Cornelius a Lapide
Index
Synopsis
Scribit S. Joannes ad Caium sibi familiarem, eumque laudat ab hospitalitate, quod fideles peregrinos hospitio excipiat, foveat, benigne lauteque habeat. Inde, vers. 9, ex adverso accusat Diotrephis inhospitalitatem et arrogantiam, quod fideles non suscipiat, et suscipientes ex Ecclesia ejiciat. Denique, vers. 12, Demetrium publico omnium suoque testimonio commendat, ac brevi se præsentem fore significans salutari jubet amicos.
Textus Vulgatae: III Joannis 1-14
Senior Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate. Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. Propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
Versus 1: Senior Caio Carissimo
1. SENIOR, — id est maxime senex, antiquissimus, summus tum ætate, tum dignitate Episcopatus, Apostolatus et Patriarchatus. Vide dicta epist. II, vers. 1.
CAIO. — Quis est Caius? Primo, Lucius Dexter in Chronico censet fuisse filium Caii Oppii Centurionis; sic enim habet: «Anno Christi 70, in Arabia Felice, martyrium trium Magorum, qui Christum in Bethlehem adorarunt. Per hæc tempora delatus jam in Asiam S. Joannes cognomento Theologus, docebat Ephesi, unde scripsit ad Caium Hispanum, C. Centurionis Malacitani filium, fratrem Demetrii hospitalis viri, cujus pater post fuit Episcopus Mediolanensis; Diotrephes vero impediebat hospites ad Hispanias peregrinationis causa devenientes. At hic malus Episcopus propter ejus scelera et superbiam depositus est.» Pergit Dexter: «Peregrinatio ad loca sancta Hispaniæ, ex multis priis locis facta ab ipsis Apostolicis temporibus,» et in ea C. Oppius Centurio peregrinos sustentabat. Qui Caius domo Corinthius, genere vero Hispanus, etiam D. Paulum inde redeuntem domo tectisque liberaliter excepit, invisitque Joannem ab exilio post redeuntem in Hispanias. Inde Mediolanum venit, ibique Pontifex factus, in Domino obiit. Ita et Onuphrius in Chronico Caium tertium Mediolanensium Episcopum facit, sed Romanum, non Hispanum, dicit fuisse. Sic enim refert sub anno Christi 92: «Caius Romanus, tertius Episcopus Mediolanensis, sedit annis 22,» id est usque ad annum Christi 114, quod circiter tantum videtur C. Oppius vixisse, nisi dicas eum fuisse confectum senio, ut S. Dionysius Areopagita et alii ejus ætatis; nam Helecas, Episcopus Cæsaraugustanus, qui Chronicon L. Dextri ad sua tempora continuavit, asserit C. Oppium Cornelium fuisse illum Centurionem, cujus servum Christus suscitavit, qui postea Apostolis se adjunxit, interfuit morti Stephani, Petrum et Paulum in Hispaniam ad prædicandum comitatus est, et dum Sceptiniensibus juxta Idam prædicaret, ibidem obiit. Et L. Dexter censet C. Oppium, hujus Caii patrem ad quem S. Joannes scribit, fuisse illum Centurionem qui Christo in cruce assistebat et custodiam agebat, qui viso terræmotu aliisque prodigiis exclamavit: «Vere hic erat Filius Dei,» Matth. cap. xxvii, 54; sic enim scribit: «Anno Christi 34, Christus Salvator mundi reus adducitur Pilato. Claudia Procula, uxor Pilati, per somnium monita, credit in Christum et salutem consequitur. Domino nostro Christo ad crucem acto octavo ante Kalendas Aprilis, solis defectus et tenebræ terram operuere, Caius Oppius Centurio Hispanus credit in Christum morientem in cruce.» Addit deinde C. Oppium hunc Christum per Hispaniam prædicasse, una cum miraculis a Christo in cruce ante oculos ejus patratis, eaque de causa Hispanos primos fidem Christi recepisse, petiisseque ut ad eos unus ex Apostolis mitteretur, missumque esse S. Jacobum. Ita Dexter; de cujus fide et auctoritate dixi in Præfatione ad Acta, in fine Chronotaxis.
Secundo, Beda, Glossa, Hugo, Lyranus, Dionysius hic, Ambrosiaster ad Roman. cap. xvi, et alii passim (præter Cajetanum et Catharinum hæsitantes), censent hunc Caium fuisse illum Corinthium de quo S. Paulus, Romæ ex Corintho scribens, ait cap. xvi, vers. 23: «Caius hospes meus et tota Ecclesia,» vos salutat; vel, ut legunt Græci et Beda, «et totius Ecclesiæ,» eo quod quoslibet Ecclesiæ membra in suam domum admitteret; pari modo enim S. Joannes hic suum Caium hospitalitatis nomine insigniter commendat. De eodem ait Paulus I Cor. I, 14: «Neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium.» Porro quod Caius hic S. Joanni fuerit familiaris, testatur S. Athanasius in Synopsi, ubi ait eumdem hunc, S. Joanne dictante, scripsisse ejus Evangelium; et Metaphrastes in Vita S. Joannis asserit S. Joannem, cum in exilio in Patmo Evangelium composuisset, eo Ephesum reverso, Caio ad legendum et recognoscendum tradidisse.
Mariana et Serarius addunt eumdem hunc Caium esse ei cui quatuor illæ primæ extantes S. Dionysii Areopagitæ epistolæ inscribuntur, quas inscribit Caio Therapeutæ, id est, Essenæo, Ascetico, Monacho. Id favori est quod S. Joannes huic Caio scribit vers. 11: «Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.» Therapeutæ enim assidue pietati et contemplationi dediti, per eam Deum videbant; unde et videntium nomine vocabantur, ut olim Prophetæ. Eamdem sententiam tenet Maximus et Georgius Pachymeres, Paraphrastes S. Dionysii, et Dionysius Carthusianus ibidem. Ex illis enim S. Dionysii epistolis patet Caium hunc fuisse virum sublimem, Apostolisque familiarem, nec monachatum obstare hospitalitati quam S. Joannes hic in Caio laudat; et olim et nunc enim hospitalis charitas religiosis et monachis cara fuit et est; præsertim si credamus Dorotheo in Synopsi, et Sedulio ad Roman. cap. xvi, qui referunt Caium illum a Paulo memoratum in Roman. xvi factum esse Episcopum, vel, ut Dorotheus ait, Ephesi, vel, ut Sedulius ait, primum Thessalonicæ; nam ex Therapeutis et Asceticis, quasi viris perfectis, Episcopi legi soliti erant, quin et Episcopi erant Therapeutæ, ut patet in S. Dionysio, S. Basilio, S. Nazianzeno, S. Chrysostomo, S. Gregorio et S. Augustino, qui vitam contemplativam cum activa conjunxerunt. Propria enim dos et laus Episcoporum est hospitalitas, quam ideo S. Paulus eis commendat I Tim. III, 2, et Tit. I, 8.
