Cornelius a Lapide

Commentarius in I Epistolam S. Joannis, Caput III


Index


Synopsis Capitis

Ostendit quam praestans sit nova ex Deo nativitas et filiatio ex fine et mercede, quae est gloria aeterna, in qua similes ei erimus. Ad illam retinendam et hanc consequendam modum praescribit: Primum, studium sanctitatis et fugam peccati, quia qui natus est ex Deo, peccatum non facit; qui vero facit peccatum, ex diabolo est. Secundum, vers. 11, amorem fraternum, ut diligamus invicem non verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Denique, vers. 20, docet horum omnium fructum, scilicet eum qui puro est corde, amatque fratres, ac Dei mandata custodit, omnia quae postulat a Deo, impetrare.


Textus Vulgatae: I Joannis 3:1-24

1. Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. 2. Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. 3. Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. 4. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. 5. Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. 6. Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. 7. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. 8. Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. 10. In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: 11. quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. 12. Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. 13. Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: 15. omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. 16. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. 17. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? 18. Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: 19. in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20. Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21. Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22. et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. 23. Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu, quem dedit nobis.


Versus 1: Videte qualem charitatem dedit nobis Pater

1. VIDETE QUALEM (graece ποταπήν, id est quantam) CHARITATEM DEDIT NOBIS (indignis, inimicis et peccatoribus) PATER, UT FILII DEI NOMINEMUR ET SIMUS. — Charitatem tum activam, puta actum amoris Dei quo nos mire amat, tum passivam nobisque a Deo communicatam et infusam accipe, q. d. Videte quantam charitatem, benevolentiam et amorem nobis dedit, id est, praestitit et exhibuit Deus. Vatablus, quantum dilexerit nos, cum gratiam et charitatem creatam nobis dedit et infudit, qua filii Dei nominamur et sumus. Ex charitate enim Dei increata manat charitas nostra creata, quasi radius a sole, rivulus a fonte, scintilla ab igne. Quos enim Deus amat charitate increata, eos facit sibi in amore respondere, seque redamare per charitatem creatam quam eis infundit. Charitas enim est amicitia, sive amor mutuus inter Deum et justum. Quocirca sicut Deo, quasi Deo et creatori, nos quasi creaturae debemus omnem honorem, religionem et latriam; eidem quasi Domino nos quasi servi debemus timorem, reverentiam et obedientiam: sic eidem quasi Patri summo summum debemus amorem, adeoque totum cor, totam voluntatem, totum affectum.

In fine capitis praecedentis dixerat S. Joannes eum qui facit justitiam ex Deo esse natum, ideoque esse Dei filium; hic illius nativitatis et filiationis divinae excellentiam, fructum et praemium docet et demonstrat, ut ex eo incitet fideles ad opera justitiae paulo ante nominata, quibus Deo se gratos dignosque filios exhibeant, atque hanc ejus filiationem conservent, augeant, et ad bravium gloriae aeternae perducant. Pro videte S. Augustinus legit «ecce, quasi admirando divinam charitatem extollat.» Singula S. Joannis verba, si penitius perpendantur, discutiantur et ponderentur, magnam habent emphasim, novosque amoris stimulos et ignes suggerunt.

Per Patrem accipe totam S. Trinitatem, vel potius proprie personam Patris; licet enim tota S. Trinitas nobis det gratiam et charitatem, qua nos sibi in filios adoptat, idipsum tamen appropriatur Patri, tum quia Patris est generare filios similes Christo Filio suo unigenito, juxta illud Evangelii S. Joannis, cap. III, vers. 16: «Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret;» tum quia Patri appropriatur vocatio, electio, praedestinatio, cujus effectus est justificatio et filiatio. Porro vere S. Augustinus, De Natura et Gratia, cap. ultim.: «Inchoata, ait, charitas inchoata justitia est; provecta charitas, provecta justitia est; perfecta charitas, perfecta justitia est. Et S. Dionysius, Eccles. Hierar., part. I, cap. II: Prima, ait, mentis ad divina motio et contentio Dei est charitas; sanctae autem charitatis ad divina perficienda praecepta prima omnino progressio est illa ineffabilis operatio, quia divine habemus. Si enim divinus status divino ortu, et, ut ita dicam, generatione efficitur, profecto qui statum divinum non accepit, is nihil unquam eorum quae a Deo tradita sunt, sciet, nec operabitur.» Unde S. Cyrillus in cap. XLIV Isaiae, et lib. XII Thesauri, cap. III, charitatem vocat characterem substantiae Dei, sanctificationem, reformationem, pulchritudinem et speciem animae.

UT FILII DEI NOMINEMUR (per adoptionem, sicut Christus est Filius Dei per generationem et nativitatem naturalem) ET SIMUS, — quia multi nominantur id quod non sunt; nos autem ita nominamur, ut revera simus pariter filii Dei. Audi S. Augustinum: «Nam qui vocantur et non sunt, quid illis prodest nomen, ubi res non est? Quam multi vocantur medici, qui curare non norunt? Quam multi vocantur vigiles, qui tota nocte dormiunt? Sic multi vocantur Christiani, et in rebus non inveniuntur; quia hoc quod vocantur non sunt, id est, in vita, in moribus, in fide, in spe, in charitate. Hic autem quid audistis, fratres? Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus. Hoc est quod ait Paulus: Misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba Pater,» Galat. IV, 6.

Notent haec Novantes, qui censent nos revera et intrinsece justos non esse ob inhaerentem semper concupiscentiam, sed tantum ita nominari propter justitiam Christi nobis imputatam, contra quos ait Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VII. To simus in multis Graecis codicibus deest, tuncque includitur in nominemur; quae enim a Deo nominantur, revera talia sunt, imo efficiuntur a Deo, qualia nominantur. Si enim rex vocando aliquem nobilem, Magnatem, Principem, Ducem, hoc ipso facit eum nobilem, Magnatem, etc.: multo magis idem facit Deus, qui dona realia gratiae iis quos filios nominat, infundit, quibus hoc nomine digni efficiantur: quod nequit facere rex. Unde Syrus vertit, qui vocat nos, filios efficit. Sicut enim Deus Pater generando Filium, ei communicat ipsissimam suam naturam et divinitatem, sic nos ex carne natos per spiritum regenerando, divinitatis suae participationem summam nobis communicat per gratiam, facitque divinae consortes naturae, ut ait S. Petrus et Psaltes: «Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes,» Psalm. LXXXI, 6. Quare hoc ipso nos facit quasi deos, et similes Filio suo. «Hujus gratia Deus est quisque Sanctorum,» ait S. Basilius, hom. De Spiritu Sancto. Sicut ergo Deus est sanctus per essentiam, sic justus a Deo genitus participat hanc ejus sanctitatem, caeteraque omnia Dei attributa. Fit enim quasi omnipotens, ut cum Paulo omnia possit in Deo qui eum confortat, Philipp. IV, 13. Fit immutabilis, ut Deo inhaerens nullis promissis, vel minis a recto dimoveri se sinat. Fit coelestis, ut coelestia concupiscens punctum hoc terrae despiciat. Fit quasi impeccabilis, quia quamdiu in gratia persistit, peccare nequit, de quo vers. 9. Fit optimus, quia charitatis viscera et beneficentiae radios, quasi sol quidam salutaris ad omnes extendit. Fit quasi omniscius, quia theodidactus: unctio enim Dei eum docet de omnibus, ut ait Joannes, cap. II, vers. 27. Fit imperturbabilis, quia super omnes mundi saeculique vicissitudines mentem in Deo defixit. Fit liberalis, ut nulli invideat, sed ut omnium commoda quasi sua promoveat. Ardet charitate, ut aemulis reddat bona pro malis, itaque ex inimicis amicos efficiat. Fit rectus, patiens, constans, aequanimis, prudens, fortis, sincerus, quia talis est Deus Pater ejus. Vide S. Thomam, Opusc. LXII, si tamen ipse ejus est auctor: nam stylus alium indicat. Hoc est quod ait S. Jacobus, cap. I, vers. 18: «Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Et Osee, cap. I, vers. 10: Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis.» Vide utrobique dicta.

Ex dictis sequitur nos per justificationem fieri filios Dei tripliciter, scilicet in praeteritum, praesens et futurum. In praeteritum, per generationem spiritualem, qua, ut ait Jacobus, «genuit nos verbo veritatis;» et S. Petrus, epist. II, cap. I, vers. 4: «Ut simus divinae consortes naturae;» et S. Joannes in Evang., cap. I, vers. 12: «Dedit eis potestatem filios Dei fieri;» et hac epist. cap. IV, vers. 4: «Vos ex Deo estis, filioli;» et vers. 6: «Nos ex Deo sumus;» et cap. V, vers. 18: «Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum.» Porro haec generatio fit non tantum per gratiam, sed etiam per ipsam deitatem, quae realiter nobis quasi filiis a Deo Patre communicatur, uti dixi II Petri 1, 4.

Secundo, fimus filii in praesens, per paternam curam, qua Deus quasi pater nos ut filios amat, regit et format, perficit, dirigit, tuetur, juxta illud Psal. LIV: «Jacta cogitatum tuum (Hebraice sarcinam tuam, pondus tuum) in Domino, et ipse te enutriet, hebraice sustentabit te; et hac epist. cap. V, vers. 15: Scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. Lucae cap. XII, 7: Capilli capitis vestri omnes numerati sunt.» Quae mater ita amat filium, ut capillos ejus omnes numeret, conservet, restituat? Id tamen facit Deus: ergo plus quam mater nos curat. Quid ergo «times, o homo, in sinu Dei, ait S. Augustinus, qui tibi pater est et mater? Vere B. Theodorus in Vitis Patr.: Etiamsi, inquit, coelum ruat in terram, Theodorus non timet, scilicet: Etiamsi fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae.»

Tertio, in futurum per haereditatem coelestem, quam nobis quasi filiis dabit, ut simus haeredes Dei, et cohaeredes Christi, juxta illud: «Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, tu es qui restitues haereditatem meam mihi,» Psalm. XV, 5.

Sic Gentiles jactabant se a Jove vel diis genitos, sed falso: de qua re S. Augustinus, lib. III De Civitate, cap. IV: «Varro, inquit, utile esse civitatibus dicit, ut se viri fortes etiamsi falsum sit, ex diis genitos esse credant: ut eo modo animus humanus velut divinae stirpis fiduciam gerens, res magnas aggrediendas praesumat audacius, agat vehementius, et ob hoc impleat ipsa securitate felicius.» Sic Scipio nunquam elevari illam hominum existimationem voluit, quod divino semine ortus esset; et apud Lucianum Dialog. Diogenis, Alexander utile sibi ad res gerendas dicit fuisse, quod filius Jovis Ammonis sit habitus. Timebatur enim, nec aliquis repugnare ei audebat, nempe quem crederent Deum. Sic Romulum ex Marte genitum, Julium Caesarem ex Venere finxerunt. Verum Christiani gloriantur se esse filios Dei, et vere sunt filii Dei, ideoque quo verior, eo acrior hic eis debet esse stimulus ad omnem virtutem, et ad heroica, imo divina opera. Audi S. Cyprianum, lib. De Spectac.: «Nunquam humana opera mirabitur, quisquis se cognoverit filium Dei; dejicit se de culmine generositatis, qui admirari aliquid post Deum potest. Cum ergo sollicitat te caro, responde: Filius Dei sum. Ad majora natus sum, quam ut me ventris mancipium efficiam. Cum te tentat mundus, cum aurum et opes ostentat, responde: Dei sum filius, coelestibus opibus destinatus; indignum ergo est ut terrae albae aut rubrae punctum consecter. Cum te daemon invadit, cum honores et pompas promittit, responde: Vade, Satan, in gehennam: absit ut filium me efficiam diaboli, qui filius et haeres sum Dei. Regno aeterno natus, omnem terrae honorem pompamque velut fumum calco et pedibus premo.» Dei filius es: ergo magna, ardua et divina opera, modico tempore vitae quod tibi restat, et forte modicis horis, mente destina, qualia Christus, qualia Sancti peregerunt. Vocaris a Deo ad statum perfectionis, vocaris ad vitam pro salute animarum impendendam, vocaris ad Japones et Indos, vocaris ad crucem, ad martyrium? vocationi generose te offer, uti decet filium tanti Patris. Ita noster P. Balthasar Alvarez, uti refert Ludovicus de Ponte, in ejus Vita, hunc sibi suisque monitorem stimulum jugiter adhibebat: «Noli degenerare a praecelsis cogitationibus filiorum Dei.»

PROPTER HOC MUNDUS NON NOVIT NOS (Cajetanus, Vatablus et Isidorus legunt vos; sed Graeca, Syrus, S. Augustinus et Latini legunt nos), QUIA NON NOVIT EUM. — q. d. Ideo homines mundani et Gentiles non aestimant, imo parvi pendunt et despiciunt hanc Christianorum ex Deo regenerationem et filiationem, quia Deum non noverunt saltem practice, quia Deum non colunt, non amant; multi etiam Deum non norunt speculative, ut athei, idololatrae, Pagani, etc. «Nesciunt, ait S. Chrysostomus, hom. 78 in Joan., qui nos contumelia afficiunt, quales simus, utpote qui coeli cives, et supernae patriae ascripti, et Cherubim socii sumus. Scient autem in die judicii, cum stupentes et gementes dicent: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est,» Sapient. V, 4.


Versus 2: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est

2. CHARISSIMI, NUNC FILII DEI SUMUS, ET NONDUM APPARUIT QUID ERIMUS (erimus autem Deo similes; unde subdit): SCIMUS AUTEM QUONIAM CUM APPARUERIT (Syrus, cum ipse revelatus fuerit), SIMILES EI ERIMUS. — Similes ei, scilicet Deo, non natura, sed qualitate, felicitate, gloria aeterna, q. d. Mundus non novit nos, quia non videt internum nostrum decorem; sed videbit nunc in die judicii, tuncque noscet nos, sed sero, quia tunc non erimus amplius obscuri, viles, despecti, sed splendidi; quia similes erimus Deo et Christo, puta erimus perfecte sancti, justi, puri, amantes Deum, quia erimus beati, gloriosi, divini: et sicut Deus se videt, eaque visione fruitur et beatur: ita et mens nostra videbit eum sicuti est, et omnia quae in eo formaliter sunt, hacque visione fruetur et beabitur in aeternum, eaque perficietur nostra filiatio et adoptio, quia ut filii Dei gloriam, haereditatem et felicitatem Dei adipiscemur.

Nota: Similitudo Dei in nobis est triplex. Prima per naturam; sumus enim naturae rationalis et intelligentis, sicut Deus est rationalis et intelligens. Secunda per gratiam, quae, ut ait S. Bernardus ad Fratres de monte Dei, «in virtutibus consistit, in qua animus virtutis magnitudine summi boni quasi imitari gestit magnitudinem, et perseverantiae in bono constantia aeternitatis ejus incommutabilitatem.»

Tertia similitudo Dei summa et perfectissima in nobis erit in coelo per gloriam beatificam, in qua, ait S. Bernardus, «fit homo cum Deo unus spiritus, non tantum unitate volendi idem, sed expressiore quadam unitate virtutis aliud velle non valendi.»

Haec ergo tertia similitudo de qua loquitur S. Joannes, consistit in gloria et felicitate coelesti, quae, ut docent communiter Theologi, consistit in visione Dei unius in essentia, et trini in personis, per lumen gloriae. Unde to similes explicans S. Joannes subdit: «Quoniam videbimus eum sicuti est.» Quocirca Oecumenius hanc Dei similitudinem ponit in adoptionis charitate et gloria, juxta illud Psalm. XV, 11: «Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et Psalm. XLVII, 9: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Et Psalm. XXVI, 4: Unam petii, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini. Et Psal. XXXV, vers. 10: Domine, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Et Paulus, I Corinth. XIII, 12: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.» Hinc Scholastici, I part., Quaest. XII, docent Beatos videre ipsam Dei essentiam in se, ejusque tres personas et attributa omnia: Beati enim per visionem Deum possident, eumque quasi intra se trahunt, indeque sugunt omne bonum. Unde S. Augustinus, lib. De Cognit. verae vitae, in fine: «Talis, ait, visio, et talis gloria regnum coelorum dicitur, quia soli coeli, id est justi hac visione fruuntur, quorum primum summum bonum est, in quo habent plenum gaudium de plenitudine omnium bonorum.»

