Cornelius a Lapide

Commentarius in I Epistolam S. Joannis, Caput V


Index


Synopsis Capitis

Pergit commendare fidem et amorem erga Deum et Christum incarnatum, ejusque sex effectus et fructus assignat. Primus est, nativitas divina, vers. 1. Secundus, victoria mundi, vers. 4. Tertius est, testimonium Dei, vers. 7 et 10. Quartus est, vita æterna, vers. 11. Quintus est, fiducia impetrandi quidlibet a Deo, dummodo non oret pro reo peccati ad mortem, vers. 14. Sextus est impeccabilitas, hoc est, præservatio a peccato et a diabolo, vers. 18. Est ergo hoc caput quasi conclusio Epistolæ in qua repetit, inculcat et confirmat jam dicta, uti Rhetores facere solent in Epilogo. Pleræque ergo sententiæ hujus capitis in præcedentibus jam explicatæ sunt. Quare ne dicta iterem, eo remittam.


Textus Vulgatae: I Joannis 5:1-21

1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. 2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. 17 Omnis iniquitas peccatum est: et est peccatum ad mortem. 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. 19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.


Versus 1: Omnis qui credit ex Deo natus est

1. Omnis qui credit (fide viva quae ad charitatem se extendit, et per dilectionem operatur, uti dixi cap. IV, 16), QUONIAM JESUS EST CHRISTUS (id est Messias, redemptor et salvator mundi), EX DEO NATUS EST — nativitate spirituali et divina, quae fit per fidem, charitatem et gratiam, qua fit non tantum amicus, sed et filius haeresque Dei, ac consors divinae naturae, II Petri I, 5.

ET OMNIS QUI DILIGIT EUM QUI GENUIT, DILIGIT ET EUM QUI NATUS EST EX EO. — «Natus,» primo, proprie natus ex Deo Patre est Christus Dei Filius. Deinde natus ex Deo est quilibet fidelis, per Christi gratiam adoptatus a Deo. Natus enim analogice dicitur de Christo et nobis, sed de nobis per respectum ad Christum. Est ergo haec ratiocinatio S. Joannis, qua probat diligendos esse proximos, quod in fine cap. praeced. coepit probare, et hic prosequitur, q. d. Quicumque diligit Deum Patrem, qui genuit, diligit pariter Deum Filium a Patre genitum; atqui qui diligit Deum Filium, diligit et caeteros Dei filios, quasi illius fratres et membra: ergo qui diligit Deum Patrem, diligit quoque omnes Dei filios ex eo natos. Hi sunt fideles proximi nostri; ergo hi diligendi sunt eadem charitate, qua Deum tam Patrem quam Filium diligimus. Ita S. Augustinus, Beda, Glossa, Hugo et alii hic, ac S. Hilarius, lib. VI De Trinit. Huic expositioni, ait S. Augustinus, favet, quod dicat natus in singulari, quasi intelligens unigenitum Dei per generationem Patris; mox vero vers. 2 dicat natos in plurali, quasi intelligens justos per adoptionem et regenerationem natos ex Deo.

Rursum, quod sententia praecedenti commendarit fidem in Christum, unde congrue mox hic subjungat et commendet amorem in Christum: non enim sufficit fide credere in Christum, nisi et amore diligamus eumdem.

Secundo, «natus» accipi potest non Christus, sed duntaxat quilibet Christianus et justus, de quo paulo ante dixit: «Omnis qui credit, etc., ex Deo natus est,» ut haec sit sententia disparata a praecedenti, tantumque significet fideles sicut credunt in Christum, ita debere sese invicem diligere tanquam fratres, ab eodem Deo Patre genitos et natos. Si enim diligunt Deum qui genuit fideles, debent pariter eos qui ab eo geniti sunt diligere, tum quia Pater eos diligit, tum quia nobiscum conjunctissimi sunt, utpote fratres et filii ejusdem Patris. Ita Didymus, Cajetanus et Catharinus. Prior sensus uti magis connexus, ita et germanior ac nervosior est. Ubique enim Joannes spirat Christum tanquam centrum, vinculum et glutinum charitatis inter nos et Deum. Christus enim conciliavit nos Patri, unde mediator est, causa cur Deum diligamus, et cur vicissim Deus diligat nos. Omnes enim fideles sunt corpus Christi et membra de membro, ait Paulus I Corinth. XII, 26: «Cum ergo membra, ait S. Augustinus, Christi diligis, Christum diligis; cum Christum diligis, Filium Dei diligis; cum Filium Dei diligis, et Patrem diligis: non potest ergo separari dilectio. Elige tibi quid diligas, sequuntur te caetera; dicas, Deum solum diligo, Deum Patrem; mentiris, si diligis: non solum Deum Patrem diligis; sed si diligis Patrem, diligis et Filium.»


Versus 2: Diligimus natos Dei

2. IN HOC COGNOSCIMUS QUONIAM DILIGIMUS NATOS (τέκνα) DEI, CUM (ὅταν, id est quia, quandoquidem) DEUM DILIGAMUS, ET MANDATA EJUS FACIAMUS. «Cognoscimus,» id est concludimus, cognitum facimus, ostendimus, convincimus, demonstramus. Sic cap. IV, vers. 13, ait: «In hoc cognoscimus,» id est, certo signo et argumento concludimus: «Quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis,» q. d. Ex spiritu Dei concludimus et convincimus Deum manere in nobis, at nos in Deo. Similiter sumit S. Joannes τὸ cognoscimus, cap. III, vers. 16 et 19; cap. IV, vers. 2 et 6. «Cognoscimus» ergo, id est convincimus quod diligamus Christianos, quasi natos Dei, q. d. Dixi: «Omnis qui diligit Deum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo,» puta omnes fideles et Christianos. Idipsum enim «cognoscimus,» id est, concludimus et convincimus hoc argumento, quod «Deum diligamus,» Hic enim est S. Joannis syllogismus et haec demonstratio. Omnes filii Dei sunt fideles et Christiani; quicumque diligit Deum, diligit et filios Dei: ergo qui diligit Deum, diligit fideles et Christianos tanquam Christi fratres et membra, genitos ab eodem Deo Patre. Sicut enim ex amore proximorum inferimus et concludimus amorem Dei, sic vicissim et reciproce ex amore Dei inferimus et concludimus amorem proximorum. Rursum: Quicumque servat mandata Dei, servat et dilectionem proximorum: haec est enim unum mandatis; atqui qui servat mandatum dilectionis, hic diligit proximos: ergo quicumque servat mandata Dei, hic diligit proximos.

Porro S. Joannes hic non nominat omnes proximos, sed tantum natos ex Deo, puta fideles et Christianos, quia eorum inter se dilectionem accendere satagit, ut in fide et vita Christiana se invicem contra Gentiles tueantur, animent, foveant, promoveant. Eumdem fidelibus commendavit, et quasi testamento Christus ad Patrem abiturus reliquit Joan. cap. xv, 12, et S. Paulus cap. bro, ut Ephes. IV, 2 et seq.; Galat. VI, 2; Philip. II, 1 et seq.


Versus 3: Mandata ejus gravia non sunt

3. HAEC EST ENIM CHARITAS DEI, UT MANDATA EJUS CUSTODIAMUS, — q. d. Charitas consistit in observatione mandatorum Dei. Charitas enim est amor et amicitia Dei; haec autem impellit amantes ut faciant voluntatem, puta mandata Dei a se summe amati, juxta illud Sapient. VI, 19: «Dilectio, custodia legum illius est.» Sic ait Eccle. XII, 13: «Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo,» q. d. Omne hominis bonum, omne officium, omnis felicitas, finis et perfectio consistit in timere Dei. Aut, hoc est quo spectare debet omnis homo, quantus quantus est, in dictis factisque suis omnibus, et tota vita, ut scilicet sibi ubique timorem Dei ob oculos ponat, et ejus servet praecepta; unde Chaldaeus vertit, talem decet esse viam hominis; S. Hieronymus, ad hoc creatus est homo; et Solonius: Quia, ait, qui aliter vivit, non est homo, sed bestia, quia non rationaliter, quae est natura hominis, sed bestialiter vivit, si gulose, ut porcus; si dolose, ut vulpes; si superbe, ut leo, etc. Idem per omnia applices charitati.

ET MANDATA EJUS GRAVIA NON SUNT. — Multo minus impossibilia, ut blasphemant haeretici. Alludit ad illud Christi: «Jugum enim meum suave est, et onus meum leve,» Matth. XI, 30.

Ratio est: Prima, quia Christus Christianos liberavit ab onere gravi et multiplici tot mandatorum caeremonialium et judicialium veteris legis, tantumque moralia, sive Decalogum, puta decem praecepta legis naturae, eis imposuit, paucis additis de fide, baptismo et caeteris Sacramentis. Praecepta enim affirmativa veteris legis 218, negativa 365, numerat R. Moyses, lib. III More Hannebuchim, cap. LVI et LVII: hisce omnibus liberavit nos Christus.

Secunda, quia charitati, et amanti Deum nihil est grave: «Quomodo enim est grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque non diligit, et grave est; aut diligit, et grave esse non potest,» ait S. Augustinus De Natura et gratia, cap. LXIX; et Sapiens, Proverb. IV, 11: «Viam sapientiae monstrabo tibi, et ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.»

Tertia, quia Christus dat gratiam quasi alas, quibus praecepta impleamus, imo super ipsa quasi volemus, juxta illud: «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum,» Psal. CXVIII; unde S. Augustinus, lib. De Perfectione justitiae, ante medium, ait, «non esse grave quod diligendo fit, non timendo. Nam perfecta charitas foras mittit timorem, et facit praecepti sarcinam levem, non solum prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Anima ergo quae illa gravia sentit, oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis.» Unde S. Bonaventura ait mandata gravia esse naturae lapsae et corruptae, facilia vero naturae sanae et integrae. Gratia autem naturam sanat et integrat, sicut peccatum eamdem vulnerat et quasi mutilat, ideoque facit ut mandatum sit illi quasi «talentum plumbi,» Zachar. V, 7, et sicut «onus grave gravatum,» Psalm. XXXVII, 5. Ita Didymus et Oecumenius.

Quarta, quia, etsi quaedam in se gravia sunt, ut mortificare omnes cupiditates, obire martyrium, pati omnia adversa, tamen haec levia fiunt, si considerentur exempla Christi et Sanctorum, ejusque promissio de coelesti gloria, juxta illud Pauli: «Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis,» Roman. VIII; et: «Quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur,» II Corinth. cap. IV, vers. 17. Hinc ait Sponsa Cant. cap. I, vers. 13: «Fasciculus,» non fascis, «myrrhae dilectus meus mihi,» ubi vide S. Bernardum, cujus verba superius recitavi.

Audi S. Augustinum, serm. 18 De Sanctis: «Si quotidie, ait, oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam parvo tempore tolerare, ut Christum videre digni essemus in gloria venientem, et Sanctorum ejus numero sociari, nonne erat dignum pati omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur?»


Versus 4: Omne quod natum est ex Deo vincit mundum

4. QUONIAM OMNE, QUOD NATUM EST EX DEO, VINCIT MUNDUM. — Probat quod dixit: «Mandata ejus gravia non sunt,» hac ratione, quod fideles fide et charitate renati, armatique a Deo vincant mundum, id est, mundi cupiditates aeque ac terrores, quae solae resistunt charitati, faciuntque observationem mandatorum difficilem; iis ergo sublatis, mandata remanent facilia, non gravia: charitati enim sola contrariatur cupiditas: hanc tolle, remanet facilis et expedita charitas. «Testimonium coelestis generationis est victoria tentationis,» ait S. Bernardus, serm. I in Octava Pascha.

Nota: «Omne quod natum est,» id est, omnis qui renatus est ex Deo, «vincit mundum;» dicit tamen omne, non omnis, primo, ut significet hanc victoriam provenire fideli non a se, sed a fide, charitate et gratia Dei; unde explicans subdit: «Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra.» Sensus ergo est, q. d. Fides, charitas et gratia, quae nata sunt et manant a Deo, vincunt mundum, ideoque pariter fideles per ea nati et renati vincunt mundum; unde Oecumenius per «omne quod natum est ex Deo,» intelligit charitatem fraternam: hanc enim vincere mundum.

Secundo, τὸ omne habet emphasin, et significat universitatem omnium gentium. Alludit enim ad animalia omnis generis munda et immunda, quae erant in arca Noe, quaeque per visionem vidit Petrus in linteo Ecclesiae, Actor. X, 12. Quibus significabatur omne genus hominum ex qualibet gente, statu, conditione, admittendum ad Ecclesiam per novam in baptismo nativitatem. Eadem causa et emphasi ait Christus: «Omne quod (pro omnem quem) dat mihi Pater, ad me veniet;» unde explicans subdit: «Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras,» Joann. cap. VI, vers. 37; et cap. XVII, vers. 2: «Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, id est omnis, quod dedisti ei, det ei vitam aeternam.»

Tertio, Thomas Anglicus: Omne, inquit, dicitur, non omnis, ut significet in generatione spirituali non esse distinctionem sexus. In Christo enim «non est masculus, neque femina,» Galat. cap. III, vers. 28.

Hinc S. Cyprianus, S. Leo et alii dicunt fidelem majorem esse mundo, et in coelo versantem, hoc mundi punctum despicere. Citavi eorum verba cap. IV, vers. 4, ad illud: «Vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est,» Praeclare S. Augustinus, lib. II De Symbolo ad Catechum., cap. II: «Admirabile, ait, spectaculum nostrum, plane admirabile, in quo Deus adjuvat, fides vires impetrat, innocentia pugnet, sanctitas vincit, praemium consequitur tale, quod et ille qui vicerit accipiat, et qui donaverit nihil amittat.»

ET HAEC EST VICTORIA QUAE VINCIT MUNDUM, FIDES NOSTRA. — «Victoria,» id est, vincens et victor: proprie enim victoria non vincit, sed pugna vincentis quae parit victoriam. «Victoria» ergo, id est, causa victoriae, arma quibus comparatur victoria, est fides. Haec igitur est victrix fides, non nuda et otiosa, sed charitate et bonis operibus vestita, puta operosa, certans et fortiter dimicans, juxta illud: «Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones,» etc. Hebr. XI, et I Petr. V: «Adversarius, ait, vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide.» Vide utrobique dicta; fide enim credimus vitam aeternam esse summum bonum, pro quo omnia mala fortiter toleranda sint, et dimicandum contra omnes mundi tentationes usque ad mortem et martyrium. Unde per fidem hanc et spem tum divinae opis et gratiae Christi, tum mercedis et praemii gloriae aeternae, Martyres omnia tormentorum genera alacres et laeti vicerunt, juxta illud: «Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui,» Apocal. cap. XII, vers. 11. Et illud Pauli, Ephes. VI, 16: «In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.» Audi Tertullianum ad Scapulam: «Arius Antoninus cum persequeretur instanter in Asia fideles omnes illius civitatis, Christiani ante tribunalia se manu facta obtulerunt;» et Nicephorus: «Diocletiani tempore (ait), cum natalis dies Christi festus adesset, viginti millia Christianorum in templo a tyranno conclusa igni conflagrare maluerunt, quam tantillum a Christianae fidei stabilitate deflectere.» Quare vere S. Bernardus, serm. 6 in Vigilia Nativit.: «Fides, ait, est verum quoddam aeternitatis exemplar, praeterita simul et praesentia ac futura sinu quodam vastissimo comprehendit, ut nihil ei praetereat, nihil pereat, praeeat nihil.»

Pro vincit graece est νενίκηκε, id est vicit, in aoristo, sub quo omne tempus intelligit, q. d. Vicit, vincit et vincet. Hac de causa Rupertus scripsit opus De Victoria Verbi Dei. S. Augustinus, lib. De Utilit. credendi, cap. XVII, docet fidem Christi totum mundum sibi subegisse sanctitate, castitate, patientia, constantia, etc., Apostolorum, Virginum et Martyrum, quibus conversae sunt ad Christum gentes totius mundi. Oecumenius: «Omnem, ait, fides perfidiam vicit atque ejecit, ita ut neque Judaeus, neque haereticus quampiam vim adversus eam habeat.» Quocirca S. Augustinus, serm. 1 De Verbis Apost.: «Nullae, ait, sunt majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus major substantia, quam est fides Catholica, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat.» Denique S. Bernardus, serm. 76 in Cant.: «Fides, ait, attingit inaccessa, deprehendit ignota, comprehendit immensa, reprehendit novissima, ipsam denique aeternitatem suo illo vastissimo sinu quodam modo circumcludit. Fidenter dixerim, aeternam beatamque Trinitatem, quam non intelligo, credo et fide teneo, quod sana non capio mente.»

