Cornelius a Lapide

Commentarius in I Epistolam S. Joannis, Caput IV


Index


Synopsis Capitis

Pergit inculcare veram Christi fidem, et charitatem tam Dei quam proximi. Primo, a vers. 1 usque ad vers. 7, docet discernendos esse spiritus, an sint veritatis, an erroris, hoc signo, quod spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo sit; qui vero solvit Christum, sit ex mundo et diabolo. Secundo, a vers. 7 ad 15, multis commendat charitatem, eo quod Deus sit charitas, et ex charitate Filium suum per incarnationem nobis dederit, etc. Tertio, a vers. 15 usque ad finem, tres præcipuos charitatis fructus et effectus recenset: primus est, quod habens charitatem in Deo maneat, et Deus in eo; secundus, quod charitas datura sit fiduciam in die judicii; tertius, quod charitas foras mittat timorem.


Textus Vulgatae: I Joannis 4:1-21

1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. 2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: 3 et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. 4 Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. 5 Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. 6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. 7 Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. 8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. 9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. 10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. 11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. 12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. 13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. 14 Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. 15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. 16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. 17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. 18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. 19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. 20 Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? 21 Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.


Versus 1: Nolite Omni Spiritui Credere

1. CHARISSIMI, NOLITE OMNI SPIRITUI CREDERE. — «Spiritum» vocat suggestionem, inspirationem, impulsum, doctrinam, suasionem; aut potius ipsum suggerentem, inspirantem, impellentem, docentem, suadentem, puta ipsum doctorem, aut magistrum, q. d. Nolite credere omni illi quod a quolibet doctore, vel suasore vobis suggeritur aut suadetur. Doctores enim varii, imo contrarii, vario et contrario spiritu aguntur. Boni, sapientes et orthodoxi aguntur spiritu bono Dei; mali et errantes, uti hæretici, aguntur spiritu malo diaboli. Illi ergo aguntur spiritu veritatis, hi vanitatis, erroris et mendacii, adeoque spiritus bonus vel malus per doctorum ora loquitur, ait Dionysius. Sic Abbas Serenus apud Cassianum, Collat. VII, cap. XXXII, testatur se audisse dæmonem confitentem, quod per Arium et Eunomium impias hæreses condidisset. Sic diabolus per os serpentis loquens tentavit et seduxit Evam, Genes. III, 1. Respicit ad nautas qui non credunt omni spiritui, id est, vento, nec ei obsecundant; quia, si id facerent, aberrarent a destinato portu, et sæpe agerentur in syrtes, scopulos certumque exitium. Porro doctores vocat «spiritus,» tum quia scientia et doctrina est spiritus et spiritalis; tum quia doctorum occultis rationibus et impulsibus, quasi spiritibus, aguntur hi ad bonum et verum, illi ad malum et falsum. Unde jubet examinari et indagari quo spiritu agantur, antequam eis fidem adhibeamus. Hoc est quod præmonuit Paulus, I Timoth. IV, 1: «Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium,» etc.; et Ephes. IV, 14: «Ut jam non simus parvuli, et circumferamur omni vento doctrinæ.»

Alludit ad illud sui Evangelii cap. III, vers. 8: «Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.» Cujus loci sensus est, q. d. Sicut spiritus, id est ventus, quocumque eum trahit voluntas, id est, appetitus naturalis, ibi spirat, et tamen eum ejusque determinatum locum non cognoscis nec pervides, sed tantum ejus effectum et stridorem percipis: ita multo magis regenerationem hanc spiritalem ex aqua et spiritu, o Nicodeme, ejusque finem et terminum, nec sensu nec ratione naturali percipere vales, sed tantum ex revelatione et afflatu Spiritus Sancti, etiamsi symbola externa aquæ et ablutionis in Baptismo videas. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius ibidem. Ludit enim Christus analogice in voce spiritus, et prius per spiritum intelligit ventum, posterius Spiritum Sanctum, cujus typus et symbolum est ventus.

SED PROBATE (sicut aurum probatur Lydio lapide; Syrus, discernite) spiritus si ex Deo sunt. — Quia, ut ait Ambrosiaster in cap. V epist. I ad Thessalon., solent spiritus immundi fallaciter quasi per imitationem dicere bona, et inter hæc superinducere prava, ut per hæc quæ bona sunt, accepta ferantur et mala, ut quia unius spiritus dicta putantur, non discernantur ab invicem, sed per id quod licitum est, commendetur illicitum auctoritate nominis, non ratione virtutis.»

Porro Lydius lapis, quo probandi sunt spiritus et doctrinæ, est non spiritus privatus cujusque, ut voluit Suencfeldius: hic enim a diabolo esse agique potest, et sæpe est ac agitur, ut cum unus alteri est contrarius (inde enim prognatæ sunt tot sectæ inter se dissectæ, quot capita Cerbero Poetæ affinxerunt); sed doctrina Apostolorum et Ecclesiæ: hæc enim est certa et communis fidelium omnium. Talis enim illa est, quam quasi suo ævo maxime accommodam et necessariam suggerit S. Joannes, dicens: «Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est,» etc. Perperam ergo hæretici ex hoc loco contendunt hæreses suas esse examinandas et probandas. Jam enim illæ ab Ecclesia examinatæ et damnatæ sunt, ut privato cuilibet eas probare non sit opus, imo nec liceat. Ita S. Hieronymus ad Pammachium: «Cur post quadringentos annos, ait, docere niteris, quod ante nescivimus? usque ad hanc enim diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit.» Et S. Augustinus, lib. II Contra Crescentium, cap. XXXV: «Ecclesiam, ait, periisse dicite, et vos unde nati fueritis ostendite.» Et Vincentius Lirinensis, Contra hæres.: «Si vitanda est novitas, retinenda est antiquitas: si profana est novitas, sacrata est vetustas.» Acute autem Primasius in Apocal. cap. II: «Jam, inquit, probati sunt spiritus ab Ecclesia, quid vis tu probare quod jam improbatum est?»

Moraliter docet hic S. Joannes, quemlibet fidelem non debere credere omnibus internis suis motibus, impulsibus, inspirationibus, desideriis, rationibus in speciem bonis, sed solerter examinandam esse ejus originem et auctorem, ut si is bonus et amicus sit, acceptetur; si malus et hostis, refutetur omnique vi ei resistatur. Si melancholicus sentit, motus et impulsus tristitiæ, acediæ, pusillanimitatis, suspicionum, ne eis credat; quia si originem examinet, inveniet ea oriri a spiritu malo melancholiæ, qui falsus est et fallax, juxta illud S. Eucherii ad Valerianum: «Si vis esse verax, suspicax non eris: non enim suspicamur nisi quod nescimus.» Cholericus agitur æstibus iræ, vindictæ, indignationis, putatque se agi zelo justitiæ; sed sedata mente et ratione originem perquirat, ac inveniet ea oriri a spiritu malo bilis et choleræ. Ita cum Samaritani non reciperent Christum, ideoque Jacobus et Joannes dicerent: «Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cœlo et consumat illos?» Respondit: «Nescitis cujus spiritus estis;» putatis enim vos spiritu Dei agi, et agimini spiritu humano impatientiæ, q. d. Vultis imitari zelum Eliæ, ut habent Græca et Syrus, puta spiritum vindictæ, quo Elias quinquagenarios igne cœlesti consumpsit: at nescitis hunc spiritum non esse Evangelicum, et præsertim non esse meæ personæ; meus enim spiritus est mansuetudinis, tolerantiæ, beneficentiæ. «Nam Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare,» Lucæ IX, 56. Sic multi putant se agi spiritu Dei, puta spiritu veritatis, sobrietatis, castitatis, charitatis, etc., qui si penitus, sincere et sine dissimulatione coram Deo fundum cordis examinent, invenient se agi contrario spiritu diaboli, puta vanitatis, gulæ, libidinis, concupiscentiæ, etc. Quocirca in illis animi æstibus, passionibus et tumultibus suspendendum est judicium, donec iis sedatis mens conquiescens possit discernere, videre et judicare quid a quo spiritu sit, quid bonum sit, quid malum; et ad hoc maxime invocandus est Spiritus Sanctus, ut det nobis donum discretionis spirituum, cujus regulas practicas tradit Richardus Victorinus, part. II, cap. XXXIII in Cant.; Gersonius, lib. De Prob. spirit.; Turrecremata, præfat. in revelationes S. Brigittæ; noster S. Ignatius in lib. Exercit. spirit.; Adrianus ab Adriano, lib. De inspirat.; Bernardinus Rossignolus, lib. III De Discipl. Christ. perfect., cap. X et seq. Vide et S. Bernardum, serm. 57 et 74 in Cant., et serm. De Septem spiritibus, ubi sex spiritus distinguit, scilicet divinum, angelicum, diaboli, humanum, carnis et mundi.

Porro, quantum et quanti momenti sit hoc discretionis donum, multis sententiis, rationibus et exemplis docet Abbas Moses apud Cassianum, Collat. II, ubi inter alia ait cap. IV: «Tam beati Antonii, quam universorum sententia definitum est discretionem esse, quæ fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, prædictasque virtutes jugiter conservet illæsas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minori possit fatigatione conscendi, et sine qua multi etiam propensius laborantes perfectionis nequiverint culmen attingere: omnium namque virtutum generatrix, custos, moderatrixque talium malorum prope est fides dæmoniorum.»


Versus 2: Tessera Verae Fidei

2. IN HOC COGNOSCITUR (legit Interpres γινώσκεται; jam legunt, γινώσκετε, id est cognoscite; alii, γινώσκομεν, id est cognoscimus; Syrus, cognitum est) SPIRITUS DEI. — q. d. Hæc est tessera veræ fidei, doctrinæ et veritatis, quam docet et suggerit Spiritus Dei, nimirum: «Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est.» Hæc ergo ævo S. Joannis erat quasi tessera et symbolum veræ et Christianæ fidei, nimirum credere et profiteri Christi Filii Dei incarnationem cæteramque in carne œconomiam; quia huic articulo quasi novo et paradoxo tunc adversabantur omnes hæretici et hæreses. Alii enim negabant Christi divinitatem, docebantque eum merum esse hominem, ut Cerinthus, Ebion, Menander, Carpocrates, et postea Cerdon, Marcion, Valentinus, Paulus Samosatenus, Theodotus, Montanus, Arius, uti videre est apud Irenæum, Epiphanium et S. Augustinum, lib. De Hæres. Alii negabant Christi humanitatem, eamque non veram, sed phantasticam fuisse asserebant, ut Simon Magus, Manichæus, Eutyches, Dioscorus, Apollinaris, Petrus Gnapheus cum Theopaschitis, sive Patropassianis, qui divinitatem in Christo passam et cruci fixam asserebant.

Addit S. Augustinus omnes hæreses repugnare Christo incarnato, quia Christi doctrinæ, Ecclesiæ, Sacramentis, Pontifici et ordini hierarchico a Christo instituto repugnant. Sic Pelagius negans gratiam Christi, licet ore confiteretur Christi incarnationem, reipsa tamen eam evertebat; quia incarnatio Christi non ad aliud facta est, quam ad conferendam nobis gratiam. Idem dicas de Luthero, Calvino et cæteris sectariis: qua de causa S. Joannes omnes hæresiarchas vocat Antichristos, quia omnes Christi doctrinæ et Ecclesiæ adversantur, ac proinde spiritum non Christi, sed Antichristi et diaboli habent. Hoc sensu sub uno articulo incarnationis Christi cæteros omnes fidei articulos, totamque Catholicam doctrinam complectitur S. Joannes, q. d. Omnis qui rectam Christi fidem complectitur, ex Deo est.

Tertio, alii sic exponunt, q. d. Omnis qui confitetur Christum in carne venisse, ex Deo est, scilicet quatenus idipsum quod verum est, confitetur: omnis enim veritas ex Deo est; idem tamen quatenus huic veritati falsos errores et hæreses admiscet, ex diabolo est.

Mystice Œcumenius: «Confessionem, ait, hanc adventus Christi in carne, non lingua, sed operibus fieri intelligit.» Multi enim non solum hæretici, sed et mali Catholici Christum verbis confitentur, sed factis negant, q. d. Qui Christum confitetur tam recte vivendo, quam recte de eo sentiendo, hic ex Deo est: ita Didymus et Beda. «Quid juvat, ait S. Cyprianus, verbis virtutem astruere, si factis veritatem destruimus?» et S. Augustinus: «Christum, inquit, confiteamini in carne venisse et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confiteamini verbis, et factis negetis, fidei discretio est.»

Ex dictis liquet Transylvanos Arianos nuper in disputat. Albana, perperam et directe contra mentem S. Joannis hæc sic explicasse: Christus dicitur venisse non in carnem, id est, assumpsisse carnem, sed «in carne,» id est, esse caro, hoc est, esse homo. Perperam, inquam: nam Hebræis idem est venire in carne et in carnem. Nec venire in carne est, esse carnem: aliud enim est esse, aliud venire. Nec enim venit aliquo, nisi diversus ab illo, quique prius extitit vel tempore, vel natura: quomodo anima dicitur venire in carnem, quando embryo animatur: prius enim natura est esse animam, quam eam carni se unire, cum eaque facere compositum, puta hominem: esto eodem instanti temporis hæc fiant; anima enim creando infunditur carni, et infundendo creatur. Verum Christus non est anima, sed persona Verbi integra et subsistens: hæc enim venit in carnem, cum eam assumpsit factus homo. «Sic se exinanivit formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit, hoc est confiteri Christum in carne venisse,» ait S. Augustinus, sermone 31 De Verbis Apost., cap. IV. Idipsum patet ex antithesi, quam subdit S. Joannes, dicens:


Versus 3: Omnis Spiritus Qui Solvit Jesum

3. ET OMNIS SPIRITUS QUI SOLVIT JESUM, EX DEO NON EST, — q. d. Jesus est quid colligatum et compositum ex deitate et humanitate, per vinculum et ligamen unionis hypostaticæ; qui ergo hoc compositum solvit, negans Christum esse Deum, ut Ariani; vel esse hominem, ut Ebionitæ: hic non est ex Deo, sed ex diabolo. Hic enim negat Christum Filium Dei e cœlo in carnem venisse, aitque eum vel esse, eum, vel hominem duntaxat. Hoc est quod Athanasius in Symbolo proponit de Christo credendum, dicens: «Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino non confusione substantiæ, sed unitate personæ. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.» Ubi nota, vò sicut significare unionem et unitatem, non eamdem, sed similem: nam anima rationalis et caro faciunt unum compositum essentiale, puta unum hominem; deitas vero et humanitas juncta in Christo faciunt unum compositum, non essentiale, sed substantiale, sive hypostaticum. Nec enim deitas informat humanitatem, sicut anima informat corpus, sed integra et immista consistens, humanitatem sibi copulat in eadem hypostasi Verbi.

