Cornelius a Lapide

Commentarius in I Epistolam S. Joannis, Caput I


Index


Synopsis Capitis

Praedicat Verbum incarnatum a se visum, auditum et manibus contrectatum, ut cum illo et per illud societatem habeamus cum Deo Patre. Inde, vers. 5, docet Deum esse lucem expertem plane tenebrarum, ac proinde Christianos in luce vitae Christi debere ambulare. Tertio, vers. 8, docet neminem a peccato esse immunem, ac proinde quemlibet debere confiteri se esse peccatorem: quod si faciat, sanguis Christi emundabit eum ab omni peccato.


Textus Vulgatae: I Joannis 1:1-10

1. Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae: 2. et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis: 3. quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4. Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. 5. Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. 6. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. 7. Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. 8. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9. Si confiteamur peccata nostra: fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.


Versus 1: Quod Fuit ab Initio, Quod Audivimus, Quod Vidimus, Quod Perspeximus, et Manus Nostrae Contrectaverunt, de Verbo Vitae

1. QUOD FUIT AB INITIO. — Junge cum eo quod sequitur, « de Verbo vitae, » hoc est, ipsum Verbum vitae, quod fuit ab initio, annuntiamus vobis; dicit tamen de Verbo, non Verbum, quia τὸ de Verbo proxime pendet ab eo quod immediate praecedit: « Manus nostrae contrectaverunt, » de quo mox. Ita Lyranus, Hugo, Catharinus, Gagneius. Unde Syrus vertit, evangelizamus vobis illud quod erat ab initio. Initium Epistolae antistrophon est Evangelii S. Joannis: « In principio erat Verbum. » Et rursum: « Quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt, » antistrophon est Evangelii cap. I, vers. 14: « Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. » Primo ergo S. Joannes hic, uti et in Evangelio, astruit aeternitatem et divinitatem Christi, deinde ejus incarnationem; quae sunt duo praecipua mysteria, et quasi duo cardines, duoque poli in quibus vertitur tota summa gyrusque fidei Christianae.

Nota: Pro fuit graece est ἦν, id est erat; unde initio Evangelii ita vertit Interpres: « In principio erat (graece ἦν) Verbum; » vox enim erat « ducit nos ad aeternitatem, » ait S. Basilius ibidem; « ut intelligeremus omnia tempora praevenisse coaeternum Patri Verbum, » ait Beda; quodcumque enim tempus assignes, vel imagineris anticipando, semper verum est dicere: Jam tunc erat Verbum. Nam in principio mundi erat Verbum, mille annis ante mundum erat Verbum, mille millionibus annorum ante mundum erat Verbum, ac quotcumque annos antevertendo anticipes, semper vere dicam: Jam tunc erat Verbum, quia omnes annos imaginabiles Verbum praevenit, fuitque ab aeterno.

Porro ἦν erat non significat Verbum antecessisse illud principium de quo dicitur: « In principio erat Verbum, » ita ut per principium accipi debeat principium temporis et mundi, ante quod fuit Verbum, sed quod in principio durationis, vel aeternitatis (ita enim nos primordia aeternitatis mente imaginamur, cum a parte rei nulla ejus fuerint primordia, nullum ejus principium) quo prius et anterius non fuit Verbum, nisi ratione tantum, hoc est, quod jam olim ab omni aeternitate erat Verbum. Ubi nota potius dici erat verbum, quam fuit Verbum, quia fuit significat rem praeteriisse, erat etiamnum esse, sive esse perenne. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, et alii in cap. I Evangel. S. Joannis. Posuit τὸ erat S. Joannes contra Arianos futuros, quorum haec fuit vox: « Erat quando non erat, » hoc est, erat tempus quando non erat Verbum, quia antequam nasceretur non erat: negabant enim Verbum esse aeternum. Unde hanc eorum vocem damnat Concilium Nicaenum, aeque ac S. Joannes initio Evangelii, ubi proinde quater repetit τὸ erat, erat, erat, erat, q. d. Quodcumque cogites tempus; jam in eo erat Verbum; quodcumque aevum, jam erat Verbum; quidquid anticipes, jam erat Verbum: ita S. Basilius, lib. II Contra Eunom.: « Quantumcumque, » ait, « volueris mentis inquisitione retrocurrere, pertransire tamen quod erat, et ultra illud ferri cogitationibus non poteris. »

Secundo, erat significat generationem aeternam Verbi. Nam « in principio erat Verbum » idem est quod ab aeterno genitum est Verbum: haec enim generatio in ratione Verbi divini includitur, uti mox dicam.

Tertio, Elias Cretensis in Nazianzeni orat. 4 Theolog., notat verbum substantivum sum, est, erat, proprium esse Dei. Deus enim substantiae, sive essendi est plenitudo et immensitas, puta pelagus essentiae immensum, et oceanus entis: indeque hebr. vocatur Jehova, id est qui est, graece ὁ ὤν, Exodi cap. III, vers. 14, et cap. VI, vers. 3; unde Didymus hic, et Cyrillus, lib. I in Joannem, cap. 1, et Ambrosius, lib. I De Fide, cap. v, solerter observant, de singulis creaturis dici tantum quod sint aliquid; de solo Deo autem dici absolute quod est.

Quarto, τὸ erat significat ita fuisse Verbum, ut tamen etiamnum maneat et perseveret; haec enim perseverantia significatur verbo imperfecto, ut docet S. Thomas in cap. I S. Joannis, quin et Plinius, Praefat. Natur. histor. Erat ergo idem est quod fuit, est et erit, q. d. Verbum semper fuit, semper est, semper erit, estque prorsus aeternum. Audi S. Basilium, lib. De Spiritu Sancto, cap. VI: « Cum dixit Joannes: In principio erat Verbum, duabus vocibus cogitationem intra praescriptos terminos reclusit. Haec enim vox, erat, nullum cogitationi praebet exitum; quemadmodum haec, principium, non dat transitum humanae mentis cogitationi; quantumvis enim cogitatione curras ad anteriora, non excedis erat; et quantumvis institeris videre quae sint ultra Filium, non poteris tamen superare principium. » Quanquam si proprie de Deo loquamur, nullo tempore ejus aeternitas circumscribi potest; nam, ut ait S. Gregorius Nazianzenus: « Deus et semper erat, et est, et erit; vel, ut rectius loquar, semper est: nam erat et erit hujus nostri temporis, fluxaeque et caducae naturae segmenta sunt; ille autem semper est, atque hoc modo se ipsum nominat, cum Mosi oraculum dedit. »

Quod approbans S. Augustinus: « Mentis quippe, » ait, « aspectu omnem mutabilitatem ab aeternitate sejungo, et in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno, quia spatia temporis praeteritis et futuris motibus constant; nihil autem praeterit in aeterno, et nihil futurum est, quia et quod praeterit, esse desinit, et quod futurum est, nondum esse coepit; aeternitas autem tantummodo est, nec fuit quasi non sit, nec erit quasi adhuc non sit. » Atque ita Plato: « Erat, » inquit, « et erit, quae nati temporis species sunt, non recte aeternae substantiae assignamus; dicimus enim de illa: Est, erat et erit; sed illi revera solum esse competit: fuisse vero et fore deinceps ad generationem tempore procedentem referre debemus. Motus enim quidam duo illa sunt; aeterna autem substantia cum eadem semper et immobilis perseveret, neque senior seipsa fit unquam, neque junior, neque fuit hactenus, nec erit in posterum, neque recipit eorum quidquam quibus res corporeae mobilesque ex ipsa generationis conditione subjiciuntur. »

Dices: Cur ergo interpres Latinus τὸ ἦν, id est, erat, hoc loco vertit, fuit? Respondeo, quia praeteritum fuit poscunt cetera praeterita quae subdit Joannes, scilicet « quod vidimus, quod audivimus, quod perspeximus, » ut sit apta verborum ejusdem temporis connexio. Secundo, quia vi fuit clarius significat Verbum nunquam incoepisse, ut volebat Ebion, sed fuisse ab aeterno. Tertio, fuit saepe capitur pro erat, et erat pro fuit, unde S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. v, hic aeque ac in Evangel. vertit, quod erat in principio. Denique Scriptura Deo et Verbo nunc tribuit verbum est, nunc erat, nunc fuit, nunc erit, quia Dei aeternitas omnia tempora ambit et complectitur. Audi S. Augustinum, tractat. 99 in Joan.: « Quanquam natura Dei immutabilis et ineffabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest: tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est; » fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est.

AB INITIO. — Ἀπ' ἀρχῆς. In Evangelio Joannes ait ἐν ἀρχῇ, id est in principio. Alludit ad Gen. cap. I, vers. 1. Sicut enim Moses genesim et primordia mundi enarraturus ita orditur: « In principio creavit Deus coelum et terram; » sic Joannes enarraturus genesim et quasi primordia Verbi, ita orditur: « In principio erat Verbum, » ubi vides discrimen inter creavit et erat: mundum enim Deus creavit in principio temporis, Filium autem genuit in principio aeternitatis; idque significat τὸ erat. Recte Tertullianus, Contra Hermogenem, asserit Evangelium esse supplementum veteris Testamenti. Sic enim Joannes supplet exordium Mosis, dum praevenit ejus principium creationis mundi per principium Verbi, quo post multa saecula creatus est mundus.

Quaeres quid significet hic initium sive principium? Respondeo, primo, S. Cyrillus et Origenes in Evang. S. Joannis, cap. I, per principium accipiunt Deum Patrem, q. d. In principio, id est, in Patre, ejusque sinu aeterno, erat Verbum.

Secundo, simplicius, S. Augustinus et Beda ibidem, et Hilarius, lib. II De Trinit., accipiunt principium mundi vel temporis omnis, etiam ejus quod ante mundum imaginamur coexstitisse aeternitati Dei: ante omne enim hoc, Verbum non est factum, sed jam erat ab aeterno, quia nunquam est factum, juxta illud Psalm. CIX: « Ante luciferum genui te. » Et Prov. VIII, 25: « Ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et flumina, » etc. Audi S. Hilarium: « Quid est istud, In principio erat? transeunt tempora, transcenduntur secula, tolluntur aetates, pone aliquid quod voles, tua opinione principium; non tenes tempore: erat enim. » Ac nonnullis interjectis: « Meus piscator (S. Joannes) vicit omne principium: erat enim quod est, neque tempore aliquo concluditur, ut coeperit quod erat potius in principio, quam fiebat. »

Tertio et simplicissime, S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus in cap. I Evang. S. Joannis, et alii: « In principio, » inquiunt, id est ante omnia, vel ab initio omnis durationis et aeternitatis, ab omni aeternitate, longe ante omnes angelos, homines omnesque res creatas erat Verbum. Principium enim verum, non imaginarium, intelligit Joannes, aeque ac Moses Gen. I, 1. Unde Patres passim ex τὸ in principio, probant aeternitatem Verbi contra Arianos. Alludit enim Joannes ad Prov. cap. VIII, vers. 22: « Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. » Unde et Nonnus Pentapolitanus, qui heroico carmine Graeco reddidit Evangelium S. Joannis, τὸ in principio exponit, primo, intemporaneum; secundo, Patri coaevum; tertio, Patri natura aequale; quarto, incomprehensibile; quinto, ineffabile: haec enim quatuor vicissim et gradatim ex primo consequuntur. Verba Nonni sunt:

Ἄχρονος ἦν, ἀκίχητος, ἐν ἀρρήτῳ λόγος ἀρχῇ Ἰσοφυής, γενετῆρος ὁμήλικος, υἱός ἀμήτωρ,

hoc est: Sine tempore erat, incomprehensibile, in ineffabili Verbum principio, aequalis naturae, Patri coaevum, Filius sine matre.

Τὸ ergo in principio idem est quod ab aeterno, et ut Michaeas ait, cap. V, vers. 2: « Egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. » Aeternitas enim est principium sine principio, et principium omnis principii. Ita S. Athanasius, orat. Contra Arian., Clemens, Hugo Glossa, Dionysius, Catharinus, hic, et S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. V: « Joannes, » ait, « in epistola dicit: Quod erat in principio, indefinite tenditur erat; quidquid excogitaveris, erat Filius; quod erat in principio, non includitur tempore, non principio praevenitur. » S. Augustinus, serm. 6 De Temp.: « Qui in principio erat, » inquit, « intra se concludit omne principium. » Et Nazianzenus, oratione De Fide: « Quodcumque principium assignare volueris, praejudicatum habebis, quia in principio erat. » Expressius vero S. Cyrillus, lib. I in Joan., cap. I: « In principio, » inquit, « si quidem definitionem principii retinet, nihil antiquius est; nunquam enim principii principium poterit excogitari: nam si aliud quiddam ante principium intelligitur, excidet profecto, nec erit vere principium. Praeterea si ante vere principium aliud inveniri poterit, in infinitum nobis erit procedendum, aliud semper ante aliud quaerentibus, nec in uno simpliciter principio consistentibus. »

Posset quarto, τὸ quod fuit ab initio sic exponi, quod fuit initium. Verbum enim fuit initium sive principium tum spirationis Spiritus Sancti, tum creationis rerum omnium. Alludit enim ad Proverb. VIII, 22: « Dominus possedit me in initio viarum suarum, » ubi Septuaginta vertunt, « Dominus creavit, » id est, fecit me « principium viarum suarum in opera sua. » Verbum enim fuit idea per quam et ad quam Deus opera omnia produxit.

Porro S. Joannes per τὸ in principio astruit aeternitatem Filii Dei contra Cerinthum et Ebionem, qui eodem tempore docebant Christum fuisse merum hominem, ac proinde principium accepisse, cum ex Beata Virgine natus est more caeterorum hominum. Unde contra Ebionem scriptum esse a S. Joanne Evangelium, ad astruendam Christi divinitatem, testatur S. Hieronymus, lib. De Scriptur. Eccles., in Joanne. Hunc Ebionis errorem secutus est Paulus Samosatenus sub annum Christi 196, et Photinus sub annum Christi 350, teste Cassiodoro, lib. III Tripart., cap. V. Idem ex parte senserunt Ariani: licet enim concederent Verbum fuisse antequam nasceretur in carne, tamen negabant illud ab aeterno genitum, sed in tempore creatum primamque Dei creaturam esse asserebant.