Porro fides viva omnia impetrat a Deo, vincitque omnipotentem, ideoque fit omnipotens, adeo ut miracula quaelibet operetur, juxta illud: «Omnia possibilia sunt credenti,» Marci IX, 23. Haec est fides miraculorum. Fides ergo vincit mundum, quia vincit Deum mundi dominum.


Versus 5: Qui credit quoniam Jesus est Filius Dei

5. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit QUONIAM JESUS EST FILIUS DEI? — Credendo enim sperat, sperando invocat, invocando amat Christum; itaque gratia Christi roboratus odit spernitque mundum, ac spernendo vincit, juxta illud Pauli: «Omnia possum in eo qui me confortat,» Philip. IV, vers. 13. Sub fide ergo complectitur charitatem, obedientiam, fortitudinem caeterasque virtutes a Christo sancitas et donatas, quibus vincitur mundus. Qui enim credit in Christum, debet Christi praecepta sequi, eique obedire, non mundo, imo contemnere mundum; hoc enim suis asseclis praecepit sanxitque Christus, Joan. XV, 18 et 19.

Audi S. Bernardum, serm. 1 De tribus testimon. in coelo et in terra: «Quid ergo ait: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei, cum et ipse jam mundus id credat? An non ipsi quoque daemones et credunt et contremiscunt? sed dico: Putasne Filium Dei reputat Jesum, quisquis ille est homo, qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, etiamsi fateatur se Deum, factis tamen negat? Porro fides sine operibus mortua est in semetipsa, nec sane mirum videri potest, si nequaquam vincit, quae nec vivit quidem.»

Probat S. Joannes thesin ex hypothesi, genus ex specie, imo speciem ex individuo: probat, inquam, fidem esse victoriam fidelium, ex eo quod fides Christi sit victoria mundi; simulque perstringit Cerinthum, Ebionem et alios illius aevi haereticos, qui negabant Christi divinitatem. Hinc Petrus eam confitens, dicensque: «Tu es Christus Filius Dei vivi,» ab eo audire meruit: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam,» Matth. XVI; et Paulus: «Quis nos separabit a charitate Christi? Certus sum quia neque mors, neque vita,» etc. Rom. cap. VIII. «Unde certus erat, nisi ex fidei firmitate?» ait S. Hieronymus in cap. II ad Galat.


Versus 6: Hic est qui venit per aquam et sanguinem

6. HIC EST QUI VENIT PER AQUAM ET SANGUINEM, JESUS CHRISTUS. — q. d. Hic est Messias Dei Filius, Salvator et Redemptor mundi, quem Prophetae venturum praedixerunt, ut suo sanguine orbem redimeret, et aqua baptismi expiaret, ut patet Ezech. XXXVI, 17, et Zachar. XII, 13; idemque praesignarunt omnia sacrificia legis veteris, in quibus fundebatur victimarum sanguis, ut repraesentarent Christi sanguine in cruce fundendo expianda fore peccata. Cum ergo Christus haec Prophetarum oracula adimplens reipsa venerit, suoque sanguine nos redemerit, et aquae baptismum dum in Jordane a Joanne baptizatus est, sanxerit, eique vim sanctificandi tribuerit: inde certo colligite ipsum esse verum Messiam et Christum mediatorem a Prophetis praedictum, ac proinde ejus fide nos vincere mundum. Probat Joannes quod Jesus Christus sit Filius Dei, puta quod Jesus sit verus homo et verus Deus, primo ex eo quod ipse sit ille «qui venit,» graece ὁ ἐλθὼν, id est ille, scilicet Messias, veniens antonomastice, quem scilicet Prophetae venturum promiserunt, quem Scriptura, Isaiae IX, 6 et alibi, significat fore Deum et Dei Filium. Unde «veniens,» vel «venturus,» est nomen Messiae. Sic enim eum vocabant Judaei ex vaticiniis Prophetarum, ut patet Apocal. I, 4; Joan. I, 15; Matth. XI, 3; Psalm. CXVII, 26; Aggaei II, 8; Malach. III, 1 et 2, et alibi.

Rursum idipsum probat ex aqua et sanguine, quibus constitit Christi corpus, quodque pro nobis effudit. Haec enim, primo, significabant Christum verum esse hominem, non phantasticum, uti volebant Simon et Manes: corpus enim humanum conflatur et constat aqua et sanguine, puta quatuor humoribus; sub aqua enim sive phlegmate accipe melancholiam, sive atram bilem: aqua enim sive phlegma, si crassescat, fit lutum, sive melancholia; sub sanguine accipe choleram, sive flavam bilem: sanguis enim, si incalescat, fit bilis. Hi quatuor humores continent quatuor elementa, quibus coagmentatur hominis corpus: phlegma enim continet aquam, melancholia terram, sanguis aerem, cholera ignem. Per aquam ergo et sanguinem significat S. Joannes corpus Christi constitisse quatuor humoribus et quatuor elementis, ac proinde vere et proprie fuisse corpus humanum.

Secundo, aqua et sanguis probabant Christum esse Deum, tum quia sanguis Christi fuit justum pretium redemptionis nostrae, ex aequo satisfaciens Deo pro offensa peccatorum nostrorum: ergo necesse est ut fuerit sanguis hominis Dei, sive hominis hypostatice uniti Deo: sanguis enim puri hominis non poterat esse justum et adaequatum pretium offensarum Dei; tum quia virtute sanguinis sui Christus instituens baptismum, illi indidit vim divinam expiandi omnia omnium hominum peccata. Ergo necesse est ut fuerit Deus: faciebat enim hoc Christus per se et auctoritative, non quasi minister pendens ab alio. Per se autem instituere Sacramentum remittens et expians peccata, est opus virtutis divinae.

Alludit primo, ad aquam et sanguinem victimarum, quo vetus Testamentum sancivit Moses, Exodi cap. XXIV, 8, quo significabat Christum suo sanguine et aqua sanciturum novum Testamentum. Audi Paulum, Hebr. IX, 19: «Lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis Testamenti quod mandavit ad vos Deus.» Vide ibi dicta.

Alludit, secundo, ad aquam et sanguinem quae miraculose fluxerunt ex latere Christi in cruce mortui: corpus enim mortuum pro sanguine et aqua viventis, naturaliter dat saniem; unde idipsum solus ex Evangelistis narrat S. Joannes, cap. XIX, 34. Hac enim Christi aqua et sanguine repraesentabatur, virtute sanguinis et mortis Christi fideles ab omnibus peccatis abluendos per aquam baptismi. Et hoc significat Sponsa, id est Ecclesia, Cant. V, 10: «Dilectus meus, inquit, candidus et rubicundus;» aqua enim est candida, sanguis est rubicundus. Ita Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 13; S. Augustinus, lib. II De Catech. rud., cap. VI; S. Leo, epist. 45; Hieronymus, epist. 83; Damascenus, lib. IV De Fide, cap. X; Suarez, III part., Quaest. LIII, disp. XLI, sect. 1, et alii. Hinc noster Salmeron hic opinatur Christum ubique sanguini aquam miscuisse, scilicet lacrymarum in circumcisione, in sudore sanguineo agoniae, in flagellatione, in cruce ante mortem; ideoque jussisse aquam vino misceri in calice Eucharistiae convertendam in sanguinem. Et Hugo ait Christum venisse per sanguinem, quando circumcisus est, ut legem observando significaret se Judaeos velle redimere, per aquam vero Gentes, quia in aqua instituit baptismum praecipue pro Gentibus.

Porro distinguit S. Joannes baptismum Christi a baptismo Joannis Baptistae, quod hic fuerit solum in aqua, ideoque inefficax ad expianda peccata: Christi vero fuerit in aqua et sanguine, ideoque ad eadem abluenda efficax. Rursum perstringit Ebionitas qui aqua mera censebant placari Deum, ideoque quotidie aqua se abluebant, et in calice Eucharistiæ non vinum, sed meram aquam offerebant, quia negabant sanguine Christi nos esse redemptos, teste Irenæo, lib. V, cap. I.

Denique Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. xvi, ait Christum venisse per aquam, cum baptizatus est a Joanne; per sanguinem, cum passus est, ut «aqua, inquit, tingeretur; sanguine glorificaretur» per passionem et mortis victoriam. «Proinde, ut nos faceret aqua vocatos, sanguine electos, hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit; quia qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur; et qui aqua lavissent in baptismo, etiam sanguinem potarent in Eucharistia.»

Symbolice, per aquam et sanguinem accipiunt duplicem baptismum, scilicet fluminis et sanguinis, S. Hieronymus, epistola 88; S. Augustinus, lib. II De Symbol., cap. vi; Cyrillus, Catech. 13, et alii. Alii censent repræsentari duplicem modum quo damnatus est Christus a Judæis vociferantibus: «Sanguis ejus super nos,» etc., et a Pilato manus aqua lavante, Matth. xxvii, 24 et 25.

Anagogice Cyrillus, Catech. 13, per aquam accipit baptismum, per sanguinem judicium; eo enim reprobi damnabuntur ad sanguinem, id est gehennam et mortem æternam.

Allegorice S. Bernardus, serm. 1 in Octava Paschæ: «Moses, inquit, venit per aquam, quia ex aqua ereptus, ideoque vocatus Moses, id est extractus, populum Hebræorum per aquas maris Rubri illæsum deduxit in terram promissam: Jesus vero, legislator legis novæ, venit per aquam et sanguinem, quia per sanguinem introducet nos in sancta, puta in cœlum, Hebr. cap. ix, 12: ‹Sic ergo hodie, inquit, quoque ad nos per aquam et sanguinem venit, ut sit aqua et sanguis testimonium ejus fideique victricis.›»

Tropologice S. Bernardus, ibid., per aquam et sanguinem accipit duplicem baptismum duplexque martyrium, prius in lacrymis compunctionis, posterius in studio mortificationis: «Jam vero, inquit, quia baptismum aqua, martyrium diximus sanguine designari, memento et unicum et quotidianum esse baptismum, similiter et martyrium. Est enim et martyrii genus, et quædam effusio sanguinis in quotidiana corporis afflictione. Est et baptismus aliquis in compunctione cordis, et lacrymarum assiduitate. Sic quippe infirmis et pusillis corde necesse est, ut quem semel pro Christo ponere non sufficiunt, saltem mitiori quodam, sed diuturniori martyrio sanguinem fundant. Sic et baptismi Sacramentum quoniam iterari non licet, his qui sæpius in multis offendunt, frequenti oportet ablutione suppleri. Unde et Propheta: ‹Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum, et lacrymis meis stratum meum rigabo,› Psalm. vi, 7.»

(Græci codices nonnulli addunt, καὶ πνεύματος, id est, et spiritum). Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, — iidem addunt, sed et in spiritu.

ET SPIRITUS EST QUI TESTIFICATUR QUONIAM CHRISTUS EST VERITAS. — Græca habent ὅτι τὸ πνεῦμά ἐστιν ἡ ἀλήθεια, id est, quoniam spiritus est veritas. Sic quoque legit Syrus, Vatablus, Clarius, Cajetanus, q. d. Spiritus est qui recenter in Pentecoste testificatus est Christum esse Dei Filium. Illi ergo credendum est, quia hic Spiritus est veritatis, ipsaque veritas. Verum genuina lectio est, «quoniam Christus est veritas;» de Christo enim hic agitur, non de Spiritu, et Christi proprium nomen est veritas, non Spiritus Sancti.

Testimonio obscuro et quasi mortuo aquæ et sanguinis, adjungit S. Joannes clarum et vivum Spiritus Sancti: hic enim tum in vita Christi, utpote per eum ad hoc testandum operans miracula, tum post mortem et resurrectionem ab eo in Pentecoste missus in Apostolos, per eorum ora testatus est et prædicavit ubique, quod Christus esset veritas, id est verus Deus. Christus enim qua Deus, est Verbum, ideoque veritas et sapientia Patris; qua homo, fuit verus Dei legatus et interpres, qui umbras legis veteris aperuit, claramque de Deo doctrinam et veritatem propalavit, juxta illud: «Ego sum via, veritas et vita.» Joann. xiv, 6; et illud cap. xviii, 37: «Ego ad hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.»

Hinc Pontifex Aaronicus gerens typum Christi, veri et veracis Pontificis, in Rationali pectoralis insigne intextum gestabat Urim et Thummim, id est, Doctrina et Veritas, Exodi cap. xxviii, vers. 30.

Alii per spiritum accipiunt internam illuminationem Spiritus Sancti, qua nos impellit ad fidem et amorem Christi, juxta illud cap. ii, vers. 27: «Unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est,»


Versus 7: Tres testes in caelo

7. QUONIAM TRES SUNT. — Testimonium aquæ, sanguinis et Spiritus de Christo jam allatum plenius hic S. Joannes explicat et confirmat; unde vero quoniam partim probat id quod dixit vers. 5, scilicet Jesum esse Filium Dei; partim probat id quod dixit vers. 6, scilicet Spiritum testificari quod Christus est verus Deus. Id enim hic confirmat ex eo quod Spiritus Sanctus sit unus ex tribus testibus, qui in cœlo testimonium perhibent Christo.

TRES SUNT QUI TESTIMONIUM DANT IN CŒLO (DE CŒLO): PATER, VERBUM ET SPIRITUS SANCTUS, ET HI TRES UNUM SUNT. — Notat S. Hieronymus, Præfat. in Epistolas Canonicas, hæc ab infidelibus, scilicet Arianis (unde et moderni Ariani in Transylvania propter hæc verba totam S. Joannis Epistolam rejiciunt), fuisse abrasa e nonnullis Græcis codicibus. Quocirca non legit hæc Syrus, Clemens Alexandrinus, Beda, Œcumenius, et alii nonnulli, quos citat Franciscus Lucas in Annot. hujus loci, Annot. 612. Jam tamen constanter hæc legunt Biblia Latina, et correctiora Græca, multique veterum, ut S. Athanasius, Augustinus, Hieronymus, Cyprianus, Concilium Lateranense cui interfuerunt Græci, et alii quos citat Bellarminus, lib. I De Christo, cap. vi, Hesselius et alii hic. Certum ergo est hæc esse legenda esseque Canonicam Scripturam, ac proinde ex iis recte confirmari mysterium Sanctissimæ Trinitatis, ac divinitatis Christi et Spiritus Sancti contra Arianos et Macedonianos.

Sensus ergo est, q. d. Omnes tres personæ SS. Trinitatis in cœlo et de cœlo tum angelis, tum maxime hominibus (hoc enim præcipue intendit hic S. Joannes) testimonium perhibent de Christo, quod scilicet ipse sit verus Messias, Deique Filius: nimirum Pater, dum in baptismo et transfiguratione Christi, Matth. iii, 17, et cap. xvii, vers. 5, publice proclamavit: «Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.» Rursum, cum super Christum rogantem ut se clarificaret, e cœlo intonuit: «Et clarificavi, et iterum clarificabo,» Joan. xii, 28.

Similiter et Spiritus Sanctus, dum descendit in Christum in specie columbæ, et effudit sese in Apostolos cæterosque Christianos in die Pentecostes, idque ex Christi prædictione, promissione et missione: unde idem Spiritus Sanctus per ora Apostolorum non aliud fere quam Christum præconizavit. Filius etiam sæpissime dixit, docuitque ac miraculis probavit, et convicit se esse Messiam, Deique Filium, ut patet ex toto Evangelio S. Joannis. Sic pariter tres Christi testes sunt in terra, scilicet Spiritus, aqua et sanguis, ut sequitur. Igitur mutuo inter se consentiunt cœli et terræ testes, ac consequenter iis omnimoda fides est adhibenda, quasi testibus divinis omni exceptione majoribus; et quia cœlum et terra, totus, inquam, mundus, in hoc Christi testimonium conspirare videntur. Alludit S. Joannes ad illud sui Evangelii, cap. viii, vers. 18: «Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater;» et cap. xvi, vers. 14, de Spiritu Sancto: «Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.» Denique tres testes producit, quia scriptum est: «In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum,» Deuter. xix, 15.

ET HI TRES UNUM SUNT. — Uti natura et essentia divina, ita pariter intellectu, voce, locutione et testimonio de Christo; hæc enim omnia in SS. Trinitate essentialiter unum idemque sunt. Complutensia et Regia habent καὶ οἱ τρεῖς εἰς τὸ ἕν εἰσιν, id est, et hi tres in unum sunt. Sed Latini et alii Græci legunt, «et hi tres unum sunt;» significatur enim οἰκονομία SS. Trinitatis, quod scilicet tres personæ habeant unam eamdemque individuam deitatem. Nec aliud significat lectio diversa Complut. Nam in «unum sunt,» hoc est, in unum, puta in unam essentiam conveniunt et coeunt. Sic Gen. ii, 24, de Adam et Eva conjugibus dicitur: «Erunt duo in carne una,» id est, erunt duo «una caro,» uti explicat Christus, Matth. xix, 6, hoc est, vir et mulier erunt quasi una persona civilis et politica. Sic Jerem. xxx, 22: «Eritis mihi in populum,» id est, eritis mihi populus, et Psalm. xxx, 3: «Esto mihi in Deum protectorem,» id est, esto mihi Deus protector, et sæpe alibi.

