, sive catenas caliginis. Unde addit Judas, « sub caligine. » Vincula hæc sunt spiritalia, puta vis divina eos detinens, atque obligatio et alligatio eorum per ipsam ad carcerem, gehennam et pœnam æternam. Huic enim Deus eos ita alligavit et astrinxit, ut eam nusquam et nunquam excutere vel evadere queant, ideoque vocantur æterna; quia licet dæmones usque ad diem judicii permittantur in hoc aere versari et tentare homines, tamen ipsi quocumque vadant, hanc obligationem et alligationem, adeoque ipsam suam pœnam et incendium, tanquam mancipia catenam suam circumferunt. Sicut ergo homo, puta judex, corpora reorum, ita Deus spiritus et animas damnatorum alligat gehennæ et igni. Potest secundo sic exponi, q. d. Deus dæmones sub caligine aeris hujus reservavit vinculis æternis, id est ad vincula æterna, quibus eos in die judicii coram toto mundo alligabit et compinget in gehenna, ut ex ea nunquam amplius egredi possint, uti nunc possunt, sed in eam quasi in ergastulum perenne retrudantur. Unde Cyrillus Alexandrinus in Habacuc III, num. 49, legit: « Quibus caligo tenebrarum in omnia sæcula reservata est. » Utrumque verum; dæmones enim et vinculis æternis jam ligati sunt, et iterum iisdem ligandi in die judicii, uti jam dixi. De vinculis dæmonum, qualia ea sint, et quomodo iis ligentur, dicam Apocalyp. cap. ix, vers. 14.

Denique Clemens Alexandrinus « vincula » dæmonum interpretatur amissionem honoris in quo constiterant, et cupiditatem infirmarum rerum; cupiditate enim propria devinctos, converti nequaquam posse. Sed hæc symbolica et mystica sunt vincula, non litteralia.

Sub caligine, tum aeris hujus caliginosi, tum potius inferni et tartari, uti ait S. Petrus, epist. II, cap. xxiv; ζόφος enim, id est caligo, nox, significat quoque infernum, quia in eo est densissima caligo, perpetua et æterna nox: aliqui enim dæmones versantur in inferno, alii in hoc aere; sed utrique suam catenam et pœnam circumferunt. Unde Patres docent aerem hunc esse plenum dæmonibus. Ita S. Augustinus, lib. XI De Civit., xxxiii; S. Fulgentius, lib. De Trinit., et alii passim. In Vita S. Emmerammi, lib. II, narratur tantam esse dæmonum in aere multitudinem, ut cuidam viro sancto revelatum sit, eos, si haberent corpora nostris æqualia, splendorem solis mortalibus intercepturos.

Præpositio sub notat caliginem hanc esse loco, non superiori, sed inferiori et subdito, eamque esse instar carceris. Carcer enim solet esse in loco imo et subterraneo, in quo, et sub quo rei concluduntur, deprimuntur et arctantur. Unde S. Augustinus, De Natur. boni contra Manich., xxxiii, asserit quod dæmones « pœnaliter hunc infernum, hoc est, inferiorem caliginosum aerem tanquam carcerem acceperint. »

Reservavit, « cruciandos, » ait S. Petrus: vide ibi dicta. S. Judas potius τὸ reservavit refert ad « vinculis æternis, » q. d. Reservavit eos ad vincula æterna, quibus in die judicii eos vinciet et compinget in carcerem et ignem æternum. Hinc moraliter nota, quanta sit miseria et infirmitas dæmonum, quod nimirum quasi rei catenati sint, ac proinde quasi canes ligati nos invadere et mordere nequeant, nisi ultro in eorum rictum et ungues nos injiciamus, uti docet S. Augustinus, serm. 197 De Tempor., et Tertullianus, De Habitu muliebr. cap. II: « Hi sunt, » ait, « angeli quos judicaturi sumus. Hi sunt angeli, quibus in lavacro renuntiamus. Hæc sunt utique, per quæ ab homine judicari meruerunt. Quid ergo faciunt apud judices suos rei eorum? Quod est commercium damnaturis cum damnandis? Qua constantia tribunal ascendimus decreturi adversus eos, quorum munera appetimus? »


Versus 7: Sicut Sodoma et Gomorrha Exemplum

7. Sicut Sodoma et Gomorrha.

Est hoc tertium exemplum, quo Simonianorum et Gnosticorum infames libidines, quibus æternum ignem intentat, perstringit; sicut primo exemplo Hebræorum rebellium, perstrinxit eorumdem perfidiam et rebellionem; ac secundo exemplo dæmonum apostatantium, perstrinxit eorumdem superbiam et invidiam. Quo tacite notat eos, instar Sodomitarum, præpostera et infanda libidine se contaminasse.

Exfornicatæ, id est extreme fornicatæ, extremam et pessimam libidinem exercentes, ut omnem ejus modum et mensuram excessisse, utque omnes corporis vires, omne semen, omnem sanguinis et vitæ succum in fornicando exhausisse videantur. Hoc est quod de Marci Gnostici amasiis scribit Irenæus, lib. I: « Hæ, » inquit, « sæpe conversæ ad Ecclesiam Dei confessæ sunt, et secundum corpus exterminatas se ab eo velut cupidine, et inflammatas, valde se illum dilexisse. » Secundo, Thomas Anglicus, Hugo et Glossa: « exfornicatæ, » inquiunt, id est extra debitum naturæ vas fornicatæ sunt, quia scilicet relicto naturali usu feminæ in mares exarserunt, Rom. I, 27. Alii, « exfornicatæ, » id est, extra fornices non cum meretricibus quæ in iis prostabant, sed cum pueris domi fornicatæ sunt. Verum hoc subtilius est quam solidius.

Abeuntes post carnem alteram.

Syrus, ambularunt post carnes alias. Mas enim et femina in conjugio fiunt una caro ad generandam prolem, juxta illud Matth. xix, 5: « Erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. » At mas et mas non possunt fieri una caro ad generandum; ergo sunt duo, et si misceantur, abeunt post carnem alteram. Igitur « caro altera, » vel, ut Pagninus vertit, aliena, est femina concubina et meretrix: hæc enim altera est ab uxore legitima. Vel potius est masculus; hujus enim caro et præpostera cum ea libido, est aliena ab instituto et usu naturæ, quia incongrua et inepta, imo adversa generationi et procreationi liberorum. Ita Œcumenius: « Carnem, » inquit, « alteram, vocat masculum sexum, quippe quæ diversa sit, et a coitu generationis aliena. Caro siquidem ad coitum accommodata feminæ caro est, juxta id quod a progenitore nostro dictum est: Os ex ossibus meis, et caro ex carne mea. At marium caro altera est, id est, diversa a coitu. » Abeunt ergo post carnem alteram, cum mares maribus, aut feminæ feminis, aut viri feminis extra naturale vas præpostere commiscentur; multo magis cum bestia, vel diabolo id, corpore assumpto, sive incubo, sive succubo commiscentur. Simili phrasi ait Constans imperator, lib. Cum vir, ad legem Juliam De adult.: « Quod in isto scelere sexus perdit locum, venus mutata est in alteram formam. » Et Sapiens cap. xiv, 26, ait ex idololatria (æque ac hæresi) ortam esse nativitatis immutationem, nuptiarum inconstantiam, inordinationem mœchiæ et impudicitiæ.

Factæ sunt exemplum.

Græce πρόκεινται δεῖγμα, id est projectæ sunt in exemplum, propositæ in ostensionem. Hoc est quod S. Petrus Judæ succinens ait epist. II, cap. II, vers. 6: « Exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens. » Unde Gellius lib. VI, cap. xiv, inter tres causas ob quas publice scelerati puniendi sunt, hanc præcipuam assignat: « Tertia, » inquit, « ratio vindictæ est, quæ paradigma a Græcis nuncupatur, cum punitio propter exemplum est necessaria, ut ceteri a similibus peccatis metu cognitæ pœnæ deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque pœnis dicebant. » Hinc Num. v, 21, de adultera dicitur: « Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo; » et cap. xxv, 4: « Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem. » Septuaginta παραδειγμάτισον, id est statue in exemplum.

Ignis æterni pœnam sustinentes.

Primo, quia Sodoma et Pentapolis cælesti igne conflagravit, ita ut concremationis hujus vestigia jugiter extent, et in perpetuum extitura sint, usque ad finem mundi, nimirum desolatio perpetua, ac mare Mortuum, perpetim fumans et exhalans bitumen et sulphur, quo conflagravit, nec pisces, aut vivum ullum admittens, quin protinus eos enecet; poma et fructus non alios producens quam vapidos et cinereos, adeo ut Sodoma præteriti incendii habeat specimen, et futuri in gehenna vivum sit exemplar. Ita Cajetanus. Citat enim Judas historiam incendii Sodomæ narratam a Mose Genes. xix, ubi temporale tantum ejus incendium, non æternum in gehenna, enarratur. Audi Strabonem, lib. XVII: « Quod illa regio ignita est, permulta signa afferunt; nam et petras exustas ostendunt, et terram cinerulentam, et picis guttas ex petris distillantes, et flumina fetida odore efferventia. » Similia in Sodomitas etiam nostri ævi divinæ vindictæ exempla, quibus a Deo tonitruis et fulminibus siderati, et in cineres redacti sunt, videre est de Peruvianis et Mexicanis apud Ferdinandum Cortesium in Themistitan civitate, pag. 307, et Petrum Martyrem, tom. III Navig. mundi novi, fol. 28 et 29; quin et Europæa funesta non desunt exempla. Celebris est illa S. Hieronymi in Epistol. sententia: « O ignis infernalis luxuria! cujus materia gula, cujus flamma superbia, cujus scintilla prava colloquia, cujus fumus infamia, cujus cinis immunditia, cujus finis gehenna. »

Secundo, « ignis æterni, » quia Sodomitæ omnes ab igne temporali transmissi videntur ad ignem æternum gehennæ. Unde Syrus vertit, positæ sub igne æternitatis, rei judicii; et Arabicus, cum projicerentur in ignem æternum per judicium justitiæ. Ita Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 203. Vide dicta Genes. XIX.

Cogitent ergo luxuriosi, cogitent hæretici, cogitent peccatores, dum eos libido aut concupiscentia quælibet ad peccatum sollicitat, ignem Sodomæ, imo ignem gehennæ, ejusque metu cupiditati resistant. Ignis enim modicæ concupiscentiæ luendus est igne perenni gehennæ. Audiant intonantem Isaiam, cap. xxxiii, 14: « Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? » Et S. Chrysostomus, hom. 44 in Matth.: « In ignis, » inquit, « fluvium atque pelagus intrudentur, et pelagus impertransibile, atque magnitudine acerbissimum, in quo ignei fluctus montium instar eriguntur; » et homil. 13 in epist. ad Roman.: « Expendito vitæ alterius mala quæ sint futura, regni cælorum privationem, a gehenna inustum dolorem, vincula perpetua, exteriores tenebras, vermem venenatum, dentium fremitum, pressuram loci angustam, igneos fluvios, fornaces nunquam restinguendas. » Et S. Gregorius, lib. XIV Moral., cap. x, agens de Sodoma: « In ipsa, » ait, « qualitate ultionis notavit maculam criminis: sulphur quippe fœtorem habet, ignis ardorem; qui itaque ad perversa desideria ex carnis fœtore arserant, dignum fuit ut simul igne ac sulphure perirent. » Porro certum est dæmones et damnatos in gehennæ vero igne torqueri; ignem enim ubique nominat Scriptura ubi de eorum pœna agit, et ita docent S. Basilius in Psalm. XXVIII; S. Augustinus, XXI De Civit., IX; S. Gregorius, IV Dialog., xxix; Isidorus, lib. I De Summo bono, cap. xxxi; S. Chrysostomus paulo ante citatus; S. Cyprianus, De Laudib. martyrii; Nazianzenus, orat. in S. Lavacr.; S. Justinus, Adhort. ad Gentes; Clemens, lib. V Strom.; Magister et Scholastici unanimi consensu, in IV, dist. 3, cap. xliv. Quod ergo Damascenus, lib. IV De Fide, cap. ultim.; Nyssenus, lib. De Resurrect. et anima; S. Hieronymus, in cap. ult. Isaiæ; Ambrosius, lib. VII in Lucam, cap. xiv; Chrysostomus, hom. 1 in epist. ad Hebr.; S. Augustinus, lib. XXI De Civit., x; S. Gregorius, XV Moral., xiv, alias xvii, insinuant dæmones et animas damnatorum torqueri igne non materiali et corporali, sed spirituali et mystico, intellige non corporali, id est, non crasso, terrestri et obtuso, qualis est noster ignis; ignis enim gehennæ alterius rationis est a nostro, eoque longe acrior, ardentior et penetrantior, adeo ut etiam in animas et spiritus agat, easque comburat, quo respectu vocatur spiritalis, tum quia objectum in quod agit est spiritale, tum quia modus agendi, æque ac effectus est spiritalis, imo miraculosus et divinus.


Versus 8: Hi Carnem Maculant et Dominationem Spernunt

8. Similiter et hi carnem quidem maculant, etc.

Græca addunt, ἐνυπνιαζόμενοι, id est hi somniantes, vel somniis delusi; quod suspicari quis posset a quodam explicationis causa adjectum in margine, deinde in textum irrepsisse, quia illud omittit Latinus. Verum veteres, ut S. Epiphanius, hæresi 26, et ex eo Œcumenius, ac Clemens, lib. III Strom., cap. 1, idipsum legunt, sicque exponunt, q. d. Simon et Gnostici non docent veritatem, sed sua somnia et commenta de libidine, carnis licentia, contemptu superiorum, etc., populis obtrudunt. « Loquuntur, » ait Epiphanius, « velut per somnia verba sua, et non per sobrietatem vigilantis rationis. Nam et doctoribus in Jerusalem dicit Isaias, cap. lvi, vers. 10: Omnes canes muti non potentes latrare, somniantes concubitum, etc. Et sane hic in Epistola Judæ ostendit, dicens: Somniantes concubitum, quæ non sciunt dicentes; et ostendit quod non de insomniis in somno dicit, sed de fabulosa ipsorum tragœdia ac nugacitate, quæ velut per somnium profertur, et non a sana mente. »

Hic sensus huic loco valde congruit: τὸ enim somniantes non solum ad « carnem maculant, » sed et ad sequentia, « dominationem spernunt, majestatem blasphemant, » etc., refertur, ut patet ex Græco. Unde et Arabicus vertit: Assimilantur illis etiam hi qui videntes sunt somnia. Et sic pseudoprophetæ sæpe a Prophetis vocantur somniantes, eo quod non Dei oracula, sed suæ phantasiæ figmenta et somnia prædicarent. Ita vocat eos Moses Deuteron. xiii, 3; Jeremias, cap. xxvii, vers. 9; Zacharias, cap. x, vers. 2. Clare vero Deus per Jeremiam, cap. xxiii, 25: « Audivi, » ait, « quod dixerunt Prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. Usquequo est istud in corde Prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia sua, etc. Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, etc., cum ego non misissem eos. » Similia habet cap. xxix, 8. Hinc et Irenæus, lib. I, cap. xx, Gnosticos vocat Oniropompos, eo quod sua somnia quasi oracula Dei venditarent.

Sed audi somnium Gnosticorum de Elia ex Epiphanio, hæresi 26: « Philippi Apostoli confictum Evangelium proferebant, et ex eo mera somnia et deliramenta, ad sua impura dogmata stabilienda. Quin etiam de sancto Elia blasphemias dicere audent: quando assumptus est, inquiunt, rursus dejectus est in mundum. Venit enim, inquiunt, una ex dæmonibus, et tenuit, et dixit ipsi: Quo vadis? habeo enim liberos ex te, et non poteris ascendere in cælum, sine eo quod debeas eos hic dimittere. Et dixit Elias: Unde habes liberos a me, cum ego in castitate vixerim? Et dixit illa: Certe quando insomnia somnians, sæpe in defluxu corporum evacuatus es, ego eram quæ assumpsi a te semina, et genui tibi filios. »

Secundo, alii apposite τὸ somniantes sic exponunt, q. d. Adeo libidinibus sunt dediti, ut non nisi de iis cogitent, loquantur, imaginentur, imo somnient. Ita Clemens Alexandrinus, lib. III Stromat. cap. 1; unde Syrus vertit, in somno pelliciuntur ad carnem a contaminatoribus; S. Hieronymus, Contra Jovinianum: « Nihil aliud nisi de voluptatibus cogitantes; » Vatablus et Pagninus vertunt, delusi insomniis, id est, non solum interdiu libidine se contaminant, sed etiam noctu per insomnia, ait Vatablus, puta per illusiones, imaginationes et pollutiones nocturnas; hæ enim causantur ex diurna obscœnorum imaginatione. Ita Gagneius, Salmeron et alii. Hoc est quod ait Theodoretus, lib. I Hæretic. Fabul.: « Qui sectæ Simonis erant, se audacter omni libidini et intemperantiæ dedebant, et omni incantationum et præstigiarum (quæ quasi somnia oculos perstringunt et fascinant) genere utebantur, amatoria quædam pellicientia (philtra) machinantes. »

Quocirca sapienter de somno moderando ita scribit et præscribit S. Bernardus ad fratres de Monte Dei: « Cave, serve Dei, ne totus aliquando dormias, ne sit somnus tuus non requies lassi, sed sepultura corporis suffocati; non reparatio, sed exstinctio spiritus tui. Suspecta res est somnus, et ex magna parte ebrietati similis. Exceptis enim vitiis quibus in dormiente, cum corpore dormitante ratione non est qui contradicat, quantum ad debitum continui profectus, nihil temporis tam deperit de vita nostra, quam quod somno deputatur. » Unde dat salubre consilium: « Iturus ergo ad somnum semper aliquid defer tecum in memoria, vel cogitatione, in quo placide obdormias, quod nonnunquam etiam somniare juvet, quod etiam evigilantem te excipiens in statum hesternæ intentionis restituat. Sic tibi nox sicut dies illuminabitur, et nox illuminatio tua erit in deliciis tuis. Placide obdormies, in pace quiesces, facile evigilabis, et surgens facilis et agilis eris ad redeundum in id, unde non totus discessisti. Sobrium enim cibum sobriumque sensum sequitur sobrius somnus. Carnalis vero somnus et brutus, et sicut dicitur, letheus, abominandus est servo Dei. »

Tertio, alii τὸ ἐνυπνιαζόμενοι vertunt sopiti, quasi veterno, q. d. Hæresi et libidini ita immersi sunt, ut ejus quasi veterno et stupore consopiti videantur, adeo ut obscœna quæ vigilantes agunt, eadem in somnio dormientes peragant, ex continuo et ardenti libidinum usu et habitu. Ita Serarius. Rursum, turpibus suis insomniis exsperrecti delectantur, eaque vigilantes opere exequuntur et perpetrant. In somnis enim, utpote sopita ratione, tota se effundit phantasia, concupiscentia et libido. Unde proverbium: « Somniantium libido, » pro effusa et summa. Audi S. Augustinum, lib. X Confess., xxx, humiliter de se confitentem et gementem: « Adhuc vivunt, » ait, « in memoria mea talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit; et occursant mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima mea, et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant, quod vigilanti vera non possunt. » Vicissim libido ipsa tam ardens et bruta est, ut mentem et rationem sopiat instar somni. Unde Erasmus hic: « Somniantes, » inquit, « quia omnis libido veluti per somnium peragitur sopita ratione. » Hinc Hippocrates libidinem dicebat esse brevem quamdam epilepsiam, teste Gellio, lib. XIX, cap. II.

Moraliter, « somniantes, » quia libido omnisque voluptas transit instar somnii. Unde sapienter et pathetice exclamat Petrus Chrysologus, serm. 124: « Quid stupemus? quis est iste qui nos cludit somnus? quæ est ista quæ nos tenet oblivio lethalis? Quare non cœlo mutamus terram? Quare non caducis emimus æterna? Quare non perituris manentia comparamus? » Quin et Plato, et ex eo Philo, lib. De Joseph, censuit « omnes res et gaudia mortalium non esse aliud, quam somnia vigilantium. »

Carnem quidem maculant, — per pollutiones et infandas libidines. Nam, ut ait Paulus, I Corinth. VI, 18: « Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, » ubi Ambrosiaster: « Cætera peccata, » ait, « etsi per corpus generantur, non tamen animam ita carnali concupiscentia faciunt obstrictam et obnoxiam, quemadmodum commisceri facit animam cum ipso corpore usus libidinis agens in opere carnalis fornicationis: quia in tantum agglutinatur anima corpori, ut in ipso momento nihil aliud cogitare homini liceat aut intendere, quia ipsam mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis et concupiscentiæ carnalis. » Unde Alexander Magnus dicebat coitum esse speciem epilepsiæ, sive morbi comitialis, teste Plutarcho in ejus Vita.

Quare perperam Arias contra omnes Interpretes sic exponit: « Carnem maculant, » id est, carnem maculatam esse prædicant, quasi S. Judas taxet Encratitas, qui prohibebant nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad sumendum cum gratiarum actione, I Timoth. IV, cap. 3. « Nubere, » ait Irenæus, lib. 1, cap. xxII, « et generare a Satana dicunt esse; » et Theodoretus in Epitome divin. decret.: « Bellum, » ait, « adversus Creatorem hujus universitatis gerebant, ideo ne per matrimonium opificium ejus augeretur, formidabant. » Verum Apostolus hic non Encratitas, sed eis contrarios incestos Gnosticos insectatur.