Versus 2: Orationem Facio Prospere Te Ingredi
2. DE OMNIBUS ORATIONEM FACIO PROSPERE TE INGREDI ET VALERE, SICUT PROSPERE AGIT ANIMA TUA. — Pagninus et editio Tigurina, omisso τὸ σε, id est te, vertunt sic: de omnibus (tuis fidelibus) opto ut prospere agant et bona sint valetudine, sicut anima tua prospere agit, quasi dicant: Opto omnes bene valere et prospere agere, sicut tu bene vales et prospere agis. Sed omnes Græci, Syrus et Latinus codices legunt τὸ σε, id est te. Pro genuino ergo sensu, nota: pro «de omnibus,» Græce est περὶ πάντων, quod verti potest, ante omnia, super omnia, vel omnia. Noster simplicius vertit, de omnibus, id est in omnibus, per omnia; Syrus, in omni re pro te oro, ut prospere agas et valeas, sicut anima tua prospere agit; Vatablus, sicut animo recte vales, ita in omnibus rebus valeas. Vel, Opto te in omnibus rebus semper esse bona valetudine ac prospere agere, quemadmodum reipsa nunc anima tua, id est tu ipse in omnibus bene vales et prospere agis. Deus enim res tuas omnes prosperat et fortunat; efficit enim ut tam corpore quam animo bene valeas, similiter et domum tuam, servos, amicos, negocia, opes, redditus et universa tua bona et benedicit et lautiora facit, quia ea impendis in obsequium Dei, et in sustentationem ministrorum Ecclesiæ, hospitum et pauperum, ut impleatur in te illa benedictio Psalmistæ, imo Dei: «Benedices coronæ anni bonitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate,» Psalm. LXIV, 11; et: «Scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos,» Psalm. V, 13; et: «Qui coronat te in misericordia et miserationibus,» Psalm. CII, 4. Ita Deus bonis omnibus cingit et circumdat amicos suos beneficos. Noe Genes. IX, 1; Abraham Genes. XXII, 17; Isaac Genes. xxv, 11; Jacob Genes. xxxii, 29; Ruth III, 10; Obededom II Regum, vi, 11; Judith xiii, 23; Job I, 10, et XLII, 12. Idem facit similibus, qui ad miserendum et benefaciendum proclives sunt, juxta illud promissum Sapientis, Prov. cap. xxviii, vers. 27: «Qui dat pauperi, non indigebit; qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam;» et illud Pauli II Corinth. IX, 6: «Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.»
ORATIONEM FACIO — εὔχομαι, id est oro, vel opto, ut vertit Vatablus; quæ enim optamus, hæc et oramus. Addit Nyssenus, orat. 2 De Orat. Domin., orationem græce dici εὐχήν, id est optionem et votum, eo quod illi fidenter orent Deum pro bonis, qui ei boni aliquid voverunt. Rursum εὔχομαι, id est vota facio, voveo; nec enim verbales et frigidæ erant S. Joannis preces, sed contentæ, votivæ, efficaces et fervidæ.
PROSPERE TE INGREDI, — q. d. Oro ut tu in omnibus tuis negotiis et actibus prospere agas. Glossa Interlinearis, ut quod bene agis bene perficias. Græce est εὐοδοῦσθαι, id est, bene ingredi, prospera via progredi, feliciter dirigi, prospero itinere deduci: significat enim prosperum rei successum et exitum, quem suis dat Deus. Sic Sapient. xi, 1, dicitur εὐώδωσε, id est, feliciter direxit opera eorum (Hebræorum) in manu Prophetæ sancti, puta per Mosen, quem eis dedit per desertum viæ ducem. Et Psalm. I, 3, de justo dicitur: «Omnia quæcumque faciet, prosperabuntur,» id est felicem sortientur exitum, græce εὐοδωθήσεται. Quare mysticum est quod ait Œcumenius et Beda: Prospere agere, inquiunt, idem est, quod ex Evangelii norma et præceptis vitam instituere.
ET VALERE, — ὑγιαίνειν, sanum esse, bona esse valetudine. Sanitas enim requiritur ad bona opera, præsertim hospitalitatis et beneficentiæ.
SICUT PROSPERE AGIT ANIMA TUA, — sicut animo recte vales, ita valeas et corpore, rebusque omnibus; vel, «anima tua,» id est tu ipse, ut jam dixi. Laudat Caium, et laudando eum ad hospitalitatis et virtutis incrementa extimulat. Nam, ut ait S. Augustinus, hom. 25, inter 50: «Laudata virtus crescit, et laudare est acerrimus stimulus movendi.» Porro Plinius, lib. III epist.: «Eget,» inquit, «si qua virtus alia, laudis hoc stimulo liberalitas.» Quin et Seneca, lib. II De Ira, cap. xxi, ait, «assurgere ingenium si laudatur, et in spem sui bonam adduci.»