Quare proprie Christum solvit Nestorius, docens in Christo duas esse personas, sicut sunt duæ naturæ, ac proinde in Christo hominem esse diversum et distinctum a Deo. Christus ergo Deus in humanitate est quasi margarita in concha, ex materia virginea et rore Spiritus Sancti conceptus et concretus, candidissimus per vitæ innocentiam, lucidissimus per sapientiæ lumen, rotundus per omnis perfectionis possessionem: habens pondus constantiæ, levorem mansuetudinis, pretium beatitudinis. Ita noster Salmeron, tom. VII, tract. II.

Nota: Syrus et Græca legunt: «Omnis spiritus qui non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est.» Sic quoque legit S. Cyprianus, lib. II Contra Judæos, cap. VII, vel VIII; Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. XXIV, qui tamen pro non confitetur, legunt, qui negat. Verum passim Latini cæteri legunt: «Omnis qui solvit Christum, ex Deo non est.» Ita legit S. Leo, epist. X, cap. V; Prosperus, lib. I De Vocat. Gent., cap. XXIII; Cassianus, lib. V De Incarnat., cap. X; quin et Tertullianus, lib. Contra Psychicos, cap. I; Irenæus, lib. III, cap. XVIII, et S. Augustinus hic, qui tamen priorem quoque lectionem affert et exponit. Porro in Græcis pro ὁμολογεῖ, id est confitetur, olim lectum fuisse ἀναλύει, id est solvit, liquet ex Didymo hic, et S. Cyrillo, De Fide ad Reginas, atque ex eo quod scribit Socrates, lib. VII, cap. XXXII, agens de Nestorio, qui negabat Christum esse Deum, et Beatam Virginem esse Deiparam: «Ignorabat, inquit, in vetustis exemplaribus Catholicæ Joannis esse scriptum, omnem spiritum qui Jesum solvit, a Deo non esse. Hanc enim sententiam ex vetustis exemplaribus abstulerunt illi, qui divinitatem a dispensatione hominis separare voluerunt.»

Utraque lectio eodem recidit, unaque explicat aliam, scilicet quod solvere Christum idem sit quod negare Christum venisse in carne.

Allegorice solvit Christum qui corpus Christi, puta Ecclesiam, scindit per schisma. «Solvere, ait S. Augustinus, factis intelligitur: Ille venit colligere, tu venis solvere. Quomodo non negas Christum venisse in carne, qui disrumpis Ecclesiam, quam ille congregavit?»

Tropologice solvit Jesum, qui ejus unionem, puta gratiam, ab anima fideli per peccatum vel scandalum tollit. Ita Œcumenius. Debemus enim, ut Beatus Paulus inquit, «ubique mortificationem Jesu circumferre, ut et vita Jesu in corpore nostro manifestetur. Qui igitur operantem habet Jesum, et mundo mortuus est, neque amplius mundo, sed Christo vivit, Christumque non in Christi tantum carne, sed in sua quoque circumfert, is est ex Deo.» Hæc Œcumenius. Hoc est quod ait Sponsa Cant. I, 13: «Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.»

ET HIC EST ANTICHRISTUS, — tum appellative, quia contrarius Christo; tum potius proprie, quia præcursor Antichristi. Unde Græca habent: «Et hic est Antichristi;» Syrus: «Hic est ab ipso pseudochristo;» S. Cyprianus, lib. II Contra Judæos, cap. VII vel VIII: «Qui autem negat in carne venisse, de Deo non est, sed de Antichristi spiritu.» Sic Joannes Baptista vocatur Elias Matth. XVII, 12, non in persona, sed in officio et spiritu: quia, sicut Joannes Baptista præcurrit primum Christi adventum, ita Elias præcurret secundum. Vide dicta cap. II, vers. 18 et 21: «Quis, ait, est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium.»

QUONIAM VENIT, — fortasse, id est venit, in præsenti, non in præterito, hoc est, certo veniet. Syrus, quem audistis venturum.

ET NUNC JAM IN MUNDO EST, — non in persona, sed in spiritu, puta in suis præcursoribus. Hoc est quod ait Paulus: «Mysterium jam operatur iniquitatis,» II Thessal. II, 7. Ita Lutherus viam stravit Mahometi, et consequenter Antichristo, eum præter alia docuit Turcæ non esse resistendum, idque probabat hoc sophismate: Flagello Dei non est resistendum, quia hoc idem est quod Deo flagellanti resistere; atqui Turca est flagellum Dei: ergo, etc. Eodem argumento probasset latronibus, furibus et prædonibus non esse resistendum, quia hi omnes sunt flagellum Dei; sed hoc flagellum a judicibus est flagellandum, quia a Deo est non positive, sed permissive. Et quid hoc aliud erat, quam Christianos omnes subjicere Turcæ, et efficere Turcas? Quocirca Solymannus, Turcarum Imperator, cum aliquando quæsivisset a legato Cæsaris, quem annum ageret Lutherus? Legato respondente quod 48 ageret, dolere se dixit, quod ob imminentem senectutem non in posterum tantum, quantum antea, semper conatus suos posset adjuvare. De quo Solymanni de se judicio gloriatur Lutherus, lib. Symposiac., ac Turcicum Cæsarem omnem sibi benevolentiam detulisse jactitat. Sic S. Hilarius Constantinum Arianum Imperatorem vocavit Antichristum, cujus ignea verba recensui I Petri III, 14.


Versus 4: Vicistis Eum

4. VOS EX DEO ESTIS, FILIOLI, ET (id est idcirco) VICISTIS EUM, — q. d. Quia vos, o Christiani, estis a Deo, qui est prima et æterna veritas, idcirco vicistis eum, scilicet spiritum Antichristi, puta spiritum erroris et hæresis. Hinc Græca et Syrus legunt αὐτούς, id est eos, scilicet pseudoprophetas et spiritus erroris, q. d. Gratulor vobis, o Christiani, eo quod vicistis hæreticos jam subnascentes, puta Ebionem, Simonem, Menandrum, qui solvunt Christum, eorumque tentationes constanter repudiastis; quin et doctiores ex vobis disputando, cæteri christiane vivendo, eosdem confutarunt. S. Cyprianus, lib. De Simpl. Prælat., legit νικᾶτε, id est vincite illos, ut sit vox adhortantis ad pugnam et victoriam; jam legunt νενικήκατε, id est vicistis illos, ut sit vox gratulantis et ob victoriam quasi triumphantis. Hoc est quod ait cap. V, vers. 4: «Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.»

QUONIAM MAJOR EST QUI IN VOBIS EST, QUAM QUI IN MUNDO. — Dat causam victoriæ, scilicet Christum, ejusque spiritum veritatis, qui regit fideles, quique major est diabolo, ejusque spiritu erroris, qui dominatur in mundo, puta in hominibus mundanis, hæreticis et impiis, qui non nisi caduca bona amant, sperant et prædicant, uti sequitur. Dicit hoc, tum ut commendet fidelibus humilitatem, ne suis viribus, sed gratiæ Dei victoriam humiliter acceptam ferant. «Esto humilis, ait S. Augustinus, porta Dominum tuum, esto jumentum sessoris tui.» Vide dicta Apocal. VI, 2. Tum ut eos animet ad fiduciam et constantiam in tentationibus, cogitando se magnum habere ducem et protectorem.

Alludit ad illud Evangelii sui cap. XVI, vers. 33: «In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum.» Loquitur proprie de tentatione contra fidem, quam afferunt hæretici. Idem tamen a pari vel simili extendas ad quamvis aliam tentationem. Unde primo, S. Cyprianus, Exhort. ad martyr., extendit ad Martyres, hortando eos ad spem et constantiam. «Nec plus, inquit, ad dejiciendum potest terrena potentia, quam ad erigendum tutela divina;» et lib. I, epist. 9, ait, «timendas non esse injurias et pœnas persecutionum, quia major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.» Probat, dicens: «Major est qui in vobis est, quam qui in mundo.» Quin et ipse Joannes, Apocalyp. cap. XII, vers. 11: «Ipsi, inquit, vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.» Et Ecclesia in hymno Martyrum: «Tu vincis in Martyribus.»

Secundo, Œcumenius extendit ad fidelium et sanctorum contemptum, quod scilicet contemnantur a mundanis et impiis: his enim solatium est, quod major sit Christus, qui eos magnifacit, quam mundus, qui eos contemnit.

Tertio, S. Ambrosius, hom. I De Eliseo, in fine tom. I, extendit ad hostes et exercitus hostiles: «Sæpe, inquit, me dixisse memini, quod hostium tumultus bellicosos timere minime debeamus, nec quamlibet copiosam hostium multitudinem formidare, quoniam sicut ait Apostolus: Major est qui in nobis est, quam qui in mundo, hoc est, potentior est ad protegendos famulos suos Christus, quam diabolus ad instigandos inimicos. Quamvis enim idem diabolus colligat sibi turbas, et crudeli eas armet insania, tamen facile destruuntur, quia melioribus populum suum Salvator circumdat auxiliis. Ait enim Propheta: Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Quod si angelus Domini timentes eum de periculis eripit, non potest timere barbarum qui timuerit Salvatorem, nec potest metuere hostis impetum, qui Christi præcepta servaverit.» Causam subdit, arma Christi. «Præcepta enim Christi, arma sunt Christianis, et divinus timor terrorem a nobis expellit hostilem. Arma autem hæc nostra sunt, quibus nos Salvator instruxerit, oratio, misericordia atque jejunium. Jejunium enim melius quam murus tuetur, misericordia facilius liberat quam rapina, oratio longius vulnerat quam sagitta. Sagitta enim non nisi proxime conspectum percutit adversarium; oratio autem etiam longius positum vulnerat inimicum.» Deinde id confirmat exemplo Elisæi, heroes et martyres? Eadem per eumdem nos possumus, «qui triumphat,» id est, triumphare facit «nos in Christo,» II Corinth. II, 14: id promisit ipse per Isaiam, cap. LVIII, 14, dicens: «Sustollam te super altitudines terræ,» ut in cœlo quasi aquila habitans, despicias quidquid est in mundo, Job XXXIX, 27. Vidit hoc per umbram et secutus est Seneca, sed non assecutus. Sic enim scribit epist. 54: «Quærendum est quid sit quod non fiat deterius in dies. Quid hoc est? animus; sed hic rectus, bonus et magnus. Quid aliud voces hoc, quam Deum in humano corpore hospitem?» Ferunt Olympum montem adeo esse excelsum, ut supra nubes, nullis agitetur ventis, nullis turbinibus. Talis est animus celsus, supra terrena omnia erectus, in cœlo habitans, qui nullis mortalium laudibus, nullis minis et terroribus a recto dimoveri se sinit.

Quarto, S. Prosperus, lib. I De Vocat. Gentium, cap. XXIV, extendit ad quotidianas fidelium tentationes, ut contra Pelagium ostendat ad eas vincendas opus esse gratia Dei: «Victoria ergo sanctorum, inquit, est opus Dei habitantis in sanctis.»

Quinto, S. Gregorius, lib. IV, epistola 39, extendit ad insolentias Prælatorum et Principum. Scribens enim Sabiniano Diacono, jubet ut resistat Joanni, Patriarchæ Constantinopolitano, qui se nuncupabat Episcopum œcumenicum sive universalem, fretus potentia Imperatoris Constantini. «Sed nos, inquit, rectam viam tenebimus, nihil in hac causa aliud nisi omnipotentem Dominum metuentes. Unde tua dilectio in nullo trepidet. Omnia quæ in hoc sæculo videt alta esse contra veritatem, pro veritate despiciat; in omnipotentis Dei gratia atque B. Petri Apostoli adjutorio confidat. Vocem veritatis recolat, dicentis: Major est qui in cœlis est, quam qui in mundo, et in hac causa quidquid agendum est, cum summa auctoritate agat. Majus est regnum (et reges impios) fastidire, quam accipere,» ait Tacitus. «Majus est regibus imperare, quam regnare,» aiebat Carolus Martellus respuens regnum Franciæ sibi oblatum.

Sexto, alii extendunt ad quodvis opus arduum, ut quisque fidelis se ad illud excitet et exacuat sibi, dicendo: «Major est qui in me est, quam qui in mundo;» et cum S. Paulo: «Omnia possum in eo qui me confortat,» Philip. IV, 13; et cum S. Cypriano, lib. II, epist. 2: «Nihil appetere de sæculo potest, qui sæculo major est,» additque eum «majorem et fortiorem viribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum imperioso jure dominetur, etc. Quidquid sub cœlo est, tanquam leve, fallax, inane et amore nostro indignum despiciamus.» Idem tract. De Orat. Domin.: «Qui renuntiavit sæculo, ait, major est honoribus ejus et regno, et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed cœlestia regna desiderat;» et cum S. Hilario in Psalm. CXXX: «Humiles corde, sed animo excelsi simus;» portamus enim in capite robur, vires et omnipotentiam Christi. Vidi in Belgio Chiliarcham qui minantibus ei hæreticis respondit: «Neminem vestrum timeo, quia coronam Hispanicam porto in capite.» Idem dicat fidelis: In capite coronam porto, non Hispanicam, sed divinam: idcirco nullum hominum, vel dæmonum, imo totas inferni vires non metuo, sed ambio, omnesque ad duellum provoco, uti omnes Arianos, totumque orbem provocavit et prostravit S. Athanasius. Nam «si Deus pro nobis, quis contra nos?» Rom. VIII.