Dominationem autem spernunt. — Syrus, calumniantur. Primo, Clemens Alexandrinus hic de angelis hæc exponit, q. d. Hæretici spernunt angelos, præsertim ordinem eorum, qui vocantur « Dominationes. » Secundo, Epiphanius, hæresi 26: « Gnostici, » inquit, « spernunt dominationem, » id est, divinitatem, ejusque majestatem, dominium et imperium, quod habet in omnia a se creata. Unde Arabicus: Provocant, ait, potentiam Dei; et Œcumenius: « Contra divinam, » ait, « naturam insuper insaniunt, dominationem ejus et universi imperium abnegantes, cum alios quosdam mundi architectos confingant, » puta angelos aut dæmones, quibus Valentiniani mundi prælationem et dominium consignabant, uti docet Tertullianus, lib. Contra Valentinum, cap. XXII.

Tertio, alii, q. d. « Dominationem, » id est, Dominatorem et Dominum nostrum Jesum negant, ut ait S. Petrus, epist. II, cap. 11, vers. 1. Ita Clemens Alexandrinus, Adamus, Cajetanus et alii. Accedit Œcumenius, qui sic rursum explicat, q.d. « Dominationem, » id est, « Christi mysterii cæremonias abrogare volunt, dum loco angelicorum mysteriorum sua flagitia perpetrant. »

Quarto et genuine, « dominationem, » id est, magistratum tum civilem, tum potius Ecclesiasticum spernunt, dicentes se per Christi legem factos esse liberos, ut nulli principi aut magistratui sint subjecti. Ita Thomas Anglicus, Gagneius, Catharinus, Salmeron, et Vatablus, qui, pro dominationem, vertit, dominos. Vide dicta II Petr. II, 10. Unde Irenæus, lib. I, cap. I et xx: « Hi, » ait, « sunt qui exurgunt contra veritatem, et adversus Ecclesiam Dei; » et S. Cyprianus supra citatus: « Non aliunde, » ait, « hæreses obortæ sunt, vel nata schismata, quam inde quod Sacerdoti Dei non obtemperatur. » Causam dat S. Petrus, epist. II, cap. II, vers. 10: « Quia, » inquit, « sunt audaces sibi placentes. » Vide ibi dicta. Ex Gnosticis derivata est calumnia Gentilium in Christianos, per Evangelium politias humanas everti, principum obedientiam prætextu libertatis contemni: quod proinde studiose refutant Justinus, Tertullianus et alii in Apolog.

Majestatem autem blasphemant.

Videtur Interpres legisse in Græco δόξαν: sic quoque legit Syrus; vertit enim, majestatem, æque ac Noster. Jam legunt δόξας, quod primo, Œcumenius vertit, glorias, dignitates, id est in dignitate constitutos, majestate illustres, puta principes, præsertim Ecclesiæ, puta Apostolos et Episcopos, blasphemant, id est, probris, conviciis et maledictis insectantur. Ita Gagneius, Pagninus, Catharinus, Vatablus, Salmeron, Serarius et alii.

Secundo, Clemens Alexandrinus vertit et explicat, q. d. Angelos blasphemant. Accedit Estius qui hæc refert ad indigna figmenta, quæ Gnostici affingebant angelis, et Epiphanius, hæresi 26: « Quicumque, » ait, « post nomen illud adhibiti sunt ad regimen mundi, hoc est, angelos Dei ministros, et provinciarum rectores blasphemant. »

Tertio, Adamus per « majestatem » accipit Mosem et Prophetas, in quibus proprie resplendebat majestas Dei, quos Simon et Gnostici mire insectabantur. Favet quod subdit Judas de Michaele altercante cum Satana de corpore Mosis. Unde Thomas Anglicus per « majestatem » accipit tum Angelos, tum Sanctos, tum Deum.

Quarto, Œcumenius per δόξας, id est glorias, accipit gloriosa mysteria conscripta in utroque Testamento, puta novo et veteri, quod spernebant, vel violabant et perperam interpretabantur hæretici, teste Epiphanio, hæresi 26. Sic enim Paulus novum Testamentum vocat « gloriam, » II Cor. III, 7 et 11.

Quinto, proprie Simon et Gnostici blasphemabant majestatem Dei, dum ejus opera calumniabantur, mysteria in Scripturis latentia depravabant, potentiam enervabant: ita Beda et Hugo; ac præsertim gloriosam Dei sapientiam, bonitatem, justitiam, misericordiam, etc., exhibitam nobis per Christum blasphemabant, dum Christum vere natum, passum, mortuum negabant. Ita Cajetanus et Arias per « majestatem » accipiunt Christum, ejusque utramque naturam divinam et humanam, æque ac miracula, doctrinam cœlestem, resurrectionem, ascensionem, missionem Spiritus Sancti, quæ negabant Simoniani: hæc enim erant δόξα, id est gloriæ, Dei et Christi. Nam, ut ait Poeta, proprie « majestas convenit ipsi Deo. » Majestas enim absolutum dominium et nulli obnoxium (quale solus habet Deus), indeque summum decus, amplitudinem et dignitatem significat: Deus ergo est sacra majestas. Unde Ovidius, V Fastor.: « Hinc sata majestas, quæ mundum temperat omnem. » Et mox: « Consedit medio sublimis Olympo, Aurea purpureo conspicienda sinu. »

Hoc sensu recte distinguimus majestatem a dominatione, quæ præcessit, ut dominatio sit magistratus, majestas sit Dei, cujus attributa et dotes gloriosas, augustas et divinas significat Græcum δόξας. Hæretici enim negabant et blasphemabant Dei providentiam, præscientiam, justitiam, vindictam, etc. Has ergo vocat δόξας. Estque climax sive gradatio. Hæretici enim primo principum, deinde sensim magis insolescentes angelorum, ac tandem Dei jugum numenque excutiunt, juxta illud Psalm. xxxv, 1: « Dixit injustus, ut delinquat in semetipso; non est timor Dei ante oculos ejus; » et Psalm. xiii, 1: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. » Porro Gnosticos blasphemasse Deum diserte asserit Epiphanius, hær. 26. Idipsum significat magis τὸ blasphemant. Blasphemia enim proprie est convicium in Deum. Unde Syrus vertit, a majestate non moventur dum blasphemant, q. d. Cogitatio majestatis divinæ quam invadunt et violant, deberet eos absterrere a blasphemia, at non absterret, quia eam contemnunt. Denique nonnulli per δόξας accipiunt dogmata Apostolica: δόξαι enim inter alia significant dogmata certa, sententias illustres, axiomata. Porro noster Interpres, II Petri II, 10, δόξας interpretatur sectas; ideo enim hæretici spernebant Apostolorum δόξας, id est sententias, ut suas δόξας et sectas inducerent. Vide ibi dicta.


Versus 9: Michael Archangelus cum Diabolo Disputans

9. Cum Michael, etc.

— Est argumentum ab exemplo, q. d., ait Œcumenius: Michael contendens cum Satana non ausus est eum, licet impudentem et merentem, blasphemare, id est, conviciari; quomodo ergo hæretici audent blasphemare majestatem, non tantum angelorum et Sanctorum, sed et ipsiusmet Dei? Opponit ergo Michaelem modestum Gnosticis impudentibus et blasphemis, idque significat Græcum δέ, cum ait: ὁ δὲ Μιχαήλ, id est, at vero Michael. Ita Pagninus et Vatablus.

Nota: Michael Hebraice dicitur quasi מי כאל mi cael, id est quis ut Deus? hoc enim ipse humiliter respondit, et opposuit superbo Lucifero, dicenti: « In cœlum conscendam, similis ero Altissimo, » Isaiæ XIV, 13. Addit Isidorus, VII Etymol., cap. v, nomine Michael, id est quis ut Deus, significari quod nemo propitiationem vel expiationem possit afferre, nisi Deus. Minus recte ergo Pantaleon, chartophylax Conensis, in Encomio S. Michaelis, quod extat apud Surium, 29 septembris, nomen Michael interpretatur, « Dux exercitus Dei; » licet enim id verum sit, tamen hoc non est genuinum Michaelis etymon.

A Michaele didicit Moses illud demerso Pharaone epinicion, Exod. xv, 11: « Quis similis tui in fortibus, Domine? » a quorum verborum initialibus in Hebræo litteris, nonnulli censent Machabæos nomen suum accepisse, ut ibidem dixi.

Archangelus.

— Arabicus, princeps angelorum: est enim Michael omnium angelorum summus et princeps, ideoque tutor Ecclesiæ, uti olim fuit Synagogæ, uti ostendi Daniel. XII, 1. Est hic duplex in personis comparatio. Prima, q. d. Si Michael Archangelus non est ausus, quis hominum jure audeat? Secunda, si ne diabolus quidem maledicendus est, quo jure magistratus ac principes maledicentur?

Cum diabolo.

— Diabolus græce idem est quod criminator: διαβάλλειν enim est criminari. Intelligit Luciferum: hic enim est princeps dæmonum, uti Michael angelorum, ideoque ejus antagonista. Hoc est quod Ecclesia canit in officio S. Michaelis: « Collaudamus venerantes omnes cœli milites, sed præcipue primatem cœlestis exercitus Michaelem, in virtute conterentem zabulum. » Zabulus enim Æolice idem est quod diabolus. Æoles enim pro διὰ dicunt ζα. Quare minus genuine S. Cyprianus, Adhort. ad Martyr., nomen Zabulus deducit a Belsebub, id est Dominus muscæ, puta Deus cohibens plagam muscarum: tolle enim nomen Bel, manet sebub, unde Zabulus; nam sic dicendum fuisset Zabubus, non Zabulus. Minus etiam aptum videtur quod S. Hieronymus censet, Zabulus esse nomen Hebræum, ac significare « deorsum fluentem, » ut ipse ait ad Titum II; vel « fluctum noctis, » ut ipse ait De Nomin. Hebr.; vel « habitaculum noctis, » uti ipse ait in Tradition. Hebr. in Genes., quasi sit idem vel fere idem cum nomine Zabulon, id est habitaculum, qui ita dictus est a matre Lia, eo quod per ejus et fratrum generationem habitaturus esset secum deinceps maritus suus Jacob patriarcha, Genes. XXX, 20. Porro diabolus Hebraice vocatur Satan, id est, adversarius; et Belial, id est, absque jugo, quia jugum Dei excutere voluit.

Disputans altercaretur.

— Syrus, litigaret; alii, contenderet judicio; Arabicus, postquam increpavit Satanam et removit eum. Hæc disputatio et altercatio Michaelis cum Satana de Mosis corpore, nusquam extat in Scriptura: Judas ergo eam accepit vel traditione majorum, vel ex libro qui tum extabat, quem Origenes, lib. III Periarch., cap. II, citat, nomenque ei dat Ascensio Mosis. Eumdem citat Clemens Alexandrinus, VI Strom., ubi ex eo refert Mosen visum a Josue et Caleb in gloria, cum assumeretur inter angelos: « Merito ergo, » inquit, « Mosen qui assumebatur, duplicem vidit Jesus, filius Nave, et unum quidem cum angelis, alterum autem super montes, qui dignus erat cui in convallibus justa fierent. » Vide Sixtum Senensem verbo Mosis Ascensio, ubi docet hunc librum a Gelasio Pontifice relatum inter apocryphos; in apocryphis tamen multa possunt esse vera. Sic Paulus citat versus Arati, Menandri, Callimachi, Gentilium Poetarum, ad Titum cap. 1, non quod omnia eorum dicta probet, sed illa duntaxat quæ citat. Alii volunt Judam hæc accepisse ex libro Henoch. Ita S. Hieronymus in epist. ad Titum, et Origenes, lib. IV Periarchon. Ut ut est, ex Juda certum est hanc historiam esse certam et canonicam. Sic S. Paulus ait nomina magorum qui restitere Mosi, fuisse Jannes et Mambres, II Tim. III, 8, quæ tamen nusquam Moses expressit.

De Moysi corpore.

— Putat Œcumenius altercationem hanc Michaelis cum Satana fuisse, eo quod Michael vellet Mosen pro meritis honorifice sepeliri, ut eo magis lex ab eo lata commendaretur; Satan nollet, objiciens ei crimen homicidii, quod scilicet Ægyptium interfecisset, Exodi II, 12. Addit Glycas, part. II Annal., et Pantaleon chartophylax, orat. De S. Michaele, diabolum voluisse sibi vindicare Mosen tanquam homicidam. Secundo, alii censent hanc altercationem fuisse de raptu corporis Mosis in Paradisum, ut versetur cum Elia et Henoch, sive eo vivus sit translatus, ut videtur dicere Philo, libro De Vita Mosis, in fine, et S. Hieronymus in cap. IX Amos; sive post mortem resuscitatus eo sit raptus, uti censet R. Samuel Maroch, De Adventu Messiæ, cap. XIII. Sed hic raptus Mosis in Paradisum est fictitius; constat enim animam Mosis ivisse ad limbum Patrum, corpus in terra esse sepultum. Tertio, alii passim verius censent voluisse Satanam Mosen sepeliri loco cognito et publico, ut Hebræi in idololatriam proni, eum quasi Deum et numen colerent; Michaelem vero ei obstitisse, et curasse ut secreto sepeliretur. Ita S. Chrysostomus, homil. 5 in Matth., et S. Ambrosius, II Offic., cap. VII, Thomas Anglicus, Hugo, Dionysius, Cajetanus, Gagneius, Arias, Salmeron, Adamus et alii; unde Deuter. xxxiv, 6, dicitur: « Et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem. » Vide dicta toto eo capite.

Hinc Epiphanius, hæresi 9 et 64, testatur traditionem esse quod Moses sepultus fuerit ab angelis, et Œcumenius hic asserit Michaelem præfuisse sepulturæ Mosis. Addit Philo, lib III De Vita Mosis, Mosis morientis vultum factum esse gloriosum, eumque præcessisse fulgura, lampades et sagittas, mortemque ejus luxisse angelos. Sed hæc poetice ab eo dicta videntur, vel per exaggerationem. Hæc est sententia communis omnium pene interpretum et Patrum, a qua proinde vix licet recedere. Accedit, quod vix alia ratio fingi possit, cur jusserit Deus Mosen ab angelis secreto sepeliri, nisi, ne si publice sepeliretur, adoraretur a Judæis. Quod enim aliqui dicunt honoris causa id factum, ut scilicet Hebræi Mosen quasi absconditum vel raptum magis revererentur, minus aptum videtur. Nam longe major, imo continuus et perpetuus fuisset honor Mosis apud Hebræos, si ejus sepulcrum visere et colere potuissent, sicut sepulcrum S. Catharinæ sepultæ ab angelis in monte Sina, ab iisdem revelatum, magna fidelium e toto orbe adventantium peregrinatione et devotione colitur.

Dices primo: Hebræi non coluerunt sepulcra Abrahæ, Isaac, Jacob, ac præsertim Joseph, cujus ossa secum deferebant per desertum; ergo nec coluissent sepulcrum Mosis, etiamsi illud cognovissent. Respondeo negando consequentiam. Ratio disparitatis est, prima, quod tot seculorum antiquitas quæ Abraham, Isaac, Jacob et Joseph habuerat ut homines, non ut deos, abrogarat eis divinitatem, imo ejus opinionem et umbram detriverat. Secunda, quod pariter antiquata erant eorum in suos, eosque paucos beneficia. Tertia, quod illi tot prodigiis, gestis et gubernatione populi non fuerint illustres, uti fuit Moses. Quarta, quod Hebræi ex Scriptura et Patribus suis illud Dei sibi altissime impresserant: « Ego sum Deus Abraham, Isaac et Jacob. » Unde sciebant non Abraham, sed Deum Abraham esse adorandum; Mosis vero, utpote paulo ante defuncti, recens erat memoria, æque ac beneficiorum ejus, portentorum, plagarum ac gubernationis, qua totam Hebræorum gentem numerosissimam, per decem plagas toti Ægypto immissas, gloriose eduxerat per mare Rubrum sicco pede, mersis Ægyptiis, in desertum: ibique legem a Deo acceptam eis dederat, manna cœlesti paverat per 38 annos, columnam ignis et nubis itineris ducem assignarat, etc.; insuper audierant illud Dei ad Mosen: « Constitui te deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit Propheta tuus, » Exodi VII, 1. Ad hæc peregrinantes per desertum, jamque transituri in terram promissam egebant duce Numine. Unde cum Moses in Sina legem accepturus diutius moraretur, fecerunt sibi vitulum aureum, puta Apin, quasi itineris ducem. Hoc est enim quod ipsi dixerunt Aaroni: « Surge, fac nobis deos qui nos præcedant; Mosi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit, » et facto vitulo, ei acclamarunt: « Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti, » Exodi xxxII, 1 et 4. Mose ergo mortuo, pronum fuisset eis, si corpus illius habuissent, eum ut itineris reliqui ducem colere et invocare. Fuerat enim ipse totius populi summus legislator, Pontifex, Propheta, princeps et rex.

Dices secundo: Hebræi non erant tam stolidi ut corpus mortuum Mosis adorarent: hoc enim mortalitatis spectaculum omnem divinitatis opinionem illis excussisset, eumque hominem fuisse demonstrasset. Respondeo: Idololatria omnis est stolida: idololatras enim stolide homines insignes vita functos, puta parentes, reges, benefactores eximios in deos retulisse, et divinis coluisse honoribus, docet non tantum Plinius, lib. II, cap. VII; Cicero, De Natur. Deorum; Justinus, Tertullianus, Lactantius, Arnobius et alii scribentes Contra Gentes, sed et S. Scriptura hanc idololatriæ originem diserte assignat Sapient. xiv, 15; et constat apud omnes, Jovem, Mercurium, Æsculapium, Venerem, etc., fuisse homines, qui ob beneficia post mortem a Gentibus in deos sunt relati. Ita Cretenses colebant Jovem suum regem, ejus tamen sepulcrum et ossa in Creta apud se extare jactabant. Unde merito eos irridens Lactantius, lib. I Divinarum Instit., cap. xI: « Quomodo igitur, » inquit, « potest Deus alibi esse vivus, alibi mortuus? alibi habere templum, alibi sepulcrum? » Sic Imperatores Romani defuncti per apotheosim, qua publice corpora eorum cum pompa comburebantur, aquilaque e rogo quasi animam Imperatoris deferens in cœlum evolabat, dii habebantur, uti fuse narrat Herodianus initio lib. IV; quin et animas suorum, corpore combusto et incinerato, colebant nomine Manium. Unde illud tritum, quod etiamnum passim eorum sepulcris Romæ impressum legimus: « Diis Manibus. » Credebant enim animas defunctorum sepulcris et cineribus suis adesse, vel assidere. Idem de Mose facere et credere potuissent Hebræi, uti fecerunt postea Asæ regi defuncto, II Paralip. xvi, 14. Vis exemplum? In Ægypto, æque ac in deserto, Hebræi coluerunt vitulum, puta Apin, vel Serapin, quem fuisse hieroglyphicum Joseph; qui per vitulos sive boves macros et pingues prædixerat sterilitatem et fertilitatem Ægypti et totius orbis, Genes. xLI, 1 et 29, censet Ruffinus, lib. XI Histor., cap. xxix, Suidas verbo Serapis, Auctor De Mirabil. S. Scrip. apud Augustinum, lib. 1, cap. xv, et Auctor Quæst. novi et vet. Testam. apud eumdem, cap. xv, et alii, quos citavi Genes. XLI, in fine capitis. Denique Hebræi coluerunt serpentem æneum, adeoque simulacra inanima, puta idola ænea et aurea Ægyptiorum, Chaldæorum, Assyriorum: quid mirum si Mosen post mortem, quasi redivivum et divinitate ob tot merita donatum coluissent? Sane Epiphanius, hæresi 55, narrat in Arabia Mosen ob prodigia reputatum esse Deum, adoratamque ejus imaginem. Ambrosiaster vero in cap. III ad Galat., ait contendisse diabolum, ut corpus Mosis revelaretur, aut suscitaretur a Magis, ut hac ratione Hebræos induceret ad eum adorandum; sed restitisse ei S. Michaelem.

Plures alias sententias de causa altercationis hujus recenset noster Serarius hic, sed vel falsas, vel improbabiles, inter quas illustrior est illa Hugonis Etheriani, De Regressu animarum, cap. ix, scilicet voluisse diabolum impedire ne anima Mosis pergeret ad locum quietis et beatitudinis, puta ad limbum, et consortium SS. Patrum, indeque per Christum eos liberantem in cœlum. Idem sentiunt Cyrillus Alexandrinus et Martyrius in Syntag. de statu morientium, quem librum e Græco in Latinum convertit noster Raderus. Verum hæc altercatio fuit de corpore Mosis, non de anima. Similis est illa expositio cujusdam auctoris in fide non sani, sed heterodoxi, altercationem hanc fuisse de corpore Mosis, id est, de Mosaicæ legis et judaismi restitutione. Nam hoc corpus mysticum est, non litterale.

