Cornelius a Lapide

Argumentum in Epistolam Sancti Judæ


Praefatio

Tria hic de more præmittenda: primum, de auctore hujus Epistolæ; secundum, de ejus auctoritate; tertium, de ejus argumento.

Quoad primum, auctor est Judas non Iscariotes, sed Jacobi, scilicet frater; Jacobi, inquam, Minoris, qui frater Domini cognominatus est, scripsitque Epistolam Canonicam. Matrem habuit Mariam Alphæi, sive Cleophæ, scilicet uxorem; quæ et Jacobi, scilicet mater, vocatur, Marci xv, 40. Eadem vocatur soror B. Virginis, cum eaque astitit cruci Christi, Joann. xix, 25, non quod proprie fuerit soror ejus ac filia S. Joachimi et Annæ, uti censuit S. Hieronymus Contra Helvidium; Theodoretus, Lucæ vi; Beda et Anselmus, Galat. 1, sed soror phrasi Hebræa, id est cognata vel consobrina. Hæc ergo Maria Alphæi quatuor habuit filios, e quibus tres a Christo electi sunt ad Apostolatum, scilicet Jacobus, Judas et Simon; quartus Joseph fuit competitor Matthiæ, cum sors apostolatus cecidit super Matthiam, Actor. I. Hinc quatuor hi vocantur fratres Christi, Matth. XIII, 55, non quod fuerint filii Joseph, sponsi B. Virginis, ex alia uxore, ac consequenter privigni B. Virginis et proprie fratres Christi, uti opinatus est Nyssenus, orat. 2 De Resurrect.; Origenes, Theophylactus et Euthymius in Matth. XIII; Clemens Alexandrinus hic; Epiphanius, hæresi 31; Chrysostomus, orat. De Annunc.; Hilarius, can. 1 in Matth.; Ambrosiaster ad Galat. cap. II; Œcumenius et Cajetanus, Galat. I. Unde et Arabica versio sic habet initio Epistolæ: «Judas, filius Josephi fabri.» Joseph enim fuisse cælibem et virginem tradit S. Hieronymus Contra Helvidium, Beda in Joann. cap. II, Rupertus in Matth. cap. 1, Magister in IV, dist. 30, cap. De B. Maria, D. Thomas, III part., Quæst. XXVIII, art. 3, ad 5, et alii. Vide Canisium, lib. II De Deipara, cap. xiii; Suarez, III part., tom. II, disp. 5, sect. 4; Toletum in Joan., cap. II, annot. 18, et Salmeron, tom. III, tract. 23. Vocantur ergo fratres Christi, id est consanguinei, vel affines, sicut mater eorum vocatur soror, id est cognata B. Virginis.

Quoad etymon, Judas hebraice idem est quod confessio et laus, vel confessor et laudator, scilicet Dei et Christi. Nomen hoc accepisse videtur a Juda fortissimo et celeberrimo filiorum Jacob, Genes. cap. xlix, vers. 8. Idem, æque ac frater ejus Simon, cognominatus est Chananæus, quasi oriundus ex Cana Galilææ, hoc est, Zelotes, teste S. Hieronymo in cap. iv ad Galat., eo quod zelavit pro Domino, ait S. Fulgentius, serm. 9. Unde hæc ejus amoris et zeli plena vox ad Christum recensetur a S. Joanne, xiv, 22: «Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum?» Hæc enim ejus vox excita fuit verbis illis Christi euntis ad mortem, amore plenissimis: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.» Hinc idem Judas cognominatus est Thaddæus et Lebbæus, id est, leoninus, a לביא labi, id est leo, vel cordatus. Leo enim hebraice dicitur labi a לב leb, id est cor, quasi cordatus, seu animosus, quia a generositate et præsentia animi imperterritus. Cor enim sedes est et symbolum fortitudinis; unde Aristomenes qui totam Græciam stupefecerat audaciæ miraculo, post mortem dissectus, inventus est habere cor totum pilis hirsutum, teste Plinio lib. XI, cap. xxxvii. Rursus Lebbæus, id est corculum: verisimile enim est Lebbæus pene idem esse quod Thaddæus: nam Græca Matth. x, 3, et Syra sic habent: «Lebbæus, qui cognominatus est Thaddæus.» Lebbæus ergo idem est quod corculum, a לב leb, id est cor, ait S. Hieronymus in Matth. cap. x, q. d. Mire cordialis, benevolus, amabilis; aut mire sapiens et prudens; qui enim valde cauti erant et prudentes, vocabantur corculi, ait Plinius, lib. VII, cap. xxxi; et Festus: «Corculum,» inquit, «a corde dicebant antiqui solertem et acutum.» Unde Scipio Nasica, ob prudentiam bis consul, appellatus est Corculum, ait Cicero Tuscul. I.

