Cornelius a Lapide

Commentarius in Secundam Epistolam Sancti Joannis


Index


Synopsis

Argumentum Epistolæ est: Laudat Electam ejusque familiam a fide et charitate; hortatur ut in ea permaneat, ideoque caveat hæreses et hæreticos tum subnascentes, quasi Antichristos, adeo ut nec Ave eis dicat. Serarius censet Epistolam hanc a Joanne scriptam esse Ephesi, indeque missam. Ephesi enim, utpote metropoli Asiæ, S. Joannes ab exilio rediens, jam senio pene confectus, residere solebat.


Textus Vulgatae: II Joannis 1-13

1 Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, 2 propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. 3 Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. 4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. 5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. 6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. 7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. 8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. 9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis: 11 qui enim dicit illi ave, communicat operibus ejus malignis. 12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. 13 Salutant te filii sororis tuæ Electæ.


Versus 1: Senior Electae Dominae

SENIOR, — πρεσβύτερος, id est Presbyter et senex, hoc est omnium senior; ponitur enim positivus pro comparativo et superlativo, quia S. Joannes omnibus Apostolis solus superstes, omnes Episcopos superabat ætate, æque ac dignitate. « Senior ergo, cui scilicet cycnea suppeteret quædam gratia senectutis, » ait S. Ambrosius in Psalm. xxxvi, 25. Hinc « senior » idem est quod « dominus, » puta Prælatus, Episcopus, Apostolus. A Senior enim deducitur Italum, Signore; Hispanum, Señor; Gallum, Seigneur; nam quod ea a Græco κύριος derivet Joachimus Perionius, tract. De Linguæ Gallicæ cum Græca cognatione, longius petitum et contortum videtur. Unde Œcumenius: « Joannes, » inquit, « Episcopum se esse nomine Presbyteri declarat. »

ELECTÆ. — Noster Serarius secutus Œcumenium octo conjecturis probare contendit per « Electam » non significari certam personam et matronam, sed Ecclesiam aliquam Asiæ. Ecclesia enim electa est Dei sponsa, juxta illud Cantic. VI, 9: « Pulchra ut luna, electa ut sol; » et S. Petrus, epist. I, cap. v, vers. 13, Ecclesiam in Babylone vocat coelectam. Censet autem Serarius hanc Ecclesiam fuisse unam ex septem Asiæ, quas S. Joannes instituerat, quasque monet et docet Apocal. cap. I et II, aut certe fuisse Ecclesiam Corinthiacam, eo quod in ea degeret Caius hospes S. Pauli, ut colligitur Rom. xvi, 23; 1 Corinth. I, 14. Videtur enim hæc secunda Epistola missa cum tertia, ac ad illam Ecclesiam in qua erat Caius, cui inscribit tertiam. Porro hæc Ecclesia vocatur κυρία, id est « domina, » vel ob loci nobilitatem, vel ob virtutis præstantiam; vel dicitur κυρία, id est lectissima, legitima, legitimo modo congregata, quæ Actor. cap. xix, vers. 39, vocatur ἔννομος: hoc enim significat quoque κυρία, teste Laertio in Zenone.

Verum, ut alia omittam, huic sententiæ obsistit quod scribit S. Joannes, epist. III ad Caium, 9: « Scripsissem forsitan Ecclesiæ, sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrephes, non recipit nos; » quo significat se ad Ecclesiam in qua erat Caius, nullam scripsisse Epistolam. Rursum insolens est litteras ad Ecclesiam aliquam inscribere « Electæ dominæ, » præsertim cum multæ, imo omnes Ecclesiæ sint electæ; litteræ enim certis personis, vel Ecclesiis inscribendæ sunt, ne in incertum vagentur, vel ad alienos ad quos non pertinent, perferantur: quare inscriptio distincta et clara sit oportet. Quocirca alii passim censent hæc scribi particulari matronæ: hoc enim significat τῇ Electæ dominæ. Sed cur vocat eam « Electam? » Multi censent τὸ Electæ esse nomen appellativum, non proprium, idque vario sensu; primo, aliqui: Electa, inquiunt, id est, fideli et Christianæ; Christiani enim a Deo ex gentilismo vocati et selecti ad fidem, gratiam et gloriam, vocabantur Electi, juxta illud Christi: « Ego elegi vos de mundo, » Joann. xv, 19; et illud Pauli: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, » Ephes. I, 4, etc. « Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram, » I Thessalon. I, 4. Sic S. Petrus I epist. I, vers. 11, scribit « electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, » etc.; et cap. II, vers. 4: « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. » Sic Christus vocatur « Dei electus, » Lucæ xxiii, 33; Isaiæ xlii, 1.

Secundo, alii censent hoc esse epithetum virtutis, q. d. Electæ, id est, eximiæ, insigni sapientia et virtute præditæ. Sic Eccles. I, 16, de sapientia dicitur: « Cum electis feminis graditur. »

Tertio, alii censent S. Joannem habuisse revelationem de hac matrona, quod a Deo posita esset in numero prædestinatorum et electorum, hocque significare nomine « Electæ. » Sed quis credat S. Joannem, si revelationem hanc habuit, illam non solum ei, sed et toti mundo patefacere voluisse.