Versus 5: Ipsi De Mundo Sunt

5. IPSI DE MUNDO SUNT, IDEO DE MUNDO LOQUUNTUR, ET MUNDUS EOS AUDIT, q. d. Hæretici non sunt ex Deo, sed ex mundo, quia amant opes, honores, voluptates mundi, de iisque loquuntur et prædicant. Unde mundani, qui non nisi mundana sapiunt, libenter eos audiunt. Similes enim habent labra lactucas, ut vulgatum habet proverbium. Ita Œcumenius. «Hæreticus est, ait S. Augustinus, lib. De Utilit. credendi, cap. I, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ, principatusque sui causa, falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.» Tertullianus, lib. De Præscript.: «Omnes hæretici, inquit, tument, omnes scientiam pollicentur.» Et S. Hieronymus in Abdiam: «Quis hæreticorum in superbiam non extollitur?» Rursum S. Augustinus, lib. De Pastoribus: «Una, ait, mater superbia omnes hæreses genuit, sicut una mater nostra Catholica omnes Christianos fideles toto orbe divisos.» Idem, lib. IV in Julianum, cap. IX, hæreticos confert cimicibus, «qui dum vivunt mordent, mortui autem fœtent.» Tropologice hanc sententiam recte adaptes hominibus mundanis, qui non nisi mundana, id est detractoria, spurca, insulsa, ridicula, fatua et vana loquuntur, ideoque a suis similibus mundanis libenter audiuntur.


Versus 6: Spiritus Veritatis Et Erroris

6. NOS EX DEO SUMUS: QUI NOVIT DEUM, AUDIT NOS; QUI NON EST EX DEO, NON AUDIT NOS, — juxta illud Christi: «Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit,» Lucæ X, 16. «Nos,» scilicet fideles omnes baptismo regenerati et charitate præditi: ita S. Augustinus, Œcumenius et Lyranus. Secundo: «Nos,» scilicet prædestinati, ait Dionysius. Tertio et genuine: «Nos,» scilicet Apostoli. Hæresiarchis enim, quos jam dixit esse ex mundo et de mundo loqui, id est, mundanas et carnales cupiditates docere, ait Œcumenius, opponit Apostolos, qui ex Deo nati et cœlesti doctrina imbuti ab eoque missi, docent ambire spiritualia, cœlestia et divina. Unde «qui novit» practice «Deum,» id est, Deum amat, «hic audit nos,» puta me Joannem, meique similes Apostolos et viros Apostolicos; «qui» vero non amat Deum, ideoque «non est ex Deo,» sed ex mundo, hic non audit nos. Unde subdit: «In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris, in hoc scilicet, quod qui audit nos, habet spiritum veritatis; qui non audit nos, spiritum habet erroris,» ait S. Augustinus. Rursum in hoc, quod hæretici qui aguntur spiritu erroris, doceant mundana; Apostoli vero et Apostolici Doctores ex Deo nati doceant divina, q. d. Dixi: Probate spiritus utrum ex Deo sint; jam do modum probandi, scilicet hoc signo dignoscetis veros Apostolos a falsis et hæreticis, quod veri ament et doceant vera et divina, falsi ament et doceant falsa et carnalia. «Nos ergo ex Deo sumus,» quia, ut ait Œcumenius, «a mundanis concupiscentiis abhorremus, et de futura vita solliciti contemnimus omnia caduca et mortalia bona.» Alludit ad illud Christi in Evangelio, cap. X, vers. 16: «Oves, etc., vocem meam audiunt;» et cap. VI, vers. 46: «Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me;» et cap. VIII, vers. 47: «Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.» Vere S. Hieronymus ad Heliodorum: «Absque notitia creatoris sui homo pecus est.»


Versus 7: Diligamus Nos Invicem

7. CHARISSIMI, DILIGAMUS NOS INVICEM. — Hæc recte cohærent præcedentibus. Dedit enim tesseram et signum quo dignoscatur spiritus veritatis a spiritu erroris, puta quo secernantur Apostoli ab hæreticis, scilicet quod Apostoli doceant amare divina, hæretici mundana et carnalia. Nunc particulatim et quasi in individuo idipsum demonstrat, q. d. Spiritus erroris est spiritus cupiditatis, sed spiritus veritatis est spiritus charitatis; puta errones et hæretici docent diligere honores, opes, Venerem et ventrem proprium: at Apostoli docent diligere Deum et proximum. Quare, charissimi, ut sequamur spiritum veritatis, non erroris, spiritum Apostolorum, non hæreticorum, «diligamus nos invicem.» Rationem subdit:

QUIA CHARITAS EX DEO EST. — q. d. Spiritus veritatis est spiritus charitatis, ut diligamus invicem; quia sicut veritas, ita et charitas est ex Deo, imo Deus uti est ipsa prima et æterna veritas, ita magis et potius est ipsa summa et increata charitas. Unde consequenter sequitur, quod «omnis qui diligit (amore non naturali, sed supernaturali, puta charitate), ex Deo natus est,» quia renatus ex fide et charitate, quæ ex Deo est, factus est filius Dei; charitas enim est habitus supernaturalis tribuens animæ facilitatem diligendi Deum et proximum. Porro ex Deo natus est, «ea generatione, vel potius regeneratione, quæ potestatis est, non naturæ. Adoptio enim potestatis est, generatio proprietatis,» ait S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. IV. «Ut cognoscat Deum,» non solum speculative, sed et practice, quia Deum quem cognoscit esse summum bonum, amice amat. Rursum amor facit ut homo plenius cognoscat et quasi gustu spirituali sentiat et sapiat Deum: qui sensus et sapor in tantum crescit, in quantum crescit amor, præsertim quia Deus amanti seipsum manifestat, et clarius revelat per internas illustrationes, inspirationes, consolationes et gustus, juxta illud promissum Christi: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum,» Joan. cap. XIV, vers. 21; et Apocal. cap. II, vers. 17: «Vincenti dabo manna absconditum,» etc.

Nota: «Charitas ex Deo est,» primo, quia charitas essentialis increata promanat naturaliter ex ipsa essentia divina, sicut calor ab igne: imo charitas est ipsa essentia divina. Secundo, quia charitas notionalis est Spiritus Sanctus; hic enim quasi amor notionalis procedit ex Patre et Filio per actum amoris, quo se invicem infinito amore diligunt. Ita hunc locum intelligit Hugo et Magister sentent. in I, dist. 31. Quare minus recte Origenes, homil. 1 in Cant., et Hugo per charitatem accipiunt Filium, qui est ex Deo, quia a Deo genitus. Filius enim a Patre procedit, non ut amor et charitas (hoc enim est proprium Spiritus Sancti), sed ut verbum mentis ac notionalis veritas.

Tertio, charitas creata est ex Deo, quia est donum summum et nobilissimum Dei, juxta illud Roman. V, 5: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris,» etc., non quasi charitas qua diligimus Deum sit ipse Deus, sive Spiritus Sanctus, uti voluit Magister in I, dist. 37: hic enim est exploratus error; sed quod Deus, qui est charitas increata, charitatem creatam qua eum diligamus, inspiret et in nobis accendat, sicut lumen illuminans producit lumen illuminatum, ait S. Augustinus, XII Confess. XV. Et hoc proprie hic intendit S. Joannes, quo tacite simul significat hoc donum non esse nostrarum virium, sed assidua prece postulandum a Deo, ait S. Augustinus, De Gratia et lib. arbit., cap. XVIII, ubi et addit: «Quid aliud est charitas, quam bona voluntas!» Rursum significat charitatem, quæ idem est quod gratia, aut individua gratiæ comes, esse virtutem maxime divinam, quæ nos faciat consortes divinæ naturæ, II Petri I, 4; ideoque quasi deos, quia Deus charitas est, ait Philo Carpathius in cap. IV Cantic.

Quarto, charitas est ex Deo, quia Deus prior nos dilexit, I Joann. IV, 19, et amando nos ad redamandum accendit, præsertim cum sua viscera, puta Filium suum unigenitum ex immenso amore nobis per incarnationem fratrem dedit, juxta illud: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret,» Joan. III, 19. Hanc rationem dat hic vers. 9.

Quinto, charitas ex Deo est, quia Dei lege sancita est, et crebro uniceque commendata. Totus enim Decalogus non est aliud, quam lex charitatis Dei et proximi, juxta illud: «Omne mandatum in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum; plenitudo ergo legis est dilectio,» Rom. XIII, 9.

Hinc sequitur quod Deus in se sit charitas formalis, in nobis autem causalis, idque omni genere causæ, puta materialis, quia ipse est objectum charitatis nostræ; formalis, quia ipse ejusdem est exemplar; efficientis, quia ipse eam in nobis producit; finalis, quia ipse finis est noster et amoris nostri.


Versus 8: Deus Charitas Est

8. QUI NON DILIGIT, NON NOVIT DEUM. — Versu præced. dixit S. Joannes: «Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum;» nunc idipsum probat a contrario, quod «qui non diligit, non novit Deum;» cujus rationem subdit: «Quoniam Deus charitas est,» q. d. «Qui non diligit» Deum et proximum, esto speculative noscat Deum, practice tamen, id est, experimentaliter et sapide «non novit Deum;» sicut mellis saporem et dulcedinem nemo novit per experientiam et saporem, nisi qui illud gustat et sapit: sicut enim sapor in sapiendo, ita amor amando practice cognoscitur, gustatur et sapitur. Unde Syrus hæc invertit hoc modo: «Quoniam Deus charitas est, et quisquis non diligit Deum, non cognoscit Deum.» Quocirca licet, ut advertit Didymus et Cajetanus, potuisset S. Joannes pari modo dicere: Qui non scit, non novit Deum, quia Deus scientia est: qui non sapit, non novit Deum, quia Deus sapientia est: qui non potest, non novit Deum, quia Deus potentia est: qui non est patiens, non novit Deum, quia Deus patientia est: qui non est humilis, non novit Christum, quia Christus humilitas est, etc. Maluit tamen dicere: «Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est,» tum quia agit de charitate, non de scientia, sapientia, potentia, etc.; tum quia plenus charitate Dei et Christi non nisi eam spirat, in eaque deliciatur: nam, ut ait S. Bernardus, serm. 83 in Cantic., inter sponsum et sponsam, puta inter amantes, nulla alia connexio quærenda præter amare et amari, quia sponsus iste non modo amans, sed et amor est. Hoc est quod ait Jeremias, cap. XXXI, vers. 3: «Charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans tui.» Quocirca S. Joannes charitatem hic opponit cupiditati, omnique amori mundi, et cuivis illecebræ mundanæ; tum denique quia charitas uti omnium dotum et virtutum, ita et omnium Dei attributorum est princeps et regina.

QUONIAM DEUS CHARITAS EST, — tum formalis et increata, eaque vel essentialis vel notionalis, tum causalis et creata, idque per omnia genera causarum, uti paulo ante dixi. In Deo enim Deique essentia ob summam perfectionem et simplicitatem nulla sunt accidentia; sed quæ in nobis sunt accidentia, in Deo sunt idem cum essentia, ut sapientia, bonitas, amor, potentia sunt ipsa essentia divina, sicut contra Gilbertum definivit Concilium Remense. Vide S. Bernardum, serm. 80 in Cant. Porro Deus est charitas tum in abstracto, tum in concreto; quia est tum summa dilectio, tum summe diligens, ideoque vicissim a nobis summe diligendus et redamandus, q. d. Deus est charitas, quia summe nos dilexit: nam hujus suæ charitatis evidentissimum dedit indicium, cum pro nobis salvandis dedit misitque Filium suum unigenitum. Hoc proprie intendit S. Joannes: ita enim se explicavit vers. seq. Hinc primo, S. Augustinus et Beda docent eum qui proximum non diligit, contra Deum peccare, quia Deus charitas est. Ex adverso S. Augustinus, lib. VIII De Trinit., cap. VII: «Qui proximum, ait, diligit, consequens est ut ipsam præcipue dilectionem diligat; Deus autem dilectio est: consequens est ergo ut præcipue Deum diligas.»

Rursum S. Chrysostomus, serm. De fide, spe et charitate, docet nil cum charitate posse comparari, cum ipsa sit Deus, qui est incomparabilis. Secundo, Origenes, Proleg. in Cantic., infert charitatem in nobis perseverare debere, ferrique in res spiritales, eo quod Deus sit spiritus jugiter perseverans et immortalis. Tertio, Gagneius infert nos certos esse quod Deus supra modum nos diligat, eo quod sit ipsissima charitas. Quarto, hinc Patres inferunt charitatem cæteras omnes virtutes imperare et complecti: illas enim imperat et complectitur Deus. Unde S. Cyrillus in cap. XIII S. Joannis ait, «Charitatem omni virtute constare.» Quin et S. Paulus I Corinth. XIII, 1: «Charitas, ait, patiens, benigna est,» etc. Vide ibi dicta, et S. Gregorium, lib. X Moral., cap. VII et VIII, alias IV.


Versus 9: Deus Misit Filium Suum Unigenitum

9. IN HOC APPARUIT CHARITAS. — Hic declarat cur dixerit: «Deus charitas est,» quia scilicet Deus immensam suam in nos charitatem declaravit, mittendo Christum in carnem pro salute nostra, ut hac ratione nos ad se redamandum invitaret, simulque legem et modum redamandi, quasi in viva idea et exemplari præscriberet, uti in sequentibus explicat S. Joannes. Nam «qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?» ait Paulus Rom. VIII.

Alludit ad illud Evangelii, cap. III, vers. 19: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.» «Ecce, ait S. Augustinus, ut diligamus Deum hortationem habemus: quomodo possemus illum diligere, nisi prior ille diligeret? Si pigri eramus ad amandum, non simus pigri ad redamandum. Prior amavit, sed iniquitatem solvit; iniquos amavit, sed non ad iniquitatem congregavit; ægrotos amavit, sed sanandos visitavit. Deus ergo dilectio est, in hoc manifestata est dilectio Dei in nobis.» Pathetice docteque S. Paulinus agens de S. Magdalena, epist. 4 ad Severum: «Ergo, inquit, illum amemus, quem amare debitum est. Illum osculemur, quem osculari castitas est. Illi copulemur, cui nupsisse virginitas est. Illi subjiciamur, sub quo jacere super mundum stare est. Propter illum dejiciamur, cui cadere resurrectio est. Illi commoriamur, in quo vita est: in quo et mortui vivimus: qui vicissim nobis hoc esse dignetur, quidquid illi fuerimus servuli sui,» etc.