Euthymius, Panoplia part. I, tit. vii, pag. 143, pro tres legit tria, indeque ostendit tres personas in divinis revera esse tria personaliter, sed unum essentialiter.

Idem multis ante S. Joannem sæculis dixit Serapis, qui Ægypti regi nomine Thuli postulanti: «Quis eo fortunatior esset?» respondit:

Principio Deus, tum sermo, et spiritus illis.

Additur: «Æquæva hæc sunt, et tendentia in unum» — de quo superius dixi.


Versus 8: Tres testes in terra

8. ET TRES SUNT QUI TESTIMONIUM DANT IN TERRA: SPIRITUS, ET AQUA, ET SANGUIS. — Dicendum erat tria; nam græce πνεῦμα, ὕδωρ et αἷμα, id est spiritus, aqua et sanguis, sunt generis neutri: dicit tamen «tres,» tum ut ostendat hos tres terræ testes conspirare, imo repræsentare tres cœli testes jam dictos, ait S. Augustinus: de quo mox plura; tum quia per prosopopœiam hisce tribus attribuit personam testium: testis enim in terra apud homines animatus sit oportet, adeoque homo, ideoque masculini generis, non neutri. Qui enim testatur, debet loqui, oreque suum efferre testimonium, quod non nisi hominis est. Opponit S. Joannes terrenum et humanum testimonium cœlesti et divino. Jam aliqui censent tres testes in cœlo esse testes divinitatis Christi; tres vero testes in terra esse testes humanitatis ejusdem, ait Innocentius III, cap. in quadam, de celebr. Missar., et D. Thomas. Sed verius est utrosque adduci ad probandam divinitatem Christi: hoc enim probandum sumpsit S. Joannes, vers. 5, quia hoc negabat Ebion, Cerinthus et alii. Unde et subdit mox: «Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se,» etc.

Mystice S. Bernardus, serm. 2 in Octava Paschæ, per «in terra» accipit homines in terra viventes, ut per hæc tria, Spiritum scilicet, aquam et sanguinem, distinguantur justi ab injustis, sicut per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum in cœlo distinguuntur Beati a damnatis. «Nam Beatis, inquit, visio Trinitatis testimonium perhibet: electis fructuosus est sanguis Christi ac merita, aqua baptismi et Spiritus Sancti gratia:» de quo mox plura; jam singula expendamus.

TRES SUNT. — Ponit S. Joannes duplicem trinitatem testium Christi, qui scilicet testantur ejus divinitatem, eumque esse Dei Filium, atque unam alteri opponit, imo componit in officio testificandi. Prior increata est, scilicet Pater, Filius, Spiritus Sanctus: posterior creata, scilicet aqua, sanguis et spiritus, quæ manat ab increata, eique ex æquo respondet, adeoque eam repræsentat. Aqua enim refert Patrem, sanguis Filium, spiritus Spiritum Sanctum.

Pater enim est rerum omnium principium, sicut est et aqua. Ex aqua enim formati sunt cœli, aer, aves, pisces, uti ostendi initio Genesis; rursum aqua nutrit herbas, arbores, plantas, omniaque animantia et viventia. Unde aqua Latinis dicitur quasi a qua nata sint omnia; vel, ut Festus, a qua juvamur. Unde Thales aquam posuit principium rerum omnium; licet alii aquam dictam velint quasi æquam, quod æqua sit et æqualis, nisi ventis agitetur. Ita Deus Pater omnibus est æquus et idem.

Orphici et symbolici contemplatores summum bonum, sive omnium bonorum Oceanum censuerunt esse aquam, ideoque repræsentare Deum. Hinc Virgilius secutus Homerum, lib. IV Georg., Oceanum patrem rerum indigitat; et Plinius, lib. I, cap. xxxi: «Hoc elementum, ait, cæteris omnibus imperat, terras devorant aquæ, flammas necant, scandunt in sublime, et cœlum quoque sibi vindicant: quid esse mirabilius potest aquis in cœlo stantibus?» Unde et cœli hebraice vocantur scamaim, id est, ibi aquæ.

Rursum aqua significat affluentiam bonorum et gratiarum quæ est in Deo Patre, juxta illud Isaiæ xii: «Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.» Scitum est Ægyptios Nilum pro Deo coluisse, quod a Nilo exundante omnis eis seges obveniret. Hinc illud Parmenonis: «Jupiter Ægypti Nile.» Insuper aqua apposite Dei Patris misericordiam et pietatem repræsentat. Quocirca Allemanos deorum loco aquam fluminum adorasse, testatur Agathius, lib. I et II Pereg. hist. Ibidem de Persis docet Arnobius, lib. VI Contra Gentes. Sic et hodie nonnulli Indi adorant aquam, ut refert Vasquez, lib. III Navig., fol. 362.

Brachmanes longissime vivere, eo quod non nisi aquam bibant, tradit Suidas verbo Brachmanes. Lucianus quoque in suis Macrobiis scribit per aquam vitam produci, ideoque Syros ad trecentos annos vixisse. Apollonius Tyanæus dictabat bibentes aquam nunquam laborare capitis vertigine, uti refert Philostratus in Vita Apollonii. Plura de aquæ præstantia vide apud Tiraquellum, tract. De Nobil., cap. xxxi; Plutarchum, quæst. An aqua sit dignior igne? Vide quoque Hydragiologiam M. Antonii Marsilii Columnæ.

Porro, sub testimonio SS. Trinitatis increatæ intellige testimonium sanctorum angelorum: per hos enim quasi administratorios spiritus et legatos SS. Trinitas locuta est, et testimonium perhibuit Christo, tum in ejus nativitate, cum cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo;» tum in baptismo, Matth. iii, 17; tum in transfiguratione, Matth. xvii, 5; tum in resurrectione, Matth. xxviii, 5; tum in ascensione, Actor. i, 10.

QUI TESTIMONIUM DANT. — Jesu Christo, quod sit Filius Dei, ac consequenter quod ejus fide et opere vincamus mundum, quodque fides Christi sit victoria nostra.

IN TERRA. — De terra; sicut tres primi in cœlo, id est, de cœlo testantur hominibus in terra agentibus.

SPIRITUS, ET AQUA, ET SANGUIS. — Q. d. Spiritus, quem Christus in cruce moriens emisit in manus Patris, item aqua et sanguis quæ de latere Christi profluxerunt, testificantur Christum verum fuisse non tantum hominem, sed et Deum; quia hisce quasi pretio adæquato et justo satisfecit Christus offensæ Dei, juxta oracula Prophetarum, quod facere non potuisset nisi fuisset Deus, uti dixi vers. præced.

Rursum spiritus, quia a Christo cum clamore emissus, arguebat eum esse Deum. Unde «videns Centurio quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat,» Marc. xv, 39. Vox enim moribundos deficit; ergo clamor hic Christi miraculosus erat, non naturalis, significans Christum super hominem esse Deum, ideoque voluntate, non infirmitate mori, ait ibidem S. Hieronymus, Chrysostomus, Euthymius et Theophylactus; quin et Christus ipse: «Nemo, ait, tollit eam (animam) a me, sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam,» Joan. cap. x, vers. 18.

Secundo, S. Augustinus, lib. III Contra Maximum, cap. xxii; Lyranus et Glossa per spiritum accipiunt Spiritum Sanctum a Christo in Pentecoste effusum; hic enim testificatus est Christum esse Deum, tum quia Christus mittebat hunc Spiritum, tum quia ipse Spiritus per ora Apostolorum protestabatur se mitti a Christo, eumque verum esse Dei Filium.

Tertio, Œcumenius per spiritum accipit Spiritum Sanctum qui datur in baptismo. «In baptismate, inquit, per aquam Jesus Patris testimonio Filius Dei est declaratus; at per sanguinem, quando, cum prope erat ut crucifigeretur, dixit: ‹Glorifica me tu Pater,› et vox delata est quæ dicebat: ‹Et glorificavi, et iterum glorificabo.› Per spiritum vero est manifestatus, quando e mortuis tanquam Deus resurrexit.»

Huc pertinet expositio Didymi, nisi quod ipse testimonium hoc referat non ad Christum, sed ad nativitatem nostram spiritualem, quæ fit in baptismo. Hic enim, inquit, spiritus, id est, Trinitas invocatur, ac sanguis, id est, humanitatis Christi merita per aquam baptismi operantur et sanctificant. Ac illa S. Ambrosii, lib. X, in cap. xxii Lucæ: «Aquam, inquit, ad lavacrum, sanguinem ad pretium, spiritum tradidit ad resurrectionem.» Unde:

Anagogice, sed valde apposite ad litteram et pene litteraliter, aqua, et sanguis, et spiritus in cruce a Christo emissa, sed resumpta ab eodem in resurrectione, significabant ipsum vere esse Messiam promissum, victorem mortis et inferni, ideoque Dei Filium: Christus enim vi propria resurrexit, et hæc tria resumpsit: vi propria, inquam, tam humanitatis, quam divinitatis. Anima enim et spiritus Christi jam glorificatus vi propria accepta a divinitate, cui hypostatice erat unita, univit se corpori in sepulcro, illudque animavit, vivificavit et glorificavit; ac pari modo nostra corpora animabit, vivificabit et glorificabit in resurrectione, uti dixi 1 Petri iii, 21 et 22.

Mystice per spiritum, aquam et sanguinem significantur tria quæ ad justificationem nostram concurrunt; itaque testimonium perhibent Christo, utpote, cujus meritis et virtute peragitur nostra justificatio. Sanguis enim significat sanguinis et mortis Christi meritum, nobis in justificatione applicatum; aqua significat ablutionem et purgationem peccatorum; spiritus significat aspirationem et infusionem spiritus, id est, vitæ spiritalis, gratiæ, charitatis cæterarumque virtutum quibus justi efficimur. Unde S. Ambrosius, lib. De Spiritu Sancto, cap. xi, ait, «spiritu mentem renovari, aqua nos lavari, sanguinem esse pretium.» Sic et Cyrillus, De Fide ad Reginas, et S. Leo, epist. 10, cap. v: «Hi tres, inquit, sunt spiritus sanctificationis, sanguis redemptionis, aqua baptismatis.»

Allegorice per hæc tria significantur tria præcipua Sacramenta, quæ testimonium perhibent Christo, utpote ab eo instituta, et ejus meritis ac virtute sanctificantia. «Aqua» significat baptismum, «sanguis» calicem Eucharistiæ, «spiritus» pœnitentiam. Unde et insufflando spiritum Apostolis, Christus dedit eis potestatem remittendi peccata, Joannis xx, 22. Hæc omnia probant Christum esse Deum, tum quia remissio peccatorum est opus Dei et divinæ potestatis, tum quia transsubstantiatio panis et vini in corpus et sanguinem Christi, non nisi divina vi et potestate perfici potest. Porro spiritus significat sacramentum Pœnitentiæ, tum quia per illud Spiritus Sanctus remittit peccata: hoc enim maximum est Dei donum: omnia autem Dei dona, præsertim gratia, in S. Scriptura appropriantur Spiritui Sancto, eo quod ipse sit primum Patris et Filii notionale donum: ab iis enim procedit per modum amoris et doni; tum quia ipse per pœnitentiam nobis per peccata mortuis spiritum vitæ, puta gratiæ, inspirat.

Quocirca ex hoc loco, et ex fluxu aquæ et sanguinis e latere Christi Innocentius III docet et probat aquam in calice Eucharistiæ miscendam esse vino, ut convertatur in sanguinem Christi, ita ipse, cap. in quadam, de celebr. Missarum.

Symbolice, primo, S. Bernardus, serm. 1 in Octava Paschæ: «In aqua, inquit, baptismum intellige, in sanguine martyrium, in spiritu charitatem diffusam in cordibus nostris.» Rursum Catharinus per aquam accipit tribulationes, ad quas experiendas venit Christus, eoque vocat Christianos. Alii per aquam accipiunt sapientiam, juxta illud Eccli. xv, 3: «Cibavit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potavit illum.» Alii per aquam accipiunt gentium multitudinem in Christum credentem, juxta illud: «Aquæ multæ populi multi,» Apoc. xvii.

Secundo, Balduinus Cantuariensis (quem Lovanii manu scriptum evolvi), lib. I De Eucharistia, cap. xxviii: «Spiritus justorum, inquit, aqua pœnitentium, sanguis Martyrum testantur Christum redemptorem.» Nam, ut ait Tertullianus, «sanguis Martyrum est semen Christianorum;» et S. Leo: «Non minuitur Ecclesia persecutionibus, sed augetur; et semper Dominicus ager segete ditiore vestitur, dum singula grana quæ cadunt, multiplicata resurgunt.»

Tertio, Clemens Alexandrinus hic «spiritum» accipit pro vita, «aquam» pro fide et regeneratione, «sanguinem» pro cognitione: quæ sunt salutiferæ virtutes Salvatoris. Rursum S. Ambrosius, lib. De Spiritu Sancto, cap. vi, sanguini mortem, aquæ sepulturam, spiritui vitam assignat in baptismo.

Quarto, S. Augustinus hic censet his tribus notari tres personas sanctæ Trinitatis, scilicet «spiritu» Patrem, «sanguine» Filium, «aqua» Spiritum Sanctum. De Patre enim dicitur: «Spiritus est Deus,» Joan. iv, 24. Filius assumpsit sanguinem et carnem humanæ naturæ. De Spiritu Sancto dicitur: «Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ,» Joan. vii, 38. Atque hac de causa dici «tres sunt,» non tria, ut dicendum erat, «qui testimonium perhibent.» Et rursum: «Et hi tres unum sunt,» q. d. Tres personæ sunt una essentia divina. Unde et Hyginus Papa, epist. 1, et Joannes II, epist. 1, testimonium eorum, qui in cœlo testantur, postponunt testibus in terra, quasi illi hos explicent. Quod vero hæc tria exierunt de corpore Christi, repræsentabat Ecclesiam, quæ est corpus Christi, prædicaturam Trinitatis unam eamdemque essentiam, ait S. Augustinus. Congruentius «aquam» adaptes Patri, «sanguinem» Filio, «spiritum» Spiritui Sancto: uterque enim est spiritus: aqua autem est principium rerum omnium, sicut et Pater; ex aqua enim creati sunt cœli et cætera omnia, uti ostendi initio Genesis: eo enim alludit Joannes. Sicut enim initio mundi Deus creavit aquam, et spiritus Domini ferebatur super aquas, ut ex iis cætera efformaret: ita pariter in recreatione mundi, Deus per aquam baptismi dando Spiritum Sanctum, Christianos quasi novos homines, spirituales et divinos efformavit, idque merito sanguinis Christi.

Tropologice S. Bernardus, serm. 2 in Octava Paschæ: «Sanguine, inquit, et aqua, et spiritu habere testimonium» justitiæ, quod renatus sis per Christum, «est si contines a peccatis, si dignos facis pœnitentiæ fructus, si facis opera vitæ.» Sanguis ergo significat continentiam, aqua lacrymas, spiritus opera spiritualia, quæ testantur nos esse regeneratos et sanctos.

Et serm. 1, ostendit hæc tria opponi tribus quæ sunt in mundo, eaque vincere: concupiscentiam enim carnis vinci sanguine mortificationis; concupiscentiam oculorum, lacrymis compunctionis; superbiam vitæ sive spiritum vanitatis, spiritu charitatis. «Certum quippe, ait, triumphati mundi testimonium est, si corpus castiges et subjicias spiritui, ne perniciosa libertate serviat voluptati; si fletui præbeas oculos magis quam petulantiæ vel curiositati; si denique spiritali dilectione flagrans, nulli animum dederis vanitati. Merito sane unus est qui in terra pariter et in cœlo testimonium perhibet spiritus, quia sive corporis afflictio cessabit, sive lacrymarum fons exsiccabitur, sed charitas nunquam excidit.»

Hisce tribus suffragabitur testimonium SS. Trinitatis: «Magnum profecto habituri sunt testimonium, quos in cœlo Pater susceperit tanquam filios et hæredes, Filius adsciverit tanquam fratres et cohæredes, Spiritus Sanctus adhærentes Deo unum spiritum faciet esse cum eo.»