Probabilior est illa ipsius Serarii, contendisse scilicet diabolum ut corpus Mosis inferretur in terram promissionis, nec extra eam in Moab, utpote regione sibi in idolorum cultu addicta, sepeliretur, ne ab eo aliquod damnum acciperet, uti accepisse se a S. Babylæ sepulcro in Daphne questus est, sicut habet Vita S. Babylæ, et ex ea Baronius, tom. IV. Qua de causa ipse ubique per hæreticos Sanctorum reliquias comburere, vel abolere satagit. Porro perperam hæretici hanc absconsionem corporis Mosis torquent contra ostensionem et cultum sanctarum reliquiarum. Nec enim Christiani adorant cultu latriæ reliquias, uti Hebræi adorassent corpus Mosis; nec ex reliquiis idololatriæ apud Christianos est periculum, uti erat ex corpore Mosis apud Hebræos. Vide Bellarminum, lib. II De Reliquiis Sanct., cap. IV; imo vero cultus reliquiarum ex hoc loco evincitur. Si enim S. Michael tantam habuit curam corporis Mosis, ejusque sepultura, majorem utique nos habere debemus.

Rursum hinc collige: Si diabolus ita certat pro corpore Sanctorum in morte, quanto magis certat pro eorum anima? Et vicissim, si Michael et angeli ita defendunt corpora Sanctorum morientium, multo magis defendent eorumdem animas. Sic certarunt dæmones pro anima Theodori et Chrysaorii clamantis: « Inducias usque mane, » ac monachi Iconiensis, uti narrat S. Gregorius, IV Dialog., xxxviii. Plura vide apud Raderum in Syntagm. jam citato. Hinc diabolus multis in morte apparet, ut eos percellat et in desperationem, aliudve peccatum adigat. Unde S. Martinus moriens eo viso: « Quid hic, ait, astas cruenta bestia? nihil in me funestum invenies, » teste Sulpitio in ejus Vita. Hinc rursum de Michaele canit Ecclesia: « Constitui te principem super omnes animas suscipiendas. » S. Michael enim sive per se, sive per angelos sibi subordinatos in morte suscipit animas justorum, easque defert in cœlum, vel immediate, si nil purgandum habeant; vel mediate per Purgatorium, si quid eo expiandum habeant. Vide Serarium et Lorinum hic. Hinc illa Ecclesiæ pro mortuis precatio: « Occurrite, angeli Domini, suscipientes animam ejus, et offerentes eam in conspectu Altissimi. » Vide dicta Daniel. XII.

Symbolice Beda: Mosis corpus politicum sive mysticum, inquit, est Synagoga sive populus Judæorum, quem diabolus detinere volebat in captivitate Babylonica; sed obstitit ei Michael, id est, Jesus sacerdos, qui precibus suis apud Deum ejus liberationem impetravit. Quod enim aliqui id litterale esse volunt, quasi S. Judas citet visionem Zachariæ, cap. III, ubi Satan contra Jesum filium Josedec pontificem disceptat, parum est probabile: in multis enim illa visio dissentit a verbis S. Judæ, uti ibidem ostendi, et patet intuenti.

Non est ausus judicium inferre blasphemiæ.

« Judicium blasphemiæ » vocat blasphemiam, id est maledictum justum et meritum, justoque judicio irrogandum, q. d. Michael non est ausus diabolum, licet omnis malitiæ auctorem, sibique iniquissime resistentem, judicare et blasphemare, id est, justum et meritum ei convicium et maledictum ingerere, dicendo: Vade, maledicte Satan; abi, iniquissime, in maledictionem et gehennam. Unde Tigurina vertit, non est ausus illi notam impingere maledicti; vel, ut Vatablus, convicium illi facere; Arabicus, non est ausus ingredi in contradictionem ad eum blasphemiæ. Aut « judicium » vocat condemnationem et punitionem « blasphemiæ, » qua Satan blasphemabat Mosen, cum Michael vellet ejus corpus loco recondito sepelire. Denique nonnulli « judicium blasphemiæ » censent esse illud, quod S. Petrus, epist. II, cap. II, vers. 21, vocat execrabile (græce βλάσφημον) judicium, de quo ibi plura. Prima expositio uti facillima, ita planissima est, eamque exigit sequens antithesis: « Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant. » Nota τὸ non est ausus, non quod Michael timeret diabolum, sed quod timeret proferre blasphemiam, id est, convicium et maledictum, uti rem se indecentem. « Merebatur diabolus maledictum, sed per Archangeli os blasphemia exire non debuit, » ait S. Hieronymus ad Titum III.

Respexit Michael, ait Didymus, ad bonam diaboli naturam, atque ideirco maledictis abstinuit, suoque exemplo docuit quid nos facere oporteat, qui sæpe odio vel ira inflammati, non tam vitia, quam homines ipsos insectamur et maledicimus. Hinc infert Hugo, exemplo S. Michaelis magistratui et judici abstinendum esse ab injuriosis verbis, curandumque ne cum austeritate, vel imperiose dominetur, sitque ut leo in domo evertens domesticos et subditos, Eccli. IV, 35, sed cum mansuetudine eos regat et corripiat, ut vitam corrigant. Idem diserte docet S. Hieronymus, lib. II Contra Ruffinum, servandum esse cuilibet Christiano certanti cum suis æmulis et obtrectatoribus, qualis S. Hieronymo erat Ruffinus. Imo Eccli. cap. xxi, vers. 30: « Dum maledicit, inquit, impius diabolum, maledicit ipse animam suam, » quia hæc in impietate similis est diabolo; illius ergo impietatem condemnans, suam ipsius condemnat.

Sed dixit (modeste et graviter): Imperet tibi Dominus,

— græce ἐπιτιμήσαι σοι Κύριος, quod Pagninus vertit, increpet te Dominus. Sic et S. Hieronymus in cap. III ad Titum legit: « Increpet tibi Dominus, » secutus syntaxim Græcam ἐπιτιμήσαι σοι, q. d. Deus tuam insolentiam, malignitatem, nequitiam comprimat, ô Satan, teque cogat ut permittas occulte sepeliri Mosen, ne, si publice sepeliatur, Hebræis detur occasio idololatriæ, ut velint eum adorare. Deus ergo increpando tibi imperet cum potestate et objurgatione, id est, potenter et cum imperio reprimat et compescat te inique et indigne mihi resistentem.

Alludit ad illud Domini ad Satan: « Increpet Dominus in te Satan, » Zachar. cap. III, 2. Vide ibi dicta. Sic ἐπιτιμᾷν in Evangeliis nunc vertitur increpare, nunc imperare, quia increpando imperatur; ut quod Interpres vertit Matth. cap. VIII, 26: « Imperavit ventis, » apud Lucam, cap. VIII, 24, vertit, increpavit, apud Marcum, cap. IV, 39, comminatus est. Hebr. enim נער gaar, id est increpare, per catachresin et metalepsin significat increpando imperare, comprimere, compescere, sedare, ut patet Nahum 1, 4; Psal. IX, 6; Psalm. CXIX, 21; Psal. CVI, 9; Psal. CIV, 7; Isaiæ L, 2, et cap. xxx, 17.

Nota: Poterat S. Michael per se suaque vi compescere insolentiam diaboli, quia eo potentior est et superior, sed maluit ex modestia et reverentia hoc opus et hanc virtutem transferre in Deum, quem uti nomine præfert, ita multo magis corde et opere refert, ab eoque postulare ut diabolum comprimeret. Idem fecit S. Macharius Alexandrinus, ut habet ejus Vita. Porro S. Ambrosius in Lucæ VIII, censet idem fecisse Christum, cum ventis in mari conflictantibus quietem imperavit, dicens: « Tace et obmutesce; » hoc enim dixisse diabolo, qui hos ventos et tempestatem in mari concitabat. Idem usurpat Ecclesia dum baptizandos vel energumenos exorcizat, de quo ritu vide nostrum Delrio in Magic. lib. VI, cap. II, sect. 3, quæst. 43, et Josephum Vicecomitem De Ritibus Baptismi, lib. I, cap. xxix et sequent.


Versus 10: Quæcumque Ignorant Blasphemant

10. Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant.

— Est apodosis, sive redditio et applicatio exempli, q. d. Michael cum pro imperio juste posset Satanam, utpote sciens ejus impietatem, qua indignissime contra se de Mosis corpore contendebat, blasphemare, id est maledicere, convicio punire, probro castigare, imo verberare et flagellare, præ modestia tamen noluit; Simoniani vero et Gnostici in toleranda audacia et impudentia blasphemant, et maledicunt ea quæ ignorant, quæque eorum, utpote carnalium, captum superant, scilicet Deum, Deique attributa, mysteria Christi, res cœlestes, sublimes et divinas. Ita Epiphanius, hæresi 26: « Blasphemant (Gnostici), » ait, « non solum Abraham, Mosen, Eliam et omnem Prophetarum chorum, sed etiam Deum qui ipsos elegit, » etc. Ita Ariani, Macedoniani, Sabelliani cum non caperent mysterium S. Trinitatis, illud negarunt et blasphemarunt. Ita hodie Calviniani et Zuingliani, qui non capiunt Dei omnipotentiam in mysterio Eucharistiæ, illud negant et blasphemant. Hæreticis enim ratio credendi est sensus et ratio naturalis, non fides, non Dei verbum omnipotens. Quod vident et intelligunt, credunt; quod non intelligunt, credere nolunt. Quocirca Irenæus, lib. I, cap. xxxv, ait contra hæreticos victoriam esse sententiæ eorum manifestationem, et S. Hieronymus ad Ctesiphontem: « Sententias, » inquit, « illorum prodidisse, superasse est. » Porro ignorantiæ hæreticorum causæ sunt tres: prima, est superbia; secunda, levitas; tertia, voluptas et concupiscentia. Nam, ut ait Architas: « Impedit consilium voluptas rationi inimica, ac mentis perstringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium. » Quocirca hisce tribus conflatur sphinx, quæ est enigma ignorantiæ apud Mythologos. Sphingem enim pingebant quasi monstrum facie virginis, pennis avium, pedibus leoninis, quod obscura ænigmata proponens ea solvere nescientem occidebat. Audi Alciatum, emblem. 187: « Quod monstrum id? Sphinx est. Cur candida virginis ora, Et volucrum pennas, crura leonis habet? Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia, tanti Scilicet est triplex causa et origo mali: Sunt quos ingenium leve, sunt quos blanda voluptas, Sunt et quos faciunt corda superba rudes. » Remedium deinde assignat, scilicet: « Nosce teipsum. »

Quæcumque autem naturaliter tanquam muta animalia (Græce ἄλογα, id est irrationalia, ideoque bruta et muta, id est, vocis articulatæ et humanæ expertia; sic Cicero non semel animalia bruta vocat muta) norunt (puta ventrem et venerem), in his corrumpuntur, vitiando et fœdando sua corpora et mentes turpi gula et obscenis libidinibus, instar porcorum et canum, imo turpius quam sues et canes, uti de Gnosticis ostendit Epiphanius, hæresi 26. Unde Arabicus: Operantur, ait, naturalia sua (puta carnalia) sicut bruta. Porro ea « norunt » per sensum, concupiscentiam, experientiam et consuetudinem, hoc est, ea sapiunt, tangunt, appetunt, concupiscunt, exercent; unde Gagneius pro ἴσασιν, id est norunt, suspicatur legendum ἐπιθυμοῦσιν, id est appetunt, sed obstat fides omnium codicum Græcorum et Latinorum. Melius τὸ norunt includit τὸ appetunt, uti jam dixi. Clare Œcumenius: « Quæcumque, » ait, « naturali impetu vel appetitione tanquam irrationabilia, vel muta seu bruta animalia norunt, hæc sectantur velut insanientes, feminarumque appetentes equi, vel porci. » Ideoque corrumpunt corporis animique vires, rationem, sanitatem, integritatem, puritatem, castimoniam, denique vitam et naturam ipsam per crapulam et libidines contra naturam. Vere Seneca, De Vita beata, cap. xiv, ait voluptates esse quasi feras, quæ heros suos lacerant. Et Architas nullam pestem in mundo capitaliorem esse dicebat, quam corporis voluptatem, teste Cicerone in Catone Majore. Socrates vero voluptates cavendas esse aiebat, quasi sirenas, quæ hominem incantant, infatuant, enecant, teste Laertio, lib. II. Quocirca Aristoteles monebat intueri voluptates non a fronte, sed a tergo, id est, non venientes, sed abeuntes. Venientes enim fucata specie blandiuntur, abeuntes vero aculeum, id est, pœnitentiam et dolorem relinquunt. Ita Laertius, lib. V, cap. 1.


Versus 11: Via Cain, Error Balaam, Contradictio Core

11. Væ illis qui. — Legit οἵ, id est qui; jam legunt ὅτι, id est quia. Exardescit Judas in sua contra Gnosticos invectiva, acriter eos increpando, eosque comparando primo, Caino; secundo, Balaamo; tertio, Core: quia scilicet imitantur invidiam et fratricidium Caini; avaritiam, magiam, impietatem et obscenitatem Balaami; seditionem, rebellionem et schisma Core; ideoque instar illorum acriter puniuntur, non tantum in futura, sed etiam in præsenti vita. « Via » enim in Scriptura significat vitæ institutum, modum vivendi, actus et mores, æque ac eventus et exitus. Via ergo Caini, est Dei contemptus, invidia, homicidium, imo parricidium, atheismus, vita vaga, desperatio. Nominat hos tres præ aliis, quia hi tres fuere Dei, fidei et sanctitatis hostes, ac fideles seducere et Ecclesiam perdere voluerunt; unde fuerunt Simonis, Gnosticorum et hæreticorum typi et prodromi. Cain enim Abelem primam fidei et Ecclesiæ propaginem occidit; Balaam voluit perdere populum Hebræorum, qui erat veri Dei cultor, ejusque Ecclesia; Core ambiendo sacerdotium rebellavit Mosi, suoque schismate Synagogam secuit et perdidit.

Itaque primo, sicut Cain avarus viliores oves offerebat Deo, meliores sibi reservabat, eaque ratione se suaque commoda Deo præponebat: ita pariter Simoniani, Gnostici cæterique hæretici se suaque lucra Deo anteponunt, imo Dei ecclesias, calices et dona profanant et diripiunt. Huic avaritiæ apte respondet nomen Cain: Cain enim Hebr. idem est quod acquisitio et possessio. Eva enim primum filium suum vocavit Cain, dicens: « Possedi hominem per Deum, » Gen. cap. IV, vers. 1; קנה kana enim significat possidere; inde קנה Cain est possessio. Porro apte S. Augustinus, lib. IV De Baptismo contra Donatistas, cap. IV, avaritiam, quæ a S. Paulo vocatur idolorum servitus, comparat hæresi. Quare perperam Kyrstenus hæreticus hic in versione Arabica scribit, Cain significare vomitum et crapulam, a radice קא kaa, id est vomuit.

Secundo, sicut Cain invidit fratri suo Abeli quod gratior esset Deo, utpote offerens Deo meliores oves, quodque Deus igne cœlitus misso inflammando ejus victimas, idipsum testaretur: sic Simoniani et hæretici invidebant et invident Orthodoxis, eosque calumniis, maledictis, injuriis, rapinis insectantur. Ita Beda: « Via Cain, » inquit, « abeunt, qui propter invidiam meliorum, nomen sibi doctorum, quo honorificentur, assumunt. »

Tertio, sicut Cain ex odio et invidia fratrem Abelem occidit: ita hæretici ex odio et invidia Orthodoxorum, fidelium animas ad hæresim suam pellicientes occidunt, non raro etiam corpora sibi obsistentium mactant. Hæresis enim crudelis est, quia agitur a crudeli Satana. Ita crudeles fuere Ariani, ut patet ex scriptis S. Athanasii, Luciferi Calaritani, et S. Hilarii ad Constantium Imperatorem, et ex Victore Uticensi in Persecutione Wandalorum. Unde S. Athanasius, Apologia De Fuga sua: « Quis, » inquit, « Arianorum scelera non videt, ut sitibundi sint, avidique sanguinis humani, versutiisque suis velut sagenis comprehendant quos neci destinent. Plane hoc ipsorum opera declarant, ostenduntque eorum animos feris efferatiores, et Babyloniis crudeliores esse. » De Donatistarum crudelitate vide S. Augustinum et Optatum Milevitanum. De Hussitarum in Bohemia sævitia, vide Æneam Sylvium De Rebus Bohem.

Quam nostri Calvinistæ cæterique hujus ævi hæretici sævierint in Orthodoxorum templa, opes, urbes, corpora, per Germaniam, Galliam, Hungariam, Angliam, Belgium, Daniam, Sueciam, Norvegiam, etc., omnes novimus, imo oculis spectavimus. Vide Theatrum hæreticæ crudelitatis, et Stanislaum Rescium De Evangelicorum Phalarismis. Didicerunt id a suo parente Luthero, qui in Præludio Captivitatis Babylonicæ, anno Domini 1520, rusticos ad bellandum principibus concitavit. Sed cum seditio in caput rusticorum recidisset, occisis eorum centum millibus, Lutherus pallium vertit, et palinodiam cecinit, principum contra rusticos causam tuendo, dixitque: « Ego Martinus Lutherus in bello rusticano omnes rusticos occidi: jussi enim eos trucidari; omnis eorum sanguis in meis humeris est; verum ego onus illud in Deum rejicio. » Ita Aurifaber in Colloquio Lutheri, titul. De Bello.

Quarto, Cain, si credimus Chaldæo, fuit primus hæresiarcha, adeoque atheus, voluitque Abelem fratrem trahere ad hæresim et atheismum, ideoque eum, quod sibi reluctaretur, occidit. Asserit enim Targum Hierosolymitanum, qui est Chaldæus Paraphrastes, Gen. IV, Cain in agro cœpisse queri de Dei providentia et æquitate, disputasse contra judicium extremum, contra mercedem bonorum, et vindictam malorum. « Cum, » inquit, « egressi essent ambo in agrum, dixit Cain: Non est judicium, non est judex, nec merces bona pro justis, nec pœna pro impiis; nec Dei misericordia creatus est mundus. » E contrario Abelem hæc asseruisse, Deum defendisse, fratrem reprehendisse, ideoque ab eo cæsum esse. Unde S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6, Abelem vocat Martyrem: « Imitemur, » ait, « Abel justum, qui initiavit martyria, dum propter justitiam primus occiditur. » Hinc etiam Cain Deo roganti, ubi esset Abel? proterve, impudenter et mendaciter respondit: « Nescio, num custos fratris mei sum ego? » eoque satis significavit se putare suum scelus latere Deum. Non credidit ergo Deum omnia scire, omnia videre, quia non credidit eum vidisse suum cum Abele jurgium et parricidium. Ita hæretici tandem fiunt athei, et omnis hæresis est quasi regia via ad atheismum, uti dixi II Petri II. Hac de causa S. Joannes Cain vocat filium diaboli, utique primum et primogenitum, epist. I, cap. III, vers. 12: « Non sicut Cain qui ex maligno erat, » græce ἐκ τοῦ πονηροῦ, id est ex illo malo, qui scilicet antonomastice est, diciturque malus, puta diabolo. Quod ergo S. Polycarpus Marcioni hæresiarchæ roganti: « Agnoscis me? » respondit: « Agnosco primogenitum diaboli, » hoc verius respondisset Caino.

Quinto, Cain increpitus a Deo non resipuit, sed obduruit; unde notatus ab eo tremore corporis quasi stigmaticus, et probrum orbis, fugiens a facie Dei factus est vagus ac profugus, imo pejor et impientior, si credimus Josephum, 1 Antiq., cap. III, ubi sic ait de Caino: « Tantum abfuit ut hac castigatione vitam in melius mutaverit, ut pejor etiam sit factus, omnibus voluptatibus vel cum aliorum injuria indulgens, et facultates domesticas per vim et rapinas accumulans, accitis undecumque latrociniorum et nequitiæ sociis, magister illis ad facinorosam vitam est effectus. Ad hæc simplicem hactenus vivendi rationem excogitatis mensuris et ponderibus immutavit, pristinamque sinceritatem et generositatem ignaram talium artium in versutiam depravavit. » Ita Simon Magus increpitus a S. Petro, factus est pejor. Sic et hæretici convicti, imo mulctati a Deo fiunt pejores, ruuntque in omnes voluptates et scelera; hæresis enim est mater omnium criminum et scelerum. Hinc quasi errones et vagi provincias oberrant, ut fideles decipiant, depravent et perdant.

Sexto, Cain desperavit de Dei misericordia, dicens: « Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear, » Genes. IV, 13. Sic hæretici ex conscientia tot tantorumque scelerum ruunt in barathrum desperationis.

