Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docuit, cap. 1, fideles per Christum in novam lucem et vitam renatos societatem iniisse cum Deo; nunc docet ut in ea studiose persistant, ideoque caveant a peccatis, Deique praecepta observent, praesertim charitatis tam Dei quam proximi, quod vocat mandatum vetus et novum. Inde, vers. 13, singulas hominum aetates, puta patres, adolescentes, infantes, juvenes compellat, singulosque ad Dei cultum et amorem accendit; ideoque hortatur ut caveant a mundo transeunte, utpote in quo non est aliud quam concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Tertio, vers. 18, perstringit haereticos, monetque ut eos quasi Antichristos execrentur, fidem vero in Deum Patrem et Filium et Spiritum, ejusque unctionem constanter retineant, ut in eo maneant, nec confundantur in adventu ejus, sed ab eo accipiant vitam aeternam.
Textus Vulgatae: I Joannis 2:1-29
1. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; 2. et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. 3. Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 5. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6. Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7. Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8. Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis, quia tenebrae transierunt, et verum lumen jam lucet. 9. Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. 11. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. 12. Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 13. Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. 14. Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis, juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. 15. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. 16. Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. 17. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. 18. Filioli, novissima hora est: et sicut audistis, quia Antichristus venit: et nunc Antichristi multi facti sunt, unde scimus, quia novissima hora est. 19. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum, sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20. Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21. Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22. Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. 23. Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24. Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25. Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. 26. Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos. 27. Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos, manete in eo. 28. Et nunc, filioli, manete in eo: ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. 29. Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
Versus 1: Advocatum Habemus apud Patrem, Jesum Christum Justum
1. FILIOLI MEI, HAEC SCRIBO VOBIS, UT NON PECCETIS. — q. d. In fine cap. praecedentis, dixi omnes adultos peccavisse, vel in gentilismo mortaliter, vel in christianismo venialiter; jam hortor singulos ut a pristinis in gentilismo commissis sceleribus plane caveant, a venialibus vero abstineant, quantum possunt; licet enim omnia collectim vitare sit impossibile, singula tamen distributive vitare est possibile, praesertim ea quae non ex subreptione, sed praevia animadversione, ideoque deliberate committuntur.
SED ET SI QUIS PECCAVERIT, ADVOCATUM HABEMUS. — Est occupatio. Objiciet enim quis: Si omnino peccata fidelibus fugienda sunt, quid faciet is, qui ex humana fragilitate in peccatum aliquod lapsus est, praesertim enorme, verecundum et pudendum? Respondet: Si quis lapsus sit, non idcirco desperet, nec animum abjiciat; quia apud Deum, qui est pater noster amantissimus, advocatum habemus Christum Dominum, qui suum sanguinem, crucem et mortem pro nobis obitam Patri repraesentans, facile nobis, si vere nos paeniteat, veniam impetrabit; Deus enim est clementissimus, et Christi merita sunt maxima. Sicut ergo peritiam et gloriam medici commendat magnitudo vulneris et morbi quem curat et sanat: sic magnitudinem gratiae, clementiae et redemptionis Christi commendat magnitudo peccatorum nostrorum, quorum ipse est medicus et propitiator. Hujus rei specimen dedit in S. Magdalena et S. Paulo, qui proinde hanc in se Christi gratiam celebrans I Timoth. 1, 15: «Fidelis, ait, sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam.» Vide ibi dicta.
Nota primo: «Advocatus» idem est latine quod graece παράκλητος. Unde tam Christus quam Spiritus Sanctus est paracletus, id est, advocatus noster; ita enim vocatur hic a S. Joanne in textu Graeco, aeque ac in Evang. xiv, 16. Vatablus, παράκλητος vertit, patronus, mediator, intercessor. Laurentius Valla, lib. IV, patronum ab advocato distinguit, quod patronus sit orator, qui reum dicendo defendit; advocatus, qui reo ad defensionem astat, etiamsi nihil dicat. Et Asconius Pedianus: «Qui defendit, ait, aliquem in judicio, aut patronus dicitur, si orator est; aut advocatus, si jus suggerit, aut praesentiam suam commodat amico.» Verum hic et alibi «advocatus» idem est quod patronus; sic enim causidicos, qui causas forenses agunt, vocamus advocatos. Ita Ulpianus: «Advocatos, ait, accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoquo studio operantur.» Et Quintilianus, lib. XII, cap. 1: «Non, inquit, forensem quamdam instituimus operam, nec mercenariam vocem, nec (ut asperioribus verbis parcamus) non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant.»
Nota secundo: Christus est advocatus noster. Primo, oratione interpretativa, scilicet exhibendo se et suas plagas, vulnerumque cicatrices, ac consequenter sua merita allegando divino conspectui, uti omnes Doctores consentiunt. Idcirco enim resurgens has cicatrices retinuit, et in coelum intulit, ut eas jugiter Deo Patri quasi Pontifex et mediator noster repraesentet, ac per eas veniam et gratiam nobis obtineat.
Secundo: multi valde probabiliter censent Christum etiam esse advocatum nostrum, oratione proprie dicta, qua pro nobis in coelis Patrem oret et interpellet: oratione, inquam, non qua denuo mereatur vel impetret (qualis fuit dum viveret in terris, eratque viator), sed qua jam comprehensor petit, rogatque Patrem exigendo jus in vita hac promeritum, sibique promissum, ideoque debitum, scilicet gratiam et salutem nostram. Hoc enim significat Paulus in epistola ad Hebraeos, ubi docet Christum esse Pontificem nostrum aeternum in coelis, qui «per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa,» cap. ix, vers. 12; et cap. vii, vers. 25: «Semper vivens, inquit, ad interpellandum pro nobis.» Et Christus, Joannis xiv, 16: «Ego, ait, rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis.» Et Paulus, Rom. viii, 34: «Christus Jesus, etc., qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis.» Vide ibi dicta. Christus ergo, qua homo jam beatus in coelo, et mente, et corpore ac voce debitum Deo cultum religionis exhibet, eum adorando, laudando, gratias agendo, cur non et postulando? hoc enim est officium advocati, qualis est Christus.
Tertio, haeretici hinc contendunt Sanctos non esse nostros advocatos, nec orare pro nobis, ac consequenter non esse invocandos, eo quod hoc sit officium Christi, qui solus est advocatus noster; ac proinde nos facere injuriam Christo, si Sanctos quasi advocatos invocemus. Audi Bezam hic: «Joannes cum nominat Christum, caeteros excludit. Quid ergo illis fiet qui B. Virgini hanc faciunt injuriam, ut Christi spoliis velint eam exornari; imo etiam contentissima voce Christum illi tanquam matri infantulum subjiciunt?» Falleris et fallis, impostor, dum asseris nos Christum subjicere B. Virgini, eamque Christi spoliis exornare. Scimus et profitemur Christum esse Deum, Deique Filium; B. Virginem non esse deam, sed Dei incarnati matrem, ac proinde infinitis partibus Christo esse inferiorem. Unde Christus solus vocatur a S. Joanne advocatus, scilicet talis, qui, ut ipse illico subdit, sit «propitiatio pro peccatis mundi,» quique sua passione et morte placavit Patrem, imo et justo sanguinis sui pretio satisfecit. At B. Virgo et Sancti sunt advocati nostri, ut deprecatores et intercessores per merita Christi. Unde B. Irenaeus, lib. V, cap. xix: «Sicut, ait, Eva seducta est ut effugeret Deum, sic Maria suasa est obedire Deo, ut virginis Evae virgo Maria fieret advocata.» Et S. Bernardus, serm. in illud Apocal. XII, Signum magnum: «Opus est, inquit, mediatore ad mediatorem istum, nec alter nobis utilior quam Maria.» Vide dicta I Timoth. II, 5, ad illud: «Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus;» et Bellarminum, tract. De Invocatione Sanctorum.
JESUM CHRISTUM JUSTUM. — «Justum,» id est, innocentem et sanctum, qui sua sanctitate gratissimus Patri meretur ab eo exaudiri. Secundo et potius, «justum,» id est, qui juste pro peccatis nostris satisfecit, justumque pro eis dedit pretium et lytrum, scilicet sanguinem suum et vitam. Unde explicans subdit: «Et ipse est propitiatio.» Alio ergo sensu vulgo vocatur advocatus justus, qui justam causam defendendam suscipit, non injustam, uti faciunt nonnulli lucri causa: unde Cassiodorus, lib. XI, epist. IV: «Si in advocationis, ait, studio justitiae claritate fulsistis.» Hic scilicet bonus est advocatus apud homines, non apud Deum, utpote a quo non justitiam, sed misericordiam et gratiam postulamus. Apud Deum ergo habemus tribunal gratiae duntaxat, non justitiae.
Versus 2: Ipse Est Propitiatio pro Peccatis Nostris, Non pro Nostris Tantum, sed Etiam pro Totius Mundi
2. ET (id est quia, q. d. Christus est advocatus noster, quia) IPSE EST PROPITIATIO (id est propitiator) PRO PECCATIS NOSTRIS. — Quia scilicet se offerens in cruce victimam pro peccatis, pro eis Deo Patri satisfecit, eumque nobis reconciliavit. Alludit ad propitiatorium imminens arcae foederis; hoc enim repraesentabat Christum propitiatorem, uti dixi Rom. III, 25, et Exodi xxv, 27. S. Augustinus, lib. De Fide et Opere, legit: «Et ipse est exoratio pro peccatis nostris.» Orat enim Christus pro nobis etiam in coelis, uti paulo ante dixi, et propitiare est exorare. S. Cyprianus, lib. IV, epist. 2 vel 52, pro exoratio legit deprecatio. Significat S. Joannes Christum talem nobis esse advocatum, ut certo causam nostram obtineat, imo eo patrono causa cadere non possimus, eo quod ipse sit ex officio redemptor et propitiator noster, qui ex justitia pro peccatis nostris satisfecit.
Hoc est quod ait S. Joannes, Apoc. 1, 5: «Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.» Nam, ut ait S. Leo, serm. 12 De Passione: «Effusio pro injustis sanguinis justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent.» Et paulo post: «Quamvis enim in conspectu Domini multorum Sanctorum pretiosa mors fuerit, nullius tamen insontis occisio propitiatio fuit mundi. Acceptant justi, non dederunt, coronas; et de fidelium fortitudine exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo funere solvit, cum inter filios hominum solus Dominus noster Jesus extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sint suscitati.»
Hac de causa S. Augustinus, S. Bernardus, S. Franciscus, S. Elzearius caeterique Sancti qui aliquando peccarunt, confugerunt ad vulnera Christi, quasi ad asylum, in eoque habitarunt. Eorum gnomas recensui Zachar. cap. xIII, 6. Vere S. Ambrosius, Praefat. in Psalm. xxxv: «Bonum, ait, aurum est sanguis Christi, dives ad pretium, profluus ad levandum omne peccatum.»
NON PRO NOSTRIS AUTEM TANTUM, SED ETIAM PRO TOTIUS MUNDI. — q. d. Non pro peccatis Judaeorum tantum, sed et gentium omnium, ait Oecumenius et Cyrillus. Melius Clemens Alexandrinus et alii, q. d. Non pro peccatis nostris qui sumus fideles tantum, sed pro peccatis infidelium totius mundi. Pro his enim quoque passus est Christus, eisque meruit gratiam et gloriam, si in eum credere ejusque merita amplecti velint. Unde et jussit praedicari Evangelium hoc omnibus gentibus, easque baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, Marci xvi, 15. Rursum Christus ut hostia propitiatoria offertur in sacrificio Missae pro omnibus hominibus, etiam infidelibus, ac defunctis in Purgatorio existentibus, uti fuse docet hic noster Justinianus; Ecclesia enim tantum excipit excommunicatos: pro his enim vetat sacrificari.
Versus 3: In Hoc Scimus Quoniam Cognovimus Eum, Si Mandata Ejus Observemus
3. ET IN HOC SCIMUS (non certo et demonstrative, sed probabiliter et conjecturaliter ex signis et effectis) QUONIAM (id est quod) COGNOVIMUS EUM (cognitione non tantum speculativa, sed et practica, quae cum amore et affectu conjuncta est, ac in opus derivatur: «cognovimus» ergo, id est novimus et diligimus eum), SI MANDATA EJUS OBSERVEMUS. — Referenda sunt haec ad id quod praecessit: «Advocatum habemus Jesum Christum;» praescribit enim modum quo hunc advocatum nobis conciliabimus, nimirum si eum cognoscamus per fidem, spem et amorem; eum vero cognituros, si mandata ejus observemus, id quod pluribus deinde sententiis prosequitur et inculcat. Vere S. Augustinus, lib. De Fide et Oper., cap. XII: «Nequaquam, ait, mens fallatur ut se existimet Deum cognovisse, si cum fide mortua, hoc est, sine bonis operibus confiteatur.» Sic David ait Psalm. cii, 18: «Memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea;» et moriturus ad filium: «Tu, ait, Salomon fili mi, scito Deum patris tui;» scito, scilicet practice, id est crede, reverere, ama, obedi ei. Unde explicans subdit: «Et servi ei corde perfecto, et animo voluntario;» et Osea cap. vi, vers. 6: «Volui, ait, scientiam Dei plusquam holocausta.» Chaldaeus vertit, voluntas mea, vel beneplacitum meum, complacentia mea, in operantibus legem Domini magis quam in offerentibus holocausta. Qui enim non observat legem Dei, utique eum non novit, quia non aestimat practice, non ponderat uti debet, Dei immensam majestatem, bonitatem, potentiam, sapientiam, justitiam. Si enim eam justo rationis libramine ponderaret, utique toto corde eum amaret, coleret, obediret. «Nam quisquis Deum non amat, ait Beda, profecto ostendit quia quam sit amabilis non novit; et quam sit suavis Dominus et dulcis gustare ac videre non didicit, qui ejus conspectibus placere continua dilectione non satagit.» Hinc Θεὸν S. Dionysius, De Divinis Nominibus, deducit ab αἴθειν, eo quod accendat affectum eorum, qui ipsum rite cognoscunt. Hoc est quod ait S. Joannes, cap. III [IV], vers. 7: «Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est.»
Quare ex eo scimus non recte colligit Catharinus, justos certo scire posse se esse justos et in gratia Dei; esto enim habeant in anima gratiam et charitatem Dei, tamen eam non vident. Rursum, licet mandata Dei exterius observent, tamen nesciunt an ea observent ex amore Dei et eo modo quo Deus jussit. Denique esto sentiant se amare Deum, tamen nesciunt an hic amor sit talis qualis esse debet, puta supernaturalis pure propter Deum, utque eum ament super omnia: ita definit Tridentinum, sess. VI, cap. IX. Vide Bellarminum, lib. III De Justific., cap. 1 et seq.
Versus 4: Qui Dicit Se Nosse Eum, et Mandata Ejus Non Custodit, Mendax Est
4. QUI DICIT SE NOSSE EUM (vera et salutifera notitia, puta, practica, quae noscentem conducat ad vitam aeternam. «Nosse» ergo, id est ita nosse ut amet Deum eique per omnia obediat), ET MANDATA EJUS NON CUSTODIT, MENDAX EST. — Nam de Philosophis cognoscentibus Deum, sed speculative et aride, ideoque eum non colentibus ait Apostolus: «Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,» Rom. 1, 21.
Versus 5: Qui Servat Verbum Ejus, Vere in Hoc Charitas Dei Perfecta Est
5. QUI AUTEM SERVAT VERBUM EJUS (jussa et mandata Dei), VERE IN HOC CHARITAS DEI PERFECTA EST. — Per antithesin contrariae sententiae priorem sententiam confirmat, q. d. Qui mandata Dei non servat, Deum non novit, id est, non diligit; quia a contrario qui Dei mandata servat, hic Deum diligit, adeoque habet charitatem perfectam. Unde dicit «verbum ejus» in singulari, quia praecipue respicit legem charitatis; haec enim caeteras omnes in se comprehendit, uti radix comprehendit frondes et fructus, totamque arborem.
«Perfectam charitatem» vocat quae implet illud verbum, sive legem charitatis: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua,» Matth. xxII, 37. Qui enim mandata Dei observat, diligit Deum ex toto corde, esto aliquando peccet venialiter; hoc enim in corruptione hujus vitae est malum necessarium. Porro in hac perfectione charitatis et vitae Christianae varii sunt gradus. Primus est, ita diligere Deum ex toto corde, ut nunquam offendas eum mortaliter. Secundus, ut nolis deliberate eum offendere venialiter, etiamsi totum mundum posses lucrari. Tertius, si amore Dei omni amori creaturae renunties, totumque te mancipes Dei cultui et obsequio, uti faciunt religiosi. Quartus, si non aliud cogites, velis vel ames, quam Deum aut propter Deum, uti faciunt Beati in coelo. Tertium expressit S. Paulus cum ait Rom. viii, 35: «Quis me separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus,» etc.
Praeclare Origenes, Praefat. in Evangel. S. Joannis: «Quisquis, ait, perfectus est, non amplius vivit ipse, sed in ipso vivit Christus, cumque in ipso vivat Christus, de eo dicitur Mariae: Ecce filius tuus Christus.» Et S. Augustinus in serm. 39 De Temp.: «Sicut radix, ait, omnium malorum est cupiditas, ita et radix omnium bonorum est charitas. Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus.» Et aliquanto post: «Quapropter, fratres, sectamini charitatem, dulce et salubre vinculum mentis, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, in hospitalitate lautissima, inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima; in Abel per sacrificium grata, in Noe per diluvium secura, in Abrahae peregrinationibus fidelissima, in Moyse inter injurias lenissima, in David tribulationibus mansuetissima; in tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat, in Machabaeis saevos ignes fortiter tolerat. Casta in Susanna erga virum, in Anna post virum, in Maria praeter virum.»
Egregie quoque S. Bernardus ad Fratres de Monte Dei: «Ab omnibus vobis, inquit, perfectio exigitur, sed non uniformis; sed si incipis, incipe perfecte; si jam in profectu es, et hoc ipsum jam perfecte age. Si autem perfectionis aliquid attigisti, teipsum in temetipso metire, et dic cum Apostolo: Unum autem, quae retro sunt obliviscens, et ad ea quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis in Christo Jesu; in quo manifeste Apostolo docente declaratur, quia perfecta eorum quae retro sunt oblivio, et perfecta in anteriora extensio, ipsa est hominis justi in hac vita perfectio; et perfectio perfectionis hujus ibi erit, ubi erit bravii supernae vocationis perfecta apprehensio. Hoc autem modo sicut stella a stella distat in claritate, sic cella a cella in conversatione, scilicet incipientium, proficientium et perfectorum. Incipientium status dici potest animalis, proficientium rationalis, perfectorum spiritualis.» Et inferius: «Primus status circa corpus se habet, secundus circa animam se exercet, tertius non nisi in Deo requiem habet. Quorum singuli sicut habent certam proficiendi rationem, sic in genere suo certam habent perfectionis suae mensuram. Initium boni in conversatione animali, perfecta obedientia est. Profectus subjicere corpus suum, et in servitutem redigere. Perfectio usu boni consuetudinem vertisse in delectationem. Initium vero rationalis est, intelligere quae in doctrina fidei apponuntur ei. Profectus, talia praeparare, qualia apponuntur. Perfectio, cum in affectum mentis transit judicium rationis. Perfectio vero hominis rationalis, initium est hominis spiritualis. Profectus ejus, revelata facie speculari gloriam Dei. Perfectio vero, transformari in eamdem imaginem a claritate in claritatem, sicut a Domini spiritu.»
Et S. Maximus De Charitate, centur. 3, num. 97: «Anima, ait, perfecta est, cujus vis affectibus obnoxia, prorsus ad Deum declinavit.» Idem, centuria 4, num. 17: «Nondum, ait, perfectam charitatem consecutus est, neque divinae providentiae secundum profunditatem cognitionem, qui in tempore tentationis, in doloribus et molestiis sibi accidentibus, longanimitate non perdurat, sed seipsum a spiritualium fratrum charitate abscindit.» Et S. Franciscus in opusculo Decem perfectionum: «Perfectio perfecti Christiani est, inquit, quod cor suum ab omni mundana et humana creatura eradicet, nec quaerat cur inveniat fundamentum aut radicem, nisi in illo qui fecit sibi cor; sed consuescat cor suum projicere in ipsum Deum, et de faecibus terrenis frequenter elevare: ita quod sine paena quandocumque voluerit, revertatur ad Christum, cogitando et afficiendo se ad cordis Creatorem; et intentus sit in omni loco et tempore altissimo benefactori. Rursum tantam habeat patientiam, quod illum qui sibi malum aliquod fecerit vel dixerit, conetur plus diligere et amare ex toto corde, et ex bona voluntate ei libenter servire sine omni amaritudine cordis. Quia sicut Deus ea vera liberalitate omnia bona sibi tribuebat, ita omnia mala credat eum occulte promittere, ad hoc ut peccatori ostendat sua peccata, sicque leviter ea puniat in praesenti, ut non flagellet durius in sempiternum. Illum igitur qui malum sibi fecit aut dixit, multum diligat, quia mediante illo tanquam nuntio, Deus magnum bonum illi confert; et tanquam retinaculum quo mediante Deus eum detinet, ne in profundum abyssi projiciatur, et tanquam tersorium quo Deus eum tergit, et tanquam dolabrum quo Deus eum dolat et perficit.»