Versus 10: Ipse Prior Dilexit Nos

10. IN HOC (scilicet Christo, ait Didymus. Planius alii, «in hoc,» id est in hac re, puta in Dei dilectione, qua, ut sequitur, prior dilexit nos, ideoque Filium suum misit in carnem) EST (et clarissime cernitur, ejus erga nos) CHARITAS, — id est charitatis magnitudo et immensitas. S. Joannes, dilectus Christi, charitatis Dei præconio non satiatur, sed jugiter illam, ceu vinum quo plenus erat, eructat. Hic ergo eamdem ponderat et exaggerat ex eo, quod Deus nulla dilectione, nullo officio vel obsequio nostro provocatus, imo multis injuriis et sceleribus nostris offensus, «prior dilexit nos,» dum nos peccatores suos inimicos et hostes, ipsum fugientes et aversantes insecutus charitate prævertit, ut ad se reductos salvaret. Nam «ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum, ait S. Augustinus, ideoque misit Filium suum propitiationem,» qui scilicet esset propitiator et victima propitians et placans Dei iram «conceptam pro peccatis nostris;» unde S. Augustinus legit litatorem, idque exponit sacrificatorem. «Prior, ait S. Bernardus, sermone 9 in psalm. Qui habitat, Deus dilexit nos, quia ab æterno, juxta illud: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate,» Ephes. I, 4. Denique S. Augustinus hic, tract. 9: «Dilexit, inquit, impios, ut faceret pios; dilexit injustos, ut faceret justos; dilexit ægrotos, ut faceret sanos.»

Vide hic quam elevatæ sint viæ Dei a viis hominum. Homines enim, si quis eos contemnat, vexet, spoliet, imo rideat et levi injuria afficiat, illico se contrahunt, aversantur, fugiunt, imo odio prosequuntur afficientem, ac par pari, imo majorem vindictam, ei irrogare cogitant. At Deus ab hominibus contemptus, irrisus, honore spoliatus, et mille injuriis affectus, dilatat erga eos viscera charitatis, charitate cum eorum odio certat, odio excitatur ad amorem; odium Deo est flabellum charitatis, imo odium amore infinito superat, absorbet, obruit et extinguit, perinde ut rogus ingens guttulam aquæ absorbet. Dei ergo propria est beneficentia et charitas in inimicos et hostes, ut scilicet eos amore et gratia præveniat, ac ex inimicis amicos, filios et hæredes efficiat, imo ex maximis peccatoribus maximos efficiat sanctos: uti ex Saulo fecit Paulum, ex latrone præconem suum in cruce, ex peccatrice Magdalenam, hoc est speculum pœnitentium et sanctitatis. Idipsum celebrat et admiratur Paulus: «Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam,» I Timoth. I, 15.

Hanc Dei et Christi in se charitatem imitatus Paulus, Judæos, licet juratos suos hostes, omni modo Christo lucrifacere sategit, et crescentibus eorum odiis, crevit et magis accensus est in eos amor illius, adeoque pro iis optavit fieri anathema, Roman. IX, 2. Simili modo S. Magdalena ut amorem amori rependeret, sua omnia, seque ipsam devovit Christo. Idem fecere cæteri Sancti. Hanc Dei charitatem nobis quoque imitandam hic proponit S. Joannes. Unde subdit:


Versus 11: Debemus Alterutrum Diligere

11. CHARISSIMI, SI SIC DEUS DILEXIT NOS, ET NOS DEBEMUS ALTERUTRUM DILIGERE. — «Si» non est dubitantis, nec conditionale, sed asseverantis et causale, idem valens quod quia, q. d. Quia sic Deus dilexit nos. Simili modo ait Christus: «Si, id est quia, ego lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes,» Joan. XIII, 14.

Dicit tamen Joannes potius si, quam quia, ad majus pondus et pathos, quasi admirans et obstupescens ad amorem Dei infinitum, cujus proinde nulla cum nostra possit esse æqualitas vel proportio. Unde solerter ex illo antecedenti, «si sic Deus dilexit nos,» non infert: «Ego et sic nos debemus Deum diligere;» hoc enim est impossibile, ut scilicet sic Deum amemus, sicut ipse amavit nos: nec enim amorem Dei æquare, vel ex minima parte possumus; sed infert: «Et nos debemus alterutrum diligere,» q. d. Cum non possimus amori divino par pari reddere, saltem diligamus invicem pro modulo nostro. Quod enim proximo facimus, Deus sibi factum æstimat, Matth. XXV, 40; idque, tum quia proximus est imago Dei, tum quia Deus nullius nostrum indigens sibi substituit proximum, ut in illum egentem amorem nostrum erga Deum expromamus, amando et succurrendo illi propter Deum. Jussit itaque et sanxit hunc proximi amorem enixe Deus, quia homo homini est similior et vicinior, quam Deus. Si ergo Deus adeo dissimilis et supereminens hominem sic dilexit, quanto magis homo hominem sibi congenerem, et per omnia similem diligere debet? ita Œcumenius: «Si Deus, inquit, ita nos amavit, qui nullam cum natura ejus communicationem habemus, multo magis etiam nos amare eos qui cognati nobis sunt, debemus; et cum cognoscamus bonum quod ex charitate proficiscitur, id mutuo nobis præstare.»

Adde, to nos complecti etiam proximos, q. d. Si Deus omnes naturæ nostræ consortes, ipse licet ejus exsors, suo amore dignatus, imo tanta charitate complexus est, quanto magis decet nos eadem complecti invicem, qui omnes ejusdem naturæ sumus participes, in eaque pares. Vere S. Augustinus hic tractat. 7: «Dilige, ait, et quod vis fac: sive taceas, dilectione taceas: sive clames, dilectione clames: sive emendes, dilectione emendes: sive parcas, dilectione parcas. Radix sit intus dilectionis; non potest de ista radice nisi bonum existere.» Porro, si Christus sic dilexit nos, ut pro nobis animam poneret, multo magis nos debemus pro proximorum salute animam ponere. Praxim unam hujusce rei quotidie obviam assignat Abbas Pastor in Vitis Patrum, lib. V, cap. XVII, num. 10: «Non est, inquit, aliquid majus dilectione, etiam ut ponat quis animam suam pro proximo suo. Nam si quis audiens sermonem tristem certet et sustineat, ac non recontristet, vel etiam si læsus in re aliqua patienter tulerit, non retribuens contristanti atque lædenti se, eo modo hujusmodi homo animam suam ponit pro proximo suo.»


Versus 12: Deum Nemo Vidit Unquam

12. DEUM NEMO VIDIT UNQUAM. — Quorsum hoc hic ingerit S. Joannes? Primo, S. Augustinus ingeniosius, quam germanius sic adaptat, q. d. Deus est invisibilis, ac proinde non oculo, sed corde quærendus est; avocandum ergo est cor a sensibus, ac dandum dilectioni: hac enim tenetur Deus, qui non est aliud quam dilectio. «Ubi est, inquit, iste oculus? Audi Evangelium: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, etc. Si vis videre Deum, Deus dilectio est.» Pergit S. Augustinus: «Qualem faciem habet dilectio? qualem formam habet? qualem staturam habet? quales pedes habet? quales manus habet? Nemo potest dicere; habet tamen pedes, nam ipsi ducunt ad ecclesiam; habet manus, nam ipsæ pauperi porrigunt; habet oculos, nam inde intelligitur ille qui eget. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Habet aures de quibus dicit Dominus: Qui habet aures audiendi, audiat. Non sunt enim membra distincta per loca, sed intellectu totum simul videt. Qui habes charitatem habita, et inhabitaberis: mane, et manebitur in te.» Et inferius: «Sed et si sævis aliquando propter correctionem dilectionis, propterea de columba demonstrata est charitas, quæ venit super Dominum. Species illa columbæ, in qua venit Spiritus Sanctus, in quo nobis charitas infunderetur. Quare hoc? Fel columba non habet, tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritudine sævit. Hoc facit et pater quando filium castigat, sed ad disciplinam castigat, sicut dixi. Amor ergo sævit, charitas sævit, quo modo? sine felle, more columbino, non corvino.»

Secundo et genuine, hæc verba partim dant causam cur ex antecedenti: «Si sic Deus dilexit nos,» intulerit: «Et nos debemus alterutrum diligere,» non Deum, uti inferendum videbatur, quia scilicet Deum videre, et benefaciendo diligere non possumus: hinc vice Dei benefaciendo proximo quem videmus, testamur amorem nostrum erga Deum, quem videre, cuique benefacere non valemus. Partim invitant ad amorem proximi, cohærentque cum sequentibus, q. d. Studiose diligite proximum: hanc enim dilectionem sibi factam reputat Deus, licet enim eum non videamus, tamen si proximum diligamus, ipse invisibilis erit nobis præsentissimus, adeoque sedem et thronum suum in anima nostra manens constituet, imo charitas ejus in anima nostra plene exprimetur et perficietur. Ita Œcumenius. Ratio est, quia charitas invisibilis et divina Deo invisibili nos conjungit et confœderat. Adde, quod Deus in se invisibilis videatur in proximo visibili: hic enim Dei est imago.

Nota: «Deum nemo vidit unquam,» scilicet per essentiam, sive facie ad faciem in hac vita. Unde probabiliter docent Doctores, nec Mosen, nec Paulum, nec alium purum hominem (Christus enim vidit Deum, sed ipse erat Deus homo) in hac vita vidisse divinam essentiam, juxta illud Exod. XXXIII: «Non videbit me homo, et vivet,» licet contrarium opinentur S. Augustinus, et ex eo S. Thomas. Vide dicta II Corinth. XII, 4.

Rursum, «Deum nemo vidit unquam,» sed nec videre potest, per vires naturæ, uti voluerunt Anomæi et Eunomiani, quos refutat S. Chrysostomus et Basilius, lib. I Contra Eunomium; ac postea Begardi et Beguinæ. Beati enim in cœlo vident Deum, sed per vires gratiæ: unde ibi mens eorum elevatur, et alium quasi accipit oculum ordinis divini, puta lumen gloriæ, quo videat Deum. Hac phrasi ergo significat S. Joannes Dei majestatem adeo esse sublimem, adeoque transcendere non tantum res omnes creatas, sed et intellectus omnium tam angelorum, quam hominum, ut licet ipse sit lux splendidissima, tamen ob sui puritatem, subtilitatem et sublimitatem a nulla mente vel oculo creato videri possit. Citat eamdem sententiam S. Joannes, Evangelii I, 18; sed ibi applicat Dei cognitioni, hic vero dilectioni ejusdem. Ibi enim ait: «Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit,» q. d. Hæc quæ dixi de divinitate Verbi et Dei Patris, adeo sublimia sunt, ut, cum nemo mortalium præter Filium, Deum viderit, nemo etiam præter Filium, ne Moses quidem, hæc perfecte hominibus enarrare potuerit: quocirca «unigenitus Filius qui est in sinu Patris,» id est, qui Patri est intimus, conjunctissimus, homousios, utpote ab eo genitus, ac consequenter sapientiæ et consiliorum ejus omnium est particeps, «ipse» veniens in carnem ea nobis «enarravit.» Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, Theophylactus, Euthymius ibidem. Sic Nabuchodonosor Danielem ob interpretationem somnii divini ita compellat, cap. IV, vers. 6: «Daniel, cui nomen Baltassar, secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso.» Hic vero eamdem applicat dilectioni, q. d. Deus est invisibilis, ac proinde ab homine nullum dilectionis officium percipere potest, quia transcendit omnes hominum opes, æque ac oculos et actiones, juxta illud Daniel, cap. II, 11: «Exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.» Idem tamen tanti facit dilectionem, et eos qui diligunt proximos, ut ex summo cœlorum vertice ad eos se inclinet, et quasi descendat habitetque et maneat in cordibus eorum. Hoc est quod ait Paulus: «Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum videt, nec videre potest,» I Tim. cap. VI, vers. 16. Vide ibi dicta.

Denique S. Cyrillus Hierosolymitanus, initio Catechesis 9, censet Deum non posse videri oculis corporeis, quia ipse est incorporeus, ac proinde ipsum cœlum quasi velum prætendisse oculis nostris, ne fulgore divinitatis nos excæcaret, imo occideret. Hoc falsum est nisi commode exponatur, scilicet hoc modo, quod Deus licet in se incorporeus, habitans tamen in cœlo empyreo, quod corporeum est, et corporibus Beatorum se suamque gloriam ostendens, tantam lucem sensibilem ibidem spargat, quæ sui majestatem quodam modo repræsentet, ut illa oculos Beatorum excæcaret, imo eos occideret, nisi divina virtute fulcirentur et conservarentur. Qua de causa angelus repræsentans Dei gloriam, Mosi apparens in corpore assumpto, dorsum ei duntaxat ostendit, utpote in quo erat lux temperatior: facies enim ejus ita radiabat, ut Mosis oculos excæcasset, juxta illud: «Posteriora (id est dorsum) mea videbis, faciem autem meam videre non poteris.» Vide dicta Exod. XXXIII, 23, et XXXIV, 6. Hinc apud veteres pervagata erat opinio, eum qui vidisset Deum, puta angelum Deum repræsentantem in corpore assumpto, moriturum, juxta illud Manue, patris Samsonis, viso angelo: «Morte moriemur, quia vidimus Dominum,» Judic. XIII, 22. Hinc S. Epiphanius, in VII Synodo, Act. VI, docet Deum secundum se non posse ulla imagine exprimi, quin et Moses vetans Judæis Dei imaginem, causam dat: «Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis, etc. Non vidistis aliquam similitudinem, ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem,» Deuteron. cap. IV, vers. 12 et 15.

CHARITAS EJUS IN NOBIS PERFECTA EST. — «Perfectum» est, quod omnibus suis partibus quasi numeris integratur et completur. Charitatis autem partes et officia sunt duo: primum, diligere Deum; secundum, diligere proximum. Quare si solum prius habeat charitas, ut scilicet diligat Deum, imperfecta est; perficitur vero et completur, si accedat secundum, scilicet si se extendat ad proximum. Rursum charitas qua diligimus Deum, perficitur per charitatem proximi, quia proximum non ob aliud quam propter Deum diligimus; amor ergo proximi propter Deum perficit amorem Dei, quia id quod est ratio cur amentur alia, et ipsum multo magis amatur. Cum ergo propter Deum amamus proximum, multo magis amamus ipsum Deum.