Et errore Balaam mercede effusi sunt. — Hoc est, in errorem Balaam, qui fuit merces, sive cupido mercedis et lucri, effusi sunt, quasi dicat: Toti effusi sunt in opes et lucra; aut, q. d. Errore et deceptione mercedis, qua deceptus fuit Balaam, effundunt se in maledicta, impia consilia aliaque scelera. Error enim Balaam fuit spes mercedis et cupido lucri, quod scilicet spe mercedis oblatæ a Balac, rege Moab, voluerit maledicere et perdere populum Dei, puta Hebræos, Numer. XXII et seq. Unde Syrus vertit: « Post mercedem Balaam in mercede participes facti sunt, vel exarserunt, » Pagninus, « deceptione mercedis, qua deceptus est Balaam, effusi sunt; » Vatablus, « effusi sunt deceptione mercedis Balaam, atque mercede dolosa qua deceptus est ille, a Dei præceptis egressi sunt, ac in omne scelus abducti. » Ubi nota: Pro mercede græce est genitivus μισθοῦ, quem Pagninus, Vatablus et alii referunt ad πλάνῃ, id est errore, et deceptione, quasi dicat: Deceptione mercedis instar Balaam effusi sunt. Noster vero vertit in ablativo, mercede, vel quia pro μισθοῦ legit μισθῷ; vel quia subintellexit ἕνεκα, vel χάριν, q. d. ἕνεκα μισθοῦ, id est causa mercedis, hoc est mercede; vel potius quia præpositio ἐξ, quæ est in ἐξεχύθησαν, id est effusi sunt, poscit genitivum, q. d. ἐξ μισθοῦ ἐξεχύθησαν, id est ex mercede, per mercedem, mercede effusi sunt. Sed eodem redeunt omnia.

Rursum, τὸ effusi sunt significat magnam hæreticorum peccandi licentiam, ardorem et impetum, quo totos se effundant in mercedes et opes, ac per eas, et propter eas in omnes cupiditates et omnia scelera. Arabicus vertit, et in mercede ejus exaruerunt, quia post effusionem sequitur ariditas: unde effuso humore per sudorem vel sanguinem, exarescimus et sitimus. Τὸ exaruerunt notat mercedes et lucra per scelus parta non locupletare, sed exarescere et evanescere, juxta illud: « Male parta, male dilabuntur. De male quæsitis non gaudet tertius hæres. »

Porro, hæretici imitantur Balaam: Primo, quia instar Balaam pro « amore terrestrium commodorum, veritatem quam ipsi norunt, impugnant, » ait Beda; et Œcumenius: « Gnostici, » inquit, « lucri cupiditate omnia agunt. »

Secundo, quia pro Spiritu Sancto quem jactant, spiritu erroris et patre mendacii, puta diabolo, agitantur. Ita Didymus.

Tertio, quia hæresiarchæ crebro sunt magi, vel familiarem habent dæmonem, uti habuit Suatus.

Quarto, sicut Balaam voluit maledicere populo Dei et Synagogæ, sed Deus ejus maledictionem vertit in benedictionem: ita hæretici sunt maledicentissimi, et conviciis ac probris continuo non tantum Orthodoxos, sed et se invicem impetunt et proscindunt. Sed Deus hæc eorum probra in ipsorum ignominiam, et Ecclesiæ gloriam convertit, ostendendo toti mundo eorum impatientiam, maledicentiam, calumnias.

Quinto, Balaam impium dedit consilium Balac regi, ut scilicet puellas speciosas submitteret in castra Hebræorum, quæ eos ad libidinem, indeque ad idololatriam pellicerent, ut sic deserente eos Deo, a Balac vinci et occidi possent, ut patet Num. XXXI, 15, ibique docet Theodoretus, Quæst. XLV, et Josephus, lib. IV Ant., VI. Ita hæretici impia dant consilia, suadentque Religiosis et Clericis apostasiam, violationem votorum, perfidiam, hæresim; laicis rebellionem, libidinem, gulam, omnemque carnis licentiam. Ita Didymus. Imo Christus ad Angelum, id est Episcopum Pergami, Apocal. II, 19: « Habeo, » ait, « adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui dicebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari: ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum; » de quo ibidem plura. Unde Philastrius, lib. De Hæres., Balaamitas recenset inter hæreticos; hæresis enim eorum erat, licere fornicari et vesci idolothytis. Quocirca Balaam appositum ad rem, opus et facinus suum sortitus est nomen: Balaam enim hebraice idem est quod lingens vel vorans populos, aut absorbens populum. Balaam enim invitans Hebræos per puellas ad esum idolothytorum, voluit eos absorbere et perdere.

Denique sicut Balaam in bello Madianitico ab Hebræis gladio cæsus est, ita hæretici gladiis principum perimuntur, quia impii sunt in Deum, et quia rempublicam turbant, concitando rebelliones, seditiones et schismata, uti Balaam per mulieres voluit evertere castra Hebræorum. Nihil enim animos viriles et militares ita effeminat ac libido. Quocirca veteres Gentiles feminas, licet uxores, castris arcebant, teste Tertulliano, lib. De Castitate, cap. XII. Unde castra dicta sunt « quasi casta, quod in iis castraretur libido, » ait Isidorus, lib. IX Etymol., cap. III. Hanc causam affert Tacitus, lib. III Histor., « inesse scilicet mulierum comitatui quæ pacem luxu, bellum formidine morentur. » Et Valerius Maximus, lib. II, cap. VII: « Exhausta, » ait, « erubescenda sentina scortorum e castris Scipionis, Romanus exercitus, qui paulo ante metu mortis turpi se fœderis macula asperserat, erecta virtute acrem illam et animosam Numantiam incendiis exustam solo æquavit. » Vide Lipsium, lib. V De Militia Rom., Dialog. 48, ubi narrat Germanos olim mulieres in castris deprehensas naso truncasse et expulisse.

Et in contradictione (græce τῇ ἀντιλογίᾳ, id est contradictione) Core perierunt, — quia hæretici, licet nondum extarent tempore Core, tamen in eo et cum eo perierunt, typice et figurate: perditio enim Core, qua ipse vivus absorptus est a terra, descenditque in infernum, typus erat et figura quod simili modo perderentur hæretici ejus assectæ, ac descenderent in tartara. Unde de Antichristo ejusque pseudopropheta dicitur Apocal. XIX, 20: « Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. » Simili phrasi ait Apostolus fideles baptizatos esse in Mose et mari, et eamdem escam cum eo manducasse, typice scilicet et figurate, quia nimirum transitus Mosis per mare Rubrum erat typus baptismi, et manna ejus typus erat nostræ Eucharistiæ, I Corinth. X, 2; et Rom. VI, 3, ait nos consepultos cum Christo per baptismum in mortem, quia scilicet baptismus typus est sepulturæ et mortis Christi, eumque repræsentat; unde explicans subdit: « Ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. »

Secundo et planius, « in contradictione, » id est instar contradictionis, q. d. Instar seditiosi Core, qui in sua contradictione et seditione periit, perierunt et pereunt hæretici. Sic sæpe Hebraice ב, id est in, sumitur pro כ, id est sicut, instar. Ita Vatablus.

Tertio, « perierunt » mystice, quia suas suorumque quos seducunt animas, per hæresin perdunt et occidunt, ac reas gehennæ efficiunt.

Porro, recte S. Judas comparat hæreticos cum Core: Primo, quia sicut Core superbiens rebellavit Mosi, prætexens calvas et futiles causas: unde et Core Hebr. significat calvum; sic ipsi rebellant Pontifici et Ecclesiæ.

Secundo, sicut Core ambivit sacerdotium, sic illi ambiunt Episcopatus et opima beneficia.

Tertio, sicut Core fecit schisma, sic et ipsi.

Quarto, Core leviter correptus a Mose arroganter respondit; et monentem sprevit: ita et ipsi obstrepunt monitionibus Pastorum et Episcoporum.

Quinto, sicut Core vivus ad inferna descendit, sic et ipse. Ita Beda, Œcumenius et alii: vide dicta Numer. XVI.

Denique S. Judas hæreticos comparat cum Core et Cain, quia in spiritu prævidebat fore hæreticos Caianos, qui utrumque defenderent et colerent. Audi S. Augustinum, hæresi 18: « Caiani, » inquit, « propterea sic appellati, quoniam Cain honorant, dicentes eum fortissimæ esse virtutis; simul et Judam traditorem divinum aliquid putant esse, et scelus ejus beneficium deputant, asserentes eum præscisse quantum generi humano Christi passio profutura, et occidendum propterea Judæis tradidisse: illos etiam qui schisma facientes in primo populo Dei, terra dehiscente perierunt, Core, Dathan et Abiron, et Sodomitas colere perhibentur. Blasphemant legem, et Deum legis auctorem, carnisque resurrectionem negant. »

Moraliter, nota hic quam severe puniat Deus murmur et rebellionem in Superiores Deique ministros: ob eam enim Core, Dathan et Abiron vivi absorpti sunt a terra et gehenna; et, ut ait S. Ambrosius, lib. III, epistola 25, ad Eccles. Vercellensem: « Immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi hujus ablegantur elementis, ut nec aerem haustu, nec cœlum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro. » Sic Maria, soror Mosis, contra Mosem murmurans, percussa est lepra, Numer. XII. Sic magi Pharaonis Mosi resistentes ulceribus puniti sunt, Exod. IX, 9. Sic Absalon persequens Davidem regem, ex arbore pendulus inter cœlum et terram, quasi alterutrum tangere indignus, tribus lanceis confossus est, II Reg. XVIII, 14. Sic Paulus Elymam sibi resistentem cæcitate mulctavit, Actorum XIII, 11.

Symbolice Cain, Balaam et Core repræsentant triplicem concupiscentiam, a qua omne malum: scilicet Cain avarus concupiscentiam oculorum, Balaam gulosus et luxuriosus concupiscentiam carnis, Core ambitiosus superbiam vitæ: de quibus S. Joannes epist. I, cap. II, vers. 16: « Omne, » ait, « quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. »

Cain ergo repræsentat avaros, Balaam gulosos et luxuriosos, Core superbos. Hisce tribus S. Judas væ, id est æternam maledictionem et gehennam intentat; æque ac Amos, cap. VI, vers. 1: « Væ, » inquit, « qui opulenti (ecce avari) estis in Sion, etc., ingredientes pompatice (ecce superbi) domum Israel, etc.; qui separati estis in diem malum, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem psalterii, bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti (ecce gulosi et luxuriosi), et nihil patiebantur super contritione Joseph. »


Versus 12: Maculæ in Epulis, Nubes sine Aqua, Arbores Bis Mortuæ

12. Hi sunt in epulis suis maculæ. — Græce ἐν ἀγάπαις, id est, « in charitatibus, in dilectionibus vestris maculati, » uti legit S. Augustinus, De Fide et Oper. cap. XXV, hoc est in conviviis. Primitus enim Christiani in symbolum charitatis post Eucharistiam celebrabant convivia communia, tam pauperibus quam divitibus, sed frugalia et pia; ideoque ea vocabant Agapes, id est charitates, uti ostendi I Corinth. XI, 20. Sic Gentiles sua habebant convivia, quæ vocabant φιλίτια et φιλέτια, quasi amoris et amicitiæ symbola. Jam sensus est quem dat Syrus, isti sunt qui in deliciis suis commaculant, tum corpus crapula, tum mentem ebrietate, gula, libidine; tum convivas prava doctrina et hæresi, æque ac detractione, maledicentia, atque impudicis verbis et aspectibus; habent enim « oculos plenos adulterii et incessabilis delicti, » ut ait S. Petrus epist. II, cap. II, vers. 14. Vide ibi dicta. Arabicus vertit, isti sunt provocantes super vos reatus, quia scilicet vos hæresi, gula et libidine commaculant, ideoque iræ et vindictæ divinæ reos et obnoxios faciunt. In hisce ergo verum est illud Tertulliani, De Jejun. contra Psychicos, cap. XVII: « Apud te Agape in cacabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis jacet. Sed major his est agape, quia per hanc adolescentes tui cum sororibus dormiunt: appendices scilicet gulæ lascivia atque luxuria sunt. » Gnostici enim saturi uxores suas aliis concedendo, dicebant: « Surge, et fac agapen cum fratre, » ait Epiphanius, hæresi 26. Minus recte Cajetanus ita distinguit, trajicit et exponit: Hi convivantes in dilectionibus vestris, id est in beneficiis a vobis susceptis, convivia agitantes sunt maculæ, quia maculati alios suis vitiis commaculant.

Pro maculæ græce est σπιλάδες, quod Hesychius in Lexico, Plinius, lib. III in Prooemio, Œcumenius et alii vertunt scopuli, sive confragosa in mari saxa, ad quæ allisæ naves dissiliunt et vectores mergunt. Similes scopuli sunt hæretici et impii convivæ, qui alios secum epulantes in perniciem et ruinam trahunt. Aptius tamen Noster vertit maculæ; hæ enim epulis congruunt magis quam saxa, illasque significat Græcum σπίλοι, apud S. Petrum epist. II, cap. II, vers. 13, itaque hic pariter vertunt Tigurina, Clarius, Erasmus, Arias et Pagninus.

Eleganter Thomas Anglicus: Dicuntur, ait, « maculæ, » quoad impudicitiam; « convivantes, » quoad crapulam; « sine timore, » quoad ineptam lætitiam; « pascentes semetipsos, » non pauperes; quoad mensam.

Convivantes sine timore, — quia sine Dei hominumque reverentia, intrepide et impudenter se carne infarciunt et vino ingurgitant, gestibus lasciviunt, ac verbis virus pectoris sui evomunt; quare gurgites sunt, helluones, nati veneri et ventri. Notat S. Dionysius accumbentem mensæ præ cæteris opus habere timore Dei, eumque in se excitare debere, eo quod in mensa multæ gulæ, detractionum, superbiæ, impudicitiæ, etc., ingerantur occasiones, quæ sine timore Dei superari nequeunt. Quare S. Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus aliique Sancti convivia, licet invitati, adire noluerunt, domi vero suæ convivium et convivas sacra lectione condiebant. Qui ergo convivia adeunt, timore Dei se præmuniant, cogitentque illud Sapientis, Proverb. XXIII, 4: « Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam; et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam, ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. » Vide S. Chrysostomum, homil. 32 in Matth.; Clementem Alexandrinum, lib. II Pædag., cap. 1, et 11; S. Paulinum, epist. 31; S. Ambrosium apud S. Augustinum, lib. VI Confess., cap. II; S. Hieronymum, epist. 22; S. Gregorium, lib. I, epist. 71, qui omnes egregie docent qualia et quam sobria debeant esse Christianorum convivia.

Unum Tertullianum præterire nequeo, qui totum Christiani convivii ritum ita describit: « Cœna nostra de nomine rationem sui ostendit; vocatur enim agape, id quod dilectio penes Græcos est. Quantiscumque sumptibus constet lucrum est, pietatis nomine facere sumptum; siquidem inopes quoque refrigerio isto juvamus. Nihil vilitatis, nihil immodestiæ admittit: non prius discumbitur, quam oratio ad Deum prægustetur; editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile; ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant Dominum audire; æque oratio convivium dirimit. » Et paulo post: « Convivium etiam solemne majores instituerunt, idque Charistia appellaverunt, cui præter cognatos et affines nemo interponebatur; ut si qua inter necessarios querela esset orta, apud sacra mensæ, et inter hilaritatem animorum fautoribus concordiæ adhibitis tolleretur. »

Porro, τὸ sine timore nonnulli referunt ad id quod sequitur, « semetipsos pascentes. » Verum Romana aptius referunt ad τὸ convivantes, quod præcessit; sed eodem res redit. Pro convivantes græce est συνευωχούμενοι, quod aliqui ad libidinem et turpem concubitum referunt, uti dixi II Petri II, vers. 13. Unde Arabicus vertit: Qui currunt per dolum et impudicitiam in desideriis suis.

Semetipsos pascentes, — q. d. Pastorum est pascere oves, non seipsos. At hi pseudopastores pascunt se, non oves, imo oves deglubunt, ut iis eorumque bonis se pascant. Boni Pastoris est pascere etiam corporaliter pauperes. At hi eleemosynas quas a fidelibus corrogant pro pauperibus, sibi arrogant. Alludit ad Ezech. XXXIV, 2. Vide ibi dicta.

Secundo, Œcumenius Græcum ποιμαίνοντες, id est pascentes, exponit regentes: olim enim reges vocabantur et erant Pastores populorum. Unde Agamemnon ab Homero vocatur ποιμὴν λαῶν. Qua enim diligentia, cura et humanitate Pastor pascit regitque oves, eadem Rex pascere et regere debet populum. Unde Arabicus vertit, gubernant seipsos sine virtute; Pagninus et Vatablus, suopte ductu arbitrioque viventes; alii, semetipsos creant Pastores et Episcopos, non vocati a Deo, nec electi ab Ecclesia.

Nubes sine aqua, — puta nubes steriles, infœcundæ, quæ videntur aquam ad hominum refrigerium et terræ fœcunditatem promittere, sed eam non præstant. Ita Gnostici nomen inane scientiæ et doctrinæ præferebant, sed eam non præstabant, ait Didymus, juxta illud Prov. XXV, 14: « Nubes et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. » Hujus loco S. Petrus epistola II, cap. II, 17, eos vocat fontes sine aqua, et nebulas turbinibus exagitatas. Tropologice nubes sine aqua sunt concionatores pomposi et verbosi, qui aures scalpunt, sed cor non feriunt.

Secundo, Œcumenius: « Sicut nubes, » inquit, « sine aqua, agitata ventis, ea loca quibus incumbit non refrigerat aqua, sed caligine obducit et offuscat: ita hæretici animas salutari sermone non irrigant, recreant et fecundant, sed detestabilibus documentis obtenebrant. »

Tertio, Beda: « Sicut nubes steriles, » ait, « a ventis circumferuntur, ita hæretici ventis, id est, flatibus et suggestionibus dæmonum in diversos vitiorum raptantur errores. Rursum, sicut nubes a vento instar fumi dispellitur et evanescit, ita et hæretici suo vanitatis spiritu dissipantur et evanescunt. » Ita S. Athanasius de Juliano Apostata jam regnante et in fideles grassari incipiente: « Secedamus, » ait, « paululum, o amici; est enim nubecula quæ cito præterit et evanescit, » teste Socrate, lib. II, cap. XII. Verus fuit vates; sequenti enim anno occisus fuit Julianus. Vere Job cap. VII, vers. 9: « Sicut, » ait, « consumitur nubes et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. » Alludit ad Simonem Magum, qui instar nubis vento agitatæ volavit per aerem raptatus a dæmone, sed precibus S. Petri prostratus crura confregit.

Nota τὸ circumferuntur; hæretici enim ab una hæresi in aliam et aliam dilabuntur, atque in dies nova cudunt dogmata, juxta illud: « Impii ambulant in circuitu » dogmatum et errorum. Unde S. Hilarius ad Constantium Imperatorem, ait Arianos plurimas habere fides, ne ulla esset, imo annuas et menstruas, adeoque tot habere fides, quot voluntates. Vere noster Frusius: « Cur nunc tot fidibus luditur una fides? »

Protei ergo et chamæleontes sunt hæretici, qui instar Euripi fluctuant semper, et nusquam stabiles consistunt. Vide Irenæum, lib. I, cap. V; Tertullianum, lib. De Præscript., cap. XLII, et Vincentium Lirinensem, Contra profanas hæresum novitates.

Arbores autumnales, — δένδρα φθινοπωρινά, quod primo verti potest, arbores autumno marcescentes, scilicet perdentes fructus, seque in radicem et terram contrahentes. Simili enim modo hæretici sunt homines marcidi, nullum doctrinæ veræ, operumque bonorum fructum ferentes; sed terrenis affixi cœlestia non capiunt, nec cupiunt, imo desperant. Ita Adamus, Vatablus et alii. Porro Columella, lib. III, cap. X, ostendit analogice recte hominem comparari arbori et plantæ, ac utriusque partes et membra inter se confert. Est enim homo quasi arbor inversa, habens radicem, puta caput, sursum; ramos, puta pedes, deorsum: cujus contrarium facit arbor.

Secundo, δένδρα φθινοπωρινά verti potest, arbores finientis ultimique autumni, ac hiemali squalori proximæ; ita dictæ παρὰ τὸ φθίνεσθαι τὴν ὀπώραν, id est, a finiente autumno. Tunc enim arbores comam suam, puta omnia folia, deperdunt, arescunt et canescunt. Ita hæretici nulla veræ sapientiæ vel eloquentiæ folia et speciem præferunt, sed uti fructu steriles, sic foliis et specie sunt aridi et squalidi. Ita Salmeron et Gagneius.

Tertio, φθινοπωρινά vocantur arbores frugiperdæ, παρὰ τὸ φθίνεσθαι τὰς αὐτῶν ὀπώρας, id est, eo quod suos fructus corrumpant, et nil nisi corruptum et marcidum producant. Unde Arabicus vertit, arbores corruptorum fructuum. Nonnullæ enim arbores, præsertim novellæ recensque plantatæ, solent extremo autumno præter temporis rationem florere, idque agricolis indicat eas quasi egesto omni humore et vigore, mox per hiemem emorituras. Aliæ poma in autumno proferre incipiunt; verum ob supervenientem hiemem ea ad maturitatem non perducunt, sed acerba relinquunt. Tales sunt hæretici, qui non tantum sunt mortui, sed et mortiferi, quia non tantum sua, sed et aliorum bona opera et pietatis fructus extirpant, imo pestifero hæresis veneno inficiunt et intoxicant. Ita Beda, Salmeron, Catharinus et alii.