Nota: Haec sententia unimembris: « Quod fuit ab initio, » implicite complectitur illam trimembrem in Evangelio S. Joannis, cap. I, vers. 1, nimirum: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; » unde eo tacite lectorem hic remittit S. Joannes. Quod enim fuit a principio, puta ab aeterno, necesse est ut fuerit apud Deum, sitque ipse Deus: nihil enim est aeternum nisi Deus.

Denique primum sententiae membrum, scilicet, « in principio erat Verbum, » proprie et explicite significat Verbi quando, puta aeternitatem. Secundum, scilicet « Verbum erat apud Deum, » significat Verbi ubi, et a Patre distinctionem. Tertium, scilicet « et Deus erat Verbum, » clare significat Verbi essentiam, et essentiae cum Patre identitatem. Haec tria nobis contulit Verbum in sua incarnatione, in qua humanitatem quasi sponsam Verbo despondit aeterno, ut totum per genus humanum eidem jungeret et desponderet, ut hac ratione nos temporales fieremus aeterni, terrestres fieremus coelestes, homines fieremus dii; ut scilicet nostrum quando, nostrum ubi, nostra essentia defixa esset in Verbo divino et aeterno.

Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, orat. 38 De Christi Nativit.: « Ipse Dei Filius, » inquit, « ille saeculis antiquior, ille invisibilis, ille incomprehensibilis, ille incorporeus, illud ex principio principium, illud ex lumine lumen, ille fons vitae et immortalitatis, illa archetypi expressio, illud immotum sigillum, illa per omnia similis imago, ille Patris terminus et ratio, ille, inquam, ad imaginem suam se confert, et carnem ob carnem gerit, et cum intellectuali anima propter animam meam jungitur, ut simile per simile repurget. » Et mox: « Progressus autem Deus cum humanitate, unum ex duobus inter se contrariis, carne nimirum et spiritu, quorum alterum deificavit, alterum deificatum est. O novam mixtionem! O admirandam temperationem! Qui est, fit: qui creatus non est, creatur: qui nullo loco contineri potest, per interventum animae intellectualis inter divinitatem et carnis crassitiem continetur. Qui locupletes alios ditat, paupertate afficitur: carnis enim meae paupertatem subit, ut ego divinitatis ipsius opus consequar. Qui plenus est, exinanitur: sua propria ad breve tempus exinanitur, ut ego plenitudinis ipsius particeps efficiar. Quaenam haec bonitatis divitiae? Quodnam me circumstat mysterium? Divinam imaginem accepi, nec custodivi: ille carnis meae particeps fit, ut et imagini salutem, et carni immortalitatem afferat. »

QUOD AUDIVIMUS, QUOD VIDIMUS. — Lyranus hoc refert ad praedicationem et judicium Christi factum a Joanne Baptista. Didymus, Hugo et alii referunt ad oracula Prophetarum, quibus praedixerant Christum in carne appariturum et docturum homines viam salutis, ut Baruch, cap. III, vers. 36, et ad apparitiones Dei quibus apparuit Adae, Abrahae, Jacob, Mosi et Prophetis in veteri Testamento. In his enim licet apparuerit tota Trinitas, tamen speciatim apparuit, hoc est, repraesentatum fuit in iis Verbum sive Filius Dei, ut significaret et quasi praeluderet se suo tempore vere carnem assumpturum, et in ea appariturum, uti docent Clemens Romanus, lib. V Constit., cap. XXI; Justinus Contra Tryphonem; Origenes, hom. 1 in cap. VI Isaiae; Eusebius, I Hist., cap. II; Hippolytus, De Consummat. saeculi; Tertullianus, lib. Contra Judaeos; S. Leo, epist. 13 ad Pulcheriam; S. Augustinus, lib. Contra Adimant., cap. IX; Prudentius in Apotheosi contra Patripassianos; S. Hieronymus in Isaiae VI. Licet enim in omnibus apparitionibus veteris Testamenti, ac praesertim in nobilissima illa, qua a Deo data fuit lex Mosi et Hebraeis in Sina, Exodi cap. XIX, proprie apparuerit persona non Dei, sed angeli, uti docet S. Paulus ad Galat. cap. III, vers. 19, et S. Dionysius, Caelest. Hier., cap. IV; S. Hieronymus, ad Galat. III; S. Augustinus, lib. III De Trinit. XI; S. Gregorius, XXIV Moral. II, tamen angelus hic repraesentabat Deum, ac speciatim Verbum, sive Filium Dei Patris. Ad has ergo Dei et Verbi apparitiones referunt auctores paulo ante citati haec verba S. Joannis, sed minus congrue: nam sic audiverunt et viderunt Verbum Patriarchae et Prophetae, sed typice et aenigmatice, non autem Joannes et Apostoli, qui clare et personaliter, idipsum viderunt et audierunt, quod hic significare intendit S. Joannes. Sensus ergo est, q. d. Nos Apostoli et discipuli Christi vidimus Verbum carne humana indutum, illudque ore humano loquens et docens audivimus, juxta id quod consonanter ait Paulus Hebr. cap. I, vers. 1: « Multifariam multisque modis olim loquens Deus Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. » Ita Beda, Clemens, Hugo, Dionysius. Alludit ad illud Dei Patris de Verbo: « Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite, » Matth. XVII, 5.

Porro S. Joannes praemittit auditum visui, dicens primo: « Quod audivimus, » deinde, « Quod vidimus, » tum quia auditus, ait Aristoteles, est sensus disciplinae et fidei: « fides » enim est « ex auditu, » Rom. X, 17; tum quia gradatim crescit ejus oratio, ac a minoribus et minus certis ascendit ad majora et certiora: certior est enim visus quam auditus. « Pluris enim est testis de visu, quam auriti multi, » ait Plautus in Truculento: sed utroque certior est tactus; unde de eo subdit: « Et manus nostrae contrectaverunt, » q. d. Nos Verbum incarnatum non tantum audivimus auribus, et oculis vidimus, sed et ipsis manibus palpavimus et contrectavimus: illud ergo vere incarnatum firmissime credite, amate et adorate.

Praeclare S. Augustinus, serm. 52 De Diversis: « Homo, » ait, « sequendus non erat, qui videri poterat: Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. » Idem in Psalm. XXXIII: « Ne dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. » Et S. Gregorius, XXIX Moral., cap. I: « In nativitate divina Christus ab humano genere cognosci non poterat: proinde in humanitate venit, ut videretur; videri voluit, ut imitaretur. » Idcirco in carne et sanguine nostro voluit nobis fieri consanguineus et frater. Nam, ut ait S. Augustinus in Psal. XLVIII: « Qui dicit Deo, Pater noster, Christo dicit, Frater. » Denique Hugo Victorinus in lib. Sententiarum paucis incarnationis causas complectens: « Deus, » ait, « homo factus est, primo, ut idem esset redemptor qui creator; secundo, ut de suo » liberaretur homo; « tertio, ut familiarius ab homine diligeretur Deus in similitudine hominis apparens; quarto, ut uterque sensus in ipso beatificaretur, et reficeretur oculus cordis in ejus divinitate, et oculus corporis in ejus humanitate, ut sive ingrederetur, sive egrederetur, in ipso pascua inveniret natura ab ipso condita. » Hoc est quod admirans, et cum Christo dissuavians ait Paulus ad Tit. III: « Apparuit benignitas, » graece φιλανθρωπία, id est, singularis ille erga homines amor, « Salvatoris nostri Dei. »

QUOD PERSPEXIMUS. — Graece ἐθεασάμεθα, id est, « quod oculis intuiti, quod admirati sumus: θεᾶσθαι enim est cum admiratione et stupore inspicere, » ait Oecumenius; item curiose, exacte, sagaciter inspicere et perspicere; denique publice quasi in theatro mirum novumque spectaculum, sed omnibus conspicuum inspicere: unde Vatablus vertit, quod spectavimus velut in hoc expositum. Sic Paulus ait: « Spectaculum, » graece θέατρον, id est theatrum, « facti sumus mundo, et angelis, et hominibus, » I Corinth. IV, 9. Unde τὸ perspeximus ad oculos non tantum corporis, sed et phantasiae et mentis pertinet: hac enim sola Christi divinitatem perspexerunt Apostoli, eam colligentes ex Christi doctrina, sanctitate, miraculis, etc. Ita Didymus. Nota: Verbum cum sit subtilissimus spiritus, in se videri oculis, aut cerni oculis nequit: unde carnem assumpsit, ut per eam videri et audiri posset. Per carnem ergo visum et auditum est, perinde ac Rex videtur per purpuram, et sol transparet per nubem, ignis per ferrum ignitum, candela ardens per laternam, anima per carnem, substantia per sua accidentia, angelus per corpus assumptum: Verbum enim humanitate tectum et vestitum fuit quasi purpura, nube, ferro, laterna, carne, etc.; omnibus enim unionibus hisce similis fuit unio Verbi cum humanitate, sed iis longe perfectior: omnes enim jam dictae uniones, excepta animae cum carne et corpore, sunt accidentales aut locales, qualis est unio ignis cum ferro: manet enim substantia ferri, sed in ejus poros se insinuat ignis, ut in eodem loco sit cum ferro, ac per illud traluceat: Verbi vero unio cum humanitate est substantialis, qualis est animae cum corpore. Unde S. Athanasius in Symbolo: « Sicut, » inquit, « anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus; » sed hoc discrimine, quod anima carni uniatur essentialiter, ita ut cum ea faciat unum compositum essentiale, unamque essentiam hominis: at vero Verbum cum carne non unitur essentialiter; non enim informat carnem ut facit anima, nec cum ea unam constituit essentiam, utpote cum in Christo maneat essentia divina plane discreta et distincta ab essentia humana; sed unitur ei hypostatice sive personaliter: nam in eadem persona Verbi subsistit humanitas aeque ac divinitas. Simili modo in Eucharistia videtur Christus, ejusque deitas et humanitas abscondita per species panis et vini: hae enim sunt species, non panis, utpote qui jam desiit, sed corporis Christi. Unde de ea vere dixit S. Chrysostomus, hom. 60 ad Populum: « Ecce enim (Christum) vides, ipsum tangis, ipsum manducas. »

ET MANUS NOSTRAE CONTRECTAVERUNT. — Ἐψηλάφησαν, id est palparunt, uti faciunt caeci manu rem attrectantes, scrutantes et indagantes. S. Thomas enim post resurrectionem palpavit corpus Christi ejusque cicatrices, indeque ex incredulo factus est fidelis, Joan. XX, 27. Rursum caeteri Apostoli die Dominica Resurrectionis videntur palpasse Christum, ut de ejus resurrectione dubii, de eadem per tactum plagarum certi fierent, utque eas devote venerarentur, juxta ejus jussum: « Palpate, » inquit, « et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, » Luc. XXIV, 39. Ita S. Leo, epist. 97; et S. Augustinus, serm. 147 et 160 De Temp.; S. Athanasius, orat. Contra Arianos; Beda hic; Suarez, III part., tom. II, disput. 49, sect. 4; Maldonatus in Cap. XXIV S. Lucae, vers. 39; Canisius, lib. IV De B. Virg., cap. II: licet Euthymius censeat solum Thomam tetigisse plagas Christi. Denique in mensa et conversatione quotidiana, ac praesertim aliunde venientes, vel abeuntes Apostoli Christum amplexati sunt, et contrectaverunt ex amore, devotione et reverentia, praesertim ubi eum esse Deum agnoverunt. « Unus enim, ait Oecumenius, erat indistinctus, idem spectabilis et inspectabilis, perceptibilis et imperceptibilis, tangibilis et intangibilis, humane loquens et tanquam Deus miracula operans. »

Denique credibile est S. Joannem peculiariter Christo devotum, familiarem et amicum, peculiari modo et affectu, tum, ut ait Beda, in coena, cum supra Christi pectus recubuit, tum alias eum contrectasse. Unde Clemens Alexandrinus hic: « Fertur, » ait, « in traditionibus, quoniam Joannes ipsum corpus quod erat extrinsecus tangens, manum suam in profunda miserit, et duritiem carnis nullo modo reluctatam esse, sed locum manui praebuisse discipuli. » Quod cum grano salis accipe; videtur enim dicere Clemens plagas Christi fuisse obductas carne et nervis, ideoque duras, sed per miraculum cessisse discipulis, ut viderentur sibi eas apertas tangere. Certum enim est ipsas plagas apertas, puta foramina pedum, manuum et lateris mansisse et manere in corpore Christi, uti docent SS. Augustinus, Ambrosius, Cyrillus, Cyprianus et alii, quos citat et sequitur Suarez, III part., tom. II, disp. XLVII, sect. 2.

Nota: Joannes tot verbis inculcat et exaggerat Verbi incarnationem et apparitionem in carne, tribus de causis. Prima; ut contra Basilidem illo aevo docentem Christum assumpsisse carnem apparentem et phantasticam, non veram, ac proinde non vere esse crucifixum, sed in imagine duntaxat, doceret Christum veram et realem carnem assumpsisse; in eaque realiter passum, realiter nos redemisse et sanctificasse. Ita Epiphanius, haeresi 24.

Secunda, ut fideles in fide incarnationis plene confirmet, infidelibus vero ejus fidem persuadeat, petito argumento a tribus sensibus, qui fidelissimi et perspicacissimi habentur: tales enim sunt visus, auditus et tactus. Asseverat ergo se cum Apostolis Verbum incarnatum vidisse, audisse, attente perspexisse et contrectasse. Sic Petrus Christum resurrexisse probat testimonio oculari suo et Apostolorum, dicens: « Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, » Actor. X, 40. Nam, ut ait Tertullianus, lib. De Anim., cap. XVII, « falsa utique testatio, si oculorum et aurium et manuum sensus natura mentitur. »

Tertia, ut ostendat Verbi dignationem et Apostolorum dignitatem. Verbum enim dignatum est e coelo in terram descendere, ac se limo, carni, inquam, nostrae ex limo formatae, ac Deum homini arctissimo ejusdem hypostaseos et personae vinculo sociare et nectere, ita ut omnia attributa Dei sint attributa hominis, et vice versa, ac proinde per attributa hominis deitatem ejusque attributa Apostolis ostendit.