IN HOC SCIMUS QUONIAM (quod) IN IPSO SUMUS. — S. Augustinus addit: «Si in illo perfecti fuerimus,» atque explicat, q. d. Si perfecte ei adhaereamus, eumque diligamus, ita ut ejus amore etiam inimicos amemus. Sic quoque legit Dionysius et alii nonnulli. Verum Romana et Graeca passim illa delent. Sensus ergo est, q. d. In hoc scimus quod in eo sumus, si videlicet verbum ejus servemus, uti paulo ante dixi. Effectus enim et signum dilectionis, qua adhaeremus et copulati sumus Deo, est observatio legis ipsius. Porro per charitatem sumus et manemus in Deo, et Deus in nobis ea ratione qua amatum est in amante, et amans in re amata: magis enim est anima ubi amat, quam ubi animat; vicissim Deus se amantes sibique adhaerentes redamat, inhabitat, curat, dirigit, protegit. Unde Hugo sic explicat, q. d. Qui amamus Christum, sumus in Christo, sicut membra sunt in capite, et sicut id quod regitur est in regente, nempe regimine peculiari et sancto. Antistropha est haec sententia Joannis illi in Evang. Joann. xiv, 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Diligentis ergo Deum anima est quasi templum, in quo realiter inhabitat Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Ubi nota S. Joannem delectari verbo manendi, illudque crebro usurpare, ac per illud significare primo, intimam conjunctionem; secundo, moram permanentem et perseverantiam, juxta illud Christi, Joannis cap. xv, vers. 4: «Manete in me, et ego in vobis.» Tertio, continuam praesentiam, amicam conversationem, mutuam familiaritatem, omniaque verae amicitiae obsequia et officia.
Versus 6: Qui Dicit Se in Ipso Manere, Debet, Sicut Ille Ambulavit, et Ipse Ambulare
6. QUI DICIT SE IN IPSO MANERE, DEBET SICUT ILLE AMBULAVIT, ET IPSE AMBULARE. — Procedendo semper in virtute, praesertim charitatis, ac in dies majora ejus opera exercendo, uti Christus crescebat «aetate et gratia apud Deum et homines,» Lucae II, 51. Sancti enim eunt de virtute in virtutem. S. Leo, serm. 2 De Quadrag.: «Haec, ait, est perfectorum vera justitia, ut nunquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti actione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum.» Hoc est quod ait Paulus Ephes. v, 1: «Estote imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.»
Pulchre S. Prosper, lib. II De Vita contemplat., cap. xxi: «Quid, ait, est ambulare sicut ille ambulavit, nisi contemnere omnia prospera quae contempsit, non timere adversa quae pertulit, docere quae docuit, sperare quod promisit, etc., praestare beneficia etiam ingratis, non retribuere secundum merita malevolis, orare pro inimicis, misereri perversis, invitare adversos, aequanimiter pati subdolos atque superbos? ac denique, juxta verbum Apostoli, mortui simus carni, ut duntaxat Christo vivamus. Sicut enim carne mortuus nulli jam detrahit, nullum aversatur aut despicit, nullius pudicitiam callida circumventione corrumpit, non invidet, non adulatur, non ambit: sic qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, nulla horum possunt agere aut pati.»
Unde Nyssenus, epist. ad Harmonium, «Christianismum definit esse imitationem divinae naturae.» Idem ad Olympium: «Quid igitur, ait, oportet eum facere, qui magno Christi cognomine dignus effectus est, nisi ut omnia sua tum cogitata, tum dicta, tum facta diligenter exploret, et utrum eorum singula ad Christum tendant, an ab illo sint aliena, dijudicet.»
Praeclare S. Augustinus, De Vera Religione, xv, docet quod Verbum factum sit caro, hoc fine ut viam virtutis doceret, non vi cogendo, sed exemplo praeeundo. Dum enim omnia mundi bona contempsit, contemnenda docuit; dum omnia vitae mala sustinuit, sustinenda monstravit: «Doctrina enim Deus apparebat, aetatibus homo. Satellites voluptatum divitias perniciose populi appetebant: pauper esse voluit. Honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit. Carnales suos filios magnum bonum putabant: tale conjugium prolemque contempsit. Contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit. Injurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae major injuria, quam justum innocentemque damnari? Dolores corporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte mulctatus est. Ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est. Omnia quae habere cupientes non recte, non recte vivebamus, carendo vilia fecit; omnia quae vitare cupientes a studio deviabamus veritatis, perpetiendo dejecit; non enim ullum peccatum committi potest, nisi dum appetuntur ea quae ille contempsit, aut fugiuntur quae ille sustinuit. Tota itaque vita ejus in terris, per hominem quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit.»
Huc facit stimulus S. Cypriani, tract. De Zelo et Livore: «Si hominibus, inquit, laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat, si ad patrem lineamentis paribus soboles subsiciva respondeat, quanto major in Deo Patre laetitia est, cum quis sic spiritualiter nascitur, ut in actibus ejus et laudibus divina generositas praedicetur?» Et paulo anterius: «Qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est; imaginem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nunc coepimus, Christi similitudinem praebeamus; hoc est enim mutasse quod fueras, et coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude vivendi Deus in homine clarescat, ipso exhortante, et eis qui se clarificant vicem mutuam pollicente. Eos, inquit, qui clarificant me, clarificabo,» Joann. xII.
Versus 7: Non Mandatum Novum, sed Mandatum Vetus, Quod Habuistis ab Initio
7. CHARISSIMI, NON MANDATUM NOVUM SCRIBO VOBIS, SED MANDATUM VETUS. — Loquitur de mandato dilectionis Dei et proximi: in hac enim includitur observatio mandatorum omnium, de qua sermo praecessit. De dilectione enim se explicans illico sermonem infert S. Joannes, vers. 9, 10, 11. Vocat hoc «vetus mandatum,» non «novum,» quia datum fuit Judaeis in veteri Testamento, Lev. xix, 18; imo datum fuit Adae et omnibus hominibus in lege naturae, aeque ac angelis ab initio creationis suae. Est enim hoc mandatum juris naturae dictatum a ratione et lege aeterna, quae fuit in mente Dei ab aeterno. Sic τὸ vetus explicat Joannes cum subdit: «Mandatum vetus est verbum quod audistis.» Ita S. Augustinus et Didymus: «Objiciebatur, ait, Apostolo novam ab illo doctrinam tradi, ac prorsus inauditam: tacite ergo illi occurrens negat se novum aliquod praeceptum proponere, sed prisca et vetera inculcare.»
Rursum, mandatum hoc est vetus, quia jam ab olim, puta ab initio christianismi, mox a baptismo illud audistis et accepistis. Ita explicat S. Joannes τὸ vetus, dum subdit: «Quod habuistis ab initio.»
Versus 8: Iterum Mandatum Novum Scribo Vobis: Tenebrae Transierunt, et Verum Lumen Jam Lucet
8. ITERUM MANDATUM NOVUM SCRIBO VOBIS. — q. d. Iterum inculco vobis jam quidem antiquum, olim vero novum mandatum, dilectionis et observationis mandatorum Dei, quod desuetudine et naturae corruptae vitio antiquatum Christus renovavit et auxit, nobisque identidem in memoriam revocare et innovare praecepit. Alludit, imo citat illud Christi Joannis XIII, 33: «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.» Novum dicitur, quia novi Testamenti praecipuum, et praecipue a Christo verbis et exemplis commendatum est praeceptum non timoris, uti olim apud Judaeos, sed dilectionis, illudque explicatius (ut patet Matth. v, 38 et seqq., Joann. xiv, xv et xvi), arctius et firmius quam antea fuerat, ac proinde novum nobis tradidit Christus.
Novum ergo dicitur per omnia genera causarum. Primo, ratione novae causae efficientis, puta novi legislatoris, scilicet Christi, qui arctius et quasi novum illud nobis tradidit. Rursum ratione novae originis, charitatis et gratiae, scilicet Spiritus Sancti, qui primo visibiliter et copiose effusus fuit in Pentecoste: unde consequenter ad charitatis hujus officia nove, novaque obligatione obstringimur, eaque magis obligamur nunc quam ante Christum; Judaei enim obscuraverant hoc dilectionis praeceptum pravis interpretationibus, dicentes proximos esse amicos: solos ergo amicos esse diligendos, inimicos autem odiendos: per amicos autem intelligebant homines suae gentis, puta Judaeos; unde censebant se Christianis omnibusque gentibus posse fœnerari, eorumque opes per usuras exhaurire. Quocirca Christus illa corrigens et innovans, Matth. v, 43: «Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,» etc.
Secundo, mandatum dilectionis est «novum» ratione novæ causæ materialis, puta novorum diligentium Christianorum, qui antea fuerant in tenebris infidelitatis et odii, ut subdit hic S. Joannes; jam vero charitate et spiritu Christi innovati, nove et ardentius Deum et se invicem diligere debent, quam ante.
Tertio et maxime, «novum» dicitur ratione novæ causæ formalis, puta novi objecti (objectum enim est instar formæ) et novæ rationis formalis diligendi, puta novæ incarnationis Verbi, novæque in eo fidelium unionis; Christo enim, qui caput est Ecclesiæ et fidelium, incarnato, facta est in eo singularis unio et communicatio membrorum Ecclesiæ, tum inter se, tum cum Christo capite suo jam homogeneo, id est, ejusdem rationis et naturæ: unio, inquam, per naturam, per gratiam et per Sacramenta, præsertim Eucharistiæ; quæ unio fundamentum est majoris et singularis obligationis ad arctiorem amorem Dei, Christi et Christianorum, ut scilicet jam Christianos diligere debeamus, non tantum ut proximos propter Deum, sed ut fratres et membra ejusdem capitis et patris Christi incarnati, qui parens est et legislator legis amoris, uti Moses tulit legem timoris. Indicat hanc rationem Christus dum subdit: «Sicut dilexi vos.» Sicut ergo dilectio Christi in nos fuit summa, nova et inaudita, ita et præceptum ejus, quo jubet nos hanc suam dilectionem imitari, summum est, novum et inauditum. Ita Cyrillus. Antiqua enim dilectionis lex a Mose lata sic habet: «Diliges amicum tuum sicut teipsum,» Levit. xix, 18. Nova vero a Christo lata sic habet: «Diligite invicem sicut dilexi vos,» Joan. xiii, 33; quæ major est et perfectior, tanto scilicet, quanto Christus (cujus dilectio quasi exemplar nobis imitandum proponitur et præcipitur) cæteris hominibus major et perfectior est. Porro per incarnationem non soli Christo, sed et toti SS. Trinitati, puta Patri, Filio et Spiritui Sancto, majorem quam antea, et novum amorem debemus, tum ratione majoris unionis: jam enim unito nobis per carnem assumptam Verbo, consequenter quoque nobis magis unita est tota SS. Trinitas: hæc enim est ubi Verbum est; tum ob nova et maxima beneficia per incarnationem nobis præstita. Per incarnationem ergo Verbi novam relationem et unionem habemus ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, et inter nos invicem, quam non habuimus ante, ac consequenter novam diligendi causam et rationem formalem. Per incarnationem enim Verbum factum est noster consanguineus et frater, ac consequenter Pater factus est novo modo Pater, uti Christi incarnati, ita et Christianorum fratrum ejus; Spiritus Sanctus vero totum se in eos effudit. Christianis enim proprie hoc novum dilectionis mandatum a Christo datur (non omnibus hominibus, nisi indirecte et consequenter, quatenus scilicet Deus vult omnes fieri Christianos), ut se invicem non tantum quasi proximos, sed quasi fratres et unius corporis Christi membra ament propter Christum, uti recte advertit Toletus et Franciscus Lucas in cap. xiii S. Joan.
Quarto, «novum» dicitur ratione novæ causæ exemplaris, puta Christi Domini: Christus enim suam vitam, sanguinem et totum seipsum pro salute suorum, ex puro amore impendit et exhausit. Idem fecit B. Virgo, Apostoli et primi fideles, ut darent nobis perfectæ dilectionis exemplar, quod imitaremur, juxta illud: «Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est,» Exodi cap. xxv, vers. ult. Et idipsum significat tò sicut dilexi vos, quæ verba meditanti multam confusionis, dicenti multam exaggerationis materiam suppeditant. Cogita enim quanta dilectionis argumenta nobis ostenderit Christus singulis momentis nascendo, laborando, prædicando, patiendo, moriendo, etc., et videbis quam parva sit hominum omnium dilectio. Cogitabat illa S. Joannes Eleemosynarius, Archiepiscopus Alexandriæ, qui cum quispiam effusam ejus in pauperes liberalitatem laudaret et suspiceret, dicere solebat: «Frater, nondum pro te sanguinem fudi, sicut mandavit mihi Dominus.»
Quocirca per Christum didicimus proximos non tantum diligendos esse, sicut nos ipsos, uti habebat vetus lex, sed plusquam nos ipsos. Christus enim mortuus est, ut nos licet inimicos vivificaret; eoque nobis dedit exemplum et exemplar dilectionis, ut nos idem faciamus pro proximis: qui sane diligendi modus apud Judæos et in orbe erat novus et inauditus. Ita S. Cyrillus in Joan. cap. xiii. Unde Chrysostomus, Theophylactus, Enthymius et Rupertus, «novum» dici censent ratione novi modi. Modum hunc explicat Arias, ut sit, inquit, dilectio ad exemplum dilectionis Christi ferventissima et officiosissima, erga omnes, etiam inimicos, ad omne officium prompta, ad exponendum sanguinem et vitam pro salute fratrum, uti fecit Christus: sic et Cajetanus, Gagneius, Joannes Major et alii.
Quinto, «novum» ratione novi finis, quia per hoc dilectionis mandatum voluit Christus nos facere novos homines, cœlestes, non terrestres. Rursum voluit nos illud crebro renovare, ut per crebras synaxes, conciones, meditationes, etc., illud sæpe excitemus, novaque et recenti voluntate, conatu et fervore, perinde ac si nunc primum daretur, illud capessamus. Huc respexit hoc loco S. Joannes dicens se mandatum vetus scribere, sed novum, id est, crebro renovandum. Unde ipse jam senex per singulas collectas illud refricabat, nec aliud inculcabat quam: «Filioli, diligite alterutrum; quia præceptum Domini est, et si solum fiat, sufficit,» ut dixi in proœmio, et hac Epistola crebro idipsum repetit et inculcat. Audi S. Bernardum, serm. 5 in Cœna Domini: Mandatum novum do vobis. Unde novum? nuper inventum, non quia in veteri Testamento non sit scriptum: Diliges Dominum Deum tuum. Quid ergo est novum? Novum, quia vetera ad novitatem perducit, et veteres homines transformat in juvenes. Novum, quia exuit veterem hominem, et induit novum, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia veritatis. Novum, quia olim genus humanum a paradisi gaudiis expulsum, nunc et quotidie transmittit in cœlum. Et S. Augustinum hic: «An ideo est mandatum novum, quia exuto vetere homine induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem non omnis, sed ista dilectio, quam Dominus mandat, et, ut a carnali dilectione distingueret, addidit: Sicut dilexi vos.» Et mox: «Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, hæredes Testamenti novi, cantatores cantici novi facit, et colligit populum novum.» Hoc spectans S. Gregorius, homil. 32 in Evang.: «Quia, inquit, Dominus ac redemptor noster novus homo venit in mundum, nova præcepta dedit mundo: vitæ enim nostræ veteri in vitiis enutritæ contrarietatem opposuit novitatis vitæ,» puta concupiscentiæ charitatem, amori sui amorem Dei et proximi.
Sexto, Maldonatus «novum» exponit excellens et præstantissimum, quia cæteris omnibus mandatis hoc dilectionis præceptum est sublimius, excellentius, utilius magisque necessarium; sic dicitur Psal. xcvi, 1, et xcviii, 1: «Cantate Domino canticum novum,» id est præstans, eximium, egregium: egregium enim dicitur quasi e grege selectum (hinc victimæ vocabantur egregiæ, quasi e grege selectæ, juxta illud Æneid. lib. VI: — Lectas de more bidentes); eximium, quod quasi singulare eximatur e grege cæterorum, ideoque rarum et novum.
Huc pertinet illud aliorum: «novum,» inquiunt, id est postremum; quia hoc mandatum ultimum suis dedit Christus jam iturus ad mortem: non quod novum significet postremum, sed quia postremum respectu novorum jam visorum, auditorum et præteritorum, ideoque veterum, videatur novum. A novo enim in superlativo fit novissimus, id est ultimus, postremus; eo quod quæ recenter fiunt, ultimum locum habeant. Sic homines novi vocantur, quorum nulli majores clari fuere, sed ipsi per seipsos clari esse incipiunt: qua ratione Cicero Romæ vocatus est «homo novus.» Sensus est, q. d. Mandatum nunc vobis do, quod hucusque nondum dedi, sed in hunc extremum discessum reservavi; nunc primo hoc mandatum vobis trado, ideoque novum appello: hucusque enim hoc mandatum talibus verbis expressum discipuli a Christo non audierant. Ita Sebastianus Barradius, qui et addit: Præterea dicitur novum quia volebat Christus tunc illos noviter incipere illud observare: sicut si pater filiis mandatum traderet, quod vellet noviter filios deinceps exequi, recte diceretur mandatum novum. Et Franciscus Lucas: Do, inquit, mandatum novum, quod hucusque non dedi, sed in obitum reservavi, quo tenacius inhæreret memoriæ omnium vestrum, quod pro meo, hoc est mihi proprio mandato habeo, ut quod præ omnibus aliis vobis commendatum, inculcatum et observatum velim, quale nullus unquam suis discipulis dedit, lene, adeoque suave mandatum. Est ergo novum, tum quia nove in ultima cœna a Christo datum, tum quia Christi proprium, ut ait S. Basilius, De Baptismo, cap. ult., tum quia singulari est studio ab ipso commendatum.
Septimo, «novum» ratione effectus, quia novos edit effectus, puta nova opera heroica, et a sæculo inaudita, qualia fuerunt S. Pauli et cæterorum Apostolorum, qui nova cœlestique vita, nova doctrina, novis miraculis, novis et inauditis laboribus et persecutionibus, nova alacritate, ardore et spiritu orbem subegerunt Christo. An non nova charitas fuit S. Pauli, qui optabat esse anathema pro fratribus? S. Paulini, qui se in servum tradidit Wandalis, pro filio viduæ redimendo? S. Dominici, S. Francisci, S. Ignatii, qui se et suos saluti animarum consecrarunt? S. Francisci Xaverii, qui ad extremos Japones, Sinas et Indos tantis sudoribus, æque ac ardoribus perrexit, ut eos ad Christum converteret? B. Jacoponi, qui optabat et orabat omnia omnium damnatorum tormenta subire, ut eos illis eximeret, omnesque salvaret, si Deo id placuisset?
Octavo, «novum,» ait S. Thomas, quia charitas ad novum Testamentum pertinet; et Lyranus: «novum» dicitur, inquit, quia novum Testamentum distinguit a veteri; vetus enim fuit timoris et servorum, novum est amoris et filiorum. Unde subdit Christus: «In hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem;» ubi S. Cyrillus: «Facies, inquit, et imago Christi nobis insculpta, qua sui esse cognoscimur, charitatis gloria est.» Hinc illud Cant. ii, 4: «Ordinavit in me charitatem.» Alii ex Hebræo vertunt, vexillum ejus super me amor. Et Cantic. cap. viii, vers. 6: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio; lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.»
Talis fuit dilectio primorum Christianorum: «Multitudinis enim credentium erat cor unum et anima una, erantque illis omnia communia,» Actor. iv, 32. Vide ibi dicta. Unde Tertullianus in Apolog., ait Ethnicos de Christianis dicere solitos: «Videte ut invicem se diligant, et ut pro alterutro mori sint parati.» Additque Christianos se invicem vocasse fratres, utpote «qui unum Deum Patrem agnoverunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiæ ejusdem ad eamdem lucem expaverint veritatis, etc. Item ex substantia familiari fratres sumus, quæ penes vos dirimit fraternitatem. Itaque quia animo animaque miscemur, nihil de rei communicatione dubitamus: omnia indiscreta sunt apud nos, præter uxores.»