Versus 3: Gavisus Sum Valde Venientibus Fratribus
3. GAVISUS SUM VALDE VENIENTIBUS FRATRIBUS, ET TESTIMONIUM PERHIBENTIBUS VERITATI TUÆ. — «Veritas» hæc primo, est fidei, q. d. Testantur te in fide Christiana et doctrina Christi constanter inter omnes persecutiones persistere. Secundo, «veritas» hæc est morum, q. d. Testantur te vivere juxta fidem et veritatem Evangelii, testantur mores tuos esse conformes fidei et Evangelio quod profiteris. Unde tertio, veritas hic accipi potest vera charitas et beneficentia: hanc enim maxime docet et sancit veritas Evangelii, hancque in Caio dilaudat Joannes vers. 5 et 6. Quarto, veritas accipi potest sinceritas et candor, qui opponitur hypocrisi et simulationi, q. d. Testantur te ab omnibus esse sincerum et candidum. Quinto, «veritas» accipi potest in tribuendo simplicitas, et vera simplexque liberalitas, de qua Paulus Rom. XII, 8; et II Corinth. VIII, 2.
Versus 4: Majorem Horum Non Habeo Gratiam
Majorem Horum (id est his; est græcismus) NON HABEO GRATIAM, q. d. Nihil mihi gratius accidere potest, nullam majorem mihi gratiam facere possunt, quam si faciant, ut audiam eos in veritate jam dicta ambulare. Legit Interpres χάριν, id est gratiam, et ita legunt Græci; nonnulli tamen legunt χαράν, id est gaudium: unde Complutensia et Regia legunt, majus horum non habeo gaudium; et Syrus, major illa lætitia nulla mihi est, quam ut audiam filios meos ambulare in veritate. Eodem redit utraque lectio. Celebrat S. Hieronymus in cap. v ad Ephesios illud Christi axioma: «Nunquam læti sitis, nisi cum fratrem videritis in charitate.»
Porro quantum gaudii soleat magistris afferre discipulorum profectus, pulchre docet Seneca, epistola 34: «Cresco,» ait, «et exulto, discussa senectute recalesco, quoniam ex his quæ agis et scribis, intelligo quantum te ipse (nam turbam olim reliqueras) supergrederis. Si agricolam arbor ad fructum producta delectat, si pastor ex fœtu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur, quam ut adolescentiam illius suam judicet: quid evenire credis his, qui ingenia educaverunt, et quæ tenera formaverunt, adulta subito vident? Assero te mihi, meum opus es. Ego, cum vidissem indolem tuam, injeci manum; exhortatus sum, addidi stimulos, nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi, et nunc idem facio. Sed jam currentem hortor et invicem hortantem.»
Versus 5: Fideliter Facis Quidquid Operaris in Fratres
5. CHARISSIME, FIDELITER FACIS QUIDQUID OPERARIS IN FRATRES, ET HOC IN PEREGRINOS. — «Fideliter,» id est, christiane facis. Græce πιστὸν ποιεῖς, id est, quod fidelem decet, facis; Vatablus, facis rem tua fide dignam, facis quod Christianum facere oportet, facis quod mire Christi fidem illustrat, hospitando, alendo, fovendo fratres, puta fideles, præsertim peregrinos. Hospitalitas enim olim Christianis erat commendatissima, adeoque signum et nota certa Christianæ fidei: testis est Lucianus licet Gentilis in Peregrino.
Secundo, vi fideliter his non solum fidem, sed et fidelitatem Caii, significat, q. d. Fidelis es Christo; fidelitatem quam Christo in baptismo spopondisti, reipsa præstas. Spopondisti enim te vitam instituturum juxta præcepta Christi, inter quæ primum est charitatis et beneficentiæ erga Christianos, quasi fratres, ac ejusdem fidei et religionis socios. Audi Tertullianum inter notas fidelium recensentem contesserationem hospitalitatis; sic enim ait lib. De Præscript., cap. xx: «Itaque tot tantæque Ecclesiæ una sunt — illa prima ab Apostolis, ex qua omnes; sic omnes primæ, et omnes Apostolicæ, dum omnes uniusmodi probant unitatem. Communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quæ jura non alia ratio regit quam ejusdem sacramenti una traditio.» Contesserationem vocat tesseram sive signum quod Christiani Christianis exhibebant, ad se probandos esse Christianos, ut in hospitalitate tamquam fratres reciperentur. Erant enim et apud Gentiles tessera hospitii et amicitiæ. Sed cum Gentiles hanc Christianorum tesseram agnoscerent eamque dolose usurparent, ut Lucianus ostendit fecisse Peregrinum, Concilium Nicænum in locum tesseræ instituit epistolas, quas dicebant Formatas, de quibus vide Baronium.
ET HOC IN PEREGRINOS, — καὶ εἰς τοὺς ξένους, id est, et erga hospites seu peregrinos, ubi τὸ καί, id est «et,» idem valet quod «præsertim»; ideo Noster vertit et hoc. Sic Christus ait: «Dicite discipulis, et,» id est præsertim, «Petro,» Marc. xvi, 7. Similes phrases sunt Sophon. I, 16; Matth. XIII, 41, et alibi. Porro per «peregrinos» hic intellige tam viros Apostolicos, qui itinerando Evangelium disseminabant, ut tenet Beda; quam eos qui a Gentibus expulsi vagabantur exules, ut tenent Hugo et Glossa interlinearis; quam fideles quovis alio titulo aut causa peregrinantes, ut tenet Dionysius. Eorum enim curam commendavit Deus fidelibus suo exemplo, dicens Deut. x, 18: «Deus diligit peregrinum, et dat ei cibum atque vestimentum; et vos ergo diligite peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.»
Versus 6: Qui Testimonium Reddiderunt Charitati Tuæ
6. QUI TESTIMONIUM REDDIDERUNT CHARITATI TUÆ IN CONSPECTU ECCLESIÆ. — Olim enim mos erat Episcopis et presbyteris hospites ad se venientes invitare ad sermonem vel exhortationem in Ecclesia, et dum id faciebant, simul celebrabant hospitalitatem et charitatem Caii quam alibi experti erant. Hunc ritum invitandi hospites tradit S. Clemens lib. II Constitut., cap. LXII, et sancit IV Concilium Carthaginense, cap. III, S. Ambrosius eo usus est Mediolani, ut patet ex hom. 48, et S. Cyrillus Alexandriæ, ut patet ex homil. 7 et 8.