Rursum per hæc tria possunt tropologice accipi tres fidelium gradus, scilicet incipientium, per aquam; proficientium, per spiritum; perfectorum, per sanguinem: hic enim est symbolum martyrii. Addit S. Bernardus, serm. 76, ex parvis, tres pariter in inferno esse testes, scilicet vermem quo roditur conscientia, ignem quo crematur corpus et anima, ac desperationem: «Quia vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur,» Isaiæ, lxvi, 24. «His qui in cœlo sunt, ait S. Bernardus, datur testimonium beatitudinis; his qui in terra, justificationis; his qui in inferno sunt, damnationis. Primum testimonium est gloriæ, secundum gratiæ, tertium iræ.»

Denique Baronius, tom. II, anno Christi 106, censet S. Joannem hic perstringere Elxai hæresiarcham, ejusque fratrem Jexeo, qui, ut ait S. Epiphanius, hæres. 19, «a Judæis oriundus, et cum Judæis sentiens, etc., introducens salem et aquam, et terram et panem, et cœlum, et æthera et ventum, jusjurandum ipsis in divinum cultum præfinivit ac tradidit. Aliquando vero rursus alios septem testes præscripsit, cælum, inquam, et aquam, et spiritus et sanctos angelos orationis, et oleum, et sal, et terram;» et cap. xxx: «Cum, inquit, quis ex ipsis aut in morbum inciderit, aut a reptili morsus fuerit, descendit in aquas, et invocat cognomina in Elxai relata, cœli ac terræ, salis et aquæ, ventium et angelorum justitiæ, et panis et olei, et incipit dicere: Opem ferte mihi et amovete a me dolorem.»

Hisce ergo fictitiis et superstitiosis septem testibus Jexeo hæretici, S. Joannes opponit sex veros testes, tres cœlestes, et tres terrestres. Fuit enim hic Jexeo cum Elxai, synchronus et coævus S. Joanni; floruit enim anno Christi 106, S. Joannes vero vixit ad annum Christi 101.

SPIRITUS, ET AQUA, ET SANGUIS. — Hyginus Pontifex, epist. 1, et Joannes II, epist. 1, ac Idacius, lib. De Trinit., legunt, «aqua, sanguis et caro.» Sed perperam: Græci enim, Syri et Latini codices habent «Spiritus,» non «caro»; hæc enim includitur in sanguine.

ET HI TRES UNUM SUNT. — Quidam Latini codices et Græci, ut Complutenses et Regii, carent hisce verbis; vide Franciscum Lucam, Annot. 213. Unde S. Thomas, Opusc. xxiv, in 2 decretalem, ait hæc ab Arianis esse apposita, ut inde a pari colligerent tres personas dici unum non essentialiter, sed testificative; plerique tamen Latini ea legunt et correctiores Græci; sed sic, «et hi tres in unum sunt;» et Syrus, «hi tres in uno sunt,» q. d. Hi tres, puta aqua, sanguis et spiritus Christi, non sunt unum, sicut unum sunt Pater, Filius et Spiritus Sanctus; sed «in unum,» id est ad unum, scilicet Christum, Christique humanitatem, aut mystice ad unam justificationem et perfectionem nostram referentur. Unde Idacius, lib. De Trinitate, legit, «et tres in nobis sunt;» sed contra fidem cæterorum codicum.

Secundo, «in unum,» scilicet testimonium de Christo Deo et homine mediatore, redemptore et justificatore conspirant. Audi S. Augustinum lib. III Contra Maximinum, cap. xxii: «Unum sunt, inquit, aqua, sanguis, spiritus, concordia quadam testandi; Pater, Verbum, Spiritus, unitate præterea naturæ.» Nam, ut ait Innocentius III, in Concilio Lateranensi, «inter Creatorem et creaturam non potest tanta similitudo notari, quin inter eos major sit dissimilitudo notanda.»


Versus 9: Testimonium Dei majus est

9. SI TESTIMONIUM HOMINUM ACCIPIMUS, TESTIMONIUM DEI MAJUS EST, — q. d. Si testimonio hominum fidem adhibemus, multo magis fidem adhibere debemus testimonio Dei de Christo, quia majus est, tum dignitate et auctoritate tum veritate et certitudine; est enim testimonium Dei, qui omnes homines et angelos in immensum superat majestate et veracitate, adeoque est ipsa prima et summa veritas, quæ mentiri, falli aut fallere nequit. Quocirca asseverat Paulus, Rom. iii, 4: «Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.» Porro testimonium Ecclesiæ, Apostolorum et Prophetarum est testimonium Dei; Ecclesia enim regitur a Spiritu Sancto, qui est Spiritus veritatis; ac «Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines,» ait S. Petrus I epist. 1, vers. 21. Sic Joannes Baptista a Deo missus fuit, ut esset testis et præco Christi, Joann. i, 7. Sic elementa omnia, saxa fissa in morte Christi, terra contremiscens, sol et luna cum sideribus obscurata, mortui resurgentes, vim Christi divinam sentientia, ei testimonium perhibuerunt.

Unde D. Thomas, serm. 1 De Pentecoste, numerat duodecim testes Christi: Christum enim testimonium habuisse, primo, a Deo Patre; secundo, a Filio; tertio, a Spiritu Sancto; quarto, ab angelis; quinto, a Sanctis; sexto, a miraculis; septimo, a cœlo; octavo, ab aere; nono, ab aqua; decimo, a terra; undecimo, ab igne; duodecimo, ab inferno. Testimonia ergo Dei de Christo credibilia facta sunt nimis, adeo ut fideles, si fallantur, dicere possint: «Si fallimur, a Deo decepti sumus,» ait Richardus Victorinus, lib. I De Trinit., cap. ii.

QUONIAM HOC EST TESTIMONIUM DEI, QUOD MAJUS EST. — Vox «quoniam» non tam est causalis, quam exegetica et explicativa, idemque valet quod «porro,» vel «autem,» q. d. Hoc autem «est testimonium Dei, etc., quoniam,» id est «quod» (Græce enim est pronomen relativum ὅτι) «testificatus est de Filio suo,» dum scilicet in baptismo Christi aliasque sæpe testatus est et dixit de Christo: «Hic est Filius meus, ipsum audite,» ut dixi vers. 7. Porro «testimonium» hic idem est quod veritas a Deo testata. Est metonymia, de qua mox.


Versus 10: Qui credit habet testimonium in se

10. QUI CREDIT IN FILIUM DEI, HABET TESTIMONIUM DEI IN SE. — Primo, quia habet in se rem testatam a Deo, puta hanc veritatem quod Christus sit Filius Dei.

Secundo, quia habet in se ipsum Dei testimonium, ipsumque Deum attestantem. Ideo enim credit Christum esse Filium Dei, quia credit Deum hoc revelasse, Deumque hoc esse testatum per Prophetas, Apostolos, miracula, etc.: objectum enim formale fidei est Dei revelatio: ideo enim credimus articulis fidei, quia credimus eos a Deo, qui est prima et infallibilis veritas, esse revelatos et testatos.

Tertio, testimonium hoc est ipsa fides, qua credimus testimonio Dei, ut sit metonymia, qua objectum ponitur pro habitu vel actu tendente in objectum, q. d. Qui credit, habet singulare Dei donum, puta fidem, quæ includit testimonium Dei, Deumque attestantem, quod eum mire ornat et roborat ad Christi confessionem, et cultum retinendum et propagandum.

Quarto, hoc testimonium accipi potest de ipsa credentis regeneratione, adoptione, gratia et gloria, q. d. Qui credit in Filium Dei, hic habet in se testimonium Dei, quo scilicet Deus attestatur ejus animæ et conscientiæ ipsum per hanc fidem qua in Christum credit, eique obedit, esse fidelem, justum, filium et hæredem Dei, cohæredem autem Christi. Unde idipsum explicans S. Joannes mox subdit, vers. 11: «Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus, et hæc vita in Filio ejus est.» Ita Beda et Œcumenius.

QUI NON CREDIT FILIO, MENDACEM FACIT EUM. — q. d. Sicut qui credit Filio, Deique de eo testimonium recipit, hic veracem facit Deum eumque honorat et colit; credendo enim Deo, testatur Deum esse primam et infallibilem veritatem: ita ex adverso, qui non credit Filio, Deique de eo testimonium respuit, hic mendacem facit Deum, eique gravem ignominiam et injuriam irrogat. Reipsa enim dicit Deum, qui dicit Christum esse Filium suum, mentiri, quod est blasphemia execranda.

Nota: Pro «credit» græce est πεπίστευκεν, id est «credidit,» in præterito; sed Joannes præteritum more Hebræo usurpat pro quovis tempore. «Credit» ergo, id est, credit, credidit, credet. Sic pro «facit» græce est πεποίηκεν, id est «fecit,» hoc est, facit, fecit, faciet.


Versus 11: Vitam aeternam dedit nobis Deus

11. ET HOC EST TESTIMONIUM (q. d. hæc est pars, æque ac fructus testimonii Dei jam dicti, nimirum) quoniam (quod) vitam æternam dedit nobis Deus, et hæc vita in Filio (per Filium, puta per fidem in Filium) ejus est.

— Hoc ipsum enim est primo, pars testimonii Dei de Christo; Deus enim non tantum testatus est Christum esse filium suum, sed et eum esse nostrum salvatorem et redemptorem, ita ut qui credit in ipsum, justificetur, et acquirat vitam spiritualem gratiæ et gloriæ. Ita Glossa et Thomas Anglicus.

Secundo, hoc ipsum est finis et fructus testimonii, hoc est fidei, qua credimus testimonio Dei testantis Christum esse Filium suum, nimirum quod per hanc fidem obtineamus vitam gratiæ et gloriæ. Alludit et quasi citat Joannes illud sui Evangelii cap. xvii, 3: «Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.» Vide quæ de hac Christi vita dixi cap. i, vers. 2. Ita Lyranus et Glossa. Simili phrasi dixit S. Joannes, cap. iv, 9: «In hoc (id est, ad hoc, hoc fine et fructu) apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum;» et vers. 13: «In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis;» et vers. 17: «In hoc (id est hoc fructu) perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii.»

«Porro Deus dedit nobis vitam æternam, inquit» Beda, sed adhuc in terra peregrinantibus in spe, hisce verbis tantum non clamat Apostolus, nullam in se affectionem humanam vivere, non fastum, non timiditatem, non voluptatem, non dolorem, non iram, non metum, non audaciam, non injuriarum memoriam, non invidiam, non vindictae, avaritiae, honoris aut gloriae cupidinem; sed his omnibus abrasis, solus (inquit) ille mihi superest, qui nihil est horum, qui est ipsa sanctificatio, et puritas, et immortalitas, et lumen, et veritas, qui pascitur inter lilia in splendoribus Sanctorum.

Voce ergo dedit significat S. Joannes firmitatem et certitudinem promissionis divinae, aeque ac spei nostrae; quod scilicet ita certi simus de vita aeterna, si in fide et obedientia Christi perseveremus, perinde ac si actu ea de nobis data esset, eamque reipsa possideremus. Hinc ait Paulus: «Spe salvi facti sumus,» Rom. cap. VIII, 23; et Hebr. VI, 17: «Abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut anchoram habemus animae tutam, ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.»

Hanc vitae aeternae fidem et spem repraesentarunt prisci Christiani per phoenicem, qui moriens fertur renasci et resurgere in vitam vegetam et juvenilem, teste Lactantio in Carm. De Phoenice; quocirca eum in sepulcris fidelium depingebant. Ita S. Caecilia, ut habent ejus Acta, jussit ut in sarcophago S. Maximi Martyris sculperetur phoenix, ad indicium fidei ejus, qui resurrectionem se inventurum phoenicis ad instar credidit. Sic et Romae in cryptis subterraneis, multorum fidelium tumulis insculptus visitur phoenix, quasi resurrectionis et vitae aeternae symbolum: Christus enim resurgens in vitam aeternam; noster est phoenix, qui Christianos resuscitans in eamdem vitam, eosdem pariter faciet phoenices.


Versus 12: Qui habet Filium habet vitam

12. Qui habet Filium (per fidem, amorem et obedientiam, credendo, amando et obediendo illi, itaque manens in Deo, et Deus in eo, uti dixit cap. IV, vers. 16), habet vitam, — gratiae in re, gloriae in spe. Alludit ad illud sui Evangelii, cap. III, vers. 35: «Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.» Ita Paulus, Galat. II, 20: «Christo, inquit, confixus sum cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus,» q. d., ait S. Gregorius, hom. 32 in Evang.: «Extinctus est saevus ille persecutor, et vivere coepit pius praedicator. Ego quidem a memetipso extinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritualiter vivo.» Nam, ut ait S. Dionysius, cap. IV De Divin. Nom.: «Exstasin facit divinus amor, amatores suo statu dimovet, et sui juris esse non sinit, sed in ea quae ament penitus transfert: idcirco et Paulus ille magnus cum divino amore flagraret, excessivae illius virtutis particeps factus: Vivo (inquit) jam non ego, vivit vero in me Christus, tanquam verus amator mentis excessum patiens.» Et Gregorius Nyssenus, homil. 5 in Cant.: «Mihi, inquit, vita Christus est.»


Versus 13: Ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam

13. Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis (inchoate per fidem, puta in spe, unde Thomas Anglicus legit habebitis) aeternam, qui creditis (fide viva, quae per dilectionem operatur) in nomine Filii Dei, — hoc est, nomini Filii Dei, puta ipsi Filio Dei. «Nomen» enim ponitur pro re nominata et per nomen significata, metonymice. Alludit ad illud sui Evangelii, cap. XX, vers. 31: «Haec autem scripta sunt ut credatis, quoniam Jesus est Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus.» Graeca hic addunt, «ut credatis in nomine Filii Dei.» Unde Kemnitius carpit Latinam Vulgatam quasi mutilam. Sed respondeo illa verba redundare in Graeco, etiam teste Erasmo; nam cum dictum sit: «Haec scribo vobis, qui creditis in nomine Filii Dei,» quorsum additur et iteratur: «Ut credatis in nomine Filii Dei?» Hoc enim est battologia, et inanis ac verbosa ejusdem rei repetitio.

Recenset hic S. Joannes tres fructus vivae fidei in Christum. Primus est vita aeterna, hoc versu. Secundus, fiducia impetrandi quidlibet a Deo, vers. 14. Tertius est plena peccati fuga, et moralis quasi impeccabilitas, vers. 18.


Versus 14: Fiducia petendi a Deo

14. Et haec est fiducia (hic est secundus fidei fructus; fides enim parit fiduciam) quia quodcumque (id est, ut Graeca habent et Vatablus, quod si quid) petierimus secundum voluntatem ejus (quod scilicet ejus voluntati et legi conforme est, puta pertinens ad Dei gloriam et nostram salutem), audit nos, — id est, exaudit nos, et petita largitur. Hugo et alii nonnulli legunt «audiet nos»: vide dicta cap. III, vers. 21. Vere S. Augustinus, tract. 73 in Joan.: «Quodcumque petimus, inquit, adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris;» et alibi: «Manendo quippe in Christo, quid velle possunt, nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute?»


Versus 15: Audit nos quidquid petierimus

15. Et scimus, etc. — Graeca addunt ἐὰν, id est si, tuncque oratio totius versus magis est connexa. Unde Tigurina ex Graeco sic vertit, «Et si scimus quod audit nos, quidquid petierimus, scimus quod habemus petitiones» (id est, res petitas, puta ea quae petimus) «quas postulavimus ab eo»; et Syrus, «Quod si persuasum habemus quod audit nos, quidquid petierimus ab eo, confidimus nos jam recepisse petitiones nostras, quas postulavimus ab eo.» Juxta Graeca ergo liquet non esse inanem hic ejusdem rei iterationem, nec etiam juxta Latinam nostram editionem: ea enim precandi studium excitat et inflammat, ait Beda. Addit Didymus S. Joannem loqui de se suisque similibus: idipsum enim expertum esse crebro se quidquid a Deo postularet, protinus impetrare. Idipsum experiuntur qui magna confidentia, instantia et perseverantia Deum precantur.

Audi S. Gregorium, in Psal. VI Paenitent.: «De profundis clamavi ad te. Non ait: Clamo, sed Clamavi; habes in hoc perseverantiae documentum, ut, si primo non exaudiris, ab oratione non deficias, imo precibus et clamori insistas. Vult Deus rogari, vult cogi, vult quadam importunitate vinci; ideo tibi dicit: Regnum Dei vim patitur, et violenti rapiunt illud. Esto ergo sedulus in oratione, esto in precibus importunus, cave ne ab oratione deficias. Si dissimulat audire quem agas, esto raptor, ut regnum coelorum accipias; esto violentus, ut vim etiam ipsis inferas coelis: quid hac rapina locupletius? quid hac gloriosius violentia? Bona violentia qua Deus non offenditur, sed placatur; proximus non laeditur, sed juvatur; peccatum minuitur, non multiplicatur.»