Rursum dum vident Deum, ejus speciem in mente sibi efformant, puta verbum mentis quod plane Deo est simile, Deumque eis refert et repraesentat. Unde S. Augustinus in Enchirid. cap. III: «Cum autem, ait, initio fidei quae per dilectionem operatur, imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota et ineffabilis pulchritudo, cujus plena visio est summa felicitas.» Hinc rursum Beati similes Deo erunt, quia participabunt beatam ejus aeternitatem, eruntque feliciter aeterni, sicut ille feliciter aeternus est, uti explicat S. Gregorius, homil. 2 in Ezechiel., et Evaristus Papa, epistola 1, et noster Vasquez I part., Quaest. XII.

Ex hac similitudine gloriae et visionis Dei quae erit in intellectu, sequetur altera in voluntate, nimirum perfectus amor Dei visi et possessi. Unde S. Fulgentius ad Ferrandum Diacon., Quaest. III: «Similes ei erimus, inquit, imitatione justitiae.» Nam hic Dei amor non tantum excludet omne peccatum etiam levissimum, sed et totum hominem rapiet in Deum, ut diligat eum ex toto corde, tota mente, tota anima et omni fortitudine ac viribus suis, ita ut nil diligat aut diligere velit vel possit, nisi Deum propter se, et caetera omnia propter Deum. Sicut enim Deus ita diligit seipsum, ut alio mentem et amorem flectere nequeat: sic et Beati Deum, utpote pulcherrimum, optimum, jucundissimum, et omnibus bonis cumulatissimum, ita diligunt, ut mentem alio avocare nequeant: inde fiunt non tantum impeccabiles, sed et immobiles a Deo, Deique contemplatione et amore. Unde S. Augustinus in Confess.: «Cum, ait, inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor aut labor: viva erit vita mea tota plena Te; nunc autem quoniam plenus tui non sum, oneri mihi sum.»

Porro hic amor idem semper durabit in omnem aeternitatem, ideoque Beatos jugiter accendet ad Dei laudes. Unde S. Augustinus, serm. 118 De Divers., cap. V: «Jam similes illi quando deficiemus, quo avertemur? Securi ergo sumus, fratres, non nos satiabit laus Dei: si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor sempiternus erit, quam satiabilis illa pulchritudo erit, noli timere ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare.» Tertio, ex hac gloria et visione sequentur omnes dotes animae et corporis, similes dotibus animae et corporis Christi gloriosi: in anima enim erit summa pax, summa concordia, summa harmonia potentiarum, virium et actionum omnium.

In corpore erit impassibilitas, claritas, subtilitas, agilitas, teste S. Paulo I Corinth. XV, 42. Unde Tertullianus, De Resurrect. cap. XX, ait: Similes ei erimus, scilicet quoad resurrectionem et immortalitatem corporis; erimus ergo similes ei, hoc est, erimus quasi Dii. Sicut enim sol in nube tralucens efficit parhelion, ut videatur esse novus, secundus et tertius sol: ita Deitas in Beatorum anima et corpore tralucens, efficiet tot quasi Deos, quot erunt Beati. Quanta felicitas, quanta gloria erit videre tot quasi angelos, imo tot quasi Deos quot erunt Sancti in coelo? S. Joanni consonat S. Paulus Coloss. III, 3: «Mortui, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria;» et I Corinth. XV, 45: «Primus homo (Adam) de terra terrenus, secundus homo (Christus) de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis. Et Philip. III, 21: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae;» et II Corinth. III, 18: «Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu;» et Rom. VI, 5: «Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus;» et Rom. VIII, 29: «Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,» etc.

Quoniam videbimus eum, — scilicet Deum, qui praecessit, et Christum: Christum enim quasi dilectum suum toto corde et ore gerebat S. Joannes: videbimus ergo Dei essentiam sicuti est in se, uti docent Scholastici I part., Quaest. XII.

Rursum videbimus Christum hominem et carne indutum, sicuti est, id est sicut circumamictus est glorioso corporis decore et specie. Ita Bellarminus, lib. I De Beatitud. Sanct., cap. III; Gregorius de Valentia, I II, disput. I De Beatitud., quaest. IV, puncto 2, et alii.

Rursum, videbimus eum sicuti est; id est non per speculum et aenigma, sed facie ad faciem: in hac enim vita non videmus Deum sicuti est, sed sicut propter nostram dispensationem factus est, scilicet videmus carne vestitum, passum et crucifixum, ait S. Augustinus et Origenes, homil. 6 in Genes., et S. Gregorius, hom. 2 in Ezech.


Versus 3: Qui habet hanc spem, sanctificat se

3. ET OMNIS QUI HABET HANC SPEM IN EO, SANCTIFICAT SE, SICUT ET ILLE SANCTUS EST. — Dixit S. Joannes nos in futura vita similes fore Christo et Deo, quia videbimus eum sicuti est; nunc modum id assequendi suggerit, scilicet primo, spem locare in Deo; Dei enim est dare gratiam, quae nos ad rem tam arduam, qualis est similitudo Dei, perducat. «Fiducia sperantium misericordia Dei est,» ait S. Prosper in Psalm. CXXX. Secundo, studere sanctitati. Neque enim sufficit spem locare in Deo, nisi et ipse manum admoveas operi, Deoque collabores: nemo enim in coelo erit Christo similis, qui in terra ei moribus fuit dissimilis. Ut ergo ei similes simus in gloria, conniti debemus ut similes ei simus in sanctitate, virtute et gratia, puta in amore, labore, cruce et dolore, juxta illud: «Si tamen compatimur, ut et conglorificemur, Roman. cap. VIII, 17; et: Sine sanctimonia nemo videbit Deum, Hebr. XII, 14; scriptum est enim: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, Matth. V, 8. Pulchre S. Augustinus, De Cognit. veræ vitæ, in fine: Ad hoc summum bonum, ait, justi quadam catena trahuntur, quæ de virtutibus hoc modo connectitur. In primis fides animam quasi quidam circulus complectitur, fides spe nutritur, spes dilectione tenetur, dilectio operatione expletur, operatio ad summum bonum intentione trahitur, intentio boni perseverantia clauditur, perseverantiæ Deus fons omnium bonorum dabitur.»

Denique S. Gregorius Nazianzenus, Iambico XV: «Quid, ait, est sanctitas? Cum Deo consuescere. Et S. Bernardus, lib. V De Consider., cap. XIV: Sanctum, inquit, facit affectio sancta, et ipsa gemina, timor Domini et sanctus amor. His perfecte affecta anima, velut quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit, tenet et ait: Tenui eum, nec dimittam. Idem, serm. 25 inter parvos: Tria, ait, sunt quæ sanctum faciunt hominem, victus sobrius, actus justus, sensus pius. Victus sobrius erit, si continenter, si socialiter, si obedienter, id est caste, charitative, humiliter vixerimus. Per continentiam enim castitas, per socialitatem charitas, per obedientiam humilitas acquiritur. Et hæc est virtus quæ animam perfecte Deo subditam, sub umbra alarum ipsius secure facit vivere. Actus justus erit, si fuerit rectus, discretus, fructuosus. Rectus per bonam intentionem, discretus per mensuram possibilitatis, fructuosus per utilitatem proximorum. Sensus pius erit, si fides nostra Deum sentit summe potentem, summe sapientem, summe bonum: ut per ejus potentiam, nostram credamus adjuvari infirmitatem; per ejus sapientiam, nostram credamus corrigi ignorantiam; per ejus bonitatem, nostram credamus dilui iniquitatem. Tria sunt quæ mortem sanctorum faciunt pretiosam: quies a labore, gaudium de novitate, securitas de æternitate.»

SICUT ET ILLE SANCTUS EST. — Alludit Joannes, imo citat illud Levit. cap. XXVI: «Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus.» Vide dicta ibidem, et Levit. cap. XXVII, XXVIII. Magnam a fidelibus sanctitatem requirit S. Joannes, nimirum quæ similis sit sanctitati Dei et Christi, ac proinde ut in dies studeant magis sanctificari, magnosque in sanctitate facere progressus, ut hac ratione quotidie similiores Christo, ejusque sanctitati efficiantur. Idem sanxit Christus, dicens: «Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est,» Matth. V, 48.

Quisquis ergo satagis esse sanctus, ob oculos pone exemplar tuæ sanctitatis, ac meditare jugiter vitam et passionem Christi Domini, eamque imitare, ac factis et moribus exprime. Audi S. Ambrosium, lib. De Isaac, cap. VIII: «Exuat unusquisque animam suam involucris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto: sic enim purgatur anima velut aurum optimum; pulchritudo autem animæ sincera virtus et decor, verior cognitio supernorum, ut videat illud bonum, ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. S. Gregorius autem Nazianzenus ad hoc ipsum nos excitans, ait: Imaginis decus imagini reddamus, dignitatem nostram agnoscamus, exemplar nostrum honore prosequamur, mysterii vim intelligamus, et pro quo Christus morte functus est: simus ut Christus, quoniam Christus quoque sicut nos. Efficiamur Dii propter ipsum, quoniam ipse quoque propter nos homo. Idem Nazianzenus, orat. 6, de Deo loquens: Neque enim purus, ait, tanto in pretio quidquam habet, quam puritatem aut purgationem.»

SANCTIFICAT SE, — ἁγνίζει ἑαυτόν, id est castificat seipsum, uti legit S. Augustinus, Didymus, Clemens, Œcumenius et alii; Tigurina, purificat seipsum; alii, lustrat, expiat seipsum. Putant nonnulli quod noster Interpres legerit ἁγιάζει, id est sanctificat: verum non est necesse eo confugere. Docte enim interpres ἁγνίζει, id est purificat, vertit sanctificat, quia «sanctitas, ut ait S. Dionysius, De Divin. Nom., cap. XII, est omni inquinatione libera, incontaminatissima et perfectissima puritas.» Unde castitas, et præsertim virginitas, vocatur sanctitas, juxta illud Apostoli, I Corinth. cap. VII, vers. 34: «Mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Talibus enim a Christo datur certa spes visionis Dei, juxta illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.»

Vera ergo hominum sanctitas consistit in emundatione peccatorum, et eradicatione vitiorum, juxta illud S. Pauli: «Qui emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, et ad omne opus bonum paratum,» II Timoth. II, 21.

Porro, hæc emundatio vitiorum fit per insitionem et exercitium contrarium virtutum, puta superbiæ, per humiliationem et humilitatem; libidinis, per carnis mortificationem et castitatem; impatientiæ, per patientiam; intemperantiæ, per temperantiam; odii, per charitatem, etc. Quare sanctitas non est aliud quam humilitas, castitas, patientia, temperantia, charitas cæteræque virtutes, quibus anima sanctificatur, Deoque quasi dicatur et consecratur. Sanctum enim dicitur, quasi sanguine sancitum, id est dicatum et oblatum Deo. Unde aliqui sic exponunt: sanctificat se, id est offert, dicat, consecrat se Deo, uti faciunt sacerdotes et Religiosi. Simili enim modo, licet imperfectiori, fideles omnes in baptismo unguntur et consecrantur Deo, fiuntque regale sacerdotium, id est, reges et sacerdotes mystici, uti dixi I Petri II, 9. Sic Christus ait: «Pro eis ego sanctifico meipsum, id est, in sanctam victimam me offero, ut sint et ipsi sanctificati in veritate,» justificati scilicet, Deoque deputati et dicati, Joan. XVII, 19.


Versus 4: Peccatum est iniquitas

4. OMNIS QUI FACIT PECCATUM, ET (id est etiam) INIQUITATEM FACIT; ET (id est quia) PECCATUM EST INIQUITAS. — «Quia quicumque peccat, contrarius æquitati divinæ legis peccando existit,» ait Beda. Probat fideles se debere sanctificare, ut assimilentur Christo, qui est Sanctus sanctorum, a contrario, quia scilicet peccatum quod est contrarium, non est aliud quam iniquitas, græce ἀνομία, id est legis divinæ prævaricatio; ac proinde nos plane Deo dissimiles, difformes et exosos reddit; loquitur proprie de peccato perfecto, puta mortifero. Unde S. Augustinus, XXII Contra Faustum, XXVII, peccatum ita definit: «Est dictum, factum vel concupitum contra legem æternam. Et S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. VIII: Quid aliud, inquit, est peccatum nisi divinæ legis transgressio, ac cœlestium inobedientia mandatorum?» Idem significat vox iniquitas, id est, recessus ab æquitate, quam lex præscribit. Simili modo peccatum dicitur injustitia, quia contrarium justitiæ, id est justo, æquo et recto. Hoc ergo est ἄνομον, id est illegitimum, exlex, irregulare, devians a lege et regula. Hinc patet apud S. Joannem peccatum idem esse quod iniquitatem, licet in vulgari usu loquendi plus et pejus quid significet iniquitas, quam peccatum, uti docet S. Gregorius, XI Moral., XXI vel XXIII. Esto S. Ambrosius, Apolog. David, cap. XIII, secus existimet, putetque plus sonare peccatum quam iniquitatem; quia «peccatum, inquit, est opus iniquitatis; iniquitas autem operatrix culpæ aut delicti.»

Porro omne peccatum, etiam contra legem humanam duntaxat, puta civilem vel Ecclesiasticam commissum, est contra Deum, quia est contra legem Dei æternam: ab hac enim omnis lex positiva et humana, quasi rivulus a fonte derivatur et descendit; lex enim æterna, ait S. Thomas, I II, Quæst. XCI, art. 1, est summa ratio in mente divina existens, secundum quam dirigit omnes creaturarum actiones et motus in suos fines. Sicut enim in Deo est ratio rerum creandarum, quæ dicitur idea: ita etiam est ratio rerum gubernandarum, quæ dicitur lex æterna. Et sicut ratio rerum creandarum non est aliud quam conceptus divinæ mentis, quo concipit rem, et judicat quomodo illa sit facienda: ita hæc ratio quæ est lex æterna, non est aliud quam conceptus ille, quo concipit et judicat quomodo quælibet creatura debeat suas functiones obire, adjuncta simul voluntate eam obligandi, vel imprimendi inclinationem ad eam regulam sequendam.


Versus 5: Apparuit ut peccata nostra tolleret

5. ET SCITIS QUIA ILLE APPARUIT UT PECCATA NOSTRA TOLLERET. — Ille, scilicet summus rerum opifex, summe venerandus, colendus et amandus, puta Christus Dei Filius, quem toto corde et ore gero, cæterique omnes gerere debent, quasi suum Creatorem et redemptorem. Sic Moses Deum vocat illum qui est, Exod. III, 14. Et Pythagoras apud suos tantæ erat venerationis et auctoritatis, ut cum de quæstione quapiam contenderent ejus discipuli, dum citaretur sententia Pythagoræ, quasi magistri irrefragabilis, omnes dicerent αὐτὸς ἔφα, ipse, scilicet Pythagoras, dixit; ergo ei acquiescendum est, ac proinde cessent omnes disputationes et rationes. Pure Christus tollit peccata, quia, ut ait Beda: «Tollit dimittendo quæ facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possunt.»

Pro tolleret græce est αἴρει, syriace נְסָא nasa, quorum utrumque tam portare, quam auferre significat: et utrumque huic loco convenit. Christus enim ita peccata nostra abstulit, ut ea in se luenda susceperit, itaque pœnam eis debitam portarit. Alludit, imo citat Isai. LIII, 4: «Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, ubi hebraice est idem נָשָׂא nasa; et vers. 6: Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum;» et vers. 11: «Justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ad Isaiam alludens S. Joannes Baptista videns Christum de eo dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi,» Joan. I, 29. Huc quoque respicit hic illi homonymus noster S. Joannes. Antistropha S. Joannis est illa S. Petri sententia, epist. I, cap. II, vers. 24: «Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum;» et illa S. Pauli: «Quem proposuit Deus propitiationem (propitiatorem) per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum.»

Moraliter, disce hic quam grave malum sit peccatum, utpote ad quod tollendum Christus e cœlo in terram et carnem descenderit, imo passus et crucifixus sit, ut nos idem facere doceret, ut scilicet pro abolendis peccatis et convertendis peccatoribus omnes labores, peregrinationes, dolores, pœnas et cruces libenter subeamus. «Non sane, ait Œcumenius, peccandi vobis locus ullus relinquitur; cum enim Christus ad peccatum destruendum advenerit, quippe qui peccati omnis prorsus fuerit immunis, vobis qui in ipso estis nati et fide in ipsum confirmati, peccare amplius non licet.» Oportet ergo quemlibet fidelem satagere ut aboleat in aliis, æque ac in seipso omne peccatum, ut destruat opus diaboli; eo studio (imo longe majori) quo venatores destruunt semina serpentum, ova accipitrum, catulos luporum.