Secundo, hæc accipi possunt de charitate, non nostra, sed Dei: hoc enim significat to ejus, q. d. Deus licet sit invisibilis, per charitatem tamen manet in nobis, quin et charitate perfecta se nos diligere ostendit, dum in nobis manens efficit, conservat et auget in nobis charitatem, qua non tantum ipsum, sed et proximum propter ipsum diligamus. Hunc sensum innuit versus sequens, et S. Augustinus: «Ama, inquit, eum qui in te cœpit habitare, ut perfectius inhabitando faciat te perfectum.»

Porro, charitas maxime perficitur dilectione inimicorum, si scilicet ultra amicos se extendat ad æmulos, hostes et persecutores. «Ignis charitatis, ait S. Augustinus hic, tract. 7, prius occupat proxima, et sic se in longinquiora distendit, antea in fratrem, deinde in ignotum, postea in adversarium.» Et inferius docet nos debere diligere inimicos, sicut medicus diligit ægrotos et phreneticos: «Sævit, inquit, in te homo: ille sævit, tu deprecare; ille odit, tu miserere. Febris animæ ipsius te odit, sanus erit et gratias tibi aget. Quomodo medici diligunt ægrotos? volunt ut semper ægrotent? Ad hoc diligunt ægrotos ne ægroti permaneant, sed ut ex ægrotis sani fiant; et quanta plerumque patiuntur a phreneticis? quales contumelias verborum? plerumque et percutiuntur: persequitur ille febrim, ignoscit homini. Et quid dicam, fratres? Amat inimicum suum, imo odit inimicum suum: morbum ipsum enim odit, et amat hominem a quo percutitur, odit febrem. A quo enim percutitur? a morbo, ab ægrotatione, a febre. Illud tollit quod adversatur, ut remaneat illud unde gratuletur.» Et inferius: «Unum ægrotum flebam qui te oderat, jam duos plango si et tu odisti. Sed persequitur rem tuam; ideo illum odisti, quia angustias tibi facit in terra: noli pati angustias, migra in cœlum sursum, cor ibi habebis ubi latitudo est, ut nullas angustias patiaris in spe vitæ æternæ. Quodammodo ferramentum Dei est, quo saneris, ipse inimicus tuus. De illo te curat, opta ut ille sanetur.»


Versus 13: De Spiritu Suo Dedit Nobis

13. IN HOC COGNOSCIMUS, QUONIAM IN EO MANEMUS, ET IPSE IN NOBIS, QUONIAM DE SPIRITU SUO DEDIT NOBIS. — «De spiritu,» id est, participium Spiritus, puta gratiam et charitatem, quæ sunt dona Spiritus Sancti. Vel, «de spiritu,» id est, spiritum suum dedit nobis, puta spiritum charitatis: sic enim Hebræi verba contactus, quale est dedit, construunt cum præpositione ex, vel de, cum ablativo.

Versu præcedenti dixit Deum per charitatem manere in nobis, et consequenter nos in Deo; sic enim manet amans in amante et in amato: tam enim Deus est amans nostri, quam nos Dei. Hic idipsum inculcat, exaggerat et quasi ratione confirmat. Ratio est talis: qui habet spiritum Dei, hic manet in Deo, et Deus in eo; atqui qui dilectionem operatur. Sic Paulus ait: «Christum per fidem habitare in cordibus nostris,» Ephes. cap. III, vers. 17; solet enim Scriptura fidei tribuere salutem, gratiam, amicitiam, etc., non soli, sed tanquam radici, quæ totam charitatis et virtutum arborem producit, sustentat et complectitur, uti alias sæpe ostendi. Unde S. Augustinus: «Qui confessus fuerit, inquit, non verbo, sed facto, non lingua, sed vita; nam multi confitentur verbis, sed factis negant.» Fidelis enim fidem suam probare et ostendere debet factis et bonis operibus, quæ dictat et præcipit fides; alioqui fides inanis est, otiosa et mortua, ut ait S. Jacobus, cap. II, vers. 18. Unde S. Hieronymus in illud Isaiæ XXVI, 1: «Murus et antemurale ponetur in ea. Murus, inquit, bonorum operum, et antemurale fidei; non enim sufficit antemurale habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur.»

Major patet, quia ubi est spiritus Dei, ibi est ipse Deus; ubi autem est Deus, ibi ipsum subjectum, sive locum in quo est, sibi unit, et quasi immensitate suæ essentiæ incorporat et absorbet, ut magis subjectum sive locus sit in Deo, quam Deus in subjecto vel loco. Qui ergo in se spiritum Dei experitur, puta charitatem, hic sentit Dei præsentiam et munificentiam, Deum scilicet esse in se, et se in Deo, utpote qui donum sibi conferat et imaginem perfectissimam in se exprimat, juxta illud: «Qui adhæret Domino, unus spiritus est,» I Cor. XII.

Habet charitatem, habet spiritum Dei: ergo qui habet charitatem, in Deo manet, et Deus in eo.


Versus 14: Pater Misit Filium Salvatorem

14. ET NOS VIDIMUS ET TESTIFICAMUR, QUONIAM PATER MISIT FILIUM SALVATOREM MUNDI. — Pertinent hæc ad vers. 9, ubi ait Deum charitatem suam in nos ostendisse mittendo Filium; hic idipsum probat et confirmat testimonio suo et Apostolorum: hi enim fuerunt testes oculati et auriti, qui viderunt, audierunt et conversati sunt cum Christo incarnato, uti dixit initio Epistolæ. Christi incarnationem repetit et inculcat S. Joannes, tum quia illo ævo erat nova et paradoxa, ideoque hæretici plures eam negabant; tum quia ipsa est basis et fundamentum charitatis, ut dixit vers. 9.

Ad charitatem enim omnia hæc pertinent, adeoque S. Joannes non aliud quam eam spirat. Quem enim non accendat ad Deum redamandum amor Dei, quo Filium suum dedit nobis? Quomodo amor non ametur? Quis non diligat Jesum? Jesus enim est omne bonum nostrum. Jesus enim hebr. idem est quod græce σωτήρ, latine salvator, juxta illud Oseæ, XIII, 4: «Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me;» et Psalm. LXVII, vers. 21: «Deus noster Deus salvos faciendi.» Alludit ad illud Evangelii, cap. III, vers. 17: «Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.»

Unde S. Bernardus, De Amore Dei, VIII: «Ipse (Christus), ait, est amor noster, quo ad te pertingimus, quo te amplectimur: alioquin o incomprehensibilis majestas, comprehensibilis esse videris animæ te amanti. Licet enim nullus sensus cujuslibet animæ vel spiritus te comprehendat, tamen totum te quantus es comprehendit amor amantis, qui totum te amat quantus es, si tamen est totitas, ubi non est particularitas: si quantitas, ubi non est tantitas: si est comprehensibilitas, ubi hæc omnia non sunt.»


Versus 15: Quisquis Confessus Fuerit Jesum Esse Filium Dei

15. QUISQUIS CONFESSUS FUERIT QUONIAM JESUS EST FILIUS DEI, DEUS IN EO MANET, ET IPSE IN DEO. — Commendat divinitatem Christi, quia eam tunc impugnabant Ebion, Cerinthus et alii plures. Hæc est quasi conclusio elicita ex vers. præced., q. d. Christus est salvator mundi; quisquis ergo in eum crediderit, ejusque fidem constanter professus fuerit, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Manet, inquam, per veram vivamque fidem et confessionem quæ charitatem includit, quæque per dilectionem...


Versus 16: Qui Manet In Charitate, In Deo Manet

16. ET NOS COGNOVIMUS ET CREDIDIMUS CHARITATI, QUAM HABET DEUS IN NOBIS. — Hisce verbis S. Joannes confirmat et inculcat quod dixit duobus versibus præcedentibus: totus enim est in eo ut asserat et inculcet charitatem Dei, quam exhibuit nobis mittendo et dando Christum, ob causas quas dixi vers. 14: «Nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi;» hoc idem hic aliis verbis repetit, dicendo: «Et nos cognovimus et credidimus charitati quam habet Deus in nobis,» q. d. Nos vidimus et testificamur Christum incarnatum, qui est charitas Dei; quia eum per experientiam et conversationem vere talem cognovimus, ac per fidem in eum credidimus. «Credidimus ergo charitati quam habet Deus in nobis,» id est, in nos, erga nos; quia credidimus Deum ex immensa erga nos charitate dedisse nobis Christum Salvatorem. Unde Syrus clare vertit, et nos credidimus, et scimus quam charitatem habeat Deus erga nos: Deus enim est charitas. Et S. Augustinus, Et nos cognovimus et credidimus, quia dilectionem habet Deus nobiscum.

Alii sic exponunt, q. d. Sicut vera et certa sunt quæ dixi et docui de Christo, vers. 14; sic pariter vera et certa sunt, quæ doceo de charitate; vid: Christum a Deo datum, credo pariter quod ex mera charitate eum dederit.

Nota: S. Joannes it reditque in orbem; a Deo enim salit ad Christum, a Christo ad charitatem, a charitate ad dilectionem proximorum, a charitate et dilectione redit ad Deum, inde ad Christum, etc.; omnia enim hæc eo refert, «ut diligamus alterutrum,» ut dixi vers. 11. Hic enim est ejus discursus; Deus immensa charitate nos, id est, omnes homines dilexit, dando pro eorum salute Christum Filium suum. Ergo par est ut ejus charitatem unitemur, eique in amore respondeamus, ut scilicet ejus amore amemus proximos, eisque benefaciamus, cum Deo ipsi benefacere non possimus.

Nota: Significantius dicit «credidimus charitati,» quam «credidimus charitatem,» ut habent Græca, ut significet nos non tantum fide, sed et spe ac charitate cohærere charitati Dei, q. d. Nos non tantum cognovimus et fide credidimus incarnationis mysterium, in quo eximia Dei in nos charitas elucet, imo nimia, ut ait Paulus, Ephes. II, 4; sed etiam totos nos credidimus et commisimus charitati divinæ; omnem nostram fidem, spem et amorem in eam defiximus; omnem nostrum affectum in eam transfudimus, per omnia secure in ea conquiescimus, certi quod illa neminem suorum fallat; toti ab ea pendemus, ut ab ea quaquaversum moveamur et dirigamur ad omne bonum, et ad vitam æternam, dicentes cum Psalte: «Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei et pars mea, Deus, in æternum?» Psalm. LXXII, vers. 26.

DEUS CHARITAS EST. — Syrus, Deus enim charitas est; dat enim causam cur dixerit: «Et nos credidimus charitati,» et cur Deus charitatem habeat «in nobis,» id est, erga nos. Causa enim est, quod Deus sit ipsissima per essentiam charitas, ac proinde credentem, sperantem et amantem se fallere non possit; sed cum sit purus merusque amor, sua omnia totumque se ei communicet et in eum effundat.

Nota: Deus est charitas formalis in se, causalis in nobis, quia scilicet eam causat et producit in nobis; in se autem est formalis charitas duplex: prima, essentialis, quæ communis est toti S. Trinitati; secunda, notionalis, quæ propria est Spiritui Sancto, ut dixi vers. 7 et 8. Audi S. Bernardum, epist. 11: «Dicitur, ait, recte: Charitas est Deus, et Dei donum. Itaque charitas dat charitatem, substantiam accidentalem.» Hinc infert Basilius, serm. De Institut. Monach.: «Quod si, inquit, ut Joannes ait, Deus charitas est, sine dubio necesse est diabolum odium esse; ut igitur qui charitatem habet, is Deum habet: sic qui odium habet, is diabolum in se ipso nutrit;» et orat. 1 De Amore: «Si Deus est charitas, ipsa invidia dæmon sit oportet; ut igitur qui charitatem habet, Deum in se manentem habet: sic qui invidiam fovet, dæmonem haud dubie in se ipso nutrit atque alit.» Sic et Nazianzenus in Tetrastichis: «Vinum, inquit, libido, livor, et dæmon feres: / Hos mente privant, quos tenent. His tu p[…] / Medere fusis lacrymis, jejunio; / Medela morbis hæc enim certa est meis.»

Quæres cur potius dicatur: «Deus est charitas,» quam Deus est sapientia, Deus est potentia, Deus est justitia? Respondeo: Hæc omnia vere dici possunt; melius tamen dicitur: «Deus est charitas,» tum quia S. Joannes proprie agit de charitate; tum quia charitas est nobilissima dos et virtus quæ cæteras omnes transcendit, ac proinde in Deo pariter velut in sui origine est quid nobilissimum et præstantissimum: nostra enim charitas creata a charitate Dei increata, velut radius a sole effluit et dimanat. Charitas ergo est ordinis divini; est enim participatio Dei in summo gradu, scilicet non naturali, in quo eum participant omnes res naturales; sed supernaturali, qui omnem participationem creaturarum longe superat et transcendit.

Porro, ratio cur Deus per essentiam sit charitas, est quod ipse per essentiam sit purum, merum et summum bonum, cujus natura est esse sui plane pleneque communicativum et diffusivum, ait S. Dionysius, quod proprium est charitatis: Deus enim est mare mellis, puta oceanus bonitatis et charitatis. Deus est quasi ignis semper ardens, omnia accendens et in se transmutans. «Etenim Deus noster ignis consumens est,» Hebr. cap. XII, 29. Audi S. Bernardum, serm. 83 in Cant.: «Legi, inquit, quia Deus est charitas, et non quia honor est, vel dignitas, legi; non quia honorem non vult Deus, qui ait: Si ego pater, ubi est honor meus? Verum id pater; sed si sponsum exhibeat, puto quia mutabit vocem, et dicet: Si ego sponsus, ubi est amor meus? Nam et ante ita locutus est: Si ego Dominus, ubi est timor meus? Exigit ergo Deus timeri ut Dominus, honorari ut pater, ut sponsus amari. Quid in his præstat, quid eminet? nempe amor. Absque hoc et timor pœnam habet, et honor non habet gratiam, servilis est timor, quamdiu ab amore non manumittitur. Et qui de amore non venit honor, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria, sed horum neutrum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint.»