QUOS BENEFACIENS DEDUCES DIGNE DEO. — Hugo legit, deducis. Sensus est, q. d. Quibus si pergas benefacere, eos hospitio excipiendo, alendo, adjuvando, dirigendo, viatico instruendo, «deduces eos digne Deo,» q. d. Curabis ut iter comode prosequi possint, et quo tendunt pervenire, quod pium opus est et Deo dignum. Græce est, οὓς καλῶς ποιήσεις προπέμψας, id est, quos bene fecis, id est, beneficio affecies, digne Deo prosequendo; itaque legunt Complutensis et Regia editio. Hinc vertunt tam Tigurina quam Pagninus, Quos bene facies, si prosequutus fueris eos digne Deo; S. Hieronymus in cap. I ad Titum vertit, Quos optime tractabis, si premiseris (hoc enim est προπέμψας) digne Deo. Omnia eodem redeunt; «deduces» autem, ut patet ex voce Græca, non tam designat corporalem deductionem aut comitatum, quasi S. Joannes velit Caium proficiscentes hospites personaliter comitari et in via deducere; quam complectitur viaticum et alia itineri accommoda, v. g. itineris duces, adversus latrones socios, epistolas commendatitias ad amicos, etc. Sic «deduces» idem est quod, commode, tuto, liberaliter dimittes. Sic Romani eis quibus dederant hospitium publicum, etiam lautia, id est hospitalia dona, conferebant. Id est quod scribit Paulus Romanis cap. xvi, vers. 2, de Phœbe: «Eam,» inquit, «suscipiatis in Domino ut decet sanctos, et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit.»
DIGNE DEO. — Primo, q. d. Ut par est Dei cultores a Dei cultore tractari, honorando eos quasi Dei ministros, et Deum in eis; tractando eos tam chariter et reverenter, quam decet Christi servos et membra tractari, ait Dionysius.
Secundo, q. d. Facies quod est Deo dignum, gratum et honorificum.
Tertio, q. d. Quasi vicem Deo reddis, eo quod sicut Ipse in te est liberalis, ita et tu in Dei ministros bona tua liberaliter profundis.
Quarto, q. d. Magnum favorem et præmium apud Deum mereberis; mereberis enim ut Deus tuam in suos ministros liberalitatem majore in te bonorum tum corporalium tum spiritualium liberalitate compenset. Nam actio tunc digna Deo censetur, quæ præmium et compensationem a Deo meretur. Qui enim agit digne Deo, dignus est ut Deus eum æqualibus, imo majoribus rebus repensat, juxta illud promissum Christi, Matth. x, 40: «Qui vos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit Prophetam in nomine Prophetæ, mercedem Prophetæ accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.»
Quinto, «digne Deo,» id est, eo modo qui dignus esse censetur Deo, q. d. Divinitus, regaliter, liberaliter. Ita noster Lorinus: unde Syrus vertit, ut Deo convenit.
Sexto, idem «digne Deo» ait, id est, eo modo et ea dignitate qua Deus ipse id faceret, servata proportione; sic loqui linguis angelorum, I Cor. xiii, est loqui ea elegantia qua angelus usurus esset si loqueretur.
Moraliter, examinet se quisque fidelis et videat an opera ejus sint plena, perfecta, et adeo præcellentia ut sint digne Deo, an charitas ejus similis sit charitati Dei et Christi; an agat et vivat digne Christo. Donum quod offeres regi non debet esse vulgare, sed excellens et regium, ut dignum sit rege; quale ergo esse debet id quod offertur Deo, illi inquam summæ sanctitati et majestati, qui est Rex regum, et Dominus dominantium? De quo ait Job cap. xxxvii, 23: «Non possumus eum digne invenire: magnus fortitudine et judicio et justitia, et ineffabilis.» Ut digne Deo vivas, plenus esse debes Deo et Spiritu Sancto; Deus enim solus divina opera sibi digna operatur. Invoca ergo jugiter Spiritum Sanctum, et ex imo corde inclama: «Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.» Hic ergo tibi in omni opere, ut illud excellenter facias, sit stimulus: «Fac hoc digne Deo;» et, ut ait Sapiens, Eccli. xxxiii, 23: «In omnibus operibus tuis præcellens esto.» Hoc est quod Ephesios monet cap. iv, 1: «Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate,» etc.; et Philipp. I, 27: «Tantum digne Evangelio Christi conversamini;» et Coloss. I, 10: «Ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,» etc.; et Thessal., epist. I, cap. II, vers. 12: «Testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.» Pro modulo ergo nostro digne Deo ambulemus, nam adæquate et physice solus Christus id facere potuit et fecit: ipse enim solus est ἰσόθεος, id est æqualis Deo, quia Deus homo; unde et actiones ejus solius fuerunt theandricæ, id est, Dei viriles, ut ait S. Dionysius, qui epistola 4 ad Caium: «Divina,» ait, «non quatenus Deus est, perfecit, neque humana quatenus homo; sed postquam Deus factus est homo, novam quamdam θεανδρικήν, id est ex divina et humana compositam, operationem apud nos instituit.»
Versus 7: Pro Nomine Enim Ejus Profecti Sunt
7. PRO NOMINE ENIM EJUS PROFECTI SUNT, — ut scilicet nomen Dei et Christi evangelizarent, ait Beda, aut quia pro nomine ejus exilio mulctati sunt, aut quavis alia pietatis et Dei causa, hoc iter susceperunt; ergo par est eos a vobis «digne Deo suscipi» et deduci. Primam causam, scilicet quod profecti sint ad propagandum Evangelium, magis verba ipsa significant, et ea quæ sequuntur.
NIHIL ACCIPIENTES A GENTIBUS, — quia gratis Gentibus prædicant Evangelium, ne videantur quæstum aucupari ex Evangelio. Aut quia a Gentibus ob fidem Christi bonis spoliati sunt. Aut quia cum sint Christiani noluerunt ullum cum Gentibus, utpote idololatris, commercium habere, nec quidquam ab eis etiam oblatum accipere: decet ergo eos a vobis, o Christiani, sustentari digne Christo. Unde subdit:
Versus 8: Nos Ergo Debemus Suscipere Hujusmodi
8. NOS ERGO DEBEMUS SUSCIPERE HUJUSMODI. — Græce καταλαμβάνων, id est occupare, prehendere, detinere, ut non exspectemus donec ipsi ad nos veniant, sed eos prævenire, domum nostram invitare, imo cogere, ait Œcumenius, uti coegerunt discipuli Christum in Emmaus, Lucæ xxiv, 29; et Abraham suos hospites, Genes. xviii, 12; et Lot, Genes. xix, 1. Porro «suscipere» et «susceptio» in Scriptura significat omne officium, omne obsequium, omnem protectionem, omnem opem et curam.