ET PECCATUM IN EO NON EST. — Et, id est quia, q. d. Ideo Christus potens et idoneus fuit tollere peccatum, quia carebat omni peccato, imo potestate peccandi. Erat enim ipse naturaliter impeccabilis ob unionem hypostaticam; per hanc enim divina Verbi persona Christi humanitati ita assistebat, ut illam per omnes actiones dirigeret, ne vel in minima offenderet: alioqui enim offensa et peccatum recidisset in ipsam personam Verbi (quod est impossibile), tum quia actiones sunt personæ sive suppositi, tum quia persona tenetur naturam quam sustentat, regere et gubernare, ne peccet. Denique «Christi voluntas cum tota deificata sit, Deo procul dubio non adversatur,» ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. 36. Et S. Cyrillus, De Recta fide ad Theodosium, docet Verbum animam Christi sua sanctitate et immutabilitate plane imbuisse, sicut vellus imbuitur colore quo tingitur. «Sicut ergo, inquit, caro postquam Verbi omnia vivificantis caro effecta est, quod peccatum non novit, e vestigio statum firmum ac omnibus modis stabilem, peccatoque quod olim tyrannidem in nos exercebat, multis partibus potentiorem nacta est. Citat S. Joannes Isaiam cap. LIII, vers. 9: Eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Nam, ut ait S. Paulus, Hebr. VII, 26: Talis decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cœlis factus. Quia, ut ait S. Augustinus hic, in quo non est peccatum, ipse venit auferre peccatum;» nam si esset et in illo peccatum, auferendum esset illi, non auferret.


Versus 6: Omnis qui in eo manet, non peccat

6. OMNIS QUI IN EO MANET, NON PECCAT, — in sensu composito, quamdiu scilicet in Christo et Christi gratia manet, quamdiu ductum gratiæ sequitur, quia gravia et peccatum sunt contraria, quæ magis inter se pugnant, quam calor et frigus, albedo et nigredo; et quia Christi gratia roborat hominem ad vincendum omne peccatum. Porro in Christo manet, ait Œcumenius, «qui nulla intermissione facta virtutes exercet, et nunquam ab operatione ipsarum desistit.»

ET OMNIS QUI PECCAT, NON VIDIT EUM, NEC COGNOVIT EUM. — «Non vidit, scilicet Christum, quoad humanitatem; non cognovit» eumdem, per fidem quoad deitatem, ait Glossa. Verum hoc subtilius est. Idem ergo est non vidit, quod nec cognovit; qui enim peccat, non cognoscit Christum, scilicet practice, quia practice non considerat immensum Christi amorem, redemptionem, beneficia ac præmia gloriæ æternæ justis promissa, et pœnas peccantibus ab eo præparatas in gehenna: si enim hæc attente consideraret, utique non peccaret; unde S. Basilius in Moral., Regula 80, in fine: «Quid proprium, ait, Christiani? Providere Dominum in conspectu suo semper.» Rursum qui peccat non novit Christum, notitia scilicet sapida et affectuosa, quæ conjuncta est cum amore et charitate. Non novit ergo, id est, non amat Christum, non illi esse gratus satagit, non illi placere contendit. Si enim Christum vere amaret, ingruente quavis tentatione cum Paulo diceret: «Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita, etc. Rom. VIII; et cum Sponsa, Cant. VIII: Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam.» Ita passim S. Joannes hac epist. accipit τὸ cognoscere practice, pro amare, æstimare, affici. Audi Bedam: «Omnis ergo, inquit, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum; si enim gustasset et vidisset quam suavis est Dominus, nequaquam se peccando a videnda ejus gloria segregaret: et in quantum justi memoriam abundantiæ suavitatis ejus eructant, et justitiam ejus exaltant, in tantum se a peccatis abstinendo, justitiæ ejus incommutabili et incomparabili concordare satagunt. Optime vero hoc loco Didymus: Omnis, ait, qui peccat, factus extraneus Christi, non habet participium, nec scientiam ejus. Nam cum dicit: Non videt eum, significat quod participium non habet ejus; cui rei consequens est, ut neque scientiam internam ejus habere videatur.»


Versus 7: Qui facit justitiam, justus est

7. FILIOLI, NEMO VOS SEDUCAT, — q. d. Non vos seducat Simon, non Gnostici, qui docent sola fide hominem justificari, nec requiri ad justitiam bona opera; quare posse quemlibet esse justum, et simul indulgere suis cupiditatibus, et impure vivere: hæc enim non officere justitiæ, dummodo fidem retineat: quocirca Christianos libertate a Christo donatos, libere posse vivere et facere quidquid lubet. Contra hanc enim hæresim Epistolas suas scripserunt S. Petrus, Joannes et Jacobus: unde contra eam docent justificari nos non ex sola fide, sed et ex operibus. Hinc subdit S. Joannes:

QUI FACIT (non qui credit) JUSTITIAM, JUSTUS EST. — Nota, non ait: Qui facit opera justa, sed, «qui facit justitiam;» peccatores enim et pœnitentes faciunt aliqua opera justa, et tamen non sunt justi (nisi dispositive et inchoative, quia scilicet disponunt se ad justitiam, ad eamque tendunt), quia non faciunt justitiam, scilicet plenam et integram, quia non faciunt omnia a lege Dei præscripta: legem enim Dei plene implere nemo potest, nisi per gratiam et charitatem, quam solus habet justus. Nam, ut ait S. Jacobus, cap. II, vers. 10: «Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus:» vide ibi dicta.

Secundo, opponit hic S. Joannes natos ex Deo, uti dixit cap. II, vers. 29, natis ex diabolo, puta filios Dei filiis diaboli, sive justos injustis, in eo quod justus faciat opera Dei, puta opera justitiæ et sanctitatis: per justitiam enim hic generalem accipit, quæ est complexio omnium virtutum, sive omnis virtus, ut ait Nyssenus, lib. De Beatitud.; injustus vero faciat opera diaboli, puta opera injustitiæ et iniquitatis, sive peccata.

Tertio, qui facit justitiam, justus est, tum quia opera justitiæ quæ facit, indicant eum esse justum: manant enim ex habitu justitiæ et charitatis, quo ille a Deo donatus est, cum ex eo renatus est; tum quia opera justitiæ ejus augmentum promerentur, faciuntque magis justum; tum quia justi est continuo exercere se in operibus justitiæ, si justitiam acceptam retinere et augere velit. Agitur enim hic non de infusione, sed de exercitatione justitiæ, ait Thomas Anglicus.

Moraliter ergo docet S. Joannes, justum debere se assidue exercere et crescere in operibus justitiæ et virtutis, ejusque augendæ perpetuum debere habere studium et conatum instar sponsæ, de qua dicitur Cantic. IV: «Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?» et Proverb. IV: «Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Vere S. Augustinus in hanc epistolam, tract. 4: Tota vita Christiani boni, inquit, sanctum est desiderium. Ita faciebat S. Paulus, dum ait: Quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis, Philipp. III, 14. Et de sanctis animalibus ait Ezech. I, 12: Unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur;» ubi vide S. Gregorium, homil. 3, et S. Bernardum, epist. 254 ad Guarinum, et S. Basilium, hom. 11 Hexaem., et S. Hieronymum ad Celantiam.

SICUT ET ILLE JUSTUS EST, — quia semper et ubique facit justitiam, eamque plenam et perfectam, imo divinam, juxta illud: «Universæ viæ Domini misericordia et veritas, Psalm. XXIV, 10; et: Opera manuum ejus veritas et judicium, Psal. CX, 7; et: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.»

Nota: Τὸ sicut non æqualitatem significat, sed similitudinem: nulla enim creatura æquare potest justitiam et sanctitatem Creatoris, sed ejus umbram duntaxat imitatur et assequitur, perinde ut speculum umbram seu imaginem hominis exhibet, non ipsum hominem, ait Beda. Audi S. Augustinum: «Castificat nos sicut et ipse castus est, sed ille castus æternitate, nos casti fide: justi sumus sicut et ipse justus est, sed ipse in ipsa incommutabili perpetuitate, nos justi credendo ei, quem non videmus, ut aliquando videamus. Et cum perfecta fuerit justitia nostra, cum facti æquales angelis fuerimus, nec tunc illi æquabimur: quanto ergo modo ab illo longe est, quando nec tunc par erit?»


Versus 8: Filius Dei apparuit ut dissolvat opera diaboli

8. QUI FACIT PECCATUM, EX DIABOLO EST. — Est antithesis versus præcedentis, q. d. Sicut qui facit justitiam, justus est, et ex Deo natus: ita ex adverso qui facit peccatum, injustus est, et natus ex diabolo, quia ejus actiones et suggestiones sequitur, ex iisque quasi ex malo semine concipit et gignit peccatum. Esse ex diabolo, est imitari diabolum, ait S. Augustinus: «Nam neminem fecit diabolus, neminem genuit; sed quicumque fuerit imitatus diabolum, quasi de illo natus fit filius diaboli imitando, non proprie nascendo.» Itaque qui facit peccatum, ex diabolo est, id est ex diaboli regno, familia et prosapia est, eumque sequitur et imitatur, ceu filius patrem: non autem quasi ex traduce diaboli genitus sit, ut somniarunt Manichæi. Simili phrasi ait Ezechiel, cap. XVI, vers. 3, Judæis impiis: «Mater vestra Chetæa, et pater vester Amorrhæus: et soror tua major Samaria, etc., soror autem tua minor Sodoma.»

QUONIAM AB INITIO DIABOLUS PECCAT. — Ab initio, scilicet creationis suæ: nam licet non primo instanti (quia creatus est in gratia), paulo post illud tamen peccavit, superbiens et rebellans contra Deum. Secundo, ab initio peccati et peccatorum, quia ipse primo peccavit; unde Adæ cæterisque peccandi dedit initium et exemplum. Ita Cyrillus, catech. 2: «Princeps, ait, peccati diabolus est, et pater malorum. Et S. Augustinus hic: Ab initio, ait, diabolus peccat, non ab initio ex quo creatus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia cœperit esse peccatum. Addit tertio, Didymus: Ab initio diabolus peccat, quia primas, inquit, immittit suggestiones peccatorum,» q. d. Initium peccatorum omnium sibi vindicat plerumque diabolus, quia plerumque ea homini suggerit, ad eaque impellit. Denique τὸ ab initio peccat significat diabolum jugiter in suo peccato et rebellione perseverare, utpote damnatum et obstinatum in malo, juxta illud Psalm. LXXIII: «Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.» Peccat ergo, id est, in affectu peccati primi superbiæ et aliorum semper persistit. Alludit S. Joannes ad illud sui Evangelii, cap. VIII, vers. 44: «In veritate non stetit, quia statim ut factus est, cecidit; fuit quidem in veritate conditus, sed non stando confestim a veritate est lapsus, ait Isidorus, lib. I De Summo bono, cap. III. Addit Beda: Quoniam, inquit, ab initio diabolus peccat: quia, ait, ex quo ab initio cœpit diabolus peccare, nunquam desiit, nec præsentium scilicet pœnarum enormitate, nec futurarum metu coercitus. Unde ex illo jure esse dicitur, qui a peccando se revocare negligit. Cujusmodi autem fuerit primum diaboli peccatum, his verbis explicat Beda: Ille qui primus est conditus, mox ut altitudinem suæ claritatis aspexit, contra conditorem cum suis sequacibus superbus intumuit, perque eamdem superbiam ab initio peccans de Archangelo in diabolum est versus.»

IN (ad) HOC APPARUIT FILIUS DEI, UT DISSOLVAT OPERA DIABOLI. — Confirmat id quod dixit, q. d. Adeo qui peccat est ex diabolo, non ex Deo, ut ad peccatum quasi hostem suum abolendum, Christum carnem assumere, in eaque apparere voluerit. Repetit more suo id quod dixit vers. 5: «Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret.» Nota τὸ ut dissolvat. Peccata enim sunt quasi funes quos plectit diabolus, instar aranei captantis muscas, ut iis implicet, intricet et irretiat peccatorem, ne iis se extricare possit: quos proinde Christus venit dissolvere, ut iis peccatorem extricet et eripiat. Hoc est quod ait Sapiens, Proverb. V, 22: «Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur;» et Isaias, V, 18: «Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!» Vide ibi dicta. Hinc Christus dedit Petro et Apostolis potestatem solvendi, Matth. XVI, 19, et Joann. XX, 23.

Ex hoc loco et similibus liquet Christum non fuisse incarnandum, si Adam non peccasset: negant id nonnulli Doctores Scholastici; sed constanter asserit Scriptura et Patres, qui nullam aliam Christi incarnationis causam assignant, quam nostram a peccato expiationem et redemptionem. Audi Symbolum Nicænum: «Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis. Hinc ex S. Gregorio canit Ecclesia in benedictione cerei Paschalis: O vere necessarium Adæ peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quæ talem et tantum meruit habere redemptorem!» S. Ambrosius, lib. De Sacrament. Incarnat., cap. LXI: «Quæ, inquit, erat causa incarnationis, nisi ut caro quæ peccaverat, per se redimeretur?» S. Augustinus, serm. 9 De Verb. Apost.: «Nulla, ait, causa fuit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla erit causa medicinæ. S. Leo, serm. 3 De Pentecost.: Si homo non deviasset, inquit, Creator creatura non fieret, neque aut sempiternus temporalitatem subiret, aut æqualis Deo Patri Filius formam servi, et similitudinem carnis peccati assumeret.» Idem dicunt cæteri.


Versus 9: Qui natus est ex Deo, peccatum non facit

9. ET NON POTEST PECCARE, QUONIAM EX DEO NATUS EST. — Hinc Jovinianus olim, teste S. Hieronymo, lib. II Contra eum, et nuper Lutherus et Calvinus docuerunt fidelem non posse excidere a fide, gratia et justitia, esseque certum de sua perseverantia et salute. Sed hic est error damnatus a Scriptura et a S. Joanne, cap. II, vers. 1, ubi ait: «Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis;» poterant ergo peccare: atqui illi erant fideles; ac repugnat experientiæ quotidianæ, qua videmus in dies multos fideles fieri hæreticos et peccare. Denique contrarium definitum est a Concilio Tridentino, sess. VI, can. 23.

QUONIAM SEMEN IPSIUS IN EO MANET. — Quodnam est hoc semen? Primo, Œcumenius accipit Christum; Christus enim est semen Patris et semen benedictum Abrahæ, Galat. III, 29. Secundo, S. Augustinus, Clemens Alexandrinus, Beda, Glossa et Hugo accipiunt verbum Dei, de quo extat parabola seminis et seminantis, Lucæ VIII, 11; Jacobi I, 18; I Petri I, 23. Tertio et aptissime, Lyranus, Cajetanus, Hugo et Thomas Anglicus: Semen, inquiunt, est gratia Dei, idque primo, quia ex gratia et charitate quasi ex semine pullulant cæteræ virtutes, item bona opera et merita. Secundo, quia gratia est semen gloriæ, uti pulchre docet S. Thomas, I part., Quæst. LXII, art. 3. Tertio, quia, sicut semen mori debet ut pullulet et fructificet: ita gratia parit studium mortificationis et martyrii, ex quo omne bonum privatum et publicum profluxit et profluit, juxta illud Christi Joannis XII, 24: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.»

Alius ergo est sensus S. Joannis, nimirum qui natus est ex Deo, non potest peccare, scilicet graviter et mortaliter. Primo, in sensu non diviso, sed composito, quatenus scilicet ex Deo natus est, et quamdiu nativitatem hanc et semen gratiæ Dei, qua renatus est, conservat, ejusque ductum sequitur: ita Œcumenius, Thomas Anglicus, Cajetanus et S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum. Sic dicunt Theologi eum qui habet gratiam efficacem, non posse non facere id ad quod eum gratia impellit, ac consequenter non posse peccare, nimirum in sensu composito, quia gratia efficax in suo conceptu includit effectum. Efficax enim dicitur, quæ prævisa est habitura effectum, quod scilicet libero arbitrio persuadebit consensum in bonum opus. Absolute tamen qui habet gratiam efficacem, potest ei resistere et peccare, uti liquet ex Concilio Tridentino, sess. VI, can. 4.