Verum alii melius censent τὸ Electæ esse nomen proprium, vel certe appropriatum. Epistolæ enim solent inscribi personis certis, nominando eas proprio nomine, ne vagæ sint, vel ad alienos perferantur. Hinc et ἡ Ἐκλεκτή, id est Electæ, nullum habet articulum, quasi nomen proprium. Si enim esset appellativum, dicendum fuisset cum articulo τῇ Ἐκλεκτῇ, ut dicit vers. ult.

Hinc rursum τὸ Electæ passim majuscula littera scribitur, quasi proprium; sicut enim multi fideles nomina appellativa sibi imponendo fecerunt propria, ut vocentur Justus, Justa, Fortunatus, Felix, Christianus, Christiana, Christina, Pretiosus, Exuperius, Exuperantia, etc.: ita et hæc vocata fuit Electa, esto « electus » esset cognomen commune omnibus Christianis. Dixi esse hoc nomen vel proprium, vel appropriatum, quia fieri potuit ut fideles hoc nomen ob eximiam virtutem et probitatem ei appropriarint, præsertim quia filias instruebat in cultu virginitatis, et familiam habebat religiosam, uti mox ostendam, sicut Manichæi viros eminentes in sua secta vocabant « Electos, » teste S. Augustino De Hæresibus, hæresi 46. Sic ergo « Electæ » idem est quod « eximiæ, » et nobilitate et virtute præstanti, ut respondeat Hebræo — propagasse, docet S. Hieronymus, epist. ad Ctesiphontem. Hoc insinuat S. Joannes, vers. 10, ubi severe jubet, ne Ave eis dicat, nec in domum recipiat.

Alludit ad Hebræam paranomasiam perpulchram, quæ sic habet לבחירה גבירא libechira gebira, id est « Electæ dominæ. » Simili modo S. Hieronymus nobiles matronas Romanas et verbis et scriptis erudiendo, non illas solum, sed per illas magnam partem nobilitatis Romanæ ad perfectionem Christianam instruxit, adeoque in suam Bethlehem ad monasteria S. Paulæ et Eustochii pertraxit. Id ipse respondet pium hoc suum cum feminis commercium calumniantibus, epist. 140 ad Principiam: « Si viri, » inquit, « de Scripturis quærerent, mulieribus non loquerer. Si Barach ire ad prælium voluisset, Debora devictis hostibus non triumphasset. Jeremias carcere clauditur, et quia periturus Israel virum non receperat prophetantem, Olda eis mulier suscitatur. Sacerdotes et Pharisæi crucifigunt Filium Dei, et Maria Magdalena plorat ad crucem, unguenta parat, quærit in tumulo, hortulanum interrogat, Dominum recognoscit, pergit ad Apostolos, repertum nuntiat; illi dubitant, ista confidit. Vere πυργίτης, vere turris candoris et Libani quæ prospicit ad faciem Damasci, sanguinem videlicet Salvatoris ad faciendam pænitentiam provocantem. Defecerant Saræ muliebria, et ideo Abraham ei subjicitur, et dicitur ad eum: Omnia quæ tibi dicit Sara, audi vocem ejus. » Verum idipsum non cuilibet est imitandum, ac plane junioribus fugiendum, ne pro charitate supponat se carnalitas, aut certe ejus suspicio et periculum, ut ex fumo flamma sequatur. Vide S. Cyprianum, De Singular. Cleric.

ET NATIS EJUS. — Hosce Electæ filios vel filias virgines fuisse testatur Clemens Alexandrinus, qui ait hanc Epistolam scriptam ad virgines, unde et a Joanne virgine dilectæ officiose hic salutantur. Videtur ergo Electa filias educasse et promovisse ad virginitatem et sanctimoniam, ut domus ejus videretur esse parthenon, sive monasterium virginum, uti fuit domus et aula S. Pulcheriæ, filiæ Theodosii et Imperatricis, de qua vide Aulam sanctam nostri Raderi. Sic ævo S. Joannis Philippus Diaconus quatuor filias virgines Deo obtulit Actor. xxi, 9; S. Matthæus Iphigeniam, S. Clemens Flaviam Domitillam et socias. Hinc illa virginitatis et virginum primævarum encomia apud Philonem De Vita contempl., ubi narrat mira de Essæorum continentia sub S. Marco; ac apud S. Dionysium, De Eccles. Hierarch., cap. vi, part. II; apud S. Ignatium, epist. ad Antiochenos et ad Tarsenses; imo apud S. Paulum I Corinth. vii, 37, et Christum Matth. xix, 12.

QUOS EGO DILIGO IN VERITATE, — vero scilicet, sincero, casto, christiano, efficaci et operoso amore. « In veritate » ergo est idem quod « in Christiana charitate; » unde Dionysius Carthusianus ex hoc loco colligit S. Joannem Dei instinctu cognovisse se esse in Dei gratia et charitate perfecta: quod utique verum esse credo, sed id ex hoc loco evinci nequit. Denique « in veritate, » id est, in Evangelica lege et doctrina, quæ sola est lex veritatis veræque charitatis. Porro Hugo « in veritate, » ait, hoc est, « in Domino, » qui est veritas; unde et subdit:

ET NON EGO SOLUS, SED ET OMNES QUI COGNOVERUNT VERITATEM. — « Communis hic amor suspicionem amovet amoris privati, et majorem facit auctoritatem, » ait Glossa interlinearis. Sensus est, q. d. Omnes Christiani qui cognoverunt veritatem, puta verum Deum, verum Christum, veram fidem et legem, veram virtutem, veram puritatem et sanctimoniam, hi eos amant, quia vident eos excellere in veritate, id est, vera puraque fide, castitate et virtute Christi.