QUOD VERUM EST, ET IN IPSO ET IN VOBIS. — Pronomen ὅ, id est quod, cum sit neutrum, non potest referre mandatum, eo quod græce sit ἐντολήν femininum. Quare technice vel substantive sumitur, q. d. «Quod,» id est, quæ res vera est «in ipso,» id est in seipsa, quia mandatum hoc dilectionis cum sit juris naturæ, in seipso certissimum et verissimum est, æque ac antiquissimum, licet quoad praxin et executionem sit novum. Idem verum est «in vobis,» quia vos illud ipsum cum nova vita in Christo complexi estis. Ita S. Augustinus, Junilius et Œcumenius. Hoc sensu tò in ipso refertur ad mandatum. Melius alii referunt ad Christum: licet enim eum non nominet hic, tamen eum nominavit vers. 1, 2, 3, 4 et seq. Cor enim S. Joannis plenum erat Christo, ut, dum «ipsum» nominat, non alium intelligat quam Christum, utpote amorem suum, quo plenum erat os ejus æque ac cor; unde simili modo ait Magdalena Christo, quem putabat hortulanum: «Domine, si tu sustulisti eum,» Joan. xx, 15. Quem? utique Christum: præter eum enim aliud non cogitabat, aliud non quærebat, aliud non amabat Magdalena. Tota enim absorpta in Christo, putabat omnes ibi habere cor, ubi ipsa habebat suum. Hæ sunt phrases amantium, quas proinde usurpat sponsa in Canticis. Ita S. Hieronymus, qui proinde, lib. II Contra Jovinianum, legit: «Mandatum novum scripsi vobis, quod est verissimum et in Christo et in nobis.» Nonnulli enim codices legunt ἡμῖν, id est nobis: Noster tamen cum aliis plerisque legit ὑμῖν, id est vobis, sed eodem redit sensus. Jam aliqui exponunt, q. d. Hoc mandatum charitatis est res quæ facit vos tam vere esse in Christo, quam estis in vobis ipsis.
Secundo et planius, q. d. «Quod,» id est quæ res, puta novum hoc dilectionis mandatum, locum habet tam in Christo, quam in vobis, tum quia mandatum est, tum quia practicatum et executioni datum: quia, sicut Christus ut caput Ecclesiæ summe amat Christianos, quasi membra sua, ita ipsi se invicem summe ut commembra amare debent (ac reipsa amant), atque Christum in hoc amore imitari, ut sicut ipse mandato Patris nostri se totum impendit amori, ita et nos vicissim totos amori Dei, Christi et Christianorum impendamus. Rationem subdit.
QUIA TENEBRÆ (ignorantiæ, concupiscentiæ, peccatorum, æque ac umbrarum, timoris et cæremoniarum veteris Testamenti) TRANSIERUNT: ET VERUM LUMEN JAM LUCET. — Syrus, incipit apparere: puta lumen Evangelii, fidei, gratiæ, amoris omnisque sanctitatis. Simili modo ait Paulus: «Nox præcessit, dies autem appropinquavit,» Roman. xiii, 12. Et: «Eramus aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino,» Ephes. v, 6. Vide ibi dicta. Hoc vocatur lumen «verum,» id est perfectum, plenum, divinum. Sic Joannes de Christo ait: «Erat lux vera,» id est perfecta, et essentialis, Joan. i, 9. «Ego sum vitis vera,» id est perfecta, dans vinum divinum, Joan. xv, 1. Sic Eucharistia vocatur «panis verus,» id est perfectus, plene cibans et satians, Joan. vi, 55. Hujus rei symbolo, luminis hujus sol et lucifer Christus Dominus, incarnatus est in æquinoctio verno, puta die 25 martii, ut significaretur eum abacta caligine judaismi et gentilismi invecturum veram lucem Evangelii et christianismi, uti advertit S. Chrysostomus, hom. De S. Joan. Bapt. Eadem de causa natus est Christus in solstitio hiberno, cum incipiunt crescere lux et dies, ut annotavit S. Augustinus, serm. 22 De Temp.
Versus 9: Qui Dicit Se in Luce Esse, et Fratrem Suum Odit, in Tenebris Est Usque Adhuc
9. QUI DICIT SE IN LUCE ESSE (Evangelii, fidei, gratiæ et charitatis Christi), ET FRATREM SUUM ODIT (mentitur se esse in luce. Unde S. Cyprianus, lib. III Contra Judæos, cap. III, legit vel potius interpretando supplet, «mendax est, quia») IN TENEBRIS EST — ignorantiæ saltem practicæ, iræ, odii, concupiscentiæ et peccatorum; quibus excæcatus non videt quantum malum sit odium, quam Deo, qui est lux charitatis, exosum, quantas strages afferat, quanta sibi damna conciliet, quanta gehennæ tormenta accersat. «Ipso scelere cæcatus est, vadit nesciens in gehennam ignis, et præceps fertur in pœnam,» ait S. Chrysostomus, homil. De Erudit. disciplinæ. Vere dixit Sapiens: «Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt,» Eccli. cap. xi, vers. 16.
Præclare S. Cyprianus De Zelo et livore: «Si homo lucis, ait, esse cœpisti, quæ sunt Christi gere: quia lux et dies Christus est. Quid in zeli tenebras ruis? Quid te nubilo livoris involvis? Quid invidiæ cæcitate omne pacis et charitatis lumen extinguis? Quid ad diabolum cui renuntiaveras redis? Quid Cain similis existis?» Rursum: «Qui odit fratrem, in tenebris est,» scilicet gehennæ et inferni, tum quia eo tendit, tum quia dæmon eum possidet. Audi S. Basilium, homil. De Ira: «Sicut, ait, qui charitatem habet, Deum in se habet: ita qui odium et iram habet, dæmonem in se continet.» Et iterum: «Habetis, inquit, dæmonem pessimum vestris animabus innatum;» et S. Chrysostomus «iram voluntarium dæmonem» appellat. In irato ergo quasi in Orco contemplari licet Cerberum tricipitem, Megæram, Alecto et alias Furias. Seneca, lib. II De Ira: «Qualia, ait, Poetæ inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda, pacemque lacerandam teterrimæ inferi exeunt furiæ, qualem Cerberum» tricipitem flammas vomentem, «talem nobis iram figuremus.»
USQUE ADHUC — usque ad hoc tempus quo baptizatus est, et Christianus, q. d. Baptismus licet sit illuminatio, tamen has odii tenebras depellere nequit, si adhuc voluntariæ sint, aut si baptismum sequantur: ita S. Augustinus, Beda et Hugo.
Versus 10: Qui Diligit Fratrem Suum, in Lumine Manet, et Scandalum in Eo Non Est
10. QUI DILIGIT FRATREM SUUM, IN LUMINE MANET — fidei et amoris Christiani. Est antithesis vers. præced.
ET SCANDALUM. — Scandali etymon dat S. Hieronymus in cap. xv Matth.: «Quia crebro teritur, inquit, in Ecclesiasticis Scripturis scandalum, breviter dicamus quid significet πρόσκομμα et σκάνδαλον. Nos offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere: derivant a σκάζω sive σχάω, id est claudico, quod cogat claudicare pedibus objectum offendiculum; aut, ut aliis placet, σκάνδαλον lignum est curvum quo sustinetur decipula vel tendicula, et in quod animal, dum impingit, in sui ipsius ruinam evertit decipulam; aut postremo impedimentum insidiose positum in via, ut transiens offendat.»
ET SCANDALUM IN EO NON EST. — q. d. Qui diligit, nusquam offendit, nusquam impingit. Scandalum ergo, id est offensio vel offendiculum, in eo non est, sive activum, ut ait S. Augustinus, sive passivum, ut ait Glossa: diligens enim nulla re, nulla injuria, nullis moribus offendit vel offenditur; quia «charitas patiens est, benigna est, etc., non irritatur, non cogitat malum, etc., omnia suffert, omnia credit, omnia sustinet,» I Corinth. xiii, 4. Hoc est quod ait Sapiens, Proverb. xv, 19: «Viæ justorum absque offendiculo.» Et Psaltes Psalm. cxviii, 165: «Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.»
Audi S. Augustinum: «Qui sunt, inquit, qui patiuntur scandalum, aut faciunt? qui scandalizantur in Christo et in Ecclesia: qui in Christo scandalizantur, tanquam a sole uruntur; qui in Ecclesia, tanquam a luna. Dicit autem psalmus: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, id est si tenueris charitatem, nec in Christo scandalum patieris, nec in Ecclesia; nec Christum relinques, nec Ecclesiam.» Idem, sermone 59 De Temp.: «Plus diligendi sunt inimici, quam amici: qui enim inimici sunt, corpori adversantur, et animæ præparant æterna præmia; quia qui carnalia nostra et terrena rapiunt, cœlestia nobis et spiritualia congregant. Nonne magis diligendus est quam odiendus, qui nobis dat æternas opes? Amici vero carnis nostræ nobis suavia suadere contendunt, quæ animæ nostræ præparant æternam mortem.»
Et in eandem sententiam Basilius in Reg. brevior., Reg. 176: «Quid, inquit, est quod ab amico magnum adeo beneficium possit proficisci, quantum est illud quod ab inimicis nobis datur, quorum opera fit ut beatitudinem illam assequamur, de qua Dominus dicit: Beati estis cum vos oderint homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me.» Rursum S. Augustinus, serm. 61 De Temp.: «Tot, ait, viri, tot mulieres, clerici, pueri, tantæ et tam delicatæ puellæ, flammas et ignes et bestias æquanimiter pertulerunt, et nos hominum convicia dicimus tolerare non posse. Unde nescio qua fronte, vel qua conscientia cum omnibus Sanctis partem in æterna beatitudine habere desideramus, quorum exempla sequi in rebus minimis non acquiescimus.»
Versus 11: Qui Odit Fratrem Suum, in Tenebris Est, et Nescit Quo Eat
11. QUI AUTEM ODIT FRATREM SUUM, IN TENEBRIS EST. — «Non potest in lumine Christi esse, et ad Christum pertinere, ait Œcumenius, qui eum pro quo Christus mortuus est, odit.» S. Joannes more suo idem repetit et inculcat.
ET NESCIT QUO EAT. — «It enim, ait S. Cyprianus, De Zelo et livore, nescius in gehennam, ignarus et cæcus præcipitatur in pœnam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lux mundi; qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitæ.» Vere auctor Imperfect. homil. 13: «Odium, ait, spiritus est tenebrarum, et ubicumque insederit, sordidat pulchritudinem sanctitatis.» Additque: «Cum mundus iste scandalis plenus sit, si amicos tantum voluerimus diligere, non poterimus invenire quod diligamus.» Hoc est quod ait Sapiens Proverb. iv, 19: «Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.» Et Sophoniæ i, vers. 17: «Ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt.» Et Isaiæ lix, 10, eorum personam et sensa exprimens: «Palpavimus, inquit, sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.»
Sane nullum vitium ita rationem excæcat, atque ira, invidia, odium; hæc enim faciunt hominem non sapere, sed furere, ut videatur esse non homo, sed furia faces inferni vomens, juxta illud Virgilii, X Æneid.: His agitur furiis, totoque ardentis ab ore / Scintillæ absistunt, oculis micat acribus ignis. Idem, lib. III Georg.: In furias ignemque ruunt, amor omnibus idem. / Tempore non alio catulorum oblita leæna / Sævior erravit campis, nec funera vulgo / Tam multa informes ursi stragemque dedere.
Unde Seneca, lib. I De Ira, cap. I, «iram» definit «esse brevem insaniam.» Et Cicero, Tuscul. cap. iv: «Nihil, ait, esse similius insaniæ, quam iram, quam bene Ennius dixit initium insaniæ.» Ac S. Chrysostomus, hom. 47 in Joan.: «Inter iram et insaniam, inquit, nihil differt,» juxta illud: «Ira furor brevis est.»
Porro adeo cæca est ira et odium, ut hasce suas furias furore cæcata non videat, imo non furias, sed justas vindicias æstimet, ut non odio, sed ratione se agi censeat; ut culpam omnem non sibi lædenti, sed a se læso ascribat. Repræsentat idipsum lepide Seneca, epist. 31, in Harpaste, uxoris suæ ancilla, sed cæca et fatua, quæ cum in cæcitatem incidisset, negabat se cæcam, culpamque non videndi conferebat in domum, dicens eam esse tenebrosam: unde ex illa educi, et in aliam deduci postulabat. «Hoc, inquit, quod in illa videmus, nobis accidere liqueat tibi: nemo se avarum esse intelligit, nemo cupidum; cæci tamen ducem quærunt, nos sine duce erramus, et dicimus: Non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romæ potest vivere: non ego sumptuosus, sed urbs ipsa magnas impensas exigit. Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitæ, adolescentia hæc facit. Quid nos decipimus? non est extrinsecus malum nostrum, intra nos est, in visceribus ipsis sedet. Et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos ægrotare nescimus.» Democritus Philosophus excæcavit se splendore solis, ut non videret malorum felicitatem: ita invidi et odio lividi, livore excæcant seipsos, ne videant æmulorum prosperitatem. Audi Laertium apud Gellium, lib. X, cap. xvii: Democritus effodere ut posset splendore æreo, radiis / Solis aciem effodit luminis, malis bene / Esse ne videret civibus: sic ego / Fulgenti splendore in pecuniam volo / Lucificare exitium ætati meæ, / Ne in re bona videam esse nequam filium.
Versus 12: Scribo Vobis, Filioli, Quoniam Remittuntur Vobis Peccata Propter Nomen Ejus
12. SCRIBO VOBIS, FILIOLI. — Descendit S. Joannes a thesi ad hypothesin, a genere ad speciem. Quæ enim de Dei cognitione et dilectione commendavit omnibus Christianis in genere, hic eadem singulis eorum gradibus et statibus commendat. Distinguit autem eos in tres gradus et classes, juxta tres eorum ætates, scilicet in pueros, juvenes et senes. Pueros vocat «filiolos» et «infantes,» juvenes vocat «adolescentes,» senes vocat «patres.» Hisce sigillatim gratulatur donum christianismi, quod scilicet per illud Deum agnoscant, colant et diligant, ac gratulando tacite hortatur, ut in eodem perseverent et proficiant. Triplici autem hoc ætatis gradu, triplicem Christianorum in virtute gradum, et quasi ætatem repræsentat; pueri enim repræsentant incipientes et neophytos, juvenes repræsentant proficientes, senes perfectos. Quo tacite innuit S. Joannes Christianos virtute, æque ac ætate debere crescere et proficere, ut Christum imitentur, de quo scribit S. Lucas, cap. ii, vers. 52: «Jesus proficiebat sapientia et ætate, et gratia apud Deum et homines:» ita Clemens, Œcumenius, Dionysius, Gagneius, Cajetanus et Catharinus; licet S. Augustinus aliter sentiat, nimirum hæc tria ad eosdem pertinere, puta singulos Christianos vocari filiolos, quia baptismo renati sunt, et patres, quia Christum patrem et antiquum dierum agnoscunt, et adolescentes sive juvenes, quia fortes sunt et validi: «In filiis, inquit, significatur nativitas, in patribus antiquitas, in juvenibus fortitudo.» Sed prius quod dixi, uti simplicius, ita germanius videtur. Primis ergo, puta pueris, dicit Joannes: «Filioli,» recenter in mundo nati, æque ac baptismo renati, gaudete, gratulamini vobis, et Deo gratias agite, illumque diligite et colite, «quoniam remittuntur,» id est baptismo remissa sunt, et si quæ deinceps committatis, remittentur per pœnitentiam, «vobis peccata vestra,» in quæ puerilis ætas, utpote debilis et fragilis, parvæque mentis, judicii et animi, prona et proclivis est, «propter nomen ejus,» puta Christi, uti dixi vers. 8. Nomen Christi metonymice vocat vel ipsum Christum, quem crebro nominare et invocare debemus, vel ipsam invocationem nominis Christi, q. d. Propter nomen Christi professum et invocatum, vel auctoritatem et potestatem Christi: hanc enim significat nomen, et hac remittuntur peccata per gratiam et merita Christi.
Moraliter docet hic S. Joannes, magnam educationis et institutionis puerorum habendam esse curam, uti ipse se habere ostendit exemplo pueri quem Episcopo commendavit, quod recensui in Proœmio: a pueritia enim pendet tota hominis vitæ deinceps conformatio. Quod enim pueri discimus, hoc retinemus viri: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem / Testa diu, ait Horatius. Hac de causa S. Ignatius, fundator Societatis nostræ, in ea scholas instituit, in quibus pueri cum litteris pietatem probosque mores imbiberent: e quibus quanta in Ecclesiam universam commoda redundent, experientia docet: vide Ribadeneiram fuse de puerorum institutione et scholarum commodis disserentem, lib. III Vitæ S. Ignatii, cap. xxiv, ubi non solum ex Scriptura, Patribus et Conciliis, sed et ex Platone, Aristotele, Xenophonte, Cicerone, Plutarcho, Quintiliano aliisque Philosophis idipsum confirmat.
Mystice: Audi S. Augustinum mysticas septem viri justi ætates describentem, lib. De Vera Religione, cap. xxvi: «Iste, ait, dicitur novus homo, et interior et cœlestis, habens et ipse proportione non annis, sed profectibus distinctas quasdam spiritales ætates suas. Primam in uberibus utilis historiæ, quæ nutrit exemplis. Secundam jam obliviscentem humana, et ad divina tendentem, in qua non auctoritatis humanæ sinu continetur, sed ad summam incommutabilem legem passibus rationis innititur. Tertiam jam fidentiorem, et carnalem appetitum rationis robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine conjugali cum anima menti copulatur, et velamento pudoris obnubitur, ut jam recte vivere non cogatur, sed etiamsi omnes concedant, peccare non libeat. Quartam jam idipsum multo firmius ordinatiusque facientem, et emicantem in virum perfectum, atque aptam et idoneam omnibus etiam persecutionibus et mundi hujus tempestatibus, ac fluctibus sustinendis atque frangendis. Quintam pacatam atque ex omni parte tranquillam, viventem in opibus et abundantia incommutabilis regni, summæ atque ineffabilis sapientiæ. Sextam omnimodæ mutationis in æternam vitam, et usque ad totam oblivionem vitæ temporalis transeuntem in perfectam formam, quæ facta est ad imaginem et similitudinem Dei. Septima enim jam quies æterna est, et nullis ætatibus distinguenda beatitudo perpetua. Ut enim finis veteris hominis mors est, sic finis novi hominis vita æterna. Ille namque homo peccati est, iste justitiæ.»
Versus 13: Scribo Vobis, Patres, Quoniam Cognovistis Eum Qui ab Initio Est
13. SCRIBO VOBIS, PATRES, QUONIAM COGNOVISTIS EUM QUI AB INITIO EST. — A filiis transit ad patres, id est, grandævos et senes: hi gloriari solent se multa vidisse et expertos esse, juxta illud Job xii, 12: «In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.» His proinde antiquis accommode ad suum genium gratulatur S. Joannes, quod cognoverint antiquum dierum, puta Deum, qui «ab initio,» hoc est ab æterno «est.» Nam, ut ait S. Augustinus: «Novus est Christus in carne, sed antiquus in divinitate;» qui et addit: «Mementote vos patres esse. Si obliviscamini eum qui a principio est, perdidistis paternitatem.»
SCRIBO VOBIS, ADOLESCENTES, QUONIAM VICISTIS MALIGNUM. — Ab utraque ætate extrema, scilicet puerili et senili, transit ad mediam, puta adolescentiam. Hæc gloriatur in viribus, gaudetque luctis et pugnis, in quibus suum robur exerat et ostentet: hæc etiam ob sanguinis fervorem abundat concupiscentiis, quas dæmon accendit, cum quibus et assidue luctandum est. Adolescentibus ergo gratulatur quod vicerint malignum, puta dæmonem, cum suis quas suscitat concupiscentiis. Loquitur enim adolescentibus Christianis christiane viventibus, qui per Christi gratiam tentationes fortiter illo ævo superabant: quales fuere virgines (sub adolescentibus enim utrumque sexum, puta adolescentulas quoque intelligit) quæ protractæ ad lupanar fortiter pro virginitate decertarunt, ideoque illæsæ et intactæ pene omnes a Deo per miraculum conservatæ sunt, uti fuit S. Agnes, S. Lucia, S. Agatha et aliæ innumeræ. Talis quoque fuit adolescens, qui, ut scribit S. Hieronymus in Vita S. Pauli primi Eremitæ, a persecutore obligatus inter rosas et lilia, a speciosa meretrice impudicis tactibus sollicitatus est ad scelus. «Quid faceret, ait, miles Christi, et quo se verteret nesciebat: quem tormenta non vicerunt, superabat voluptas; tandem cœlitus inspiratus præcisam morsu linguam in osculantis se faciem expuit, ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo superavit.» Hæc fortitudo et victoria suggeritur a Christo, unde ait Paulus: «Qui dat nobis victoriam per Christum,» I Corinth. xv, 57. Et S. Augustinus hic: «Si malignus, ait, a juvenibus vincitur, pugnat nobiscum: pugnat, sed non expugnat; quare? quia nos sumus fortes, an quia ille est fortis in nobis, qui inter manus persequentium infirmus inventus est? Ille nos fortes fecit, qui persequentibus non restitit: crucifixus est enim ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.»