Secundo, qui natus est ex Deo, non potest peccare in sensu formali, quantum scilicet est ex parte nativitatis divinæ, si videlicet vim nativitatis et gratiæ divinæ spectes; hæc enim si sinatur agere et operari, nec ei resistat liberum arbitrium, potens est et efficax, ut excludat omne peccatum, ne cum eo possit consistere. Ita S. Augustinus, De Gratia Christi, cap. XXI. Sic Adam in statu innocentiæ dicitur fuisse immortalis, quia quamdiu in eo perdurabat, non poterat mori; sed sicut illum deserere poterat, sic et mori. Sic dicemus: hæc medicina, v. g. theriaca, tam potens est, itaque pesti resistit, ut qui eam sumit non possit peste mori, uti Mithridates sumens quotidie mithridaticum a se inventum et denominatum, ita induruit contra venenum, ut in angustias extremas a Romanis redactus, sumensque venenum, ut eo se enecaret (ne vivus in Romanorum potestatem veniret), diu id facere nequiverit, natura ita mithridatico roborata, ut omnem veneni vim elideret. Sed sicut quis potest theriaca, quam habet, non uti, imo sumptam ejicere et evomere, itaque peste tangi et mori: ita pariter qui habet gratiam Dei, potest ea non uti, eamque abjicere et peccare. Porro S. Joannes hic distinguit habitus supernaturales divinæ gratiæ ab habitibus virtutum moralium naturalibus, quod illi omne peccatum excludant, hi vero non. Nam habitus, v. g. temperantiæ, non perditur per unum actum intemperantiæ, sicut nec per unum actum temperantiæ acquiritur. Rursum distinguit gratiam Christi a gratia Adami, quod hæc Adamo dabat posse, non velle, illa Christianis licet infirmioribus det posse et velle: vide S. Augustinum, De Corrept. et Gratia, cap. XII: «Provisum est, inquit, infirmitati voluntatis humanæ, ut divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter ageretur, et ideo quamvis infirma non deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur, etc., ut ipso donante invictissime quod bonum est vellet, nec hoc deserere invictissime nollet. Hoc modo explicat S. Joannes, cap. V, vers. 18, dicens: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum.»

Tertio, non potest peccare, id est, ægre, difficulter potest peccare: quia in novum hominem renatus, totus gratia Dei est indutus et imbutus, ut tanti Dei beneficii immemor et ingratus esse vix queat.

Huc accedit Œcumenius: «Non potest, ait, id est, non vult peccare. Alii per metathesin, non potest peccare,» id est, inquiunt, potest non peccare; quia hoc proprie est posse et potentia, cum ex adverso posse peccare et peccare sit infirmitas et impotentia, q. d.: Semen, id est, gratia Dei, dat nobis potentiam et robur qua possimus non peccare, et vincere omne peccatum, si velimus ei cooperari.

Quarto, S. Augustinus, De Natura et Gratia, cap. XIV: Non potest peccare, scilicet de jure, non de facto, q. d. Jure non potest peccare, non decet, non congruit eum peccare; si peccet, facit contra omne debitum, jus et fas; quia ingratus est tantæ gratiæ, nativitati et filiationi a Deo acceptæ.

Quinto, Gagneius: Non potest peccare, scilicet peccato infidelitatis affectatæ, vel impugnationis veritatis agnitæ, quod S. Joannes vocat peccatum ad mortem, cap. V, vers. 16.

Sexto, alii hæc accipiunt de prædestinatis et absolute electis ad vitam æternam; hi enim licet possint aliquo tempore esse in peccato mortali, tamen in extremo vitæ articulo nequeunt esse in eo, cum eoque mori. Simili modo ait Christus, Matth. XXIV, non posse electos in errorem induci, et Joannes X, neminem posse electos de manu sua rapere. Hinc S. Fulgentius De Fide ad Petrum, cap. XXV: «Firmissime tene, inquit, nullum eorum qui prædestinati sunt, posse perire;» intellige hoc de impossibilitate non antecedenti, sed consequenti, quam logici consequentiæ vocant, quæ recte cum libertate arbitrii nostri consistit, quia illam includit et præsupponit.

Prima expositio et secunda maxime genuinæ videntur.

Anagogice S. Augustinus, lib. II De Peccat. mer., cap. VII: Justus, ait, non potest peccare, non in re, sed in spe; quia sperat, imo jus habet ad vitam æternam, in qua erit impeccabilis.

Simili modo S. Augustinus, lib. I De Nuptiis et Concup., cap. XXIII et XXIX, et De Spiritu et Littera, cap. ult., ait præceptum: «Non concupisces, et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et ex omnibus viribus,» perfecte in hac vita non posse adimpleri, sed illo nos moneri ut eo contendamus, ubi illud perfecte adimplebimus, quod erit in cœlo. Intellige hæc in sensu anagogico. Nam eo jubetur cum dicitur: Non concupisces, ut nullum concupiscentiæ motum sentiamus, quod in hac vita facere non possumus, sed faciemus in cœlo; in sensu enim litterali præcepto, Non concupisces, tantum præcipitur ut, esto concupiscentias sentiamus, iis tamen non consentiamus, quod possumus præstare in hac vita. Idem dicendum est de illo: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et ex omnibus viribus, uti dixi Roman. VII, 7.

Moraliter S. Joannes docet hic fideles modum facilem et certum fugiendi quodlibet peccatum, ac faciendi ut moraliter fix, quasi impeccabiles, nimirum si intendant jugiter semini Dei, hoc est, sanctis inspirationibus et dictaminibus fidei, ac prudentiæ Christianæ, quas Deus per fidem et prudentiam menti suggerit et inspirat; dum enim illis intendimus, mentemque affigimus, excludimus omne semen diaboli, id est, omnes suggestiones concupiscentiæ et peccati, itaque peccare non possumus. Qui enim peccat, necesse est ut attendat et intendat alicui concupiscentiæ a Deo vetitæ; si ei non attendat, peccare nequit, quia appetitus et voluntas nil potest appetere et velle, nisi quod phantasia et mens ei proponit et suggerit quasi bonum appetibile et concupiscibile. Hinc Beati peccare nequeunt, quia Deum vident tanquam summum et immensum bonum; unde ab eo oculos avertere nequeunt, sed in eo quasi omnis boni abysso merguntur et absorbentur.

Quocirca utilissimum est mentem semper occupare bonis cogitationibus, uti faciebat S. Xaverius, v. g. ruminare aliquam piam sententiam S. Scripturarum vel SS. Patrum, aut actum, vel virtutem aliquam cujuspiam Sancti; hac enim cogitatione occupata mens excludit et elidit omnem aliam cogitationem illecebrosam, quæ appetitum movere posset ad peccatum: hoc de intellectu. Idem est de voluntate. Qui enim intendit semini Dei, hoc est, piis affectionibus, desideriis, impulsibus, terroribus, promissis, etc., quas Deus inspirat et indit voluntati, nequit intendere concupiscentiæ, ac consequenter nequit peccare. Dicit ergo cum S. Josepho sollicitato ab adultera: «Ecce Dominus meus omnia mihi tradidit præter te; quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?» Gen. XXXIX, 9. Vide ibi dicta. Audi S. Leonem, serm. 8 De Epiphan.: «Qui, inquit, experiri cupit an in ipso Deus habitet, de quo dicitur: Mirabilis Deus in Sanctis suis, sincero examine cordis sui interiora discutiat, et sagaciter quærat qua humilitate resistat superbiæ, qua benevolentia obluctetur invidiæ, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis. An pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci injurias, quam imaginem et similitudinem sui conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos. Ac ne in multis laboret sollicitæ discretionis inspectio, ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suæ mentis inquirat, et si in ea dilectionem Dei et proximi toto corde intentam reperit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui, quæ sibi optat impendi, quisquis hujusmodi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet.»


Versus 10: Filii Dei et filii diaboli

10. IN HOC MANIFESTI SUNT FILII DEI, ET FILII DIABOLI (q. d. Hisce duobus indiciis manifeste secernas filios Dei a filiis diaboli, puta justos ab injustis; nimirum primo, quod) OMNIS QUI NON EST JUSTUS (Græcus et Syrus, omnis qui non facit justitiam, opera justa et sancta), NON EST EX DEO; (secundo), QUI NON DILIGIT FRATREM SUUM, — puta proximum, præsertim Christianum: repete: hic pariter, «non est ex Deo,» id est, non est filius Dei, sed diaboli. Unde a contrario colligendum relinquit, filium Dei esse primo, qui facit justitiam; secundo, qui diligit fratrem. Hæ sunt ergo duæ tesseræ, et quasi duo symbola filiorum et militum Dei, scilicet justitia et charitas; diaboli vero, injustitia et odium. Nota: Qui diligit fratrem, facit justitiam. Justitia enim generalis hic accipitur, quæ dilectionem omnemque virtutem complectitur, uti genus complectitur suas species; hic tamen ea secernit S. Joannes, ut ostendat inter omnes justitiæ species nullam magis ostendere, imo efficere nos filios Dei, quam charitatem et dilectionem proximi; nec ex adverso ullam injustitiæ speciem magis nos ostendere et efficere filios diaboli, quam odium et invidiam. Hinc S. Joannes, dilectus Jesu, non nisi dilectionem spirat. Proprie ergo charitas secernit inter filios Dei et diaboli. Audi S. Augustinum hic, tract. 5: «Dilectio sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi; respondeant omnes: Amen; cantent omnes: Alleluia; baptizentur omnes; intrent omnes Ecclesias, faciant parietes basilicarum: non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi in charitate. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo; qui non, non sunt nati ex Deo. Quidquid vis, habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest. Alia si non habeas, hoc habe, implesti legem.» Charitate autem diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum; unde «plenitudo legis est dilectio, Rom. XIII, 10. Idem Augustinus, De Natura et Gratia, cap. XLII: Charitas, ait, est verissima, plenissima, perfectissimaque justitia.» Tertullianus autem, lib. De Patient., eamdem vocat «summum fidei Sacramentum, Christiani nominis thesaurum, quam Apostolus totis viribus Spiritus Sancti commendat. Clemens vero Alexandrinus, in Paræn. ad Gent., præcipuum» nominat «hominis Christiani munus;» Cyprianus De Bono Patient., «fundamentum pacis, tenacitatem ac firmitatem unitatis, quæ et opera et martyria præcedit;» Basilius, orat. 3, «radicem mandatorum;» S. Gregorius Nazianzenus, epist. 20, «doctrinæ nostræ caput;» Hieronymus, epist. ad Theophylactum, «cunctarum virtutum matrem;» Ephrem, Doct. de humil., «omnium virtutum columnam;» Augustinus, serm. 53 De Temp., «omnium virtutum arcem;» Prosperus, lib. III De Vita contempl., cap. XIII, «affectionum omnium potentissimam, in omnibus semper invictam, actionum bonarum summam, salutem morum, finem cœlestium præceptorum, mortem criminum, vitam virtutum;» Cyrillus in cap. XIII S. Joannis, «omni virtute constantem;» Gregorius, lib. VI, epist. 60, «matrem et custodem omnium bonorum;» Bernardus, epist. 2, «hominum matrem et angelorum, non solum quæ in terris, sed etiam quæ in cœlo sunt pacificantem.»

Denique S. Basilius, De Inst. Monach.: «Ubi deliquium, ait, patitur charitas, eo prorsus ejus loco odium succedit. Quod si, ut Joannes ait, Deus charitas est, sine dubio necesse est diabolum odium esse. Ut igitur qui charitatem habet, is Deum habet: sic qui odium habet, diabolum in se nutrit.» Hæc ante me congessit noster Benedictus Justinus.


Versus 11: Ut diligatis alterutrum

11. Quoniam hæc est annuntiatio, — hoc est, res annuntiata, et semper annuntianda ac prædicanda, q. d. Hoc est nuntium e cœlo a Christo allatum, quod nos Apostoli, nuntii Christi, vobis jugiter annuntiamus. Syrus, hoc est præceptum; præceptum enim subditis promulgandum et annuntiandum est. Græcum ἀγγελία alludit ad Evangelium, q. d. Summa Evangelii est diligere invicem. Rursum Evangelium, id est lætum nuntium, quod Christus nobis attulit e cœlo, fuit ut diligamus invicem, sicut Christus dilexit nos. Potuisset Deus a nobis, utpote peccatoribus, exigere multa opera pœnosa et ardua jejuniorum, ciliciorum, laborum, tormentorum, martyriorum, sed noluit: contentus est si amemus invicem. Hoc est Evangelium. Quid enim lætius, quid jucundius, quid facilius quam amare, et amare alterutrum, id est invicem, reciproce? Sicut enim Deus præcepit nobis ut diligamus fratres, sic vicissim præcepit fratribus ut reciprocum amorem nobis rependant. Hunc enim elicit et exigit noster amor; philtrum enim efficacissimum, lynx, magnes et illex amoris est amor, juxta illud Martialis:

«Ut præstem Pyladem, aliquis mihi præstet Oresten;
Hoc non fit verbis: Marce, ut ameris, ama.»

Rursum hæc est ἀγγελία, puta angelorum annuntiatio, doctrina et vita; angeli enim se invicem ardentissime diligunt. Hac jubet nos imitari Christus, ut angelorum mores et felicitatem æmulemur, et per mutuum amorem inchoemus.

Alludit, imo citat illud Christi: «Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos,» Joann. XV, 12, ubi notat S. Augustinus, tract. 83 in Joannem, τὸ sicut dilexi vos distinguere charitatem a dilectione humana et carnali, q. d. Diligite invicem, non sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt, sed sicut se diligunt, quoniam dii sunt, et filii Altissimi. «Ut quid enim, inquit, diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus.»


Versus 12: Non sicut Cain, qui occidit fratrem suum

12. UT DILIGATIS (græce ἀγαπῶμεν, id est diligamus) ALTERUTRUM; NON SICUT CAIN, — subaudi faciamus, vel diligamus. Cain enim seipsum tantum dilexit, fratrem vero suum Abelem odit, et occidit ex invidia; quod scilicet videret sacrificia fratris, utpote meliora, esse Deo grata, ideoque ab eo cœlesti igne inflammari; sua vero, utpote pejora, esse Deo ingrata, ab eoque respui. Hoc est quod Caino ait Deus juxta Septuaginta: «Nonne, si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti?» Nam Cain «hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem seipsum, ait S. Augustinus, XV De Civit., VII: Quod omnes, inquit, faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est, non recto, sed perverso corde viventes, offerunt Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis.» Quocirca notat Eusebius, lib. XI De Præpar. Evangel., cap. IV, apposite et quasi omine divino vocatum esse Cain; licet enim mater Eva eum vocarit Cain, id est, possessionem et peculium suum, dicens: «Possedi hominem per Deum,» Gen. IV, 1, a radice קנה kana per ה, id est possedit, tamen æque commode Cain derivetur a קנא kana per א, id est æmulatus est, invidit; et sic Cain idem est quod æmulus, vel invidus, qualis ipse fuit. Vide Prosperum, lib. I De Promis. et Prædest., cap. VI De dilectione proximi; vide S. Gregorium, X Moral., VI; Chrysostomum, hom. 18 in Matth., ubi novem dilectionis gradus assignat. Et S. Augustinus, lib. I De Doctr. Christ., XXII: «Hæc, inquit, regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges proximum tuum sicut teipsum, Deum vero ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, ut omnes cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quæ confers. Cum autem ait, toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitæ nostræ partem reliquit quæ vacare debeat, et quasi locum dare, quasi alia re velit frui. Sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totius dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tanquam seipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quæ nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus derivatione minuatur.»

QUI EX MALIGNO ERAT. — Puta ex diabolo, q. d. Cain erat filius non Dei, sed diaboli, non generatione, sed imitatione et suggestione. Diabolus enim ex odio Dei, cum ipsi nocere non possit, cupit nocere ejus imagini, puta homini, ipsumque perdere; sicut pardalis cum hominem lædere nequit, hominis imaginem discerpit, ait S. Basilius, hom. De Invidia. Malignitas ergo Cain æque ac diaboli consistit in odio et invidia, quæ sunt vitia tyrannorum, raptorum et homicidarum, «qui piscium vitam degunt; nam ii in quemcumque alium inciderint, devorant, robustior infirmiorem propellens,» ait Athenagoras, orat. Pro Christianis. Unde piscis apud Ægyptios erat hieroglyphicum odii, ait Clemens Alexandrinus, lib. V Stromat.