Versus 2: Propter Veritatem Quae Permanet in Nobis

2. PROPTER VERITATEM QUÆ PERMANET IN NOBIS, ET NOBISCUM ERIT IN ÆTERNUM. — Refert hæc ad « diligo in veritate, » non ad « cognoverunt, » q. d. Diligo eos in veritate, quia ipsi constanter adhærent veritati, id est, veræ fidei, castitati et charitati Evangelicæ, quæ permanet in nobis per omnem hanc vitam, et permanebit per omnem vitam futuram et æternam in gloria cœlesti. Per veritatem ergo accipe veram fidem, verum Evangelium, veram doctrinam, quæ permanet et permanebit inviolata, firma et stabilis per omnem æternitatem. Secundo, Œcumenius per veritatem accipit veram, id est, firmam, stabilem, semperque sui similem charitatem, ne scilicet facile refrigeretur, extinguatur aut mutetur. Sic et Dionysius Carthusianus per veritatem accipit veram charitatem, qua Electa cum natis subveniebat necessitatibus fidelium, ideoque eam a Joanne tantopere fuisse dilectam asseverat. Videtur enim alludere S. Joannes ad illud epist. I, cap. III, vers. 18: « Filioli, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. » Veritas ergo est efficax estque vera charitas, quam sequitur chara æternitas et æterna felicitas. Sensus est, quasi dicat: Diligo eos propter veritatem, quia scilicet vivunt secundum veritatem Evangelii, illi quasi normæ vivendi mores omnes conformant, illam actibus suis exprimunt. Tertio, nonnulli per veritatem accipiunt Christum; ipse enim est via, veritas et vita. Rursum ipse est parens, præco et objectum Evangelii, sive veritatis Evangelicæ: qui enim Evangelium dicit, Christum dicit, q. d. Diligo vos propter Christum, qui in nobis per fidem et amorem manet, et manebit per fruitionem in æternum.


Versus 3: Gratia, Misericordia et Pax

3. SIT VOBISCUM GRATIA, MISERICORDIA, PAX. — De hac salutatione dixi initio epistolæ S. Pauli ad Titum, ad Romanos, ad Corinth., etc. Addit « misericordiam, » vel, ut Syrus, miserationes gratiæ, ut per eam misericordiam quam a Deo per Christum perceperunt, et in dies percipiebant, instiget Electam et natos ad similem misericordiam exhibendam proximis, puta Christianis pauperibus, eorum egestati succurrendo; omnes enim, quantumvis sancti, miseri sunt et infirmi, ac sæpius vel labuntur, vel in periculo sunt labendi: egent enim misericordia Dei assidue, ut lapsi resurgant, lapsuri sustententur et confirmentur.

A DEO PATRE ET A CHRISTO JESU FILIO PATRIS. — Sub his duabus personis intellige tertiam, scilicet Spiritum Sanctum; hujus enim necessarium principium spirativum sunt Pater et Filius: ita Lyranus.

IN VERITATE ET CHARITATE. — Subaudi, ut perseveretis, vel, ut crescatis, q. d. Sit vobis gratia, etc., ut crescatis et proficiatis assidue in charitate et veritate, hoc est, vera Dei bonorumque divinorum et cœlestium cognitione, sapore et gustu. Aliter Hugo et Cajetanus. Referunt enim hæc ad Filio, q. d. Filius est dilectus Patris, sive diligitur a Patre in charitate et veritate. Aut, q. d. Filius pro ea veritate et charitate quam attulit in mundum, quaque vos et fideles suos prosequitur, det vobis gratiam et pacem.

Aliter quoque Catharinus, q. d. Gratia, misericordia et pax, quam vobis apprecor, consistit in veritate, hoc est, in vera doctrina et fide ac charitate, quia invicem sincere propter Deum diligatis. In his enim duobus consistit perfectio Christiani et Christianismi. Hic sensus valde appositus est, æque ac facilis et obvius: nihil enim subaudit, nihil supplet. Porro veritas mentem illuminat, charitas voluntatem inflammat; quocirca non aliud pene, quam hæc duo, hisce Epistolis inculcat S. Joannes.

Symbolice Lyranus: « in charitate, » inquit, id est, in Spiritu Sancto; huic enim appropriatur amor et charitas.

Porro artificiose S. Joannes hac salutatione quasi prologo insinuat, et summatim complectitur totius Epistolæ argumentum. Deinceps enim commendat charitatem, ut diligamus invicem usque ad vers. 7; inde usque ad finem inculcat veritatem Evangelii, ut in ea persistant, nec hæreticis aures vel linguam commodent, imo nec Ave dicant.