Thaddæus vero non tam ab Hebræo toda, id est laus, deducitur: sic enim dicendum fuisset Thoddæus; quam a Syro תד thad (Hebræi dicunt צד sad; unde Deus dicitur saddai, id est, mamma bonorum omnium); sed Syri et Chaldæi sæpe s Hebræum vertunt in t, ac pro sad dicunt thad, pro Saddæus Thaddæus, id est mamma, uber, q. d. Mammeus, uberalis, dulcis, misericors, benignus, beneficus. Ita Angelus Caninius in Nomin. Hebr. novi Testamenti, cap. XIII. Porro S. Hieronymus (vel quisquis est auctor; non enim est S. Hieronymus) in Marci cap. vi, et ex eo Pagninus in Nomin. Hebr. interpret., Lebbæum volunt dici a corde, quasi cordis cultorem, qui scilicet cordis puritati, sanctitati et perfectioni unice incubuerit.

Qua de causa Judas hic præ cæteris Apostolis S. Bernardo fuit in veneratione ac deliciis; auctor enim Vitæ S. Bernardi, lib. V, cap. II, narrat ipsum reliquias S. Judæ Hierosolymis ad se missas mira devotione excepisse, adeoque moriturum jussisse eas secum sepeliri et pectori suo superponi, «eo utique fidei et devotionis intuitu,» ait auctor Vitæ, «ut eidem Apostolo in die communis resurrectionis adhæreret.» Nota: Judas Hebraice includit omnes litteras nominis tetragrammati Jehova, indeque ad nominis Jehova, utpote sacrosancti et apud Judæos ineffabilis, reverentiam, censent aliqui pro Juda, vocatum esse affini nomine, Thaddæum. Sed hæc est fabella; constat enim nomen Judæ apud Judæos fuisse usitatissimum, adeoque a Deo laudatum, Genes. cap. XLIX, vers. 8. Insuper Eusebius, lib. I Histor., cap. XIII; Nicephorus, lib. II Histor., XL, et Græci in Menologio duos ponunt Thaddæos, scilicet unum Apostolum, puta Judam hunc nostrum; alterum qui fuerit e LXX discipulis Christi missus ad Abagarum. Verum alii non nisi unum agnoscunt Thaddæum, scilicet Judam Apostolum. Ita S. Hieronymus in Matth. x, Beda in cap. 1 Actor., Fulgentius, serm. 9. Et Ecclesia Latina non nisi unum Thaddæum in Martyrologio, et officio divino commemorat.

Juxta quos dicendum est, quod hic Judas sit ille Thaddæus, qui Abagarum regem Edessæ et Edessenos ad fidem convertit, uti fuse narrat Eusebius loco jam citato, qui et addit hæc 43 Christi anno contigisse, atque Abagaro aurum tum cælatum, tum rude offerenti, respuisse illud Judam, ac dixisse: «Si nostra prorsus dereliquimus, quomodo accipiemus aliena?» quæ sane verba cor ejus purum, magnanimum et cœleste significant. Plura vide apud Eusebium. In Apocalypsis cap. xxi, 20, Judas repræsentatur per chrysoprasum: causas ibidem recensui.