Vide in eumdem Psalm. S. Chrysostomum. Idem Chrysostomus, lib. I De Orando Deo, orationem vocat animae vitam, ac proinde animam orationis expertem ait esse mortuam. Et mox orationem vocat nervos animae: «Sicut enim, inquit, corpus nervis cohaeret, currit, vivit, stat et compactum est, adeo ut, si nervos incideris, universam corporis harmoniam dissolveris: itidem animae per sanctas preces sibi constant et compinguntur. Quid si te ipsum destitueris deprecatione, perinde feceris ac si piscem ex aquis extraxeris: ut enim pisci vita est aqua, ita tibi deprecatio; per hanc datur velut ex aquis subvolare, coelumque transcendere.» Rursum alibi: «Magna arma sunt preces, magna securitas, magnus thesaurus, magnus portus, refugii locus: oratio enim colloquium est cum Deo; quod ut scias, audi Prophetam dicentem: Jucundum sit Deo eloquium meum, hoc est, sermo meus appareat Deo.» Et S. Gregorius Nyssenus, lib. De Oratione: «Oratio, inquit, corporum robur est, abundantia domus, recta legum ac juris in civitate constitutio, regni vires, belli trophaeum, pacis securitas, dissidentium conciliatio, conjunctorum conservatio; oratio virginitatis sigillum est, matrimonii fides, viatoribus scutum, dormientium custos, vigilantium fiducia, agricolarum fertilitas, navigantium salus, ejusdem cum angelis honoris conditio, praesentium fructus, futurorum repraesentatio.»

Huc accedit S. Ephrem Syrus: «Desidera, inquit, orationem, familiare cum Deo colloquium; omnis enim oratio sancta et pura cum Deo familiariter agit. Oratio autem perfecte Deum desiderantium magna cum laetitia, fiduciaque multa, ipsum etiam coelum jugiter penetrat. In ipsa Angeli atque Archangeli exultant, et coram throno sancti et excelsi universorum Domini illam statuunt.»


Versus 16: Peccatum ad mortem

16. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem (S. Ambrosius, lib. I De Paenitent., cap. IX, et Tertullianus, lib. De Pudic., cap. II, legunt, «quia non peccat ad mortem»). Est peccatum ad mortem, non pro illo dico (S. Augustinus loco mox citando legit, «non praecipio») ut roget quis, — q. d. Dixi eum qui credit in Christum fiducialiter orando quidvis impetrare a Deo; unde infero addoque: Si quis sciat fratrem peccare quodlibet peccatum, obsecret pro eo, et dabit ei Deus poenitentiam, veniam et vitam, tum gratiae, tum gloriae. Excipio tamen peccatum ad mortem, q. d. Si frater peccarit peccato non ad mortem, ora pro eo, et certo spera te exauditum iri. Sin autem peccat peccato ad mortem, non ausim spondere, nec certo sperare quod ei veniam impetrabis; non tamen omnino orationem veto; ora, si velis, sed sub dubio impetrandi. Unde S. Ambrosius: Non quivis, ait, de populo, sed vir eximiae sanctitatis pro tali orare debet.

Quaeres quodnam sit «peccatum ad mortem»? Respondeo primo: Tertullianus, lib. De Pudicit., cap. II et XIX, et Armacanus, lib. IX Quaest. Armen., cap. XXVII, ex hoc loco censent quaedam peccata gravissima, qualia fuere daemonum, dum adhuc essent in via, vere esse irremissibilia etiam in hac vita, et tale censet esse Tertullianus moechiam post baptismum commissam. Verum hic est error damnatus in Scriptura et Concilio Lateranensi sub Innocentio III.

Secundo, Origenes, homil. 12 in Exod., censet esse peccatum quod ducit in interitum, et in gehennam protrahit.

Tertio, Turrianus, lib. IV Pro Epist. Pont., cap. III, censet esse peccatum cui annexa est excommunicatio: excommunicatus enim est impaenitens, et pro excommunicato publica Ecclesiae oratione orare non licet. Verum S. Joannes negat pro tali orandum oratione qualibet, etiam privata.

Quarto, S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, cap. XXII, et serm. 59 De Temp., eumque secutus Beda hic, censent esse peccatum invidentiae, quo quis invidet fratri gratiam, virtutem et salutem: «Cum post agnitionem Dei, inquit, oppugnant fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliati sunt Deo, invidiae facibus agitantur.» Verum idipsum moderatur et restringit S. Augustinus, lib. I Retract., cap. XIX. Unde Quinto, idem S. Augustinus, ibid., et lib. De Corrept. et Gratia, cap. XII, et S. Gregorius, lib. VI Moral., cap. XXXI; Gelasius, lib. De Anathem.; Pacianus, epist. 3; Beda, Lyranus hic, Magister in II Sent., dist. XLIII, et S. Thomas, III part., Quaest. Sexto, Glossa censet esse quodvis peccatum mortale. Pro hoc enim orare quasi ex officio sonus est sacerdotis, ad cujus examen castigari debet peccator; cum pro venialibus orare possit quivis laicus. Sic et Cassianus, Collat. XI, cap. x, et Origenes, hom. 12 in Exodum. Favet et Syrus qui vertit, peccatum quod non condemnat ad mortem. Verum contrarium significat Joannes, dum subdit: «Et dabitur ei vita;» hoc enim innuit eum loqui de peccato mortali, non veniali, cum jubet orari pro peccato, quod non est ad mortem.

Septimo, S. Hieronymus in cap. xiv Jeremiæ censet esse peccatum gravius, quod Deus punire decrevit. «Qui enim semel, inquit, gladio, fami et pesti fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. Unde et Prophetæ dicitur: Ne frustra roget, quod impetrare non potest.» Sic et S. Bernardus, De Grad. hum., cap. ult.; Bonaventura in II, dist. xLIII, dub. 1; ibidem D. Thomas, et Suarez, III part., tom IV, disp. viii, sect. 1.

Octavo, Dionysius censet esse peccatum finalis impœnitentiæ. Unde Roffensis, art. 17 Contra Lutherum, hinc probat Purgatorium, quia scilicet S. Joannes orandum dicit pro iis qui non sunt finaliter impænitentes, hoc est, qui decedunt justi vel pœnitentes, utique non ob aliud nisi ut pœnis Purgatorii liberentur; pro impænitentibus autem non esse orandum, nisi aliud suadeat peculiaris Dei revelatio, ex qua S. Agnes amasium ab angelo occisum orando resuscitavit. Sic ferunt S. Gregorium orasse pro anima Trajani Imperatoris eique salutem impetrasse. Verum hæc est fabula, ut recte ostendunt Baronius, Bellarminus et alii.

Nono, Anastasius Nicænus, Quæst. LVIII in Script., censet esse peccatum in Deum, v. g. blasphemiam, de quo dicitur I Reg. II, 23: «Si peccaverit quis in Deum, quis orabit pro eo?» De quo S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum: «In Deum, ait, peccare, id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum est difficiliorque remissio.» Aut esse peccatum quod quis sciens committit: pro hoc enim non esse orandum, quia peccans seipsum potest corrigere et convertere cum gratia Dei.

Decimo, Gagneius censet esse peccatum apostasiæ et infidelitatis, qua quis fide ad hæresin vel idololatriam desciscit.

Undecimo, S. Hilarius in Psalm. CXL, censet esse peccatum quod destinato et ex malitia committitur.

Duodecimo, S. Ambrosius, lib. I De Pænitentia, cap. viii et ix, censet esse quodvis peccatum gravissimum, quod vix remittitur. Œcumenius censet esse propositum perseverandi in quolibet peccato, v. g. in retinenda et vindicanda injuria.

Pleræque hæ sententiæ veræ sunt, et ex parte rem attingunt, imo eodem vergunt, sed punctum difficultatis pauci acu tangunt, uti mox liquebit.

Mea sententia est, «peccatum ad mortem» esse quodvis gravissimum, quod ob sui enormitatem, vel consuetudinem, obstinationem et malitiam, juxta legem communem per gratiam quam Deus ordinarie dare solet, est quasi immedicabile, incorrigibile et insanabile. Sic peccatum Judæ quo prodidit Christum, fuit peccatum ad mortem, quia adegit eum ad desperationem et laqueum, mortemque præsentem et æternam. Sic peccatum Sodomorum fuit peccatum ad mortem, quia enorme, et ob consuetudinem obstinatam incorrigibile, ideoque cœlesti igne punitum. Sic peccatum Judæorum blasphemantium et occidentium Christum fuit peccatum ad mortem, quia immane et pertinax, ideoque communi gentis excidio per Titum vindicatur, uti sis prædixerat et comminatus erat Christus: et ante Christum Isaias intonans cap. I, vers. 4: «Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens.» Et Jeremias, cap. vi, vers. 29: «Frustra conflavit conflator: malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.» Et cap. xxx, 22: «Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua, non est qui judicet judicium tuum ad alligandum, curationum utilitas non est tibi.» Hæc est sartago ferrea Hierosolymæ, quam vidit Ezechiel, cap. IV, vers. 3. Itaque peccatum ad mortem est peccatum palmare et immedicabile, cujus desperata est venia et salus, quodque adeo iram Dei provocat, ut communes Sanctorum preces illam placare nequeant, ideoque ipsum pene certo et infallibiliter peccantem ad mortem tum corporis tum animæ, puta in gehennam, comitatur et deducit, nisi insignis aliquis sanctus, et quasi novus Moses, ei extraordinariam gratiam et veniam a Deo impetret. Sicut enim peccatum mortale dicitur, quod animam privat gratia quasi vita, itaque ei mortem spiritualem, sed primam affert: ita peccatum ad mortem, sive mortiferum hic dicitur, quod ei mortem secundam, puta damnationem, conciliat. Rursum, sicut vulnus vel infirmitas ad mortem dicitur, quæ ægrotanti mortem corporalem infert: sic peccatum ad mortem vocatur, quod ei mortem spiritualem irrogat, puta quod ad mortem durat, indeque peccantem transmittit ad mortem æternam in gehenna. Sicut ergo medicus accitus ad ægrotum, eumque explorans dicit: Nequeo eum curare, ægrotat ad mortem, partes vitales læsæ sunt, desperatum est de ejus salute, morbus est lethifer: sic fidelis, ait S. Joannes, viso apostata et hæretico dicat: Non ausim pro eo orare; peccat enim peccato ad mortem, partes vitales læsæ sunt, abjicit fidem quæ est principium vitæ spiritualis, desperatum est de ejus salute, «peccatum est invisceratum,» ait S. Gregorius, lib. VI in Reg., ideoque mortiferum, dæmoniacum et gehennale. Hæc est mens et sententia S. Augustini, Hieronymi, Origenis, Œcumenii, Bernardi, Bonaventuræ, S. Thomæ, S. Hilarii et Gagnei locis jam citatis, et S. Cypriani De Exhort. Martyr., cap. IV. Alludit S. Joannes ad illud S. Job cap. xxiv, 19: «Usque ad inferos peccatum illius,» scilicet deducet peccantem; et ad illud Christi ad Pharisæos sibi incredulos, Joann. viii, 21 et 24: «Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini.» Ex quo loco colligimus, licet peccatum ad mortem sit varium et multiplex, uti impœnitentia, obstinatio, propositum perseverandi in peccato quolibet usque ad mortem, etc., proprie tamen S. Joannem per peccatum ad mortem respicere et intelligere peccatum quo quis fidelis a Christi fide et Ecclesia discessit, illamque malitiose impugnat, aliosque ab illa ad suam hæresim, vel idololatriam traducere et pervertere satagit, quod illo Joannis ævo nonnulli faciebant, magno ejus dolore, metu et mœrore. Quare ut ab eo fideles deterreat, vocat illos peccatores ad mortem.

Id ita esse colligimus primo, ex Evangelio S. Joannis, cap. viii, 24, jam citato, ubi sic Pharisæis obstinate sibi resistentibus, ait Christus: «Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis quia ego sum (Messias Salvator), moriemini in peccato vestro.» Ergo peccatum ad mortem fratris, id est fidelis, est illud quo quis apostatans a fide amplius non credit in Christum, et in hac perfidia obstinate vult permanere usque ad mortem. Unde dicitur hoc peccatum «ad mortem,» primo, quia solet durare per totam vitam, usque ad mortem. Secundo, quia ad mortem gehennæ quasi certo deducit. Tertio, quia aufert fidem, quæ est fundamentum et principium vitæ spiritalis; reliqua enim peccata, quia peccatori relinquunt fidem, hinc relinquunt ei aliquid vitæ spiritalis, et spem resurgendi: hoc vero peccatum, quia fidem aufert, hinc peccatori tollit omnem vitam, omnemque spem pænitendi et resurgendi. Quarto, quia a Deo ordinarie non remittitur, sed destinatur ac addicitur morti præsenti et æternæ. Alludit ad illud de Nabuchodonosor dictum, Jeremiæ XLIII, 11: «Percutiet terram Ægypti: quos in mortem, in mortem; et quos in captivitatem, in captivitatem; et quos in gladium, in gladium.» Et cap. xvII, vers. 1: «Peccatum Judæ scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum.» Quo loco S. Gregorius: «In ungue, inquit, finis est corporis; ita vero lapis durus est adamas, ut ferro non valeat secari. Per stylum vero ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum finis signatur æternus. Peccatum itaque Judæ stylo ferreo, in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Judæorum per fortem Dei sententiam in fine servatur infinito.»

Secundo, idipsum colligitur ex eo, quod S. Joannes tota hac Epistola non aliud inculcat, quam fidem et amorem Christi, ac amorem fraternum; quare videtur peccatum ad mortem utrique opponere, ac consequenter per illud intelligere apostasiam a Christo et Ecclesia, quæ non est aliud quam cœtus fratrum, puta fidelium in fide, cultu et amore Christi conspirantium.

Tertio, quia hoc apostatarum peccatum taxant S. Petrus, epist. II, toto cap. II; S. Judas tota Epistola; S. Joannes, cap. III, vers. 1 et seq.; S. Paulus, Hebr. IV.

Quarto, quia hoc peccatum est enorme et incorrigibile, tum quia est peccatum ex certa scientia et malitia; tum quia directe contra Christum et Ecclesiam committitur; tum quia apostata post tot a Christo recepta beneficia ingrate et imprudenter illum, illiusque dona aspernatur, conculcat, profanat, impugnat; itaque fontes divinæ gratiæ et clementiæ sibi claudit, omnemque medicinam et medium ad remissionem excludit. Opponit enim se directe Christo, a quo solo speranda est salus; eumque a se abigit, imo blasphemat, a quo solo curari potest et debet: sicut morbus dicitur incurabilis, qui medicinam et cibum non admittit. Unde Paulus ad Hebr., cap. vi, vers. 4: «Impossibile, ait, est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes.» Et cap. x, vers. 24: «Non deserentes collectionem (Ecclesiam, cœtum fidelium) nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, etc. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione, duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit.»

Quinto, quia S. Joannes passim Christum vocat vitam nostram, eo quod per fidem et gratiam ejus ducimur et tendimus ad vitam æternam; peccatum ergo ad mortem, est infidelitas in Christum, qui est vita nostra. Sicut enim fides Christi est vita animæ, ita infidelitas in eumdem est mors animæ. Audi S. Joannem in Evang. cap. v, vers. 24: «Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam,» etc. Et cap. xi, vers. 25, dicit Christus Marthæ: «Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, et omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in æternum,» etc.

Ex dictis patet peccatum ad mortem distingui a blasphemia in Spiritum Sanctum, de qua Matth. xII, 31, licet hæc illi sit cognata et affinis. Nam Christus, Matth. XII, vocat peccatum in Spiritum Sanctum blasphemiam Scribarum, qui calumniabantur miracula Christi, ejusque opera divina et sancta, ut ejectionem dæmonum, quæ faciebat vi et virtute Spiritus Sancti, eaque ascribebant spiritui immundo, puta Beelzebub et dæmoni, idque scienter et ex malitia. Facile enim scire poterant et debebant illa fieri a Spiritu Sancto, non a dæmone. Christus enim opponit blasphemiam hanc in Deum et Spiritum Sanctum blasphemiæ in Filium hominis, qua nonnulli offensi humana conversatione et familiaritate Christi, facta ejus humana calumniabantur; vocantes eum vini potorem, amicum publicanorum, etc., quod proinde minus et excusabilius erat peccatum, ideoque minus venia indignum, et facilius remissibile: ita Hieronymus, Chrysostomus, Ambrosius et alii passim in Matth. xII, vel Lucæ xII. Sicut ergo illa erat blasphemia in Spiritum Sanctum, ita hic peccatum ad mortem est blasphemia et perfidia in Christum; et sicut illa difficile remittitur, ita et hæc.