Versus 4: Gavisus Sum Valde, Ambulantes in Veritate

4. GAVISUS SUM VALDE, QUONIAM INVENI DE FILIIS TUIS, — hoc est, filios tuos. Est hebraismus. Similis est Psalm. LXXI, vers. 16: « Dabitur ei de auro (id est, aurum) Arabiæ, et adorabunt de ipso, » id est, ipsum; et Isaiæ II, 3: « Docebit vos de viis suis, » id est, vias suas.

Videtur Electa plures habuisse filios, vel ex nepotes. Hi enim filiorum nomine censentur. Nonnulli filios intelligunt non carnis, sed spiritus, quos scilicet Electa in pietate et virtute alebat et promovebat; sed prius quod dixi, est genuinum.

AMBULANTES IN VERITATE, — vitam instituentes ad normam Evangelii. Nota: Non dicit stantes nec sedentes, sed ambulantes, ut significet eos in dies profecisse in moribus Christianis et ivisse de virtute in virtutem, eosque in hoc nobis imitandos proponat. « Quantum enim quis in virtute operatur, » ait Œcumenius, « tantum ulterius progreditur, habitumque honesti perfectiorem sibi comparat, quippe cum infinita et nunquam deficiens virtutis via sit. » Stimulum ad ambulandum dat S. Ambrosius: « Tempus, » inquit, « tuum ambulat, et tu dormis? » q. d. Grandis tibi de terra in cœlum empyreum restat via, multorum millionum milliarium est iter, tempus ambulandi tibi breve est et velox; ambulat enim, imo volat: quare ergo cum ambulante, imo volante tempore non ambulas et volas in cœlum? Vide hoc per umbram Seneca, epist. 73, ubi ait, « omnia alia negligenda esse, ut huic assideamus, cui nullum temporis spatium satis magnum est, etiamsi a pueritia usque ad longissimos humani ævi terminos vita protendatur. » Quocirca idem De Vita beata, cap. xvii, monet « quotidie aliquid ex vitiis demendum, erroresque suos objurgandos. »

SICUT MANDATUM ACCEPIMUS A PATRE. — Patrem potius nominat quam Filium, quia patris est mandare filiis, juxta illud Malach. I, 6: « Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? » Porro Pater mandavit per Filium, quem ideo misit in mundum, juxta illud Christi, Joan. xv, vers. 15: « Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. » Alii per Patrem accipiunt Christum, qui est « Pater futuri sæculi, » Isaiæ ix, 6: pro quo Galatinus, lib. III De Arcan. cath., cap. xxi, legit: « Pater sempiternus; » quique ait: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus, » Isaiæ viii, 18. Ita Lyranus, Hugo et Thomas Anglicus. Sed prior sensus simplicior est; nam paulo ante S. Joannes Christum a Patre distinxit.


Versus 5: Et Nunc Rogo Te, Domina

5. ET NUNC ROGO TE, DOMINA. — Refert hæc ad finem versus: « Ut diligamus alterutrum; » sic enim sententia pendens expletur, q. d. Rogo te, domina, ut te et tuos exerceas in dilectione mutua; hoc enim dilectionis mandatum non est recens et novum, sed ab initio Evangelii et Christianismi a Christo, me, cæterisque Apostolis promulgatum et assidue commendatum. Nota modestiam S. Joannis Prælatis imitandam, quod dicit: « Rogo te, domina, » cum potuisset dicere: « Mando tibi, o filia; » de qua vide S. Gregorium, lib. XIII Moral., cap. III; S. Bernardum, serm. 23 in Cant., et S. Bonaventura De Sex alis Seraphim, cap. IV, V, VII. De mandato dilectionis novo et veteri dixi epist. I, cap. II, vers. 7.


Versus 6: Et Haec Est Charitas

6. ET HÆC EST CHARITAS UT AMBULEMUS SECUNDUM MANDATA EJUS. — Græca et Syrus, mandatum ejus, puta dilectionis, jam dictum, q. d. In hoc cernitur, in hoc consistit charitas, nimirum in observatione mandatorum Dei. Hæc enim mandata non sunt aliud, quam mandata charitatis et dilectionis, tum Dei, uti sunt tria prima Decalogi, tum proximi, quod jam inculcavi et inculco, uti sunt septem ultima Decalogi.

HOC EST ENIM MANDATUM (scilicet charitatis et dilectionis jam dictum, et sæpius, imo semper a me inculcatum), UT QUEMADMODUM AUDISTIS AB INITIO, IN EO AMBULETIS, — nimirum in veritate et charitate Evangelica assidue progrediamini, crescendo et proficiendo in fide et dilectione Dei et proximi, quæ initio prædicationis meæ vobis inculcavi, nec ab iis a quoquam ullo modo vos abduci patiamini.


Versus 7: Multi Seductores Exierunt

7. QUONIAM MULTI SEDUCTORES EXIERUNT IN MUNDUM. — Transit ad alterum Epistolæ caput, scilicet a charitate ad veritatem Evangelicam; hæ enim virtutes sunt individuæ comites et sorores: veritas enim Evangelii docet et parit charitatem. Porro το « quoniam » dat causam dictorum vers. præced., q. d. Dixi ut in mandato veritatis et charitatis Evangelii, quod ab initio vobis tradidi, constanter ambuletis, id est, maneatis et proficiatis; quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui hanc veritatem, et consequenter charitatem Christianam evertere et vobis eripere conantur; a quibus proinde quasi lupis, imo Antichristis, cavere debetis: ipsi enim a Christo et Christianorum unione, ad sua satanica conventicula vos seducere satagunt: ita Œcumenius.