Tropologice Hugo: « Arbores autumnales, » ait, « sunt acedi et pigri, qui sero, tarde et pigre Deo servire incipiunt, ideoque nil ad maturitatem perducunt; sed superveniente hieme, id est tentatione et adversitate, eorum studium et opus emoritur. » Ex adverso justus fervens et strenuus est « tanquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et omnia quæcumque faciet prosperabuntur, » Psal. I, 3. Rursum: « Justus sicut palma florebit, et sicut cedrus Libani multiplicabitur, » Psal. XCI, vers. 13; et: « Ego sicut oliva fructifera in domo Dei, » Psal. LI, 10. Vide Eccli. cap. XXIV, vers. 17 et seq., ubi sapientia Dei et Sanctorum, practica scilicet, comparat se semper virenti cupresso, palmæ, olivæ, cinnamomo, balsamo, myrrhæ; ac denique vers. 23: « Ego, » ait, « quasi vitis fructificavi suavitatem odoris; et flores mei fructus honoris et honestatis. » Sic Joseph vocatur filius accrescens et frugifer, Gen. XLIX, 22.

Infructuosæ, — quia fructum vel perdiderunt, vel perdunt, uti jam dixi. Apte S. Epiphanius, hæresi 31, et Irenæus, lib. I, cap. XXXIII, Gnosticos et hæreticos comparant fungis, qui ex arboribus prodeunt, quasi eorum excrementa, unaque nocte oriuntur, et mox emoriuntur. Sic enim hæretici ex nobis prodierunt, repente aruntur, occiduntque citissime, ait S. Augustinus in Psal. LIV.

Bis mortuæ. — Primo, quia non tantum fructus, sed et folia amiserunt, uti jam dixi. Simili enim modo hæretici non tantum fructu et sapore, sed et specie ac decore pietatis et bonorum operum destituuntur. Ita Œcumenius.

Secundo, « bis, » id est omnino et penitus, « mortuæ. » Sic dicimus, bis terque, id est omnino, beati. Sic Apostolus ait Presbyteros qui bene præsunt, duplici, id est multiplici, honore esse dignos, I Timoth. V, vers. 17, ubi plura hujus phrasis exempla citavi.

Tertio, nonnulli per bis mortuas accipiunt bis plantatas, et bis eradicatas, per easque significari relapsos in hæresim. Alii aiunt primo mortuos fuisse, cum ante baptismum in gentilismo viverent, secundo vero mortuos, cum post baptismum in hæresim lapsi sunt. Alii bis mortuos censent, quia tam corpore, quod omni libidine contaminant, quam animo mortui sunt. Ita Œcumenius.

Anagogice, primo, moritur anima per peccatum, quo gratia quæ est vita animæ, deperit; secundo, moritur cum truditur in gehennam: hæc enim est mors secunda, Apocal. XX, 14.

Quarto et genuine, arbores « bis mortuæ, » id est, eradicatæ, uti explicando subdit S. Judas, sicut paulo ante autumnales explicuit per infructuosas. Arbor enim primo in se moritur, dum arescit, sed vivit adhuc in radice, ex qua in vere rursum pullulat et reviviscit; secundo vero moritur in radice, dum illa eradicatur, et tunc plene planeque moritur, ut nulla ei vitæ spes supersit. Ita Arias. Simili modo moritur anima hæretici, primo per peccatum mortale: per hoc enim amittit charitatem et gratiam, quæ est vita animæ. Deinde secundo moritur per hæresin: per hanc enim amittit fidem quasi radicem, quæ est initium vitæ spiritalis: hæresis enim nunquam est primum hominis peccatum, sed ad eam præviis aliis peccatis quasi gradibus sensim descenditur.

Eradicatæ. — Œcumenius et alii jam dicti censent plus hoc esse quam τὸ bis mortuæ; mortuæ enim reviviscere et repullulare possunt, si radix in terra sana consistat; at eradicatæ nullam vitæ spem habent, sed verius est τὸ eradicatæ explicare τὸ bis mortuæ, uti jam dixi. Porro hæretici per schisma et hæresin eradicati sunt a Fide, Ecclesia, Deo et Christo, quasi excommunicati. Τὸ ergo eradicatæ Gnosticorum desperatam salutem significat. Nam, ut ait Œcumenius, « a Paradiso, id est Domini Ecclesia, eradicantur, et foras projecti ad ignem æternum colliguntur. Qualem enim statum habere aut radicem potest, qui ob voluptatis colluviem ab omnibus projicitur? »


Versus 13: Fluctus Feri Maris et Sidera Errantia

13. Fluctus feri maris.« Feri, » id est « feroces, » ut legit S. Martinus I, Papa epist. 1; Syrus, fluctus vehementes maris; Arabicus, fluctus maris commoti. Sic Ovidius vocat truces fluctus; et Virgilius, lib. VII Æneid., vocat latrantes undas, quia sonant et fremunt instar canum latrantium; unde et pars maris Zelandici a tali latratu vocatur, Den Sond, id est canis. Physice notat S. Chrysostomus in Matth. cap. xiv, Deum creasse mare, non tranquillum, sed fluctuans et æstuans, ut in eo compescendo et moderando suam potentiam et providentiam ostenderet. Talis est et vita nostra, quam tentationibus et tribulationibus ita librat Deus, ut nec nimiis obruamur, nec iis omnino carentes torpescamus. Comparavit S. Judas Gnosticos, primo, nubibus sine aqua; secundo, arboribus autumnalibus; tertio hic, fluctibus marinis feris et sævis. Idque primo, quia instar fluctuum inquieti, tenebrosi, amari et tumidi sunt, ac per superbiam attolluntur, ut cœlum sua maledicentia et blasphemia attingant. Ita Beda, juxta illud Isaiæ LVII, vers. 20: « Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. »

Secundo, quia, uti fluctus feri navim, ita ipsi turbulenti, seditiosi et tumultuosi Ecclesiam concutiunt et exagitant.

Tertio, quia sicut fluctus, licet tumentes et altissimi, littus et saxa verberantes, ab iis repulsi dissiliunt, abeuntque in spumas et evanescunt: sic et impetus, fastus ac furores hæreticorum verberantes Ecclesiam, in seipsos dissiliunt et evanescunt. Ita Beda, juxta illud: « Homo bulla, » quæ non est aliud quam spuma inflata.

Quarto, sicut fluctus in fluctum, ita hæresis una in aliam arietat, itaque sese invicem conficiunt et jugulant.

Despumantes. — Alii legunt « dispumantes; » proprie enim despumare est spumam auferre; dispumare vero est spumam quasi fæcem ejicere et exspumare; sed sæpe despumantes sumitur pro dispumantes, uti apud Persium, satyra 3: « Stertimus indomitum quod despumare Falernum / Sufficiat, quinta dum linea tangitur hora. »

Unde Martinus I Papa legit, spumantes proprias confusiones; Syrus, qui in manu spumationis suæ indicant ignominiam suam; Arabicus, sicut fluctus feri maris commoti ebulliunt in confusionibus, vel delictis suis. Jam per « confusiones, » sive, ut Vatablus, dedecora, intellige, primo, verba pudenda, hæretica, blasphema, superba, contumeliosa, impudica. Secundo, pudenda opera, puta sacrilegia, expilationes templorum, seditiones, bella, cædes, rapinas. Tertio, et aptissime, tò confusiones notat pudendas Gnosticorum crapulas et libidines portentosas, adeo ut et suum semen Deo offerrent, et Eucharistiæ miscerent ac comederent, uti ait Epiphanius, hæres. 26: hæ enim sunt effectus et pænæ superbiæ, Rom. I, 24, q. d. Superbiunt et attolluntur instar fluctuum; sed hæc superbia detumescit, abitque in spumam pudendæ libidinis. Ita Didymus et Thomas Anglicus. Venus enim a Græcis vocatur Aphrodite, a spuma, quod e maris spuma orta credatur; ait Plato in Cratylo; vel, ut Aristoteles, II De Gener. anim., cap. II, quod seminis natura sit ἀφρώδης, id est spumosa; vel, ut Euripides in Hecuba, quod sit ἀφροσύνης θεά, id est, stultitiæ dea. Sic S. Hieronymus ad Oceanum: « Venter, » ait, « mero æstuans cito despumat in libidines. »

Sidera errantia, — puta planetæ; sic enim habent Græca, ἀστέρες πλανῆται, id est stellæ erraticæ. Planetæ enim ut Mars, Venus, Luna, Mercurius in cœlo cursu vario vagoque oberrant. Sic et hæretici a vera fide in errores alios et alios aberrant, aliosque in errorem ducunt. Tò ergo errantia notat eorum non tantum errores, sed et errorum inconstantiam et mutabilitatem. Ita Œcumenius, Beda et alii. Oberrant ergo sicut planetæ, qui semper tramitem mutant, ut nunquam eodem loco oriantur et occidant, sed alio semper et alio, atque nunc tardius, nunc celerius rotentur; modo enim ad infima zonæ brumalis descendunt, modo ad alta zonæ solstitialis ascendunt, modo mediam zonæ æquinoctialis lineam repetunt, ait Beda. Sed hoc discrimine, quod planetæ in errore motuque suo sint regulares et constantes. Unde Plinius, lib. II, cap. vi: « Septem sidera, » ait, « ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. » At hæretici in errando sunt irregulares prorsus et vagi: novos enim quotannis errores confingunt; quare in novandi constantia sunt inconstantissimi.

Secundo, « sidera errantia » Cajetanus non male interpretatur, non planetas cœlestes (hi enim constantes habent motus), sed meteora et exhalationes igneas, quas Aristoteles, I Meteorol., vocat stellas discurrentes in aere. Græcum enim πλανήτης idem est quod πλάνης, id est, vagus, erro, stella erratica sive in cœlo, sive in aere. Unde Plato, lib. II De Republ., mercatores vocat πλανήτας ἐπὶ τὰς πόλεις, id est planetas urbium, quia urbes mercium causa pervagantur et oberrant. Et in militia hac illac temere abeuntes milites λειποτάκται vocantur, quos Heraclius Imperator mulctabat pœna λειποταξίου, qua scilicet puniebantur ii qui locum in acie deseruissent. Denique hospites, quia multas regiones pererrant, vocantur πλανηταί. Tales prorsus sunt hæretici. Vide Bellarminum in orat. tomo ultimo præfixa, ubi apposite Lutherum comparat stellæ cadenti e cœlo in terram, imo in tartara, Apoc. viii, 10. Lapsus est enim e statu Religioso, qui est imitatio et inchoatio vitæ cœlestis, in terrestres cupiditates et sordes, ac infernales errores et blasphemias. Quocirca Syrus vertit, stellæ seductrices; Arabicus, stellæ caliginosæ, vel maleficæ, quales sunt exhalationes, quæ accensæ instar stellarum e cœlo cadere videntur. Item ignes fatui vel errantes, qui viatores in avia flumina vel præcipitia deducunt. Simillimi sunt hæretici. Longam de his errantibus stellis disputationem habet Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 58. Perstringit rursum S. Judas Simonem Magum, qui volando per aëra quasi sidus errans in cœlo oberravit.

Videtur quoque prævidisse pseudoprophetam, qui paulo post sub Adriano Imperatore, Judæos seduxit, et ad rebellandum Romanis concitavit, ideoque se Barchochebas, id est filium stellæ (כוכב cocab enim Hebraice est stella), nuncupavit, de quo Eusebius, lib. IV Hist., cap. vi: « Erat, » ait, « tunc temporis Judæorum dux Barchochebas nomine, quod stellam significat, vir alias ad cædes et latrocinia paratus. Propter nominis autem significationem portentose mentiebatur, quod Judæis tanquam servitute pressis velut e cœlo lux quædam descendisset, et afflictis illuxisset. » Et cap. vii, ait Basilidem hæresiarcham Prophetas sibi finxisse Barcabum et Barcoph, ad stupefaciendum auditores. Rursum perstringit triginta Æones, quos Valentinus confinxit, quasi triginta sidera in cœlo oberrantia; unde eosdem per ternos cœlos instar siderum distribuebat, uti videre est in eorum schemate, quod exhibet Pamelius in Tertullianum, initio libri Contra Valentinum.

Quibus procella tenebrarum servata est in æternum. — Pro procella græce est ζόφος, quod Interpres, II Petri II, 17, vertit caligo, et ita legit Martinus I Papa, epist. 1, et Arabicus vertit, perfectio tenebrarum; caligo enim apposite quasi pœna adaptatur stellis errantibus; recte tamen quoque iis adaptatur procella: nubes enim quæ quasi caligo velant stellas, sunt procellæ. Jam in inferno proprie est caligo et procella tenebrarum. Significat ergo S. Judas utramque paratam esse hæreticis, idque congrue, ut per quæ peccaverunt, per ea puniantur, Sapient. xi, 17: scilicet per tenebras, quia tenebras errorum in Ecclesia induxerunt; per procellam, quia Ecclesiam schismate et seditione exagitarunt. « Recte, » ait Beda, « in tenebras tormentorum mittentur æternas, qui in Ecclesia Dei sub nomine lucis tenebras inducebant errorum. Merito procella percellentur suppliciorum, qui in similitudinem tempestatum marinarum pacem Ecclesiæ turbabant. » Tenebræ repræsentant pænam damni, puta carentiam visionis Dei, procella pænam sensus, tò in æternum pænæ utriusque æternitatem.

Tropologice, hæc omnia quæ S. Judas intorquet in hæreticos, intorqueas in quoslibet seditiosos, superbos, avaros, gulosos, luxuriosos, etc., tum quia tales revera erant, et etiamnum sunt hæretici; tum quia superbus, avarus, luxuriosus, etc., suam habet hæresim, id est, pravam electionem Deo repugnantem, ac practice est hæreticus. Nam v. g. luxuriosus practice dicit: Bonum est mihi fornicari: mihi est fornicandum. Quod si idipsum speculative diceret, revera proprie haberet errorem in fide, essetque proprie hæreticus: hæreticus enim est, qui dicit fornicationem esse licitam, esse bonam et amplectendam. Superbus ergo, avarus, luxuriosus et quilibet peccator, primo, est quasi nubes sine aqua, quia externam habet sapientiæ et honestatis speciem, quasi nubem, sed interius virtute vacuam, inanem et sterilem.

Secundo, idem est arbor autumnalis, id est, infrugifera, mortua et mox eradicanda ac mittenda in gehennam, juxta illud Christi: « Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur, » Matth. vii, 19.

Tertio, idem similis est fluctui maris, quia mille cupiditatum æstibus agitatur, quibus in suas confusiones et pudenda verba et scelera despumat, juxta illud Isaiæ LVII, 20: « Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. »

Quarto, idem est stella errans, quia a cœlo, Deo, recto, virtute, felicitate aberrat, tenditque in tartara. Ex adverso de justo ait Sapiens, Eccli. xxvii, 12: « Sanctus in sapientia sua manet sicut sol, nam stultus sicut luna mutatur. » Quocirca eidem procella tenebrarum servata est in æternum.


Versus 14: Prophetia Henoch de Adventu Domini

14. Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Henoch.

Probat quod impiis hæreticis procella tenebrarum servata sit in æternum, ex testimonio Henoch, qui septimus fuit ab Adam. Adam enim genuit Seth, hic Enos, hic Cainam, hic Malaleel, hic Zared, hic Henoch. Prophetia hæc antiquissima est, utpote edita ante diluvium: Henoch enim fuit abavus Noe: genuit enim Mathusalem, hic Lamech, hic Noe, Genes. v. Vide ibi dicta.

Porro Henoch fuit Propheta, et ea quæ citat hic Judas, prophetavit viva voce, quæ vel traditione majorum accepit Judas, vel ex libro sive ab Henoch, sive a Noe, sive a quo alio qui prophetias Henoch collegit, conscripto. Unde Tertullianus, De Habitu mulier., cap. III, censet librum hunc a diluvio servatum in arca, aut Noe afflatu Spiritus Sancti memoriter redintegratum. Consentiunt S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles., in Henoch, Didymus et Beda hic, S. Athanasius in Synopsi, et Clemens, lib. VI Stromat. Quare verisimile est librum hunc olim exstitisse purum et sincerum, sed postea vel deperiisse, uti periit liber Addo Videntis, multique alii qui citantur in libris Regum; vel ab hæreticis esse corruptum et depravatum, uti et passim aliæ veterum prophetiæ. Nam liber Henoch qui citatur a Tertulliano, Irenæo et aliis jam citatis, scatet erroribus, ut quod asserit filios Dei, Genes. vi, fuisse angelos, qui ex filiabus hominum per calidas lacrymas ex oculis angelorum profluentes, gigantes genuerint: quam S. Augustinus, XVIII De Civit., xxxviii, merito fabulam appellat. Tale est et quod ex libro Henoch citat Tertullianus, lib. De Cultu feminar., cap. x, scilicet damnatos esse angelos, qui docuerunt feminas se ornare et fucare, aureas et argenteas vestes texere, vellera tingere, etc. Idem, cap. IV De Idolatria, ait Henoch prædixisse quod dæmones omnia elementa, et cuncta quæ in terra marique sunt, in idololatriam converterent. Liber Henoch citatur crebro in testamento duodecim Patriarcharum, quod citant et laudant Origenes et Procopius: citatur, inquam, in testamento Simeon, Levi, Issachar et Dan, ubi recensentur oracula Henoch, de his quæ eventura erant filiis et nepotibus duodecim Patriarcharum, de Hebræorum flagitiis et suppliciis, de mundi Redemptore a Judæis occidendo, de Hebræorum clade, servitute et reprobatione perenni. Irenæus, lib. IV, cap. XXX, ait Henoch legatione Dei functum ad angelos, intellige ad filios Dei, quorum libidinem cum filiabus Cain castigavit, Genes. VI, uti recte interpretatur Irenæum Fevardentius. Porro S. Hieronymus De Script. Eccl., in Juda, et S. Augustinus, loco jam citato, et lib. XV De Civit., XXIII, aiunt non habere certam fidem quæ in libro Henoch scribuntur, eo quod nimia antiquitas illa suspecta fecerit, ne supposititia vel depravata sint.

Ut ut est, certum est ea quæ citat Judas ab Henoch esse prædicta. Perperam ergo Cajetanus et alii suspectam habent hanc Epistolam, eo quod citet librum apocryphum Henoch: non enim citat librum, sed prophetiam Henoch, quæ potuit esse vocalis et verbalis; ac si eadem scripta olim fuerit ab Henoch vel Noe, authentice scripta fuit, esto posterioribus sæculis additis fabulis fuerit vitiata; Judas ergo si librum Henoch citat jam vitiatum, ideoque apocryphum, non idcirco omnia quæ eo continentur probat, sed tantum illum citat probatque ea parte, qua is authenticus et germanus erat Henoch vel Noe, puta prophetiam Henoch de ultimo judicio. Vide dicta in simili vers. 9. Jam vero S. Judas citat ejus prophetiam, qua parte agit et intentat impiis Dei judicium, quia illud negabant Gnostici impuri et impii. Illud enim maximum est frenum ad cohibendos homines a peccatis et libidinibus, quæ tempore Henoch abundabant. Unde mox propterea Deus orbi generale induxit diluvium. « Quis enim peccare poterit, si semper ante oculos suos Dei judicium ponat? » ait S. Petrus apud S. Clementem, epist. I. Hinc judicium Dei jugiter sibi aliisque ob oculos posuere Sancti, ut S. Hieronymus, S. Ephrem, S. Basilius, S. Augustinus, S. Chrysostomus, S. Gregorius uterque, et alii. Vide exempla et gnomas quas recitavi Deuter. XXXII, 29. Hinc et ipse Henoch cum Elia venturus est quasi præcursor judicis Christi, tum ut resistat Antichristo, tum ut instans judicium prædicet, adigatque homines ad pœnitentiam, ut ad illud se comparent: de quo plura Apocal. XI, 3. Simili modo S. Athanasius, lib. De Incarnatione Verbi: « Nolim, » ait, « te latere alterum ejus adventum illustrem et divinum, non humilitate contemptibilem, sed gloria magnificum, in exspectatione esse, atque imminere, cum non ut patiatur rediturus sit, sed ut fructus suæ crucis omnibus retribuat; immortalitatem videlicet, et resurrectionem, et incorruptibilitatem, neque ut judicetur, sed ut judicet. »

Dicens: Ecce venit Dominus. — Græce ἦλθε, id est venit, in præterito. Unde Arabicus vertit, jam ecce Dominus jam venit. « Venit, » id est, ita certo brevique veniet, ac si jam venisset. Prophetæ enim de futuris loquuntur quasi de præteritis, ob rerum certitudinem, quia in Dei præscientia et prædestinatione sunt jam præterita. Deus enim ea præscivit et prædestinavit ab æterno, ut fierent tempore congruo a se decreto. Rursum æternitas Dei, qui hæc per Henoch prædixit, ambit, includit et transcendit omnia tempora, juxta illud quod dixit S. Petrus, epist. II, cap. III, vers. 8: « Unus dies apud Dominum, sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem suam. » Hunc secundum Christi adventum passim Prophetæ et Apostoli hominibus tubali voce insonant, ut ad eum se comparent. Ita Isaias, cap. III, vers. 17: « Stat, ait, ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; » et cap. LXVI: « Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum. » Joel cap. II, vers. 1: « Venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis, » etc. Apocal. cap. I. vers. 7: « Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. »