Hac de causa Verbum caro factum est, ut intactile fieret tactile, ait Nazianzenus, orat. 38, indeque cognoscibile. Dei enim, utpote spiritus, effigiem in mente nobis efformare non possumus: ut ergo eum concipere, invocare, imo cernere, alloqui et tangere possemus, factus est homo. Unde S. Paulinus, epist. ad Florentinum: « Hic, » ait, « Dominus et Deus noster qui in terris visus est, et inter homines conversatus est pro nobis, ovis et pastor in nobis est, quia nos invisibili baculo et salutari virga intus reget, ut etiamsi ambulemus in umbra mortis, non timeamus mala, quia nobiscum Deus est, Emmanuel ille Dominus majestatis et filius ancillae, quorum alterum natura, alterum factus est. Idem creator hominis et redemptor, Deus ex Deo, homo pro homine; Filius Dei ante saecula, filius hominis pro saeculo; forma servi pro libertate servorum, et pauper factus, ut pauperes sua egestate locupletet; quia ipse est dives in omnes omnis boni, qui omnia in omnibus adimplet, plenitudo divinitatis, spes omnium finium terrae, et in mari longe, Deus salutaris noster, mediator hominum et Dei, homo Christus Jesus, qui est in gloria Dei Patris super omnes Deus benedictus in saecula. »

Porro ut immensitatem beneficii incarnationis Verbi aliqua ratione concipiamus et ponderemus, S. Joannes quatuor ejus circumstantias expendendas suggerit et proponit, nimirum quis, quid, cui, cur.

Primo, quis est ille qui carnem nostram induit, imo assumpsit? Est Verbum, quod fuit ab initio; est Verbum aeternum, est Deus omnipotens, creator coeli et terrae, Dominus Universorum, Rex regum, et Dominus dominantium. Verbum ecce aeternum per quod facta sunt omnia, fit caro, fit homo. « Et vocabitur nomen ejus, ait Isaias, Emmanuel, » idque repraesentatum est per matrimonium Adae cum Eva, de quo dictum est Genes. II, 24: « Et erunt duo in carne una. » Per humanitatem igitur nos nostramque naturam sibi despondit, ut esset nobis mater, qui prius fuerat pater, itaque ad eum fidenter accederemus. Solent filii timentes patris severitatem adire matrem, et per eam impetrare id quod volunt a patre: tenerior enim est amor matris in filium, quam patris. Ita fideles et Ecclesiae per humanitatem Christi invocant Deum, omniaque ab eo impetrant: unde Ecclesia omnes collectas et orationes concludit, dicendo: « Per Christum Dominum nostrum. » Ad haec humanitas Christi est quasi mater, quia sicut mater suum infantem magno et continuo dolore in utero gestat, format, parturit, lactat, fasciat, bajulat, educat et in virum efformat: ita et Christus quasi mater per 34 annos magnis et continuis laboribus et doloribus, praesertim in cruce et morte nos concepit, parturivit, aluit, pavit, efformavit.

Tertio, quia incarnatio Filii Dei fuit opus tum summae mentis et sapientiae, tum summae bonitatis, quae attribuitur Spiritui Sancto, sicut illa attribuitur Verbo; sapientia autem, sive idea ac bonitas sese habent quasi mater respectu omnipotentiae, quae est quasi pater; Deus enim Pater Verbo suo quasi idea, mente et matrice concepit, formavit et produxit omnia. Idem sua bonitate quasi matre viscera misericordiae in nos effundit, praesertim per incarnationem, de qua Zacharias, Lucae I, 78: « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. » Hinc Deus quasi mater per Isaiam, cap. XLIX, vers. 15, homines quasi filios blande ad se advocat, illicitque, dicens: « Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. » Hinc et Christus veniens in carnem, ex matre sola nasci voluit sine patre, ut instar Melchisedech esset ἀπάτωρ, sicut in coelis est ἀμήτωρ, quasi ex matre maternitatem assumpturus, materque nobis futurus. Unde Psaltes de eo ait: « Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus; » et: « Miserationes ejus super omnia opera ejus. » Quare apposite Gentiles, ait Clemens, lib. V Strom., Deum μητροπάτορα, quasi patrem matrem, vel, ut exponit S. Augustinus, lib. VII De Civit., cap. IX, progenitorem genitricemque simul vocaverunt.

Hic ergo Deus, qui olim in deitate tantum erat pater, per humanitatem assumptam factus est hominibus quasi mater, ideoque πατριμήτωρ, id est patri-mater, non tantum ob quatuor modos et causas quas recensui Actor. XVII, 24 et 29, sed etiam quia Deus quasi sponsus humanitatem matrem nostram, quasi sponsam, sibi perenni conjugio arctissime copulavit, assumpsit et induit, id est nobiscum Deus, « admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi, magni consilii angelus; » quae singula expendi, Isaiae IX, 6. Hoc est quod canit Ecclesia in Praefat. Nativit. Christi: « Per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. » Porro natura divina per incarnationem non est mutata, nec passa, sed sui similis inviolata et impassibilis permansit.

Praeclare S. Leo, serm. 10 De Nativit.: « Idem, » ait, « est in forma Dei, qui formam suscepit servi. Idem est incorporeus manens, et corpus assumens. Idem est in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis. Idem est e paterno non divisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. » Quocirca S. Cyrillus, in cap. I Evang. S. Joannis, Verbum humanatum comparat carboni, vel ferro ignito. Sicut enim ignis non consumit ferrum ignitum, sed utriusque substantia illaesa et integra permanet: sic nec deitas mutavit humanitatem, nec humanitas deitatem, sed utraque integra et illaesa permanet. Id significatum est per ignem in rubo, quem vidit Moses, Exodi III, 2: ignis enim in rubo est Verbum in carne; sed sicut ignis rubum non adussit, sic Verbum humanitatem non laesit. Vide Theodoretum in tribus Dialogis, primo, Immutabilis; secundo, Inconfusus; tertio, Impassibilis, ubi contra Eutychetem ex Patribus pulchre explicat, quomodo Verbum manens immutabile, inconfusum et impassibile, factum sit caro. Quocirca Damascenus, oratione 1 De Nativit.: « Tantus, » ait, « Domine, tuus in me fuit amor, ut non per angelos, aut per ullam aliam creaturam salutis meae negotium obieris, verum ut primam fictionem, sic etiam ipsam instaurationem ipsemet efficiendam duxeris. » Et S. Augustinus, serm. 59 De Verbis Domini: « Ad sanandum, » ait, « grandem aegrotum, descendit omnipotens medicus, humiliavit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. »

Secundo, quid fit Deus in incarnatione? fit caro, id est homo. « Caro, ait S. Augustinus, tract. 2 in Joannem, te caecaverat; caro te sanat. Carnalis enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus, inde fuerat cordis oculus caecatus: Verbum caro factum est. Medicus tibi fecit collyrium, ut de carne vitia carnis extingueret. » Nam caro hominis est prae caeteris animalibus misera, infirma, putida, mille aerumnis et morbis subjecta, et per concupiscentiam corruptissima; hanc assumpsit Verbum, eo se inclinavit illa majestas, ut Seraphinos, Cherubinos et caeteros angelorum ordines praeteriens descenderet in imam hanc miseriarum vallem et carnem, eamque sibi arctissimo hypostaticae unionis vinculo copularet. Cogita si ovis duceretur ad lanienam, et homo quispiam eam amans et miserans (uti S. Franciscus eas pecunia redimebat ob amorem Christi, qui repraesentatur Agno Dei) vellet pro ea mori, imo mutari in ovem, ut ovem illam redimeret, an non diceretur hic ejus in ovem esse insanus et exstaticus amor? Longe major fuit amor Christi in nos, dum ex Deo factus est homo; infinities enim amplius Deus excedit hominem, quam homo excedat ovem. Hoc ergo est « magnum pietatis (et divinae dignationis et philanthropiae) Sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria, » I Timoth. cap. III, vers 16. Hoc cum Seraphinis admirari et obstupescere debemus, ac cum videmus parvulum in praesepio, cum stupore dicere: Itane iste parvulus est Deus meus, Rex coelorum, creator Universi? Deus, ait D. Thomas, opusculo 60, communicat se, primo, omnibus creaturis per praesentiam; secundo et magis, justis per gratiam; tertio et maxime, carni nostrae per substantiam, primo, naturaliter; secundo, supernaturaliter; tertio, personaliter, ait Cajetanus. Porro Verbum per humanitatem suam omnes homines, et per eos totum universum (hujus enim nexus et vinculum est homo, ideo microcosmus appellatus) ad se elevavit, sibique univit, ut sit Deus omnia in omnibus, ait Damascenus, orat. De Transfigurat.; et Cajetanus in III part., Quaest. I, art. 1: « Incarnatio, » inquit, « est elevatio totius Universi in divinam personam; » imo S. Dionysius, lib. De Divin. Nomin., cap. IV: « Quae major, » ait, « Dei communicatio cum creatura quam ea qua Verbum caro factum est, cogitari potest? » Rursum junxit se Verbum homini, id est primum ultimo: in creatione enim homo fuit ultimo a Deo creatus; atque sic Deus quasi in circulo ad punctum unde caeperat, Verbo creando omnia, per incarnationem rediit, hominem jungendo Verbo. Ita Clictoveus in Damasceni lib. III De Fide, cap. I.

Tertio, cui Verbum factum est caro? homini peccatori et vilissimo instar vermiculi. « Parvulus enim natus est nobis, et Filius datus est nobis. » Christus ergo non assumpsit hominem propter se, quasi egeret aut delectaretur illa humanitate quam assumpsit, sed propter nos. Ultimatus ergo terminus incarnationis sumus nos. Ideo enim natus est in carne corporaliter, ut in anima nostra nasceretur spiritualiter. Hinc canit Ecclesia in Symbolo Concilii Nicaeni: « Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. » S. Anselmus, lib. II Cur Deus homo, cap. XX: « Quid, » ait, « misericordius intelligi valet, quam quod peccatori aeternis tormentis deputato, et unde se redimeret non habenti, Deus Pater dicit: Accipe Unigenitum meum, et da pro te; ipse Filius: Tolle me, et redime te? » Celebratur Atheniensium dux Codrus, qui orto cum Spartanis bello, cum respondisset oraculum illos esse vincere, quorum dux periisset, deposita ducali trabea, vilem militis vestem induit, itaque hostium castra adiens, illic jurgio eos in suam caedem instigavit, ac moriens sua morte victoriam, vitam et libertatem suis peperit. Sed quid Codrus ad Christum? quid homo ad Deum, qui carnem induens nos sua morte ab aeterna morte et gehenna liberavit, ac regni coelestis et aeternae gloriae haeredes effecit?

Quarto, cur Verbum factum est homo? ut hominem inferno, morte, peccato omnique miseria corporis et animae liberaret. Verbum enim nihil sibi acquisivit nisi exinanitionem, opprobria, paupertatem, dolores, mortem et crucem, ut per ea nobis benefaceret. « Natus est Christus in carne, ut nos nasceremur in spiritu, » ait S. Gregorius Nazianzenus: « Natus est in tempore, ut tu nascereris in aeternitate. Natus est in stabulo, ut tu nascereris in coelo. » Audi S. Augustinum, serm. 9 De Nativit.: « Dominus noster Jesus Christus, qui in aeternum cunctorum est creator, hodie nascendo de matre, factus est nobis Salvator. Natus est nobis hodie in temporis volubilitate, ut nos perducat ad Patris aeternitatem. Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus: ut panem angelorum manducaret homo, Dominus angelorum hodie factus est homo. » Et Nazianzenus in Distichis: « Patris Verbum est homo noster, ut hujusmodi mixtione Deum hominibus misceat. Unus utrimque Deus est, hactenus homo effectus, ut me ex mortali Deum efficiat. »

Quocirca Clemens Alexandrinus, Adhortat. ad Gentes, ait Christum sua incarnatione terram in coelum mutasse, ac ex hominibus angelos, imo deos fecisse; ideoque ipsum pulchrum esse aurigam qui currum sive bigam fidelium, puta Judaeorum et Gentium, agat in coelum, dirigatque ad beatam immortalitatem. Hoc est quod S. Joannes, Evangel. I, 12, ait: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, etc. Et Verbum caro factum est, » q. d. Ideo Verbum caro factum est, ut homines faceret filios Dei. Audi Origenem, hom. 2 in Diversos, haec verba tractantem: « Si Filius Dei factus est homo, quid mirum si homo credens in Filium Dei, Filius Dei futurus sit? Ad hoc siquidem Verbum in carnem descendit, ut in ipsum caro, id est homo, credens in Verbum ascendat, ut per naturalem Filium unigenitum, multi filii efficiantur adoptivi; non propter seipsum Verbum caro factum est, sed propter nos, qui non nisi per Verbi carnem potuissemus in Dei filios transmutari. Solus descendit, ut cum multis ascenderet. De hominibus facit deos, qui de Deo fecit hominem. Et habitavit in nobis, id est naturam nostram possedit, ut suae naturae participes faceret nos. » S. Leo, serm. 6 De Nativit.: « Ideo, » ait, « Christus Filius hominis factus est, ut nos filii Dei esse possimus. » Vide S. Anselmum, lib. Cur Deus homo.