Ergo Deus est charitas, quia charitas est qua flamma spiritualis omnes inflammans, et quasi lumen ubique resplendens et omnia illuminans. Hinc S. Dionysius, De Divin. Nom., cap. XIV, p. 1, ait «amorem divinum esse vim motricem et sursum trahentem in Deum, qui solus est ipsum per se pulchrum et bonum.» Item «esse manifestationem Dei per seipsum, et benignum processum eximiæ illius unionis, et amatoriam motionem, simplicem, per se mobilem, per se innatam, præexistentem in bono, et ex bono in ea quæ sunt exuberantem, et rursum in bonum revertentem.» Hisce verbis, ait noster Lessius, lib. IX De Divin. Attrib., cap. II et III, significat D. Dionysius, primo, charitatem et amorem ex pulchro et bono tanquam fonte prodire. «Hoc enim ipso quo Deus suam pulchritudinem et excellentiam infinitam intuetur, exoritur in ipso infinitum amoris incendium, quo tantum illam amat, quantum amari digna est, id est, infinities infinite. Pulchrum enim et bonum cognitum statim amorem accendit: unde infinitum pulchrum et bonum infinite cognitum, infinitum amorem ciebit; infinitum, inquam, tum ardore, tum æstimatione, seu, ut Scholastici loquuntur, infinitum intensive et appretiative.» Secundo, quod propter pulchrum et bonum extendat se et descendat ad creaturas; nimirum ut illud creaturis communicet, vel totum, vel aliquos ejus radios et adumbrationes pro cujusque captu et meritis. Quod enim summe amamus, ejus præstantiam et pulchritudinem cupimus omnibus innotescere, et ejus dulcedinem ab omnibus percipi, ut ab omnibus laudetur. Idem facit amor in Deo. Tertio, quod creaturas sursum rapiat, et ad pulchrum bonumque convertat. Hoc maxime locum habet in angelis et hominibus; nam cætera divinam bonitatem et pulchritudinem non capiunt, sed in homine trahuntur quodam modo in Deum cætera, tum quia omnes naturæ gradus sunt in ipso, tum quia cætera omnia propter ipsum. Quarto, quod divinus amor sit exstaticus, quia amantem extra se trahit in amatum: Deum enim suæ celsitudinis quodam modo facit oblivisci, et inclinat ad humilitatem nostram, totumque in salutis nostræ negotio occupat. Cujus signum incarnatio, prædicatio, miracula, passio, mors, Sacramenta, missio Spiritus Sancti, assidua et admirabilis Ecclesiæ gubernatio, cura et directio singulorum.

Hominem similiter extra se ponit, efficiens ut de se suisque commodis non cogitet, sed solum de Deo et bonis Dei. Unde magnus Dei amator seipsum abnegat, suis cupiditatibus renuntiat, suas utilitates negligit, sui obliviscitur, et totus in iis est quæ ad Deum pertinent. Est enim cogitatione et affectu totus extra se, et translatus in dilectum. Talis erat S. Ignatius Martyr, qui dicebat: «Ἔρως ἐμὸς ἐσταύρωται, Amor meus crucifixus est.» Talis erat S. Paulus Apostolus: «Mihi, inquit, vivere Christus est, et mori lucrum.» Hujus illustre exemplum est in sole. Sol enim in rebus corporeis est summum, pulchrum et bonum. Unde recte quodam loco D. Gregorius Nazianzenus: Ὅπερ ἐν τοῖς αἰσθητοῖς ἥλιος, οὕτως ἐν τοῖς νοητοῖς ὁ Θεός, Sicut in rebus sensibilibus est sol, ita in intelligibilibus Deus. Ex sole descendit calor ad res inferiores, descendit autem per lucem, et prius res illustrantur, quam calorem concipiant; calore concepto fiunt spirituales, leves, et sursum in cœlum vehuntur. Sol est symbolum Dei, lux sapientiæ, calor amoris, res terrenæ animarum et spirituum. A Deo descendit amor per sapientiam; prius enim mens illustratur cognitione pulchritudinis et bonitatis divinæ, deinde per cognitionem concipit amorem; amor conceptus efficit animam spiritualem, cœlestem, eamque mox sursum trahit et Deo conjungit, illique soli æterno similem veluti quemdam parhelium (qui solis est expressa imago) efficit.

Idem viderunt Gentiles, sed tenuem per umbram, qui summum deorum fecerunt Cupidinem, Deum amoris, eique supplicem finxere Jovem cæterosque deos. Unde Poeta: «Amor Deum gubernat. / Amoris omne regnum est.» Hinc emblema Cupidinis est: «Sol calet igne meo, Neptunus flagrat in undis. / Quamvis liber erat, feci servire Tonantem; / Quamvis liber erat, Martem sine Marte subegi.»

Hieroglyphicon amoris extat hoc lemmate; «Amor causa omnium, et ad ipsum omnia;» quod nimirum ex amore vero omnes res originem ducant, ipseque primum rerum sit principium. Vide Giraldum in Syntag. Cupidinis.

ET QUI MANET IN CHARITATE, IN DEO MANET (et, id est igitur, idcirco; infertur enim hæc quasi conclusio ex antecedenti, quod præcessit, q. d. Deus charitas est; ergo qui manet in charitate, manet in Deo, cum sint unum idemque Deus et charitas), ET DEUS IN EO, — quasi in templo charitatis. Deus enim quasi charitas increata manet in amante quasi in charitate sacra, sed creata; manet, inquam, non tantum per charitatem, sed et per suam essentiam ac substantiam novo quodam modo, ut dixi II Petri I, 4. Amans ergo «in Deo manet,» tanquam objectum cognitum et dilectum a Deo, ut vitam æternam ei conferat; et «Deus» manet «in eo,» tanquam objectum cognitum et dilectum, quod amans diligit dilectione supernaturali: amor enim est occupatio amantis circa amatum ipsius amati causa. Manet ergo sicut annulus in annulo reciproce: charitas enim est vis unitiva et reciproca, quæ amantem transformat in amatum, et amatum in amantem. Audi S. Dionysium, cap. IV De Divin. Nom.: «Hoc amoris verbum vim habet faciendi unum, et colligandi, præstantique modo res inter se miscendi;» et mox: «Dimovet etiam de statu divinus amor;» et rursus: «Itaque Paulus ille magnus jam divino amore captus, præditusque ejus vi, quæ hominem statu suo dimovit, divino ore: Vivo autem, inquit, jam non ego, vivit vero in me Christus: ut verus amator, et a mentis, sicut ipse ait, statu dimotus, Deo degit, non suam vitam, sed amantis tanquam valde diligendam.» Mox addit Dei erga nos amorem simili modo extra se fieri rerum omnium procreatione, suorumque donorum communicatione et effusione: ita tamen ut interim a seipso, puta a Deo, non discedat.

Denique S. Bernardus, lib. V De Considerat., cap. XI, Deum ita definit: «Quid est Deus? voluntas omnipotens, benevolentissima virtus, lumen æternum, incommutabilis ratio, æterna dulcedo, creans mentes ad se participandum, vivificans ad sentiendum, afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fæcundans ad fructum, dirigens ad æquitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem.» Idem S. Bernardus, De Cena Domini: «Altaris Sacramentum, inquit, est amor amorum.» Hinc amor facit exstasin et excessum amantis a seipso ut illum in amatum transferat, et illi arctissime uniat, unumque cum illo efficiat. Sic amor univit Deum homini, non solum affectu et cura, sed etiam effectu et substantia, unione nimirum hypostatica. Hominem vero unit Deo, ita ut prorsus a seipso deficiens in Deum transeat et veluti colliquescat, nihil amplius cogitans, intelligens aut sentiens præter Deum, nihil aliud appetens aut desiderans, nulla alia re gaudens quam bonis Dei. Qui sic adhæret Deo, unus cum eo efficitur spiritus, quia seipsum exuit et Deum induit; quare perinde ac si in divinam naturam transformatus esset, totus cogitatione et affectu est in Deo. Sic omnes Sancti in cœlo unum erunt cum Deo (quod Dominus illis precatur, Joann. XVII), quia omnes agnoscent suum nihilum quod ex se sunt, seque nihili æstimabunt, nisi quatenus sunt Dei, et propter Deum; et hoc modo penitus a seipsis deficient: cur enim hæreant in nihilo? Deinde intellectu et voluntate potentissime rapientur in illum, et toti in ipso erunt, et in ipsum veluti liquescent et transformabuntur, nihil aliud ibi sentientes et gustantes quam Deum, nihil aliud æstimantes quam bonum ipsius, perinde ac si ipsi in Deum essent transmutati. Itaque amor est vis unitiva, tum quia ipsum amantem transfert in amatum ut in eo vivat, sentiat, gaudeat; et ipsum illi quodam modo incorporat, ut sit unum cum illo: amans enim quantum in se est, optat a se deficere, et in amatum veluti colliquescere, ut unum cum illo efficiatur; tum quia amante jam in dilectum translato, omne bonum dilecto vult et procurat quantum potest, tanquam sibi ipsi, quia jam unum est cum illo. Audi S. Augustinum hic, tract. 8: «Qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo; vicissim se habitant, quod continet et quod continetur. Habitas in Deo, sed ut continearis; habitat in te Deus, sed ut te contineat ne cadas, ne forte sic te putes domum Dei fieri quomodo domus tua portat carnem tuam. Si subtrahat se domus in qua es, cadis; si autem tu te subtrahas, non cadet. Deus integer est, cum eum deseris; integer, cum ad illum redieris. Tu sanaris, non illi aliquid præstabis; tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris. Ille medicamentum est non sano, regula est pravo, lux est tenebrato, habitatio est deserto: omnia ergo tibi conferuntur;» et tract. 9: «Sit tibi domus Deus, inquit, esto domus Dei. Mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat; manes in Deo, ne cadas; quia sic de charitate dicit Apostolus: Charitas nunquam cadit; quomodo cadit quem continet Deus?»

Hac de causa, scilicet in symbolum charitatis, Christus instituit, et testamento nobis reliquit seipsum in Eucharistia, ut scilicet non per imaginem, ut volunt hæretici, sed realiter, substantialiter et personaliter maneat in nobis et nos in ipso, juxta illud Christi: «Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo,» Joann. cap. VI, 34 [recte 57]. Est ergo Eucharistia fomes et follis charitatis, quam tota Epistola commendat S. Joannes; per eam enim fit, ut ait S. Chrysostomus, hom. 45 in Joann., ut non solum per dilectionem, sed reipsa in illam carnem convertamur; per cibum id efficitur, quem nobis largitus est. Cum enim suum in nos amorem indicare vellet, per corpus suum se nobiscum commiscuit, et in unum nobiscum redegit, ut corpus cum capite uniretur; hoc enim amantium maxime est. Hoc ipsum indicat Leo Pontifex: «Non aliud, inquit, agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus, transeamus.» Denique Cyrillus Hierosolymitanus: «Sic Christophori, inquit, erimus, hoc est, Christum ferentes, cum ejus corpus et sanguinem in membra nostra receperimus, atque ita, ut B. Petrus dicit, divinæ naturæ consortes efficiemur.» Quocirca S. Irenæus, lib. V, cap. 6, explicans illud I Thessal. V, 23: «Ut integer spiritus vester et anima et corpus conservetur,» asserit perfectum hominem integrari ex corpore, anima et Spiritu Sancto inhabitante per charitatem.

Porro cum ait S. Joannes: «Qui manet in charitate,» tum increatam accipe: de illa enim paulo ante dixit: «Deus est charitas;» tum creatam: qui enim manet in charitate creata, manet quoque in charitate increata, puta in Deo; quia ubi est charitas creata, ibi est et increata, puta Deus, qui creatæ est auctor et conservator. Amans ergo manet in charitate creata, hinc manet pariter in charitate increata, quæ est ipse Deus.

Pulchre S. Bernardus, serm. 71 in Cantic.: «Atqui Deum, inquit, et hominem, quia propriis exstant et distant voluntatibus et substantiis, longe aliter in se alterutrum manere sentimus, id est, non substantiis confusos, sed voluntatibus consentaneos. Et hæc unio ipsis, communio voluntatum et consensus in charitate. Felix unio si experiaris, nulla si comparaveris. Vox experti: Mihi autem adhærere Deo bonum est; bonum plane, si omni ex parte adhæseris. Quis est qui perfecte adhæret Deo, nisi qui in Deo manens, tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit, vicissim diligendo?» Mox vero de hac Dei hominisque unione subjicit: «Ergo cum undique inhærent sibi homo et Deus, inhærent autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi, per hoc Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim. Sed homo quidem, ab æterno in Deo, tanquam ab æterno dilectus, Deus vero in homine ex quo dilectus est.» Idem S. Bernardus citatus hic a Thoma Anglico: «Deus charitas est, inquit, quid ergo charitate melius? Et qui manet in charitate, in Deo manet: quid ergo charitate securius? et Deus in eo, quid ergo charitate jucundius?» Charitas enim se possidentes deificat, facitque quasi deos incarnatos, uti dixi vers. 8. Verum enim est illud Catonis: «Qui amant, quodam modo in corpore proprio mortui sunt, vivunt vero in alieno.» Voluit ergo Deus per amorem nos reducere ad nostrum principium, unire scilicet suæ bonitati et pulchritudini, transformare in seipsum. Hoc fieri non poterat per naturam: invenit igitur modum quo id perficeret per amorem, ut ejus ardore in eo colliquescamus et absorbeamur. «Quo totum divinum est, ait S. Bernardus De Diligendo Deo, quod sentitur; sic affici, deificari est. Quomodo stilla aquæ modica multo infusa vino deficere a se tota videtur, dum et saporem vini induit et colorem; et quomodo ferrum ignitum et candens igni simillimum fit, pristina propriaque forma exutum; et quomodo solis luce perfusus aer in eamdem transformatur luminis claritatem, adeo ut non tam illuminatus, quam ipsum lumen esse videatur: sic omnem tunc in Sanctis humanam affectionem quodam ineffabili modo necesse erit a semetipsa liquescere, atque in Dei penitus transfundi voluntatem;» nimirum hoc perfecte fiet in cœlo per gloriam, sed inchoate in terra fit per charitatem et gratiam. Idem, serm. 83 in Cant.: «Ipse, inquit, meritum, ipse præmium sibi est amor; præter se non requirit causam, non fructum. Fructus ejus, usus ejus. Amo, quia amo; amo, ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recurrat principium, si suæ origini redditus, si refusus suo fonti, semper ex eo sumat unde jugiter fluat. Solus est amor ex omnibus animæ motibus, sensibus atque affectibus, in quo potest creatura, etsi non ex æquo, respondere auctori, vel de simili mutuam rependere vicem.»

