Cornelius a Lapide
Praefatio
Dubitarunt olim nonnulli de auctoritate harum duarum sequentium Epistolarum, censueruntque eas esse Joannis non Apostoli, sed Presbyteri, eo quod initio vocet se seniorem, græce πρεσβύτερον: ita refert Eusebius, lib. III Histor., cap. ult., et S. Hieronymus, De Script. Eccles., in Joanne, atque ita censet Erasmus et dubitat Cajetanus. Verum nunc de fide est utramque esse Canonicam Scripturam, scriptam a S. Joanne Apostolo. Id patet primo, ex definitione Concilii Tridentini, sess. IV, et Carthaginensis III, cap. XLVII, et Laodiceni, cap. LIX, et canon. 84 Apostolorum, S. Athanasio, epist. 39, recensente novæ Scripturæ libros, Nazianzeno in carmine De Libris S. Script.
Secundo, ex Patribus, scilicet Irenæo, lib. III, cap. xiii; S. Augustino, lib. II De Doctr. Christ., cap. viii; Damasceno, lib. IV De Orthod. fide, cap. xviii, Didymo, Clemente Alexandrino, Œcumenio, Beda et aliis hic. Idem censet Beza et hæretici moderni. Audi S. Hieronymum, epist. ad Paulinum: «Jacobus, Petrus, Joannes et Judas Apostoli septem Epistolas ediderunt tam mysticas, quam succinctas et breves, pariter longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit, qui non earum lectione cæcutiat.» Alibi vero in epist. ad Evagr., quæ est 85: «Clangit, inquit, tuba filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit: Presbyter Electæ dominæ et filiis ejus, quos diligo in veritate.» Hinc duarum harum Epistolarum sententias quasi sanctæ Scripturæ citant Tertullianus, De Præscript., cap. XXXIII; S. Chrysostomus, hom. 19 in Matth.; S. Cyrillus, lib. VIII De Adoratione in spiritu et veritat.; S. Ambrosius in Psalm. xxxvi; S. Gregorius, XXXI Moral., vii; S. Ephrem in Interrogationibus et Responsionibus; Rufinus, Idacius, Cassiodorus et alii, quos citat Jodocus Coccius in Thesauro Catholico, lib. VI, art. 26. Syriacam versionem harum duarum Epistolarum ac S. Judæ, quæ desideratur in Bibliis Complut., edidit noster Serrarius in Commentario earumdem.
Tertio, styli et rerum similitudo arguit has duas Epistolas ejusdem esse auctoris cujus est prima, puta S. Joannis Apostoli. Audi Baronium, anno Christi 99, cap. IX: «Certe, inquit, si quando ex facierum similitudine filios eodem parente genitos licuit judicare, tres illas Epistolas verbis, sententiis, stylo, charactere, unam eamdemque præ se ferentes imaginem, ab uno eodemque auctore esse conscriptas quivis facile poterit intelligere. In primis enim quod ad verba atque sententias spectat, in multis id contigit demonstrari; ut cum ait in prima: Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus; in secunda item: Non tanquam mandatum novum scribens vobis, sed quod habuimus ab initio. Rursum in prima: Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. Et in secunda eamdem plane his verbis sententiam reddit: Qui recedit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctrina Christi, hic et Patrem et Filium habet. Quod item in prima: Omnis qui ex Deo natus est, peccatum non facit, in tertia habet eamdem his verbis: Qui bene facit, ex Deo est; et qui ex Deo natus est, peccatum non facit. Et quod in prima habet: Ut diligamus opere et veritate, idem in secunda et tertia de diligendo in veritate frequenter inculcat. Dum item in prima hæc habet: Multi pseudoprophetæ exierunt in mundum: In hoc cognoscitur Spiritus Dei: Omnis spiritus qui confitetur Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic Antichristus est; in secunda iisdem pene verbis eamdem reddens sententiam, ait: Multi seductores exierunt in mundum: Qui non confitetur Jesum venisse in carne, hic est seductor et Antichristus. Rursum in prima: Hæc est charitas ut mandata ejus custodiamus; et in secunda: Hæc est charitas ut ambulemus
secundum mandata ejus. At quæ frequens in tribus illis Epistolis facta est charitatis, dilectionis, veritatis inculcatio, plane declarat in duabus illis Epistolis eamdem quæ in prima genuinam elucere atque perspicue conspici Joannis imaginem.»
Ad objectionem respondeo, S. Joannem inscribere se «Presbyterum,» id est seniorem, tum quia illo ævo Presbyter et Episcopus pro eodem usurpabantur, uti ostendi I Timoth. IV, 14, idemque docet S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium; tum quia S. Joannes jam decrepitus et apostolatus dignitate et ætatis plenitudine, omnium Christianorum erat senior. Ultimus enim Apostolorum vixit usque ad imperium Trajani, mortuus circiter anno ab incarnatione Christi 101, qui fuit a passione Christi 68: ita S. Hieronymus loco citato, et Baronius.