Nicephorus, lib. II, cap. IV, Breviarium Romanum 28 octobris et alii tradunt S. Judam prædicasse in Mesopotamia, Persia, Arabia, Idumæa. Demum S. Judas nobilem apostolatum glorioso martyrio coronavit, ac sacrum ejus corpus, æque ac fratris Simonis, Romam delatum conditum est in basilica S. Petri, ut quem in vita unice coluerat, adeoque sensa epistolæ ejus in sua expresserat, juxta eumdem et mortuus conderetur.

Quoad secundum, aliqui olim de auctoritate hujus Epistolæ dubitarunt; imo nuper Cajetanus censuit hanc Epistolam esse minoris auctoritatis iis quæ sunt certæ Scripturæ sacræ. Hæretici, ut Lutherus, Centuriatores, Brentius, Kemnitius, apocrypham esse censent. Rationes eorum sunt, quod auctor ejus citet librum Henoch apocryphum, et altercationem Michaelis cum diabolo de corpore Mosis, quæ nusquam in Scriptura extat; sed ad hæc suis locis respondebo. Dico ergo: de fide est hanc Epistolam esse canonicam Scripturam. Ita definit Concilium Tridentinum, sess. IV, et Florentinum in Eugenii Pontificis epist. ad Armenos; Concilium Romanum sub Damaso, Concilium Laodicense, cap. LVIII, et Carthaginense, cap. XLVII. Audi S. Hieronymum, lib. De Scriptor. Eccles., in Juda: «Judas,» inquit, «frater Jacobi, parvam quidem quæ de septem Catholicis est, epistolam reliquit. Et quia de libro Henoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium, a plerisque rejicitur; tamen auctoritatem vetustate jam et usu meruit; et inter S. Scripturas computari, et sacrosanctam auctoritatem habere.»

Unde eamdem ut Canonicam citant S. Dionysius De Divinis Nominibus, cap. IV; Epiphanius, hæresi Gnostic.; Nazianzenus, in Carm. de Scriptur.; Didymus et Œcumenius hic, S. Athanasius in Synopsi, Ephrem, Origenes et e Latinis S. Cornelius, S. Cyprianus, Innocentius I, Tertullianus, S. Hieronymus, S. Ambrosius, S. Augustinus, Rufinus, Philastrius, Cassianus, Prosper, Gelasius, Fulgentius, Alcimus, Primasius, S. Gregorius, Beda, Rabanus, Remigius, Ado, Ansbertus, Angelomus et alii, quos fuse citat Jodoccus Coccius in Thesauro Cathol., tom. I, lib. VI, pag. 370, et Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. XVIII.

Græce scripta est Epistola; licet enim S. Judas in Perside prædicarit, hanc tamen Epistolam, quasi encyclicam et universalem, scripsit fidelibus omnibus tam Judæis, quam Gentilibus toto orbe dispersis, ideoque non persice, sed græce, quia Græca lingua tunc maxime erat communis et latissime patebat. Porro Origenes in cap. XIII Matth., asserit hanc Epistolam paucorum quidem esse verborum, sed plenam efficacium cœlestis gratiæ verborum. Ipsa ergo sui brevitate fecunda est, et quasi margarita, quæ sub exigua mole multorum summam includit sestertiorum, quod de S. Scriptura dixit S. Hilarius, canon. 6 in Matth. Brevis enim hæc Epistola multa dogmatice astruit, nimirum mysterium SS. Trinitatis, incarnationis et redemptionis Christi, angelorum bonorum a malis discretionem, et studium pro salute hominum, denique fidem et metum futuri judicii. Ethice docet fugam luxuriæ, blasphemiæ, inobedientiæ, superbiæ, avaritiæ, odii, doli, adulationis, personarum acceptionis; ac constantiam in vocatione, fide, oratione, charitate, conversione errantium, insectatione hæreticorum, doxologia et laude Dei. Quod ergo S. Bartholomæus, teste S. Dionysio, cap. 1 De Mystica Theologia, dixit: «Magnam esse Theologiam, et minimam; ac Evangelium amplum et magnum, rursumque compendiarium,» idipsum vere dicas de hac Epistola, nimirum brevem esse et longam: brevem in verbis, longam in sententiis, ut rarus sit qui non in ejus cæcutiat lectione, ut ait S. Hieronymus ad Paulinum.