Versus 14: Scribo Vobis, Juvenes, Quoniam Fortes Estis, et Verbum Dei Manet in Vobis
14. SCRIBO VOBIS, INFANTES. — More suo S. Joannes redit in orbem, singulisque ætatibus repetit quod dixit, sed aliis verbis, ut id eis inculcet. Quos enim, vers. 12, vocavit τεκνία, id est filiolos, hic vocat παιδία, id est pueros, puellos, quos Noster vocat infantes. Sic Job cap. xxi, 11, dicitur: «Infantes eorum exultant lusibus;» infantes, græce παιδία, id est pueri: nam infantes proprie dicti, uti fari, ita saltare nequeunt. Sic Plinius, lib. IX, cap. viii, ait delphinos gestare fœtus in infantia, id est in primitia, ideoque infirmos. Et lib. XXII, cap. xxii: «Nec tunicæ, ait, gratia minor in cibo infantis,» id est parvi, et nondum adulti «boleti.» Sic Cicero, De Claris Orator., ait Scipionem non fuisse infantem, id est infacundum.
QUONIAM COGNOVISTIS PATREM. — Dum didicistis Symbolum, dicentes: «Credo in Deum Patrem omnipotentem.»
Moraliter: Pulchre Catharinus: «Incipientium vita, est esse quodammodo sub Patre, qui blanditiis et paternis foveat complexibus, prohibens tantisper duriores tentationes; postea ut crescant ac plenius erudiantur tradit Filio, deinde post hic Spiritui Sancto confirmandos et perficiendos.»
Post: «Scribo vobis, infantes,» subjiciunt antiqui codices: «Scribo vobis, patres, quia cognovistis eum qui ab initio est.» Suffragantur codices Græci et Syri: adstipulantur Augustinus, Beda, Thomas et Œcumenius. Audi Franciscum Lucam in Notat. hic: «Videtur hic versiculus omissus fuisse, tum quia proxime præcedenti verbis ac re simillimus est, tum quia paulo ante idem prorsus lectus est. Cum enim Apostolus omni animum addidisset ætati, ut servatoris aucta beneficiis in Domino gauderet, gloriareturque cupiens majori id pondere mentes penetrare, fixumque inhærere, iterum idipsum egit. Et infantes quidem sive pueri, atque adolescentes, quos plerique libri juvenes hic vocant (Græcis eadem est vox quæ prius νεανίσκοι) ab omnibus concorditer repetuntur: patres, sive senes, cur præteriti sint? an quod sufficeret senes, quippe per se sapientes, semel monuisse? una est Complutensis editio Græca (Regia namque eadem est) quæ, vulgaribus Latinorum codicibus similiter, omittat.»
SCRIBO VOBIS, JUVENES (Græce νεανίσκοι, quos vers. 13 Noster vertit adolescentes, gaudete, gratias agite Deo, eumque colite et diligite), QUONIAM FORTES ESTIS (græce ίσχυροί, id est, viribus validi, ideoque) VICISTIS MALIGNUM. — Græce τὸν πονηρόν, id est, illum malignum antonomastice, puta principem et caput malignitatis, scilicet Diabolum, q. d., ait S. Augustinus: «Scribo vobis, juvenes, etiam atque etiam considerate, quia juvenes estis: pugnate, ut vincatis; vincite, ut coronemini; humiles estote, ne cadatis in pugna,» etc. Et rursum: «Magna gratiæ commendatio, fratres mei, corda instruit humilium, ora obstruit superborum.»
ET VERBUM DEI MANET IN VOBIS. — q. d. Custoditis Dei verba et præcepta, quæ vobis ego et socii mei prædicavimus, et in hac custodia manetis et perseveratis. Alii Verbum increatum et incarnatum accipiunt, puta Christum, q. d. In Christi fide et amore persistitis per ipsius gratiam, ideoque statis fortes et constantes contra omnes hostium insultus, ac vincitis malignum. Audi Œcumenium: «Adolescentibus et juvenibus, qui robusti cum sint, ad luctam et certamina instruendi sunt, victoriæ gloriam attestatus, eos generosis ac militaribus collocutionibus indigere ostendit.» Et S. Prosper, epist. ad Demetriadem, quæ habetur lib. II epist. S. Ambrosii, num. 33: «Operante, inquit, spiritu Dei juvatur arbitrium, non aufertur; hoc agit gratia, ut voluntas peccato corrupta, vanitatibus ebria, seductionibus circumscripta, difficultatibus impedita non remaneat in languoribus suis, sed per opem miserantis medici curata revalescat.» Et mox nonnullis interjectis: «Vigilant tentatoris insidiæ; ut ubi proficit devotio, subrepat elatio, et ut homo de bono opere in se potius, quam in Domino glorietur. Sed Apostolus nos contra hoc periculum monet, dicens: Cum timore et tremore salutem vestram operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate. Quanto ergo excellentius mandatis Dei quique proficiunt, tanto majores habent causas formidinis et tremoris; ne de ipsis probitatis augmentis mens sibi bene conscia, et laudis avida, in superbiæ rapiatur excessus, et fiat immunda vanitate, dum sibi videtur clara virtute.»
Versus 15: Nolite Diligere Mundum, Neque Ea Quae in Mundo Sunt
15. NOLITE DILIGERE MUNDUM. — Suasit amorem Dei, nunc suadet odium mundi, quia amor mundi parit odium Dei. Audi S. Augustinum: «Duo sunt amores, mundi et Dei: si mundi amor habitet, non est qua intret amor Dei. Recedat amor mundi, et habitet Dei: melior accipiat locum. Amabas mundum, noli amare mundum; cum exhauseris cor tuum amore terreno, hauries amorem divinum, et incipiet habitare jam charitas, de qua nihil mali potest procedere. Audite ergo verba purgantis, modo quasi agrum invenit corda hominum, sed quomodo invenit? Si silvam invenit, extirpat; si agrum purgatum invenit, plantat: plantare ibi vult arborem charitatem. Et quam silvam vult extirpare? amorem mundi. Audi extirpationem silvæ: Nolite diligere mundum.»
Isaias Abbas, orat. 21 De Pænitentia, cum ex eo quidam quæreret: «Quid esset mundus? respondit: «Mundus est, animi ad peccata destructio. Mundus est, cum ea quæ naturæ contraria sunt sequimur. Mundus est, cum carnis voluptates implemus. Mundus est, cum arbitramur diu nos in hoc sæculo permansuros. Mundus est, cum majorem corporis quam animæ curam gerimus. Mundus est, cum iis quæ caduca sunt gloriamur. Non ex me ipso ista confingo, sed Joannes Apostolus ita loquitur: Nolite diligere mundum, etc., quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.» Quocirca S. Augustinus hic: «Charissimi, ait, in hac valle miseriæ, nihil tam pulchrum, tam delectabile possideatis, quo animus vester omnino occupetur. Fuge mundum, si vis esse mundus: si tu es mundus, jam non delectat te mundus. Fuge creaturas, si vis habere Creatorem. Omnis creatura vilescat, ut Creator in corde dulcescat.»
Vide S. Augustinum, lib. De Contemptu mundi et de Fuga sæculi; S. Ambrosium, De Fuga sæculi; S. Cyprianum, De Mortal.; S. Eucherium, epist. ad Valerianum, qui eleganter et pie docet quam vana sint et contemnenda omnia mundi bona.
SI QUIS DILIGIT MUNDUM, NON EST CHARITAS PATRIS IN EO. — Consonat S. Jacobus, cap. IV, vers. 4: «Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.» Vide ibi dicta. Deus enim vult diligi «ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute.» Quare non patitur partiri cor et amorem nostrum, ut partem ejus demus Deo, partem mundo; sed totum sibi reddi vult, qui totum creavit et dedit. «Duo namque, ait S. Leo, serm. 5 De Jejunio 7 mensis, amores sunt, ex quibus prodeunt omnes voluntates, ita diversæ qualitatibus, sicut dividuntur auctoribus. Rationabilis enim animus, qui sine dilectione esse non potest, aut Dei amator est, aut mundi. In dilectione Dei nulla nimia, in dilectione autem mundi cuncta sunt noxia. Et ideo æternis bonis inseparabiliter inhærendum, temporalibus vero transeunter utendum est, ut peregrinantibus nobis, et ad patriam redire properantibus, quidquid de prosperitatibus mundi hujus occurrerit, viaticum sit itineris, non illecebræ mansionis.»
Versus 16: Omne Quod Est in Mundo, Concupiscentia Carnis Est, et Concupiscentia Oculorum, et Superbia Vitae
16. QUONIAM OMNE QUOD EST IN MUNDO, CONCUPISCENTIA CARNIS EST, ET CONCUPISCENTIA OCULORUM, ET SUPERBIA VITÆ. — Dices, in mundo proprie non est concupiscentia; hæc enim est in animabus et hominibus concupiscentibus. Respondeo, mundus tripliciter accipitur.
Primo, pro hominibus mundanis, mundique bona et illecebras sectantibus: in his proprie est concupiscentia; sic dicitur: «Mundus eum non cognovit:» mundus, id est mundani, mundi amatores, Joan. I, 10. Et: «Mundus vos odit,» Joan. XV, 18. Sic S. Augustinus in Psal. LIV: «Ne forte, inquit, cum dixisset mundi, intelligeres dæmones esse rectores cœli et terræ; mundi dixit, tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum et iniquorum mundi,» et pro his passim in Evangelio S. Joannis accipit nomen mundus.
Secundo, «mundus» proprie et physice significat mundum hunc creatum, puta orbem hunc sublunarem, terram hanc in qua vivimus et versamur: in hoc mundo, utpote inanimi, proprie et formaliter non est concupiscentia, utpote animata et viva; sed in eo est concupiscentia materialis, id est, objectum concupiscibile, quod hominum concupiscentiam irritat et ad se invitat, ut opes, deliciæ, honores. Est metonymia. Simili tropo Deus dicitur amor et timor noster, id est, objectum amoris et timoris nostri, puta quem amamus, timemus et reveremur. Porro quidquid est in mundo hoc, subaudi visibile et sensibile, hoc pariter est concupiscibile; omne enim sensibile sensum afficit, allicit et illicit in sui amorem et concupiscentiam; alioquin in mundo quoque sunt angeli, Sancti, virtutes, etc. Verum hæc visibilia et sensibilia, sensusque irritantia ideoque concupiscibilia non sunt, sed amabilia et venerabilia.
Tertio, «mundus» sumi potest pro mundana vita, vel mundana concupiscentia in genere; in hac enim generica concupiscentia continentur tres specificæ, sive tres ejus species, puta concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitæ. Hoc est totum quasi corpus concupiscentiæ et peccati, ex tribus hisce partibus quasi membris compactum et integratum. Hic est quasi mundus vitiorum quatuor suis elementis constans: terra enim est concupiscentia carnis, aer et aqua est concupiscentia oculorum, ignis est superbia vitæ, quæ ardet desiderio dominandi omnibus. Vel, ut aiebat S. Antonius de Padua: «Terra est avaritia, aqua est luxuria, aer est inconstantia, ignis est superbia.» Sicut ergo partes sunt in toto, species in genere, membra in corpore, elementa in mundo: sic hæ tres concupiscentiæ particulares sunt in ipsa concupiscentia generali, quasi in generali complexu. Unde de ea subdit, vers. 16: «Quæ non est ex Patre, sed ex mundo,» id est, mundano vitio et concupiscentia.
Omnibus hisce modis «mundus» hic accipi potest, et S. Joannes nunc ad unum, nunc ad alterum respicit; ludit enim in voce mundus.
Secunda tamen expositio uti simplicior, ita germanior est. De mundo enim hoc paulo ante dixit: «Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt.» Non diligimus autem nec concupiscimus ipsam concupiscentiam, sed bona concupiscibilia, quæ in mundo sunt, puta opes, voluptates, honores. Ab his enim animum fidelium avocare vult S. Joannes, quia illa omnium peccatorum radices et fontes sunt, jubetque ut eum transferant in Deum, ut eum ament et bona cœlestia. Rursum, quia mundum a concupiscentia distinguit, dicens vers. 17: «Et mundus transit, et concupiscentia ejus.» Ergo mundum hunc physicum accipit.
Sensus ergo est, q. d. Nolite diligere mundum hunc, bonaque mundo contenta, quia quidquid spectabili hoc mundo continetur, aut carnis cupidinibus et illecebris animum emollit et inquinat, aut opum cupiditate accendit, aut superbia et fastu extollit: quæ omnia sunt a Deo Patre ejusque amore aliena, atque ad hæc caduca mundi bona, vel potius bonorum umbras et simulacra pertinent.
Nota primo: Sicut concupiscentia oculorum est avaritia et curiositas, ita concupiscibile oculorum est aurum, argentum, gemmæ, prædia, opes, res curiosæ et pretiosæ, etc., quas concupiscit avarus et avaritia. Ita S. Augustinus, lib. III De Symbolo, cap. 1: «Ad concupiscentiam carnis, ait, pertinent illecebræ voluptatum, ad concupiscentiam oculorum nugacitas spectaculorum, ad ambitionem sæculi insania superbiæ.» Dicitur «oculorum,» tum quia oculos irritat, et per oculos phantasiam et mentem. «Oculi, ait S. Augustinus in Psalm. XLI, membra carnis sunt, fenestræ sunt mentis; interior est qui per eas videt;» tum quia oculos tantum pascit; tum quia fere solis oculis tenetur et possidetur. Avarus enim recondit opes, nec audet eas expendere, iisque frui, sed eas habet in arca; unde non alium earum usum et fructum habet, quam quod subinde eas oculis lustrare et intueri cum voluptate possit, quæ sane ingens est miseria et fatuitas. Pari enim modo intueri posset aurum, argentum et gemmas in templis, iisque se pascere; opibus vero propriis magis se pasceret, iisque frueretur, si eas in proprium amicorum et pauperum commodum, usumque et gustum expenderet.
Secundo, sicut concupiscentia carnis est gula et luxuria, ita concupiscibile carnis est vinum, cibus delicatus, mulier et res venereæ, quas concupiscit gulosus et luxuriosus. Dicitur «carnis,» quia carnem titillat et irritat, et quia carne tenetur et possidetur. Unde patet quam vilis, exigua, brevis et sordida sit: vilis, quia similis bestiis: hæ enim non nisi carnis oblectamenta quærunt; exigua, quia spiritum et mentem non pascit, sed solam carnem, quæ per se inanimis et insensibilis est; brevis, quia illico ut cibus transit per palatum, transit gulæ voluptas. Idem est de luxuria sordida, quia desinit in sputa, stercora, vomitus, vomicas, putredines, febres, dysenterias aliosque graves et fœtidos morbos. Unde S. Augustinus, lib. De Vera Relig., cap. LV: «Non diligamus, ait, per carnis voluptatem corrumpere aut corrumpi, ne ad miserabiliorem corruptionem dolorum tormentorumque veniamus.» Sic Apostolus desideria et opera carnis opponit desideriis et operibus spiritus, ad Galat. V, 17; de quo vide Cassianum, Collat. IV, cap. X.
Tertio, sicut superbia vitæ est ambitio, fastus, appetitus excellentiæ et gloriæ, ita concupiscibile hujus superbiæ sunt superbæ vestes, palatia, famuli, rhedæ, dignitates, magistratus, prælaturæ, etc. Superbum graphice depingit Seneca in Thyeste, Actu V: Æqualis, inquit, astris gradiar, et cunctos super / Altum superbos vertice attingens polum. Græce est ἡ ἀλαζονεία τοῦ βίου, quod Tigurina vertit, fastus vitæ; Vatablus, arrogantia, insolentia et ostentatio facultatum ad vitæ sustentationem pertinentium; Syrus, fastus mundi; SS. Augustinus et Cyprianus, ambitio sæculi; alii, honoris, laudis et imperii cupiditas; alii, jactantia, gloriatio, suique venditatio et prædicatio. Omnia hæc apposita sunt: inde enim dicitur ταὼς ἀλάζων, id est pavo superbus, dum alas suas explicans pompatice incedit, qui est vera superbi et superbiæ imago, juxta illud Ovidii, XIII Metamorph.: Laudato pavone superbior.
Præclare S. Bernardus in Psalm. Qui habitat, serm. 6: «Ambitio, ait, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli opifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum ærugo, tinea sanctitatis, excæcatrix cordium, ex remediis morbos creans, generans ex medicina languorem.» Unde ambitio vocatur «cos pravitatis,» quia omnia vitia excitat et exacuit, a S. Basilio, serm. Ne affixi simus temporal. Vide S. Gregorium, XIV Moral., lib. XXXI, cap. XVII.
Hæ ergo tres passiones et concupiscentiæ sunt tres fontes omnium tentationum et peccatorum; de quibus vide S. Augustinum, lib. X Confess., cap. XXX et seq., et S. Thomam, I II, Quæst. LXXVII, art. 5. Vere Poeta: Ambitiosus honos, et opes, et fœda voluptas, / Hæc tria pro trino numine mundus habet.
Quocirca hisce tribus primitus serpens tentavit Adam et Evam protoplastos nostros: concupiscentia carnis, cum persuasit eis comedere de ligno vetito; oculorum, cum eis falso promisit: «Aperientur oculi vestri;» superbia vitæ, cum eis falso itidem pollicitus est: «Eritis sicut dii,» Gen. III. Ita S. Prosper, lib. II De Vita contempl., cap. XIX. Iisdem diabolus tentavit Christum, Matth. IV: concupiscentia carnis, cum ei dixit: «Dic ut lapides isti panes fiant;» at Christus eum repulit, dicens: «Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.» Superbia vitæ, puta cum eum ad inanem gloriam aucupandam ursit, ut de fastigio templi præcipitaret se, quod angelis Deus mandasset de eo; sed abegit eum Christus, dicens: «Non tentabis Dominum Deum tuum.» Concupiscentia oculorum, cum ostendens ei omnia regna mundi et gloriam eorum, dixit: «Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.» Sed profligavit eum Christus dicens: «Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies,» Matth. IV. Ita S. Augustinus, lib. De Vera Relig., cap. XXXVIII.
Porro triplex hæc concupiscentia opponitur SS. Trinitati: concupiscentia oculorum, id est avaritia, Deo Patri: ipse enim est liberalissimus; nam suam essentiam omniaque sua communicat Filio et Spiritui Sancto essentialiter, creaturis vero participative. Concupiscentia carnis opponitur Filio, cujus generatio non est carnalis, sed spiritalis; gignitur enim a mente Patris, quasi Verbum, ideoque purissimus est Spiritus, ac omnis impuritatis carnalis osor et hostis. Superbia vitæ opponitur Spiritui Sancto, quia ipse est spiritus humilitatis et lenitatis. Rursum eadem opponitur tribus primariis virtutibus: nimirum concupiscentia carnis continentiæ, puta sobrietati et castitati; concupiscentia oculorum, charitati et beneficentiæ; superbia vitæ, humilitati. Plura vide apud S. Bernardum, serm. in Octava Paschæ, et serm. De Diligendo Deo.
QUÆ NON EST EX PATRE, SED EX MUNDO EST. — Hoc quæ refer non tantum ad superbiam vitæ, sed ad concupiscentiam triplicem jam dictam. Unde Syrus in plurali vertit, quæ non sunt ex Patre, sed ex ipso mundo. Porro concupiscentia est ex mundo, id est ex mundi et mundanorum corruptione et vitio, qui rebus mundi nimio amore adhærent. Unde S. Cyprianus, tract. De Mortal. et alibi, legit: «Sed ex concupiscentia mundi aut sæculi.» Ludit enim eleganter S. Joannes in voce mundus hic, æque ac in Evangelii cap. I, vers. 10, dicens: «In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.» Prius enim mundum vocat orbem, posterius mundum vocat amatores mundi. Et cap. XVII, vers. 9: «Non pro mundo,» id est mundo deditis, «rogo, sed pro his quos dedisti mihi, etc. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt,» puta in orbe hoc. Simili modo ludit Paulus in voce peccatum, dicens: «Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum,» id est, hostiam pro peccato, «fecit,» 2 Corinth. V, 21. Et «Christus de peccato damnavit peccatum,» Rom. VIII, 3. Sicut ergo caro in Scriptura sæpe significat carnis corruptionem, concupiscentiam et vitia: sic pariter mundus significat mundi, id est hominum mundanorum corruptos mores et amores.
Dat rationem cur mundus mundique concupiscentia non sit diligenda, quia scilicet non est ex Deo, sed ex mundo, id est ex mundana vita. Sub concupiscentia accipe bonum concupiscibile: hoc enim natum est ex concupiscentia. Hæc enim fecit ut res bona fieret concupiscibilis, perinde ac æstimatio et appretiatio hominum ponit pretium auro, argento cæterisque rebus. Unde ante Adami peccatum nullum erat in orbe bonum concupiscibile, sed Adam peccans et concupiscens fecit illud concupiscibile.
Concupiscentia ergo et bona concupiscibilia nata sunt ex Adamo concupiscente et peccante; nam ab eo trahimus cum peccato originali concupiscentiam, indeque consequenter fit ut mundus hic fiat nobis objectum concupiscibile, ut scilicet opes, honores, deliciæ, etc., a Deo in bonum hominis creatæ, vertantur nobis in illecebras et irritamenta concupiscentiæ, dum eas nimio et immoderato amore appetimus et concupiscimus, juxta illud: «Creaturæ Dei factæ sunt in laqueum, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium,» Sapient. XIV, 11. Et cap. IV, vers. 12: «Fascinatio, ait, nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia,» q. d. Fascinum vanitatis vel concupiscentiæ obscurat ea quæ honesta sunt. Species enim voluptatis, quæ est in concupiscentia et vanitate peccati, fascinat mentem, ut peccati turpitudinem et pœnas non videat, nec virtutis pulchritudinem et præmia consideret: vide dicta Jacobi I, 14.