Anagogice peccata ad mortem sunt peccata blasphemiæ, iræ, desperationis, maledicentiæ damnatorum et dæmonum in inferno: hæc enim est mors secunda, Apocal. xx, 14. Hi enim sunt sicut oves in inferno, ubi mors depascet eos in æternum.

Tropologice peccatum ad mortem est, primo, apostasia ab Ordine, vel Religione, cum scilicet quis sacerdos, vel Religiosus a suo statu et gradu apostatat, fitque laicus, vel sæcularis; hoc enim peccatum durare solet usque ad mortem, et apostatantem ducere in gehennam. Quin et Deus tales in hac vita solet punire subitanea vel misera et infami morte, ut hos gladio, illos laqueo, alios igne, etc., plectat. Vide Hieronymum Platum, lib. III De Bono status relig., cap. xxxvii, et Dionysium Carthusianum in Scala cœli.

Secundo, peccatum ad mortem est obstinatio, propositum perseverandi in peccato, v. g. odio, rixa, concubinatu, habitus et consuetudo peccandi. Unde discas quam perniciosum sit induere pravam habitum et consuetudinem: hæc enim per omnem vitam durat usque ad mortem præsentem et æternam; consuetudo enim est altera natura; et qualis homo vivit, talis et moritur, ait S. Augustinus. Hoc est quod ait Jerem. xIII, 22: «Si potest Æthiops mutare pellem suam, et pardus varietates suas: ita et vos poteritis benefacere cum didiceritis malum.» Vide ibi dicta. Consuetudo enim inducit dedolentiam, ut peccator nullum peccati habeat sensum, nullum scrupulum, nullum remorsum, ac tandem peccatum putet non esse peccatum, juxta illud Jerem. v, 3: «Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam; induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.» Et Isaias, cap. v, vers. 20: «Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!» Tales sunt in peccato ad mortem, quia anima eorum exiguo tantum muro corporis distat a morte gehennæ. Hoc peccatum non est cujusvis curare, sed solius Christi. Sic enim peccans similis est Lazaro de quo ait Martha ad Christum, Joann. xi, 39: «Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.» Unde Jesus magno molimine lacrymans, suspiciens in cœlum, magnaque voce clamans: «Lazare, veni foras,» eum suscitet oportet.

Tertio, peccatum ad mortem est odium et invidia; hoc enim fratri sæpe mortem temporalem, et peccanti semper mortem spiritualem, ac sæpe æternam affert; quod peccatum quasi Cain et diaboli, insectatus est S. Joannes, cap. III, 12.

NON PRO ILLO DICO UT ROGET QUIS. — Ita Græce et Latina, licet S. Gregorius, lib. VI in lib. Reg. cap. ii, legat: «Pro eo ne oret quis.» Sensus est, q. d. Non prohibeo quidem pro tali orare, sed non audeo polliceri quod impetrabit; ideo «non dico ut roget quis,» nimirum cum illa certa fiducia impetrandi, de qua vers. præcedenti dixi cætera esse petenda et impetranda. Nam sæpe Deus orantes pro peccato ad mortem, utpote gravissimo et incorrigibili, non exaudit, juxta illud Jerem. vII, 16: «Noli orare pro populo hoc, quia non exaudiam te.» Ita Bellarminus, lib. II De Pænitent., cap. xvi, in fine, et Toletus in Lucæ XII, Annot. 21.

Aliqui sic exponunt: «Non pro illo,» scilicet peccato ad mortem, «dico ut oret quis,» ut S. Joannes pro peccato, non autem pro peccatore, orandum neget, quasi indicet ejus peccati pænam luendam esse a peccatore, atque ideirco illam non esse deprecandam. Verum hoc subtilius quam solidius dicitur; tam enim pro peccatore, quam pro peccato ad mortem, tamque pro culpa, quam pro pænæ debitæ remissione non esse orandum indicat Joannes, cum de peccante ad mortem ait: «Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita,» scilicet gratiæ, quæ opponitur culpæ, non pænæ.

Porro S. Bernardus, De Gradibus humilit., cap. ultim.: «Pro tali, inquit Joannes Apostolus, non dico ut quis oret.» Sed numquid dicis, Apostole, ut quis desperet? «Imo gemat qui illum amat, non præsumat orare, nec desistat plorare,» uti Martha et Magdalena plorabant mortem Lazari, et plorando impetrarunt ejus resuscitationem; quia humilitas, lacrymæ, verecundia, «fides, aliquando recipit quod oratio non præsumit.»


Versus 17: Omnis iniquitas peccatum est

17. OMNIS INIQUITAS PECCATUM EST, ET EST PECCATUM AD MORTEM. Græca et Syrus addunt negationem, leguntque: «Et est peccatum non ad mortem,» q. d. Omnis iniquitas est peccatum, sed non est peccatum ad mortem, quia per pœnitentiam, Deique gratiam medicabilis et sanabilis est. Unde Cajetanus audet asserere textum Latinum, qui caret negatione, esse corruptum. Verum constanter Latina expungunt negationem, tum quia sensus magis commodus et connexus est. Ponit enim et opponit duas species peccati, unam quæ est ad mortem, alteram quæ non est ad mortem, sed est communis et venialis iniquitas. Sensus ergo est, q. d. Omnis quidem iniquitas est peccatum, sed non omnis est ad mortem; quia peculiare peccatum est quod, uti dicitur, ita est quoque peccatum ad mortem. Pro iniquitate cuilibet cum certa impetrandæ veniæ fiducia orandum est; pro peccato ad mortem non item, uti paulo ante dixi. Vide dicta cap. III, vers. 4. Pro iniquitas græce est ἀδικία, id est injustitia, quæ proprie justitiæ opponitur. Aristoteles in Prædicam. Qualitatis: δικαιοσύνη, inquit, ἀδικίᾳ ἐναντίον, id est justitia, injustitiæ contrarium est. Sed sicut in Scriptura, quin et apud Aristotelem et Ethicos, justitia sæpe generatim sumitur pro qualibet virtute, sic et injustitia sive iniquitas capitur pro quolibet peccato, improbitate, scelere et maleficio. Ita hic accipitur.


Versus 18: Qui natus est ex Deo non peccat

18. SCIMUS QUIA OMNIS QUI NATUS EST EX DEO, NON PECCAT; SED GENERATIO DEI CONSERVAT EUM. Legit Interpres, γέννησις ἐκ τοῦ Θεοῦ τηρεῖ αὐτόν, jam legunt γεννηθείς ἐκ τοῦ Θεοῦ τηρεῖ ἑαυτόν, id est, genitus ex Deo servat seipsum, scilicet virtute accepta a generatione divina: sic et Syrus.

ET MALIGNUS NON TANGIT EUM. Hic est tertius fructus fidei vivæ, sive regenerationis, qua quis per fidem et gratiam renatus est in Christo, scilicet præservatio a peccato saltem graviori et mortali, et consequenter a vi et potestate maligni, puta diaboli. Hæc explicui cap. III, vers. 6 et 9, ubi idem, imo amplius dixit S. Joannes, scilicet quod talis non possit peccare, nimirum quantum est ex parte gratiæ per generationem divinam acceptæ, si ejus inclinationem et ductum sequatur, sicut qui in tenebris sequitur lucernam et lumen prævium, errare et impingere nequit. Audi Œcumenium: Indicare voluit S. Joannes, «eum qui adoptatus a Deo in filium est, neque ad mortem, neque non ad mortem unquam esse peccaturum; quippe cum semel inhabitanti in se per adoptionem Christo sese dediderit, intactus atque impollutus a peccato permansurus sit.» Et mox: «Hac nos gratia dignatur, ut, si nos donum ejus nobis diligenter custodiamus ac conservemus, possimus etiam non peccare,» dum scilicet possumus ac volumus in gratia Dei constanter perseverare. Vide S. Augustinum, De Corrept. et Gratia, cap. XII; S. Bernardum, serm. 23 in Cantic., et serm. 1 De Septuag., ubi hæc adaptat prædestinatis et electis ad gloriam. Hos enim generatio Dei conservat a peccato, et licet aliquando peccent, uti S. Petrus negando Christum, et David adulterando, tamen mox resurgunt, ut charitas non tam deperdi quam obstupescere et soporari in iis videatur. Ita S. Bernardus.

Verum S. Joannes generalius loquitur de quolibet fideli et justo, q. d. Fidelis adeo non peccat peccato ad mortem, de quo jam egi, ut omnino non peccet peccato mortali; sed «generatio,» id est nativitas nova ex Deo, puta gratia «Dei,» per quam regeneratus est, factusque Dei filius, conservat eum. Est metonymia; generatio enim ponitur pro gratia regenerante. S. Gregorius, lib. V in lib. I Regum, et S. Bernardus loco citato, pro generatio Dei legunt generatio cælestis. Per «generationem» S. Gregorius accipit cognitionem divinæ voluntatis, cum ejusdem dilectione; S. Bernardus, prædestinationem divinam; Didymus, voluntariam regenerationem, quæ fit per spontaneam conversionem et pænitentiam. Melius alii accipiunt gratiam et charitatem; per hanc enim fit regeneratio et renovatio novi hominis, puta animæ fidelis et sanctæ, ejusque in sanctitate constantia.

Audi S. Augustinum in Psalm. XII, tractantem illud Cantic. viii, 6, Fortis est ut mors dilectio: «Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis; quis enim resistit morti? Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil est illa fortius, propterea viribus ejus charitas comparata est; quia enim ipsa charitas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus, facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ista morte mortuus erat qui dicebat: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Ista morte mortui erant quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.» Eamdem mortis comparationem explicans S. Gregorius, hom. 11 in Evang.: «Recte, inquit, per Salomonem dicitur: Fortis est ut mors dilectio; quia videlicet sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerum temporalium æternæ vitæ charitas velut insensibilem reddit.» Et mox allato B. Agnetis exemplo: «Nec enim, inquit, sancta hæc cujus hodie natalitia celebramus, mori pro Domino potuisset in corpore, si prius a terrenis desideriis mortua non fuisset in mente. Erectus namque in virtutis culmine animus tormenta despexit, præmia calcavit, ante armatos reges et præsides invicta stetit, feriente robustior, judicante sublimior.»

ET MALIGNUS NON TANGIT EUM. Per «malignum» Didymus et Thomas Anglicus accipiunt mundum, qui totus in maligno positus est, ut dicitur vers. 19, puta homines mundanos et impios. Melius alii passim accipiunt diabolum: hic per antonomasiam vocatur ὁ πονηρός, id est «ille malignus et nequam;» hic «non tangit,» id est non lædit «eum,» scilicet natum ex Deo; Syrus, non appropinquat ei, q. d. Deus non permittit diabolum appropinquare justo; aut, si id permittit, non permittit ut eum lædat, trahendo eum ad consensum in peccatum; imo non permittit ut lædat eum in corpore, nisi ad ejus bonum, virtutem et gloriam, uti permisit Job tangi et affligi a diabolo: vis enim illa quam ex cœlesti illo ortu Sancti perceperunt, in iis perseverat, eosque ita confirmat ac munit, ut nullis dæmonis insidiis decipi, nullis lenociniis illici, nullis minis et terroribus vinci queant. Hoc est quod ait Zacharias, cap. ii, vers. 8: «Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.» Et Psaltes Psalm. civ, 15: «Nolite tangere christos meos.» Et Paulus: «Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum,» I Cor. x, 13. Vide Cassianum, Collat. VII, cap. xxii, ubi ostendit Christum exarmasse et enervasse diabolum, ut vel vires non habeat ad tentandum fideles, vel modicas et imbecilles, ita ut facile a fidelibus Christi gratia armatis vinci ac superari queat.


Versus 19: Mundus totus in maligno positus est

19. SCIMUS QUONIAM EX DEO SUMUS, ET MUNDUS TOTUS IN MALIGNO POSITUS EST. Græce κεῖται, id est jacet, situs est. Per «malignum» primo, valde apposite et genuine diabolum accipit Hugo, Glossa, Dionysius et alii; de diabolo enim vers. præcedenti dixit: «Et malignus non tangit eum;» et hunc opponit Deo. Est epilogus Epistolæ, q. d. Dictorum meorum hæc sit conclusio et summa: impense nobis gaudendum esse, quod ex Deo renati in eo maneamus, vivamus et simus, in eoque agamus vitam puram, sanctam, cœlestem et divinam; cum ex adverso mundus, id est mundani in maligno positi sint, id est sub misera et tyrannica diaboli potestate ac dominatu oppressi jaceant, in eoque agant vitam impuram, sceleratam, tartaream et diabolicam. Per peccatum enim ex diabolo quasi renati, ipsi se manciparunt; unde ejus impulsu et arbitrio quasi mancipio aguntur in omne nefas, omnemque miseriam, adeo ut ab eis quasi Deus in idolis coli et adorari velit. Porro errant Manichæi, qui mundum in maligno positum esse censent, eo quod a diabolo sit conditus, quasi ille eum condendo ipsi suam malitiam et malignitatem afflarit; unde docent omnes creaturas corporeas, utpote ab angelo malo creatas, esse malas.

Huc spectat illa nonnullorum congrua explicatio, «mundus totus in maligno,» id est in idololatria et dæmonum cultu, «positus est;» talis enim erat ævo S. Joannis. Unde explicans subdit vers. ult.: «Filioli, custodite vos a simulacris;» ex idololatria enim sequuntur omnia vitia et peccata, ut ait Sapiens, cap. xiv, vers. 27: «Infandorum, inquit, idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis.»

Secundo, «malignum» accipi potest pro malitia, pravitate et improbitate. Unde Salvianus, lib. IV De Providentia, legit: «Sæculum totum in malo positum est.» Alludit ad Genes vi, 5: «Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum;» græce, super maligna; Hebr., omne figmentum, vel imaginatio cogitationum cordis malum. Totus ergo mundus positus est in maligno, id est in malitia et concupiscentia, quæ sollicitat ad omne scelus. Quia enim mundus, id est omnes homines mundi in Adamo peccante contraxerunt peccatum originale et concupiscentiam, hinc per eam aguntur ad omne malum. Ita Œcumenius, Beda, Lyranus et alii. Unde S. Ambrosius in Apolog. David, cap. ii: «Mundus, ait, in maligno positus est, quia omnes homines sub peccato nascuntur, quorum ipse ortus est in vitio.» Mundus ergo est oceanus scelerum et diluvium vitiorum, juxta illud Oseæ iv, 2: «Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.»

Leviusculum est quod addit Lyranus et Thomas Anglicus: «Malignus,» inquiunt, dicitur quasi malus ignis concupiscentiæ, puta gulæ, luxuriæ, superbiæ; aut mundus est «in maligno,» id est in malo anno, per quod proverbialiter significatur omne infortunium, omnis miseria, omne malum.

Experientia nos docet quam mundus instar Sodomæ plenus sit cupiditate, superbia, fraude, luxuria, gula, avaritia omnique malo. Audi S. Prosperum ad Object. Vincent. in VI: «Totus quidem mundus, inquit, in maligno positus est, et multorum hominum talis est malitia, qualis est dæmonum, etc. Sed hoc inter malos homines distat et dæmones, quod hominibus etiam valde malis superest, si Deus misereatur, reconciliatio; dæmonibus autem nulla est in æternum servata conversio.» Tum subdit: «Sicut ergo prævaricatoribus angelis non Deus indidit illam, quæ in veritate non stetit, voluntatem; ita nec hominibus hunc affectum, quo diabolum imitarentur, inseruit,» etc. Salvianus, De Providentia: «Merito, inquit, totum sæculum esse in malo dicitur, ubi boni locum habere non possunt; siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint, qui sunt in illo, aut qui boni sunt, multorum persecutione crucientur.»