UT COOPERATORES SIMUS VERITATIS, — ministrando necessaria illis qui veritatem prædicant, et illis qui pro veritate fidei tribulationes et exilia sustinent, ait Lyranus.
Porro S. Joannes hortans Caium ut pergat in hospitalitate, utitur prima persona, non tertia, seque illi associat, dicens: «Nos ergo debemus,» non: Tu ergo debes; ut suavior et efficacior sit exhortatio. Sane non dubium S. Joannem valde fuisse in peregrinos hospitalem: erat enim Episcopus Ephesinus, ac proinde bona Ecclesiæ Ephesinæ in pauperes et peregrinos dispensabat. Addit Beda S. Joannem instar Pauli, Actor. xx, vers. 34, ex labore manuum vixisse, indeque aliis succurrisse, ut impleret illud Christi: «Beatius est magis dare, quam accipere,» Actor. cap. xx, vers. 35.
Nota: S. Joannes multis argumentis et stimulis pungit incitatque Caium ad prosequendam suam in peregrinos liberalitatem. Primum est, laudando ejus liberalitatem, quam ipsique hospites eam laudarint coram tota Ecclesia, vers. 3. Secundum, quod hoc sit opus fidele et Christiano proprium, vers. 5. Tertium, quod hoc sit opus dignum Deo, vers. 6. Quartum, quod conferatur in eos, qui nomen Dei prædicant aut propagant, vers. 7. Quintum, quod conferatur in eos, qui a cæteris Gentibus deserti vel expilati sunt, vers. 7. Sextum, quod per hoc cooperemur veritati et Evangelio, illudque per prædicatores vel confessores, quos excipimus et alimus, prædicemus et profiteamur. Vide quæ de excellentia hospitalitatis dixi I Petri iv, 9, et Hebr. XIII, 2. Nota etiam Joannem stimulis multos Caio addidisse ad perstandum in hospitalitate, eamque numquam intermittendam.
Versus 9: Scripsissem Forsitan Ecclesiæ
9. SCRIPSISSEM FORSITAN ECCLESIÆ. — Græce ἔγραψα, id est scripsi. Ita Erasmus, Vatablus, Clarius, Cajetanus, qui censent nostram Vulgatam hic esse corruptam. Verum Gagneius, Serarius et alii censent Interpretem legisse ἔγραψα ἄν, aut certe τὸ ἄν subintellexisse, uti subinde alii subintelligunt, ideoque rectius vertisse scripsissem forsitan; idque probatur primo, quia hic sensus est congruentior, q. d. Scripsissem utique, sed ideo non scripsi, quia nos nostrasque litteras non recipit superbus ille Diotrephes. Secundo, quia nullæ extant S. Joannis litteræ scriptæ ad Ecclesiam, et frustra eas scripsisset, cum sciret eas non recipiendas, imo qui eas recepissent vexandos a Diotrephe, ut patet vers. 10. Tertio, id plane confirmat Syrus qui vertit, bohe havith, id est, quærens, petens, cupiens fui ad scribendum Ecclesiæ, sed ille qui amat esse primus apud vos, Diotrephes, non suscipit nos.
SED IS QUI AMAT PRIMATUM GERERE IN EIS, — in ea, puta Ecclesia; sed dicit eis, quia intelligit fideles qui sunt in Ecclesia, eamque componunt et conflant. Ecclesia enim est nomen collectivum significans multitudinem, collectionem et coetum fidelium; congruo ergo ei datur cognomen vel pronomen plurale. Græce est φιλοπρωτεύων, id est, ambiens primatum, primas tenere volens. Quare videtur fuisse Diotrephes, vel Episcopus, ut aliqui censent, quia Episcopus jure suo primas tenet in Ecclesia; vel certe vir potens, insolens et arrogans, qui in Ecclesia dominari fidelibus praeesse volebat, simulque jus Episcopale arrogare satagebat. Addit Beda eum fuisse haeresiarcham; sed nil tale insinuat hic S. Joannes, imo potius contrarium; nam si fuisset hæresiarcha, acrius cum eo egisset S. Joannes, eumque excommunicasset, et ex Ecclesia ejecisset, uti Paulus excommunicavit Hymenaeum et Alexandrum I Timoth. I, 20. Oderat ergo Diotrephes S. Joannem, non quia hæreticus, «sed quia ambitiosus;» videbat enim Joannem suo primatui, quem ambiebat, resistere. Porro Diotrephes adeo fuit superbus et arrogans, ut ipsi S. Joanni sese opponere, ejusque fideles excommunicare, et ex Ecclesia ejicere auderet. S. Joannes enim, licet jure Episcopali præsideret soli Ecclesiæ Ephesinae, jure tamen Apostolico, sive qua Apostolus, præerat omnibus Asiæ, imo totius orbis Ecclesiis.
DIOTREPHES. — Vatablus censet esse nomen appellativum, q. d. Jactabundus, arrogans; olim enim qui generis nobilitate inflati erant, διοτρεφεῖς, id est, a Jove nutriti, solebant vocari, et huc facit quod eum primatus Ecclesiastici affectatorem dixit.
Melius L. Dexter in Chronico, et alii passim censent esse nomen proprium, aut potius appropriatum; ipse enim jactans suum genus et opes apud Gentiles, gentilitio nomine vocabat se Diotrephem, id est, a Jove nutritum, Jovis filium. Sic Homerus reges vocat διοτρεφέες καὶ διογενέες, id est Jovis alumnos, et a Jove genitos. Sic Castor et Pollux vocantur διόσκουροι id est Jovis filii, Actor. xxviii, 11. Addit L. Dexter hunc Diotrephem fuisse Episcopum, sed ob superbiam et inhospitalitatem ab episcopatu depositum: verba Dextri recitavi initio capitis.