Porro, quia concupiscentia et peccatum Adæ factum est instigante dæmone, hinc Œcumenius τὸ ex mundo, exponit ex dæmone. «Si vero, inquit, pravus opponitur bono Patri, qui concupiscentiis mundi servit, non est ex Patre, sed ex mundo. Eum qui ex Patre non est, sed ex mundo, ex diabolo esse perspicuum est. Quemadmodum in Evangeliis quoque ad Judæos ait: Vos ex patre diabolo estis, hoc est, mundanis studiis, quorum diabolus est et sator et cultor.» Ita dæmon sæpe a S. Joanne vocatur «princeps mundi» in Evangel., ut cap. XII, vers. 31; cap. XIV, vers. 30; cap. XVI, vers. 11.
Versus 17: Mundus Transit, Qui Autem Facit Voluntatem Dei, Manet in Aeternum
17. ET MUNDUS TRANSIT ET CONCUPISCENTIA EJUS. — Et, id est quia: ita enim sæpe sumitur Hebr. vau, id est et; est enim hic secunda ratio, cur mundus non sit diligendus, quia scilicet transit æque ac omnis concupiscentia ejus, id est, omne quod in eo est delectabile et concupiscibile, ut opes, deliciæ, voluptates, honores. Hoc est quod ait Christus: «Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt,» Matth. XXIV, 35. Et Paulus: «Præterit enim figura hujus mundi,» 1 Corinth. VII, 31. Et S. Petrus, epistola II, cap. III, vers. 11: «Cum igitur hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes, et properantes in adventum diei Domini.» Plura vide Sapient. V, 9 et seqq., et S. Bernardum, epist. 107, et Nazianzenum, De Vitæ itiner., ac Plutarchum in Orat. consolat., et Senecam, lib. De Brevit. vitæ.
Porro mundus transit, quia tempus transit: mundus enim alligatus est tempori quasi suæ mensuræ, mensuratur enim tempore. Sicut ergo transit hora, dies, annus, et sol transit ab Oriente ad Occidentem: sic transit et mundus. «Truditur dies die,» ait Horatius, mensis mense, annus anno; et Ovidius, lib. III De Arte: Venturæ memores jam nunc estote senectæ, / Sic nullum vobis tempus abibit iners. / Dum licet, et veros etiam nunc editis annos, / Ludite: eunt anni more fluentis aquæ. / Nec quæ præteriit rursum revocabitur unda, / Nec quæ præteriit hora redire potest. / Utendum est ætate, cito pede labitur ætas: / Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Et Virgilius, III Georg.: Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci.
Præclare S. Hieronymus, epist. 3: «Debemus, ait, nos animo præmeditari, quod aliquando futuri sumus, et quod, velimus nolimus, abesse longius non potest. Nam si nongentos vitæ excederemus annos, ut ante diluvium humanum vivebat genus, et Mathusalem nobis tempora donarentur, tamen nihil esset præterita longitudo, quæ esse desiisset: etenim inter eum qui decem vixit annos, et eum qui mille, postquam idem vitæ finis advenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est, nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur.» S. Cyprianus, lib. ad Demetrium, fuse ostendit mundum senescere. «Deficit, ait, in agris agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, justitia in judicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina.» Et mox: «Hæc sententia mundo data est, ut omnia orta occidant, et aucta senescant, et infirmentur fortia, et magna minuantur, et cum infirmata et diminuta fuerint, finiantur.» Et S. Anselmus in cap. XII ad Rom.: «Nolite, ait, constanter mundum diligere, quando ipse quem diligitis non potest constare: incassum cor quasi manenter figitis, dum fugit ipse quem amatis.» Haec ratio est a posteriori: tempus enim saltem natura posterius est mundo, perinde ac duratio posterior est re quae durat. Prius ergo est mundum transire, quam tempus; sed a posteriori recte colligas: Transit tempus, ergo et mundus. Ratio a priori cur mundus transeat, est, quia creatus est ex non ente sive nihilo; unde a Deo accepit esse participatum, ideoque tenue et mutabile, quod proinde natura sua tendit ad non esse, ut eo redeat unde venit. Ex adverso aeternitas est propria Deo, quia Deus habet esse per se increatum, ideoque stabile, constans, immutabile et aeternum. Rursum mundus non est simplex, sed compositus, partim ex variis corporibus, partim ex materia et forma, partim ex actu et potentia, partim ex substantia et accidente, partim ex aliis corporibus, uti mixta constant elementis; omne autem compositum in suas partes quibus constat quasi in sua principia et elementa resolvitur. Causa finalis est, ut a creaturis transeuntibus et mutabilibus mentem transferamus ad immutabilem, semperque stantem Creatorem. Hoc enim mutabilitate sua quasi muta voce inclamant omnes creaturae, imo cor nostrum, juxta illud S. Augustini, lib. I Confess., cap. 1: «Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te.» Hanc causam subdit Joannes dicens: «runt.» Hebraeus, sicut amores eorum. Et Jeremias, Thren. 1, 8: «Peccatum peccavit Jerusalem, ideo instabilis facta est.» Vide ibi dicta. Vis ergo esse aeternus? ama bonum aeternum. Vis perpetuo frui re amata? ama rem aeternam. Si enim amas rem caducam et labilem, cades, transibis et laberis cum labili; sin mentem et amorem figas in re stabili, coelesti, divina, aeterna, evades stabilis, coelestis, divinus, aeternus. Haec est sapientia vera et sapientia Sanctorum. Fatui ergo sunt mundi amatores, qui pro stabilibus amant transitoria, pro aeternis caduca, pro coelestibus terrena, pro divinis humana, pro increatis creata; ideoque cum eis transeunt, imo pereunt et cruciantur in aeternum. «Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» Ut quid non res, sed inanes et fugaces rerum opumque umbras sectamini? Tenere umbram non potestis, nec opes et honores umbraticos tenere poteritis. Da, Domine, nobis hanc sapientiam, «ut inter mundanas varietates, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia.»
Praeclare S. Augustinus hic: «Quare, ait, non amem quod fecit Deus? Quid vis? utrum amare temporalia, et transire cum tempore; an mundum non amare, et in aeternum vivere cum Deo?» Deinde amatores mundi plusquam Dei, cum mundus a Deo creatus et datus sit ad hoc ut per eum homines recordarentur Dei creatoris, comparat cum sponsa quae annulum aureum datum a sponso plus amat quam sponsum, qui sane adulterinus est amor, cum ipsa ad hoc eum dederit, «ut in arrha sua ipse ametur. Ergo dedit tibi Deus omnia ista, ama illum qui fecit ista. Plus est quod tibi vult dare, id est seipsum qui ista fecit: si autem amaveris haec, quamvis illa Deus fecerit, et neglexeris Creatorem, et amaveris mundum, nonne tuus amor adulterinus deputabitur?» Et Didymus: «Quicumque, ait, omnia contemnit, et supra mundum erit diligens Deum, et faciens voluntatem ejus qui permanet in aeternum.» Et mox: «Justitia immortalis est, sic enim scriptum est: Justitia ejus permanet in saeculum saeculi.» Et: «Quasi tempestas transiens non erit impius, justus quasi fundamentum sempiternum,» Proverb. X, 25.
Idem per umbram viderunt Philosophi. Audi Senecam, epist. 59: «Quaecumque videmus ac tangimus, Plato in illis non numerat quae esse proprie putat: fluunt enim, et in assidua diminutione atque adjectione sunt.» Idemque: «Omnia ista quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et irritant, negat ex his esse quae vere sint.» Itaque subdit Seneca: «Igitur ista imaginaria sunt, et ad tempus aliquam faciem ferunt: nihil horum stabile ac solidum est.» Et mox: «Mittamus animum ad illa quae aeterna sunt, miremur in sublime volitantes rerum formas, Deumque inter illas versantem.»
QUI AUTEM FACIT VOLUNTATEM DEI, MANET IN AETERNUM. — Tum quia anima semper manet, quae migrans e corpore, si fecit voluntatem Dei, beabitur in aeternum; tum quia corpus post mortem mox resurget immortale et gloriosum: sic enim Deus statuit et suis promisit. Hoc est quod ait Psaltes Psalm. CXVIII, vers. 96: «Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.» Et Christus: «Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum,» Joann. VIII, 52. Ratio a priori est, quia amor instar chamaeleontis amantem conformat rei amatae; amor enim est animae impulsus et quasi exitus in rem amatam: intellectio vero et cognitio e contrario est introitus et ingressus rei cognitae in intellectum cognoscentem. Ita S. Augustinus: «Talis, ait, est quisque, qualis ejus dilectio est. Terram diligis, terra eris. Deum diligis, quid dicam, Deus eris? non audeo dicere ex me: Scripturas audiamus. Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes. Si ergo vultis esse dii et filii Altissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.» Res enim amata hic est Deus, Deique voluntas, quae est stabilis et aeterna; ergo et amans eam evadit aeternus. Id insinuat Oseas cap. IX, vers. 10, dicens: «Facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.»
Versus 18: Filioli, Novissima Hora Est, et Antichristi Multi Facti Sunt
18. FILIOLI, NOVISSIMA HORA EST, etc. — Probat id quod dixit vers. praeced.: «Mundus transit, et concupiscentia ejus,» ex eo quod jam novissima sit mundi hora, id est, novissimum tempus. Est synecdoche: per horam enim, utpote usitatissimam temporis mensuram, significat ipsum tempus. Sensus est, q. d. Scitote, o fideles, novissimum jam mundi tempus instare, vel propemodum jam adesse, quo tempore Antichristum esse venturum saepius audistis. Jam enim plures Antichristi in lucem prodierunt, quod signum est hanc ultimam esse mundi jam senescentis, imo pene agonizantis aetatem, et instare diem judicii; ac proinde cogitate vitam vestram in hoc mundo senescente non posse esse longam. Quare si sapitis, avellite vestram mentem et amorem a mundo, ejusque concupiscentiis vanis et caducis; eamque totam in res coelestes et aeternas, ac in Deum ipsum defigite, juxta illud Pauli: «Hora est jam nos de somno surgere,» Roman. XIII, 11. Rursum cum in mundi vitaeque brevi hac hora tot instent ab haereticis et impostoribus pericula, omni cura, attentione et sollicitudine cavete, ne ab eis in haeresim, impietatem et gehennam abducamini. Ita Oecumenius et Didymus: «Merito,» inquit, «ad proprium finem considerandum unumquemque inducit, ut quasi extrema vitae hora unicuique instet, sobrietas subsequatur, atque ita vita immaculata et actionum puritas inter Christianos semper versetur,» juxta illud S. Petri, epist. II, cap. III, vers. 14: «Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace;» nam, ut idem ait vers. 8: «Apud Dominum mille anni sicut dies unus.» Vide ibi dicta.
Nota: «Horam novissimam» vocat tempus novissimum. Ita Syrus, aut potius et magis praecise, hora non significat tempus, sed temporis unam partem. Tempus enim partimur in horas; novissima ergo hora est novissima temporis pars, sive ultima saeculi mundique aetas, de quo mox plura. Ita S. Augustinus, epist. 80 ad Hesychium. Dicitur novissima respectu originis et durationis mundi, ac praecedentium ejus partium, statuum et aetatum, si videlicet tempus omne ab origine mundi dividas in primum, medium et novissimum, ait ex S. Chrysostomo Oecumenius, puta in tempus legis naturae, legis Mosaicae et legis gratiae. Vocat novissimam, ut significet hanc ultimam esse legem, religionem et statum Ecclesiae, nec aliam exspectandam, uti exspectant Judaei suum Messiam, ejusque regnum et Ecclesiam.
Addit ex S. Chrysostomo Oecumenius: «vel novissima,» inquit, «id est pessima.» Sicut enim dicimus de aegro jam desperato: Iste aeger ad extremum mali et morbi pervenit, sic de mundo dicit S. Joannes, eum ad novissimum, id est summum malorum pervenisse. «Extremam horam, inquit, appellavit, quasi pessimam dicas, ut quae ultimo loco quasi faex et sentina desederit.» Huc accedit Ribera in epist. ad Hebr. in cap. IX, num. 113 et seqq.: «tempus novissimum,» inquit, est tempus seductionis et impostorum, puta haereticorum et Antichristianorum: horum enim caput erit Antichristus, qui novissima mundi aetate venturus est. Haec expositio valde huic loco congrua et propria est: probat enim S. Joannes hanc esse ultimam mundi horam, id est aetatem, ex eo quod jam Antichristus, imo Antichristi multi exorti sint; Antichristus autem venturus sit ultima mundi aetate. Accedit Glossa, Cajetanus, Dionysius et alii, qui horam novissimam interpretantur similem novissimae, quia scilicet haereses et persecutiones suscitat, quales suscitabit finis mundi, puta Antichristus.
Porro, haec novissima mundi hora, id est aetas, magnam habet latitudinem. Sicut enim prima mundi hora, id est aetas, in lege naturae duravit bis mille annos, ac totidem secunda in lege Mosis; sic pariter nonnulli conjectant quod totidem durabit aetas tertia in lege Christi, de quo plura Apocal. XX, 5 et 7. Quare falsi sunt primaevi fideles, qui putabant instare diem judicii, ac Neronem censebant esse Antichristum, quos redarguit S. Paulus, II Thessal. II. Sic S. Cyprianus suo aevo censuit instare finem mundi, lib. IV epist. 6, et S. Hieronymus, De Monogam., et S. Gregorius, lib. IV, epist. 38, et Lactantius, lib. VII, cap. XXV. Causam erroris indicabo Apocal. XX.
Sic «hora» sumitur pro aetate et saeculo, Matth. cap. XX, ubi Deus vocat operarios in vineam, id est, Ecclesiam suam, hora prima, sexta, nona et undecima diei, id est prima, secunda, tertia et quarta, sive ultima mundi aetate. Huc alludit S. Joannes, et horam undecimam vocat novissimam. Ratio phrasis est hebraismus: Hebraei enim horam vocant עת eth, id est tempus, quasi notissimam temporis partem, licet Chaldaei horae proprium dent nomen שעה scaa a verbo שעה scaa, id est respexit, intuitus est; quod homines in actionibus suis respiciant ad horas, eisque actus suos dirigant et mensurent. Sic Christus ait Joan. cap. V, vers. 25: «Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei,» hora, id est tempus. Et cap. IV, vers. 21, horam vocat tempus Christi et legis novae: «Venit hora,» id est tempus, «judicii ejus.» Familiaris est ergo S. Joanni haec phrasis, ut omne hoc tempus ob brevitatem vocet horam. Sic et Latinis ac Graecis hora, teste Calepino, tempus significat, hoc est, quamcumque durationis partem, sive annuum, sive diurnum, sive nocturnum spatium complectens.
Hinc quatuor anni tempora, hoc est hiems, ver, aestas, autumnus, horae dicuntur, juxta illud Horatii, lib. I Carm., ode 12: Item partes ipsae in quas distinctus est dies, similiter horae vocantur. Hae apud Hebraeos erant quatuor, puta prima, quae incipiebat cum ortu diei; tertia, quae post tres nostrates horas ab ortu solis; sexta, quae in meridie; nona, quae incipiebat post tres nostrates horas a meridie, et finiebatur in solis occasu. Unde et Romani noctem dividebant in quatuor vigilias, quasi horas. Postea tamen diem in duodecim horas partiti sunt, cujus partitionis haec origo fuisse memoratur. Quodam tempore Hermes Trismegistus cum esset in Aegypto sacerdos, intuitus quoddam animal Serapi dicatum, eo quod illud in toto die duodecies urinam fecisset, pari semper interposito tempore, per duodecim horas diem dividi debere conjecit: ita ex Cicerone Pierius, Hierog. VI, cap. IV. Sic et Cynocephalus, qui per diem duodecies, puta horis singulis argutiore ululatu vociferatur, duodecim diei horas indicat, ait Pierius ibidem. Sic Plinius «horam anni» vocat partem anni, lib. IX, cap. XXXV; et Terentius in Eunuch.: «Hora abiit,» id est, tempus elapsum est. Hinc et Ovidius, II Metamorph., horas fingit esse deas et ministras solis. Et Cicero, act. 3 in Verrem: «Ut cum horis nostris, inquit, nos essemus usi, tu binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes.» Horas suas, ait Asconius, vocat dies viginti, qui accusatori dabantur ad accusandum legitimi, totidemque defensori. Hinc et Pierius, Hierogl. XXIX, cap. XVIII, ait Aegyptios significare horas per equum fluviatilem, qui stato tempore stata mensura agri partem depascitur; hora enim pro tempore cujuscumque maturitatis accipitur. Unde Graeci omnes fructus aestivos horaeos dicunt, et tempus maturitatis, per excellentiam vocant horam; ωρα enim sive ωραιος-α est decor, pulchritudo, maturitas, tempestivitas, tempus florens et opportunum. Idem, lib. XXXIII Hieroglyph., cap. XLIX, horas dictas censet ab Horo, rege Aegypti, qui a nomine suo quatuor anni tempora, quibus res quaeque maturantur, horas vocitavit; quod deinde ad 24 diei horas translatum est, quas Homerus solis filias dixit; de quibus exstat fabula, scilicet Horomazeus 24 deos in ovum inclusisse: id cum Arimanii perforassent, bona malis immixta prodiisse, atque ita quantacumque fruamur jucunditate, serus quid vesper vehat nescire. Plura de hora dixi Isaiae cap. XXXVIII, vers. 8.
Moraliter: Disce hic brevitatem vitae. Si enim totum hoc mundi saeculum est una hora, eaque novissima, sane vita cujusque hominis, quae hujus saeculi minima est portio, nequit esse amplius quam hora, imo horae istius minima portio. Vis ergo nosse quanta sit aetas tua, qui tibi Nestoris annos promittis, imo ita vivis ac si aeternus fores? Hora est, horaria est vita tua; horarii sumus omnes; senes sunt in ultima vitae hora, imo horae unius parte; juvenes horam integram longamque sperant et sibi pollicentur, sed saepe in horae exordio abripiuntur et moriuntur, juxta illud S. Hieronymi: «Juvenis potest cito mori, senex diu vivere non potest.» Hinc Gentiles horam juventutis et pulchritudinis deam vocabant. Audi Ennium: Teque, Quirine Pater, veneror, horamque Quirini.
Hora ergo monet nos diligentiae, ut diligentissimam temporis nobis concessi, utpote brevissimi instar horae, rationem habeamus. Sic Cicero, act. 3 in Verrem: «Hic tu fortasse, ait, eris diligens, ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam.» «Horis, inquit Asconius, mire dixit, cum sint dies, ut ostenderet nimiam diligentiam.» Cogita si medicus vel judex tibi diceret: Para te ad mortem, post horam enim certe morieris: quanto studio et sollicitudine conscientiam expiares, quantos actus contritionis et charitatis eliceres, quam omnia tua in bona opera expenderes. Idem facito nunc; vita enim tua non est nisi hora. Rursum, affligeris, aegrotas, fames, aestuas, calumniam sustines, etc.: tolera, modicum sustine; horaria erit afflictio, post horam transibis ad beatam aeternitatem. «Tempus breve est, ait S. Paulus, I Corinth. VII, 29; reliquum est, ut qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur.» Quocirca hac Joannis sententia Melania Romanorum nobilissima et ditissima, suis persuasit omnia vendere, Roma excedere, ac proficisci in Terram Sanctam: «Filii, inquit, plusquam quadringentis abhinc annis scriptum est: Ultima hora est. Quid ergo lubentes ac volentes immoramini in vanitate vitae? ne forte veniant dies Antichristi, et non possitis frui vestris opibus et rebus majorum vestrorum.» Dictitabat enim (ut existimabat) cum urbe orbem pariter esse ruiturum, ut recte advertit Baronius. Profecta ergo est cum suis Hierosolymam, ibique quadragesimo die defuncta est, ac mox Barbari Romam vastarunt, adeo ut Roma fieret πολίν, id est vicus, uti praedixerat Sibylla. Tunc ei credentes asseclae laudaverunt Deum, qui rerum mutatione persuasisset incredulis, quod aliis omnibus redactis in servitutem, eae solae salvae fuerint familiae, quae Domino fuerunt holocausta studio beatae Melaniae, ait Palladius in Lausiaca, cap. CXVIII. Porro haec vastitas Romae illata est ab Alarico, rege Gothorum, anno Christi 410. Simili modo Apocal. X, 6, angelus apparens S. Joanni jurat per viventem in saecula saeculorum, «quia tempus non erit amplius:» de quo ibidem plura.
Denique praeclare S. Basilius in Moral., regula LXXX, cap. XXI, in fine: «Quid proprium, ait, Christiani? Quotidie ac singulis horis vigilare, et assidue paratum esse ad eam perfectionem, per quam placeat Deo, illud scientem, venturum esse Dominum illa hora, qua non sperat.»