Exstat hæc Epistola syriace, non in Bibliis regiis, sed separatim, quam in Latinum vertit noster Etzelius; extat et arabice, quam in Latinum vertit quidam in fide heterodoxus.

Quoad tertium, argumentum Epistolæ est confutare hæreses jam tum natas Simonis Magi, Nicolaitarum et Cerinthi, ac mox ex iisdem nascituras, Gnosticorum, Ebionis, Menandri, Basilidis, Saturnini, Valentini, Marcionis et similium. Ita S. Epiphanius in hæresi Gnosticorum, post recensitas eorum libidines, ait Spiritum Sanctum de iis per Judam prædixisse: «Quæcumque naturaliter tanquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.» Hæreticorum ergo improbos mores graphice depingit, eosque quasi seductores et pestes cavendos esse docet, ac in fide suscepta constanter esse persistendum, ne eis contingat quod contigit Hebræis, Sodomitis et angelis a Deo apostatantibus, qui omnes misere perierunt. Ita S. Athanasius in Synopsi, Œcumenius et alii. Docuit enim Judas in Asia minore, ubi florebat schola Simonis Magi, contra quam scripsit pariter S. Paulus epistolas ad Ephesios et Colossenses, ad quas hic respicit Judas. Maxime autem insectatur dogma Simonis docentis solam fidem suam (quæ hæresis erat et perfidia) sufficere ad salutem sine bonis operibus, et Gnosticorum docentium, nullum esse peccatum nisi infidelitatis, sed omnia esse adiaphora, scilicet bona bene utentibus, mala male utentibus, ac proinde impune licere vacare comessationibus et libidinibus; unde Simonianorum et Gnosticorum immanes et infames libidines acriter perstringit, eisque acre Dei judicium ab Henoch prædictum intentat. Quocirca S. Ephrem, tom. 1, serm. De iis qui animas ad impudicitiam pelliciunt, cum nihil mali sit, recitat totam hanc S. Judæ Epistolam, eamque contra illos intorquet. Est ergo hæc Epistola perpetua quasi invectiva in hæreticos, eosque blasphemos et luxuriosos. Primo enim, præmissa salute, hortatur fideles, ut contra eos pro vocatione et fide sua viriliter certent, eo quod ipsi sint apostatæ, similes Sodomitis et angelis Deo rebellibus, cum eisque perdendi et perituri.

Deinde, vers. 8, eorum libidines, rebelliones, blasphemias et maledicia incusat, cum Michael, licet justam habens causam, non fuerit ausus maledicere Satanæ. Tertio, vers. 11, comparat eos Caino, Balaamo, Core seditioso, eosque vocat nubes sine aqua, arbores autumnales, fluctus feri maris, sidera errantia, de quibus prophetavit Henoch minans eis acre Dei judicia, cum sint murmuratores, pleni concupiscentiis, superbi, avari. Quarto, vers. 17, hortatur ut Apostolorum fidei et doctrinæ constanter insistentes, hæreticis resistant. Denique vers. 20, hortatur fideles ad orationem, charitatem, misericordiam et zelum animarum, ut seductos ab hæreticis ad fidem reducant; ad castitatem, ut immaculatos se sistant tribunali judicis Christi. Atque tandem doxologia claudit Epistolam, dicens: «Soli Deo Salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.»

Scripserunt e veteribus in hanc Epistolam Didymus et Clemens Alexandrinus; sed breviter exstant in Biblioth. SS. Patrum; recentiores plurimi, recentissime noster Justinianus et Lorinus. Ego pariter brevis ero more meo, præsertim quia pleraque hic dicenda dixi II Petri, II.