ET PROPTER QUID OCCIDIT EUM? QUONIAM OPERA EJUS MALIGNA (πονηρά, id est mala et prava) ERANT. — Quia scilicet Deum parvi, imo minoris seipso æstimans, pejores victimas ipsi offerebat, meliores et pinguiores sibi reservans, atque invidebat Abeli, quod meliora offerens Deo, ipsi gratior existeret, et ab eo cœlesti victimarum incendio honoraretur: peccatum ergo Cain fuit invidia, quod scilicet Abeli fratri invideret Dei benevolentiam et gratiam, qua ejus victimas cœlitus inflammando acceptabat, non Caini. Ex invidia natum est odium, ex odio homicidium, imo parricidium. Hæ sunt proles et fruges invidiæ.

Audi S. Cyprianum, tract. De Zelo et Livore: «Ambitionem zelus excitat dum cernit quis alium in honoribus auctiorem: zelo excæcante sensus nostros atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non providetur; inflatur superbia, exacerbatur sævitia, perfidia prævaricatur, impatientia concutit; furit discordia, ira fervescit; nec se jam potest cohibere, vel regere, qui factus est potestatis alienæ. Hinc Dominicæ pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad hæreses atque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum Episcopis invidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre præpositum. Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de æmulatione perversus, animositate et livore non hominis, sed honoris inimicus. Qualis vero est animæ tinea, quæ cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem ejus, vel felicitatem, id est, odisse in eo vel merita propria, vel beneficia divina; in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam pœnam, velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta malevolentiæ ungulis pulsent: non cibus talibus lætus, non potus potest esse jucundus: suspiratur semper, et ingemiscitur, et doletur; dumque ab invidis nunquam livor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur.»

FRATRIS AUTEM EJUS JUSTA, — puta innocentia, pia et sancta; quia Deum pluris se æstimans, meliores victimas ipsi offerebat, ideoque ex invidia a fratre Cain occisus est. Tria maxime præconia justitiæ in Abel fuere, scilicet virginitas, sacerdotium et martyrium, ait S. Augustinus, vel quisquis est auctor lib. Divers. Quæst. ad Onosium; unde et S. Cyprianus, lib. De Bono Patient. ante medium, ait Abelem initiasse martyrium, eumque Martyribus ad imitandum in exemplum statuit. Sic et Rupertus in Isaiæ, cap. LIX, Abelem vocat Protomartyrem. Hinc et Abel fuit typus Christi, qui fuit Martyrum caput et princeps, uti docet Irenæus, lib. IV, cap. XLII; S. Augustinus, lib. XII Contra Faustum, cap. ix et x; Prosper loco citato, et alii. Vide dicta de Cain et Abel, Gen. IV; et epist. Judæ, vers. 11. Hac de causa S. Augustinus civitatem Dei inchoat ab Abel, civitatem diaboli a Cain, lib. XV De Civit., cap. viii.


Versus 13: Nolite mirari si odit vos mundus

13. NOLITE MIRARI, FRATRES, SI ODIT VOS MUNDUS. — Hanc sententiam quasi consequens deducit S. Joannes ex antecedenti antithesi filiorum Dei et filiorum diaboli, v. g. Caini et Abelis, q. d. Sicut Cain odit Abelem, quia Caini maligna, Abelis vero justa erant opera: ita pariter mundus, id est, Gentiles et mundani homines oderunt Christianos verosque fideles, quia ipsorum prava, fidelium vero sancta sunt opera. Alludit ad illud Christi in suo Evangelio, cap. XV, vers. 18: «Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.» Quid mirum si filii diaboli oderint filios Dei, cum pater eorum diabolus extreme oderit Deum Deique filios? Sicut non mirum est filios serpentum odisse filios hominum: contrarium enim odit sibi contrarium, uti nigredo odit, id est aversatur, albedinem, frigus calorem, amaritudo dulcedinem, malitia bonitatem, vitium virtutem, etc.

Porro causæ cur mundus oderit et fideles et sanctos, sunt quinque. Prima est, dissimilitudo morum; mundani enim mundanos habent mores, sancti vero cœlestes. Illi tument ambitione, avaritia, gula, libidine; hi se deprimunt humilitate, paupertate, sobrietate, castitate. Nam sicut similitudo est causa amoris, sic dissimilitudo est causa odii, ait Aristoteles; hinc illud Horatii, lib. I, epist. 19:

«Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi,
Sedatum celeres, agilem gnavumque remissi.»

Hanc causam dant impii, Sapient. II, 15: «Gravis, inquiunt, est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. Et S. Leo, serm. 9 De Quadrages.: In bono ergo, inquit, proposito constitutis inimicitiæ dissimilium diabolo instigante non desunt, et facile in odia prorumpunt, quorum improbi mores detestabiliores sunt comparatione rectorum. Iniquitas cum justitia non habet pacem, temperantiam odit ebrietas, falsitati nulla est cum veritate concordia. Non amat superbia mansuetudinem, petulantia verecundiam, avaritia largitatem, et tam pertinaces habet diversitas ista conflictus, ut etiamsi exterius conquiescat; ipsa tamen piorum cordium penetralia inquietare non desinat; ut verum sit, quod qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patientur; ut verum sit, quod omnis hæc vita tentatio est.» Mox vero aliam hujusce rei causam affert ab invidia malevolentiaque dæmonum desumptam. «Per istum, inquit, agonem, dilectissimi, ad præmia æterna tendentibus, in eo maxime diaboli insidiatur astutia, ut quorum pervertere non potest probitatem, subruat fidem.» Simili de causa inter bestias dissimiles intercedit antipathia et odium, v. g. inter hyænam et pantheram, de quo Plinius, lib. XXVIII, cap. viii: «Hyænæ, inquit, pantheris terrori esse traduntur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid de corio earum habentem non appeti; mirumque dictu, si pelles utriusque contrariæ suspendantur, decidere pilos pantheræ.» Simile odium est inter lupum et ovem, inter canem et leporem, inter murem et felem, inter elephantem et rhinocerotem.

Secunda odii causa est invidia; quia enim mundani suis concupiscentiis irretiti non possunt assurgere ad puritatem, virtutes et sanctitatem Sanctorum, dolent, eamque illis invident; præsertim quia vident illos magnis certisque passibus tendere ad beatitudinem et gloriam cœlestem, se vero suis sceleribus tendere ad damnationem et gehennam. Sicut ergo damnati et dæmones oderunt Sanctos, sic et mundani.

Tertia est, quod mundani videant Sanctos se separasse ab eorum consortio, illudque assidue fugere; unde eos quasi sui cœtus apostatas oderunt. Hanc causam assignat Christus, Joann. XV, 18: «Si de mundo, inquit, fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Et impii, Sapient. cap. II, vers. 16: Tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet a viis nostris tanquam ab immunditiis.»

Quarta, quia Sancti carpunt et redarguunt pravos mores mundi, imo sola Sanctorum vita est tacita mundanorum reprehensio. Hanc causam dant impii, Sapient. II, 12: «Circumveniamus, aiunt, justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est nobis, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. Et Christus, Joann. XVI, 8: Cum venerit ille (Paraclitus), arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.»

Quinta, quia mundani pleni sunt amore sui, cui contrarii sunt Sancti, utpote pleni amore Dei; hinc laudem dignitatem et gloriam acquirunt, quam eis mundani invident. Tritum est illud vulgi:

«Dum canis os rodit, socium quem diligit, odit.»

Unde fremit et ringit, quia metuit ne socius canis, os vel partem ossis sibi eripiat. Et hæc est causa cur etiamnum mundus et mundani oderint viros religiosos, quia scilicet eos ob sapientiam et virtutem sibi vident præferri in concionibus, pulpitis, cathedris, etc., easque sibi eripi; quod sane nascitur ex amore sui et mundi, non Dei: vide Philonem, lib. Quod deterius potiori insidiatur.

Succinit S. Joanni S. Jacobus, cap. IV, vers. 4: «Adulteri, inquit, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei?» vide ibi dicta; et S. Paulus dicens: «Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem,» Galat. I, 10. Nota: Pro nolite mirari S. Fulgentius, lib. III ad Trasimundum, et Tertullianus in Scorpiaco, cap. XII, legunt, nolite expavescere. Nonnulli enim Christiani verecundiores et timidiores mirabantur, quasi quid novum et insolens, se ob susceptam Christi fidem, sanctamque vitam a suis amicis Gentilibus despici, et odio haberi, imo vexari, et bonis spoliari, cum potius ob sanctitatem coli et amari juvarique debuissent, ideoque hæc odia expavescebant. Roborat ergo eos S. Joannes, docetque id non esse mirandum nec expavescendum, sed potius in eo lætandum et gloriandum; quia quos odit mundus, hos amat Deus. «Magis mirabile esset, si pravi homines diligerent eos qui secundum Christum pie vivunt,» ait Didymus. Quare ob hæc odia ne vel hilum remittendum est de sanctitate vel amore, sed potius in iis obfirmandus, intendendus et majoribus incrementis perficiendus est animus; sicut calor objecto frigore per antiperistasin sese intendit, corroborat et adauget; adeo ut etiam mundanos nos odientes charitate superare, et ex inimicis amicos facere satagamus.

Hoc est quod ait S. Petrus, epistol. 1, cap. IV, vers. 12: «Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat; sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes. Vere Seneca, lib. De Providentia, cap. 1 et seq.: Deus, ait, virum bonum in deliciis non habet, experitur, indurat, sibi illum præparat, etc. Omnia adversa (vir bonus) exercitationes putat, etc.: marcet sine adversario virtus; tunc apparet quanta sit, quantum valeat polleatque, cum quid possit, patientia ostendit;» et S. Basilius, Admonit. ad filium spirit.: «Fili, ait, patientiam arripe, quia maxima est virtus animæ, ut velociter ad sublimitatem perfectionis possis ascendere.» Causam dat S. Augustinus, serm. 11 et 149 De Tempor., ut scilicet ex mundi odio Deus nos trahat ad amorem sui et cœli. «O infelicitas, inquit, generis humani! amarus est mundus et diligitur, puta si dulcis esset, qualiter diligeretur? flores ejus quomodo colligeres, qui a spinis non removes manum?»


Versus 14: Translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres

14. NOS SCIMUS, — non fide divina credendo nos esse justos et prædestinatos, ut volunt hæretici, sed certitudine morali et conjecturali, concepta ex testimonio bonæ conscientiæ, innocentis vitæ et consolationis Spiritus Sancti. Dicit hoc S. Joannes ad consolationem fidelium, ne timeant mundi odia, q. d. In hisce mundi odiis et persecutionibus soletur vos, o fideles, vobisque animos addat et exacuat, quod per fidem et Christianismum translati estis de morte peccati ad vitam cœlestem et divinam, scilicet in hac vita per gratiam, in futura per gloriam, quæ omnibus odiis superior est; hujus autem vitæ certum est judicium, imo effectus, «quoniam (quod) diligimus fratres,» id est proximos. Dilectio enim hæc signum est, et effectus indubitatus gratiæ sanctificantis, et Spiritus Sancti, a quo quasi fonte increato manat omnis amor et dilectio. Vere S. Basilius in Regulis brev., Regul. 41, et in fusius disputat., Regul. 296: «Quomodo, inquit, certo persuasus esse aliquis potest Deum sibi peccata remisisse? Nempe si affectionem animi in se animadverterit similem illius qui dixit: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,» etc.

Ubi tria dat signa inhabitantis gratiæ et justitiæ: Primum, odium peccati; secundum, mortificationem carnis et omnium malarum cupiditatum; tertium, zelum salutis proximi ex amore Dei provenientem, qualem habuit Paulus, dicens: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?» II Corinth. cap. XI; et S. Gregorius, lib. I Dialog., cap. 1: «Mens, inquit, quæ divino Spiritu impletur, habet evidentissima signa sua, virtutes scilicet et humilitatem; quæ si utraque perfecte in una mente conveniunt, liquet quod de præsentia Sancti Spiritus testimonium ferunt.» S. Leo, serm. 8 De Epiphan., hæc tria gratiæ et sanctitatis assignat indicia: Primum, humilitatem; secundum, injuriarum condonationem; tertium, ea tribuere quæ sibi cupit impendi: «Quisquis, ait, hujusmodi est, Deum rectorem et habitatorem sui esse non dubitet,» videlicet ita ut non pendeat animus, sed probabiliter id credat.

Qui non diligit (cum scilicet debet diligere, aut qui non diligit, id est qui odit, ut sit litote aut miosis), MANET IN MORTE, — puta manet in macula peccati habitualis, remanente post actum peccati transeuntem, indeque manet in reatu et obligatione ad mortem æternam, ex quo exire per se nequit, sed tantum per gratiam Christi, ait Thomas Anglicus. Quomodo anima, immortalis cum sit, peccato tamen mori possit, eleganter explicuit S. Augustinus, lib. III De Civit. Dei, cap. 1: «Mors animæ fit, cum eam deserit Deus; sicut corporis cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis mors est, cum anima a Deo deserta deserit corpus; ita enim neque ex Deo vivit ipsa, neque corpus ex ipsa. Consentanee Cyrillus Alexandrinus, orat. De exitu animæ: Mors proprie est, non quæ animam dirimit a corpore, sed quæ animam a Deo separat: Deus vita est, a quo qui disjungitur, perit.»

Quin potius hæc animæ mors absolute in arcano sermone appellatur mors; nam mors illa corporis quam tantopere horremus, umbra dumtaxat est et imago hujus veræ mortis, cum illa ne conferenda quidem. Unde S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. xvii: «In Scriptura, ait, mors carnis dicitur umbra mortis; quia sicut vera mors est, qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est, qua caro separatur ab anima.» Denique peccatum generat formidabilem illam æternæ damnationis mortem, de qua S. Augustinus, lib. VI [recte XII] De Civitate Dei, cap. ultim.: «Si anima in pœnis vivit æternis, mors illa potius æterna dicenda est quam vita; nulla quippe major et pejor est mors, quam ubi non moritur mors. Quocirca S. Basilius, homil. 5 in Julittam Martyrem: Peccatum, ait, animæ est ægritudo, peccatum mors est animæ, alioqui immortalis. Peccatum luctu est et implacabilibus lamentis dignum. Ob peccatum profluant effusissimæ lacrymæ, nec desinat ab imo pectoris recessu jugiter prosilire suspiriosus gemitus. Ob hanc utique causam S. Hieronymus peccatorem vocat diaboli cadaver: Cadaver, inquit, diaboli putridum, ob magnitudinem peccatorum dubitare non poterit, qui legerit peccatum esse fœtidissimum, ipso peccatore dicente: Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ:» ita ipse lib. VI in Isaiæ cap. xiv.


Versus 15: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est

15. OMNIS QUI ODIT FRATREM SUUM, HOMICIDA EST. — Probat id quod dixit: «Qui non diligit, manet in morte,» hoc syllogismo: Omnis homicida manet in morte; atqui omnis qui non diligit, sed odit fratrem suum, est homicida: ergo omnis qui non diligit fratrem suum, manet in morte. Porro S. Joannes pro eodem habet non diligere fratrem et odisse fratrem, tum per miosin, quia minus dicitur, sed plus intelligitur, puta per negationem intelligitur affirmatio contrarii; tum quia non diligere fratrem cum debeas eum diligere, censetur interpretativum odium, et sæpe id oritur ex expresso et formali odio.

Porro, qui odit fratrem suum homicida est, non actu et opere, sed affectu et voluntate; quia, ut ait S. Hieronymus, epist. 36 ad Castorinum: «Cum homicidium ex odio sæpe nascatur, quicumque odit, etiamsi necdum gladio percusserit, animo tamen homicida est.» Sic Christus ait, eum qui concupiscit uxorem proximi esse adulterum, quia eam mœchatus est in corde suo. Matth. cap. v, 28. Secundo, homicida est dispositive, quia odium disponit, et via est ad homicidium, sicut concupiscentia ad adulterium: ita Dionysius Carthusianus. Denique odium plenum est desiderium homicidii: difficillimum enim est ut quem oderis, superesse velis: vide Antiochum Monachum, homil. 28.

Mystice, qui odit fratrem homicida est sui ipsius, quia per odium occidit animam suam. Ita S. Ambrosius, Precat. ad Missam: «Qui, inquit, invidet, qui odit, non alium priusquam seipsum occidit; qui exultat in adversis proximi, et affligitur in prosperis ejus, alieno proximum, se suo petit gladio;» et S. Gregorius, lib. X Moral., cap. xi, num. 18: «Vitam, ait, animæ culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit; menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur, qui scilicet a transfixo corde si prius non educitur, nihil in precibus divinæ opis obtinetur: quia et vulneratis membris imponi salutis medicamenta nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur.»