Perperam ergo Beda: «Diotrephes, inquit, idem est quod speciosus, insulsus, sive decor insaniens, ita ut perfidiam cordis etiam in nomine signaverit.»
Moraliter, hunc Diotrephem imitantur, qui beneficia et prælaturas ambiunt, eaque sibi ob nobilitatem et opes deberi autumant, cum Christus ignobiles et pauperes vocarit, imo elegerit in Apostolos: vide I Cor. I, 26; vide et Tiraquellum De Nobilitate, cap. xx, num. 10 et seq. Rursum Diotrephem imitantur seculares principes et nobiles, qui jus patronatus in conferendis beneficiis non habentes, illud usurpant et invadunt, aut eo abutuntur volentes dominari in Cleris.
Denique disce hic quam Apostoli et viri magni suos habeant æmulos et hostes: ita S. Petrus æmulum habuit Simonem Magum, S. Paulus Elymam, S. Joannes Diotrephem et Apollonium Tyanaeum Ephesi magiam docentem.
NON RECEPIT NOS, — nostrum apostolatum, nostram auctoritatem, nostros fratres, nostras litteras, nostra præcepta. Solebat Episcopus epistolas ad Ecclesiam suam missas recipere, et fidelibus in ecclesia legere, quasi Ecclesiæ caput, primus et primas; Episcopo absente, id præstabat ejus Vicarius, vel qui jus episcopale sibi arrogabat: quod si Episcopus epistolas non probaret, supprimebat, nec legebat. Dicit ergo S. Joannes se non scribere Ecclesiæ, eo quod illi præsideat ambitiosus Diotrephes, qui primas sibi arrogans, nulli, ne S. Joanni quidem, se submittebat, ideoque ejus scripta in ecclesia non legisset, nec legi permisisset.
Versus 10: Commonebo Ejus Opera
10. COMMONEBO EJUS OPERA. — Minus recte aliqui legunt «commoveam,» id est, commovebo. Græce enim est ὑπομνήσω, id est commonebo, in memoriam revocabo, in lucem proferam, cunctis nota faciam, ante oculos ponam; Vatablus et Pagninus, indicabo. Ubi nota lenitatem S. Joannis in corripiendo et castigando. Budæus in Commentar. Linguæ Græcæ vertit, judicabo: est enim verbum forense; Œcumenius, minabor, puniam, ac malum pro malo retribuam; Syrus, meminero operum ejus, recordabor eorum quæ facit. Unde L. Dexter ait hunc Diotrephem officio et episcopatu fuisse privatum ac depositum, uti jam dixi.
VERBIS MALIGNIS GARRIENS IN NOS. — Syrus, qui verba mala facit in nos, calumnias in me conjiciens, mihi detrahens, me infamans, quod proprium est hæreticorum; græce est φλυαρῶν, quod significat nugari, ineptire, garrire, blaterare. Apposite calumnias Diotrephis despiciens vocat garritum; nam, ut ait Seneca epist. 92: «Eleganter Demetrius dicere solebat, eodem loco sibi esse voces imperitorum, quo ventre redditos crepitus? Quid enim, inquit, mea refert, sursum isti an deorsum sonent? Quanta dementia est, vereri ne infameris ab infamibus!» Idem vero Seneca, lib. De Remed. fort.: «Male,» inquit, «de te opinantur homines, sed mali; moverer si male de me M. Cato, si Lælius sapiens, si alter Cato, si duo Scipiones ista loquerentur: nunc malis displicere, laudari est. Non potest ullam auctoritatem habere sententia, ubi qui damnandus est damnat. Male de te loquuntur; moverer, si judicio hoc facerent, nunc morbo faciunt; non de me loquuntur, sed de te. Male de te loquuntur, bene nesciunt loqui; faciunt non quod mereor, sed quod solent; quibusdam enim canibus sic innatum est, ut non pro feritate, sed pro consuetudine latrent.» Ita Demosthenes apud Stobæum, serm. 40, «calumniam aliquantisper quidem audientium opinionem confirmare, progressu vero temporis nihil ipsa imbecillius esse» dicebat; et Socrates admiranti cuidam cur nihil in eum commoveretur, a quo conviciis petebatur: «Mihi,» inquit, «non maledicit, quandoquidem ea quæ dicit, mihi non adsunt nec in me hærent.»
NEQUE IPSE SUSCIPIT FRATRES, — Christianos, orthodoxos; quia suscipit duntaxat suæ sectæ pseudo-christianos et cacodoxos: hoc erat scelus avaritiæ, invidiæ et odii; quod vero sequitur, superbiæ et arrogantiae.
ET EOS QUI SUSCIPIUNT. — Legit ἐπιδεχομένους. Et sic habent aliqui codices; plures tamen habent τοὺς βουλομένους, id est eos qui volunt, scilicet suscipere.
DE ECCLESIA EJICIT, — tum de loco et coetu Ecclesiæ, præsertim in agape et convivio post Eucharistiam: ita Hugo; tum de ipsa fidelium congregatione, excommunicando eos: ita Dionysius; cum potius ipse excommunicandus esset. Sic enim habet Concilium Gangrense cap. xi, et habetur cap. Si quis despicit, dist. XLII: «Si quis,» ait, «despicit eos qui fideliter agapas, id est, coenas pauperibus exhibent, et propter honorem Dei convocant fratres, et noluerit communicare hujusmodi vocationibus, parvîpendens quod geritur, anathema sit.»