ANTICHRISTUS VENIT. — De Antichristo, quis, qualis, et quando futurus sit, fuse et plene dixi II Thessal. II: non habeo quod illis addam.
ET NUNC ANTICHRISTI MULTI FACTI SUNT. — «Antichristi,» id est, contrarii Christo, et veri Antichristi prodromi, quia aeque ut ille Christi fidem, religionem, Ecclesiam, Sacramenta, etc., imo ipsam Christi personam et naturam impugnant. Notat enim haereticos sui aevi, quorum alii negabant Christum esse Deum, alii esse verum hominem. Tales fuere Ebion, Cerinthus, Saturninus, Basilides, Menander Simon haereticorum primipilus, eorumque asseclae: de quibus ait Paulus: «Mysterium jam operatur iniquitatis,» II Thess. II, 7. Vide ibi dicta. Vere S. Augustinus (vel potius Rabanus) tract. De Antichr.: «Antichristus, ait, multos habet suae malignitatis ministros, ex quibus multi in mundo praecesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domitianus. Nos quoque nostro tempore Antichristos multos novimus esse. Quicumque enim sive laicus, sive canonicus, sive monachus contra justitiam vivit, et Ordinis sui gloriam impugnat, et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister Satanae.» Haeretici ergo sunt Antichristi. Ita S. Hilarius scribens ad Constantium Imperatorem Arianum, eum vocat Antichristum. Verba ejus citavi I Petri III, 14.
UNDE SCIMUS QUIA NOVISSIMA HORA EST. — q. d. Novissimo tempore veniet Antichristus; jam autem videmus praecursores haereticos: unde signum est appropinquare tempus novissimum, sicut cum videntur praecursores regis et exercitus, signum est eum appropinquare; et cum in aurora videntur radii solis, signum est eum oriri. Ita Oecumenius: «Si Antichristum, ait, exspectamus, nunc autem Antichristi multi versantur in hac vita, manifestum est quod tempus consummationis immineat, dum multi Antichristi unum praecedunt iterque illi parant.»
Versus 19: Ex Nobis Prodierunt, Sed Non Erant Ex Nobis
19. EX NOBIS PRODIERUNT. — S. Augustinus et S. Cyprianus legunt exierunt; omnes enim haeretici fuerunt Catholici, vel veri, vel ficti: haereticus enim est qui a fide Christi semel suscepta apostatat et abit in haeresim. Audi S. Cyprianum, lib. I, epist. 8, et De Unit. Eccles., sive De Simplic. Praelat.: «Cohaerere non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum fecunditate sterilitas, cum fontibus siccitas, cum tranquillitate tempestas. Nemo existimet bonos de Ecclesia posse discedere: triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit; inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur. Hos exsecratur et percutit Joannes Apostolus, dicens: Exierunt ex nobis, sed non erant ex nobis; hinc haereses factae sunt frequenter, et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem.» Et S. Hieronymus: «Foras (inquit) prodeunt ut publice colant, quod intus prius venerabantur.» Et S. Augustinus: «Ipso (inquit) exponente (Joanne Apostolo) intelligetis non posse exire foras nisi Antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo posse. Qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret, et membrum computatur.» Paulo autem post explicans quomodo quidam sint nobiscum, nec tamen sint ex nobis: «Sic sunt (inquit) in corpore Christi, quomodo humores mali quando evomuntur: tunc relevatur corpus; sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur; et dicit quando humores os evomit atque projicit corpus: Ex me exierunt isti, sed non erant ex me. Quid est, non erant ex me? non de carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent. Ex nobis exierunt; sed nolite tristes esse, non erant ex nobis.»
NON ERANT EX NOBIS (quia, ut explicans subdit, nobiscum non erant permansuri, nisi ad tempus); NAM SI FUISSENT EX NOBIS, PERMANSISSENT UTIQUE NOBISCUM — constanter et semper, q. d. Non erant veri, genuini et solidi Christiani, quia non habebant virtutem et constantiam Christianam; unde veram et genuinam indolem fidei, gratiae et spiritus Christiani radicitus, id est constanter et stabiliter non imbiberant, ut eo se plane imbuerent ad fortiter resistendum omnibus tentationibus: hinc orta tentatione et persecutione illi cesserunt, fidem deseruerunt, factique sunt apostatae: sicut herba quae ex suo solo in aliud transplantatur, solis ardore percussa, illico arescit, quia non imbibit indolem et succum alterius soli. Sic I Machab. V, 62, de Josepho et Azaria, aemulis Judae Machabaei dicitur: «Ipsi autem non erant ex semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel,» q. d. Ipsi non erant Machabaei, non habebant indolem, prudentiam, fortitudinem et opem Dei, quam habebat Judas cum fratribus; unde Israelem non salvarunt, sed perdiderunt. Sic de civium suorum proditore dicebant Romani: Iste non est noster, non est Romanus, sed Poenus, quia non habet Romanorum fidem, sed Poenorum perfidiam. Sic Aman qui fuit Macedo, ut patet Esther. cap. XVI, vers. 10, ob barbaram tyrannidem vocatur «Bugaeus» XII, 6, id est, Agagaeus: inde enim per aphaeresin fit Gogaeus, inde Bogaeus et Bugaeus; nam litteram B interdum poni pro G testatur S. Hieronymus in Locis Hebr., ubi Byblum apud Ezechielem ait poni pro Gobel, vel Hyblo. Sensus ergo est, q. d. Aman tyrannus et proditor non tam videtur esse Macedo, quam Agagaeus, id est, oriundus ex stirpe Agag, ut habent Hebraea. Sic filius qui a patrum indole, affectu et virtute degenerat, dicitur non esse legitimus, sed spurius. Ita Saul Jonatham, utpote amicum Davidis sui hostis, vocat filium meretricis et spurium, I Reg. XX, 30. Sic Virgilius ait: O vere Phrygiae, neque enim Phryges; secutus Homerum dicentem Αχαίδες, οὐκ ἔτ' Ἀχαιοί, q. d. «Estis Achivae, non Achivi;» estis feminae, non viri, quia a virili Achivorum robore degenerastis, effeminati estis et transformati in feminas. Sic apostatae a Religione dicuntur non fuisse vere Religiosi, quia veram indolem, spiritum et constantiam Religionis non imbiberunt; si enim imbibissent, non deficerent. Ita S. Augustinus hic: «Tentatio, ait, probat quia non sunt ex nobis: quando illis tentatio venerit, velut occasione venti volant foras, quia grana non erant.» Talis fuit Judas, ait idem, tract. 50 in Joannem: «Judas, inquit, iste non tunc perversus fictus est, quando a Judaeis corruptus Dominum tradidit. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur, qui non corde, sed corpore Dominum sequebatur.» Unde idem Augustinus hoc loco: «De voluntate sua, ait, unusquisque aut Antichristus est, aut in Christo est: aut in membris sumus, aut in humoribus malis. Qui se in melius commutat, in corpore membrum est; qui autem in malitia permanet, humor malus est, et quando exierit, relevabuntur qui premebantur.»
Secundo, multi exponunt sic: «non erant ex nobis,» scilicet per Dei praescientiam et praedestinationem, hoc est, non erant a Deo praedestinati et electi, quia praesciti erant quod caderent et apostatarent. Hic sensus sequitur ex primo; quia enim sua sponte suaque inconstantia casuri erant, hinc a Deo tales fore praesciti sunt. Quidquid enim futurum est, id praescitur a Deo: ita Clemens Alexandrinus, Oecumenius, Lyranus, Glossa, Hugo. Intellige haec de praescientia et praedestinatione ad fidem, gratiam et Ecclesiam, non autem ad gloriam beatitudinis aeternae. Hoc enim secretum tangere noluit S. Joannes, praesertim quia nonnulli qui exciderunt a fide et Ecclesia, resipiscunt, ad eam redeunt et salvantur, uti contigit Berengario, ac hodie multis ab haeresi resipiscentibus; ex adverso multi sunt manentque in Ecclesia reprobi, qui non sunt praedestinati ad gloriam, sed ad gehennam. S. Augustinus tamen, lib. De Bono persever., cap. VIII, haec accipit de praedestinatis ad gloriam et praescitis ad gehennam, quia qui usque ad finem vitae manet in fide, Ecclesia et gratia, hic est praedestinatus ad gloriam; qui vero ante vitae finem egreditur, nec regreditur, hic est praescitus ad gehennam. Et plerique omnes haeresiarchae, excepto uno Berengario, semel egressi ab Ecclesia nunquam deinceps ad eam redeunt, unde sunt praesciti et reprobi. Porro cavendus est error aliquorum, qui hinc inferebant Dei reprobationem esse causam exitus ab Ecclesia, lapsus et damnationis reproborum, quem Semipelagiani falso impegerunt S. Augustino. Unde ipse se purgans, art. 12 in articulis sibi falso impositis: «Voluntate, ait, exierunt, voluntate ceciderunt; et quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati; essent autem praedestinati, si essent reversuri, et in sanctitate ac veritate mansuri: ac per hoc praedestinatio Dei multis est causa standi, nemini causa labendi.»
Tertio, aliqui sic exponunt: «Non erant ex nobis,» quia antequam per apertum schisma vel haeresim exirent publice ex Ecclesia et fidelium coetu, jam ante in animo occulte exierant. Exierunt ergo «ut publice colerent, quod intus prius venerabantur,» ait S. Hieronymus, lib. I in Jerem., sub finem. Haeresis enim est apex impietatis; nemo autem repente fit impiissimus, sed gradatim ad apicem evadit, uti docet egregie S. Cyprianus, lib. I, epist. 8, et De Unitate Ecclesiae, ac S. Cyrillus, catechesi 6. Hunc sensum suadet id quod sequitur: «Sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis.»
Catharinus et Melchior Canus, lib. IV De Locis, cap. ult., ad 7, hoc accipiunt de solis Apostolis, q. d. Non erant ex nobis, id est, non erant ex numero Apostolorum. Verum hic sensus aequo est arctior; nam S. Joannes generatim loquitur de coetu fidelium.
Praemunit hic S. Joannes Christianos, ne turbentur si videant fideles, imo Episcopos, apostatare et fieri haeresiarchas. Idem suos praemonuit Paulus Actor. XX, 30. Certe noster Salmeron ex Climaco censet ex 120 qui receperunt Spiritum Sanctum in Pentecoste, Actor. II, quatuordecim factos esse haeresiarchas. Vide Vincentium Lirinensem, Contra profanas haeres. novitates, et Tertullianum, De Praescript., cap. 1 et seq.: «Ex personis, ait, probamus fidem, an ex fide personas? Avolent igitur quantum volunt paleae levis fidei: eo purior massa frumenti in horreum Domini reponetur.» Simul tacite S. Joannes monet fideles, ut cum metu et tremore salutem suam operentur, ut sint humiles, itaque constantiam a Deo emereantur, ne et de ipsis quandoque dicatur: «Prodierunt ex nobis, sed non erant ex nobis.» Hoc est quod ait Paulus Rom. XI, 20: «Tu fide stas, noli altum sapere, sed time, etc., alioquin et tu excideris.»
SED UT MANIFESTI SINT, QUONIAM NON SUNT OMNES EX NOBIS. — Clare Syrus, sed egressi sunt e nobis, ut innotescat eos ex nobis non fuisse, q. d. Deus permisit eos apostatare ut proderetur eorum interna levitas, inconstantia, superbia, perfidia, quodque fidem, indolem et constantiam Christianam plane pleneque non imbiberant, ut eos jam publice suam haeresim et perfidiam prodentes, quasi pestes fugerent et caverent fideles. Hoc est quod ait Paulus: «Oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis,» I Corinth. XI, 19. Hinc ergo nil habet Beza quo inferat, fideles a fide non posse deficere, sed tantum defectionem a fide signum esse eam non fuisse plene radicatam et roboratam, ut constans staret in omni tentatione et persecutione.
S. Augustinus locis citatis haec refert ad praedestinatos et electos, q. d. Ex apostasia eorum manifestum evasit, eos non esse de numero praedestinatorum et electorum.
Versus 20: Vos Unctionem Habetis a Sancto, et Nostis Omnia
20. SED VOS UNCTIONEM HABETIS A SANCTO, ET NOSTIS OMNIA. — q. d. Docui vos in hac hora novissima cavendos esse Antichristos, Antichristum venturum in fine mundi, etc.; sed non est necesse pluribus haec docere, et Antichristos describere, ut eos dignoscatis, quia vos unctionem, id est, gratiam et sapientiam habetis a Sancto, puta a Christo (ita Beda et Salmeron), et consequenter a Spiritu Sancto (ita Oecumenius, Lyranus, Catharinus), qui vos abunde de omnibus instruat, et Antichristos hos, qui Christo et unctioni ejus adversantur, demonstret. Voce enim unctionis notat Antichristos, ait Beda, aeque ac Christum, ut mox dicam. Hoc est quod ait Christus, Joan. XVI, 13: «Spiritus docebit vos omnem veritatem;» et: «Ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.»
Quaeres quaenam haec «unctio?» Primo, Oecumenius et S. Hieronymus, lib. II in cap. III Habacuc, et Cyrillus Alexandrinus, orat. ad Presbyt., Diaconos et Monachos, accipiunt baptismum, in quo ungimur in vertice capitis.
Secundo, Cyrillus, Catech. 3 mystag., et alii mox citandi, accipiunt sacramentum Confirmationis, in quo ungimur in fronte.
Tertio, Emmanuel Sa accipit christianismum: sicut enim Christianus idem est quod unctus, sic christianismus idem est quod unctio.
Quarto, alii accipiunt fidem Christianam.
Quinto, alii gratiam.
Sexto, alii donum sapientiae et intellectus.
Septimo, alii inspirationem Spiritus Sancti.
Haec omnia licet inter se diversa, eodem tamen redeunt; omnia enim haec complectitur christianismus, q. d. Unctio, id est, Christiana fides, Christiana doctrina, Christiana religio, Christi gratia et sapientia vobis aspirata per Baptismum et Confirmationem, docebit vos omnia dogmata et officia veri Christiani, ac dignoscere et fugere haereticos quasi Antichristianos.
Ut hoc plenius intelligatur, notandum est, pro unctionem graece esse χρίσμα, id est unctio et unguentum. Unctio ergo pro unguento sive oleo sumitur. Unde S. Hieronymus, lib. II in cap. III Habacuc, legit unguentum; hoc enim cum sit permanens, habetur, non ipsa unctio quae transit. Alludit χρίσμα ad nomen Christi, q. d. Habetis chrisma a Christo, unctionem ab ungente, indeque estis et vocamini Christiani, ac facti estis mystice reges et sacerdotes per unctionem, qua uncti Deoque consecrati estis, tam in sacramento Baptismi, quam Confirmationis, quod olim baptizatis, utpote adultis, dabatur mox a baptismo, tanquam τελείωσις, ut ait S. Dionysius, id est complementum, consummatio et perfectio baptismi ac christianismi; per unctionem ergo corporalem accepistis spiritualem, puta per chrisma accepistis charisma et donum Spiritus Sancti. Unde S. Cyrillus, Catechesi 3 mystag.; Turrianus, lib. II Pro epist. Pontif., cap. XVIII, et Bellarminus, lib. II De Sacram. Confirm., cap. V et VIII, hunc locum accipiunt de chrismate et sacramento Confirmationis, quia in eo perfectam unctionem, id est, gratiam et illuminationem Spiritus Sancti accipimus. Per unctionem enim hic non tam gratia sanctificans, quam donum prudentiae et intellectus accipitur, et, ut S. Gregorius ait, V Moral., XIX, alias XX, «allocutio intimae inspirationis, quae humanam mentem contingendo sublevat.» Unde et S. Irenaeus, lib. IV, cap. XLIII, vocat chrisma veritatis, hoc est, doctrinam: hoc enim donum olim dabatur baptizatis in baptismo, et magis in Confirmatione: unde baptizati illico prophetabant, id est, sublimia de Deo et Christo mysteria eructabant, ut patet Actor. II, 6, cap. X, vers. 46, cap. XIX, vers. 6, et I Corinth. XIV. Idem etiamnum datur in baptismo; conjunctum enim est cum gratia sanctificante, uti dixi Isaiae XI, 1, licet non in tanta abundantia nunc detur.
Ad haec omnia jam dicta alludit «unctio,» praesertim ad regale sacerdotium, quod Christianis tribuit S. Petrus epist. I, cap. II, vers. 9. Olim enim uti etiamnum, reges, prophetae et sacerdotes consecrabantur per unctionem: reges, ut a Deo illuminati et directi bene et prudenter regerent; sacerdotes, ut a Deo sanctificati et illustrati bene et prudenter sacra administrarent et docerent; prophetae, ut a Deo inspirati futura praeviderent et praedicerent. Sic et Christiani in Baptismo et Confirmatione inuncti gratiam accipiunt, qua et se suosque regant, quasi reges; futura bona et mala praevideant, quasi prophetae, ideoque hostias bonorum operum Deo offerant, quasi sacerdotes. Unde Prudentius in Psychom.: Post inscripta oleo frontis signacula, per quae / Unguentum regale datur et chrisma perenne.
Sensus ergo est, q. d. Sicut unctio, id est, gratia et sapientia, quam in unctione recipiebant, docebat reges regere, prophetas prophetare, sacerdotes sacra tractare et docere: ita unctio, id est, gratia et sapientia Spiritus Sancti, quem in unctione corporalis Baptismi et Confirmationis accepistis, docebit vos, o Christiani, omnia quae ad Christianam fidem et vitam pertinent. Hisce de causis S. Joannes gaudet nomine unctionis, quia illud repraesentat Christum amorem suum; de quo proinde dicitur Cantic. I, 2: «Oleum effusum nomen tuum;» atque ob ejus assiduam praedicationem S. Joannes sub idem hoc tempus, Romae a Domitiano missus est in dolium olei ferventis, sed unctione Christi munitus illaesus exivit. Hinc et de Christo praecinuit Psaltes, Psalm. XLIV, 8: «Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis;» et Isaias, cap. LXI, 1: «Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me;» et Petrus, Actor. cap. X, 38: «Unxit eum Dominus Spiritu Sancto et virtute.»
S. Athanasius, epist. ad Serapionem, ait unguentum hoc esse Spiritum Sanctum, puta cum suis donis et gratiis. In justificatione enim infunditur non solum gratia et charitas, sed et ipsemet Spiritus Sanctus, ut docet Paulus Rom. V, 5, et Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VII, et S. Augustinus hic: «Unctio spiritualis, ait, ipse Spiritus Sanctus est consecrandus; in secunda quoque, ut ejusdem Spiritus Sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis, et scientiae et virtutis venire in hominem declaretur.» Tertullianus, De Resurrect. carn., cap. VIII, agens de caeremoniis Confirmationis: «Caro, ait, ungitur, at anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione obumbratur, ut et anima spiritu illuminetur.» Hugo Victorinus, lib. II De Sacram., part. VII, cap. VII, «unctionem» chrismatis in fronte servandam esse docet septem diebus. «Quia septem, inquit, sunt dona Spiritus Sancti: alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor.» Origenes, hom. 7 in Ezech.: «Oleum, ait, quo ungitur vir sanctus, oleum Christi, oleum sanctae doctrinae.»
Porro licet oleum varias habet dotes et virtutes, scilicet refrigerandi, exhilarandi, roborandi athletas, nutriendi, medendi aegris, ignem fovendi, impinguandi, quas mystice praestat unctio Spiritus Sancti, juxta illud: «Impinguasti in oleo caput meum,» Psal. XXII, 5; et illud Ambrosii, lib. I De Sacram., cap. II: «Occurrit presbyter, unctus es quasi athleta Christi; quasi luctamen hujus saeculi luctaturus, professus es luctaminis tui certamina; qui luctatur, habet quod speret: ubi certamen, ibi corona.» Tamen propria ejus virtus est illuminare, lumenque fovere. Quocirca per chrisma et oleum proprie significari donum illuminationis, puta sapientiae et intellectus, quod in sacramento Confirmationis confertur, docent Patres. Amalarius, lib. I De Eccles. Offic., cap. XXVII, cur chrisma conficiatur ex oleo et balsamo, hanc dat causam: «Ut per oleum, ait, intelligamus rectam conversationem, quae moderatur in mente per maturitatem sapientiae; et per balsamum, doctrinam, quae bonum odorem praestat foris.»
S. Ambrosius, lib. De iis qui initiantur mysteriis, cap. VII: «Repete, ait, quia accepisti signaculum spiritale, spiritum scientiae, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis. Signavit te Pater, confirmavit te Christus Dominus, et dedit pignus Spiritus in cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicistis.» Ordo Romanus, qui vel S. Gregorii jussu, vel paulo post ejus tempora est editus, hanc orationem ad benedicendum chrisma praescribens: «Dominator Domine Deus, inquit, in tuo nomine fiat haec creatura jam chrisma et habeatur ut chrisma, forma crucis, signum frontis, sacri titulus bellatoris; in hoc chrismate mulceatur auditus, purificetur visus: ut talibus stipendiis Christi milites decorati, atque ambrosio rore madidi, imperanti serviant, non suadenti, et signati chrismate sancto, signiferi esse mereantur coelestes.»