VENISSE. — Græce ἐρχόμενον, hoc est venientem, id est, ut Tigurina, venturum, scilicet ab olim, a tempore Prophetarum, qui eum venturum prædixerunt. Melius Noster vertit, venisse: jam enim venerat Christus, nisi quis cum Cajetano referat ad futurum in judicio Christi adventum: hunc enim negabant hæretici illius ævi, uti dixi II Petri III, 4.

HIC EST SEDUCTOR ET ANTICHRISTUS. — q. d. Quisquis ita sentit, quisquis ita docet, scilicet Christum non venisse in carnem, nec esse incarnatum, hic est impostor, imo Antichristus. Repetit et inculcat dicta epist. I, cap. IV, vers. 3.


Versus 8: Videte Vosmetipsos

8. VIDETE VOSMETIPSOS. — Vatablus, intuemini, scrutamini, examinate « vos ipsos; » Tigurina, « cavete vobis ipsis, » Syrus apud Serarium, « custodite vos in anima vestra. » Præclare Philo Carpathius in cap. ult. Cantic.: « Nihil, » ait, « est utilius, nihil laudabilius, nihil sanctius, quam in se descendere, seque et vitam propriam et proximi, cum possis, ad honestatem collimare. »

NE PERDATIS QUÆ OPERATI ESTIS. — Græca hæc legunt in prima persona, ἵνα μὴ ἀπολέσωμεν ἃ εἰργασάμεθα, id est, ne perdamus quæ operati sumus, q. d. Ne incassum vobis prædicarim, quod sane fieret, si sineretis vos ab hæreticis a veritate et charitate Christiana ad hæresim traduci: tam enim ego quam vos omnes pristinum laborem perderemus. Porro, ut vetus dictum habet: « Nulla major infelicitas est, quam meminisse se aliquando fuisse felicem. »

SED UT MERCEDEM PLENAM ACCIPIATIS. — Haud enim vobis afferet in fide et charitate Christi constantia ac perseverantia; hæc enim tam præteritorum, quam præsentium et futurorum bonorum operum integram, adæquatam plenamque mercedem promerebitur et reipsa afferet. Rursum « plenam, » id est, copiosam et abundantem, ut alibi ostendi. Qui enim apostatat, esto postea pœniteat, semiplenam et dimidiatam duntaxat mercedem recipiet, quia omne tempus et omnia opera quæ in apostasia gessit, perdidit. Græca rursum habent in præsenti ἀπολάβωμεν, hoc est, ut plenam mercedem accipiamus; plena enim Apostoli et doctoris est merces, cum operum suorum fructum videt in discipulis; cumque non tantum in se, sed et in discipulis suis remunerationem accipiens, honoratur et coronatur. Unde S. Paulus ait, Philippens. IV, 1: « Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino, charissimi; » et Thessalonicensibus, epistola I, cap. II, vers. 19: « Quæ est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? vos enim estis gloria nostra et gaudium. »


Versus 9: Qui Permanet in Doctrina

9. OMNIS QUI RECEDIT. — Perperam Lyranus et Hugo legunt præcedit, q. d. Qui prius bene incedit, sed postea male ambulat et recedit, perperam, inquam: Græce enim est παραβαίνων, id est, qui transgreditur, violat, recedit; Syrus, qui transit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet amicum, patrem, tutorem, provisorem per fidem, spem et charitatem.

QUI PERMANET IN DOCTRINA, HIC ET PATREM ET FILIUM HABET, — ac consequenter Spiritum Sanctum, qui est amor et nexus Patris et Filii. Talis ergo est templum SS. Trinitatis, uti docet Christus, Joan. xiv, 23, et Paulus, I Corinth. vi, 19. Repetit et inculcat S. Joannes ea quæ scripsit epist. I, cap. II, vers. 24. Vide ibi dicta.


Versus 10: Si Quis Hanc Doctrinam Non Affert

10. SI QUIS VENIT AD VOS, ET HANC DOCTRINAM NON AFFERT, NOLITE RECIPERE EUM IN DOMUM, NEC AVE EI DIXERITIS. — Non tantum consulit S. Joannes, uti aliqui opinantur, sed et præcipit, ut Electa et quivis fidelis hæreticum, qui « hanc doctrinam non affert, » id est, qui aliam, et Christo fideique orthodoxæ contrariam doctrinam affert (est miosis), hospitio non accipiat, nec Ave ei dicat; loquitur enim proprie de hæreticis dogmatistis, qui in domos matronarum nobilium et potentum irrepebant, ut hæreses suas occulte docerent et spargerent. Unde causam præcepti subdit, dicens:

« Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis; » quia scilicet salutando hæreticum dogmatisten, videtur dogmati et hæresi ejus favere et applaudere, illudque fovere et promovere sua auctoritate, favore, hospitio, facultatibus. Sicut enim qui furem artem furandi exercentem domo excipit, censetur ejus furtis cooperari, ac proinde juxta leges quasi furum receptator punitur, quia furi dat receptaculum et latebras. Et qui meretrici ut meretricetur elocat domum, censetur cooperari ejus meretricio, ait Navarrus in Manuali, cap. xvii, num. 193. Sic qui hæreticum venientem in urbem ut in ea dogmatizet, hæresimque spargat, hospitio excipit, censetur ejus doctrinæ et hæresis propagationi cooperari. Vetat hic S. Joannes omne colloquium, omne consortium, omne commercium cum hæreticis: hoc enim est plus quam « Ave. »