Versus 11: Noli Imitari Malum
11. NOLI IMITARI MALUM. — Syrus, ne similis fias in malo, sed in bono, q. d. Noli imitari superbum, impium, avarum et inhospitalem Diotrephem, esto primas in ecclesia occupet, qualem cæteri sequaces vulgo solent imitari; sed potius imitare humilem, pium, liberalem et hospitalem Demetrium, de quo vers. 12. Magna est vis exempli ad provocandum intuentes, ut illud imitentur, et major est vis pravi, quam boni, ob corruptionem naturæ. «Proclivius est,» ait Hieronymus, epist. 7, «malorum imitatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia.» Quocirca monet hic S. Joannes, ut quisque bonorum exemplum sibi imitandum proponat, non malorum. Sicut S. Paulus I Corinth. xi, 1: «Imitatores,» ait, «mei estote, sicut et ego Christi.» Et Hebr. xiii, 7: «Mementote Præpositorum vestrorum, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.» Hac de causa celebrat Ecclesia Sanctorum festa, ut eos quasi exempla vitæ ad imitandum proponat; hinc et utilissimum est legere et meditari vitas Sanctorum. Ita ex lectione Vitæ S. Antonii conversi sunt duo illi aulici, quos refert S. Augustinus, lib. VIII Confess., cap. vi; quin et ipse S. Augustinus ibidem cap. vii. Ex lectione Vitæ S. Mariæ Ægyptiacæ conversus est S. Joannes Columbinus, fundator Ordinis Jesuatorum; legendo Vitas Sanctorum, conversus est noster S. Ignatius.
QUI BENEFACIT, EX DEO EST; QUI MALEFACIT, NON VIDIT DEUM. — Syrus: Ille qui facit bonum, a Deo est; et ille qui facit malum, non vidit Deum. Dupliciter hæc sententia accipi potest. Primo, generatim de quolibet bono et malo cujuslibet virtutis et vitii, q. d. Qui facit bona opera, ex Deo est; qui facit mala, non vidit Deum. Secundo et magis apposite speciatim hæc accipias de bono benefici et beneficentiæ, et malo malefici et maleficentiae. Et hoc magis significant voces Græcæ: ἀγαθοποιεῖν enim est benefacere alicui, beneficium præstare alteri; et ἀγαθοποιός est beneficus, munificus, liberalis; ex adverso κακοποιεῖν, est malefacere, male mereri de aliquo. Agit enim Joannes de beneficentia et hospitalitate, eamque in Caio laudat; maleficentiam vero in Diotrephe culpat et damnat. Alludit S. Joannes ad id quod dixit epist. I, cap. 3, vers. 6, et cap. iv, 7: «Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum; quoniam Deus charitas est.» Vide ibi dicta. Sensus est ergo, q. d. Qui benefacit egentibus, v. g. hospites et peregrinos suscipiendo et fovendo, uti facis tu, o Caie, hic ex Deo est, eumque cognoscit, amat, imitatur et colit; qui vero malefacit proximo, uti facit Diotrephes, non est ex Deo, nec Deum vidit aut videt, id est, Deum practice non cognoscit, quia eum non amat, non imitatur et colit, nec ei beneficentiam mandanti obedit. Licet ergo omnis virtus sit ex Deo, tamen charitati et beneficentiæ id attribuitur et appropriatur, quod sit ex Deo, eo quod ipsa sit virtus divina, ac nos similes faciat Deo. Dei enim proprium est se suaque bona communicare, et benefacere.
Cujus ratio est, quod Dei proprium sit abundare adeo omni bono, ut supereffluat, illudque in alios benefaciendo transfundat. Qui ergo benefacit, Dei benefici filius similis et imitator est. Unde ad hæc S. Joannis verba alludens S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. III: «Est omnium divinius,» ait, «ut eloquia sacra aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in se ipso actionem relucentem.» Hinc illud adagium de beneficio: «Homo homini Deus.» Deus est, ait Plinius, lib. II, cap. vii, «mortali juvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via.» Nazianzenus, De Cura Pauperum: «Esto,» ait, «calamitoso Deus.» Viderunt idipsum Gentiles. Ovidius, lib. De Ponto, elegia 9, ad Cotyn:
Hoc tecum commune diis, quod utique rogati / Supplicibus vestris ferre soletis opem. / Nam quid erit quare solito dignemur honore / Numina, si demas velle juvare deos?
In verbo juvare alludit ad etymon Jovis, qui erat deorum maximus; dictus est enim Jupiter a juvando, quasi juvans pater; unde Cicero ait, eum propter beneficia vocatum esse optimum, sicut propter vim maximum. Concludit Ovidius:
Utilitas igitur magnos hominesque deosque / Efficit, auxiliis quoque favente suis.
Hinc Virgilius, ecloga I, Augustum Cæsarem, qui sibi agros servarat, suum vocat deum:
Namque erit ille mihi semper deus.
Cicero, epist. ad P. Lentulum, eum vocat parentem ac deum suæ vitæ, fortunæ, memoriæ, nominis. Martialis, lib. VIII, epigram. 24:
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus, / Non facit ille deos; qui rogat, ille facit.
Huc facit illud Aristotelis, I Ethic., cap. II: «Quo communius, eo divinius bonum.» Vide dicta Actor. xx, 34.
QUI MALEFACIT, NON VIDIT DEUM. — Alludit ad illud I epist. cap. III, 6: «Omnis qui peccat non vidit Deum.» Antithesis exigebat ut diceret: «Non est ex Deo;» sed per auxesim dicit amplius, q. d. Qui male facit, adeo non est ex Deo, ut ne quidem Deum videat, id est, practice cognoscat, cum tamen Deus sit lux immensa, quia malefaciens in tenebris agit, dum opera tenebrarum, puta peccata, exercet. Rursum hic non cognoscit Deum, quia ita vivit ac si Deum non novisset, ac si Deus sua scelera non videret, ac si non esset Numen, scelerum judex et vindex: quæ omnia alienissima sunt a Deo. «Nam in omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos,» Prov. xv, 3. Rursum qui maleficus est, et malefacit proximo, hic proprie non videt, id est, cognoscit Deum practice, quia non agnoscit immensa et perpetua Dei in se beneficia, ut iis gratus existat, aliis amore Dei benefaciendo, cum Deo, qui bonis nostris non eget, benefacere, et vicem rependere nequeat. Quare Deus vicissim tales non cognoscit, id est, non probat dicetque eis in die judicii: «Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem,» Matth. VII, 23.