In (id est cum) sanctis millibus suis, — stipatus scilicet innumeris legionibus angelorum et Sanctorum. Unde S. Cyprianus ad Novatianum legit: « Ecce venit cum multis millibus nuntiorum suorum, » juxta illud Dan. VII, 10: « Mille millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. » Christum enim e cœlo descendentem ad judicium honoris causa comitabuntur omnes omnino angeli, quasi ejus ministri, ut tam solemnem et universalem Christi mundique actum condecorent, juxta illud Christi: « Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli ejus cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ, » Matth. xxv, 31. Ad Henoch alludit Moses moriens et benedicens populo, Deuter. XXXIII, 2, dicens: « Dominus de Sinai venit, etc., et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. Dilexit populos, omnes sancti, in manu illius sunt; » et Zacharias XIV, 6: « Veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. » In judicio ergo « infinitæ angelorum legiones Christum regem undique circumstabunt, » ait Nyssenus in illud: « Quod uni ex minimis meis fecistis. » Item plurimæ legiones hominum sanctorum, qui cum Christo judicabunt impios. Quod expavescens S. Augustinus in Medit. cap. IV: « Tot, ait, judicibus inops astabo, quot me præcesserunt in opere bono; tot arguentibus confundar, quot mihi præbuerunt bene vivendi exempla; tot convincar testibus, quot me monuerunt proficuis sermonibus, seseque imitandos dederunt justis actionibus. »


Versus 15: Facere Judicium Contra Omnes

15. Facere judicium contra omnes. — S. Cyprianus ad Novatianum legit, facere judicium de omnibus; Arabicus, ut judicetur omnis caro. Vere S. Augustinus, serm. 64 De Verbis Domini: « Sedebit judex, ait, qui stetit sub judice; damnabit veros reos, qui factus est falsus reus. » Et S. Paulus II Corinth. V, 10: « Omnes, ait, nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. » Tunc enim, ut idem ait cap. IV, vers. 5: « Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, » et S. Joannes, Apocal. XX, 12: « Vidi, ait, mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt, etc., et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera eorum. »

Et arguere omnes impios. — Græca addunt αὐτῶν, id est eorum. Unde Pagninus, ut redarguat omnes ex eis qui sunt impii. Explicat enim quod dixit, « facere judicium contra omnes, » per id quod subdit, « et arguere omnes impios ex eis. » Christus enim instituet judicium contra omnes homines, puta contra totum cœtum hominum (quia longe major ejus pars est impia), ut perdat ex eis quoscumque revera invenerit impios. S. Cyprianus ad Novatianum legit. « Et perdere omnes impios, et arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum, quæ fecerunt impie; » Syrus: Ut redarguat evectos illos impios, propter omnia opera illa quæ impie fecerunt. » Hinc patet omnes omnino impios, etiam infideles et hæreticos, esse judicandos in die judicii. Quod ergo S. Augustinus, serm. 38, negat eos fore judicandos, et Christus, Joann. III, ait: « Qui non credit, jam judicatus est; » intellige eos non fore judicandos judicio discussionis et inquisitionis, sed judicio sive sententia condemnationis: causa enim eorum cum sit clara, discussione non eget, sed sententiæ pronuntiatione, et pœnæ irrogatione.

Et de omnibus duris (S. Cyprianus loco citato legit impiis) quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. — Arabicus, et super sermonibus duris contradicentibus, quibus locuti sunt in eum impia peccata, puta de omnibus blasphemiis, erroribus et murmuribus contra Deum jactatis, item de omnibus verbis maledicis, detractoriis, impudicis contra proximum dictis: hæc enim cum sint contra Dei legem, sunt pariter contra Deum ipsum legislatorem, ideoque ab eo in die judicii, judicanda, arguenda et vindicanda. Alludit S. Judas ad id quod dixit vers. 8: « Majestatem blasphemant. » Sic Capharnaitæ, audito Christi sermone de carne sua manducanda, dicebant: « Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? » Joan. VI, 61.


Versus 16: Murmuratores Querulosi Secundum Desideria Sua Ambulantes

16. Hi sunt murmuratores querulosi. — Syrus, hi sunt qui turbant et conqueruntur in omni re; Arabicus, hi sunt provocantes super vos reatus. Nimirum murmurabant Gnostici de Evangelica lege, quod nimis esset arcta et carni difficilis; quod ob eam exponerentur fideles Gentilium odiis, rapinis et neci; quod Episcopi novas leges, nova onera jejuniorum, festorum, rituum, observantiarum, etc., gravia et dura populo imponerent.

Pro « murmuratores » græce est γογγυσταί, id est susurrones. Est autem susurro, ait Œcumenius, qui tacite ac mussitando, non aperte, quod sibi displicet, reprehendit et carpit, ac præsertim qui discordias seminat inter fideles et amicos, turbatque unionem et pacem, uti turbant hæretici secreto detrahendo Episcopis et Pastoribus.

Pro « querulosi » græce est μεμψίμοιροι, id est queruli. Œcumenius et alii vertunt reprehensores; μεμψίμοιρος, ait Œcumenius, « est qui portionem et sortem aliorum reprehendit, quique omnia ac semper studet vituperare. »

Secundum desideria sua ambulantes (ἐπιθυμίας, id est concupiscentias). — Arabicus, currentes, uti equi effrenes et œstro perciti.

Et os eorum loquitur superba, — ὑπέρογκα, id est tumida, excelsa, fastuosa, omnem modum fidemque excedentia; Syrus, stupenda; Arabicus, implicant in maximis ora sua. Perstringit fastum Marci et Gnosticorum, de quibus Irenæus, lib. I, cap. IX: « Perfectos, ait, seipsos vocant, quasi nemo possit exæquari magnitudini agnitionis ipsorum, nec si Paulum aut Petrum dicas, vel alterum quemdam Apostolorum, sed plus omnibus se cognovisse, et magnitudinem agnitionis illius, quæ est inenarrabilis virtutis, solos ebibisse: esse autem se in altitudine super omnem virtutem. Quapropter et libere omnia agere, nullum in ullo timorem habentes: propter enim redemptionem et incomprehensibiles et invisibiles fieri judici. » Subdit eos ipsum judicem ad summum Dei tribunal citare. « Omnes tument, omnes scientiam pollicentur, » ait Tertullianus De Præscript., cap. XLI. Narrat S. Gregorius, XVIII Moral., XXVII, alias XXXVIII, hæreticum quemdam dixisse, se non invidere Christo Deo facto, quoniam si vellet, et ipse posset fieri. Alii vocabant se Catharos, id est puros; alii Manichæos, quasi Manna fundentes; alii Noetos, quasi intelligentes. De superbia Lutheri et Calvini dixi II Petri II.

Mirantes personas. — Syrus, laudantes personas, puta homines illustres, primarios, opulentos suspiciunt et prædicant, q. d. Adulantur potentibus et divitibus, eos mirifice laudant et extollunt; fingentes se admirari eorum excellentiam, ingenium, sapientiam, opes, virtutes. Ita Œcumenius. Sic Simon adulatus Neroni, eumque quasi admirans, ejus gratiam sibi conciliavit. Sic Marcus hæreticus, ait Irenæus, lib. I, cap. IX, purpuratas et ditissimas mulieres coluit, itaque earum opes emunxit. S. Hieronymus in Amos, cap. VII, testatur hæreticos aucupari et jactitare gratiam principum, quodque imperatores eis communicarent; ac si quis eis adversaretur, illico criminari solitos: « Ergo tu contra Imperatorem facis? Augusti mandata contemnis? » Ita Ariani adulantes Constantino Magno, eum inimicum reddiderunt S. Athanasio; ac assentantes Constantio ejus filio, eum arianum et acrem orthodoxorum persecutorem effecerunt. Sic nostro ævo adulati sunt hæretici Elisabethæ, reginæ Angliæ, ut caput Ecclesiæ anglicanæ dici et haberi vellet, ac coli ut Papissa, utique vera, non fabulosa, uti illa Johanna pariter Anglica. Porro id faciunt

Quæstus causa. — Græce, utilitatis gratia; Syrus, propter lucra; Arabicus, inhiantes lucro. Testatur S. Hieronymus in cap. II Isaiæ et Jeremiæ VI, Syros, quales sunt Judæi, natura cupidos et avaros esse. Primi autem hæresiarchæ et hæretici fuere Judæochristiani. Unde S. Ignatius, epist. 3, eos vocat alienorum appetitores, pecuniarum rapaces et quasi vortices. Porro phrasim hanc, « mirantes personas, » sumpsit S. Judas ex Septuaginta, qui mirari sumunt pro suspicere, revereri, colere. Unde Gen. cap. XIX, 21: « Suscepi preces tuas; » Hebræi habent: « Elevavi faciem tuam; » R. Mardochai: « Reveritus sum faciem tuam; » Septuaginta: « Admiratus sum faciem tuam: » quæ enim elevamus, quasi in altum sublata suspicimus, admiramur et reveremur. Hinc acceptionem, vel, ut Hebraice est נשׂא neso, id est, elevationem personarum, Septuaginta vocant admirationem personarum, ut Deuteron. X, 17: « Qui personam non accipit; » Hebr. non elevat; Septuaginta, non miratur. Proverb. XVIII, 5: « Accipere; » Hebraice, elevare; Septuaginta, mirari « personam impii non est bonum. » Isaiæ IX, 15: « Qui beatificant populum seducentes; » Septuaginta, qui facies admirantur. Hinc Naaman Syrus vir magnus apud regem Syriæ, IV Regum V, 1, a Septuaginta vocatur τεθαυμασμένος προσώπῳ, id est, admirabilis facie, sive cujus personam omnes admirabantur. Id primus solerter advertit et annotavit hic noster Augustinus de Quiros.

Simili phrasi Latina dicitur superbus mirari se, pro sibi placere et de se magnifice sentire ac loqui, et Virgilius, XI Æneid.: « Fama ingens, inquit, ingentior armis, Vir Trojane, quibus cœlo te laudibus æquem? Justitiane prius mirer, belline labores? » Rursum mirari per metalepsin est imitari. Sic Virgilius, VIII Æneid.: « Primis et te miretur ab annis, » miretur, id est, imitetur, ait Servius. Et Lucanus, lib. IX: « miratorique Catonis. » Optima enim ingenia necesse est ut ea quæ mirantur, imitentur. Sic Gnostici adulando mirabantur, id est, imitabantur mores et gestus potentum et divitum, ut eorum gratiam aucuparentur. Tales miratores videre est in aulis principum, qui id quod facit princeps, illico imitantur, ut principem voce, gestu, habitu, incessu, plane referre videantur; atque hac arte ejus favorem venantur.


Versus 17: Memores Estote Verborum Apostolorum

17. Vos autem, charissimi. — Est conclusio, qua declaratis hæreticorum fraudibus et vitiis adhortatur fideles, ut Apostolorum doctrinæ et monitis constanter insistentes, eos velut pestes devitent.

Memores estote verborum quæ prædicta (id est, prius dicta, antehac dicta: ita Syrus, Arabicus, Pagninus et alii) sunt ab Apostolis, — ut a S. Petro, epist. II, cap. III, vers. 2; a S. Paulo, I Tim. cap. I, vers. 1, et epist. II, cap. III, vers. 2, ubi præmonent fideles, ut caveant hæreticos mox nascituros, et ex parte jam natos. Vide ibi dicta.


Versus 18: Illusores in Novissimo Tempore

18. Illusores. — Hebr. לצים letsim, id est illusores, derisores, vocantur homines pessimi, qui omnia divina et humana irrident, uti faciunt hæretici. Hugo: « qui fidelibus illudunt, » sicut illudebant Judæi Christo, ut jure Antichristi vocari possint; Dionysius: « qui simplices decipiunt » per dulces sermones, per hypocrisin et simulationem pietatis. Maxime vero Gnostici illudebant Dei providentiam et judicium, ut sine ejus metu libere suis indulgerent libidinibus. Unde irridendo dicebant: « Ubi est promissio aut adventus ejus? » II Petri III, 4.

Secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. — Græce ἀσεβειῶν, id est impietatum, q. d. Desideria eorum sunt desideria impietatum, id est, rerum impiarum et impiissima. Syrus, qui secundum concupiscentias suas ambulant post impietatem; Arabicus, currunt in suis desideriis impudicitiæ.


Versus 19: Qui Segregant Semetipsos, Animales, Spiritum Non Habentes

19. Hi sunt qui segregant semetipsos, — ab Ecclesia et cœtu fidelium, ac consequenter a Deo, Christo et cœlo, faciendo schisma, Ecclesiam et sectam propriam; τὸ semetipsos deest in Græcis. Unde Œcumenius Græcum ἀποδιορίζοντες, id est distinguentes, dividentes, discriminantes, segregantes, vertens exterminantes, vel potius disterminantes, sic explicat: « Qui disterminant, id est, qui extra Ecclesiæ terminos, hoc est, extra fidem et sacrum Ecclesiæ tabernaculum homines abducunt et separant. Cum enim sua diversoria et collegia speluncas latronum fecerint, ab Ecclesia rapiunt, atque ad se adigunt. » Apostoli ergo primitus, ad unitatem Ecclesiæ et ad consocietatem fidelium, utque melius omnes cognoscere, curare et promovere possent, valde urgebant Christianos ut Ecclesias et cœtus communes frequentarent. Hinc illud Actor. cap. II, vers. 46: « Quotidie perdurantes unanimiter in templo; » et cap. XX, vers. 7: « Cum convenissemus ad frangendum panem; » et I Corinth., cap. XI, vers. 20: « Convenientibus ergo vobis in unum; » ad Hebræos X, 23: « Non deserentes collectionem nostram. » Clemens Romanus, lib. II Constit. Apost., cap. LIX: « Convenite, » ait, « in Ecclesiam singulis diebus mane et vespere ad canendos psalmos. » S. Ignatius, epist. 6 ad Magnes.: « Omnes ad orandum in idem loci convenite, sit una communis precatio; » et epist. 11 ad Polycarpum: « Crebrius celebrentur conventus Synodique, nominatim omnes inquire. » Porro causam cur se segregent assignat, dum subdit:

Animales, — non ab anima, sed ab animalitate, ait Hugo. Sed hanc quoque significat anima, cum ab animo, id est parte superiore, distinguitur. Unde Accius in Epigon., citatus a Nonio: « Sapimus animo, » inquit, « fruimur anima; sine animo anima est debilis. » Hæretici ergo vocantur « animales » ab anima sensitiva et vegetativa, cui toti serviunt; quia scilicet ut animalia non rationem, sed sensum sequuntur, vivuntque in concupiscentiis carnis, « spiritum non habentes; » Syrus et Arabicus, quibus spiritus non inest, q. d. Toti quanti quanti sunt, sunt mera animalia, mera caro; hinc nihil habent spiritus: nam « animalis homo non percipit quæ sunt spiritus Dei, » I Cor. II, 14. Rursum: « Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet, » ait S. Joannes, epist. II, 9. Causa ergo cur se segregent ab Ecclesia est quia sunt animales. Sicut enim animalia sequuntur suam phantasiam, ita ipsi sequuntur suum cerebrum et judicium, nolentes credere et subdere se judicio Ecclesiæ ejusque Rectorum. Unde Arabicus vertit, sive viventes. Secundo, quia instar animalium sequuntur suos appetitus, non rationis et spiritus, sed sensus, puta gulæ, avaritiæ, iræ, superbiæ, libidinis, etc. Unde Œcumenius vertit, juxta mundi constitutionem viventes. Rursum: « Spiritum, » inquit, « non habent, divinum scilicet in se loquentem, quia diabolica utuntur sapientia. » Audi S. Bernardum ad Fratres de Monte Dei: « Anima, » ait, « est res incorporea, rationis capax, vivificando corpori accommodata. Hæc animales constituit homines, quæ carnis sunt sapientes, sensibus corporis inhærentes. Quæ ubi perfectæ rationis incipit esse non tantum capax, sed et particeps, continuo abdicat a se nomen generis feminini, et efficitur animus particeps rationis, regendo corpori accommodatus, vel seipsum habens spiritus. Quamdiu enim anima est, cito in id quod carnale est effeminatur. Animus vero vel spiritus non nisi quod virile est et spiritale meditatur, etc. Animus, inquam, in quantum bene animans, et perficiens animal suum supplemento liberæ rationis; bonus autem in quantum jam amans bonum suum, quo bonus fit, et sine quo nec bonus, nec animus esse potuit. Fit autem bonus animus et rationalis diligens Dominum Deum suum in toto corde suo, Deum timens et mandata ejus observans. Hoc est enim omnis homo. »

Nota: Potest quis esse schismaticus, et non hæreticus, si videlicet separet se ab Ecclesia, non ideo quod credat eam non esse veram Ecclesiam, ac habere errores in fide, sed quia non vult ei obedire. Talis enim potest credere omnia fidei dogmata quæ credit Ecclesia, et tamen quia non vult ei parere, ab ea facit schisma. Schisma enim directe non fidei, sed charitati et unioni adversatur. Verum communiter schisma desinit in hæresim. Ut enim schismatici ostendant se cum ratione fecisse schisma, illico negant illam Ecclesiam a qua fecerunt schisma, esse veram et orthodoxam, negant pariter auctoritatem Episcoporum et Summi Pontificis, scilicet ipsum esse caput totius Ecclesiæ, ac præsertim suæ schismaticæ: quæ duo, cum sint articuli fidei, quisquis ea negat, hoc ipso fit hæreticus. Ita schisma Græcorum, Donatistarum et nuper Anglorum illico transiit in hæresim. Quocirca S. Augustinus, lib. II Contra Crescentium, cap. VII, sic schisma definit et ab hæresi secernit: « Schisma est recens congregationis ex aliqua sententiarum diversitate dissensio; hæresis autem schisma inveteratum. » S. Hieronymus vero in cap. III epist. ad Titum: « Nullum schisma, » ait, « nisi sibi aliquam confingit hæresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur. »

Porro schisma est grave et immane peccatum, primo, quia injurium est Deo: unam enim et unanimem ejus Religionem et cultum abolet, scinditque in duas. Quocirca Deus Core, Dathan et Abiron, schismaticos, morte horrenda mulctavit, ut dehiscente terra vivi descenderent in infernum, Num. cap. XVI. Maxime vero injurium est Spiritui Sancto, qui est amator et auctor pacis et concordiæ. Unde Beda Spiritum Sanctum quo congregatur Ecclesia, vocat coagulum charitatis.

Secundo, quia injurium est Christo: ejus enim inconsutilem tunicam, puta Ecclesiam, lacerat et scindit, quod facere non sunt ausi Judæi et Gentiles crucifigentes Christum. Qua de causa S. Cyprianus, tract. De Unitate Ecclesiæ, et S. Hieronymus, epist. ad Damasum, asserunt schismaticos esse pejores crucifixoribus Christi. Ita Christus S. Petro, Episcopo Alexandriæ et martyri, apparuit veste conscissa, causamque rei sciscitanti dixit: « Arius vestem meam, quæ est Ecclesia, dilaceravit, » simul præcipiens ne unquam Arium in communionem reciperet, quem Deo mortuum esse sciret. Ita habet Vita S. Petri, die 26 novemb. Sic et S. Augustinus, epist. 171, Donatistas vocat divisores vestimentorum Domini. S. Irenæus, lib. IV, cap. LXII: « Suam, » ait, « utilitatem potius considerantes, quam unitatem Ecclesiæ, propter modicas et quaslibet causas magnum et gloriosum corpus Christi conscindunt et dividunt, et quantum in ipsis est, interficiunt. »

Tertio, quia injurium est Ecclesiæ: nam eam lacerant et discindunt schismatici; perinde ac gravem homini ejusque corpori faceret injuriam, qui illud mutilaret et dissecaret. Quocirca Irenæus, lib. IV, cap. XXVI, ait nullam posse esse tantam perniciem, quanta est schismatis. Præclare Dionysius Alexandrinus apud Eusebium, lib. VI Histor., cap. XLV, ita scribit ad Novatum: « Si invitus impulsus es (fieri Episcopus et facere schisma a vero Episcopo), sicut dicis, declarabis hoc, si voluntarius redieris. Oportebat quidem nihil non ferre, ne Ecclesiam Dei scinderes. Nec est martyrium hoc Ecclesiæ non scindendæ gratia toleratum, minoris gloriæ, quam quod fertur propter idololatriæ recusationem. Imo meo judicio, majoris etiam gloriæ est: nam illic pro una quidem anima martyrium toleratur, hic vero pro universa Ecclesia. Jam vero si persuaseris fratribus, vel coegeris etiam ut ad concordiam redeant, majus erit factum hoc tam egregium, quam delictum quod præcessit. Si vero immorigeris persuadere nequiveris, servando serva tuam ipsius animam. »

Quarto, injurium est Prælatis Ecclesiæ, a quorum jurisdictione et obedientia debita se separat. Quocirca sapienter S. Hieronymus, epist. 57 ad Damasum, in schismate Vitalis, Meletii et Paulini: « Ego, » ait, « Beatitudini Tuæ, id est, Cathedræ Petri communione consocior: super illam ædificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit spargit, id est, qui Christi non est, Antichristi est. » Nam, ut ait Optatus Milevitanus, lib. I Contra Parmenionem: « Deserta matre Catholica, impii filii dum foras excurrent, et se separant a radice matris Ecclesiæ, invidiæ falcibus amputati, errando rebelles abscedunt. »

Quinto, est injurium ceteris fidelibus, a quorum societate, concordia et charitate fraterna impie se separat. Idem proportionaliter locum habet in schismate, quo quis non ab Ecclesia, sed a suo Ordine et congregatione se separat. Unde S. Bernardus, serm. 1 De S. Michaele, dicit SS. Angelis nihil ita placere ac concordiam, nihil ita displicere ac discordiam et schisma: « Sunt, » ait, « plurima quæ eis placent, ut sobrietas, castitas, paupertas, creber in cœlum gemitus; attamen super omnia hæc unitatem et pacem a nobis exigunt angeli pacis. Quidni maxime delectentur in his, quæ formam quamdam suæ civitatis repræsentant in nobis, ut mirentur Jerusalem novam in terra? Dico autem ut, quomodo civitatis illius participatio est in idipsum, sic et nos idipsum sentiamus, idipsum dicamus. E contra nihil æque offendit et ad indignationem provocat eos, quomodo dissensiones et scandala, si forte inveniantur in nobis. » Et mox citans verba S. Judæ: « Hi sunt, » ait, « qui separant seipsos, animales, spiritum non habentes. Videre est animam hominis, quemadmodum universa corporis membra vivificet cohærentia sibi. Separa ergo quidvis a junctura ceterorum, et vide an de cetero illud vivificet. Sic est omnis qui dicit anathema Jesu: quod nemo dicit loquens in spiritu Dei, quia anathema separatio est. Sic et, inquam, omnis qui ab unitate dividitur, non dubites quin ab eo recesserit spiritus vitæ. » Deinde subdit angelos dicere schismaticis: « Quid nobis et generationi huic spiritum non habenti? Nam si adesset spiritus, per eum utique charitas diffunderetur, et unitas non scinderetur. Non permaneamus in hominibus istis in æternum, quia caro sunt. Quæ enim conventio lucis ad tenebras? Nos de regno unitatis et pacis sumus, et homines istos in eamdem unitatem et pacem sperabamus esse venturos: nunc autem qua ratione nobis cohæreant, qui dissident a seipsis? »

Sexto, est injurium personæ cui inhæret: facit enim ut schismaticus sit separatus ab Ecclesia, a Christo, a Deo, incapax gratiæ et salutis, adeo ut qui in schismate pro fide Christi mortem oppetunt, non sint martyres, nec in cœlum, sed in infernum descendant, uti docet S. Augustinus, lib. De Patientia, sub finem, imo Apostolus, I Cor. cap. XIII, vers. 3. Qui ergo se segregant, proprio judicio se condemnant et quasi excommunicant.