Videtur S. Joannes alludere ad tria mundi mala quæ recensuit cap. II, vers. 16, scilicet concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, et superbiam vitæ; in his enim tota totius mundi malignitas consistit. Quocirca qui sapit, fugiat e mundo et mundanorum conversatione, in sanctorum aliquem cœtum se recipiat, sicut Lot e Sodomæ incendio fugiens salvavit se in monte. Audi S. Cyprianum, lib. I, epist. 11: «Ne diabolo, inquit, insidianti et sævire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et Apostolus dicit: Nolite locum dare diabolo. Liberanda est igitur vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos et saxa frangatur; eximenda est velociter de incendio sarcina, priusquam flammis supervenientibus concremetur. Nemo diu tutus est periculo proximus.» Atque idem De Singular. Cleric.: «Adversa est confidentia, quæ periculis vitam suam pro certo commendat; et lubrica spes est, quæ inter fomenta peccati salvari se posse sperat. Incerta est victoria, inter hostilia arma pugnare; et impossibilis liberatio est, flammis circumdari, et non ardere. Verendum est dormienti in ripa ne cadat. In hac parte expedit plus bene timere, quam male fidere; et utilius est, ut infirmum se homo cognoscat, quam fortis videri velit, et infirmus emergat. De qua re præsumptores objurgat Apostolus dicens: Si quis se putat aliquid esse cum nihil sit, seipsum implanat. Pro certo implanator proprius animam suam decipit, qui non cavendo contraria noxiis rebus semetipse immiscuit. Ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus, species quascumque noxias semper extimescit.» Hæc Cyprianus.

Idipsum cœlesti visione repræsentatum est S. Anselmo, ut habet ejus Vita: «Raptus enim in exstasin vidit fluvium immanem atque præcipitem, in quem sordes omnes, quæ ubique terrarum essent, confluerent, ita ut nihil aquis illis turpius ac fædius fieri posset, quæ etiam quidquid attingerent, raperent ac devolverent, viros, feminas, divites, inopes. Quod ille spectaculum miratus ac miseratus, cum quæsisset quibus ii rebus alerentur, et quomodo viverent, responsum est ei, infelices illos eodem ipso cœno, quo trahebantur, potari et delectari. Quin etiam adjecta est mysterii hujus interpretatio, torrentem illum esse ipsum mundum, in quo cæci mortales suis divitiis, honoribus et reliquis cupiditatibus involvuntur, cumque adeo miseri sint, ut ne consistere quidem possint, ipsos tamen se beatos et fortunatos putare. Ductus est deinde in septum quoddam ampli et spatiosi claustri, cujus omnes parietes argento obducti purissimo miram in modum nitebant. In medio pratum erat, et in eo herbulæ, non ut vulgares istæ, sed omnes argenteæ, eædemque tamen viventes, et molles, ita ut facile cederent insidenti, eoque surgente per se rursum subrigerentur; aer autem placidus et amœnus, denique omnia adeo jucunda et suavia, ut nihil amplius ad felicitatem optari posse videretur. Atque hoc indicatum est ei esse religiosum statum, ut sine dubio ejusmodi imagine docere voluerit Deus, in mundo omnia esse fœda, incerta, mortifera, semper in præceps ruentia; contra vero in religione omnia pulchra, omnia jucunda, denique omnia ut argentum et candida et pretiosa.» Vide S. Ambrosium, lib. De Fuga sæculi, et S. Basilium in Regulis fusius explicatis, cap. vi, et S. Bernardum serm. 3 De Circumcisione.

Tertio, noster Martinus de Roa, lib. II Singular., cap. ii, sic explicat: «Mundus in maligno positus est,» hoc est, in obscuro, lubrico, præcipitique loco, angusto et arduo, ut conveniat cum illo Sapientis: «Cunctæ res difficiles; præterit enim figura hujus mundi.» Quidni ergo in mundo sæpius labamur, et in lapides incurramus? Ita Psal. xxxvi: «Noli, ait, æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem, etc. Spera in Domino, et fac bonitatem, et pasceris in divitiis ejus.» Rursus mundus in maligno et malignitate positus est, hoc est, mundani habent cor malignum, id est, primo, sterile velut solum exile et infrugiferum, quod ne cultu quidem maximo et curatione adhibita fœcunditatem accipit. Secundo, habent cor malignum, id est angustum, difficile, morosum, parcum, avarum, quod sese Deo minime dat, nec ad recipiendam ejus magnitudinem explicat, juxta illud Baruch I: «Abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Dei nostri.» Hæc enim omnia significat τὸ malignus. Ita Servius in illud Virgilii II Georg.: «Difficiles primum terræ collesque maligni.» Maligni, inquit, id est infecundi. Et Nonius: «Malignus, inquit, ager agricolis, illiberalis et minus ferax, is est, cujus angustior est proventus.» Virgilius, Æneid. VI: «Lucem malignam dixit pro tenui, parva et obscura. Nam malignum, inquit Servius, proprie est angustum, ut Virgilius, XI Æneid.: Tenuis quo semita ducit, Angustæque ferunt fauces aditusque maligni,» id est angusti, obscuri et ardui. Martialis, lib. X ad Avitum: «Tepet igne maligno / Hic focus, ingenti lumine lucet ibi.» Et Juvenalis, Satyr. 10, maligna appellavit Numina, id est avara, et quae ab eis peterentur minime concessura. Sic enim ait: «Magnaque numinibus vota exaudita malignis,» hoc est parcis, nec concessuris quae petebantur. Livius: «Malignitas conferendi ex privato,» hoc est parcitas, etc. Quintilianus, lib. XI, cap. XI: «In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus, nec effusus.» Sed Donatus optime in Hecyr., actu 1, scena 2: «Malignus, inquit, est, qui difficultatem sui ostendit.» Sic Esdrae lib. IV, cap. III, dicitur: «Non abstulisti ab eis cor malignum» (id est sterile, saxosum, durum), «ut faceret in eis lex tua fructum.» Haec Roa. Juxta quem hic erit sensus, q. d. Fidelis ex Deo natus habet cor sanctum, amplum, liberale, sincerum, candidum, divinum; at mundus, id est mundani, habent cor malignum, id est pravum, arctum, avarum, terrestre, fictum, tortum, diabolicum.


Versus 20: Filius Dei venit

20. Et scimus quoniam Filius Dei venit (S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. VII, legit «apparuit»), ET DEDIT NOBIS SENSUM, UT COGNOSCAMUS VERUM DEUM, ET SIMUS IN VERO FILIO EJUS. HIC EST VERUS DEUS ET VITA AETERNA. — Explicat id quod dixit, nos esse ex Deo, ideoque vincere mundum et malignum, ejusque modum assignat, nimirum id factum esse et fieri per Christum, q. d. Deus idcirco misit Filium suum in mundum et carnem, ut per ejus doctrinam divinam daret nobis sensum et cognitionem rerum coelestium, ut scilicet, relictis idolis quasi falsis diis, liberati a peccato, diabolo et mundo, cognoscamus verum Deum, ejusque Filio, puta Christo et Ecclesiae, per fidem, spem et charitatem incorporemur, itaque ab eo vita gratiae et gloriae aeternae donemur. Ipse enim est verus Deus, ipsaque vera vita increata et aeterna.

Porro, S. Hilarius lib. VI De Trinitate, hunc locum paraphrastice, quaedam explicationis gratia interserendo, sic legit: «Quia scimus quod Filius Dei venit, et incarnatus est propter nos, et passus est, et resurrexit a mortuis: assumpsit nos et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna, et resurrectio (alias redemptio) nostra.»

Pro sensum graece est διάνοιαν, quod Syrus vertit, intelligentiam, mentis illustrationem, cognitionem divinam; Vatablus, mentem; S. Hilarius, intellectum optimum, per quem ipse accipit Spiritum Sanctum; hic enim est spiritus intelligentiae, Sapient. VII, 22, quem S. Paulus I Corinth. II, vers. 16, vocat «spiritum a Deo, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis;» Clemens Alexandrinus accipit fidem; Didymus mentem Christi, ut alludat illud I Cor. II, 16: «Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.» Sensus ergo est, q. d. Exultate, o Christiani, Deoque immensas agite gratias: quia in gentilismo serviebatis idolis xeis et aeneis, eratisque quasi saxa inanima; per Christum accepistis veram vitam, sensum et motum: in gentilismo serviebatis concupiscentiae, et vivebatis quasi animalia muta et bruta; at per Christum accepistis διάνοιαν, id est mentem et intellectionem, ut vivatis vitam humanam et hominem dignam: in gentilismo serviebatis diabolo, agebatisque vitam diabolicam in tenebris ignorantiae et infidelitatis; at per Christum donati vita supernaturali, accepistis διάνοιαν, id est cognitionem, sensum et gustum rerum coelestium et divinarum. Hoc est quod tot saeculis ante de Christo praecinit Baruch III, 36: «Hic est Deus noster; hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.»

UT COGNOSCAMUS VERUM DEUM. — Patrem. S. Hilarius loco citato, S. Hieronymus in cap. LXV Isaiae, et S. Leo, serm. 1 De Jejunio 10 mensis, legunt: «Ut cognoscamus verum,» scilicet Deum Patrem. Verus enim est epithetum Dei, qui est ipsa per essentiam veritas.

ET SIMUS IN VERO FILIO EJUS. — Graeca, Syrus, S. Athanasius, orat. in id, Deus de Deo, legunt: «Et simus in ipso vero, nempe in Filio ejus Jesu Christo,» quo significatur Filium esse ὁμοούσιον Patri, eo quod ipse sit verus et veritas per essentiam, puta vera deitas, aeque ac est Deus Pater. Ita Didymus, S. Hieronymus loco citato, S. Athanasius, Cyrillus, Nazianzenus et alii omnes scribentes contra Arianos.

Porro sumus in Filio per fidem et gratiam quam ab eo sugimus, sicut ramus est in arbore a qua succum et vitam sugit, juxta illud Christi: «Ego sum vitis, vos palmites; sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis,» Joann. cap. XV, vers. 1 et 4.

Paucis hisce verbis S. Joannes compendium quasi totius Epistolae, symboli et fidei Christianae complectitur, duoque praecipua ejus mysteria assignat, scilicet Filium ὁμοούσιον Patri, ejusque incarnationem. Unde Beda: «Quid, ait, apertius his verbis? quid dulcius? quid adversus omnes haereses fortius potuit dici?» Et S. Athanasius, disput. Contra Arium, ait hanc esse demonstrationem scriptam (quam ab eo postulabat Arius) pro divinitate Filii; et S. Cyrillus, lib. XII Thesauri, cap. XIII: «Nam si Deus verus est, inquit, substantialiter, non participative hoc ipsum est, sicut creaturae. Qui enim Deus verus est, natura Deus est.» Et S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. ult.: «Si verus Deus, inquit, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum aut dissimile.» Et cap. VIII, insinuat hinc petitum illud Symboli Nicaeni: «Deus ex Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ex Patre natus, non factus, unius substantiae cum Patre.» Et S. Hieronymus loco citato: «Alioqui, inquit, si non est verus, erit idolo similis;» et, ut ait Victor Uticensis, lib. II De Wandalor. Persecut.: «Si alterius a Patre substantiae est, aut verus Filius non est, aut quod nefas est dicere, degener natus est.» Et S. Bernardus: «Si Filius Dei, ergo Deus; quia filii regum reges sunt.»

HIC EST VERUS DEUS. — Erasmus more suo arianizans, ac pleraque loca Scripturae de divinitate Filii detorquens et pervertens, hunc pariter ita detorquet et pervertit. Hic, inquit, scilicet Deus verus, puta Pater, non Filius, est verus Deus; sed sic esset hic battologia. Quis enim nescit quod Deus verus sit Deus verus? Ergo pronomen hic non refert τὸ Deus verus, quod praecessit, sed refert verum Dei Filium. Hic enim uti verus est Dei Filius, ita consequenter necessario est verus Deus. Unde Œcumenius τὸ οὗτος, id est hic, quod est demonstrativum, asserit positum pro relativo ὅς, id est qui, ac referre Filium, qui proxime praecessit. Adde, S. Joannis aevo (uti et posterioribus saeculis) nemo dubitavit de divinitate Patris, sed multi dubitarunt, imo negarunt divinitatem Filii. Hanc ergo, non illam, ubique astruere salagit S. Joannes, eaque de causa scripsit Evangelium. Ita S. Athanasius, S. Hieronymus in Isaia LXVI, S. Augustinus, lib. II et III Contra Maximinum, et passim alii, ex hoc loco quasi claro et certo probant deitatem Filii. Audi S. Athanasium in illud, Omnia mihi tradita sunt a Patre: «Lux est Pater, jubar radiusque Filius; et lux vera verusque Deus Pater, verus Deus Filius. Ita enim a Joanne scriptum est: Sumus in vero Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna.» Sic et S. Cyrillus, lib. III Dialog. de Trinitate, et S. Ambrosius, lib. De Fide ad Gratianum, cap. VII.

ET VITA AETERNA — tum formalis sua, tum causalis nostra, uti dixi vers. 2. Nota: In Deo ob summam simplicitatem et perfectionem nulla est concretio nec compositio, ideoque nullum accidens; quare in Deo concreta omnia sunt abstracta. Deus ergo est ens et ipsum esse, Deus est vivens et vita, verus et veritas, bonus et bonitas, sapiens et sapientia, justus et justitia, potens et potentia. Ita S. Bernardus contra Gilbertum Porretanum, serm. 80 in Cant., et S. Thomas, I, Quaest. III, art. 3.

Porro cognitio Dei et Filii ejus non solum speculativa, sed et practica, puta conjuncta cum ejus amore et obsequio, est perfectissimum bonum, ait Clemens Alexandrinus, VI Strom., et beatitudo hujus vitae, juxta illud Christi Joann. cap. XVII, 3: «Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.» Quae verba explanans Cyrillus Alexandrinus: «Cognitio, inquit, est vita spiritalem nobis benedictionem adducens, per quam spiritus in cordibus nostris habitat in adoptionem filiorum Dei, et veram pietatem per Evangelicam vitam et incorruptibilitatem reformans. Cum igitur origo et quasi pronuba dictorum omnium cognitio Dei veri esse inveniatur, recte a Domino nostro Jesu Christo vita aeterna est appellata, quasi mater et radix virtute naturaque sua vitam aeternam pariens. Sed considera diligenter quomodo solius Dei veri cognitio efficiatur: non enim absque cognitione Filii, quare nec absque cognitione Spiritus Sancti. Haec enim Dei unitas in Trinitate intelligitur, atque creditur secundum Scripturas.»

Nihil autem potuit magnificentius dici, quam quod de Dei cognitione scribit Gregorius Nazianzenus, orat. De Statu Episcop.: «Regnum, inquit, coelorum nihil aliud esse existimo, quam ejus, quod purissimum et perfectissimum est, adeptionem: perfectissima autem rerum omnium est Dei cognitio.» Et S. Augustinus, serm. 112 De Temp.: «Cognitione Dei, ait, nihil melius est, quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est. Unde et Salvator ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.» Et in eamdem sententiam Hieronymus in cap. XXXI Jeremiae: «Notitia unius Dei, inquit, omnium virtutum possessio est.» Et rursus: «Memoria Dei excludit omnia flagitia.»

Praeclare vero Lactantius, lib. I Divin. Institut., cap. VIII: «Dei vim, ait, majestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere, neque verbis enarrare quisquam possit, ob nimiam et inaestimabilem potestatem.» Denique S. Bernardus, serm. 57 in Cantic.: «Quid si, inquit, ignoras Deum, poterit spesne esse salutis cum Dei agnorantia? ne hoc quidem. Nec enim potes aut amare quod nescias, aut habere quem non amaveris. Noveris proinde te, ut Deum timeas; noveris ipsum; ut aeque ipsum diligas: in altero initiaris ad sapientiam, in altero et consummaris; quia initium sapientiae timor Domini est, et plenitudo legis est charitas. Tam ergo utraque ignorantia cavenda est tibi, quam sine timore et amore Dei salus esse non potest.»


Versus 21: Filioli, custodite vos a simulacris

21. FILIOLI, CUSTODITE VOS A SIMULACRIS. AMEN. — hoc est fiat, ita omnino facite, et vos custodite. Ultimum hoc monet S. Joannes, quia illo aevo hoc erat maxime periculosum, ideoque monitu maxime necessarium. Tunc enim totus mundus positus erat in maligno, puta in idololatria, adeoque Christiani ab ea recens conversi, inter parentes et amicos Gentiles et idololatras assidue versari debebant, ac cum eis prandere et convivari, ubi idolothyta, id est idolis immolata, quasi sacra comedenda proponebant, de quibus dixi I Corinth. VIII. Ne ergo eorum exemplo et hortatu ad idola, quae recens reliquerant, relaberentur, studiose hoc ultimo monet S. Joannes, ut tenacius eorum menti et memoriae id infigat, scilicet ut studiose ab omni idolorum commercio, et ab idolothytorum esu abstineant. Ita Didymus, Œcumenius, Lyranus, Cajetanus. Perperam Beza et haeretici vertunt, «custodite vos ab imaginibus.» Imago enim est similitudo rei verae; simulacrum vero sive idolum rei falsae, puta falsi Numinis. Ita enim Scriptura et SS. Patres haec omnia distinguunt. Esto Cicero, lib. I De Finibus, imagines vocet idola, «imagines, inquit, quae idola nominantur.» Unde εἴδωλον est diminutivum ab εἶδος, id est forma, q. d. Formula, forma imperfecta, diminuta, deficiens a ratione verae formae. Ita Tertullianus, De Idololatr., cap. III, et Isidorus, VIII Etymolog., cap. ult. Unde Plato in Theaeteto, idola vocat mendacia, et S. Hieronymus, in cap. VII Oseae, ait sic opponi simulacrum Deo, sicut veritas mendacio. Sic et S. Augustinus in Psalm. CXXXV; Clemens Alexandrinus, VI Strom.; Origenes, hom. 8 in Exod.; Theodoretus, Quaest. XXXVIII in Exodum: quocirca Synodus VIII Œcumenica, act. 3 et 7, anathema intentat iis, qui asserunt imagines Christi et Sanctorum esse idola.