Ad hæc S. Joannis verba allusit S. Dionysius scribens ad eumdem Caium Therapeutam, videntem et contemplativum (qua de causa ait hic S. Joannes: «Vidit Deum»), epist. 1, ubi explicat quomodo boni et perfecti, præsertim Therapeutæ, qualis erat Caius, videant Deum: «Si quis est,» ait, «qui viso Deo id quod aspexit intellexit, non eum vidit, sed aliquid ipsius, quod est et cognoscitur; ipse vero supra mentem atque supra omnem substantiam, sublimiter collocatus, etc., mentis captum longè superat.» Deus enim in se invisibilis omnia transcendit, lucemque habitat inaccessibilem, quæ nobis caligo est impervia, ut idem docet ibidem. Idem epist. 2, cum quæsisset ab eo Caius: «Qui fit ut Deus super principium emineat deitatis et bonitatis,» respondet, ut interpretatur Pachymeres: «Quia deitas ejusmodi donum est, quod a Deo in nos derivatur, quo divinæ efficimur consortes naturæ. Per deitatem intellige munificam Dei gratiam, nos bonos et deos constituentem. Hoc enim donum et origo est et causa, quo dii efficimur, pariter et boni; porro bonum hoc quod est principium nostræ deificationis, Deus ipse transcendit.» Additque inimitabilem Dei imitationem, nostram esse deificationem: quia enim non efficimur dii nisi numen divinum imitando, ideo imitatio dicitur; quia vero ad primarium illud divinitatis exemplar, ne ulla quidem ex parte pertingimus, hinc jure inimitabilis hominibus et angelis dicitur ejus deitas et bonitas. Idem epist. 3, ad eumdem: «Occultus,» ait, «est Deus etiam post ipsam declarationem, aut divinius dicam, in ipsa declaratione.» Idem, epist. 5 ad Hieroth.: «Divina caligo,» inquit, «est lux ad quam aditus non patet, in qua Deus habitare dicitur, quæ quidem nec cerni potest, præ excellenti claritate, nec adiri eadem propter singularis divini luminis effusionem. In hac versatur omnis, qui dignus habitus est, Deum nosse et videre; hoc ipso quod non cernit neque cognoscit, vere in eo aspectum et cognitionem superat; atque hoc ipsum noscens, quod est super omnia, et quæ sensu percipiuntur, et quæ ratione intelliguntur; dicitque illud Prophetæ: Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.» Idem deinde probat exemplo S. Pauli, qui licet raptus esset in Deum, tamen asserit Deum omnem intelligentiam et cognitionem superare. Hinc et noster Joannes, Evang. cap. 1, 18, ait: «Deum nemo vidit unquam,» scilicet per visionem claram; vidit tamen per obscuram cognitionem, seu fidem, juxta illud S. Pauli: «Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem,» I Corinth. XIII, 12.
Versus 12: Demetrio Testimonium Redditur ab Omnibus
12. DEMETRIO TESTIMONIUM REDDITUR AB OMNIBUS, — de hospitalitate, probitate et cæteris virtutibus Christianis. Hunc ergo Caio imitandum et adjuvandum proponit, sicut Diotrephem inhospitalem vitandum. Suspicatur noster Serarius Demetrium hunc esse illum qui olim præfectus artificum Dianæ, contra S. Paulum Ephesi seditionem concitavit, Act. xix, 24; qui postea pœnitens peccatum suum fervore pensans persecutionem in propagationem fidei commutarit: licet nil tale prodant veterum historiæ. Insinuant Catharinus et Salmeron hunc Demetrium fuisse Episcopum. L. Dexter in Chronico asserit hunc Demetrium fuisse fratrem Caii, ad quem epistolam hanc scribit S. Joannes. Verba Dextri recitavi initio capitis.
ET AB IPSA VERITATE, — q. d. Falli potest testimonium populi et vulgi, at falli nequit testimonium veritatis. «Vulgus,» ait Cicero Pro Roscio comœdo, «ex veritate pauca, ex opinione multa æstimat.»
Veritas autem testimonium perhibet Demetrio, q. d. Vere Demetrius christiane vivit et Christiana opera facit. Ejus ergo vita verum ei virtutis dat testimonium. Veritas, id est, res ipsa clamat eum tam re ipsa, quam nomine, verum probumque esse Christianum. Beatus qui testimonium habet a veritate; hic enim testimonium habet a Deo, qui est prima et summa veritas. Mundani testimonium habent, sed ab adulatione et falsitate; nam, ut vulgo dicitur: «Multi Laudenses, pauci Veronenses;» nimirum multi laudatores, puta adulatores, pauci veridici.
SED ET NOS TESTIMONIUM PERHIBEMUS, — quod utique gravius et certius est, utpote Episcopale, Apostolicum et canonicum, utpote scriptoris hagiographi. Vere Cicero pro Plancio: «Gravior et validior est decem virorum bonorum sententia, quam totius multitudinis imperitæ.» ET NOSTI QUONIAM TESTIMONIUM NOSTRUM VERUM EST. — Hæc verba confirmat Joannes suo testimonio adjecto, ut Caius noverit testimonium Apostoli pro certo et indubitato habendum esse.
Versus 13: Multa Habui Tibi Scribere
13. MULTA HABUI TIBI SCRIBERE, SED NOLUI PER ATRAMENTUM ET CALAMUM SCRIBERE TIBI, — q. d. Multa habui tibi communicanda, sed nolui ea committere chartæ, quia brevi ore ad os loquemur. Vide dicta epist. II, 12. Syrus: «Multa fuerunt mihi ad scribendum tibi, sed non volo ut in manu atramenti et calami scribam tibi.»
Versus 14: Pax Tibi
PAX TIBI. — Syrus, pax sit tecum.
14. SALUTANT TE AMICI. SALUTA AMICOS NOMINATIM. — Syrus: «Precantur pacem tibi amici. Precare pacem amicis,» scilicet in nomine suo, Hebræorum enim communis salutatio erat scalom lacem, id est, «Pax vobis,» quam more gentis usus est Christus et Apostoli. Rursum hic nota comitatem et affabilitatem S. Joannis, qui amicos vult salutari nominatim, eos tamen non nominat, quia plurimi erant, et ne quem ex oblivione prætereundo, aut alteri præponendo, offendat.