Pari modo qui odit fratrem, animam ejus sæpe occidit; quia provocat eum ad odium, vindictam et rixas, quibus animam suam perimit.

Porro Alexander Papa, epist. 3, sic legit: «Omnis qui detrahit fratri suo, homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Dei.» Nam, ut ait hic Dionysius, triplex est homicidium: primum corporale, quod tollit esse naturæ; secundum, detractionis, quod tollit esse famæ, occiditque civiliter; tertium, odii.

NON HABET VITAM ÆTERNAM IN SEMETIPSO MANENTEM, — q. d. Non habet gratiam in se manentem, non manet in eo gratia, nec ipse in gratia, qua obtinetur vita æterna, ut sit metonymia: ita Cajetanus et alii. Aut proprie, «non habet,» id est non habebit, vel habere non potest gloriam vitæ æternæ, ut vertit Syrus, ut sit enallage temporum, qua præsens ponitur pro futuro, q. d. Qui odit, non habet spem vitæ æternæ, nec eam sperare potest, sed manet in morte peccati, inde transiturus ad mortem æternam gehennæ (est miosis, ut dixi), juxta illud S. Augustini, Præfat. in Psalm. xxxi: «Quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe;» unde Cain: «A facie, inquit, tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur qui invenerit me, occidet me, q. d. ait S. Hieronymus, epist. 121 ad Damasum, quæst. 1: Quisque ex tremore corporis et furiatæ mentis agitatu, eum me esse intelliget, qui mereatur interfici.» Sic Poetæ fingunt Orestem ob cædem matris continuis furiis agitatum: vide S. Augustinum hanc S. Joannis sententiam expendentem, hom. 40, inter 50, cap. ii; et hom. 42, cap. vi.


Versus 16: Animam suam pro nobis posuit

16. IN HOC COGNOVIMUS CHARITATEM DEI, QUONIAM ILLE ANIMAM SUAM PRO NOBIS POSUIT, ET NOS DEBEMUS PRO FRATRIBUS ANIMAS PONERE. — Redit S. Joannes ad vim, indolem et legem perfectæ charitatis, ejusque ideam et vivum exemplar proponit Christum, q. d. Christus eminentiam charitatis ostendit, ejusque legem fixit, non tam verbo quam facto, quando ipse animam, id est vitam suam posuit pro nostra: mortuus enim est, ut nos a morte præsenti et æterna liberaret, ac ad vitam gratiæ et gloriæ beatæ traduceret; quo facto quasi in imagine nobis legem charitatis depinxit, scilicet nos pari modo pro fratribus debere animam, id est vitam, ponere. Dicit ergo: «In hoc cognovimus charitatem Dei,» q. d. In hoc elucet clare immensa Dei charitas superans omnem charitatem et amorem parentum, cognatorum, amicorum, quod scilicet Deus infinitus et immensus, pro suis creaturis, puta hominibus peccatoribus, indignis et ingratis, ultro et liberaliter sine ullo suo commodo, aut fructu, imo cum magno incommodo et probro, vitam suam posuerit; eoque simul nobis tacite præcepit ut se imitemur, et similiter pro fratribus animam ponamus.

Nota: Non licet animam, id est æternam animæ salutem, prodigere pro æterna salute animæ proximi, quia charitatis ordo poscit ut magis diligam meam salutem, gratiam et gloriam, quam proximi; quocirca bona spiritalia, puta gratiam et gloriam, eorumque augmentum magis mihi velle et procurare teneor, quam proximo; hoc enim dictat charitas ejusque ordo; licet tamen animam, id est temporalem animæ salutem et vitam prodigere pro æterna salute proximi, quia illa longe pluris facienda est quam temporalis propria. Unde cum ad illam comparandam necessarium est hanc prodigere, vel periculo exponere, id omnino faciendum est: hoc enim dictat et jubet ordo charitatis. Ita S. Paulus et Paulinus pro fratribus animas posuerunt. Ita S. Sebastianus vitam suam exposuit morti et martyrio, ut S. Marcum et Marcellianum ex tentatione parentum nutantes in fide confirmaret. Ita S. Vitalis Ursicinum medicum in martyrio nutantem corroborans, mortem et martyrii lauream adeptus est. Similia legimus in Actis aliorum Martyrum et Sanctorum.

Sed quæres an liceat, et an quis teneatur animam, id est vitam temporalem, exponere pro vita temporali proximi? quia cum charitate tenear me magis diligere, quam proximum, videtur pariter quod magis debeam diligere vitam temporalem propriam, quam proximi.

Respondeo: Ordinarie id verum est; extraordinarie tamen ob alias causas concurrentes, sæpe aliter faciendum est. Primo ergo tenetur vitam pro aliis exponere, qui ad id se pacto promisso aut jurejurando obligavit. Ita milites in prælio debent ex justitia pugnare, et vitam exponere, quamdiu est spes victoriæ, quia ad id ex pacto et juramento se obligarunt.

Secundo, ex justitia legali tenetur civis pro patria et civitate vitam exponere: recta enim ratio dictat partem esse exponendam periculo pro salute totius, v. g. Reipublicæ. Sic Samson collidendo postes domus, ejus ruina se cum Philistæis oppressit, ut eorum servitute populum Dei liberaret, Judic. cap. xvi. Sic Decii pro Romano exercitu, Codrus pro Atheniensi, Leonidas pro Spartano, morti se devoverunt, uti refert Livius, Plutarchus, Valerius Maximus et alii.

Tertio, amicus non tenetur pro vita amici suam exponere: hoc enim est diligere proximum, «non sicut seipsum, sed plus quam seipsum,» quod doctrinæ regulam excedit, ait S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. vi. Si tamen exponat, laudabiliter faciet: exponet enim illam pro honestate et bono virtutis amicitiæ; licet enim pro ea, æque ac pro alia virtute, v. g. castitate, vitam exponere. Majus enim est bonum virtutis, quam vitæ: illud enim est honestum et spiritale, hoc naturale dumtaxat et corporale. Tunc ergo vita propria exponitur, non ex amore vitæ alienæ, sed ex amore virtutis et ad aliorum exemplum, ut eis ostendat dignitatem virtutis amicitiæ, utque in ea excellat: ita docet S. Augustinus, lib. De Amicitia, cap. x; S. Hieronymus in cap. vii Michææ: «Interrogatus, ait, quidam quid esset amicus? respondit: Alter ego. Unde Pythagorei duo vades sese invicem tyranno dederunt;» S. Ambrosius, lib. III Offic., cap. XII; Franciscus Victoria, Relect. de homicidio, num. 24; Dominicus Soto, lib. V De Justitia, quæst. I, art. 6; imo S. Thomas, II II, Quæst. XXVI, art. 4, ad 2, et ibid. Valentia, qui et addit alium casum, nimirum si quis ex ira me invadat, itaque me stringat ut vel debeam occidi, vel invasorem occidere, licite posse me permittere occidi, ne alium occidam, quia non teneor cum tanta difficultate et incommodo cædis alienæ vitam propriam conservare, præsertim quia eum occidam, non tantum corpus, sed et animam ejus perdo, utpote existentem in flagranti delicto invasionis et conatus homicidii. Simili modo possum exponere vitam pro tuenda alterius castitate. Unde S. Ambrosius, lib. II De Virginit., celebrat militem illum qui S. Theodoram damnatam ad lupanar, commutando cum ea vestes, periculo violationis exemit; pro ea enim jam habitu virili et militari egressa damnatus ad mortem, eam deinde sponte ad locum supplicii procurrentem, martyrii sociam habuit, ne eos tyranni gladius separaret, quos junxerat amor Christi. Simili modo S. Paulinus se pro filio viduæ exposuit servituti, quæ civilis est mors, ob amorem charitatis; ut scilicet heroicum actum, imo excessum charitatis posteris in exemplum relinqueret: quem proinde mire celebrat S. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, et alii passim. Denique clara est sententia Christi: «Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis,» Joan. xv, 13.

Idem viderunt Gentiles, qui laudant Pyladem et Orestem, Nisum et Euryalum, Damonem et Pythiam amicos, quorum unus pro altero morti se ultro obtulit. Vide Valerium Maximum, lib. IV, cap. vii, et Aristotelem, lib. VII Mor. Eudemior., cap. vii: «Itaque, inquit, et simul esse et convivere, congaudere, condolere, absque se mutuo ne vivere quidem posse (una enim anima sunt), sed commori, unius illius veræque amicitiæ est. Seneca, epist. 9: In quid, ait, amicum paro? ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar.»


Versus 17: Qui clauserit viscera sua a fratre

17. QUI HABUERIT SUBSTANTIAM (Syrus, possessionem) HUJUS MUNDI, ET VIDERIT FRATREM SUUM NECESSITATEM HABERE (S. Cyprianus, lib. De Opere et Eleemosyna, legit, desiderantem; vel, ut vetus Editio habet, esurientem...), ET CLAUSERIT VISCERA SUA AB EO, QUOMODO CHARITAS DEI MANET (S. Augustinus legit, manere poterit) IN EO? — Educit hanc sententiam quasi consequentiam ex versu antecedenti; estque argumentum a minus verosimili ad majus, q. d. Si charitas Dei et Christus nos obligat ut ponamus animam pro fratribus, quod est difficillimum; ergo multo magis nos obligat ut illi egenti demus eleemosynam, quod est facillimum. Rursum, quia casus ille quo obligamur dare animam pro fratribus, raro occurrit, crebro vero occurrit obligatio levandi ejus indigentiam per eleemosynam, hinc ab illo ad hunc transit, q. d. Si durum vobis est dare vitam, date saltem eleemosynam proximo, quod vobis est facile: ita Œcumenius et S. Augustinus. Ita Joannes Eleemosynarius, cum quis celebrabat profusam ejus in pauperes liberalitatem, respondebat: «Frater, nondum pro te sanguinem fudi, sicut mandavit mihi Dominus Deus Christus,» uti refert Leontius in ejus Vita.

Ex hoc loco multi Doctores docent eleemosynæ præceptum obligare, non tantum in extrema proximi necessitate, sed etiam in gravi, adeo ut dives teneatur tunc erogare non tantum superflua, sed etiam necessaria statui suo, si minori suo incommodo possit avertere grave incommodum proximi. Ait enim S. Joannes: «Qui habuerit substantiam,» græce βίον, id est victum, non superflua: victus enim et substantia, tam superflua quam necessaria complectitur. Rursum ait: «Et viderit fratrem suum necessitatem habere,» non extreme indigere; necessitas enim gravis vera est necessitas, esto non sit extrema. Vide Gregorium de Valentia, tom. III, disp. III, Quæst. IX, puncto 4, et Bellarminum, lib. III De Bonis Oper. in particulari, cap. vii. Hinc ait Ecclesiastic. cap. IV, vers. 1: «Fili, eleemosynam pauperis non defraudes,» q. d. Injuriam et fraudem illi facis, si eleemosynam ipsi debitam neges. Et S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. xxxi: «Grandis culpa, ait, si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, fame laborare, ærumnam perpeti, qui præsertim egere erubescat.» Vide S. Gregorium Nazianzenum, orat. De Cura Pauperum, et S. Chrysostomum, passim De Eleemosyna.

ET CLAUSERIT VISCERA SUA AB EO. — «Viscera» enim sunt sedes commiserationis et symbolum misericordiæ, juxta illud Thren. II, 11: «Conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum, super contritione filiæ populi mei.» Vide ibi dicta. Œcumenius expendit τὸ viscera, q. d. Qui in viscera sua non admittit miserorum commiserationem, ex iis excludit et evacuat charitatem. Unde jubet Paulus, Coloss. III, 12: «Induite viscera misericordiæ.» Viscera sunt symbolum paterni, imo materni amoris; patres enim et matres filios suos vocant viscera sua, uti Paulus vocat Onesimum filium suum spiritalem, epist. ad Philemon, vers. 7, ubi S. Hieronymus: «Omnes filii, inquit, parentum sunt viscera.» Significat ergo viscera nos omnes ex eadem carne constare, esseque filios unius Adæ, et magis Dei, ac proinde invicem misereri et subvenire debere tanquam fratres fratribus, juxta illud Isai. LVIII, 7: «Carnem tuam ne despexeris.» Rursum, τὸ viscera significat eleemosynam dandam ex magno commiserationis affectu, et ut hunc semper ostendamus proximo, si effectum præstare nequimus. Vide S. Gregorium, XX Moral., cap. xxvi: «Audiant, ait, duri et immisericordes tonitrua Sapientis, Proverb. xxi, 13: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.»

Ad hæc viscera miserationis induenda fideles incitat Salvianus, lib. IV ad Ecclesiam Catholic., dum docet Christum in pauperibus esse mendicum, omnibusque indigere; quare in Christum crudeles esse qui bona sua erogant in cognatos qui non indigent, et Christum in pauperibus egere sinunt. «Sunt, ait, quibus etsi desint multa, non desint omnia. Christus tantummodo solus est, cui nihil est, quod in omni humano genere non desit. Nullus servorum suorum exulat, nullus frigore ac nuditate torquetur, cum quo ille non algeat. Solus cum esurientibus esurit, solus cum sitientibus sitit. Et ideo quantum ad pietatem illius pertinet, plusquam cæteri eget; omnis enim egestuosus pro se tantum, et in se eget: solus tantummodo Christus est, qui in omnium pauperum universitate mendicet. Et cum hæc ita sint, quid ais, o homo, qui Christianum te esse dicis, cum Christum egere videas, ut facultates tuas quibuscumque non indigentibus derelinquas? Christus pauper est, et tu opes divitum cumulas? Christus esurit, et tu delicias affluentibus paras? Christus etiam aquam sibi deesse queritur, et a te apothecæ ebriosorum vino replentur? Christus rerum omnium egestate conficitur, et a te luxuriosis copiæ congregantur? Christus tibi pro muneribus a te datis præmia sempiterna promittit, et tu nil præstituris cuncta largiris? Christus tibi et pro bonis bona immortalia, et pro malis mala æterna proponit; et tu nec bonis cœlestibus flecteris, nec malis perennibus commoveris; et credere te Domino Deo tuo dicis, cujus nec remunerationem desideras, nec iracundiam contremiscis.» Deinde demonstrat tales non habere fidem, nec credere Christo promittenti eleemosynariis amplam remunerationem: «Si ea quæ aliis relinquis, ideo relinquis, quia profutura ei cui reliqueris, certus es: sic profecto si quæcumque religiosis muneribus prorogasses, profutura esse tibi crederes, tibi absque dubio peculiariter deputares; quia quanto te plus amas quam eos quibus relinquis, tanto magis tibi relinqueres, si profutura ea tibimet, vel tenui opiniuncula judicares. Non enim te odisti, ut prodesse tibi nolis; sed quæ pauperibus dereliqueris, profutura tibi esse non credis: unde est quod aliis magis quam tibi consulis? quia profuturum tibi opus religiosum esse non credis; sicut credis itaque, sic recipies. Tu Salvatorem perpauci pendis, et te Salvator nihili. Tu Christum postponis aliis, et te omnibus Christus. Tibi in comparatione etiam hominum perditorum vilis est Dominus, et tu eris inter periturorum ultimos deputandus.»

Deinde ostendit eos graviter peccare, tum quod pauperes non juvent, tum quod sua magno labore et dolore parta, conferant iis qui illis ad pompam, gulam et luxuriam abutuntur; unde exclamat: «O quanto melius quæcumque illa es, quanto melius et salubrius pauper fueras et egestuosa, quam dives! paupertas enim te Deo insinuare potuisset, divitiæ ream esse fecerunt. Rectius ergo per indigentiam salva fieres, quam per opes tuas et te et alios prægravasses: te scilicet, dum male aliis relinquis; alios, dum a te relicta et ipsi usu inhumanissimo male possident, et post se male aliis derelinquunt. Si vis ergo quæcumque illa es, si vis tibi esse consultum, si vis æternam habere vitam et cupis videre dies bonos, relinque substantiam tuam indigentibus sanctis, relinque claudis, relinque cœcis, relinque languentibus; sint facultates tuæ alimenta miserorum, sit opulentia tua pauperum vita, ut illorum refrigeria præmia tua sint, ut illorum refectio te reficiat.» Hæc enim omnia recipies a Christo, quia Christum in pauperibus fecisti hæredem; et inferius acrius in eos invectus: «Das, inquit, res tuas divitibus, et egenis negas. Das luxuriosis, et negas sanctis. Das cuicumque fortasse perdito, et negas Christo: prout ergo judicasti sic judicaberis, sicut elegeris sic recipies. Non habebis cum Christo partem quam despexisti, cum his habebis quos prætulisti.»