Vide ergo immensitatem hujus beneficii: Deus hic non pluit e coelo manna, sed totum coelum quasi disrumpens, omnes deitatis suae thesauros et viscera misericordiae suae, imo totum se, quantus quantus est, cum omnibus suis donis et gratiis in terram effudit. Hoc est quod optabat Isaias, cap. XLV, vers. 8: « Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem. » Audi S. Augustinum, serm. 27, vel alio computu 23 De Temp.: « Laudem Domini, » inquit, « loquetur os meum. Ejus Domini per quem facta sunt omnia, et qui factus est inter omnia. Qui est patris revelator, matris creator. Filius Dei de patre sine matre, filius hominis de matre sine patre. Magnus dies angelorum, parvus in die hominum; Verbum Dei ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore. Conditor solis, conditus sub sole. Cuncta saecula ordinans de sinu Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris. Ibi manens, hinc procedens. Effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra. Ineffabiliter sapiens, sapienter infans. Mundum implens, in praesepio jacens; sidera regens, ubera lambens. Ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi, ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim quando membra humana suscepit, opera divina deseruit; nec attingere a fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit, quando infirmitate carnis indutus virginali utero receptus est, non inclusus; at nec angelis subtraheretur sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus. »

Audi et S. Gregorium Nazianzenum jubilantem orat. 38: « Christus gignitur: glorificate; Christus e coelis: obviam prodite. Christus in terra: subvehimini; cantate Domino, omnis terra. Atque ut haec duo in unum contraham, laetentur caeli et exultet terra, propter coelestem, ac postea terrestrem. Christus in carne: tremore et gaudio exultate: tremore propter peccatum, gaudio propter spem. Christus ex Virgine: mulieres, virginitatem colite, ut Christi matres sitis. Quis eum qui a principio est, non adorat? Quis eum qui postremus est, non laudat ac celebrat? » Et mox: « Omnes gentes, plaudite manibus, quoniam parvulus natus est nobis filius, et datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus (cum cruce etenim extollitur), ac vocatur nomen ejus magni consilii, hoc est paterni, angelus. Clamet Joannes: Parate viam Domini; ego quoque diei hujus vim ac potentiam clamabo. Carnis expers incarnatur; Verbum crassescit; invisibilis cernitur; intactilis tangitur; tempore vacans initium sumit; Dei Filius, hominis filius efficitur, Jesus Christus heri et hodie, idem et in saecula. » Et S. Bernardus, serm. 1 De Epiphan.: « Quid tantopere declaret ejus misericordiam, quam quod ipsam suscepit miseriam? Quid ita pietate plenum, quam quod Dei Verbum, propter nos factum est foenum? Quanto enim minorem se fecit in humanitate, tanto majorem se exhibuit in bonitate; et quanto pro me vilior; tanto mihi charior. » Idem serm. 46 in Cant.: « O suavitatem, o gratiam, o amoris vim! summus omnium, imus factus est omnium. Quis hoc fecit? Amor dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor, ut scias amoris fuisse; quod plenitudo erasa est, quod altitudo aequata est, quod singularitas associata est. »

Quare ut hoc manna immensum coelo depluens excipiamus, pandamus totum cor, ampliemus ejus sinum per immensum ejus desiderium, ut totam ejus copiam, gratiam et suavitatem capiamus et sapiamus. Imitemur Patres in limbo, qui per tria et quatuor annorum millia sedentes in tenebris et umbra mortis, illud avidissime et sitientissimis animis desiderabant, clamantes: « Utinam disrumperes coelos, et descenderes! » Isaiae lxiv, 1. Imitemur B. Virginem, quae concepto Verbo anhelabat ad ejus partum, tota avulsa a mundo, et tota Christo unita, in eumque transformata, ut deitas in utero latens per corpus Virginis, in omnibus ejus partibus et motibus resplenderet; atque idcirco Christus jussit hanc suam nativitatem quotannis solemniter recoli et celebrari, ut nobis id praestet, quod olim praestitit Pastoribus, Magis, Annae, Simeoni, Joseph, dum realiter natus est; quia enim tunc praesentes esse non potuimus, hinc nobis quotannis per commemorationem fit praesens, ut easdem gratias impertiat. Quisque ergo suas necessitates Christo nato proponat, carnis infirmitates, ac praesertim vitium et tentationem, quae maxime eum premit, dicatque confidenter cum S. Catharina Senensi: « Domine, habeo te praesentem, meus es, non dimittam te donec hanc tentationem sustuleris, hanc virtutem vel gratiam dederis, donec totum cor meum possederis, et tuo amore imbueris. » Ideo enim Verbum caro factum est, ut carnis aerumnas et infirmitates curaret vi Verbi, uti curavit omnes in ea carne quam assumpsit. Rogandus est ut idem faciat in carne nostra, ut in ea habitans eam sanet, sanctificet et quasi in spiritum transmutet; cum nova nativitate det novam vitam, ut vivamus angelice, cum Angelo coelesti. Ita S. Hieronymus cum S. Paula migravit in Bethlehem, ut ibi jugiter mentis oculis intuerentur Christum nascentem. Ita S. Franciscus sub montem Graecii solemniter celebravit Christi natalem cum bove et asino, ac praedicans non aliud dicebat quam: « Amemus parvulum nostrum, parvulum de Bethlehem. » Sic et S. Bernardus in hoc mysterio se superat, totusque melleus est et divinus. Christus se totum tibi, tu te totum da Christo; Christus tibi natus est, Verbum tibi incarnatum est, Deus tibi humanatus est: tu vicissim nascere Christo, Verbo te insere, Deo te dispende, imo trade et redde.

Denique exclamat S. Bernardus, vel quisquis est auctor, serm. in Cana Domini, qui habetur sub finem operum ejus, pag. 391: « O stupenda Dei miseratio! Verbum carnem, Deus cinerem, figulus lutum, vita morticinum induit, ut jumenta manducarent panem angelorum. Homines jumenta erant. » Et inferius: « Eapropter cibus coelestis mutavit se in pabulum pecoris, homine mutato in pecus; panis enim angelorum factus est foenum; unicus Patris, filius hominis: omnis enim caro foenum, Isaiae xl. Comedunt igitur angeli Verbum de Deo natum; comedunt homines Verbum foenum factum. Pane suo vivunt angeli in coelis, et beati sunt; foeno suo vivunt homines in terris, et sancti sunt. Foenum quippe istud de prato virginalis uteri collectum, factum est refectio jumentorum; Verbum ut foenum fieret, latuit in Virgine, sol in sidere, artifex in opere. »

ET MANUS NOSTRAE CONTRECTAVERUNT DE VERBO. — Hoc est, Verbum ipsum quod contrectavimus, aeque ac vidimus et audivimus. Est hebraismus; dicit tamen « de Verbo, » non Verbum, quia Apostoli non ipsummet Verbum in se, utpote divinum et spiritale, sed ejus vestem, puta humanitatem, contrectaverunt. Ergo non Verbum, sed aliquid « de Verbo, » puta adjacentem Verbo carnem quasi vestem contrectaverunt. Rursum, « quod contrectavimus, » id est, quod contrectando invenimus et deprehendimus, « de Verbo » (est metalepsis), scilicet Verbum vere carnem humanam, non autem phantasma vel spectrum inane carnis assumpsisse. Quam felices Apostoli qui Verbum incarnatum videre, audire, tangere meruerunt! « Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis quod multi Prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt, » ait Christus, Lucae x, 23.

Porro Didymus haec omnia refert ad mysterium resurrectionis Christi, q. d. Vidimus, audivimus, contrectavimus Christum, postquam resurrexit. Credite ergo eum resurrexisse, hoc enim resurrectionis mysterium orbi erat novum et paradoxum; ideoque illud ipsum S. Petrus et Paulus in Actis Apost. et Epistolis suis assidue confirmant et inculcant. Glossa restringit ad transfigurationem Christi: tunc enim vidit Joannes gloriam Christi, et audivit vocem Patris: « Hic est Filius meus. » Verum melius alii referunt ad totam Verbi incarnati oeconomiam.

DE VERBO VITAE. — Syrus, Verbum vitae. Sic Joel ait: « Effundam de spiritu meo, » id est, spiritum meum, Actor. ii, 17. « Dabitur ei de auro (id est aurum) Arabiae, et adorabunt de ipso (id est ipsum), » Psal. lxxi, 15, graece περὶ τοῦ λόγου, id est de illo Verbo, scilicet eximio, increato, aeterno et divino, puta de Filio Dei, ut fatebantur ipsi etiam Ariani convicti ex eo, quod Verbum hoc in Evangelio, cap. 1, paulo post vers. 14, vocet Unigenitum Dei, ac passim alibi Scriptura illud appellet Filium Dei; licet enim S. Basilius putet etiam Spiritum Sanctum dici posse Verbum, tamen id improprie diceretur, ait D. Thomas. Verbum, intellige non oris, sed mentis. Ita S. Augustinus, Chrysostomus et alii in cap. I Evangelii S. Joannis.

Quaeres primo, cur S. Joannes Filium Dei non vocat Filium, sed Verbum? Respondeo primo, quia in suo Evangelii et Epistolae principio alludit ad principium Mosis, quo Deus verbo creavit coelum, terram omniaque quae iis continentur. Genes. I, 2.

Secundo, quia, ut docet S. Chrysostomus in Evang. S. Joann. I, Verbum hoc quod est in sinu Patris, omnem habet sapientiam, ac carne vestitum eamdem nobis enarravit: illam autem sapientiam tam Evangelio quam Epistola hac enarrare statuit S. Joannes. Unde etiam S. Joannes magis verbis et doctrinae Christi enarrandae insistit, cum alii tres Evangelistae magis rebus et gestis Christi insistant. Christum ergo vocat Verbum, quia Verbi hujus verba nobis recensere intendit.

Tertio, ne, si Filium dixisset, eum corporeum et passibilem quis imaginaretur; tales enim sunt filii quos novimus in terra. Ita S. Cyrillus in cap. 1 Evang. S. Joannis. Vox ergo Verbum significat generationem Filii non esse humanam, sed spiritualem, mentalem et divinam, ideoque puram, integram et incorruptibilem, scilicet eum generari a mente divina ut verbum mentis.

Quarto, quia Verbum in divinis significat filium. Verbum enim significat conceptionem mentalem Dei Patris, quae est ipsa generatio Filii, qui quasi Verbum repraesentat et manifestat sapientiam et voluntatem Patris. Et haec est causa cur Filius sit incarnatus, non Pater, aut Spiritus Sanctus, quia scilicet incarnatio idcirco facta est, ut per eam Deus se manifestaret hominibus: Verbi autem est rem manifestam facere. Rursus sicut Verbum a Patre genitum est spiritu, ita decuit idem gigni a matre in carne. S. Joannes ergo nos quasi manu ducit ad Verbum, ac per illud ad Deum, ut cum eo secum jugiter commorari, colloqui et dissuaviari nos doceat. In Joanne enim et similibus verum est illud Senecae, epist. xli: « Quemadmodum solis radii contingunt quidem terram, sed ibi sunt unde mittuntur: sic animus magnus et acer, et in hoc demissus ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae. Illinc pendet, illuc spectat ac nititur; » et, ut ait S. Ambrosius, « Verbo innubit aeterno; » nam, ut inquit S. Augustinus, serm. 38 De Verbis Evang. secundum Joannem: « Homo fit beatus contingendo illud quod semper beatum manet, et est illud ipsa beatitudo perpetua; et unde fit homo vivus, vita perpetua; unde fit homo sapiens, sapientia perfecta; unde homo fit illuminatus, lumen sempiternum est. »

Quaeres secundo, cur Filius dicatur λόγος, sive Verbum? Respondeo primo, λόγος verti potest ratio, quia sicut ratio nobis intima est, ita et Patri intimus est Filius. Ita Nazianzenus, orat. 4 De Theolog. Secundo, sicut ratio vel notitia procedit a mente, ita Verbum sive Filius procedit a Patre. Ita Origenes, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, in cap. 1 Evangel. S. Joannis; Nazianzenus, orat. 4 De Theolog.; S. Basilius in illud: « In principio erat Verbum. » Tertio, quod a nobis auferat omne quod rationi repugnat, itaque nos faciat rationi obsequentes, ait Origenes, lib. I in Joan. 1; et ibidem Rupertus: « Verbum, » inquit, « Dei perpetua ratio est, sapientia sempiterna, etc. Cur non ipsa ratio sempiterna Verbum dicatur, unde nobis inest rationalitas? » et Eusebius, V Demonstr., v: « Verbum, » ait, « earum omnium rerum quae factae sunt, rationes in se fert, quare et Sapientia et Verbum Dei appellatur. » Verum ratio non ita exprimit processionem a Patre, sicut exprimit verbum, uti notat S. Augustinus, Quaest. LXIII, inter 83. Adde rationis nomen esse essentiale, non notionale et personale, ideoque commune S. Trinitati. Audi S. Dionysium, De Divin. Nomin., cap. vii: « Deus, » inquit, « dicitur ratio in S. Litteris, non modo quia rationis sensus et sapientiae indultor est, sed quia et omnium causas in se uniformiter ante complexus est, et quia per omnia pergit penetrans usque ad omnium finem, » Sapient. viii; et super haec etiam, quia super simplicitatem omnem divina expanditur ratio, estque ab omnibus, super omnia supremae substantiae ratione absoluta. Denique ratio esse potest in eo qui actu non intelligit, ut in dormiente; verbum autem est ejus qui in actu intelligit, qualis est Deus.

Secundo, λόγος verti potest opus; est enim Verbum Patris opus ei commensum, coaevum et adaequatum, juxta illud Sapient. vii, 25: « Vapor est virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera. »

Tertio, λόγος verti potest virtus; Verbum enim est virtus, potentia, brachium et dextera Patris, qua creavit et fecit omnia: nam Verbum, qua Deus, est virtus creandi; qua homo, est virtus redimendi et salvandi omnes, juxta illud Pauli, I Cor. 1, 23: « Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; » et: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum, » Psal. xxxii, vers. 6; et: « Portans omnia verbo virtutis suae, » Hebr. 1, 3.

Quarto, λόγος verti potest forma; Verbum enim est Patris forma, pulchritudo, candor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius, Sapient. vii, 26, splendor (graece ἀπαύγασμα, id est refulgentia, resplendentia) gloriae, et figura substantiae ejus, Hebr. 1, 3. His adde a magno Dionysio Areopagita duas divinas personas, Filium et Spiritum Sanctum, productas dici veluti infinita quaedam germina, veluti fragrantissimos quosdam flores, veluti lumina quaedam splendidissima; etenim in dicitur verbum mentis: ita Pater aeternus intelligendo et comprehendendo suam essentiam, et omnia quae in ea sunt, formavit et produxit hoc Verbum aeternum sibi adaequatum et simillimum, quo fit ut Verbum hoc sit Deus, Deique Filius a Patre genitus. Dixi, « omnia quae in ea sunt, » quia in essentia Patris est virtus spirandi Spiritum Sanctum, et omnipotentia producendi omnes creaturas possibiles; quare ex cognitione Spiritus Sancti et creaturarum possibilium pariter ac essentiae divinae producitur et procedit Verbum, uti docet Franciscus Suarez, lib. IX De Deo trino et uno, cap. IV, V et VI, et alii.