Denique injurium est suis asseclis, quos Ecclesiæ prædatur, et in suum schisma ac æternam perniciem abducit. Vide S. Cyprianum, lib. I, epist. 6 ad Magnum, et epist. 8 ad Plebem. Ubi schismaticos vocat adulteros, impios, sacrilegos. Et S. Chrysostomus, hom. 11 in epist. ad Ephes.: « Vir sanctus (S. Cyprianus), » ait, « dixit peccatum istud ne martyrii quidem sanguine deleri. Dic enim, quæso, quam ob causam martyrium subis? An non propter Christi gloriam? Quo itaque pacto qui animam pro Christo exponis, Ecclesiam oppugnas, pro qua animam suam tradidit Christus? » S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiæ: « Avelle, » ait, « radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fructus germinare non poterit; a fonte præcide rivum, præcisus arescet. »


Versus 20-21: Superaedificantes Vosmetipsos Sanctissimae Fidei, in Spiritu Sancto Orantes

20 et 21. Vos autem, charissimi, superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, vosmetipsos in dilectione Dei servate. — Τὸ superædificantes pendet a servate.

Nota: In Scripturis crebra est metaphora a fabricis, qua homines et filii vocantur « domus; » fideles vero et sancti vocantur « templum Dei, » cujus fundamentum est fides, innixa solidissimo lapidi angulari Christo Jesu, « in quo omnis constructa ædificatio crescit in templum sanctum in Domino, » Ephes. II, 21. Itaque cum seipsos superædificant S. fidei, augustum Deo habitaculum extruunt. Unde subdit ibidem S. Paulus: « In quo et vos coædificamini in habitaculum Dei; » et S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 1: « Ad quem accedentes lapidem vivum, etc., et ipsi tanquam lapides vivi superædificamini domus spirituales. » Christus ergo et fideles Christo inhærentes, erigunt et efficiunt insigne Dei templum mysticum, puta Ecclesiam, cujus fundamentum est Christus, parietes sunt Ecclesiæ particulares et provinciales, lapides sunt singuli fideles, qui Christo fundamento per fidem et gratiam inædificantur et superædificantur. Imo quisque fidelis seipsum quasi particulare templum, sive sacellum ædificat Deo, juxta illud: « Vos estis templum Dei vivi, » I Corinth. VI, 16. Hujus templi fundamentum est fides, parietes sunt spes aliæque virtutes, tectum est charitas. Unde S. Augustinus, serm. 22 De Verbis Apostoli: « Domus Dei, » ait, « credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur; » et Origenes in cap. IV ad Rom.: « Prima salutis initia et ipsa fundamenta, fides est; profectus vero et augmenta ædificii, spes est; perfectio vero et culmen totius operis, charitas. »

Opponit S. Judas τὸ superædificantes, illi quod dixit vers. præcedenti: « Hi sunt qui segregant semetipsos, » q. d. Gnostici per hæresin separant se uti a fide, ita a fabrica Christi: vos autem, o fideles, fidei jam receptæ constanter insistite, inhærete, et omnes simul vos superædificate, ut omnes simul unam Ecclesiam omnibus numeris absolutam constituatis.

Fidem vocat, non sanctam, sed « Sanctissimam, » ut miram et summam ejus sanctitatem significet: multis enim titulis, nominibus et causis est sanctissima, ut ostendi II Petri II, 20. Opponit sanctissimam, id est purissimam, Christi fidem impiissimæ et impurissimæ Gnosticorum sectæ et perfidiæ.

In Spiritu Sancto (puta per Spiritum Sanctum) orantes. — Œcumenius: « In Spiritu Sancto, » refert ad superædificantes, quod præcessit. Melius Romani codices et alii referunt ad orantes. « Ipse enim Spiritus postulat, » id est, postulare nos facit « gemitibus inenarrabilibus, » Rom. VIII, 27. Arabicus vertit, state super fidem vestram sanctam, quando oratis in Spiritu Sancto.

Orationem accipe tum privatam, tum potius publicam in cœtu et Ecclesia. Ita Œcumenius. Notat enim Gnosticos animales, quorum cœtus et oratio erat impura, ideoque non fiebat in Spiritu Sancto, sed venereo et diabolico; turpissimas enim libidines in invicem exercebant. Notat quoque Simonis Magi asseclas, qui docebant se natura esse spirituales, ac proinde per se salvari posse, nec egere oratione et ope Spiritus Sancti, teste Irenæo, lib. I, cap. I, III et XX.

Τὸ ergo in Spiritu Sancto quatuor significat. Primo, orationem veram esse donum Spiritus Sancti, et sine eo neminem posse orare sicut oportet ad obtinendam gratiam et salutem, uti definit Concilium Arausicanum et Tridentinum, sess. VI, can. 3; imo Paulus, Rom. VIII, 26. Unde S. Augustinus, lib. IX Confess., cap. VII, agens de suis orationibus: « Nos, » ait, « adhuc frigidi a calore Spiritus tui excitabamur. »

Secundo, in oratione postulanda esse ea quæ suggerit Spiritus Sanctus, non caro, vel mundus, quæque Spiritui Sancto grata sunt, non carni.

Tertio, orationem efficere hominem spiritualem, non animalem; oratio enim est opus Spiritus Sancti, quæ orantem illi similem facit, ideoque spiritualem. Unde sicut veteres nonnulli definiunt angelum: « Angelus est animal cœleste, immortale, hymnisonum Dei laudes decantans. » Sic virum spiritualem definias: « Est orator et laudator Dei; est angelus in terra hymnisonus. »

Quarto, Spiritum Sanctum dirigere orationem nostram, ne noxia, sed salutaria petamus et impetremus. Ipse enim orandi inspirat affectum pariter et effectum, ut ait S. Augustinus, juxta illud Zachar. XII, 10: « Effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum, » hebr. החנונים tachanunim, id est miserationum; quia oratio suggesta et directa a Spiritu Sancto est ingens Dei misericordia, et divinæ miserationis fontes aperit, ex quibus non nisi bona et salutaria profluunt. Secus fecerunt Israelitæ, qui acti spiritu gulæ murmurantes contra manna petierunt a Deo carnes, quas et impetrarunt, sed illico plaga Dei in eos desævit, Numer. xi, 33. Vere S. Isidorus, lib. III De Summo bono, cap. vii: « Multos, » ait, « Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem; » et S. Augustinus, tract. 73 in Joan.: « Male, » ait, « usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit: proinde si hoc ab illo petitur unde homo lædatur exauditus, magis metuendum est ne, quod posset non dare propitius, det iratus. »


Versus 21: Vosmetipsos in Dilectione Dei Servate

21. Vosmetipsos in dilectione Dei servate.

Syrus, animam nostram vero in dilectione custodiamus. Jungit dilectionem sive charitatem orationi, tum quia oratio per Spiritum Sanctum impetrat charitatem, juxta illud: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, » Rom. v, 5; tum quia ut Deus nos diligat et orantibus bona concedat, vicissim vult a nobis diligi; tum quia fabricæ virtutum, puta fidei, spei et orationis, finis, fructus, culmen et perfectio est charitas, juxta illud: « Plenitudo legis est dilectio, » Rom. xiii, 10; et: « Finis præcepti est charitas de corde puro, » I Tim. i, 5: est enim charitas regina, imo anima, virtutum omnium. Porro dilectio hæc Dei includit dilectionem proximi. Propter Deum enim diligendus est proximus; sic enim jubet Deus, Deique charitas. Schismati enim Gnosticorum opponit charitatem fidelium, ut ea uniti in unam Ecclesiæ fabricam conspirent et coalescant, juxta illud S. Pauli: « Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, » Ephes. iv, 3. Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 2 in Joan.: « Livor separat, charitas jungit. » Idem epist. 50 ad Bonifacium: « Ecclesia Catholica sola est corpus Christi, cujus ille caput est, Salvator corporis sui. Extra hoc corpus neminem vivificat Spiritus Sanctus, quia non est particeps divinæ charitatis, qui hostis est unitatis. » Eam ergo habeat, « ut coalescat arbori vitæ. »

Exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi (quæ vos perducat) in vitam æternam, vel, ut vitam æternam assequamini. Arabicus, in vita æterna. In ea enim sentiemus immensam Dei misericordiam, eaque in Dei visione et possessione fruemur. Exhortatur fideles ad constanter retinendam Christi fidem et charitatem, excitando eos ad spem vitæ æternæ, quam certo assecuturi sunt a misericordi Deo, si in fide et charitate persistant. Hac ergo spe quasi clypeo omnes persecutiones, difficultates, tentationes sunt retundendæ et elidendæ. Unde Syrus vertit: « Animam nostram in dilectione Dei custodiamus, dum speramus misericordiam Domini nostri Jesu Christi. » Spes en magis nititur misericordia Dei, quam propriis meritis, tum quia merita non nisi ex misericordia et gratia Dei habemus; tum quia meritis nostris Deus non debet gloriam ex justitia, sed gloriam eis promisit ex misericordia. Ita S. Augustinus, epist. 103. Unde Paulus: « Gratia Dei, » inquit, « vita æterna, » Rom. vi, 23. Deus ergo fidelibus tribulatis et afflictis, quasi fortissimum solatium et fulcrum dat spem (imo seipsum in spe) « quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, » Hebr. vi, 19. Hinc et Ovidius de spe cecinit, lib. I De Ponto, elegia 7: « Hæc dea cum fugerent sceleratas numina terras, In diis invisa sola remansit humo. » Porro vitam æternam graphice depingit S. Augustinus in suo de ea cum matre colloquio, lib. IX Confess., cap. x, ubi inter alia ait: « Venimus in mentes nostras, et transcendimus eas ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in æternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quæ fuerunt, et quæ futura sunt, et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam æterna est: nam fuisse et futurum esse non est æternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis, et suspiravimus, et reliquimus ibi religatas primitias spiritus. »


Versus 22: Arguite Judicatos

22. Et hos quidem arguite judicatos, puta per se damnatos, re ipsa et facti evidentia, scilicet publica hæresi et schismate convictos, ac atrocitate criminis condemnatos, etsi nemo in illos sententiam damnationis pronuntiet, juxta illud Pauli ad Titum III, 10, de hæretico: « Subversus est cum sit proprio judicio condemnatus. » Nonnulli codices Græci legunt: καὶ οὓς μέν ἐλεεῖτε διακρινόμενοι, quod Pagninus et Vatablus vertunt, et hos quidem commiseremini dum dijudicamini, scilicet ab eis, vel dum dijudicantes estis eritisve, scilicet eos, quod Noster passive, sed eodem sensu vertit, judicatos. Διακρινόμενοι enim est verbum medium, unde tam active, quam passive verti potest. Rursum Œcumenius, διακρινομένους vertit, qui se separant et segregant. Verum melius alii codices, quos sequitur Arabicus, Œcumenius et noster Interpres, legunt ἐλέγχετε διακρινομένους, id est arguite judicatos. Sic enim constat antithesis cum altero partitionis membro, quod subdit dicens: « Illos vero salvate. » Est partitio: pronomen enim hos refert hæreticos; illos vero, eorum discipulos, ab eisque seductos, de quibus egit toto capite, et paulo ante vers. 19: « Hi sunt, » inquit, « qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. » Jam sensus est, q. d. Volo vos dilectionem conservare et exercere non tantum in fideles, sed etiam in infideles, apostatas et hæreticos, eorumque asseclas. « Hos » ergo, puta hæresiarchas, hæresisque doctores, disputando de hæresi, ἐλέγχετε, id est dijudicate, redarguite, convincite (ut errore eorum patefacto ab omnibus vitentur et explodantur) judicatos, dum scilicet dijudicaveritis, verisque rationibus ostenderitis eorum errorem et schisma, ut jam si non sibi ipsis, certe aliis convicti, judicati et damnati videantur. « Judicatos » ergo intellige obstinatos in hæresi.


Versus 23: Illos Salvate de Igne Rapientes

« Illos vero, » puta discipulos hæreticorum, vel fideles qui eis incipiunt auscultare et nutare in fide, « salvate, » σώζετε, id est servate, ab imminenti ruina in Gnosticorum hæresim, libidines et perditionem, quasi celerrime et violenter « de igne rapientes, » perinde ut pannus igne correptus et ambustus, illico violenter et injecta manu ex eo abripitur. Τὸ de igne notat Gnosticorum tum libidines, tum gehennæ meritum incendium. Unde Græca addunt ἐν φόβῳ, id est in timore, vel terrore, q. d. Per minas et terrorem supplicii ac gehennæ salvate et eripite eos de igne inferni.

23. Aliis autem miseremini.

Hæc jam desunt in Græco, in quo proinde bimembris est sententia, cum in Latino sit trimembris. Sensus ejus ergo est, q. d. Ipsos hæresis doctores acriter arguite, quasi tam suo, quam Dei et hominum judicio judicatos et condemnatos, ut cæteri timeant; eorum vero discipulos partim timore, partim miseratione et clementia pro cujusque indole ad fidem reducite. Addit quædam Arabicus quæ nec sunt in Græco, nec in Latino, sic enim vertit: Quibusdam misericordiam facite, quando sunt in judicio vel contradictione, aut quando jure vel juridice corripiuntur.

Secundo, alii trimembrem hanc sententiam ita explicant, q. d. Manifestos hæreticos palam arguite: eos vero qui adhuc integri sunt et sani in fide, incolumes servate, et quasi ab incendio eripite: alios denique jam nutantes et in interitum propensos, non sine casto timore, commiseratione complectimini.

Tertio, alii tres hic peccatorum gradus distinguunt: Primum, in hæresi et peccato obstinatorum; hoc acriter argui dureque increpari jubet Judas, æque ac Paulus ad Titum II, 13. Secundum, qui decepti in hæresim et peccatum inciderunt ex ignorantia, vel infirmitate, hos jubet de igne rapi. Tertium, qui pœnitentes culpam agnoscunt veniamque postulant, horum misereri, eosque misericorditer, in gratiam et gremium Ecclesiæ recipi jubet. Omnia hæc probabilia sunt.

Moraliter, docet hic S. Judas quam animarum, etiam infidelium et hæreticorum, saluti incumbere debeamus, idque exemplo Christi et Apostolorum, qui se et omnia sua pro animabus salvandis impenderunt. « Empti estis pretio magno, » ait S. Paulus, I Corinth. vi, 26. Vide et obstupesce quam pretiosa sit anima quælibet; eam enim emit Christus pretio sanguinis sui. Pretium itaque animæ est sanguis Christi; ergo ipsa anima valet Christum, Christique sanguinem. « Magna res anima quæ Christi sanguine redempta est, » ait S. Bernardus, epist. 54; et S. Chrysostomus, homil. 3 in epistol. I ad Corinthios: « Nihil est, » ait, « quod animæ possit æquiparari, ne universus quidem mundus. Itaque etsi immensas pecunias pauperibus eroges, plus tamen effeceris si converteris animam. » Quocirca S. Dionysius, Cælest. Hierarch. cap. iii: « Divinarum omnium perfectionum, » ait, « divinissima est perfectio, Dei cooperatorem esse, nimirum in reductione animarum ad suum creatorem, » uti interpretatur ibidem Dionysius Carthusianus.

Secundo, docet S. Judas hunc animarum zelum debere esse celerem et efficacem, cum ait: « De igne rapientes. » Sicut enim si quem puerum, vel amentem in ignem ruere videremus, illico omnibus viribus eum etiam nolentem et resistentem inde raperemus: ita pariter animas per peccatum sponte ruentes in ignem gehennæ, omni conatu et celeritate, etiam per vim inde rapere debemus, juxta illud Amos iv, 11: « Facti estis quasi torris raptus ab incendio. »

Porro omne peccatum, omnis cupiditas est ignis, sed maxime libido: unde de ea a Gnosticis frequentata, ait S. Judas: « De igne rapientes. » Primo enim sicut ignis urit corpus, ita libido urit mentem, juxta illud Virgilii de Didone: « Uritur infelix et cæco carpitur igne. » Et Ovidius, lib. I De Arte: « Venus in vinis, ignis in igne calet. » Quin et S. Paulus, I Cor. vii, 9: « Melius est nubere quam uri. » Secundo, sicut ignis in domo serpit, eamque totam pervadit et comburit: ita et libido totam hominis mentem, phantasiam, sensus membraque omnia pervadit et depascitur, juxta illud Job xxxi, 12: « Ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. » Tertio, sicut ignis a domo in domum proserpit, ab arbore in arborem, totamque plateam, urbem et silvam brevi tempore populantibus flammis occupat et inflammat, sic et libido unius vel paucorum in totam viciniam, urbem et rempublicam proserpit, eamque instar Ætnæ vel Vesuvii inficit et incendit. Quare initiis occurrendum est, ignisque hic in suo fomite et scintilla est suffocandus et extinguendus, juxta illud: « Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram, » Psalm. cxxxvi, 9. Quarto, libido est ignis, quia igni gehennæ vicina: nil enim inter libidinosum et ignem gehennæ interjacet, nisi paries fragilis corporis, quo disjecto, illico ultricibus gehennæ flammis corripitur. Hinc Sodoma ardens igne libidinis, igne cœlesti, imo gehennali conflagravit. Unde Glossa interlinealis ait, jubere S. Judam, « ut quadam vi studeant alios liberare de igne vitiorum, et sic de igne tormentorum. »

Quocirca ut hunc ignem libidinis ebullientem in se extingueret S. Franciscus, nives gelidas contrectavit. Alius sollicitatus a meretrice digitos in igne lucernæ cremavit, itaque igne ignem superavit, duosque rapuit de duplici igne: nam et se servavit, et meretricem compunxit ac convertit. Ita Vitæ Patr. lib. V De Fornicat., numer. 37. Alius matrem vetulam per flumen translaturus, pallio manus involvit ne eam tangeret; rogatus a matre causam, dixit: « Quia corpus mulieris ignis est, et ex matre mihi idea aliarum suggeritur feminarum. » Ibidem libello IV, numer. 68. Denique Ursinus presbyter moriens presbyteram suam manum ori admoventem repulit, dicens: « Recede a me, mulier, adhuc igniculus vivit, » ait S. Gregorius, IV Dialog. 40.