Notent hæc divites Christiani, præsertim Ecclesiastici, qui bona quæ ab Ecclesia acceperunt, Ecclesiæ et pauperibus reddere tenentur, peccantque graviter si iis ditent cognatos; «quia res Ecclesiæ nihil aliud sunt nisi vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum,» ait S. Prosper, lib. II De Vita contempl., cap. ix et x; quem vide, æque ac S. Bernardum, epist. 24, ubi ait: «Væ tibi, Episcope, qui peccata populi comedis, ac si propria tibi minus sufficere viderentur, etc.; non licet tibi de facultatibus Ecclesiæ luxuriari, et in superfluitatibus consumere, sed solum vivere: non licet ditari, non licet consanguineos extollere, non licet palatia ædificare; denique quidquid præter necessarium victum ac simplicem vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est. Et S. Basilius, orat. in illud, Destruam horrea mea: At tu, ait, Nonne spoliator es, qui quæ dispensanda accepisti, propria reputas? Est panis famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quam tu in conclavi conservas; discalceati calceus, qui apud te marcescit; indigentis argentum, quod possides inhumane. Quocirca tot pauperibus injuriam facis, quot dare valeres.» Quare ethnica, inhumana, ferina et barbara est Stoicorum et Senecæ, lib. II De Clementia, cap. v, vox et sententia, misericordiam non esse virtutem, sed vitium mollis, flexilis et effeminati animi; æque ac illa Plauti, teste Lactantio, lib. VI, cap. XI:

«Male meretur qui mendico dat quod edat,
Nam et illud quod dat perit,
Et illi producit vitam ad miseriam.»

Humanius, sapientius et pientius Valerius Maximus, lib. IV, cap. viii: «Erat, inquit, opibus excellens Gillias, sed multo etiam animo, quam divitiis locupletior, semperque in eroganda potius quam in contrahenda pecunia occupatus, adeo ut domus ejus quasi quædam munificentiæ officina crederetur. Alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. Hospites quoque benignissime excepti, variis muneribus ornati dimittebantur. Quodam tempore quingentos simul Gelensium equites, vi tempestatis in possessiones suas compulsos, aluit ac vestivit. Quid multa? non mortalem aliquem, sed propitiæ fortunæ benignum diceres esse sinum; quod Gillias possidebat, omnium quasi commune patrimonium erat.» Quid hic dicent Christiani, qui a Christo Domino amplissimam promissionem audierunt: «Date, et dabitur vobis.»


Versus 18: Non diligamus verbo, sed opere et veritate

18. FILIOLI MEI, NON DILIGAMUS VERBO, NEQUE LINGUA, SED OPERE ET VERITATE. — Sanxit S. Joannes præceptum dilectionis, hic declarat qualis illa esse debeat, scilicet non verbalis, sed realis; non otiosa, sed operosa; non linguax, sed verax, id est, non adulatoria, ficta et hypocritica, sed sincera, cordialis et vera, quia talis fuit Christi; linguam enim opponit veritati, quasi hypocrisin et simulationem sinceritati et cordiali amori, ut a Christiana charitate et fideli amore omnem fraudem, dolum et fictionem excludat. Nam multi sunt amici linguaces, quos Theognis vocat ἀνὰ γλώττης καὶ μέχρι προσηγορίας, qui verbis sunt liberales, re parci; qui montes aureos promittunt, sed obolum non dant; qui saccos blanditiarum effundunt, sed unciam auri, imo panis non præstant. Hi fucati sunt et hypocritæ, quia verba non satiant famem et sitim esurientis et sitientis, sed cibus et potus; nec promissa vestiunt nudum, aut carcere liberant, sed vestes et nummi. Unde de talibus ait S. Jacobus, cap. II, vers. 15: «Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini; non deditis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? Sic et fides quæ non habet opera, mortua est in semetipsa;» pari modo dilectio, quæ non habet opera, mortua est: vide S. Gregorium, XXI Moral., xiv, ubi post multa concludit: «Dilectio nostra semper exhibenda est veneratione sermonis et ministerio largitatis. Et S. Bernardus, sermone 50 in Cantic., explicans illud: Ordinavit in me charitatem, citansque hæc S. Joannis verba: Nec linguæ mentientis, inquit, in hac dilectione recipit fictum, nec rursum afficientis exigit sapientiæ gustum. Opere diligamus et veritate, quod videlicet moveamur ad bene operandum magis quodam vividæ charitatis impulsu, quam sapidæ illius charitatis affectu;» et inferius: «Da mihi hominem qui ex toto corde diligat Deum, se vero et proximum, etc., atque in hunc modum ad cætera quæque Dei ordinato intendat amore, despiciens terram, suspiciens cœlum, utens hoc mundo tanquam non utens, et inter utenda et fruenda intimo quodam mentis sapore discernens, ut transitoria transitorie, et ad id duntaxat, quod opus et prout opus est curet, æterna desiderio amplectatur æterno: talem, inquam, da mihi, et ego audacter illum sapientem pronuntio, cui nimirum quæque res revera sapiunt prout sunt, et cui in veritate atque securitate competit gloriari, et dicere: Quia ordinavit in me charitatem. Sed ubi ille, aut quando ista?»

Nota: Si quis non potest opere et effectu succurrere, quia v. g. est pauper, huic sufficit lingua et affectu succurrere consolando, orando, consulendo, etc. Rursum qui succurrit effectu, debet quoque succurrere affectu, ut non tristis, morosus, objurgans, sed hilaris et blandiens det eleemosynam, juxta illud Pauli: «Qui miseretur in hilaritate, Rom. XII, 8; et Eccli. XVIII, 15: Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum, sed utraque cum homine justificato,» græce κεχαριτωμένῳ, id est gratioso, q. d. Vir justus utrumque præstabit, scilicet tam datum quam verbum bonum.

Denique præclare S. Gregorius, homil. 3 in Evang.: «Nec tamen, inquit, sibi aliquis credat, quidquid sibi animus sine operis attestatione responderit; de dilectione Conditoris lingua, mens et vita requiruntur; nunquam est Dei amor otiosus: operatur enim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est. Et S. Chrysostomus, hom. 53 et 68 ad Popul.: Quo plura, inquit, dederis Deo, eo plus te diligit; quibus majora debet, plus tribuit et gratiæ; cum aliquem videt cui nihil debet, eum fugit et adversatur; cum vero intuetur eum, cui aliquid debet, continuo ad eum accurrit. Omnia ergo tibi facienda sunt, ut Deum habeas debitorem. Qua vero id ratione fieri possit, sic plane explicat: Nunc hujusce rei tempus est: nunc enim esurit, nunc sitit, nunc nudus est in pauperibus; cum vero hæc vita elapsa fuerit, tui non indigebit; et nunc indigere vult propter te. Cibari a te vult, ut te cibet; indui, ut te induat. Pecuniam ergo contemne, ne contemnaris; ut dives sis, tua largiter da; ut colligas, disperge, imitare seminantem. Semina in benedictionibus, ut de benedictionibus et metas.»

Et S. Leo, serm. 6 De Jejunio 10 mensis: «Constans, inquit, esto, Christiane largitor: da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas. Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu. Substantia tua cum bene erogatur, augetur; et concupiscere justum misericordiæ lucrum, æterni quæstus est sectari commercium. Munerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur vobis; amplectenda est tibi promissionis istius gratulanda conditio. Paucis autem interjectis: Qui ergo, ait, pecunias amat, et multiplicare opes suas immodicis optat augmentis, hoc potius sanctum fœnus exerceat, et hac usurarum arte ditescat, ut non hominum laborantium captet necessitates, ne per dolosa officia laqueos incidat insolubilium debitorum, sed illius sit creditor, illius fœnerator qui dicit: Date, et dabitur vobis, et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Et concludit: Si benignus esset animæ suæ, illi bona sua crederet, qui et idoneus fidejussor est pauperum, et largissimus redditor usurarum. Quocirca merito dixit Chrysostomus, eleemosynam artem esse omnium quæstuosissimam.»


Versus 19: In conspectu ejus suadebimus corda nostra

In hoc (scilicet si diligamus non verbo et lingua, sed opere et veritate) cognoscimus quoniam (quod) ex veritate sumus, — id est, sumus veraces, veraciter ambulamus, veram habemus dilectionem, sumus quasi filii veritatis, id est, veræ et sinceræ charitatis.

Secundo, ex veritate, id est, ex Deo et Christo sumus: ita Œcumenius. Deus enim est prima et summa veritas, ac vera charitas, juxta illud: «Ego sum via, veritas et vita, Joann. XIV, 6; et cap. XVIII, vers. 37: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Quocirca recte concludit S. Augustinus, De Moribus Ecclesiæ, cap. XXXIII: Charitati victus, charitati sermo, charitati habitus, charitati vultus aptatur; coitur in unam conspiraturque charitatem; hanc violare tanquam Deum nefas dicitur; huic si quis resistit, expugnatur, atque excitur; hanc si quis offendit, uno die durare (in monasterio) non sinitur: sciunt ita commendatam esse a Christo et Apostolis, ut, si hæc una absit, inania; si hæc adsit, plena sint omnia.»

Et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. — Primo, Hugo, Lyranus et Dionysius exponunt, q. d. Suadebimus corda nostra, ut studeant proficere in melius, et meliora excogitent, omnemque suam cogitationem, studium et intentionem dirigant in Deum, satagendo illi in dies magis magisque placere.

Secundo, Joannes Ferus explicat, q. d. In conspectu ejus suadebimus corda nostra, id est, fiduciam nanciscemur impetrandi quidlibet a Deo.

Tertio et magis genuine, «suadebimus corda nostra,» id est, suadebimus cordibus nostris, ut vertunt S. Augustinus, Pagninus et Tigurina; Vatablus vertit, placabimus corda nostra; Syrus, persuasum reddituri sumus cor nostrum; alii, secura reddemus corda nostra, q. d. Conscientiam habebimus pacatam et securam in conspectu Dei; vere enim persuadebimus cordi nostro nos esse ex veritate, hoc est, vere charitati studere, dum diligimus non verbo et lingua, sed opere et veritate. Græcum enim πείθω, id est suadeo, construitur cum accusativo, qui Latina syntaxi vertendus est per dativum: ita S. Augustinus, Beda et alii. Græcizat ergo interpres hic, æque ac Judith XII, 10: «Suade Hebræam illam,» pro suade Hebrææ illi. Verum quia hic sensus includitur in eo quod proxime præcessit: «In hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus, ut ab eo distinguamus id quod sequitur: Et in conspectu ejus suadebimus corda nostra,» hinc,

Quarto et planissime, sensus est, q. d. Si diligamus non lingua, sed opere et veritate, «in conspectu ejus,» id est, Deo et Christo omnia conspicienti «suadebimus,» id est probabimus et persuadebimus corda nostra, scilicet esse ex veritate, uti paulo ante dixit; dat enim fructum dilectionis operosæ et veræ, ut ad eam fideles invitet, q. d. Qui diligunt duntaxat verbo et lingua possunt mentiri hominibus, ac fingere se ex corde diligere, at non Deo; hic enim cor intuens videt dilectionem illam esse labialem, non cordialem. Qui vero diligunt proximum opere et veritate, non reformidant oculum et judicium Dei; sed audent comparere in ejus conspectu, audent libera fronte se ejus tribunali sistere, audent ei corda sua pandere ac probare, et ostendere ea in veritate, veraque charitate esse fundata: se scilicet vere Deum et proximum propter Deum diligere, se Dei legi et voluntati satisfacere, illique soli placere contendere: ita Œcumenius. Simili modo Paulus ait, Galat. I, 10: «Modo hominibus suadeo, an Deo?» q. d. Ego causam meam probare et persuadere satago Deo, non hominibus: ita S. Chrysostomus. Unde S. Augustinus legit: «Ego Deo, non hominibus, probatum me reddere cupio. Vide ibi dicta, et S. Augustinum, lib. I Contra Secundinum, cap. I: Senti de Augustino quidquid libet, sola me in oculis Dei conscientia non accuset.»

Moraliter docet hic nos S. Joannes omnia opera nostra examinare ad regulam et limam intuitus et judicii divini; sæpe enim nos concupiscentia, mundus aut dæmon decipit, ut putemus nos agere pure ob amorem Dei, quod agimus impure ob concupiscentiam, vel amorem nostri. Quare antequam actionem aliquam aggrediare, ad hanc normam eam conformato: «Ita sincere age hanc actionem, tanquam qui conspiciaris a Deo, qui omnia videt et notat, quique omnium exactam a te exiget rationem; ita perfecte hoc age, quasi ultimum sit hoc opus tuum, quasi illico post illud moriturus. Cum dubitas quid agendum, dubium solve ex hoc principio: In dubio hoc elige, quod in hora mortis voles te elegisse. In hoc negotio hoc age, sicut cupis rationem reddere Christo in die judicii.»

Ita faciebat Psaltes: «Providebam, inquit, Dominum in conspectu meo semper, Psal. XV, 8. Eliseus Joram regi: Vivit, ait, Dominus, in cujus conspectu sto, IV Reg. cap. III, vers. 14. Ita Paulus: Gloria nostra, ait, hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati simus in hoc mundo,» II Corinth. I, 12.

Ita S. Xaverius: «Ubicumque fuero, inquit, meminero me in orbis theatro, et in oculis Dei versari. Ita noster Campianus agonem martyrii obiturus: Spectaculum, ait, facti sumus mundo, et angelis, et hominibus,» I Cor. IV, 9. Hos imitemur, ita «in conspectu ejus suadebimus corda nostra.»


Versus 20: Major est Deus corde nostro

20. Quoniam si reprehenderit (καταγινώσκῃ, id est arguat, condemnet, ut vertit Œcumenius) nos cor nostrum (quod lingua diligamus, non opere et veritate, esto idipsum dissimulemus, et exterius jactemus contrarium, frustra id facimus, quia) major est Deus corde nostro, et novit omnia. — q. d. Si tuam hypocrisin non potes celare cor tuum, multo minus celabis eam Deum, qui corde tuo major et profundior est, ac intimius illud videt, magisque illi præsens est quam tu ipse. Si conscientia tua te reprehendit et condemnat, quanto magis reprehendet et condemnabit te Deus, qui est præses et judex conscientiæ? Unde Syrus vertit, quod si cor nostrum reprehendat nos, quanto major est Deus corde nostro? «Si cor nostrum, ait Œcumenius, quod exiguum est, latere nequimus, quo pacto Deum qui nusquam non adest, latere valeamus;» et S. Augustinus: «Cor tuum, ait, abscondis ab homine, a Deo absconde si potes;» et mox: «Perhibeat tibi testimonium conscientia tua, quia ex Deo est. Si ex Deo est, noli illam velle ante homines jactare, quia nec laudes hominum te levant in cœlum, nec vituperationes inde te deprimunt; ille videat, qui coronat; ille sit testis, quo judice coronaris. Vere Diadochus, De Perfect. spirit., cap. C: Longe majus, ait, est judicium Dei conscientia nostra. Unde Paulus: Mihi, ait, pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Qui autem judicat me, Dominus est:» ita ipse, I Corinth. IV, 4; et Psaltes, Psal. LXIII, 7: «Accedet homo ad cor altum (græce βαθεῖα, id est profundum), et exaltabitur Deus,» q. d. Homo profundo et abdito corde et consilio multa mala, dolos et simulationes excogitabit; sed Deus eo altior et profundior erit; profundius enim illud subit, ut intueatur et judicet ejus consilia dissipando et vindicando. Unde Symmachus, Aquila et Theodotion pro ירום jarum, id est exaltabitur, legentes ירם jarem, id est sagittabit, vertunt, mentem et cor profundum hominis Deus configet, vel sagittabit.

Quare accommodatitia, non genuina, est expositio Thomæ Anglici, q. d. Si magna est cordis offensa, suique reprehensio, major est Dei misericordia ad eam condonandam. Impia enim est Caini vox, Gen. IV, 13: «Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Et illa aliorum: Major, id est, liberalior, ditior, plenior, perfectior, est Deus corde nostro;» quia solus ipse cordis nostri desideria satiat et explet, imo exuberat in immensum, nec iis capi potest, sicut mare capi nequit cochleari.