Ubi nota: Verbum Dei est duplex: unum essentiale, quod est ipsa intellectio Patris, quam cum essentia, intellectu et voluntate communicat Filio et Spiritui Sancto. Et hoc videntur intellexisse Trismegistus, Plato et Philosophi (de quibus mox). Similiter Ariani Verbum internum essentiale, id est intellectionem Patris et Filii et Spiritus Sancti ponebant in uno Deo ipsi coaeternam; sed addebant Deum coepisse esse Patrem in tempore, cum Verbum notionale a se distinctum produxit, quasi primam creaturam, et per eam caeteras. Alterum Verbum est notionale, sive personale, quod est Verbum a Patre productum et ab eo genitum, ideoque ipsum est persona subsistens, puta Filius Dei Patris. De notionali agit S. Joannes tam hic, quam in Evangelio. Vere S. Cyrillus, lib. VII Thesauri, cap. 1: « Nomen Verbi, » inquit, « elegit (S. Joannes), quia est maxime proprium et significativum divinitatis, et processionis propriae secundae personae. » Unde, Apocal. xix, dicitur: « Et nomen ejus erat Verbum Dei. » S. Augustinus vero, lib. XV De Trinit., cap. XIV, Verbum essentiale a notionali distinguens, sic ait: « Novit omnia Pater in seipso, novit in Filio, sed in seipso tanquam seipsum, » puta essentialiter; « in Filio tanquam Verbum suum, » puta notionaliter.

Adverte, λόγος idem est quod verbum, sermo, oratio. Unde Tertullianus, S. Cyprianus, S. Ambrosius, Hieronymus et alii veteres saepe Filium vocant sermonem. Renovavit idipsum hoc aevo Erasmus; unde pro « In principio erat Verbum, » vertit, « In principio erat Sermo, » ob quam novationem a Theologis vapulavit. Erasmum secutus est et defendit Calvinus in cap. 1 Evangel. S. Joannis. « Miror, » ait, « quid Latinos moverit ut τὸν λόγον transferrent Verbum. Sic enim vertendum potius fuisset τὸ ῥῆμα. Verum ut demus aliquid probabile secutos esse, negari tamen non potest, quin Sermo melius conveniat; unde apparet quam barbaram tyrannidem exercuerint Theologastri, qui Erasmum turbulente adeo vexarunt, ob mutatam in melius unam vocem. » Erras, Novator, cum errantem et novantem sequeris.

Quod enim hoc loco melius conveniat verbum quam sermo, liquet primo, ex eo, quod Verbum simplicius sit sermone; sermo enim est compositum quid ex verbis: simplicissimus autem est Dei Filius. Secundo, quia verbum generalius est sermone; omnis enim sermo est verbum, at non omne verbum est sermo. Tertio, quia conceptus mentis semper verbum mentis, nunquam sermo dicitur. Filius autem est conceptus mentis divinae paternae. Quarto, sicut mens gignit verbum mentis, hocque fit vocale dum in os et linguam carneam deducitur, et quasi ex ore nascitur: ita Pater genuit Verbum mentale, quod factum est vocale per incarnationem, dum induens carnem, os et vocem hominis, per eam locutum annuntiavit nobis voluntatem Patris. Et huc subinde alludit Scriptura dum Christum, qua homo est, vocat Verbum, eo quod qua homo fuerit legatus, nuntius et interpres voluntatis Dei apud homines, ut patet I Joannis v, 7; Apocal. xix, 13. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus in capite 1 Evangelii S. Joann., et S. Epiphanius, haeres. 71: « Filius, » ait, « Verbum nominatur, quia interpres est voluntatum Dei; » et S. Augustinus, lib. De Fide et Symbol., cap. III: « Verbum, » ait, « Patris dictum est, quia per ipsum innotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id agimus, ut noster animus innotescat audienti, sic illa Sapientia quam genuit Pater, quoniam per ipsam innotescit animus secretissimus Patris, Verbum ejus convenientissime nuncupatur. » Verum S. Joannes tam hic, quam in Evangelio, Christum vocat Verbum ratione divinitatis, non humanitatis. Quinto, licet aliqui apud S. Augustinum, lib. De Princip. Dialect., cap. VI, verbum derivent a verberando, quod verberato lingua intra palatum aere, omne verbum proferatur, melius tamen ipse S. Augustinus, lib. XV De Trinit., cap. XI, ex Varrone, Servio et aliis, verbum deducit a vero et veritate, quod verum verbo concipiamus et loquamur. Verbum ergo, uti et verum menti est intimum; sermo vero innuit potius aliquid foras jactatum, diciturque a sero: seritur enim sermo inter plures et saepe falsus. Nam, ut ait Servius: « Sermo est consertio orationis, et confabulatio duorum vel plurium. » Melius ergo Filius Dei vocatur Verbum quam sermo.

Quinto, λόγος verti potest definitio, quia quasi rerum omnium definitio Patris naturam omnesque res definite et plene exprimit. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 4 De Theolog.: « Eodem modo, » ait, « Filius se habet ad Patrem, quo definitio cum definito; nam hoc quoque λόγος dicitur. Qui enim Filium videt, videt et Patrem, » Joann. cap. xiv; ac brevis facilisque paternae naturae declaratio est Filius; sic et Euthymius in cap. I Evang. S. Joann. Rursum λόγος verti potest computus, calculus, supputatio. Verbum enim est calculus et computus omnium angelorum, Sanctorum, imo creaturarum totius universi.

Sexto, λόγος verti potest causa, quia Verbum est causa per quam singula facta sunt et subsistunt. Ita S. Hieronymus, epist. ad Paulinum. Philostratus in Heroicis: « Trojanis, » inquit, « Hector manus, Aeneas mens fuit; » at Verbum creaturis tam manus, quam mens fuit; tam causa efficiens, quam idea concipiens.

Septimo, aliqui λόγος vertunt sermo promissus, sive quem voces et sermones Prophetarum promiserunt venturum orbis Salvatorem: ita Beza, quem recte refutat noster Salmeron, tom. II, tract. 4. Nam ante Prophetas eorumque oracula, ab aeterno Verbum erat Verbum, eratque apud Deum, ut ait S. Joannes. Reipsa ergo Beza negat λόγον, aeque ac Alogiani, teste Epiphanio, haeresi 51, et Centuriatores Magdeburgenses, centur. 1, lib. I, cap. IV qui negant λόγον dici respectu Patris, quasi ab eo genitus sit per cognitionem. Hi ergo sunt hostes Verbi et Filii Dei, ideoque semi-athei.

Octavo et optime, λόγος, cum Nostro et Patribus pene omnibus, vertas, verbum, utique non oris et vocis, sed cordis et mentis. Sicut enim nos dum cogitamus vel intelligimus quippiam, formamus nobis conceptum rei cogitatae vel intellectae, qui dicitur verbum mentis: ita Pater aeternus intelligendo et comprehendendo suam essentiam, etc.

S. Dionysius Areop., lib. De Divinis Nom., cap. II, in fine primae partis haec scribit: « Quod primordialis et fontana sit deitas Pater, Filius vero et Spiritus Sanctus fecundae deitatis (si fas est dicere) germina plantata divinitus et veluti flores, ac supersubstantialia lumina, a Scripturis sanctis accepimus. Quonam vero modo ista sint, neque eloqui, neque intelligere possumus. » Hinc et S. Augustinus, lib. VI De Trin., cap. X: « Quidam (is est S. Hilarius, lib. De Synodis, non longe a principio), » ait, « cum vellet clarissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria: Aeternitas est, inquit, in Patre, species in imagine (in Filio), usus in munere, » puta in Spiritu Sancto, qui est donum et munus Patris et Filii. Idem S. Augustinus, serm. 38 De Verbis Evang. secundum Joannem: « Non enim verbum, » inquit, « proficit, aut crescit accedente cognitore, sed integrum manet, si permanseris; integrum, si recesseris; integrum, cum redieris, manens in se et innovans omnia: ergo est forma omnium rerum, forma infabricata, sine tempore et sine spatiis locorum. »

Denique Verbi hujus dignitatem et attributa describens S. Basilius, lib. II Contra Eunomium, processionis hujus admirandae alia similia iis verbis proponit: « Oportet » (inquit) « dignam de Deo generationem intelligere impassibilem, impertibilem, indivisibilem, sine tempore, instar resplendentis a luce radii; intelligere autem imaginem invisibilis Dei, nec secundum artificiosas has imagines ad exemplar postea elaboratam; sed existentem et consubsistentem cum prototypo, qui ipsi substantiam dedit, itemque cum archetypo existentem; nec imitatione figuratam, sed tanquam sigillo aliquo tota Patris natura Filio impressa. Aut si vis, qualis artium sit constitutio tota ex docentibus in discipulos immissa; cum nihil desit docentibus, et perfectio adsit iis qui didicerunt, vel id quidem non ita congruum ad similitudinem, propter temporis spatium; illud commodius, qualis est intellectionis natura, motibus mentis sine tempore constituta. » Haec Basilius.

Tertullianus his etiam utitur collationibus in libro adversus Praxeam, cap. VIII: « Protulit Deus sermonem, id est, verbum, sicut radix fruticem, et fons fluvium, et sol radium; nec frutex a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo sermo, » etc.

Divinius S. Gregorius Thaumaturgus, Verbum hoc aeque ac Patrem et Spiritum Sanctum depingit in Symbolo, quod ei coelitus traditum est, nostro S. Joanne, jussu B. Virginis, uti scribit Gregorius Nyssenus in Vita Thaumaturgi. Symbolum hoc toto Oriente celeberrimum ita se habet: « Unus est Deus, Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis, et potentiae et figurae aeternae, perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, Deus ex Deo, figura et imago deitatis, verbum efficax, sapientia constitutionis rerum universarum comprehensiva, et potentia totius creaturae effectrix. Filius verus veri Patris, visum effugiens visum effugientis, et corruptioni non obnoxius non obnoxii corruptioni, et morti non obnoxius morti non obnoxii, et aeternus aeterni. Unus Spiritus Sanctus ex Deo ortum et existentiam habens, quique per Filium apparuit, videlicet hominibus, imago Filii perfecti, perfecta vita viventium, causa, fons, sanctus, sanctitas sanctificationis suppeditatrix, per quem manifestatur Deus Pater, qui est super omnia et in omnibus; et Deus Filius, qui per omnia permanat; Trinitas perfecta, quae gloria atque aeternitate et regno non dividitur, neque abalienatur. »

Porro idem per umbram viderunt Gentiles, idque didicerunt vel ex libris Mosis et Hebraeorum. Unde Plato vocatur Moses Atticus ab Eusebio, lib. XIII De Praepar., cap. VII; et a Theodoreto, lib. II De Cur. Graec. affect.: « Oceanus Theologiae, a quo fluvii omnes et maria derivantur; illinc enim Anaxagoras, Pythagoras et Plato parva quaedam veritatis lumina desumpserunt. » Vel ex Sibyllis, vel lumine naturae, vel instinctu divino. Audi Lactantium, lib. IV De Sapientia, cap. IX: « Hunc, » ait, « Sermonem, » id est Verbum divinum, « ne Philosophi quidem ignoraverunt. Siquidem Zenon naturae dispositorem atque opificem universitatis λόγον praedicat, » quem et fatum, et necessitatem rerum, et Deum, et animum Jovis nuncupat. Nam Trismegistus, qui veritatem pene universam, nescio quomodo investigavit, virtutem majestatemque Verbi saepe descripsit. Id enim de Mercurio Trismegisto testatur S. Augustinus, lib. De Quinque haeresib., cap. III. Idem Mercurius in Pimandro: « Mens » (inquit) « Deus, utriusque sexus fecunditate plenissimus, vita et lux, cum verbo suo mentem alteram opificem peperit, qui quidem Deus, ignis atque spiritus numen. » Accedit his vulgata illa ejusdem sententia: « Monas genuit monadem, et in se suum reflexit ardorem; » hoc est, unus Deus genuit unicum Filium, et in se amorem reflectens, produxit Spiritum Sanctum. Illud quoque in Pimandro: « Mens Deus tuus, mentis vero germen lucens Dei Filius. » Similiter Theodoretus, lib. II De Principiis: « Plotinus » (inquit) « ac Numenius explicantes Platonis mentem, tria aiunt posita esse a Platone aeterna, ipsum, videlicet bonum, mentemque et hujus universi animam; vocat enim bonum, quem nos Patrem dicimus; mentem vero seu intellectum, quem nos Filium Verbumque appellamus; potentiam vero quae animet omnia et vivificet. Animam vocat eam quam sacrae Litterae Spiritum Sanctum appellant. Atque haec ipsa, ut saepe jam dixi, ex Hebraeorum sapientia et Theologia subducta sunt. » Verum recte notat Cardinalis Bessario, lib. II Apolog. Platonis, cap. IV, Platonem non christiane, sed ariane de Filio et S. Trinitate esse locutum; nam statuit gradus in divinitate. Primum enim entium statuit primum Deum, post hunc quasi inferiori gradu ponit mentem ab eo productam; ac denique tertio loco et gradu ponit mundi animam, quae universum hoc quasi animal animet et vegetet. Docuit ergo Plato, Deum ingenitum primo genuisse mentem; secundo, animam mundi. Quare arianizat; ponit enim mentem et animam mundi, quasi res distinctas a Deo ingenito, eoque minores. Huc facit illud Serapidis oraculum datum cuidam regi Aegyptio:

« Principio Deus est, tum sermo, et spiritus istis Additur: aequaeva haec sunt, et tendentia in unum. »

Sic et Orpheus aliique Graeci, Chaldaei et Aegyptii Deum Patrem vocarunt νοῦν, id est mentem, Filium vero λόγον, quasi mentis prolem, ait Theodoretus, lib. II De Curand. Graec. affect., et S. Augustinus, lib. VII Confess., cap. IX. Alii Patrem vocarunt animam, vel spiritum; Filium vero νοῦν, id est mentem et notitiam Patris. Quanquam multi valde probabiliter censent Orpheum, Trismegistum, Platonem et Platonicos per νοῦν et λόγον non Verbum notionale, hoc est Filium, sed essentiale, hoc est, ideam mentis divinae, per quam omnia produxit, intellexisse. Hinc et illud Trismegisti: « Monas genuit monadem, in se suum reflexit ardorem, » quod multi sic explicant, q. d. Pater genuit Filium, ipsumque reflexo amore amans spiravit Spiritum Sanctum. S. Thomas, in cap. 1 Evang. S. Joan., sic explicat, q. d. Unus Deus unum creavit mundum, propter sui ipsius amorem. Plura vide apud Theodoretum, Eusebium, Augustinum, locis citatis, et Augustinum Steuchum, De Perenni Philosoph., ac nostrum Barredium, tom. I, lib. IV, cap. II.