Nota: non tantum jure humano et canonico, quod post S. Joannem ediderunt Pontifices et Concilia, sed et jure divino ac naturæ fugiendi sunt hæretici tribus casibus. Primus est, cum est periculum ne tu vel tui ab eis pervertantur, quod ordinarie subesse solet. « Nam sermo eorum ut cancer serpit, » ait S. Paulus, II Timoth. II, 17.

Secundus, cum suscipiendo eum, videris ejus hæresi favere, eamque tacite profiteri aut adjuvare, v. g. si Ministrum Calvinianum cognitum domo et mensa excipias, qui ea de causa venit, ut hæresim suam propaget; si ejus concioni et cœnæ Eucharisticæ intersis; si ei in sacris et Sacramentis communices.

Tertius, cum scandalum aliis creas, ut ipsi putent te hæresis et hæreticorum hospitem et patronum, utque ipsi ad idem faciendum tuo exemplo incitentur.

Hisce casibus exceptis, jure divino et naturæ non vetatur communicatio cum hæreticis, præsertim si necessitas, pietas aut gravis utilitas eam suadeat.

Porro S. Joannes, quod hic docuit verbo, monstravit exemplo. Ingressus enim balneum, mox ut in eo Cerinthum conspexit, ex eo se proripuit, dicens suis: « Fugiamus ocius, ne balneum in quo est Cerinthus, veritatis adversarius, extemplo corruat, » uti refert Irenæus, lib. III, cap. III, et Eusebius, lib. III, cap. xiii; additque S. Hieronymus, dialog. Contra Luciferum, post S. Joannis abitum illico Cerinthum cum sociis balneo ruente fuisse oppressum. S. Joannes ergo uti ingenti amore prosequebatur Christum Christique fidem, ita immani odio aversabatur hæreticos, juratos Christi et fidei hostes.

S. Joannem magistrum secutus S. Polycarpus discipulus, ad hæc S. Joannis verba alludens, epist. ad Philippens.: « Abstinentes, » ait, « a scandalis et a falsis fratribus, qui in vanum portant nomen Domini, qui oberrare faciunt inanes homines: omnis enim qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, hic Antichristus est; et qui non confitetur mysterium crucis, ex diabolo est; et qui detorserit eloquia Domini ad propria desideria, et dixerit neque resurrectionem, nec judicium esse, hic primogenitus Satanæ est. Propter quod relinquentes vanitates multorum et falsas doctrinas, ad illud quod traditum est nobis a principio verbum revertamur. » Ita scripsit S. Polycarpus, ita et fecit; occurrens enim Marcioni hæretico, ab eo rogatus num se agnosceret, « Agnosco, » ait, « te primogenitum diaboli, » uti ex Irenæo Eusebius, lib. IV Histor., cap. xiii.

Sic et S. Ignatius, æque S. Joannis discipulus, epistola ad Trallianos: « Fugite, » ait, « impias, Deum abnegantes hæreses; diaboli enim sunt adinventiones, serpentis malorum auctoris, qui per mulierem seduxit Adam. » Similia habet S. Clemens Romanus, lib. VI Const. Apostol., cap. xviii; S. Martialis, epist. ad Tolosanos; S. Irenæus, lib. III, cap. III; S. Hilarius, lib. Contra Auxentium; S. Cyprianus, De Lapsis; S. Hieronymus, epist. ad Demetrium; S. Chrysostomus, homil. De fide, spe et charitate; S. Bernardus, serm. 66 in Cantic.

Sic S. Hermenegildus jussu patris Leovigildi, regis Gothorum, occisus est, quod noluisset in Paschate ab Episcopo Ariano Eucharistiam suscipere, uti refert S. Gregorius, lib. III Dialog., cap. xxxi; eaque de causa eum ut martyrem colit Ecclesia. Joannes Moschus in Prato Spirit., cap. xl, narrat Cosmum Abbatem sanctum, sepultum in eodem sepulcro in quo humatus erat hæreticus Episcopus, singulis noctibus auditum has voces dare: « Noli me tangere, hæretice, et ne appropinques mihi, inimice sanctæ Dei Catholicæ Ecclesiæ. » Et cap. clxxvii, narrat Monachum habitantem in cella Evagrii hæretici, in eadem se sursum injecto fune strangulasse. Id ei prædixerat Abbas, dicens: « Fili, dæmon acerrimus illic habitat, qui non permittit aliquem ibi commorari. » Eusebius Vercellensis captus ab Arianis malebat fame mori, quam ab Arianis cibum sumere, uti habet ejus Vita.

Liberius Pontifex rejecit munera, quæ Eusebius, Constantii Imperatoris Ariani legatus, offerebat S. Petro, teste S. Athanasio, epist. ad Solitarios.