Tertio, docet S. Judas hunc animarum zelum debere esse junctum cum visceribus misericordiæ, cum ait: « Aliis autem miseremini. » Non enim peccatoribus indignari debet, qui eos salvare satagit, sed peccato; peccatorum vero misereri: sicut medicus phrenetico non indignatur, nec eum impugnat, sed ejus phrenesin. Unde S. Augustinus, serm. 15 De Verbis Apostoli: « Si per charitatem, » inquit, « imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium, quam medicus ferens ferramentum? Plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. Non est ista crudelitas: sævit in vulnus, ut homo sanetur, quia si vulnus palpetur, homo perditur; » et S. Chrysostomus, hom. in illud Psal. ix, Patientia pauperum non peribit in finem: « Charitas, » ait, « servetur, et protervus homo increpetur, lingua clamet, et cor amet; quia clamor iste, etsi clamat, intus amat. » Et S. Basilius in Regul. brev., inter. 296, indicium boni animarum curatoris assignat, « si adversus peccantes admirabilem illam et horrore plenam sanctorum virorum misericordiam imitatus sit. » Hac misericordia excelluit S. Martinus, qui, ut narrat Sulpitius in ejus Vita, cap. xxiv, diabolo dixit: « Si tu ipse, o miserabilis, ab hominum insectatione desisteres, et te factorum tuorum vel hoc tempore, cum dies judicii proxima est, pœniteret, ego tibi vere confisus in Domino Christi misericordiam pollicerer. » Subdit Sulpitius: « O quam sancta de Domini pietate præsumptio, in qua etsi auctoritatem præstare non potuit, ostendit affectum! » Diabolus enim quia damnatus et in malo obstinatus, uti pœnitere nequit, ita misericordiæ et veniæ est incapax. Huc facit quod monet Philo, lib. De Sacrificio Cain et Abel, conandum esse, ut etiam certo perdendos a suis vitiis quantum possumus, servemus, tum ut nostro officio perfungamur, tum ut minus peccent minusque damnentur, atque ita imitemur bonos medicos, qui etsi videant ægrum sanari non posse, omnem tamen ei curam adhibent, ne officio suo defuisse videantur. A medico enim et pastore requiritur cura, non curatio, utpote cum morbus non raro sit incurabilis.

Miseremini in timore, proponendo eis pœnas inferni, æque ac temporales, quæ eis timorem incutiant ut se convertant; vel potius « in timore, » quasi dicat: Timendo ne, si immisericordes et duri sitis in prolapsos, aut imprudenter cum eis agatis, vos quoque in idem simileve peccatum deserente Deo prolabamini, itaque vicissim Deum immisericordem et durum in vos experiamini, juxta parabolam servi rigide a conservo exigentis omne debitum, Matth. cap. xviii, vers. 33. Hoc est quod monet Paulus Galat. vi, 1: « Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. » Ita S. Ambrosius, Dominicus, Eligius, audientes confessiones flebant ex compassione peccatorum: quia, ut ait S. Augustinus in Soliloq. cap. xv: « Nullum peccatum est quod unquam fecerit homo, quod non possit facere alter homo, si desit creator a quo factus est homo. » Rursum, « in timore, » id est cum quadam velut reverentia, tum versus Deum, tum versus imaginem illius, quam frater peccato suo turpavit: ita noster Lorinus. Minus recte aliqui τὸ in timore referunt ad « odientes, » quod sequitur.

Odientes et (et, id est etiam, vel interim) eam quæ carnalis est, maculatam (græce ἀπὸ τῆς σαρκὸς ἐσπιλωμένον, id est a carne maculatum) tunicam.

Pendent hæc ex eo quod præcessit: « Aliis autem miseremini in timore, » q. d. Volo vos misereri seductorum a Gnosticis, sed cum timore et odio, non hæreticorum, sed hæresis, ne scilicet eorum familiaritate illecti ipsi suam scabiem vobis affricent, ac suam libidinem et hæresim anhelando afflent. Quare moneo ut animas eorum amando convertere satagatis, sed interim odiatis eorum maculatam vestem et tunicam. At quænam hæc?

Primo, aliqui accipiunt concupiscentiam, quam Paulus vocat veterem hominem, eumque exui jubet cum actibus suis, Coloss. iii, 9.

Secundo, alii per « tunicam » accipiunt carnem: hæc enim est quasi vestis animæ, hancque Gnostici maculabant suis libidinibus, juxta illud vers. 8: « Et carnem quidem maculant. »

Tertio, alii accipiunt hypocrisin et speciem pietatis, quam exterius suis sordibus iidem prætendebant; erant enim interius spurci, omnique libidine polluti.

Quarto et optime, per « maculatam tunicam » accipe turpes et carnales mores et affectus (hi enim sunt quasi vestis animæ, pulchra si pulchri, turpis si turpes), turpem vivendi modum, sordidatam libidinibus et vitiis conversationem: sordida enim opera sunt quasi sordida indumenta animi: ita Vatablus, et Clemens Alexandrinus: « Maculata tunica, » inquit, « est cum spiritus concupiscentiis pollutus est carnalibus. »

Alludit primo, ad ritum legis veteris Levit. xv, quo vestes lepra, sanguine vel semine pollutorum, pollutæ censebantur, ita ut quicumque eas tangeret, legaliter pollueretur, et arceretur tam a templo, quam a convictu hominum. Secundo, ad profusas crapulas et libidines Gnosticorum, quæ in vestes ipsas defluebant, easque inficiebant et maculabant, juxta illud vers. 12: « Hi sunt in epulis suis maculæ. » Tertio, ad vestem candidam qua fideles induuntur in baptismo, ut moneantur candorem internum tueri et conservare, ideoque audiunt a sacerdote baptizante: « Accipe vestem candidam, sanctam et immaculatam, quam perferas sine macula ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum, amen. » Vide S. Augustinum, serm. 139 De Temp., et S. Ambrosium, lib. De Initiandis. Sensus ergo est, q. d. Videte, o fideles, ne agendo cum Gnosticis vestem candidam innocentiæ, quam in baptismo accepistis, eorum impuritate et libidine contaminetis, sed illam plane odite et execramini. Ita de Valentiniano Imperatore legimus apud Sozomenem, lib. VI, cap. vi, quod cum adhuc militaret sub Juliano Apostata, dum cum eo ingressus templum idolorum, sacerdos roscidis frondibus Julianum aspergeret, gutta una in vestem Valentiniani inciderit; quare ipse illico, audiente Juliano, pollutum se dicens, non expiatum sacerdotem increpuit, pugnoque percussit, quin et vestis partem gutta aspersam præcidit et abjecit.

Moraliter, docet hic Judas charitatem fidelium debere esse prudentem et circumspectam, ne dum alios volunt salvare, seipsos perdant. Quare qui conversantur cum peccatoribus, præsertim confessarii, qui fœdissima scelera audiunt, præmuniant se oratione, atque odio et execratione maculatæ tunicæ, puta omnis vitii et sordis. Thomas Cantipratensis refert se per S. Lutgardem impetrasse a Deo, ut in excipiendis confessionibus nulla turpi narratione commoveretur, cum tamen alias frequenter et graviter turpibus phantasmatibus torqueretur: ita habet Vita S. Lutgardis, lib. II, apud Surium, die 16 junii. Prius ergo se solident sacerdotes in castitate et virtute, ac deinde cum incestis et sceleratis agant, eosque convertant, ne si in ea debiles sint et infirmi, a validiore obscœnitate et scelere vincantur; perinde ac debiles, qui manum natantibus jam submergendis porrigunt, ut eos extrahant, ab iis utpote validioribus in undas pertrahuntur et merguntur.


Versus 24: Ei Qui Potens Est Vos Conservare Sine Peccato

24. Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato.

Syrus et Arabicus addunt, et sine macula, ut careatis maculata Gnosticorum tunica, de qua proxime sermo præcessit. Doxologia magnifica obsignat S. Judas epistolam, ait Œcumenius, toto cordis affectu celebrando Dei attributa et magnificentiam ostensam in Christo. Doxologia hæc tacitum continet votum et precem, ut scilicet Deus fideles sine peccato conservet, et immaculatos sistat Christo gloriose advenienti ad judicium, ut ab eo gloria donati exultent, eumque laudent in omnia sæcula. Simili modo S. Paulus claudit epistolam ad Roman. xvi, 25: « Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, etc., soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum, amen. » Sic et S. Petrus claudit primam epist. cap. v, vers. 11: « Ipsi gloria, » inquit, « et imperium in sæcula sæculorum, amen. » Itidem secundam cap. iii, vers. 18: « Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis, amen. »

Porro doxologiam hanc opponit blasphemiis et hæresibus Simonis et Gnosticorum. Simon enim dicebat se esse Deum et redemptorem, non Christum: sua gratia, non Christi nos salvari. Gnostici negabant peccatorum turpitudinem, punitionem et judicium universale. Hæc ergo in doxologia hac profitetur S. Judas, Deumque celebrat ut solum salvatorem, solum glorificatorem, solum potentem, solum mirabilium patratorem, solum dominantem, solum magnificum, solum gloriosum, solum æternum.

Nota: Τὸ « ei qui potens est » non tantum significat Deum posse, sed et velle nos conservare sine peccato, adeoque conservaturum, nisi nos ei ejusque opi et gratiæ desimus. Simili phrasi ait Paulus, II Corinth. ix, 8: « Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. » « Potens est, » id est, potest, scit, vult et facit abundare omnem gratiam in suis fidelibus.

Hinc discimus neminem sine Dei gratia posse vitare omnia peccata, et vivere sine peccato, etiam gravi et mortifero: per ejus autem opem ordinariam posse nos omnia mortalia vitare, non tamen omnia venialia ad longum tempus, nisi ex speciali ejus privilegio, quale concessum fuisse B. Virgini credit Ecclesia, ait Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 23, et cap. 1: « Justorum, ait, illa vox est et humilis et verax: Dimitte nobis debita nostra. » Unde S. Augustinus, De Natura et Gratia, cap. x: « Hoc, » inquit, « confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non posse. » Et S. Cyprianus, De Oper. et Eleemos.: « Si, » inquit, « nemo esse sine peccato potest, quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus, aut stultus est; » et S. Gregorius, lib. XXI Mor., cap. ix: « Multi, » ait, « in hac vita sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. » Quocirca Arabicus vertit, etenim salus nostra potens est ut custodiat vos sine peccato, et sine macula seu vitio. Per « salutem » intelligit Deum salvatorem, ejusque gratiam salutiferam per Christum datam. Deus enim solus per se et natura sua est impeccabilis, tum quia est ipsa per essentiam bonitas et sanctitas, tum quia ipsius ratio et voluntas sibi, et angelis ac hominibus est omnis recti bonique norma et regula, uti docet S. Thomas, I part., Quæst. lxiii, art. 1. Creatura vero omnes per se peccabiles sunt, sed a Deo participant ut non peccent, et subinde ut peccare non possint, uti Beati. Quo ergo magis accedunt ad Deum, eo magis recedunt a peccato, fiuntque tandem quasi impeccabiles, uti docet S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. xxx; unde S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagianos: « Absque vitio, ait, quod dicitur κακία, id est malitia, hominem esse posse aio: ἀναμαρτήτως, id est sine peccato, esse nego; id enim soli Deo competit, omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei. » Et Tertullianus, lib. De Præscript. hæret.: « Soli Deo Filio, » ait, « servabatur, sine delictis permanere. »

Et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos.

Græce ἀμώμους, id est irreprehensibiles. « Conspectum gloriæ » vocat primo, præsentiam Dei gloriosi, in qua omnes in hac vita consistimus, juxta illud Eliæ: « Vivit Dominus exercituum ante cujus vultum sto, » III Reg. cap. xviii, vers. 15, quasi dicat: Ut in oculis Dei sitis et ambuletis immaculati. Ita Dionysius; unde Clemens Alexandrinus exponit, « coram angelis, » q. d. Ut omnia faciatis quasi vidente Deo et SS. angelis; sic Paulus ait Ephes. i, 4: « Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. » Et Zacharias: « Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris, » Lucæ cap. i, vers. 74.

Secundo et planius, « conspectum gloriæ » vocat gloriam Dei, qua gloriosus apparet, conspicit et conspicitur a Beatis in visione beatifica: huic enim nemo sistetur nisi plane purus et immaculatus, Apoc. xxi, 24; unde Syrus vertit, sine nævo: nullus enim vel minimus nævus admittitur ad istam gloriam. Unde sequitur: « In adventu Domini: » ita Beda, Lyranus, Thomas Anglicus et alii. Ad hanc ergo gloriam cœlestem jugiter oculos cordis et corporis elevemus, juxta illud monitum Ecclesiæ: « Sursum corda. » Et S. Augustinus in Psalm. xxxi: « Erige cor sursum, ne putrescat in terra. »

Et exultatione, tum qua exultat sancta conscientia in hac vita, eo quod nullius mali sibi sit conscia, juxta illud Psalm. xxxi, 11: « Lætamini in Domino et exultate justi, et gloriamini omnes recti corde. » Nam « secura mens quasi juge convivium, » Prov. xv, 15. Tum potius qua exultant Beati in cœlo, juxta illud: « Exultabunt sancti in gloria, » Psalm. cxlix, 5; « Gaudium et exultationem obtinebunt, » Isaiæ xxxv, 10. Exultatio enim Beatorum de Deo viso et possesso, est ipsa Dei fruitio, ideoque vel est ipsa formalis beatitudo, ut vult Medina, I II, Quæst. III, art. 4, et alii; vel potius est beatitudinis in visione Dei consistentis fructus, flos et complementum, uti docent passim cæteri Theologi. Porro exultatio est gaudii excessus cum quadam cordis corporisque subsultatione. Unde græce ἀγαλλιᾶσθαι, id est exultare, dicitur quasi ἄγαν ἅλλεσθαι, id est valde saltare et exilire, quod Hebræi vocant רנן ranan, id est jubilare, et עלץ alats, id est exultare. Unde Græcum ἀγαλλίασις.

Præclare S. Augustinus in illud Psalm. cxlviii, Laudate Dominum de cælis: « Etsi corpus nostrum, » ait, « adhuc in Babylonia tenetur, cor nostrum ad Jerusalem præmittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum, quia hoc ibi facturi sumus, quod hic præmeditamur. Cœlestia tranquilla sunt, ibi semper gaudium, nulla mors, nulla molestia, semper laudant Deum Beati. Nos adhuc in imo sumus, sed cum cogitamus, quomodo illic laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus: Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra: quoniam placet nobis quod ibi agunt angeli. Laudate ergo eum in excelsis. »

In adventu Domini nostri Jesu Christi.

Desunt hæc nunc in Græco, Syro et Arabico, et in nonnullis Latinis antiquis. Adventum secundum Christi intelligit, puta gloriosum ad judicium, quo omnes Sanctos beabit et glorificabit, juxta illud II Thessal. i, 10: « Cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. » Hinc S. Franciscus in Explicatione orationis Dominicæ, illud, « Adveniat regnum tuum, » sic explicat: « Adveniat regnum tuum ut regnes in nobis per gratiam tuam, et facias nos venire ad regnum tuum, ubi est tui visio manifesta, tui dilectio perfecta, tui societas beata, tui fruitio sempiterna. »


Versus 25: Soli Deo Salvatori Nostro, Gloria et Magnificentia

25. Soli Deo Salvatori nostro.

Salvatoris nomen nunc Jesu Christo: Jesus enim idem est quod Salvator; nunc Deo Patri, vel potius toti SS. Trinitati tribuitur: hæc enim nos salvat per Christum. Ita hic Deus, puta tota SS. Trinitas, vocatur Salvator noster, juxta illud Psal. xxxv, 8: « Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. » Et I Timoth. iv, 10: « Speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime autem fidelium. » Græca addunt σοφῷ, id est sapienti: solus enim Deus per se et per essentiam est sapiens, bonus, potens: angeli enim, homines et creaturæ a Deo participant et emendicant particulam bonitatis, sapientiæ, potentiæ, etc. Porro apte τὸ sapienti jungitur « Salvatori, » quia scientia sanctorum est scientia salutis, Sapient. x, 10; Lucæ i, 77. S. Judæ concinit S. Paulus I Timoth. i, 17, dicens: « Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. »

Per Jesum Christum.« A natura propria, » ait S. Bernardus, serm. 2 De Circumcis., « habet noster Jesus ut sit Salvator; innatum est ei nomen hoc, non inditum ab humana vel angelica natura. » Per Christi enim nativitatem, prædicationem, miracula, passionem, mortem, resurrectionem, etc., innotuit, imo toto orbe celebrata est Dei gloria, magnificentia, imperium et potestas, juxta illud Christi: « Pater, clarifica nomen tuum; » et facta est vox de cœlo: « Et clarificavi, et iterum clarificabo, » Joann. xii, 28; et cap. xvii, vers. 1: « Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; » et vers. 6: « Manifestavi nomen tuum hominibus. »

Gloria.« Gloria, » græce δόξα, id est claritas, « est clara cum laude notitia, » inquit ex Aristotele et Cicerone S. Augustinus, lib. LXXXIII Question. Quæst. XXXIII; vel, ut S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. xxiii, gloria est commemoratio mirabilium quæ alicui insunt, præsertim Deo. Vel, ut alii, « gloria est notitia clarior alicujus excellentiæ; » vide S. Hieronymum in cap. v ad Galat., et Dominicum Soto in IV, dist. xlix, Quæst. III, art. 4. Gloriam hanc sibi uni reservat Deus, Isaiæ xlii, 8, dicens: « Gloriam meam alteri non dabo, » quia gloria propria est, proprieque debita soli Deo ob infinitam ejus majestatem, celsitudinem, magnitudinem, magnificentiam. Ita Angeli et Beati omnes accinunt Deo gloriam, Apocal. cap. iv, 11, cap. v, 12, cap. xix, 7. Idem imitantur Sancti in hac vita. Unde S. Ignatius, fundator Societatis nostræ, hoc habuit, nobisque impressit elogium: « Ad majorem Dei gloriam. » Optat ergo S. Judas Deo gloriam, ut scilicet omnes angeli, omnes homines, omnesque creaturæ eum ut summam majestatem celebrent, prædicent, laudent et glorificent.

Et magnificentia. — Syrus, potentia; græce μεγαλωσύνη, id est majestas, magnitudo, magnificentia, decus, amplitudo, dignitas. Magnificentia autem est magnorum operum patratio, item magnum personæ decus, splendor, ornatus, majestas: utroque modo Deus est magnificentissimus. Unde millia millium ministrant ei. Hinc dicta est magnificentia virtus, quam ita definit Cicero, lib. II De Invent.: « Est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione agitatio atque administratio. »

Et imperium. — Græce κράτος, id est robur: ita Syrus et Arabicus. Deus enim in omnes et omnia plenissimum, robustissimum et efficacissimum habet jus et imperium, estque summus Universi imperator et dominator. Jam S. Judas et Sancti ex summo Dei amore et reverentia, optant Deo magnificentiam et imperium, quasi congratulando ei, gaudendo et desiderando, ut in eo semper illa perseverent; rursum, ut ab angelis et hominibus illa agnoscantur, colantur et celebrentur. Vide dicta Habacuc II, ad illud vers. 20: « Dominus autem in templo sancto suo, sileat a facie ejus omnis terra. »

Et potestas, ἐξουσία; Syrus, dominatio; Arabicus, potentia, cui scilicet nemo resistere valet. Potestas est quasi executio imperii: exequitur enim efficaciter quidquid voluntas Dei imperat. Porro Hugo considerat gloriam Dei in se, magnificentiam in operatione, imperium in regimine omnium, ut omnis voluntas ejus fiat; potestatem, ut nihil ei resistat. Lyranus gloriam explicat, in quantum Deus apparet dignus omni laude; magnificentiam, de diffusione bonitatis ejus super omnia; imperium, de obedientia totius creaturæ ad ipsum; potestatem, de punitione malorum et præmiatione bonorum.

Ante omne sæculum, scilicet fuit et constitit, « et nunc » consistit; vel potius opto precorque ut consistat. Aut, q. d. Quæ illi ante omnia sæcula debentur, eadem ei « et nunc, » puta in præsenti vita a fidelibus, « et in omnia sæcula » a Beatis in cœlo reddantur.

Et in omnia sæcula sæculorum. Græce, καὶ εἰς πάντας τοὺς αἰῶνας; Syrus, et in omnes ipsas æternitates: licet enim una sit Dei æternitas, tamen hæc infinitas ævorum angelicorum et temporum humanorum æternitates, etiam quas mens effingere potest, ambit, complectitur et transcendit.

Amen, id est, fiat, fiat, ut vertunt Septuaginta. Vide dicta I Corinth. xiv, 16, et II Corinth. i, 20. Justi enim « nunc, » id est in hac vita, glorificant Deum; Beati vero in cœlo glorificabunt Deum per omnem æternitatem, juxta illud Psal. lxxxiii, 5: « Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te. » Ubi præclare S. Augustinus: « Noli, » ait, « timere ne non possis semper laudare, quem poteris semper amare: si cessabis a laude, cessabis ab amore; ab amore cessare non poteris. » Denique Boetius, lib. III De Consol., metro 9, ita Deo, quasi principio et fini omnium, concinit et jubilat: « Tu requies tranquilla piis, te cernere finis: Principium, Vector, Dux, Semita, Terminus idem. »


Doxologia Conclusiva

Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te. O summe veritas, vera charitas, chara æternitas, Deus meus et omnia: fac nos te sapere, tibi vivere, tibi mori, te frui per æterna sæcula sæculorum. Amen.