Rabanus Maurus, lib. I De Instit. Cleric., XXX: «Signatur, ait, baptizatus cum chrismate per sacerdotem in capitis summitate, per Pontificem vero in fronte, ut priori unctione significetur Spiritus Sancti descensio ad habitationem Deo consecrandam,» et in hymno Veni Creator Spiritus, etc., vocatur «spiritalis unctio.» Spiritus Sanctus ergo animam inhabitans, illuminans, dirigens, opportuno tempore monet et suggerit quaecumque ejus saluti opportuna sunt; haec est ejus unctio, id est illuminatio. Unde Clemens, lib. III Constit. Apost., cap. XVII, caeremonias Baptismi et Confirmationis explicans: «Baptismus, ait, datur in mortem Filii Dei, aqua adhibetur pro sepultura, oleum pro Spiritu Sancto, sigillum crucis pro cruce; chrisma, confirmatio confessionis est.» Imo S. Paulus II Corinth. I, 21: «Qui, inquit, confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.»
Denique hoc loco abutuntur Novatores et Enthusiastae, qui jactant se habere spiritum internum, quo illuminante intelligant S. Scripturam, et dirigantur per omnia, ut interprete et doctore, aut Ecclesiae judicio non sit opus. Verum graviter errant; haec enim unctio illuminat fideles in iis quae didicerunt, ut scilicet sciant retinenda esse fidei dogmata, quae initio christianismi audierunt, nec audiendos esse Antichristos, qui ea oppugnant. Si enim in fide dubium, vel in Scriptura difficultas aliqua oriatur, eadem Spiritus Sancti unctio docet non esse cujusque plebeii ea resolvere, sed consulendos esse Doctores et Praelatos Ecclesiae. Hos enim eo fine posuit Deus in Ecclesia, uti docet S. Paulus, Ephes. IV, 11: idipsum enim poscit ordo hierarchicus et recta ratio. Unde idipsum faciunt omnes respublicae etiam Gentilium et Saracenorum.
Moraliter hic docemur, in omnibus dubiis, perplexitatibus, difficultatibus, invocandam esse unctionem Spiritus Sancti, ac dicendum cum Josaphat rege: «Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te,» II Paral. XX, 12. Porro quam Spiritus Sanctus suorum mentes illuminet, quamque in eo omnia perspiciantur, egregie docet S. Cyrillus, catechesi 16: «Cui, ait, Spiritus Sanctus donatus est, anima illius illustratur, et plus quam homo cernit. In terra erit corpus, et anima coelos contemplabitur. Videt ut Isaias cernebat Dominum super throno excelso et elevato; videt ut Ezechiel eum qui sedebat super Cherubim; videt ut Daniel myriades myriadum, et millia millium. Exiguus homo cernit principium et finem mundi, et medium temporum, et regum successiones. Scit quae non didicerit; adest enim verus ductor lucis. Intus consistens homo, et virtus scientiae procul a Deo illi immittitur, ita ut ea quae fiunt, ab aliis ipse cognoscat. Non adfuerat Petrus Ananiae et Saphirae cum sua bona vendebant, sed per Spiritum aderat. Quare, inquit, tentavit Satanas cor tuum, ut mentiaris Spiritui Sancto? nullus erat accusator, nullus testis. Unde igitur hoc evenit ut nosset? Nonne, inquit, manens manebat tibi, et id quod vendidisti in potestate erat tua? Quare statuisti in corde tuo hanc rem? Qui erat absque litteris, per gratiam Spiritus illa dicit, quae ne Graecorum quidem sapientes noverant. Habes simile huic de Eliseo,» qui absens vidit Giesi accipientem dona a Naaman, ideoque ei revertenti ait: «Nonne cor meum ibat tecum? Hic ego corpore fueram conclusus, sed spiritus a Deo mihi datus, ea quae procul aberant, cernebat. Cernis quomodo illuminat animas Spiritus Sanctus: tollit ignorantiam, et scientiam reponit.»
Mystice, de triplici unctione, scilicet compunctionis, quae sita est in peccatorum detestatione; devotionis, quae sita est in beneficiorum Dei recordatione; pietatis, quae sita est in proximorum commiseratione, vide S. Bernardum, serm. 10 et 22 in Cant. Idem, serm. 2 De Pentecost.: «Spiritus Sanctus suis tribuit, inquit, pignus salutis, robur vitae, scientiae lumen. Pignus quidem salutis, ut ipse Spiritus reddat testimonium spiritui tuo, quod Filius Dei sis, qui certissima signa praedestinationis tuae cordi tuo imprimat et ostendat, qui donet laetitiam in corde tuo, et de rore coeli, si non continue, tamen saepissime mentem tuam impinguet. Robur vitae, ut quod per naturam tibi est impossibile, per gratiam ejus non solum possibile, sed etiam facile fiat. Scientiae lumen, ut cum omnia benefeceris, te servum inutilem putes, et quidquid boni in te inveneris, illi tribuas, a quo omne bonum est, sine quo non parum aliquid, sed nihil omnino potes incipere, ne perficere dicam.»
ET NOSTIS OMNIA — quae scilicet jam dixi de retinenda fide, de cavendis Antichristis, de Antichristo venturo; omnia ergo intellige accommode, quae fideles docentur, quaeque eos scire convenit. Clarum enim est nec fideles, nec Doctores, nec ipsum Joannem et Apostolos scivisse omnia omnino. Unde Syrus vertit, discernitis unumquemque hominem, puta, ut Beda, discernitis inter probos et improbos, inter Christianos et Antichristianos. Simili modestia et phrasi ait Paulus, I Thessal. V, 1: «De temporibus et momentis non indigetis ut scribamus vobis; ipsi enim diligenter scitis.» Et S. Petrus, epist. II, cap. 1, vers. 12: «Incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes confirmatos vos in praesenti veritate.»
Versus 21: Non Scripsi Vobis Quasi Ignorantibus Veritatem, Sed Quasi Scientibus Eam
21. NON SCRIPSI VOBIS QUASI IGNORANTIBUS VERITATEM, SED QUASI SCIENTIBUS EAM. — Solent magistri laudare ingenium et scientiam discipulorum, ut eos sibi concilient et ad acrius studendum exstimulent. Ita hic facit S. Joannes, simulque insigne dat specimen modestiae, q. d. Non haec eo scripsi ut vos doceam, sed ut doctos confirmem et commonefaciam, «tanquam in memoriam vos reducens,» uti in simili ait Paulus, Roman. XV, 15.
ET QUONIAM (QUOD) OMNE MENDACIUM EX VERITATE NON EST. — Repete scientibus, q. d. Scripsi haec vobis scientibus veritatem, ideoque pariter scientibus quod mendacium ex veritate non est; mendacium vocat non Ethicum, quod est contra mentem loqui; sed Theologicum, quod est error, falsitas, haeresis. Indicat fontem haeresis et haereticorum, quos Antichristos nominavit, q. d. Haereticorum dogmata sunt errores et mendacia, ideoque non manant a Deo et Christo, qui est prima veritas, sed a diabolo qui est mendax et pater mendacii, hoc est, omnis haeresis et erroris, Joan. VIII, 44. «Qui mentitur non est ex Christo,» ait Beda; unde colligit S. Augustinus: «Ecce, inquit, admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum. Quid est Christus? Veritas ipse dixit: Ego sum veritas, Joan. cap. XIV, vers. 6. Omne autem mendacium non est ex veritate; omnes igitur qui mentiuntur non sunt ex Christo.» Vide S. Augustinum, lib. Contra Mendac., cap. XVIII. Nota hebraismum, omne non, id est, nullum mendacium est ex veritate. Aliter id accipiunt Logici in suis aequipollentiis; nam «non omne,» vel «omne non,» eis idem valet quod «aliquod non,» ut omnis homo non est doctus, vel, non omnis homo est doctus, idem est quod aliquis homo non est doctus. Sed secus se res habet apud Hebraeos. Sic ait Eccli. VII, 14: «Noli velle mentiri omne mendacium,» id est, nullum mendacium velis mentiri: «Non erit impossibile apud Deum omne verbum,» Luc. I, 37, id est nulla res erit Deo impossibilis.
Versus 22: Quis Est Mendax, Nisi Is Qui Negat Quoniam Jesus Est Christus? Hic Est Antichristus
22. QUIS EST MENDAX (per antonomasiam, puta mendacissimus), NISI IS QUI NEGAT, QUONIAM (QUOD) JESUS EST CHRISTUS? — Ita Romani, sed alii Latini, Graeci et Syri codices addunt non, leguntque, quoniam Jesus non est Christus; nam duplex negatio apud Hebraeos magis negat, licet apud Latinos affirmet. Perperam aliqui apud Hugonem legunt, quoniam Jesus non est homo. Explicat quodnam mendacium intelligat, nimirum gravissimum in fide et religione, adeoque in fidei summa et capite, puta haeresim Antichristianorum, qui negabant hunc hominem, scilicet Jesum, esse Messiam et Christum, ac consequenter esse Filium Dei, uti negabant Simon, Ebion, Cerinthus, aliique Judaizantes prisci, aeque ac moderni, contra quos S. Joannes tam Evangelium, quam Epistolam conscripsit. «In hujus enim comparatione mendacii, ait Beda, caetera aut parva videntur aut nulla.» Quid enim mendacius aut perniciosius dici fingique potest, quam quod Jesus non sit Christus, id est redemptor et salvator mundi? hoc enim est praecidere omnem fidem et spem salutis. Talis ergo est mendax per excellentiam, quia falsarius, haereticus, sacrilegus, atheus, Antichristus. Hoc significat hic «mendax;» alioqui mendax Latinis proprie dicitur qui contra mentem loquitur, aliud sciens vel cogitans, aliud proloquens; sed et hi contra mentem loquebantur, quia Jesum esse Christum sciebant, vel scire debebant.
Audi Tertullianum, De Praescript., cap. XXXIII: «Joannes, inquit, in epistola eos maxime Antichristos vocat, qui Christum negarent in carne venisse, et qui non putarent Jesum esse Filium Dei. Illud Marcion, hoc Ebion vindicavit.» Et Oecumenium: «Simon, ait, alium Jesum, alium Christum asserebat; Jesum videlicet, qui ex S. Maria ortus fuerat, Christum qui in Jordanem de coelo descenderat.» Et Cyrillus, catech. 6: «Ex nobis, ait, prodierunt, sed non erant ex nobis. Horum dux et omnis haereseos inventor et auctor est Simon Magus. Hic autem cum esset Romae, postea quam ab Apostolis rejectus est, et Graecam Selinen quamdam meretricem circumducens, ore nefando primus ausus est dicere seipsum esse Deum, qui in monte Sina tanquam Pater apparuit; ac deinde apud Judaeos non in carne, sed in imagine tanquam Christus Jesus visus est; atque postea tanquam Spiritum Sanctum a Christo mittendum se esse promissum. Et ita seduxerat civitatem Romanam, ut Claudius illi statuam erexerit, cum ea inscriptione in lingua Romana: SIMONI DEO SANCTO.»
Porro, quam fanaticos, insulsos et insanos Antichristos hoc saeculo produxerit haeresis, liquet ex Historia Anabaptistarum Arnoldi Meshovii, in qua inter alia, lib. I, cap. XVII, narrat Carolstadium eorum parentem ex Theologiae Doctore se fecisse agricolam et aratorem, eo quod diceret, cuique ex labore manuum esse vivendum, juxta legem Dei, Genes. III: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo;» ac tandem tradit eum a diabolo abreptum, nusquam deinceps comparuisse. Cap. vero XIX, narrat Jacobum quemdam jactitasse se esse Christum, et duodecim apostolos instituisse, qui miris fraudibus et imposturis populo imponebant, ac tandem hosce sycophantas in Silesia a matrona nobili mappam ad sacrificandum postulasse. «At mulier, inquit, fasciculum telae illis obtulit; tunc illi: Hanc nobiscum accipiemus, et Christus tibi benedicet, ut tibi linum abundantius crescat, ostende aliam si habes. Quam cum similiter accipere vellent, mulier recusavit, maritum timens. Illi autem frustulum fomitis cum igne in telam clam involventes, mulieri reddiderunt. Itaque cista a tela, a cista vero domus accensa conflagravit. Viro domum reverso, uxor ob Christum cum apostolis male tractatum, hoc sibi juste contigisse dixit; at vir ira excandescens: Latro hic, inquit, nequissimus, et non Christus fuit. Itaque cum vicinis eos insequitur, et in quadam villa assequitur. Tum pseudochristus ad illum, qui vocatur Petrus, dixit: Jam mea passio, Petre, calixque quem bibiturus sum appropinquat. Cui Petrus: Et mihi, ut video, Domine, imminet. Ille vero dixit: Petre, ego aliter non possum nisi per fenestram hanc evadere; tum Petrus: Et ego te quoad vivam non derelinquam, sed quocumque fugeris sequar. Ergo per fenestram aufugit; caeteri quoque apostoli qua potuerunt evaserunt. Rustici eos secuti baculis fustibusque cecidere, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, cum tuis apostolis, qua in silva baculi isti creverint. Ergo plagis emendati, vitam suam emendarunt, dicentes: Difficile est nobis Christi passionem apostolorumque tormenta subire.»
Deinde, lib. II, cap. XV, narrat extitisse mulierem Abacellam nomine, quae cum caeteros Anabaptistas Spiritum Sanctum jactitare, quodque ab eo interpretationem sacrae Scripturae discerent, audiret, ipsa quoque novi Testamenti, surrepto in manus codice sacrarum Litterarum, sensum coepit populum docere; atque cum ad eum locum pervenisset, apud Deum nihil esse impossibile, Christum se verumque mundi Messiam, id possibile rata, constituit, conjunctis sibi ex fratrum grege viris duodecim, quibus ad propagandum Evangelium velut apostolis uteretur. Hi foris nonnunquam egrediebantur, ac ruri agricolis Messiae suae doctrinam praedicabant. Lib. V, cap. XI, narrat Joannem Matthiae, arte pistorem, patria Harlemensem, finxisse se esse Henoc, missumque a Deo, ut quasi verissimus Dei testis, fidelem in Hollandia populum ad novam Hierosolymam convocaret. Inter alia enim paradoxa docebat, Christi regnum ante diem judicii civile in terra futurum, in quo soli Sancti, regibus ferro et vi sublatis, dominarentur; id autem regnum esse jam coeptum Anabaptistarum. Lib. VII toto, narrat Joannem Bocoldum, sartorem Leidensem, occupasse urbem Monasteriensem in Westphalia, ibique se regem creasse, ac Christum nominasse, duodecim apostolos elegisse, ut vicinos ad novum Messiam adorandum advocarent; sed post horrenda dogmata et flagitia, expugnata ab urbis Episcopo urbe, candentibus laminis toto corpore laceratum, meritas sacrilegiorum suorum poenas dedisse.
HIC EST ANTICHRISTUS QUI NEGAT PATREM ET FILIUM. — Quia negando Christum esse Filium Dei, negant Deum ejus Patrem, ut sequitur. Pater enim et Filius sunt correlativa, quorum lex est, ut mutuo se ponant et tollant. Filius enim est Patris Filius, et Pater est Filii Pater; posito ergo uno, ponitur et alterum; sublato uno, necessario tollitur et alterum. Oecumenius opinatur hic perstringi Valentinum, «qui alium esse Patrem innominabilem asserebat, praeter eum qui pater Christi diceretur. Iidem vero haeretici, inquit, Filium quoque denegant, dum hominem solum esse ipsum, et non natura Deum affirmant.» Sic et Basilides alium quemdam Patrem confinxit, a quo νοῦς, id est mens, inde λόγος, id est verbum, productum sit. De quo Irenaeus, lib. I, cap. XXIII; Tertullianus, De Praescript.; Epiphanius, haeresi 24, et alii.
Versus 23: Omnis Qui Negat Filium, Nec Patrem Habet; Qui Confitetur Filium, et Patrem Habet
23. OMNIS QUI NEGAT FILIUM, NEC PATREM HABET (tanquam in quo maneat, nec tanquam manentem in se, ait Cajetanus, quia generationem ejus aeternam non credit, ait Dionysius); QUI CONFITETUR FILIUM, ET PATREM HABET. — Ita Romani et Latini omnes, ac Syri et Graeci multi; nonnulli tamen delent qui confitetur Filium, et Patrem habet. HABET — scilicet in mente et fide, ac consequenter in ore et confessione, id est, ut Syrus vertit, credit, vel confitetur Patrem. Alludit ad illud Evang. cap. V, vers. 38: «Verbum ejus (Patris) non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis,» ubi pariter habetis exponit per creditis. Simili phrasi dixit cap. I, vers. ult.: «Verbum ejus non est in nobis.» Et hoc cap. vers. 5: «In hoc scimus, quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere,» etc.; et vers. 24: «Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat.» Per fidem enim, spem et charitatem Deus Pater, Filius et Spiritus manent in nobis; ac consequenter eos habemus in nobis, sicut templum in se habet et continet Eucharistiam: anima enim sancta realiter est templum Dei inhabitantis. Christum ejus Filium, juxta illud: «Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum,» Joann. V, 23.
Versus 24: Vos Quod Audistis ab Initio, in Vobis Permaneat
24. VOS QUOD AUDISTIS AB INITIO, IN VOBIS PERMANEAT. — Est Hebraica verborum trajectio, quam latine sic ordines: Quod vos audistis ab initio, id in vobis permaneat, q.d. Constanter perseverate in fide, doctrina et vita Christiana, quam primitus accepistis; sic enim vera fides manebit in vobis, et vicissim vos manebitis in vera fide, religione et cultu Dei. Quare, «si quis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit,» ait Paulus Galat. cap. 1, vers. 9. Ideoque «doctrinis variis et peregrinis nolite abduci,» Hebr. XIII, 9. Praeclare S. Cyprianus, epistola 40: «Admoneo, inquit, pariter et consulo ne perniciosis vocibus temere credatis, ne fallacibus verbis consensum facile commodetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, venenum pro remedio, mortem pro salute sumatis.»
Perstringit haereticos judaizantes; Judaei enim negant mysterium SS. Trinitatis. Dicunt enim unum tantum esse Deum, in una duntaxat persona, aeque ac in una duntaxat natura existentem, ac consequenter negant Christum esse Deum, Deique Filium. Unde Christus in Evangelio S. Joannis passim contra eos disputat, probatque se esse Filium unigenitum Dei Patris. Vide cap. III, vers. 35; cap. V, vers. 18 et seq., e. vers. 36 usque ad finem capitis; cap. VI, vers. 58, etc. «Si enim, ait Oecumenius, Patrem novissent, eum quoque Filii unigeniti Patrem esse procul dubio percepissent.» Praesertim quia qui ignorat Trinitatem, ignorat et Deitatis naturam, eam scilicet esse tam plenam et fecundam, ut personarum pluralitatem exposcat, et tribus se communicare efflagitet, adeo ut si unam personam sustuleris, totam divinitatem sustuleris, et hoc significat hic S. Joannes. Simili modo ait Christus Philippo: «Philippe, qui videt me, videt et Patrem, etc. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est?» Joann. XIV, 10. Qua sententia significatur et pluralitas personarum, et identitas essentiae divinae, ac intima et perfecta inhabitatio unius personae in alia, et e converso, quam Damascenus, lib. I De Fide, cap. XI, vocat περιχώρησιν, ac ex Damasceno Doctores Scholastici circumincessionem. De quo sublimi mysterio sublimiter disputat S. Augustinus, lib. VI De Trinit., cap. ult.; S. Hilarius, lib. IV De Trinit.; Ambrosiaster, in epist. II ad Cor., cap. XIII. «Singula, ait S. Augustinus, sunt in singulis (personis), et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia.»
SI IN VOBIS PERMANSERIT QUOD AUDISTIS AB INITIO (eo modo quo jam explicui), ET VOS IN FILIO ET PATRE MANEBITIS. — q. d. Adhaerebitis Filio et Patri per veram fidem, spem et charitatem, quod vers. praeced. dixit: «Qui confitetur Filium, et Patrem habet,» adde et Spiritum Sanctum; quia hic in Patre et Filio includitur. Pater enim et Filius sunt spiratores Spiritus Sancti; unde in plena sui ratione et essentia includunt vim spirativam, imo actualem spirationem Spiritus Sancti. S. Joannes tamen non nominat Spiritum Sanctum, sed Filium et Patrem, quia de Spiritu Sancto tunc nulla erat quaestio, sed duntaxat de Filio, puta Christo, et consequenter de Patre. Simoniani enim et Cerinthiani negabant Jesum esse Deum, Deique Filium. Hinc et Filium praeponit Patri, praesertim quia «nemo venit ad Patrem nisi per Filium,» Joann. XIV, 6. «Nullus enim divinae gloriae celsitudinem videbit, nisi qui per sacramenta humanitatis, quam Filius suscepit, renatus est,» ait Beda et Thomas Anglicus.