Idem, De Vita Solitaria: «Formatio hominis, ait, institutio est moralis; vita ejus, amor Dei. Hunc fides concipit, spes parturit, charitas format et vivificat;» et mox: «Amorem ergo Dei in homine ex gratia genitum lactat lectio, meditatio pascit, oratio confortat et illuminat;» et inferius: «In ipso vivimus, movemur et sumus. Et non sicut in aere isto, sic in Domino Deo nostro, sed in ipso vivimus per fidem, movemur per spem, agimur per amorem. Ab ipso enim et per ipsum conditus est rationalis animus, ut ad ipsum sit conversio ejus, ut sit ipse bonum ejus.»

Porro, Deus per charitatem manens in anima fideli, hos in ea producit effectus. Primo, eam a terrenis cupiditatibus purificat, ut non nisi cœlestia cupiat et sapiat. Ita Josaphat rex conversus a Barlaam tanto amoris igne æstuabat, ut relicto regno, opibus, deliciis, honoribus, in solitudinem secedens exclamaret: «Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Adhæsit anima mea post te, o Christe; suscipiat me dextera tua.» Damascenus, Histor. cap. XXXVII.

Secundo, omnes potentias, sensus, affectus, amores, operationes, cogitationes, intentiones trahit in Deum, ut non nisi Deum cogitet, intendat, suspiret, juxta illud S. Basilii: «Jugem tibi imprime memoriam Dei, quasi indelebile signum.» Quid enim extra quærat, qui Deum intra se habet? Deo enim, id est, abysso omnis boni se immergit. Et illud S. Pauli: «Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite,» I Cor. X, 31. Itaque amans perfecte Deum non comedit ut satisfaciat gulæ, sed ut placeat Deo, ut scilicet sano vegetoque corpore et animo, melius possit servire Deo. Idem dicas de somno, studio cæterisque omnibus. Amor enim est vinculum quod acerrime amantem vincit amato. «Neque enim præsentior spiritus noster est ubi amat, quam ubi animat,» ait S. Bernardus De Præcept. et Disp. Imo cum in amoris fornace unus amantium animus conflatus e duobus videatur, alterum alterius dimidium esse necesse est, juxta illud: «O animæ dimidium meæ.» Nam ut docet Aristoteles, IX Ethic., cap. IV: «Amicus est alter ego.» Sic primorum fidelium amantium erat «cor unum et anima una,» Actor. cap. IV. Sic anima Jacobi pendebat ex anima Benjamin filii unice dilecti, Genes. XLIV, 20. «Et anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam,» I Regum XVIII, 1. Animæ ergo fibula est amor.

Tertio, facit ut anima optet pro Deo dilecto sua magna et heroica agere, multaque pati, et Christo crucifixo assimilari. Ita Sponsa in Canticis dicens: «Dilectus meus mihi et ego illi,» dixit pariter: «Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur,» Cant. cap. I, 13. Quæ verba explicans S. Bernardus serm. 43: «Myrrha, ait, amara res, dura et aspera tribulationem significat. Ea sibi dilecti causa imminere prospiciens gratulabunda id loquitur, confidens se omnia viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Propterea denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve præ amore ipsius ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, qui parvulus natus est nobis. Bene fasciculus, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Id enim, inquit, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum pondus gloriæ operatur in nobis. Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriæ, quod modo est fasciculus myrrhæ. An non fasciculus cujus jugum suave est, et onus leve? Non quia leve in se: nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo, sed levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhæ dilectus meus, sed mihi, inquit, quæ diligo, fasciculus est. Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium amaritudinum superare molestiam, quia fortis est ut mors dilectio ejus,» nimirum «Est amor æternus, nullisque domabilis undis.»

Quarto, facit ut anima in dies crescat in amore; Deus enim est quasi flamma jugiter accendens et inflammans animam, donec eam totam amore incendat. Tradunt, vel fabulantur potius, salamandram igne pasci, ideoque esse symbolum amantis, qui amoris igne pascitur. Ita eo pascebatur S. Franciscus dicens: «Urit amor, me torquet amor, sum factus amoris / Alter amor; nostri est victor amoris amor.»

Audi S. Bonaventuram charitatem S. Francisci enarrantem, lib. I Vita ejus, cap. IX: «Totus, inquit, quasi quidam carbo ignitus divini amoris flamma videbatur absorptus. Subito enim ad auditum amoris Domini excitabatur, afficiebatur, inflammabatur, quasi plectro vocis extrinsecæ chorda cordis interior tangeretur;» et mox: «Contuebatur in pulchris pulcherrimum, et per impressa rebus vestigia prosequebatur ubique dilectum, de omnibus sibi scalam faciens, per quam conscenderet ad apprehendendum eum qui est desiderabilis totus. Inauditæ namque devotionis affectu fontalem illam bonitatem in creaturis singulis, tanquam in rivulis degustabat.» Et inferius: «Flagrabat erga Sacramentum Dominici corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans permaximo illam charissimam dignationem et dignatissimam charitatem; sæpe communicabat, et quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum.» Et cap. XIII, agens de sacris ejus stigmatibus: «Excreverat, ait, in eo insuper amoris incendium boni Jesu in lampades ignis atque flammarum. Cum igitur Seraphicis desideriorum ardoribus ageretur in Deum, et compassiva dulcedine in eum transformaretur, qui ex charitate nimia voluit crucifigi, vidit Seraph unum sex alas habentem tam ignitas, quam splendidas; apparuit inter alas effigies hominis crucifixi: intellexit ex hoc se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum; disparens igitur visio mirabilem in corde ipsius reliquit ardorem, sed et in carne non minus mirabilem signorum impressit effigiem.»

Quinto, facit ut anima amore Dei accensa, eodem alios, totumque mundum accendere satagat, instar S. Pauli, dicentis: «Charitas Christi urget nos, etc. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo,» II Cor. V, 14 et 20. Ita B. Jacoponus charitate ardens, audiens peccatum aliquod quo Deus offendebatur, mire cruciabatur, ideoque jugiter flebat. Rogatus cur? Respondit: «Quia amor non amatur.» Idem dicebat beatitudinem hujus vitæ in eo consistere, ut quis cum Deo vel de Deo assidue tractet. Ita habet ejus Vita. In amantibus enim Deus quasi sol animam vultumque occupat, ac radios sapientiæ virtutis et ardoris per eos in alios spargit, idque velociter et ardenter. Amor enim est ardens et alatus; nullæ in amore moræ. «Nihil enim aliud est amor, quam vehemens in bono voluntas, ait S. Bernardus De Natura divini amoris, cap. II: qui ergo non zelat, non amat.»

Sexto, facit ut anima amans Deum per amorem et confidentiam ipsi quasi dominetur, et ab eo impetret omnia quæ petit, itaque fiat quasi omnipotens, uti Jacob luctans cum angelo Dei vicario, illi prævaluit, indeque vocatus est Israel, id est, dominans Deo, Genes. XXXII, 28. Hinc illud paradoxum: «Fideli totus mundus divitiarum est.» Et: «Fidelis mundi est dominus.» Unde S. Franciscus: «Fuge, inquit, creaturas, si vis habere creaturas;» fugiendo enim ad Creatorem per amorem dominaberis illi, et per illum omni creaturæ, quibus dominatur Creator. Sic S. Franciscus fugiendo mundum, et sequendo Deum, totum post se traxit mundum.

Septimo, Deus animam amantem sibi amicat et assimilat in moribus et virtutibus divinis, adeoque secretorum suorum consciam facit: unde subinde ei revelat arcana cordium, res absentes et futuras, uti fecit Prophetis et Apostolis, juxta illud: «Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis,» Joann. XV, 14.

Octavo, eam tranquillat, serenat, illustrat, ut imperturbabilis, læta, hilaris tam in adversis quam prosperis jugiter exultet Deo, eique gratias agat, laudet et benedicat, canens cum Psalte: «In pace in idipsum dormiam et requiescam,» Psal. IV, 9. «Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo,» Psalm. XXXIII, 1; et cum S. Job cap. I, vers. 21: «Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum.» Atque hac ratione videtur sanctus esse homo cœlestis, et angelus terrestris, ac inchoare beatitudinem paradisi; vivit enim continuo in amore, jubilo et laude Dei, dicitque: «Quoties suspiro et respiro, ad te suspiro, o Deus meus!»

Denique amor hic in Sanctis eximiis ita crescit, ut languorem, et subinde mortem inducat, juxta illud Sponsæ Cantic. II, 5: «Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me;» et cap. V, vers. 8: «Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.» Ita B. Virgo non ex morbo, sed ex amore et desiderio fruendi Christo filio suo, languens et anhelans ad eum, animam in manus ejus expiravit, uti docent Franciscus Suarez, Canisius et alii. Vide S. Bernardum, De Diligendo Deo, et De Amore Dei, et De Natura ac dignitate divini amoris, ubi sic orditur: «Ars est artium ars amoris.» Et lib. De Conscientia, ubi post initium sic loquitur: «Qui evagationes mentis in unum colligit, et omnes cordis motus in uno æternitatis desiderio figit; profecto jam ad cor suum rediit, jam ibi libenter immoratur ac mirabiliter delectatur; et cum ipsum præ gaudio capere non possit, supra seipsum ducitur, et per excessum mentis in summa elevatur; atque ita per semetipsum per cogitationem sui ascendit ad cogitationem Dei, ut discat eum solum indeficienter cogitare, et in eo delectabiliter requiescere, cum amor Christi totum absorbuit affectum hominis, ut negligens et immemor sui, nisi solum Jesum Christum, et ea quæ sunt Jesu Christi, sentiat: tunc demum, ut arbitror, perfecta est in eo charitas. Hic itaque sic perfectus est: non est onerosa ei paupertas, iste non sentit injurias, ridet opprobria, contemnit damna, mortem lucrum deputat, imo nec mori se putat, cum magis de morte ad vitam se transire sciat.» Et inferius: «Qui sic in amore Dei jugiter delectatur, frequenter mentis excessus patitur, frequenter ab omnibus præsentibus et terrenis raptus coram Deo præsentatur; et cum pulchritudinem considerat, et magnitudinem pulchritudinis, attonitus in ejus admiratione suspenditur, miratur regis gloriam, regni magnificentiam, supernæ civitatis nobilitatem. Et cum felicitatem contemplatur, gloriæ decorem, Dei bonitatem, internæ suavitatis dulcedinem, et æternæ quietis tranquillitatem, meditatur Patris potentiam, Filii sapientiam, Spiritus Sancti benignitatem, et angelicæ creaturæ beatitudinem; delectatur de Deo in Deum, dum ejus pietatem miratur et decorem contemplatur. O quam jucundum, si non esset tam modicum! Raptim rapitur, sola cœlestia contemplatur, contemplando jucundatur,» etc.


Versus 17: Fiducia In Die Judicii

17. IN HOC PERFECTA EST CHARITAS DEI NOBISCUM, UT FIDUCIAM (παρρησίαν, id est fiduciam, securitatem, libertatem, audaciam loquendi) HABEAMUS IN DIE JUDICII. — Primo, «in hoc,» id est, hoc fine et fructu, q. d. Perfecta charitas parit hunc finem et fructum, scilicet fiduciam in die judicii, tum particularis, tum universalis. Hinc justi desiderant adventum Domini, cupiuntque cum Paulo dissolvi, et esse cum Christo, et ut ait hic S. Augustinus: «Cum patientia vivunt, et delectabiliter moriuntur.» Descendit Joannes a charitate ad ejus fructus, eosque tres recenset: primus est fiducia, puta fidenter vivere et mori; secundus est, quod amantem faciat timoris expertem; tertius, quod omnia quæ postulat a Deo, impetret.

Secundo et nervosius, q. d. «In hoc,» id est, ad hoc Deus nos ita amavit amatque, et nos vicissim ejus charitate et gratia illecti, eum plene et perfecte redamamus, itaque manemus in eo, sicut ille manet in nobis: ad hoc, inquam, ut examinandi a Christo judice in die judicii de charitate fidenter respondeamus, nos toto corde amasse ipsum, non mundum, ideoque cœlo et felicitati ab eo adjudicemur. Nam, ut ait S. Augustinus, Præfat. in Psalm. XXXI: «Quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe.»

Tertio, alii, q. d. «In hoc,» id est, in hoc signo cognoscimus perfectam nos habere charitatem, si nimirum, abjecta formidine, extremi judicii diem magna spe et confidentia præstolemur. Ita S. Augustinus: «Quisquis, ait, fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas.» Unde concludit: «Ergo, fratres, date operam, intus agite vobiscum ut desideretis diem judicii, aliter non probatur perfecta charitas, nisi cum cœperit ille dies desiderari. Ille autem eum desiderat, qui fiduciam habet in illo; ille autem fiduciam habet in illo, cujus conscientia non trepidat in charitate perfecta atque sincera.»

QUIA SICUT ILLE EST, ET NOS SUMUS IN HOC MUNDO. — Quis ille? Primo, «ille,» scilicet Deus, quem paulo ante nominavit, q. d. Ideo fiduciam habebimus in die judicii, quia in charitate sumus, et vivimus in hoc mundo in ea perfecti, adeo ut etiam diligamus inimicos, sicut Deus in eadem perfectus est, dum solem suum beneficum oriri facit super bonos et malos, et pluit super injustos æque ac justos. Ita S. Augustinus, Beda, Hugo, Lyranus et Dionysius.

Secundo et profundius, «ille,» scilicet Christus, quem quasi amorem meum mente et ore semper gero. Hac de causa enim S. Joannes cum dicit, «ille est,» intelligit Christum, ut dixi cap. III, vers. 3 et 5. Porro Christus «est,» id est, «fuit in mundo» hoc, ut vertit Syrus; et etiamnum «est» per merita, providentiam, charitatem et familiaritatem, qua habitat in mentibus Sanctorum charitate præditorum. Sensus ergo est, q. d. Sicut ille, scilicet Christus, in mundo immaculate sancteque vixit, et charitate Dei nostri plenus ac mundo mortuus fuit et est, itemque manet in nobis: ita et nos illum imitantes in hoc mundo immaculate vivere satagimus, imo quasi mortui mundo Christique mortificationem jugiter cum Paulo in corpore nostro circumferentes, sancti, et charitate etiam erga inimicos pleni sumus, et manemus in ipso; ideoque fiduciam habemus nos in die judicii non confundendos fore, sed glorificandos, quia illum diem semper habemus præ oculis, ad eumque per opera charitatis et omnimodæ sanctitatis nos quotidie disponimus, imo ad eum anhelamus, scientes nos hic peregrinos esse, et unius diei hospites, juxta illud vers. 3: «Omnis qui habet hanc spem, in eo sanctificat se, sicut et ille sanctus est.» Ita Œcumenius et Gagneius.