Quaeres tertio an Verbum hoc divinum simile sit nostro verbo mentis, an vero dissimile? Respondeo, partim esse simile, partim dissimile. Simile est primo, quia sicut nostrum est immateriale et spirituale, ita et divinum. Secundo, sicut homo mente parit conceptum sive verbum mentis, ita Pater intellectu et intellectione sua comprehendens suam essentiam omniaque ejus attributa, gignit Verbum. Verbum ergo est notitia et notio Patris. Unde S. Augustinus, serm. 38 De Verbis Evang. secundum Joannem: « Verbum Dei, » ait, « incorporaliter, inviolabiliter, incommutabiliter, sine temporali nativitate, natum tamen intelligamus a Deo. » Tertio sicut per nostrum verbum concipimus res omnes, ita et Deus per suum. Quarto, sicut nostrum est menti internum, ita et Dei: est enim apud Patrem et in sinu Patris, Joan. 1, 18. sicut nostrum menti inhaeret, illique est intimum. Quinto, sicut nostrum est idea, juxta quam omnia fabricamus et facimus, ita et Dei, juxta illud: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, » Joan. 1. Hinc Timaeus Platonicus Deum Deique Verbum vocat κόσμον ἐνδαλματικόν, mundum exemplarem; quia Verbum est mundus increatus et immensus, qui est idea et exemplar mundi creati. Est ergo Verbum maximus mundus sapientiae, sanctitatis, intelligentiae, vitae, rationum, formarum; nam, ut ait Plato: « Omnia quotquot sunt animalia intelligibilia, ille in se complexus servat et continet; non secus ac mundus nos et omnia creata, quaecumque cernuntur, suo ambitu cingit. » Sexto, sicut nostrum verbum mentale fit vocale, dum loquimur: ita Verbum divinum factum est vocale, dum in carne assumpta locutum est. Septimo, sicut verbum nostrum est imago rei quae intelligitur, ita Verbum divinum est imago Dei Patris. Octavo, sicut verbum, puta conceptus noster, tamdiu durat, quamdiu durat intellectio, sic et divinum Verbum. In aeternum autem permanet Patris intellectio: quare in aeternum quoque gignitur, manetque ejus Verbum, quod per illam producitur; quia enim intellectio Patris semper est in actu, hinc et Verbi generatio semper est in actu. Quapropter vera est haec propositio: Verbum semper gignitur, et semper est genitum; quia in divinis idem est fieri et factum esse. Hoc est quod ait Michaeas, cap. v, vers. 2: « Egressus, » Hebr. egressiones, « ejus ab initio a diebus aeternitatis. » Unde Patres concilii Ephesini: « Coexistere, » inquiunt, « semper, et coaeternum esse Patri Filium splendor tibi denuntiet, impassibilitatem nativitatis illius ostendat Verbum, consubstantialitatem nomen Filii pandat. » Et S. Basilius, homil. I in Joannem: « Cur Verbum? ut ostendat quod ex mente processit. Cur Verbum? quia citra passionem natus est. Cur Verbum? quia imago est genitoris, totum in se ipso genitorem ostendens. » Nono, sicut conceptus mentis praecedit opus, ita et Verbum praecedit opus Dei. Nam, ut ait S. Augustinus, XV De Trin., XI: « Hominis opera nulla sunt, quae non prius dicantur in corde. » Unde scriptum est: « Initium omnis operis verbum. » Nec ita multopost: « Est » (inquit) « et haec in ista similitudine verbi nostri similitudo Verbi Dei, quia potest esse verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat verbum: sic et Verbum Dei potuit esse nulla existente creatura; creatura vero nulla esse potest nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. »

Dissimile est primo, quia verbum nostrum, aeque ac angelorum, est accidens, puta actus vitalis, menti quasi subjecto inhaerens: Verbum Dei vero est substantia et persona subsistens. Ita S. Athanasius, serm. 1 Contra Arian., et S. Chrysostomus, homil. 1 in Joann.: « Hoc Verbum divinum, » ait, « substantia quaedam est in persona, ex ipso Patre sine passione proveniens. » Hinc sequitur aliud discrimen, scilicet quod verbum creatum est forma creata constituens in actu secundo intelligentem, a quo producitur. Per verbum enim quod concipit et producit, actu intelligit. Verbum vero divinum non est forma Patris intelligentis a quo producitur, quia est res per se subsistens, quae nequit esse forma rei alterius distinctae. Ita Suarez, lib. IX De Deo trino, cap. II.

Secundo, verbum nostrum est temporale ac mente posterius: Verbum Dei est aeternum Deoque coaevum. Rursum verbum nostrum producitur ex indigentia intelligentis, quia sine eo nequit rem actu concipere et intelligere; et Verbum Dei non ex indigentia aut potentialitate, sed ex infinita perfectione et fecunditate intellectus paterni producitur, ideoque supponit illum non solum constitutum in actu primo, sed etiam in actu secundo intelligendi.

Tertio, verbum nostrum est imperfectum et mutabile, ideoque varium et multiplex: Verbum Dei est perfectum, ideoque constans, immutabile, unum et simplex, « cum in uno sint omnia, » ait S. Augustinus in Psalm. XLIV, et S. Athanasius, serm. 3 Contra Arian.

Quarto, verbum nostrum est a mente distinctum et ἑτερούσιον, id est alterius naturae: Verbum Dei est ὁμοούσιον et consubstantiale Dei Patris. Ita S. Anselmus in Monol., cap. XXVIII.

Quinto, verbum nostrum est in nostra hypostasi: Verbum Dei est hypostasis et persona distincta a Patre, per quam Pater dixit et fecit omnia.

Sexto, verbum nostrum non est filius noster: Verbum Dei est Filius Dei. Rursum Pater producens Verbum, ipsissimam suam intellectionem communicat Verbo, quod non facit mens nostra verbo suo, imo potius vice versa ipsa per verbum constituitur in actu secundo intelligendi. Ita Suarez loco citato. Hinc Filius vocatur Sapientia genita. Unde S. Augustinus, Quaest. XXIII inter LXXXIII, dicit Patrem esse sapientem sapientia genita, hoc sensu quod eam genuerit. Verum hanc phrasim retractans, lib. I Retract., cap. XXVI, lib. VI De Trinit., I: « Ergo Pater, » inquit, « ipsa sapientia est, qua sapiens est. Filius vero dicitur sapientia Patris et virtus Patris, non quia Pater per ipsum sit sapiens, vel potens, sed quia Filius sapientia et virtus est de Patre sapientia et virtute. Ex his ergo patet quod Pater non est sapiens sapientia genita, sed seipso sapientia ingenita. »

Septimo, verbum nostrum est impotens et inefficax: Verbum Dei est efficax et omnipotens; dixit enim, et protinus facta sunt omnia, Gen. I.

Octavo, verbum nostrum tam oris quam mentis, mox ut effertur et nascitur, dilabitur et diffluit: Verbum Dei est aeternum, quia aeterna est intellectio, puta dictio et generatio Patris. « Cessat, ait S. Hilarius, lib. II De Trinitate, sonus vocis et cogitationis eloquium: Verbum hoc res est, non sonus; natura, non sermo, Deus, non inanitas est. » Plura de Verbo vide apud D. Thomam et Suarez loco citato.

Itaque licet aliquo modo ascendamus ex verbo mentis nostrae ad Verbum Dei, tamen hic ascensus per lumen naturae tantum fit ad Verbum essentiale. Per hoc enim Deus omnia concipit, intelligit et producit; sed quod intellectio Dei sit dictio, id est productio, qua dixerit, produxerit et genuerit Verbum notionale quasi Filium, hoc incomprehensibile est, et non nisi per revelationem Dei sola fide cognoscitur et creditur: superat enim omnem intellectum angelicum et humanum, quod in SS. Trinitate « in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas, » uti canit Ecclesia in festo SS. Trinitatis. Ipsa ergo casto mutoque potius admiranda et adoranda est silentio, quam curioso et exili scrutanda et declaranda ingenio, ut cum Seraphinis stupentibus stupentes ei acclamemus: « Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus, » Isai. VI. « Hoc (Dei Verbum) doctus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, » inquit, « sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo, » ait S. Hieronymus ad Paulinam. « Eructavit cor meum verbum bonum; dico ego opera mea regi, » ait Psaltes Psalm. XLIV, 1. « Vides hoc Verbum Filium Dei esse, quem non aliunde quam de paterno pectore, et ut ita dicam, de utero cordis Dei, credimus exstitisse, » ait Nazianzenus De Fide, juxta illud: « Ex utero ante luciferum genui te, » Psalm. CIX; ubi S. Hieronymus: « De utero generavit, » inquit, « id est, de sua natura, de suis visceribus, de sua substantia: ex utero, id est, de medullis divinitatis suae, totum quidquid Pater est in divinitate, dedit Filio. »

Tropologice: quomodo Verbum loquatur cordi hominum explicant S. Augustinus XI Confess., IX, et S. Bernardus, serm. 45 in Cant.: « Pulchritudo, » inquit, « illius dilectio ejus, et ideo major, quia praeveniens. Medullis proinde cordis et intimarum vocibus affectionum, tanto amplius atque ardentius clamitat sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio verbi, infusio doni, responsio animae, cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco plus diligit, quod sentit se in diligendo victam; et ideo plus miratur, quod praeventam agnoscit. » Et S. Ambrosius, III De Virgin.: « Vulnerat, » ait, « Dei Verbum, sed non ulcerat. Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis. Ideoque dixit (sponsa Cant. II), Vulneratae charitatis ego sum. Quae perfecta est, vulneratae charitatis est. Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera. »

Verbo vitae. — « Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, » Joan. v, 26: hinc Patri attribuitur esse, Verbo vivere, Spiritui Sancto diligere.

Nota: Triplex est vita: divina, angelica, humana. Divina est perfectissima, immensa, aeterna, increata, origo et fons vitae angelicae et humanae. Angelica est creata, sed spiritalis. Humana partim est spiritalis, partim corporea. Estque duplex, naturalis et supernaturalis. Naturalis rursum est triplex: vegetativa, sensitiva et rationalis. Supernaturalis est duplex: inchoata per gratiam, qua homo justus per fidem, spem et charitatem servit Deo, vivitque vitam supernaturalem in Deum supernaturaliter credendo, sperando, eumque super omnia amando; altera vita supernaturalis est consummata per gloriam, qua Beati Deo fruuntur, deliciantur et beantur in aeternum. Porro divina vita est duplex: formalis et causalis. Formalis est qua Deus in se ipso vivit vitam divinam, increatam, summe immortalem, sanctam, jucundam, perfectam, beatam et aeternam. Causalis est duplex: naturalis et supernaturalis. Naturalis quae causat vitam naturalem omnium plantarum, animalium, hominum et Angelorum; supernaturalis, quae causat vitam supernaturalem, tum gratiae, tum gloriae, tam hominum quam Angelorum. Vide S. Dionysium, lib. VI De Divinis Nominibus, ubi docet Deum esse originalem vitam, primo, vitae angelicae; secundo, humanae; tertio, animalium; quarto, plantarum; quinto, justorum; sexto, Beatorum. Dicitur ergo Verbum vitae, id est, vitale et vivificum, quia habet in se vitam, imo ipsum in se est vita divina, tum formalis, tum causalis jam dicta. Alludit, imo citat Joannes illud sui Evangelii cap. 1, vers. 4: « In ipso vita erat, » quod interpretes tripliciter de triplici vita exponunt. Primo, de vita formali, q. d. Ipsa Verbi substantia est vita, ipsum Verbum est vita subsistens, ait Oecumenius. Ipsum Verbum per essentiam et essentialiter est vita: ipsa enim ejus essentia est vivere et vita: in Deo enim et Verbo omnia sunt de essentia Dei et Verbi; nullum enim ibi est accidens. Unde Deus et Verbum per essentiam est sapientia, vita, bonitas, potentia, virtus, etc.; licet enim haec in nobis sint accidentia, in Deo tamen sunt essentialia, adeoque realiter idem sunt cum essentia Dei. Ita S. Dionysius, loco citato, et S. Thomas, I part., Quaest. XXVIII. Alludit ad illud Psal. XXXV: « Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen, » hoc est, ait Theodoretus: « Apud te est Verbum aeternum, fons vitae, et in lumine Spiritus Sancti lumen Unigeniti tui cernemus. »

Secundo, accipi potest de vita non causali, sed naturali, q. d. In Verbo est vita, hoc est in Verbo quasi in idea vivunt sempiternae rerum omnium rationes, ut ait S. Augustinus. Verbum enim est omnium creaturarum idea: idea autem est ipsa essentia et vita Dei. Ita S. Augustinus, tract. I in Joan.: « Sapientia Dei » (inquit) « secundum artem continet omnia: terram vides, coelum, solem, lunam; sunt ista in arte: sed foris corpora sunt, in arte vita sunt. » Alio vero loco: « Propterea (ait Joannes) quod factum est, in ipso vita erat; omnia quae facta sunt et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in seipsis vita non sunt. » Quod ipsum sensisse videtur auctor homiliarum ex diversis, quae tribuuntur Origeni. « Coelum, » ait, « et terra, abyssus et quaecumque in eis in Verbo vivunt, et vita sunt, et aeternaliter subsistunt, et quae nobis omni motu vitali carere videntur, in Verbo vivunt. » Rursus: « Omnia quae per Verbum facta sunt, in ipso vitaliter et uniformiter et causaliter subsistunt. » Denique: « In ipso vivimus, movemur et sumus, » Actor. cap. XVII, vers. 28.