Porro ex eo quod «vos in Filio et Patre manebitis,» vicissim Filius et Pater manebunt in vobis. Nam, ut explicat Oecumenius: «In Filio, inquit, et Patre manebitis, hoc est, conjunctionem et communicationem cum eo habebitis,» juxta promissum Christi, Joann. XIV, 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Quo loco S. Augustinus: «Ecce, inquit, facit in Sanctis cum Patre et Filio Sanctus etiam Spiritus mansionem, intus utique tanquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus veniunt ad nos, dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo, ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna.»
Denique S. Cyprianus, De Exhort. mart., cap. V, et Hilarius, lib. VI De Trinit., ultima verba sic legunt: «Qui habet Filium, et Filium et Patrem habet,» scilicet benevolum et faventem. Sic quoque legit S. Augustinus, sed explicat de cultu et veneratione, q. d. Qui colit Filium, colit et Patrem; nequit enim colere Patrem, qui non colit Filium.
Versus 25-26: Haec Est Repromissio, Vita Aeterna; Haec Scripsi Vobis de His Qui Seducunt Vos
25. ET HAEC EST REPROMISSIO (id est, res promissa), QUAM (Vatablus legit qua, sed graece est ἥν, id est quam) IPSE POLLICITUS EST NOBIS (si in ipso maneamus), VITAM AETERNAM. — S. Augustinus legit, vita aeterna, idque clarius est et latinius. Est antiptosis Hebraica. Similis est vers. 27: «Unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis;» unctionem id est unctio, et in Evang. cap. XIV, 24: «Sermonem,» id est sermo, «quem audistis;» et Psal. CXVII, 22: «Lapidem,» id est lapis, «quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.» Similis est apud Latinos, ut apud Terentium prolog. Andr.: «Populo ut placerent quas fecisset fabulas;» et Virgilius: «Urbem,» id est urbs, «quam statuo, vestra est.»
Aliter Gagneius: Manere, inquit, in Filio et Patre promissio est, quam nobis pollicitus est in Evangelio orans pro nobis Patrem Dominus, Joann. XVII, 20: «Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum, ut omnes unum sint, et sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.» Bene ergo ait de hoc Joannes: Haec est promissio quam pollicitus est nobis, quae quidem est vita aeterna: vita enim aeterna est manere in Deo, eoque frui hic per gratiam, in futuro per gloriam. Huc accedit Oecumenius, qui τὸ et accipit ut causale pro quia, q. d. Manebitis in Filio et Patre, quia hoc ille pollicitus est, cum vitam aeternam pollicitus est. Verum prior sensus simplicior et germanior est.
Acer hic est stimulus, quem fidelibus ad constantiam in fide contra haereticos, et omnem virtutem dat S. Joannes, nimirum promissio et merces vitae aeternae: «Memoria promissae mercedis perseverantem te faciat in opere,» ait Beda. «Videamus, inquit S. Augustinus, quid promisit. An argentum? An possessiones? An amoena praedia? Non est haec merces ad quam nos hortatur, ut in labore duremus. Quid igitur merces ista? vita aeterna.» Subjicit deinde Deum promissis jungere minas, ac ni pareamus minari mortem aeternam, imo ignem aeternum. «Minatur, ait, mihi potens homo, ut aliquid mali faciam: quid minatur? Carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias: numquid ignem aeternum? Exhorresce quod minatur omnipotens, ama quod pollicetur omnipotens, et vilescit omnis mundus, sive promittens, sive terrens.»
Versus 27: Unctionem Quam Accepistis ab Eo, Maneat in Vobis
27. ET VOS UNCTIONEM QUAM ACCEPISTIS AB EO, MANEAT IN VOBIS. — Est hyperbaton, sive verborum trajectio, quae sic clare ordinanda est: «Et quam vos accepistis unctionem ab eo, maneat in vobis.» Ita enim non solum Hebraei, sed et Latini loquuntur, ut ostendi vers. 25; unde nonnulli codices clare pro «unctionem» legunt, unctio. Sic et Syrus: Sed et vos, inquit, si permanserit vobiscum illa unctio, quam accepistis ab eo, necesse non habetis ut quis vos doceat.
«Unctionem» vocat gratiam Spiritus Sancti, puta donum sapientiae et intellectus fidelibus inditum in Baptismo, et auctum in Confirmatione; haec enim gratia et sapientia ungit imbuitque animam quasi unguentum spiritale fragrantissimo odore et sapore rerum divinarum, aeque ac unguentum corporale, puta chrisma ungit imbuitque corpus fragrantia corporali. Vide dicta vers. 20.
ET NON NECESSE HABETIS UT ALIQUIS DOCEAT VOS, SED SICUT UNCTIO EJUS DOCET VOS DE OMNIBUS. — Subaudi, manete in eo, uti post brevem parenthesin subdit S. Joannes. Aliqui codices supplent, ita faciatis. Agit contra pseudoapostolos, puta haereticos, quos, vers. 18, vocavit antichristos. Idipsum S. Joannes clare vers. praeced. significavit, dicens: «Haec scripsi de his qui seducunt vos.» Sensus ergo est, q. d. Non est necesse ut pseudoapostoli et haeretici vos doceant veram fidem et doctrinam; jam enim eam didicistis ab ipsis Christi Apostolis, cooperante unctione Spiritus Sancti, quem in Baptismo et magis in Confirmatione accepistis; necesse est enim ut quod Apostoli foris per vocem docent, idipsum Spiritus Sanctus interius per gratiam et illuminationem vos doceat, juxta illud Isaiae LIV, 13: «Ponam universos filios tuos doctos a Domino;» quod S. Joannes, Evangel. cap. VI, vers. 45, vertit, et erunt omnes docibiles Dei. Deus enim est «qui docet hominem scientiam,» Psal. XCIII, 10. In hac ergo doctrina quam Apostoli exterius, Spiritus Sanctus interius vos docuit, manete et perseverate. Vide Bellarminum, lib. III De Verbo Dei, cap. III et seq., ubi et addit: «Simile, inquit, esset, si Catholicus Catholicis quos perturbarent haeretici, scriberet: Non necesse habetis ut Lutheranus aut Calvinista doctrinam vos doceat Christianam; quia quae vos oportet scire, plene didicistis et tenetis ex praedicatione Ecclesiae, adjuvante unctione Spiritus Sancti.»
Simili modo S. Petrus hortatur fideles ad constantiam in fide dicens, epist. I, cap. V, vers. 12: «Breviter scripsi vobis, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei, in qua et statis;» et Paulus, Coloss. I, 6: «Cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo meo.» Ita Interpretes ac S. Augustinus unctionem hanc explicant: «Quantum ad me pertinet, inquit, omnibus locutus sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus Sanctus intus non docet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus adjutoria quaedam sunt, et admonitiones; cathedram in coelo habet, qui corda docet: de Domino dico. Propterea ait et ipse in Evangelio: Nolite vobis dicere magistrum in terra, unus est magister vester Christus; ipse vobis intus loquatur, quando nemo hominum illic est; quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo, et non sit ullus in corde tuo, Christus sit in corde, unctio ipsius sit in corde; ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes, quibus irrigetur interior; ergo magister est qui docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet: ubi illius inspiratio, et illius unctio non est, forinsecus inaniter perstrepunt verba.» Et S. Gregorius, homil. 30 in Evang., citans haec verba S. Joannis illaque Evangelii ejusdem explicans, Ipse vos docebit omnia: «Quia nisi idem Spiritus, ait, cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris.» Mox autem recte subdit: «Non ergo docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Ecce unam loquentis vocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordibus vestris dispar sit vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magis interior qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet?»
Quod ergo ait: «Unctio ejus docet vos de omnibus,» commode accipe «de omnibus,» scilicet jam dictis, quae audistis et scitis, puta de omnibus articulis fidei contra haereticos retinendis, caeterisque quae quemlibet fidelem scire oportet; quae proinde quisque docetur et discit in prima sua catechesi et instructione, quod olim exacte faciebant fideles in primitiva Ecclesia: loquitur enim «scientibus,» ut ipse ait vers. 21. Alioqui enim non eguissent Doctoribus et Pastoribus, et frustra eos hac epistola doceret S. Joannes, uti recte arguit hic ipsemet Beza, ne quis hoc S. Joannis loco abutatur, et contendat spiritum privatum singulorum esse interpretem S. Scripturae et judicem controversiarum fidei. Talibus enim intonans comminatur Deus: «Vae Prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident!» Ezech. XIII, 3.
Addunt aliqui haec scribi a S. Joanne toti Ecclesiae, in qua multi erant sapientes et illuminati a Deo, qui proinde docti erant de omnibus, ut et ipsi alios rudiores docerent, q. d. O fideles, non est quod vos doceant haeretici; Ecclesia enim vestra, vestrique doctores plene a Spiritu Sancto docti sunt de omnibus: ipsos ergo adite, ipsi vos docebunt de omnibus ad fidem et salutem necessariis.
Denique pro unctio ejus, scilicet Christi et Spiritus Sancti, Graeca pleraque legunt τὸ αὐτὸ χρίσμα, id est ipsa unctio; unde Syrus vertit, sed sicut illa unctio a Deo est, ipsa vos docebit de omnibus. Rursum per chrisma, id est unctionem, aliqui accipiunt Christum, id est unctum et ungentem, q. d. Christus per se et suos vos ungens, id est imbuens et instruens, docebit de omnibus, non Antichristi. Sic Daniel. IX, 26: «Occidetur Christus;» Septuaginta pro Christus vertunt, chrisma, scilicet per abstractum chrisma significantes concretum Christus. Unde quod sequitur: «Et verum est,» Tigurina vertit, et verax, scilicet Christus; sic et S. Augustinus legit, «et verax est, et non mendax.»
ET VERUM EST, ET NON MENDACIUM. — Graecizat interpres: quia enim χρίσμα Graecis est neutrum, hinc pariter epithetum Latinum neutrum ei dedit, scilicet verum, q. d. Hoc chrisma verum est, puta haec unctio vera est, et non mendax. Secundo et simplicius, haec accipias technice, q. d. «Et,» id est quia, verum est, quidquid docet haec unctio, et nullum est mendacium in iis, hinc secure ei auscultate in omnibus, in iisque manete et persistite usque ad mortem. Solent Hebraei asseverationem firmare per negationem contrarii, ut, «confessus est, et non negavit,» id est plane pleneque confessus est Joannes se non esse Messiam, Joan. I, 20. Sic hic, «verum est et non mendacium,» id est, verissimum est, et alienissimum ab omni mendacio et falsitate.
ET SICUT DOCUIT VOS (et ponitur pro igitur, ait Vatablus. Hebraeis enim vau pene sola est conjunctio, quae aequivalet caeteris Latinorum et Graecorum, q. d. Cum omnia quae docet unctio, sint vera, carentia omni mendacio et falsitate; igitur) SICUT ILLA DOCUIT VOS, MANETE IN EO — id est, in illius doctrina et fide perseverate. Gaudet Joannes verbo manendi. Pro manete graece est μενεῖτε, id est manebitis, hoc est, μένετε. Graeci enim, aeque ac Latini et Hebraei saepe futurum usurpant pro imperativo. Adde, quidam codices legunt μένετε in imperativo, id est manete.
Versus 28: Manete in Eo, ut Cum Apparuerit Habeamus Fiduciam
28. ET (id est igitur, idcirco) NUNC, FILIOLI. — Vox familiaris S. Joanni, utpote seni, patri et patriarchae suorum amantissimo, ipsisque quasi filiis charissimis hac paterna voce blandienti. MANETE IN EO — quod scilicet vos docuit unctio Christi et Spiritus Sancti, puta in orthodoxa fide, doctrina et vita Christiana constanter perseverate, nec haereticorum blandiloquentia vos ab ea in haeresim, vel errorem abduci sinatis. Sollicite inculcat fidelibus inter tot exorientes in dies haereses et haereticos, in christianismo constantiam et perseverantiam, ob periculum apostasiae, quia inter omnes virtutes sola perseverantia coronatur.
UT CUM APPARUERIT (Christus in gloria judicaturus orbem in fine mundi), HABEAMUS FIDUCIAM — παρρησίαν, id est libertatem, securitatem, fiduciam, loquendi audaciam: cum caeteri sibi male conscii trepidabunt et obmutescent, juxta illud Sapient. V, 1: «Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt.» Nam, ut ait Paulus Coloss. III, 4: «Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.» Quare quod ait S. Basilius, hom. 11 Hexaem.: «Abraham quoque timebit in judicio, et agoniam patietur,» per exaggerationem dictum est, tantumque significat summum judicii et examinis in eo futuri rigorem, indeque pavorem, si videlicet illud in se spectes, juxta illud S. Petri, epist. I, cap. IV, vers. 18: «Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?» Nam alioqui si spectes Dei gratiam et clementiam, illa Sanctos omnes assecurabit de sua salute et gloria: nam ipsa ante examen discernet illos a reprobis, eosque constituet a dextris, quasi amicos dilectos et electos suos.
ET NON CONFUNDAMUR AB EO IN ADVENTU EJUS. — Q. d. Ne pudefiamus utrique, scilicet tam vos, si a doctrina Christi aberretis, quam nos Apostoli et Pastores, quod vos in ea non conservaverimus: sicut enim eruditio et probitas discipuli laus est et decus magistri, sic imperitia et improbitas discipuli probrum est et dedecus magistri. S. Basilius ad illud Psalm. XXXIII: «Timorem Domini docebo vos,» docet acerbissimam damnatis pœnam fore pudorem et confusionem æternam, quam subibunt coram Christo et angelis sanctis, dæmonibus cæterisque damnatis in die judicii, adeo ut damnati mallent manere et ardere in gehenna, quam inde egredi in vallem Josaphat ad judicium hoc sibi tam probrosum et infame subeundum. Unde dicent «montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus iræ ipsorum, et quis poterit stare?» Apocal. VI, 17. Pudoris causæ erunt, quod Christus peccata omnia etiam pudenda, infamia et horrenda, licet secretissima et sola mente commissa, coram toto mundo publicabit; quod Sanctos in hac vita a se contemptos, vexatos et occisos videbunt super se elevatos in gloria, suosque esse judices, ac se pariter condemnare; quod tam fuerint stulti, ut exili voluptate emerint æternum hoc probrum; quod peccata et gehennam modica pœnitentia, et confusione confessionis expiare neglexerint, etc. Hoc est quod ait Isaias ultimis verbis suæ prophetiæ: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni;» et Daniel, XII, 2: «Qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium, ut videant semper.»
Notat S. Cyrillus, Catechesi 3 mystag., fideles in Confirmatione ungi in fronte, quæ sedes est pudoris, ne pudeat eos confiteri nomen Christi, neve aliquid pudendum committant, ob quod confundantur in die judicii. Præclare S. Augustinus hic: «Fidelis, inquit, est qui promisit, non te fallit, tantum tu noli deficere, sed exspecta promissorem; non enim novit fallere veritas, tu noli esse mendax, ut aliud profitearis, aliud agas. Tu serva fidem, et servabit ille pollicitationem; si autem non tu servaveris fidem, tu fraudasti, non ille qui promisit.» Et Œcumenius: «Quid illustrius atque admirabilius esse unquam poterit, quam cum apud quem labores nostros relaturi sumus, apud eum cum fiducia id faciemus, nulloque pudore in adventu ejus perfundemur?»
IN ADVENTU EJUS — ἐν ἐπιφανείᾳ, id est in apparitione, in manifestatione, in illustratione illius, cum scilicet gloriosus apparebit, eritque judex omnium hominum. «Videmus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem,» I Corinth. XIII, 12.
Versus 29: Si Scitis Quoniam Justus Est, Scitote Quoniam et Omnis Qui Facit Justitiam, ex Ipso Natus Est
29. SI SCITIS (id est, quia scitis, vel cum sciatis, quandoquidem sciatis: ita Dionysius) quoniam JUSTUS EST (Christus judex, de cujus adventu jam egi), SCITOTE QUONIAM ET OMNIS QUI FACIT JUSTITIAM, EX IPSO NATUS EST.
Dat modum et medium quo in die judicii non confundamur coram Christo judice, sed habeamus fiduciam, si nimirum faciamus justitiam, id est opera justa et sancta, quæ Christo justo judici offeramus. Ne quis enim putaret solam fidem orthodoxam sufficere, uti docebat Simon Magus, et moderni hæretici, addit hic requiri quoque justitiæ opera, q. d. Quia Christus futurus judex non tantum qua Deus, sed et qua homo, sit justus antonomastice, id est justissimus et sanctissimus, tum in se, tum in ferenda sententia; utique amat eos qui sunt justi, faciuntque opera justitiæ, pro eisque feret sententiam justam et salutiferam. Judicis enim justi est judicare de operibus cujusque, et bonis addicere præmium, malis pœnam. Qui ergo facit justitiam, in die judicii coram ipso non confundetur, sed habebit omnimodam fiduciam; quia judici suo justo similis, imo ex ipso natus est, hoc est, ipsius filius et hæres est. Quare non confundetur in ejus adventu, sed fidenter eum exspectabit, certus se per eum fore hæreditatis æternæ participem. Nam «si filii, et hæredes, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi,» Rom. VIII, 17. Omnis enim justitia nostra manat a justitia, sanctitate et gratia Christi.
JUSTITIAM: hic non specialem, sed generalem accipe, quæ est complexio omnium virtutum, a qua justi, sancti, Deo grati, amici et filii denominamur. Alludit ad illud Evangelii cap. 1, vers. 12: «Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.» Porro nullum certius est argumentum, quod quis natus sit ex Deo, quam si factis et moribus Deum exprimat velut lineamentis. Notat primo Didymus dici, «qui facit» in præsenti, non qui fecit, aut faciet, quia bona radix bonos dat fructus in præsenti; quia ergo per justitiam et gratiam, ex Deo renascimur, et fimus divinæ consortes naturæ, ut ait S. Petrus, II epist. cap. 1, vers. 4 (realiter enim participamus Dei substantiam per gratiam supernaturalem et divinam, quæ summa est participatio divinitatis): hinc pariter nativitatem hanc et vitam divinam, per opera vitalia divina, puta per opera justitiæ, in præsenti semper ostendere debemus. Sicut enim non est homo vivens, qui in præsenti opera vitæ humanæ non edit, puta qui non comedit, non ambulat, non respirat, non loquitur, non ratiocinatur: ita pariter non est justus, nec renatus aut vivens ex Deo, qui opera justa et divina non edit, præsertim quia filii est imitari patrem. Cum ergo Deus justus justitiam ubique faciat, et nos ejus filii eamdem ubique facere debemus.
Notat secundo, noster Salmeron, generationem hanc divinam similem esse generationi carnali et humanæ. Sicut enim hæc fit ex viro et femina, sic et illa quodammodo: Christus enim, qua homo, patiens parturiit nos cum summo dolore; idem qua Deus agit et producit in nobis gratiam et justitiam, per quam renascimur in filios Dei.
Notat tertio Œcumenius, justos a Deo gigni, ut et ipsi progignant et procreent alios sibi similes; «quippe cum justus, inquit, etiam justos procreet ac gignat,» uti homo generat hominem, bos bovem; et Didymus: «Operantem, ait, justitiam commendat virtus, cum sit scilicet actualis: nullus itaque antequam faciat quæ virtutis sunt, justus est, sed neque dum cessaverit operari;» intellige in actu exercito, non signato.
Denique S. Augustinus justitiam perfectam esse docet in angelis, inchoatam in hominibus: «In angelis sanctis, inquit, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione Verbi, et nihil aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt, in ipsis perfecta justitia est; in nobis autem ex fide cœpit esse secundum spiritum.» Et mox: «Initium justitiæ nostræ confessio peccatorum. Cæpisti non defendere peccatum tuum? jam inchoasti justitiam; perficietur autem in te, quando nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur mors in victoriam, quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit luctamen cum carne et sanguine, quando erit corona victoriæ, et triumphus de inimico. Tunc erit perfecta justitia: modo adhuc pugnamus, si pugnamus, in stadio sumus, ferimus et ferimur; sed qui vincat, exspectatur. Ille autem vincit, qui et quod ferit, de viribus suis non præsumit, sed de hortatore Deo.»
Justi ergo æmulantur angelorum justitiam, ut mentem ab omnibus terræ fæcibus, ac amorem ab omnibus creaturis avellentes, eum universum conferant in Creatorem, eum in omnibus tam prosperis, quam adversis amando, colendo, laudando, gratias agendo: ut eorum vox et vita, æque ac crux et passio, non sit aliud quam continua et assidua Dei laus. Talis enim est vox et vita angelorum, de quibus ait Job, cap. XXXVIII, vers. 7: «Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?»
Insuper Christiani ex Christo renati æmulentur Christum, ac proinde «loquantur ut oracula, vivant ut numina;» quia Christus ex Deo natus, et ex Virgine renatus, «locutus est ut os et oraculum Patris, ac vixit ut numen.» Ita hominum, etiam peccatorum, corda ferient, convertent, gignentque Christo, instar S. Basilii, de quo scribit S. Gregorius Nazianzenus, orat. in ejus funere: «Sermo Basilii erat tonitru, quia vita ejus erat fulgur.»