Versus 18: Perfecta Charitas Foras Mittit Timorem

18. TIMOR NON EST IN (id est cum) CHARITATE, SED PERFECTA (S. Augustinus legit, consummata) CHARITAS FORAS MITTIT TIMOREM. — A fiducia quam parit charitas, transit ad fugam timoris, quam parit fiducia, et consequenter charitas. S. Augustinus, lib. LXXXIII, Quæst. XXXVI: «Charitatis venenum, inquit, est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum ejus est, imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas; signum profectus ejus, imminutio timoris; signum perfectionis ejus, nullus timor.»

Quæres: Quis hic timor, quem pellit perfecta charitas? Responsio est multiplex; est enim generalis et illimitata S. Joannis sententia, unde ad quoslibet timores extendi potest, q. d. Charitas nihil omnino timet, est expers timoris, libera, læta, animosa et liberalis. Itaque primo, Vatablus: Timor, ait, hic pro desperatione et consternata conscientia sumitur; illo enim peccatores timent se damnatum iri, et de sua salute desperant. Opponit enim S. Joannes timorem quasi diffidentiam fiduciæ in die judicii: hanc enim fiduciam parit charitas, sicut peccatum parit diffidentiam et desperationem.

Secundo, timor hic est quo anguntur recens conversi, quoque eos memoria præteritorum peccatorum vexat et cruciat, ne forte non sint eis plene condonata, juxta illud: «De propitiato peccato noli esse sine metu,» Eccli. v, 5.

Tertio, timor hic est servilis, quo servi et imperfecti metu pœnæ, non amore justitiæ, faciunt mandata Domini; hunc enim pellit pura, sincera et liberalis charitas, cum amore Dei facit ejus jussa. Hic timor, ait hic S. Augustinus, inducit charitatem, sicut seta inducit filum sutoris. Unde de eo ait Eccli. I, 28: «Qui sine timore est, non poterit justificari.» Nam timor castus et filialis manet cum charitate, et quantum hæc crescit, tantum et ille; quo enim quis perfectior et sanctior est, eo magis filiali amore et timore timet et reveretur Deum, cavetque ne vel in minimo eum offendat. Hic enim timor est actus amoris, imo ipse timor est amor; quia enim amat, hinc timet displicere amato. Hoc timore jubentur omnes Sancti timere Deum, Psal. XXXIII, 10; nam hic timor permanet in sæculum sæculi, Psalm. XVIII, 10.

Quarto, timor hic accipi potest mundanus, quo quis timet parentes, cognatos, etc., ideoque ne eos offendat, violat præcepta Dei; hunc pellit charitas. Hi sunt timidi, quorum pars est in stagno ardenti, igne et sulphure, Apoc. XXI, 8; de hoc mundano timore hunc locum accipit Tertullianus in Scorpiaco, cap. XII.

Quinto, timor hic accipi potest pro anxietate et metu, quo scrupulosi et anxii formidolose metuunt ne in suis scrupulis offendant Deum. Scrupulos enim pellit perfecta charitas; hæc enim non est scrupulosa, sed libera, audax et magnanima, juxta illud Rom. VIII, 15: «Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.»

Sexto, timor hic accipi potest pœnæ et damnationis; hunc enim fugat charitas. «Sancti enim solliciti sunt de præmio, non adeo formidantes de supplicio,» ait Prosper, epist. ad Demetriadem. Ita noster Lessius narranti quemdam virum gravem optare Purgatorium subire usque ad diem judicii, ut eo sibi assecuraret æternam salutem, respondit, «spem Christianam majorem esse debere, quam ut certitudinem cœlestis gloriæ tam longis Purgatorii pœnis redimat.» Semper tamen Sancti in hac vita habent spem mixtam timore, si non actuali, certe potentiali, quia non sunt certi de sua salute, ut dixi vers. 13. Ita in morte timuerunt S. Hilarion, Arsenius et alii. Rursum Sancti timent, cum se et suam imbecillitatem considerant; confidunt vero, cum Dei in se amorem et fidelitatem intuentur.

Septimo, timor hic accipi potest persecutorum, damnorum, infamiæ, difficultatum, quæ occurrunt in heroicis charitatis operibus; hunc pepulit Magdalena ardens amore Christi, cum eum sepultum inter milites intrepida requisivit; unde de ea canit Ecclesia: «Pellit timorem charitas,» juxta illud Christi: «Nolite timere eos qui occidant corpus,» Matth. X, 28; et illud S. Petri, epist. I, cap. III, vers. 14: «Timorem eorum ne timueritis.» Sic Martyres non timebant tyrannos et tormenta, sed his exultabant, illis insultabant, ut Laurentius Valeriano, Vincentius Daciano, Sebastianus Diocletiano. Multi non audent dare eleemosynas, quia timent paupertatem, senium, casus sinistros; hunc timorem pellit perfecta charitas: nam, ut ait Tobias, cap. IV, vers. 12: «Fiducia magna erit coram Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.» Hinc S. Maximus in serm. 100, fideles infimos ponit timentes, medios proficientes, summos perfectos.

Octavo, timor hic accipi potest initialis, quo quis ita timet culpam, ut etiam timeat pœnam; hunc pellit charitas, sed duntaxat ex parte posteriori, quia charitas perfecta timet et horret culpam, non pœnam.

Hos omnes timores vincit perfecta charitas, sed præsertim servilem et initialem, quo timide, pusillanimiter et diffidenter timemus pœnas, Deique judicium et vindictam; hic enim oritur ex amore sui, quem vincit et pellit amor Dei. Et de servili loqui S. Joannem censet S. Augustinus, Beda, Œcumenius et alii; et Diadochus, cap. XVI De Perfect. spirit., ait timorem purgantem, qui est timor pœnarum, consistere cum mediocri charitate, sed pelli a perfecta. Hæc enim considerat Deum non ut judicem et vindicem, sed ut patrem et sponsum. Sicut ergo Sara sponsa Abrahæ ejecit servam Agar, ita charitas pellit timorem servilem: de quo vide Origenem, homil. 7 in Genes., et Cassianum, Collat. XI, cap. XIII, S. Augustinum hic et D. Thomam II II, Quæst. XIX, art. 6 et 10. Opponit itaque S. Joannes timorem fiduciæ felicitatis et gloriæ æternæ, quam parit charitas: per timorem ergo accipit diffidentiam, anxietatem et metum pœnæ: hisce enim opponitur fiducia quasi contrarium contrario. Contraria enim sunt timor et amor, æque ac fiducia et diffidentia; timor enim animum stringit et cruciat, amor dilatat et exhilarat. Hinc amor parit fiduciam, securitatem, audaciam; timor vero parit diffidentiam, trepidationem, pavorem.

Nota: Communiter initium justificationis in peccatore incipit a timore pœnarum et gehennæ, quo perculsus a Deo incipit cogitare de sua salute, et disponere se ad pœnitentiam, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VI. Justificatus deinde sensim minuit hunc timorem. Unde S. Augustinus hic: «Quantum, inquit, illa (charitas) crescit, tantum ille (timor) decrescit, et quantum illa fit interior, tantum timor pellitur foras; major charitas, minor timor; minor charitas, major timor; si autem nullus timor, non est qua intret charitas.» Id vero mox apto exemplo confirmat: «Sicut videmus (ait) per setam introduci linum, quando aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit ut introduceret charitatem;» et rursum: «Timor stimulat, sed charitas sanat quod vulnerat timor, etc. Opus est ergo ut intret timor primo, per quem veniet charitas: timor, medicamentum; charitas, sanitas.» Idem, serm. 3 De Verbis Apostoli: «Timor, ait, servus est charitatis;» et serm. 18 De Verbis Apost.: «Timor est custos et pædagogus legis, donec veniat charitas.» Et S. Basilius, hom. 8 in Psalm. XXXIII: «Necessario, ait, velut introductorius ad pietatem timor assumitur, dilectio vero deinceps succedens a timore scientifice adoptatos perficit.» Audi S. Bernardum, serm. 51 in Cantica: «Cæterum, si paulatim per incrementum gratiæ cæperit deficere timor, et proficere spes, cum demum ad hoc ventum fuerit, ut totis viribus exurgens charitas in adjutorium spei foras mittat timorem, nonne ejusmodi anima singulariter in spe constituta videbitur, ac proinde etiam in pace in idipsum dormire jam et requiescere? Si dormiatis (inquit) inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ. Quod propterea dictum puto, quoniam est locus inter timorem et securitatem tanquam inter lævam et dexteram, media videlicet spes in qua mens et conscientia, molli nimirum supposito charitatis strato, suavissime requiescit.»

Denique S. Augustinus, lib. XIV De Civit., cap. IX, et serm. 214 De Temp., hæc accipit de gloria cœlesti; ibi enim securitas charitatis excludet omnem timorem: «Per bonam vitam, inquit, bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam nulla pœna timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere. Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus;» et inferius: «Tanto minor fit timor, quanto patria quo tendimus propior. Major enim timor debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus pervenientium. Sic et timor perducit ad charitatem, et perfecta charitas foras mittit timorem.» Verum hic sensus est anagogicus; ad litteram enim S. Joannes asserit perfectos in charitate pellere timorem in hac vita. Ita S. Antonius eum pellebat, dum dicebat: «Ego Deum jam non timeo, sed amo; quia perfecta charitas foras mittit timorem,» uti refertur in Vitis Patrum, lib. V, libello 17, tractat. De Charitate, num. 1. Et S. Ignatius, fundator Societatis nostræ, dictitabat, si sibi a Deo proponeretur optio vel moriendi, et cedendi in cœlum, vel vivendi et augendi Dei gloriam, sed cum incertitudine et dubio salutis, se hoc posterius electurum: Quia, inquit, si ego Deum ita amo, ut amore ejus periculo salutis me exponam, utique ipse qui amorem meum longe superat, nec eo se vinci patitur, periculum hoc omne in se suscipiet, illudque mihi assecurabit. Idem dicant et faciant qui a Deo vocantur ad vitam activam et apostolatum, in qua varia occurrunt salutis pericula; sequantur, inquam, hanc Dei vocationem, quasi stellam cœlestem, sciantque eam sibi fore rectam viam in cœlum, imo securiorem vita abstracta et contemplativa. Ita S. Salvius jam defunctus, et cœlum ingressurus audivit vocem: «Revertatur ad corpus, adhuc Ecclesiæ meæ est necessarius;» cumque ille ingemiscens responderet: «Domine, si revertar, exponar periculo, et forte nunquam huc redibo;» audivit: «Vade, ego ero custos tuus, teque secure huc inducam,» uti narrat Gregorius Turonensis, lib. VII Histor., cap. I.

QUONIAM TIMOR PŒNAM HABET. — Vulgo enim dicitur: «Pejor est bello timor ipse belli;» timor enim magis affligit, quam res quæ timetur. Pro pœnam græce est κόλασιν; S. Augustinus vertit tormentum; Tigurina et Pagninus, cruciatum; Tertullianus, lib. De Fuga, IX, supplicamentum, id est supplicium; Syrus, timor in perturbatione est. Sensus est, q. d. Timor parit cruciatum animi, quo se ille cruciat, dum cogitat et timet sibi impendens malum et pœnam. Atqui charitas non habet pœnam et cruciatum, sed lætitiam et voluptatem. Ubi enim est amor, ibi non est labor, sed sapor, ait S. Bernardus. Ergo charitas excludit timorem; timor enim arctat et affligit, charitas vero dilatat et lætificat cor. Unde conclusionem hanc elicit, subditque Joannes dicens: «Qui autem (ergo) timet, non est perfectus in charitate.» Græcum enim δέ, id est autem, non tantum copulative, sed et συλλογιστικῶς, id est ratiocinative et circumscriptive sumitur, ait Gaza, lib. II.


Versus 19: Deus Prior Dilexit Nos

19. NOS ERGO DILIGAMUS DEUM, QUONIAM DEUS PRIOR DILEXIT NOS. — Est conclusio, qua repetit et inculcat studium charitatis, ex eo quod Deus prior nos dilexerit, et diligendo dilectionem nobis inspirarit, suique dilectores effecerit, ait S. Augustinus, lib. De Gratia Christi, cap. XXVI. Vide eumdem in Soliloq., cap. XIX, pie cum Deo prius amante dissuaviantem.


Versus 20: Qui Non Diligit Fratrem Suum

20. SI QUIS DIXERIT, QUONIAM DILIGO DEUM, ET FRATREM SUUM ODERIT, MENDAX EST, — quia charitas Dei se extendit ad charitatem proximi, qui est Imago Dei, eamque continet et complectitur. Id probat duobus argumentis. Prius est:

QUI ENIM NON DILIGIT FRATREM SUUM QUEM VIDET (videre in præterito, id est vidit, et assidue videt), DEUM QUEM NON VIDET, QUOMODO POTEST DILIGERE? — Quia natura comparatum est, ut amor et affectus rapiatur in sensibilia quæ videmus; oculi enim sunt in amore duces. Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 11 in Evang.: «Ex his quæ animus novit, surgit ad incognita quæ non novit, ut per hoc quod scit notum diligere, discat et incognita amare.»


Versus 21: Qui Diligit Deum, Diligat Et Fratrem Suum

21. ET HOC MANDATUM HABEMUS A DEO, UT QUI DILIGIT DEUM, DILIGAT ET FRATREM SUUM. — Nam, ut ait S. Augustinus: «Si frater est, et eum non diligis, quomodo Deum diligis, cujus mandatum contemnis?» Vide S. Gregorium, lib. X Moral., VI, ubi actus dilectionis quos proximo impendere debemus, fuse enarrat. Et S. Augustinus, De Discipl. Christ., cap. II et III: «O pie Domine, ait, quid tibi ego sum, ut amari jubeas te a me? et minaris mihi ingentes miserias; irasceris, si non faciam; multa promittis, si faciam. Et quid, amor meus, quid delectaris in eo? Quis Rex dicit servo: Simus amici, et dabo tibi unam provinciam?»