Quam cives Samosateni execrati sint Eunomium hæreticum, adeo ut pueri ludentes pila, cum illa casu mulam Eunomii tetigisset, in lusum pergere noluerint, nisi illam quasi hoc tactu contaminatam, prius trajiciendo per flammas expiassent, narrat Theodoretus, lib. IV Histor., cap. xii, et Baronius, anno Christi 370. Similia de Alexandrinis suis Arianos aversantibus habet S. Athanasius, epist. ad Solitarios.

S. Paphnutius Maximum Hierosolymæ Episcopum ex simplicitate inter hæreticos versantem manu educens: « Non patiar, » inquit, « Episcopum adeo venerandum in cathedra pestilentiæ sedere, et cum impuris hæreticis ne verbo quidem communicare. » Testis Sozomenus, lib. II, cap. xxv.

S. Antonius jam moriturus, teste S. Athanasio in ejus Vita, suis discipulis severe edixit: « Hæreticorum et schismaticorum venena vitate, meumque circa eos odium sectamini; scitis ipsi quod nullus mihi pacificus sermo cum eis unquam fuerit. »

S. Martinus communicans cum Episcopis Ithacianæ sectæ spe salutis eorum, monitus fuit ab angelo, pœnitensque licet, deinceps tamen sensit detrimentum virtutis, ut tot miracula non patraret, quot ante solebat, teste Sulpitio, lib. III Dial.

Multo magis cavendi sunt hæreticorum libri; illi enim pestilentes occulte hæresim suam, quasi pestem, specie elegantiæ et sapientiæ animis legentium instillant. Hoc sæculo hæresis Lutheri et Calvini, per tot regna sparsa est per libros eorum; si eam vis tollere, tolle eorum libros et Ministros; illico eam sustuleris, si pios et doctos sacerdotes et prædicatores eis substituas. Quocirca Constantinus Magnus sub pœna mortis jussit libros Arianorum exuri: ita Tripart., lib. I, cap. xv. Idem sub eadem pœna de libris Eunomianorum sanxit Theodosius, Cod. Theodos. lib. XVI, leg. 16. Sic Manichæorum libros cremari jussit S. Leo, teste S. Prospero in Chronico. A libris Wiclefi Bohemiæ invectam esse hæresim Hussiticam, quæ usque ad hæc tempora duravit, testis est Æneas Sylvius, De Origin. Bohem., cap. xxxvii. Joannes Moschus, in Prato Spirit., cap. xlvi, narrat Cyriacum Abbatem graviter per visum a B. Virgine reprehensum, quod in cubiculo haberet libros Nestorii, cum diceret: « Habes intra cellam tuam inimicum meum, et vis ut ingrediar? »

NEC AVE EI DIXERITIS. — Syrus, Ave et Vale non dicetis ei; græce χαίρειν, id est ave, salve, vale. Ave et salve dicebant prisci Romani in ingressu, vale in digressu. Rursum ave dicebant mane, vale vespere, teste Suetonio, in Galba, cap. IV, et Martiali, lib. IV, epigram. 79:

« Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras irrequietus ave. »

« Ave » ergo, id est gaude: ita Syrus. Audi Festum: « Avere nihil aliud est, quam cupere; argumento est avidum et aviditas, ex quibus præcipua cupiditas intelligitur, cum significet et gaudere. » Sic χαίρειν idem est quod gaude, lætare, exulta; lætitia enim salus est et beatitudo hujus vitæ, quam salutando aliis apprecamur, juxta illud Eccles. III, 12: « Cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua. » Hæretico ergo non Ave, sed væ intentandum, uti intentavit Elimæ impostori S. Paulus, Act. xiii, 10, dicens: « O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. »


Versus 11: Qui Dicit Illi Ave

11. QUI ENIM DICIT ILLI AVE (Syrus, gaude), COMMUNICAT OPERIBUS EJUS MALIGNIS. — Salutando enim hæreticum dogmatisten, hæresin ejus probare videtur, uti paulo ante ostendi, cum potius instar Pauli eam redarguere et abominari debeat. Pro « malignis, » Irenæus, lib. I, cap. xiii, legit « nequissimis; » omnes enim dolos, fraudes, libidines, scelera omnia machinantur hæresiarchæ, et hæresis propagatores. Nonnulli codices Latini addunt: « Ecce prædixi vobis, ut in die Domini non confundamini. » Ita legunt Lyranus, Hugo, Dionysius et Thomas Anglicus.


Versus 12: Spero Os ad Os Loqui

12. PLURA HABENS VOBIS SCRIBERE, NOLUI PER CHARTAM ET ATRAMENTUM, — non quasi ob defectum chartæ et atramenti plura scribere nequeam, sed quod censeam ea non committenda esse chartæ et atramento (ita Syrus), hoc est, non esse scribenda, sed ore tenus communicanda, ut sequitur: sive quia secreta sunt, sive quia litteræ perire, vel in infidelium, qui perperam omnia nostra interpretantur, manus incidere possunt; sive quia viva vox est efficacior et gratior quam scripta; sive quia litteræ et colloquia, præsertim cum feminis, debent esse succincta, uti aiebat S. Franciscus uterque, scilicet Assisias et noster Xaverius. Præclare quoque idem S. Franciscus Assisias in opusculo Decem Perfectionum veri Religiosi, hanc ultimam assignat: « Super omnia caveat, » inquit, « ut in omnibus verbis ejus reluceat veritas, bonitas et humilitas, quia verbum hominis debet incipere a veritate, proficere in bonitate, terminare in humilitate, et mensurari brevitate, quia Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram. »

SPERO ENIM ME FUTURUM APUD VOS. — Hinc videtur hæc Epistola scripta et missa non Babylonem ad Babyloniam feminam, ut ait Clemens Alexandrinus, sed ad aliquam Asiæ vel Græciæ urbem Epheso vicinam. Inde enim ad vicinas Asiæ urbes in fide erudiendas et confirmandas excurrere poterat et solebat S. Joannes jam grandævus, et pene decrepitus, non vero in Babylonem adeo remotam.