Praeclare Philo, lib. De Mundi opificio: « Ubi decrevit, » inquit, « ingentem hanc urbem condere, prius formas ejus concepit, ex quibus postquam intelligibilem mundum constituit, ad illius exemplar sensibilem hunc mundum condidit. » Et post multa: « Si cui » (inquit) « libeat apertioribus uti vocabulis, nihil aliud dixerit esse mundum intelligibilem, quam Verbum Dei jam mundum condentis. » Rursum aliquanto post: « Liquet autem quod archetypum sigillum, quem dicimus esse mundum intelligibilem, ipse sit archetypum illud exemplar, idea idearum, Verbum Dei. »

Rursum in Verbo quasi in causa efficiente est vita, id est omnium rerum vigor, duratio et conservatio, quia haec per Verbum fiunt: Verbum enim omnibus rebus dat vigere, vivere, durare et permanere. Ita S. Chrysostomus, S. Cyrillus, Theophylactus, Euthymius in cap. 1 Evangelii S. Joan., vers. 4. Unde Jansenius ibidem sic exponit, q. d. Vita naturalis viventium pendet a Verbo, quasi sensim Joannes a vita viventium descendat ad hominem ejusque vitam acceptam a Verbo, et Clemens Alexandrinus, lib. Exhort. ad Gentes: « Verbum, » ait, « quod erat apud Deum, doctor apparuit, Verbum per quod omnia sunt fabricata, et quod cum eo qui finxit vitam simul praebuit, ut opifex; bene vivere docuit, cum apparuisset ut magister, ut postea semper vivere suppeditaret ut Deus. »

Tertio et magis genuine, tam hic quam in Evangelio, per vitam accipias vitam causalem supernaturalem; q. d. in Verbo quasi in fonte et causa erat vera nostra vita, tum gratiae, tum gloriae. Unde ut hanc vitam et lucem hominibus communicaret, ad eos in carnem descendit, factus homo, ut, sicut per Verbum magnus hic mundus mus illud, testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et nunc in fine saeculorum per carnem assumptam apparuit nobis. Hoc est quod praecinuit Isaias, cap. XL, vers. 5: « Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est; » nimirum, ut explicat S. Lucas, cap. III, vers. 6: « Et videbit omnis caro salutare Dei, » id est, videbit omnis homo Christum Dei, ait ibidem S. Ambrosius. Idem S. Ambrosius in Psalm. XXXVI, 19: « Non confundentur in tempore malo. Ipse (Christus), » inquit, « nostra in omnibus vita est; ipsius divinitas vita est, ipsius aeternitas vita est, ipsius caro vita est, ipsius passio vita est. Unde et Jeremias ait: In umbra ejus vivemus; umbra alarum, umbra crucis, umbra est passionis. Ipsius mors vita est, ipsius vulnus vita est, ipsius sanguis vita est, ipsius sepultura vita est, ipsius resurrectio vita est universorum. Vis scire quoniam mors ipsius vita est? In morte, inquit, ipsius baptizati sumus, ut cum ipso in novitate vitae ambulemus. Et ipse ait: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est, ut fructum multum afferret in nobis; mors itaque ejus fructus est vitae. »

ET TESTAMUR, — quasi martyres, id est testes Dei, tum voce, tum vita, tum passione, morte et martyrio, uti S. Joannes ob hoc testimonium de Christo a Domitiano Romae missus est in dolium olei bullientis, sed illaesus exiens ab eodem relegatus est in Patmos, ubi scribens Apocalypsin, ita de se orditur vers. 2: « Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit; » et vers. 9: « Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione et regno, et patientia in Christo Jesu, fui in insula quae appellatur Patmos, propter Verbum Dei et testimonium Jesu. » Rursum « testamur; » id est protestamur et obtestamur minando incredulis terribile Dei judicium. Ita Cassianus, lib. V De Incarnat., cap. VI: « Deinde, » ait, « addit Verbum vitae, et vitam manifestatam: hoc se vidisse; hoc annuntiare, hoc protestari, simul scilicet, et exequens officium fidei, et ingerens terrorem incredulitati: ut cum ille utique protestatur se praedicare, sibi imputaret periculum suum, qui eum noluisset audire. » Sic de Heliodoro ab angelis flagellato dicitur, II Machab. III, 36: « Testabatur (id est protestabatur, celebrabat, glorificabat) autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei. »

ET ANNUNTIAMUS VOBIS VITAM AETERNAM (puta Christum, qui, qua Verbum Dei, est vita aeterna, increata et per essentiam), QUAE ERAT APUD PATREM, ET APPARUIT NOBIS; — ut ex invisibili fieret visibilis nobis per incarnationem, praedicationem, miracula, ac praesertim per transfigurationem; vestra coram hominibus, ut videant opera tua ex me, confortata est, et non potero ad eam; et Apostolus eam agnoscens, vias ejus investigabiles, judicia inscrutabilia, donum ejus inenarrabile, pacem omnem sensum superantem testatus est. Deus ergo Pater lumen est luminosum et primum, v. g. lux solaris lumen producens. Filius est lumen rectum, primo productum, suaeque luci commensum et adaequatum. Spiritus Sanctus est quasi lumen reflexum, puta splendor; producitur enim ex mutuo, ideoque reflexo amore Patris et Filii. Idem per umbram viderunt Gentiles. Parmenides Deum definivit « esse coronam continentem ardorem, lucis orbem qui cingit caelum. » Democritus Deum aiebat « esse mentem in igne orbiculari. » Aegyptiis hieroglyphicum Dei erat stella: « Depicta Aegyptiis stella Deum significat, » inquit Horus Apollo, Hierogl. lib. II, cap. I.

Idem per umbram viderunt Gentiles, qui proinde Jovem graece vocarunt Ζῆνα, id est vitam. Audi Aristotelem, lib. De Mundo: καλοῦσι δὲ τὸν θεὸν Ζῆνα καὶ Δία, παραλλήλως χρώμενοι τοῖς ὀνόμασιν, ὡς κἂν εἰ λέγοιμεν δι' ὃν ζῶμεν, id est « Deum quidem tum Ζῆνα, tum Δία vocant, inter se compositis atque e regione collatis nominibus, tanquam duabus iis vocibus significare velint per quem vivimus. » Illa posteriores Graeci: priores enim alia de causa Jovem vocarunt Ζῆνα, quam assignat Lactantius, lib. I, cap. XI: « Ipse autem, » inquit, « furto servatus, furtimque nutritus Ζεύς sive Ζάς appellatus est: non, ut isti putant, a fervore caelestis ignis (quasi ἀπὸ τοῦ ζέειν), vel quod vitae sit dator, vel quod animantibus inspiret animas, quae virtus solius Dei est: quam enim possit inspirare animam qui ipse accipit aliunde? Sed quod primus ex Saturni maribus vixerit. »


Versus 2: Et Vita Manifestata Est, et Vidimus, et Testamur, et Annuntiamus Vobis Vitam Aeternam, Quae Erat apud Patrem, et Apparuit Nobis

2. ET VITA MANIFESTATA EST. — q. d. Verbum quod est vita immortalis et beata, tum formalis, tum causalis, uti jam dixi, sed abscondita apud Deum in sinu Patris, jam per incarnationem sese manifestavit, ac hominibus aspectabilem et tractabilem se praebuit; itaque nos Apostoli, qui vidimus illud, testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis. Alludit — ait Cajetanus — resurrectionem et ascensionem in caelum: ibi enim ostendet Christus se non tantum qua Verbum, sed et qua homo erat, vivere vitam gloriosam et aeternam.

Nota: Id quod erat apud Patrem alludit ad id quod ait in Evang. cap. 1, vers. 1: « Et Verbum erat apud Deum, » quod pulchre Nonnus vertit: Πατρός ἐὼν ἀμέριστος, ἀτέρμον σύνθρονος ἕδρα, « A Patre erat indivisum, aeterna una sedens in sede. »

Occurrit S. Joannes objectioni. Dicet enim quis: Si ab aeterno erat Verbum, ubi erat, cum nihil, vel nullus locus esset in rerum natura? Respondet Joannes Verbum loco non eguisse, sed fuisse apud Deum Patrem, utpote a quo originem duceret, hoc est fuisse in sinu Patris, uti explicat vers. 18, vel etiam in domo paterna, quae est Deus ipse, fuisse absconditum nobis. Praepositio ergo apud notat tria: primo, Verbum esse personam distinctam a Patre, contra Sabellium: ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Leontius in Joannis Evangel. cap. 1, vers. 1; secundo, « apud » significat amicam et summam Filii cum Patre conjunctionem; tertio, « apud » significat aequalitatem Filii cum Patre. Nam esse apud Deum est esse juxta Deum, sive sedere ad dexteram Dei: eo enim post ascensionem rediisse dicitur Marci xvi, 19, et alibi. Hinc ruit haeresis Eunomii dicentis Filium non esse Verbum. Duplex enim ponebat ipse Verbum: unum internum ὁμοούσιον Deo, alterum externum, quod a Verbo interno reciperet ea quae annuntiaret nobis, et hoc esse creatum, esseque Christum. Hoc refutat S. Joannes dicens illud idem Verbum, quod erat apud Patrem, apparuisse nobis per carnem. Porro ne Ariani et Eunomius inferrent: Verbum erat apud Deum, ergo ipsum non erat Deus; praevenit id Joannes, dum subdit in Evangelio: « Et Deus erat Verbum. » Sic enim personae divinae inter se sunt distinctae, et una apud aliam, ut tamen omnes habeant unam eamdemque numero essentiam, puta divinitatem. Quare ineptus fuit Arianus ille, de quo S. Fulgentius, lib. III Contra Monimum, cap. II et III, qui arripiens pileum e capite Catholici: « Hic pileus, inquit, est apud te an apud me? » cumque responderet Catholicus: « Est apud te; » intulit: Ergo Verbum quod erat apud Deum, illi externum erat, non ὁμοούσιον et consubstantiale. Recte enim respondet S. Fulgentius, Verbum non esse apud Patrem sicut pileus est apud me: pileus enim est res distincta a me: Filius autem cum Patre est eadem res et essentia, ideoque dicitur esse in sinu Patris. Filius ergo est apud Patrem eo modo quo calor est apud splendorem in eodem igne, aut potius eo modo quo memoria est apud intellectum in eadem mente et anima, praesertim si cum nonnullis Philosophis dicamus potentias; puta intellectum, memoriam, voluntatem, ab anima non distingui, sed cum ea realiter esse unum et idem.

ET APPARUIT NOBIS. — Vox apparuit significat in Christi incarnatione ἐξαίφνης τὸ ἀφανὲς factum esse ἐμφανές, ait S. Dionysius, epist. 3 ad Caium, scilicet « repente invisibilem apparuisse visibilem, et ex obscuro deitatis arcano eum qui omni essentiae praestat, hominem effectum, in nostrum conspectum prodiisse. Occultus autem est Deus etiam post ipsam declarationem, aut, divinius dicam, in ipsa declaratione. Haec enim Jesu divinitas abscondita est, neque ullo sermone vel cognitione, quod circa ipsum peractum est, mysterium depromitur, seu ex tenebris educitur, sed et cum dicitur, inexplicabile manet; et cum intelligitur, occultum. » Idem epist. 4 ad eumdem, loquens de Christo: « Cum ad essentiam assumendam venisset, » inquit, « essentiam accepit, qui omni essentia superior est; et quae hominis sunt, supra hominem gerebat: quod declarat et virgo, quae supra naturam parit. » Unde subdit incarnationis, perinde ac deitatis, mysterium magis per negationem quam per affirmationem, cognosci. « Nam, » inquit, « ne homo quidem erat, non quod non esset homo, sed quod ex hominibus natus, homines longe superaret, et supra hominem vere homo factus sit: et divina, non quatenus Deus est, perfecit; neque humana, quatenus homo, sed postquam Deus factus est homo (graece significantius ἀνδρωθέντος Θεοῦ, id est Deo virum induto, Deo humanato, Deo hominem vestito), novam quamdam θεανδρικὴν, id est Dei-virilem, sive ex divina et humana compositam, operationem apud nos instituit. »


Versus 3: Quod Vidimus et Audivimus, Annuntiamus Vobis, ut et Vos Societatem Habeatis Nobiscum, et Societas Nostra Sit cum Patre, et cum Filio Ejus Jesu Christo

3. UT ET VOS SOCIETATEM HABEATIS NOBISCUM. — « Societatem, » graece κοινωνίαν, id est communionem, commercium, societatem, scilicet in eadem fide, religione et Ecclesia Christi, ubi eadem Sacramenta omnes participant: haec est communio Sanctorum de qua in Symbolo dicimus: « Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem. » Porro bona et fructus hujus societatis et communionis subdimus dicentes: « Remissionem peccatorum, » quae fit per gratiam Christi, « carnis resurrectionem et vitam aeternam: » vide nostrum Cansium, Ludovicum Granatensem et alios in symbolum. Porro « habeatis, » id est, habere pergatis et in ea proficiatis et confirmemini; significatur enim actus continuatus et crescens, non inchoatus. Loquitur enim fidelibus, qui jam habebant hanc societatem. Oecumenius tamen refert quoque ad infideles, quasi illos velit Joannes allicere ad fidem et Ecclesiam Christi. Hoc est quod ait Paulus, Hebr. XII, 22: « Accessistis ad Sion montem (id est, ad Ecclesiam quae caepit in Sion), et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. » Cum his omnibus in Ecclesia est nobis societas, puta cum angelis, cum Apostolis, cum primis Christianis, cum viris justis et perfectis, cum Beatis, cum Christo et Deo. Unde subdit Joannes:

ET SOCIETAS NOSTRA SIT CUM PATRE, ET CUM FILIO ejus Jesu Christo, — non cum Deo Simonis Magi et mediatoribus angelis, quos ipse cum Platone quasi semideos inducit. Societas ergo Ecclesiae est societas cum Deo et Christo, « nec habere societatem cum Deo quisquam valet, qui non prius unitur Ecclesiae societati, » ait Beda. Nam, ut ait S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiae: « Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur, nec perveniet ad Christi praemia; qui reliquerit Ecclesiam Christi, alienus est, profanus est, hostis est; habere jam non potest Deum Patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadit. Monet Dominus, et dicit: Qui non est mecum, adversus me est, et qui non mecum colligit, spargit; qui pacem Christi et concordiam rumpit, adversus Christum facit; qui alibi praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit. » Et aliquanto post: « Cum Deo manere non possunt, quia esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt. Ardeant licet flammis, et ignibus traditi vel objecti bestiis animas suas ponant, non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus: occidi talis potest, coronari non potest. » Hinc excommunicati separati ab Ecclesia pariter separati sunt a Deo et Christo. Graeca significantius et efficacius habent: καὶ ἡ κοινωνία δὲ ἡ ἡμετέρα μετὰ τοῦ Πατρὸς καὶ μετὰ τοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ; quae sic vertas, nostra vero societas est cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo. Ita Vatablus et alii. Explicat enim nobilitatem societatis Ecclesiae, quod scilicet sit societas cum ipso Christo et Deo: illius enim sponsa est Ecclesia. Hinc in ea fimus « divinae consortes naturae, » II Petri I, 4. Nam « qui adhaeret Domino, unus spiritus est, » I Corinth. cap. VI, vers. 17. Hoc est quod admirans celebrat et gratulatur Paulus, I Corinth. I, 9: « Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri. » Omnes ergo fideles sunt socii Christi et Dei per fidem, spem et charitatem; sed eo majorem cum eo habent societatem, quo magis in ejus fide, spe et charitate proficiunt, magisque ejus vitam et mores imitantur, praesertim ejus fidem et gloriam celebrando, et magis magisque propagando, uti fecerunt Apostoli, qui proinde in hac societate fuere primi et summi, quia pro Christo multa egerunt et multa passi sunt, adeoque totos se ejus gloriae et animarum saluti impenderunt.