Mystice, simulacra phantasiae hominum sunt prava dogmata, haereses, phantasmata vana, avaritia, cupiditates honoris, pecuniae, voluptatis; ab his fideles custodiant sese et caveant: ita Beda, Hugo, Dionysius, Cajetanus et alii.

Porro ait S. Joannes: «Custodite vos,» non autem, destruite simulacra, quia hoc fuisset concitare furorem Gentilium in omnes Christianos: unde monet S. Augustinus idola prius destruenda in cordibus hominum, deinde in delubris et aris templorum: ita ipse epist. 154, et epist. 150, et serm. 6 De Verbis Domini, ubi et addit non esse censendos Martyres qui occiduntur eo quod destruxerint idola (idem sanxit Concilium Elibertinum, canon. 60): intellige temere et imprudenter cum scandalo. Nam qui prudenter ex magnitudine animi, vel ex instinctu divino ad Gentilium confusionem, et fidelium confirmationem, id fecerunt, Martyres habentur, uti S. Theodorus, S. Barbara, S. Christina et alii plures. Gentiles enim qui doctiores et sapientiores erant, idola venerantes, hac in speciem apparente ratione se excusabant, quod dicerent se in idolis non saxa aut metalla, sed deos colere: hos enim in idolis quasi in delubris aut corporibus suis habitare, sicut anima habitat in corpore. Unde S. Augustinus, concl. 2 in Psal. CXIII, de idolis ait: «Sine vivo aliquo habitatore esse non putant.» Et Olympius Sophista apud Sozomenum, lib. III Histor., cap. XV: «Simulacra, ait, erant ex materia corruptioni obnoxia, ideo comminui potuerunt; quae vero in eis erant coelestes potestates, in coelum evolarunt.» Sed errabant primo, quod idola censebant esse aliquid Dei, aliquid Numinis habere, Deumque iis esse alligatum, atque iis ad vivum repraesentari. Secundo, quod in iis plures variosque deos colerent. Tertio, quod dii eorum erant daemones: hi enim dabant responsa per idola.

«Custodite ergo vos a simulacris,» ut ea non sculpatis, pingatis, poliatis: non eis caput aperiatis, genuflectatis, aut honorem ullum exhibeatis; non per ea juretis, non eis immolata comedatis, nullum eis officium vel obsequium praestetis; non eis hostias, thus, vinum aut munera deferatis; non sitis eorum aediles, curatores, tutores; non eorum laudes canatis, nec ea versu aut prosa celebretis. Magna ergo ubique custodia et circumspectione ab iis se custodire sibique cavere debebant fideles, ne inter tot idololatrarum ritus et caeremonias, aliquo modo eis consentire et cooperari, itaque inquinari viderentur. Denique S. Joannes hisce verbis perstringit et redarguit haeresin Elxai, qui sub finem vitae S. Joannis exortus, uti ostendi vers. 7 et 8, inter alia docebat, «non esse peccatum, etiamsi simulacra ipsos adorare contingat persecutionis tempore instante, si solum in conscientia non adorent, et si quid etiam confiteantur ore, non autem in corde.» Atque hujus rei testem adducere fraudulentus ille impostor non erubescit, Phinees sacerdotem quemdam de genere Levi et Aaron, et prisci Phinees, qui in Babylone tempore captivitatis adorarit Dianam, et in Susis effugerit perniciem mortis coram Dario rege. Quare omnia ipsius falsa sunt et vana, ait Epiphanius, haeresi 19. Additque id hebraice significari nomine Elxai: Elxai enim notat hypocrisin et hypocritam. «Imaginantur, inquit, hunc (Elxai) vocari virtutem obvelatam, propterea quod El appelletur virtus, Xai vero obvelatum et occultum,» quod sua dogmata perfide obvelaret et occultaret, juxta illud Priscilliani ejus sequacis: «Jura, perjura, secretum prodere noli,» teste S. Augustino, haeresi 70.


Meditatio Conclusiva: De Morte Cardinalis Alexandri

Claudat ultima S. Joannis verba et vota similis cycnaea vox, vita et mors illustrissimi et pientissimi Alexandri Cardinalis Ursini, qui hisce diebus, quibus haec cuduntur, mundo maligno erutus, diem vitae praesentis clausit extremum, ut primum inchoet aeviternae, Christoque suo fruatur in vita beata et aeterna: quem praemature sibi ereptum lugent Romani, et ego imprimis. Ille enim hujus scriptionis meae (aeque ac omnium bonorum operum) erat incentor et promotor, adeoque saepius ad Collegium ventitans sevocabat me, ac de ea rebusque piis et litterariis per horas mecum et cum nostris pie, aeque ac erudite colloquebatur; ut jure paucis hic eidem ultima justa exsolvere, et lugenti calamo parentare debeam, simulque tam illustre virtutis exemplum transalpinis gentibus et futuris saeculis celebrandum imitandumque transmittere: ut discant mortales, licet principes, ex hoc humanae mortalitatis proscenio, mortem opes omnes et purpuras funestare, nihilque in rebus humanis esse solidum et stabile, nisi mores honestos et sanctos, qui in omne aevum perennant. Familia erat nobilissimus. Ursina enim est e familiis Romae primis et principibus, quae in alias etiam regiones propagata, in illis principatum tenuit: Regum praecipuis affinitate juncta, tribus Summis Pontificibus, Purpuratorum plurimis, et strenuissimis bellorum ducibus illustrata. At longe nobilior fuit sapientia et virtute, adeoque non tam familia ipsum, quam ipse familiam decoravit et illustravit. S. Joannem candido, hilari et pudico vultu, gestibus, actibus, moribus referebat, Innocentiae, castitatis, modestiae, humilitatis, pudicitiae, charitatis, patientiae, mortificationis, poenitentiae, contemptus sui et mundi, integritatis, magnanimitatis, beneficentiae, zeli, Cardinalibus, Praelatis, Principibus aeque ac Christianis omnibus, vivum erat exemplar et speculum. Christo Jesu, ejusque passioni et cruci, aeque ac Deiparae Virgini imprimis addictus ac devotus, quasi utriusque Benjaminus. Florenti erat aetate, sanguineus, succulentus, torosus, elegans, affabilis, eloquens, eruditus, ac simul candidissimi moris et pectoris, sine ullo oris cordisque dissidio, maturus, gravis, integer, constans: Joannem, hoc est filium Charitum et gratiarum, dixisses. Magnis Ecclesiae gubernaculis magnanime perfunctus, ad majora natus, nisi Deus eum ad maxima transtulisset. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim Deo erat anima illius. Junior efflagitarat ingressum in Societate Jesu, idque ardenter et instanter. Verum repulsam passus, quod dictitarent eum ob certas dotes in saeculo plus Ecclesiae profuturum, acquievit, sed ita, ut inter Aulicos et Principes vitam ageret religiosam, adeoque mores ejus intuens religiosum censuisset simul et principem. In jejuniis, disciplinis, ciliciis, etiam Cardinalis creatus, erat assiduus, imo nimius. Congregationi Sodalium in Collegio romano erectae ascribi voluit, adeoque ad eam frequens, etiam tempore disciplinae ventitabat, ac publice in turba plebeiorum cum illis acriter se diverberabat, idque non raro ad sanguinem; quod perpetim faciebat in pervigiliis B. Virginis, ut ei se suamque vitam suo sanguine offerret et consecraret. Hospitalia visebat, aegris serviebat, eisque cum eleemosyna manu sua cibum porrigebat, quin et pedes abluebat. Quocirca tam illustri tantarum virtutum exemplo nonnullos haereticorum compunctos haeresin ejurasse, seseque S. Ecclesiae Romanae reconciliasse constat. Atque interim gravitatem Principe et Cardinale dignam praeferebat. Inter potentes magnificus, inter egentes munificus, in consiliis cautus et providus, in factis acer et efficax. Zelo non tantum Praelatos, sed et Religiosos superabat. Bracchiani, quod oppidum est Romae vicinum, sedesque Ducum Ursinorum, Sodalitatem e civibus sibi subditis aulicisque erexerat, instar ejus quae visitur in Collegio Romano, in qua ipse praefectum, concionatorem, disciplinae choragum caeterorumque pietatis officiorum antesignanum agebat. Ad pectus nudum Christi e cruce pendentis effigiem gestabat aeneam, claviculis in ea extantibus carnemque pungentibus, qui proinde non raro illi sanguinem eliciebant, ac indusium cruentabant, solebatque per vices, manu admota pectori (ut saepius vidi), crucem arctius illi apprimere, ut Christum crucifixum penitius illi majori amore aeque ac dolore imprimeret. Edidit Officium Passionis et Crucis, indicium tam elegantis ingenii, quam ardentis in eam pietatis et devotionis. Opus justum (de quo subinde mecum egit) De Regno, omni eruditione refertum Juris divini et humani adornaverat, cujus vestigium per singulas partes et capita distributum reliquit, ex sacra primorum quatuor Regum historia singulis capitibus disserendi argumentum praefigens. Bracchiani in colle quodam quasi in eremo secessum, Passionis Christi mysteriis insignitum (similem illi, quem B. Carolus Borromaeus non longe a Mediolano crebro adibat), adornabat, ut per vices eo se reciperet, totusque Christo et sibi vacaret. Haec et majora meditantem mors immatura, at non improvisa corripuit. Festo Assumptionis B. Virginis (quod hoc anno in sabbatum incidit) aegrotare coepit, in Octava ejus finivit, et vivere desiit. In pervigilio festi praeter ordinaria devotionis exercitia obita, exhortationem in Congregatione ad suos habuerat solito ardentiorem, ac deinde de more cum suis, imo prae suis acriter se diverberarat. Solebat enim, uti dixi, eo die sanguinem elicere, quem B. Virgini daret et dedicaret. Quare licet causa morbi diu fuerit collecta, quia substantiam membrorum bilis occupaverat, cum tamen candido vultu et pacatissimis moribus tecta, non appareret: ex hisce tamen laboribus et ardoribus, aliqua occasio morbidae materiae vehementius accendendae praeberi potuit, ut citius quam paraverat, febrim adduceret; quae leniri ad tempus medicamentis potuit, vinci non potuit, quin septima die ipsum mortalibus subduceret. Solebat quotidie conscientiam confessione sacramentali expiare, ac deinde sacrificium Missae religiose celebrare, eaque de causa semper confessarium ad manum habebat. Sed ut morbum sensit, illico confessarium (quem Romae e Societate nostra animae suae directorem delegerat) e Collegio Romano ad se evocavit, ac una Praefectum Congregationis; quibus advolantibus: «Ille, inquit, me deducet in Purgatorium, hic e Purgatorio ad Paradisum per suorum utique ferventium Sodalium preces, vota ac voluntarias poenas.» Confessione peracta, sacram Synaxin suscepit prostratus in terram, illis reverentiae et pietatis indiciis, quae omnes intimo devotionis affectu perstringerent ac compungerent. Ingravescente morbo pie cum confessario de morte collocutus, Deo vitam totumque se resignavit, dicens cum Apostolo: «Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.» Addidit tamen, si sibi daretur optio mortis et vitae, se mortem praeelecturum. Causam rogatus, dedit, ut citius, inquit, fruar Deo: «Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.» «Veni ergo, Domine Jesu, veni, dilecte mi.» Mox jussit sibi recitari psalmum: «Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.» Declinans in mortem fratrem primogenitum, Ducem Bracchiani sevocavit, ac remotis omnibus: «Accipe, inquit, mi frater, ultima verba fratris tui migrantis et peregrinantis ad alteram vitam.» Caetera a remotis audiri non potuere; verum ea non inflantia, sed inflammantia fuisse, Ducis deinde acta gestaque monstrarunt. Prae ingenti febris aestu in phrenesim incidit, et tamen ad verba pia apposite magnoque animi sensu respondebat: quin et sibi modico tempore redditus, ad ultimum agonem se obarmans, Extremae-Unctionis sacramentum, pie ad singulas orationes respondendo, suscepit. In hoc oberrantis mentis delirio, nullum ei verbum indecens vel inconcinnum excidit; sed ex pristino pietatis habitu, omnia spirantia zelum propagandae fidei, pacis et charitatis. Summus Pontifex pro suo in eum affectu et munificentia, suam ei benedictionem per internuntium impertivit, pluraque alia ultro et liberaliter indulsit. Agonem luctamque moriens nullam ostendit, sed perinde ac si senectute confectus foret, resolutis viribus placide pieque animam Creatori et Redemptori suo resignavit, collacrymantibus prae devotione omnibus qui aderant. Vita functus est, annos natus circiter 33, quae fuit aetas Christi Domini. Post mortem apertum a medicis corpus, rite compositum apparuit, sed cor omni humore (utpote quem fervidis pietatis actibus exhauserat, vel exsudarat) vacuum, ac flava bilis per totum corpus dispersa; quod malum incurabile mortem ei attulit. Cor Romam delatum, conditum est in sepulcro Cardinalis Bellarmini, utpote quem ille in vita ut patrem et ducem vitae Christianae et sanctae, coluit pariter et dilexit: nam cum eo et per eum exercitiis spiritualibus S. Ignatii, fundatoris Societatis Jesu, fuerat excultus, atque in eum quasi rarum sapientiae, pietatis et virtutis exemplar, jugiter oculos mentemque intendebat. Haec pauca e multis non tam tuo, quam posterorum commodo scripsi, Cardinalis Illustrissime. Tu enim humana despicis elogia, honoratus divinis. Defunctus mundo, vivis coelo; saeculo mortuus, frueris Christo, quem a puero per omnem vitam tota mente dilexisti. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti; nunc a justo Judice coronam justitiae tibi repositam percipis. Opera enim tua sequuntur te. Vixisti, non tempori, sed aeternitati. Idcirco per montes aeternitatis sequeris Agnum. Nunc saturaris, quia jejunans esurivisti, et laetus decantas: «Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum.» O beata rerum commutatio! luxisti et flevisti, ut semper rideres; caducas et umbratiles hujus vitae pompas, opes, dignitates sprevisti, iisque licet circumfluens, cor tamen nunquam addixisti, ut potireris coelestibus, veris et perpetuis. Carnem afflixisti, ut intaminatam Christo sisteres. Vestitus es cilicio, ut albis vestimentis ornareris, et jubilares: «Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.» Delicias sprevisti, ut in aeternum pane angelorum vescereris, et diceres: «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.» Primos sanctosque Ecclesiae Romanae Cardinales, pro Christo sanguine suo purpuratos, S. Laurentium, Cyriacum, Largum, Smaragdum, etc., aemulatus es, eorumque pietatem, fervorem, patientiam, constantiam, zelum moribus expressisti; ac in sanguine Agni lavisti et rubricasti, imo dealbasti stolam carnis tuae: idcirco nunc coronaris et accipis palmam, stolaque gloriae amiciris, et in coelesti illorum senatu purpuratus consides. Vivet tui nominis decus, vivet tuae virtutis gloria, quamdiu saeculorum omnium vivet aeternitas. Ex alto aspice nos in valle hac lacrymarum, imo in mari hoc turbinibus procelloso, cum tot internecinis piratis, aeque ac fluctibus colluctantes, ut Christo duce per stellam maris quasi cynosuram, B. Virginem inquam Deiparam, salvis animae mercibus incolumes enavigemus, et secundis gratiae aspirantis ventis ad portum salutis appellamus. Impetra nobis ut scribendo, laborando, patiendo, semper mortificationem Jesu in corpore nostro tecum circumferamus; ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris, ut in coelis Doctorum et Martyrum laurea donemur et laureati Deo et Agno perenne melos canamus: «Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum; quia redemisti nos in sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. Amen.»