ET OS AD OS LOQUI. — Est Græcismus, pro eo quod Latini dicunt: « Ore ad os loqui, » hoc est, præsens præsenti loqui; Græce enim est στόμα πρὸς στόμα λαλῆσαι; sed more Græco subauditur præpositio κατά, q. d. Secundum os, id est, ore ad os loqui. Est ergo antiptosis Græca, vel potius Hebraica: Hebræi enim, quia carent nominum declinatione et casibus, dicunt, פה אל פה pe el pe, id est, os ad os, hoc est ore ad os loqui.

UT GAUDIUM VESTRUM PLENUM SIT. — « Plenum, » id est, abundans et exuberans; viva enim vox Doctoris et Apostoli, præsertim S. Joannis, longe plus gaudii, doctrinæ, consolationis, pietatis, devotionis erat allatura, quam litteræ mortuæ. Nam, ut ait S. Hieronymus ad Paulinum de S. Scripturis: « Habet nescio quid latentis energiæ vivæ vocis actus, et in aures discipulorum de auctoris ore transfusa fortius sonat. » Pro « vestrum » Græca legunt ἡμῶν, id est « nostrum. » Tam enim S. Joannes gaudebat videre, docere et consolari suos discipulos, quam discipuli gaudebant ejus aspectu, doctrina et consolatione. Sic S. Paulus optat videre Romanos, cap. I, vers. 12: « Et simul consolari, » inquit ipse, « in vobis per eam quæ invicem est fidem, vestram atque meam. »


Versus 13: Filii Sororis Tuae Electae

13. SALUTANT TE FILII SORORIS TUÆ ELECTÆ. — Hinc Œcumenius et noster Serarius contendunt vox « Electæ, » cui inscribitur hæc Epistola, esse nomen appellativum et epithetum Ecclesiæ cujusvis particularis. Sensum enim esse, q. d. Te, o electa Ecclesia Corinthiorum, salutant filii sororis tuæ, puta fideles electæ Ecclesiæ Ephesiorum. Alii censent Electas has fuisse personas particulares, sed vocari sorores non carne, sed fide et spiritu, eo quod ambæ ejusdem magistri, puta S. Joannis essent discipulæ.

Verum respondeo primo, vox « Electæ » referri ad « tuæ, » non ad « sororis. » Clarius id apparet in Græco: « salutant, » inquit, « te filii » τῆς ἀδελφῆς σου τῆς Ἐκλεκτῆς, id est « sororis tuæ: tuæ, » inquam, quæ es « Electa, » sive quæ uti nominaris, ita revera es electa. Unde Biblia Gothica, teste Mariana, legunt: « Salutant te filii sororis tuæ. Electa, » id est, o Electa, in vocativo casu.

Secundo, planius το « Electa » referas ad « sororis, » propter ergo Electæ, ad quam scribit S. Joannes, vers. 1, vocabatur pariter « Electa; » sæpe enim in eadem familia, præsertim si sit ampla et prolibus abundans, plures filii et filiæ habent idem nomen, ut in eadem sint duo Joannes, duo Petri, duæ Mariæ, duæ Margaritæ. Addo quod initio Epistolæ indicavi, το « Electæ » non tam esse nomen proprium, quam appropriatum, quia scilicet est nomen dignitatis et officii, quod pluribus personis idem officium obeuntibus tribuitur et communicatur. Electa ergo videtur fuisse nomen matronæ primariæ, quæ Ecclesiæ ministros, orphanos, viduas et pauperes sustentabat, quasi mater, quæ cæterarum feminarum instructioni et gubernationi in Ecclesia præerat instar Diaconissæ. Sensus ergo est, q. d. O Electa, mater fidelium in Ecclesia, v. g. Corinthi, salutant te filii sororis tuæ, quæ pariter est Electa, mater fidelium in Ecclesia Ephesi, unde hæc scribo. Id arguit Græcus articulus τῆς Ἐκλεκτῆς; nomini enim proprio non solent Græci præfigere articulum, sed nomini dignitatis et officii, quod certæ personæ appropriatur.

Hæc verba ostendunt comitatem, affabilitatem et humanitatem S. Joannis, qua non solum suo, sed et nepotum nomine salutat. Similis fuit in S. Paulo, uti videre est Rom. cap. ult., et in fine cæterarum ejus Epistolarum.

Nonnulli Græci et Latini codices addunt: « Gratia tecum. Amen; » et Syrus, « Gratia vobiscum. Amen; » quæ salutatio et S. Joanne digna est, et S. Paulo frequens.