Ubi nota hanc Epistolam valde similem esse Epistolæ secundæ S. Petri, cap. II, adeoque multas cum eo easdem, vel pene easdem habere sententias. Quare vel S. Petrus illas sumpsit ex S. Juda, ut ejus dicta confirmaret, uti vult Salmeron; vel certe Judas illas accepit ex S. Petro, ut volunt Baronius, anno Christi 68, Adamus Sasbout, Lorinus, Hugo, Thomas Anglicus et Primaticeius hic, qui tres ultimi censent idcirco hanc Epistolam in ordine Biblico esse ultimam, eo quod ultimo sit edita (excipe Epistolam S. Joannis), ac proinde post mortem S. Petri, qui paulo ante mortem secundam suam Epistolam scripsit anno Christi 68. Quæ si vera sunt, oportet dicere S. Judam cum fratre Simone Chananæo oppetiisse mortem non anno Christi 64, ut vult Tuphrius in Chronico, sed post S. Petrum postque annum Christi 68. Porro ut videas S. Petri et S. Judæ harmoniam et consonantiam, accipe easdem utriusque sententias per parallela digestas.

Parallela Earumdem Sententiarum S. Petri Epist. II et S. Judæ

I. (II Petri) Cap. II, vers. 1. «In vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis.» Et vers. 3. «Quibus judicium jam olim non cessat.» (Judæ) Vers. 4. «Subintroierunt quidam homines, (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii.»

II. (II Petri) «Et eum, qui emit eos, Dominum negant.» (Judæ) «Solum Dominatorem et Dominum Jesum Christum negantes.»

III. (II Petri) Vers. 2. «Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur.» (Judæ) «Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam.»

IV. (II Petri) Vers. 4. «Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.» (Judæ) Vers. 6. «Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.»

V. (II Petri) Vers. 6. «Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens.» (Judæ) Vers. 7. «Sicut Sodoma et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.»

VI. (II Petri) Vers. 10. «Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt.» (Judæ) Vers. 8. «Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt.»

VII. (II Petri) «Sectas (δόξας) non metuunt introducere, blasphemantes.» (Judæ) «Majestatem (δόξαν) blasphemant.»

VIII. (II Petri) Vers. 11. «Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.» (Judæ) Vers. 9. «Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit: Imperet tibi Dominus.»

IX. (II Petri) Vers. 12. «Hi vero, etc., in his quæ ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt.» (Judæ) Vers. 10. «Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant; quæcumque autem naturaliter tanquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.»

X. (II Petri) Vers. 13. «Coinquinationes et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes.» (Judæ) Vers. 12. «Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes.»

XI. (II Petri) Vers. 14. «Cor exercitatum avaritia habentes;» et vers. 3. «In avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur.» (Judæ) Vers. 16. «Mirantes personas quæstus causa.»

XII. (II Petri) Vers. 15. «Secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit.» (Judæ) Vers. 11. «Errore Balaam mercede effusi sunt.»

XIII. (II Petri) Vers. 17. «Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.» (Judæ) Vers. 12 et 13. «Nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur, etc., quibus procella tenebrarum servata est in æternum.»

XIV. (II Petri) Vers. 18. «Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ.» (Judæ) Vers. 16. «Secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba.»

XV. (II Petri) Cap. III, vers. 1 et 2. «Charissimi, etc., memores sitis eorum quæ prædixi verborum, etc., et Apostolorum, præceptorum Domini et Salvatoris.» (Judæ) Vers. 17. «Vos autem, charissimi, memores estote verborum quæ prædicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi.»

XVI. (II Petri) Vers. 3. «Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes.» (Judæ) Vers. 18. «Qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.»

XVII. (II Petri) Vers. 11. «Quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini.» (Judæ) Vers. 21. «Vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.»

XVIII. (II Petri) Vers. 18. «Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.» (Judæ) Vers. 25. «Soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.»