Versus 21: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus

21. Si cor nostrum non reprehenderit nos. — Καταγινώσκῃ, quod S. Augustinus vertit, «si cor nostrum non male senserit;» Œcumenius, «si non condemnet, et indemnati apud nos ipsos simus, fiduciam habemus ad Deum,» quod omnia quæ petimus, quibusque indigemus, ab eo impetrabimus, ut sequitur. Hoc est quod canit Psaltes Psal. CXVIII, 6: «Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.» Ex adverso de impio male sibi conscio, ait Sapiens, Proverb. XXVIII, 9: «Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.» Nam, ut ait S. Gregorius, X Mor., cap. XV vel XVII: «Diffidit accipere se posse quod appetit, qui profecto reminiscitur nolle se adhuc facere, quod divinitus audivit; et cor nos in petitione reprehendit, cum resistere se præceptis ejus quem postulat meminit.» Auctor Imperfecti, hom. 15 in Matth.: «Sicut oleum, ait, accendit lumen lucernæ, ita bona opera dant animæ confidentiam; nam justus quasi leo confidit,» Prov. XXVIII, 1.


Versus 22: Quidquid petierimus, accipiemus

22. Et quidquid petierimus (quod petendum est, puta revera bonum ad Dei gloriam, nostramque et aliorum salutem pertinens, vel conducens. Ita se explicat Joannes, cap. V, vers. 14, dicens: «Quæcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audiet nos»), accipiemus ab eo, — aut certe aliquid melius eo quod petimus. Explicat hic fiduciam quam parit bona conscientia apud Deum, ex effectu, qui est quod impetret omnia quæ postulat a Deo. Causam dat: «Quoniam mandata ejus custodimus, et ea quæ sunt placita coram Deo facimus.» Congruum enim est, et congrua merces obedientiæ et amicitiæ, ut si homo faciat voluntatem Dei, Deus vicissim faciat voluntatem hominis, juxta illud: «Voluntatem timentium se faciet,» Psal. CXLIV, 19. Mandata dilectionis intelligit, ut diligamus alterutrum, uti præcessit. Ita S. Augustinus.

Alludit ad illud promissum Christi: «Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis,» Joan. XV, 7. Oratione enim operatio, et vicissim operatione fulciri debet oratio, juxta illud S. Gregorii, lib. IX, epist. 45: «Inanis fit oratio, ubi prava est actio; actio enim preces bonorum superat.» Hoc est quod ait Jeremias, Thren. III, 41: «Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.» Nam, ut explicat S. Hieronymus, vel potius Rabanus: «Cor cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat et manus non levat: quisquis vero operatur, et non orat, manus levat, et cor non levat. Juxta ergo Joannis vocem, tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitæ pravitas nulla contradicit, et bonorum operum oratio orationi concinit.» Quin et Laconum, teste Plutarcho in Lacon., erat proverbium: «Admota manu fortunam esse implorandam, quo significabant, frustra Deum invocari, nisi quis addens industriam manum rotæ admoveret.»

Docet ergo hic S. Joannes orationem habere vim ex fiducia, fiduciam vero oriri ex observatione mandatorum; nam impiis qui ea violant, minatur Dominus, Isaiæ I, 15: «Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Alibi: Aggravata est auris ejus ut non exaudiat, sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum;» et Malach. II, 2: «Maledicam benedictionibus vestris. Et in eamdem sententiam Salomon, Proverb. XXVIII, 9: Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Denique David: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?» Psal. XLIX, 16. Idipsum expertus regius Propheta psallit: «Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in æternum, Psalm. XL, 13; et: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, Psalm. XXXIII, 16; et: Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est: in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus, Psalm. XXXII, 20. Unde idem alios docens: Delectare, inquit, in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, Psalm. XXXVI, 4. Imo petitiones ipsas præveniet, juxta illud: Desiderium pauperum exaudivit Dominus,» Psalm. IX, 17. Igitur non ipsas modo preces, sed etiam tacitas cogitationes ac desideria, antequam orando expromantur, prævenit et adimplet Dominus in iis qui vere pauperes sunt spiritu. Ita S. Dominicus dictitabat se nihil a Deo postulasse, quod non accepisset. Idem professus est S. Thomas Aquinas, S. Scholastica, soror S. Benedicti; S. Catharina Senensis et alii.

Et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. — Placita, quia ab eo jussa. Placita ergo sunt præcepta Dei, sicut placitum Regis est præceptum Regis. Placita tamen quoque sunt consilia Dei, puta consilia Evangelica. Qui enim perfecte Deo placere satagit, hic ejus non tantum jussa et præcepta, sed et nutus ac consilia amplexatur: quod uti arduum, ita Deo gratissimum est; unde S. Bernardus, serm. 1 De Dedic. Ecclesiæ, religiosum vel monachum vocat perpetuum miraculum. In hoc ergo omnis nostra sanctitas consistit, puta in studio et conatu placendi Deo semper, ubique et in omnibus. Hic enim est actus purissimæ et perpetuæ charitatis.

Ubi nota: Duplex est amor, concupiscentiæ scilicet, et amicitiæ. Amor concupiscentiæ est, quo studemus placere Deo, ut ab eo gloria æterna quasi mercede donemur; qui est actus bonus, sed magis spei, quam charitatis, juxta illud: «Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem,» Psal. CXVIII, 112. Amor amicitiæ est, quo pure satagimus placere Deo, eique placita adimplere non ob spem mercedis, sed ex puro amore; quia scilicet eum amamus, cupimusque ei rem placentem et gratam facere, in qua ipse sibi complaceat seque oblectet, ut ejus oculos, animum et mentem pascamus. Hic est actus puræ et perfectæ charitatis.

Hunc habuit Christus a primo instanti conceptionis suæ, eumque tota vita continuavit, donec ultimum in cruce spiritum in manus Patris resignavit. «Ego, inquit, quæ ei placita sunt, facio semper, Joan. VIII, 29; et: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei, Psalm. XXXIX, 9. Ita Paulus monet Romanos, XII, 2, ut studiose perquirant, quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta;» et Colos. cap. I, vers. 9, «postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes.»

Unde viri sapientes docent optimam esse praxim augendi Dei gratiam et merita, si qualibet hora cogites: Quid hac hora a me requirit Deus? quid hoc momento vult me facere? quid hoc instanti magis beneplacitum est? Illudque agnitum statim exsequare et opere compleas. Sic famuli regis qualibet hora cogitant quid placeat regi, quid ipse velit, omnesque regis nutus observant, et illico quod innuit perficiunt, ut non tam ire quam volare videantur: quanto magis nos Domini Dei nostri nutus observare debemus, illique in omnibus obsequi? Dei, inquam, qui est augusta illa et summa majestas, summa æquitas, summa sanctitas, summa sapientia, summa bonitas, summa potentia; Dei, qui est summus noster et omnium dominus, legislator, judex et vindex; Dei, qui nos creavit, conservat, redemit, sanctificat, singulisque momentis innumeris beneficiis cumulat. Hoc est quod ait S. Gregorius, lib. VI Moral., cap. XII vel XIV: «In cunctis quæ agimus, vim supernæ voluntatis inquiramus. Ammon Abbas apud S. Ephrem, tom. II, in cap. parenet. X et seq.: Voluntatem Dei, ait, tanquam vere regnum cœlorum, ac coronam vitæ perfectæ, desidera quovis tempore perficere, credens toto corde illud omnem humanam prudentiam utilitate superare, et in quacumque re primum probes oportet, an Dei sit voluntas ista. Joannes Abbas moriens gaudebat, aliosque idem docebat dicens: Numquam meam feci voluntatem,» uti refert Cassianus, lib. V De Instit. renunc., XXVIII. Noster B. Aloisius Gonzaga dictitabat se læte mori, nec ullius rei, ac præsertim nimiæ austeritatis, habere scrupulum, quod nihil fecisset nisi ex voluntate Dei, cujus interpres erat superior. Hoc est quod Deus laudat et celebrat, dicens: «Vocaberis voluntas mea in ea,» Isaiæ LXII, 4. Vide S. Bernardum, serm. 38 in Cant., et tract. De Diligendo Deo.


Versus 23: Hoc est mandatum ejus: fides et mutua dilectio

23. Et hoc est mandatum ejus (dixerat S. Joannes nos accepturos quidquid petierimus ab eo, «quoniam mandata ejus custodimus:» hic explicat quænam sint illa mandata, aitque esse duo. Primum), ut credamus in nomine (id est in nomen, est hebraismus: Græce ὀνόματι, id est nomini) Filii ejus Jesu Christi (hoc est, ut credamus in Jesum Christum Dei Filium: nomen enim ponitur pro re nominata metonymice, juxta illud: «In nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, quod explicans subdit: Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris,» Phil. II, 9. Secundum), et diligamus alterutrum. — In his enim duobus quasi fundamentis et radicibus cætera continentur: credere enim in Jesum Christum, est simul in eum sperare, eum amare, colere, adorare et per omnia obedire. Ita Œcumenius. Rursum credere in Jesum Christum Filium Dei, est pariter credere in Deum Patrem et in Spiritum Sanctum. Pater enim est Filii Pater; ac Pater et Filius includunt vim, imo actum spirandi Spiritum Sanctum, ut alibi dixi. Denique præceptum dilectionis proximi includit et præsupponit præceptum dilectionis Dei: propter Deum enim diligendus est proximus. «In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophetæ,» Matth. XXII, 40. «Minus enim, ait S. Augustinus, lib. X Conf., cap. XXIX, te, Domine, amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. O amor qui semper ardes, et nunquam exstingueris, charitas Deus meus, accende me. Continentiam jubes; da quod jubes, et jube quod vis.»

Sicut dedit mandatum nobis. — Vox mandatum toties repetita significat Christum unice et crebro mandasse et commendasse dilectionis mutuæ præceptum, tum Apostolis, ut idipsum ubique prædicarent et sæpe inculcarent; tum fidelibus, ut illi plane et plene obedirent.


Versus 24: Qui servat mandata ejus, in illo manet

24. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo. — Vox manet significat moram et habitationem, item intimam conjunctionem et societatem. Manet ergo Deus in obediente.

Primo, per mandatum et legislationem: lex enim, et consequenter legislator, manet in subdito, qui ei obedit; sicut doctrina doctoris manet in discipulo, qui eam audit et haurit, juxta illud: «Verbum Dei manet in nobis,» cap. II, vers. 14; ac vicissim subditus manet in lege et legislatore per disciplinam et obedientiam, qua ei inhæret et obedit.

Secundo, per amorem: qui enim mandata Dei custodit, Deum diligit, ac ab eo diligitur. Unde manet in Deo, sicut amans per affectum et amorem manet in amato. Anima enim magis est ubi amat quam ubi animat; vicissim manet in Deo, sicut amatum objective manet in amante. Eodem modo Deus manet in eo, scilicet et tanquam amans et tanquam res amata: «Qui enim adhæret Domino, unus spiritus est,» I Cor. VI, 17. Vide S. Bernardum, serm. 71 in Cant.

Tertio, diligens et obediens manet in Deo per clientelam; vicissim Deus manet in diligente per patrocinium, directionem et regimen quasi ejus tutor et custos, juxta illud Psalm. XC, 1: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.» Unde Syrus vertit: Qui servat præceptum ejus, per ipsum servatur. Hoc est quod ait Zacharias, cap. II, vers. 8: «Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.» Parum fuit dicere, me tangit; sed eam partem nominavit quæ est in homine charissima, eademque ad sensum mollissima. Et Deus ad Abraham: «Noli, ait, timere; ego protector tuus, et merces tua magna nimis. Hinc orat Psaltes: Esto mihi in protectorem et in domum refugii, Psalm. XXX, 3. Unde eleganter Beda: Sit, inquit, tibi domus Deus, et esto domus Dei: mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus, ut te contineat: manes in Deo, ne cadas. Serva mandata ejus, tene charitatem, noli te divellere a fide illius, ut glorieris in præsentia ipsius, et securus manebis in eo, modo per fidem, tunc per speciem. Manebit et ipse perennis in te, juxta quod ei Psalmista decantat: In æternum exultabunt, et habitabis in eis,» Psalm. V, 12. Et S. Chrysostomus in cap. VIII ad Rom. explicans illud, vers. 14, Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei: «Ad comparandam, ait, filiorum hæreditatem non satis est divino semel imbui spiritu, nisi ejus ducatu perpetuo regamur, cum nauclerus sit animæ nostræ, auriga et ductor, agens nos in prælium contra spirituales nequitias in cœlestibus.»

Quarto, manet Deus in amante, quasi locatum in loco: Anima enim sancta est thronus, templum et cœlum Dei, uti docet Paulus I Corinth. III, 17, et Isaias cap. LXVI, vers. 1 et 2.

Denique Deus manet in justo substantialiter, quia suam essentiam et substantiam justo communicat; facit enim eum consortem divinæ naturæ, II Petri I, 4. Vide ibi dicta.

Et in hoc (per hoc) scimus (q. d. Hoc indicio cognoscimus) quoniam (quod) manet in nobis (nimirum) de Spiritu (Græca et Syrus, ex spiritu) quem dedit nobis. — Probat servantes mandata; ideoque diligentes Deum manere in Deo, ac Deum in ipsis, q. d. Ex Spiritu Sancto ejusque charitate quæ facit nos alterutrum diligere, cæterisque ejus virtutibus et donis quasi ex effectibus, cognoscimus quod ipse Spiritus Sanctus, ac consequenter Pater et Filius maneant et habitent in nobis, juxta illud: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis,» Roman. V, 5. Unde sequitur nos vicissim manere in Deo. «Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo,» cap. IV, vers. 16. Ita S. Augustinus, Beda, Œcumenius et alii. «Ista connexio, ait S. Augustinus, satis aperteque declarat fraternam dilectionem non solum ex Deo, sed etiam Deum esse, quam videmus tanta auctoritate prædicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem.»

Nota, 1° scimus, non fide divina, quam hæretici specialem vocant, quasi fideles certo credere debeant se habere fidem et gratiam Dei; non etiam certitudine physica et absoluta, ut vult Catharinus, sed certitudine morali et conjecturali, qualis ex signis et conjecturis, puta ex fuga peccatorum, studio virtutum, præsertim humilitatis, mortificationis, charitatis, contemptus mundi, etc., haberi solet: et quo majora quis in se hæc signa experitur, eo majorem habet certitudinem, quod sit in gratia Dei. Unde quo magis crescit in virtutibus, eo certior sit de sua gratia et salute; adeoque Andreas Vega, lib. IX in Concilium Tridentinum, cap. ultimo et penultimo, docet Sanctos posse habere tantam certitudinem quæ excludat omne dubium et metum contrarii, ut moraliter non dubitent de sua gratia: quomodo certo credimus Constantinopolim esse ex communi omnium assertione, esto eam non viderimus; aut potius sicut sacerdos rite ordinatus certo scit se esse sacerdotem, et baptizatus scit se esse baptizatum, vel quia id a viris fide dignis audivit, vel quia adultus se baptizari vidit; qua ratione dicebat S. Antonius: «Ego Deum meum amo, non timeo.» Hoc paucorum est et eximie Sanctorum, qui diu et ferventer Deo servierunt; qui tamen si spectent suam infirmitatem, formidare possunt ne forte fallantur in hac sua credulitate, esto actu non formident. Cæteri et formidare possunt, et actu formidant. Ita S. Hieronymus in cap. VI Michææ: «Nulla hora, ait, dormire, nullo tempore securi esse debemus, sed semper exspectare diem judicii. S. Gregorius, lib. VI, epist. 22 ad Gregoriam, Augustæ cubiculariam: Secura, ait, de tuis peccatis fieri non debes, et quousque veniat ultima vitæ tuæ dies, semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes. S. Bernardus, sermone 3 De Adventu: Cum et meam et proximi conscientiam debeam servare, neutra mihi satis nota est: utraque abyssus est imperscrutabilis, utraque mihi nox est.» Vide Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XVI. Communiter ergo Sanctorum certitudo et fiducia mixta est cum metu et formidine de opposito, juxta illud Pauli: «Cum metu et tremore vestram salutem operamini,» Philipp. II, 12. Voluit id Deus, ut hic metus nobis esset frenum ad humilitatem et stimulus ad acrimoniam virtutis.