Societas ergo haec est amicitia cum Deo: hanc enim vere intercedere inter animam sanctam et Deum docet hic Joannes, ac consequenter ipsa continet omnes conditiones verae amicitiae, quas recenset Aristoteles, Cicero et alii Ethici, tractat. De Amicitia, puta reciprocum amorem, mutua colloquia, officia, gaudia, communicationem bonorum, etc.: quae sane mira et divina est animae dignitas, aeque ac utilitas. Unde S. Augustinus, tract. 76 in Joan.: « Facit, » inquit, « Spiritus Sanctus cum Patre et Filio in Sanctis mansionem, intus utique, tanquam in templo suo. Deus Trinitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extranea visio, sed interna, et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. » Vide dicta in illud quod de Abraham dicitur, Jacob. II, 23: « Et amicus Dei appellatus est. » Vide et Dionysium Carthusianum hic, post medium cap. 1, ubi pulchre et pie explicat quomodo fideles quasi socii et amici cum Deo agere et conversari debeant.

Porro recte Joannes Hesselius, Doctor Lovaniensis, et ex eo noster Lorinus: Societas, inquit, sive communio haec nostra cum Christo tam homine quam Deo, est tanquam domini et servi, patris et filii adoptivi, illuminantis et illuminati, justificantis et justificati, regentis et subditi, dantis et accipientis, invocantis et exaudientis, donantis munera et gratias agentis, beatificantis et beati, denique ut adhaerens Deo unus cum illo sit spiritus, et in luce ambulans, sicut ipse est in luce, societatem habeat cum ipso. Secundum humanam naturam cum Christo est, ut magistri ad discipulos, sacerdotis ad eos pro quibus sacrificat et interpellat; solventis pro alio poenam debitam, et promerentis seu consequentis gratiam indebitam; gratias agentis cum iis, pro quibus gratias agit; regis rursum et subditorum. Explicant Scripturae societatem hujusmodi parabola Pastoris et ovium, capitis et membrorum, cibi et edentium, vitis et palmitum, et aliis ejusdem generis; tandem qui socii passionum, socii et consolationum. Vocavit nos quoque Christus amicos suos, fratres, sorores, matres; dixit eumdem Deum suum et Deum nostrum, Patrem suum et Patrem nostrum. Hoc est quod ait Paulus, Ephes. cap. II, vers. 19: « Estis cives Sanctorum, et domestici Dei; » et I Joan. III, 1: « Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut Filii Dei nominemur et simus. » Rursum Paulus, II Cor. XI, 2: « Despondi, ait, vos uni viro virginem castam exhibere Christo; » et Osee cap. II, vers. 19: « Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia, et miserationibus; et sponsabo te mihi in fide. »


Versus 4: Et Haec Scribimus Vobis ut Gaudeatis, et Gaudium Vestrum Sit Plenum

4. ET HAEC SCRIBIMUS VOBIS UT GAUDEATIS (in societate Ecclesiae Christi et Dei, ejusque bonis gratiae quae percipitis, et gloriae quae percipietis in coelo), ET GAUDIUM VESTRUM SIT PLENUM, — indies scilicet fiat majus et plenius, donec in coelo fiat plenissimum, per hoc quod in societate hac indies crescatis et proficiatis, juxta illud S. Pauli, Philippens. cap. II, vers. 2: « Implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes unanimes, idipsum sapientes; » et illud Christi, Joan. XVII, 13: « Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. » Hoc gaudium nititur et nascitur ex testimonio bonae et sanctae conscientiae, quae confidens se esse in Dei gratia, sperat ab eo omne bonum et gloriam beatam, juxta illud Pauli, II Cor. I, 12: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. » Vere S. Bernardus ad Eugenium: « Quid ditius, quid in terra quietius est et securius bona conscientia? Damna rerum non metuit, non verborum contumelias, non corporis cruciatus, quae et ipsa morte magis erigitur, quam deprimitur. » Quin et II Tuscul. M. Tullius: « Nullum theatrum virtuti, » ait, « conscientia majus. » Rursus in Catone Majore: « Conscientia bene actae vitae multorumque benefactorum jucundissima est. » Itemque illud pro Cluentio praeclare: « Si optimorum » (ait) « consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis conscientia fuerit, sine ullo metu summa cum honestate vivemus. Denique conscientia rectae voluntatis maxima consolatio est rerum incommodarum. » Et Horatius, lib. I, epist. 1: « Hic murus aheneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. » Idem, ode 22, lib. 1: « Integer vitae scelerisque purus, Non eget Mauri jaculis, nec arcu, Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra. Sive per Syrtes iter aestuosas, Sive facturus per inhospitalem Caucasum, vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. » Merito itaque Apostolus integrae puraeque conscientiae spem et fiduciam pollicetur. Vere namque scripsit Augustinus: « Ipsa charitas bene operantis dat ei spem bonae conscientiae; spem enim gerit bona conscientia: quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe. »

Rursum, « plenum, » id est, reale et solidum, est fidelium « gaudium: » hoc enim mentem satiat et implet, quale est gaudium in Domino; cum gaudium in deliciis, opibus et honoribus saeculi mentem titillet, non impleat. Audi S. Gregorium, homil. 11 in Evang.: « Quia praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta, hic, fratres charissimi, vanam laetitiam fugite, si illic flere formidatis; nemo enim potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Christo. Temporalis itaque laetitiae fluxa restringite, carnis voluptates edomate, quidquid in animo ex praesenti saeculo arridet, ex consideratione aeterni ignis amarescat; quidquid in mente pueriliter hilarescit, hoc disciplinae juvenilis censura coerceat, ut dum sponte temporalia fugitis, aeterna gaudia sine labore capiatis. » Et S. Chrysostomus, hom. 18 ad Popul.: « In Domino gaudens, ex accidente nullo hac voluptate excidere potest; alia nempe cuncta in quibus gaudemus, mutabilia sunt, nec tantam nobis afferunt voluptatem, ut ex aliis nascentem tristitiam expellant et obumbrent. Dei vero timor haec habet utraque; stabilis enim est, et immotus, atque tantam emittit laetitiam, ut nullus nos aliorum malorum sensus capiat. Deum enim sicut oportet timens, et in ipso confidens, voluptatis radicem lucratus est, et omnem habet laetitiae fontem. Et sicut in immensum mare decidens scintilla, brevi facile extinguitur: sic quantacumque Deum timenti illidantur, velut in vastum laetitiae pelagus incidentia extinguuntur atque perduntur. Et revera, hoc est maxime mirabile, quod cum adsint quae contristare solent, permanet ipse gaudens. » Et S. Augustinus, lib. X Confess., cap. XXII, verum gaudium a falso secernens: « Absit, » ait, « Domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi, absit ut quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem; est enim gaudium quod non datur impiis, sed iis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es, et ipsa est beata vita gaudere ad te, de te et propter te, ipsa est, et non est altera; qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum; » et post nonnulla: « Beata quippe vita est gaudium de veritate; hoc est enim gaudium de te, qui veritas es, Deus, illuminatio mea, salus faciei meae. »


Versus 5: Et Haec Est Annuntiatio Quam Audivimus ab Eo, et Annuntiamus Vobis: Quoniam Deus Lux Est, et Tenebrae in Eo Non Sunt Ullae

5. ET HAEC EST ANNUNTIATIO. — Graece compositum ἐπαγγελία, id est promissio, ponitur pro simplici ἀγγελία, id est annuntiatio. Ita Oecumenius. Jam « annuntiatio » ponitur pro re annuntiata, per metonymiam, qua actus ponitur pro objecto. Sic Deus vocatur spes, timor, amor noster, id est objectum spei, timoris et amoris nostri, sive in quem speramus, quem timemus et amamus. Ostendit S. Joannes societatem fidelium cum Deo consistere in eo, ut ambulent in luce cognitionis, obedientiae et amoris Dei, eo quod Deus sit ipsa lux; in qua si permaneamus, invicti peccato efficimur, ait Oecumenius.

QUONIAM DEUS LUX EST, ET TENEBRAE IN EO NON SUNT ULLAE. — Alludit ad Evang. I, 4, ubi S. Joannes explicans illud: « In ipso vita erat, » illico subdit: « Et vita erat lux hominum, » ut significaret, ait Toletus, ad vitam assequendam necessarium esse lumen, quo Verbum hoc luceat in cordibus nostris; non enim vivere facit, nisi quod fide sua illuminat Christus; ideo Joan. VIII dicebat: « Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae; » quod planius, Joan. XVII, exposuit: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; » ac si diceret: Vita non sum, nisi iis quibus lux sum. Unde recte Gregorius Nazianzenus, orat. 4 Theolog., haec verba Joannis sic interpretatus est: « Quia lux erat, vita erat. » Verbum ergo est lux hominum, quo scilicet homines illuminantur spiritualiter per fidem, spem, charitatem: de spirituali enim, non de naturali rationis luce hic agi, patet ex sequenti. Sensus ergo est, q. d. Vita nostra, quam dixi esse in Verbo, imo esse ipsum Verbum, est haec Verbi illuminatio, qua homines cognitione Dei et salutis suae illuminat. Et haec est causa cur Verbum sit caro factum, in eaque se manifestarit hominibus, ut scilicet daret eis vitam aeternam.

Quomodo Deus et Verbum sit lux, non accidentalis et creata, uti est nostra, sed substantialis et increata, eaque triplex: primo, formalis; secundo, idealis; tertio, causalis omnis lucis corporeae et spiritalis hominum et angelorum, justorum et beatorum, gratiae et gloriae — vide apud S. Dionysium, De Divin. Nom. cap. II, vers. 4 et 7: « Lucis nomine, » inquit, « ipsum bonum celebratur, quasi in imagine primum exemplar expressum. » Hinc Deus dicitur « amictus lumine sicut vestimento, » Psalm. CIII; hinc et vocatur « Pater luminum » a Jacobo, cap. I, 17, et a Paulo dicitur « habitare lucem inaccessibilem, » I Timot. VI, 16. Vide utrobique dicta. Lux enim nobilissima est qualitas, quae maxime Dei ejusque illuminationis et gratiae decus et dotes repraesentat. Inter Deum ergo, Deique gratiam et lucem, maximae et pulcherrimae sunt analogiae: lux enim caelestis et nobilissima inter naturales est qualitas, celerrima, efficacissima, impassibilis, purissima, quae nullis sordibus licet iis immixta foedari potest, afferens calorem, splendorem, laetitiam, faciens res omnes videri; vitam et vigorem omnibus viventibus afferens. Talis est et Deus Deique gratia: contrarium est in peccatis, quorum proinde symbolum sunt tenebrae. Adde quod gratia ad aeternam lucem et gloriam, peccata ad imas et summas tenebras ducant.

Audi S. Dionysium, cap. XV Caelest. Hierarch., triginta et unam ignis et lucis proprietates, Deo et gratiae mire congruentes, recensentem: primo, « ignis (et lux), » inquit, « in omnibus et per omnia sine admixtione funditur; secundo, secernitur a rebus omnibus; tertio, lucet totus simul; quarto, abstrusus est, incognitusque manet ipse per se, nisi adhibeatur materia, in qua vim actionemque suam declaret; quinto, cohiberi vincique non potest; sexto, omnia ipse per se obtinet; septimo, ea in quibus fuerit, ad vim suam actionemque commutat; octavo, sui ipsius particeps facit quidquid ipsi propius quoquo modo adhibetur; nono, renovat omnia vitali calore; decimo, illustrat aperto lumine; undecimo, teneri non potest; duodecimo, nec misceri; decimo tertio, dissipandi vim habet; decimo quarto, commutari non potest; decimo quinto, sursum fertur; decimo sexto, celeritate magna est praeditus; decimo septimo, sublimis est nec humilitatem ullam ferre potest; decimo octavo, immobilis est; decimo nono, per se movetur; vigesimo, aliis motum affert; vigesimo primo, comprehendendi vim habet; vigesimo secundo, ipse comprehendi non potest; vigesimo tertio, non eget altero; vigesimo quarto, clam se amplificat; vigesimo quinto, in materiis quae ipsius capaces sunt, magnitudinem suam declarat; vigesimo sexto, vim efficiendi habet; vigesimo septimo, potens est; vigesimo octavo, omnibus inest, nec videtur; vigesimo nono, si negligitur non esse videtur; trigesimo, attritu quasi inquisitione quadam repente apparet, rursumque ut comprehendi et delineri nequeat avolat; trigesimo primo, in omnibus sui communionibus minui non potest. »

Denique apposite Damascenus, lib. II De Fide, cap. XI, S. Trinitatem comparat luci, sive soli reflexo in nube, puta in parhelio in quo tres videntur soles, cum revera unicus tantum sit sol. « Indivisibilis enim, » inquit, « in divinis est divinitas, ac velut in tribus solibus inseparabili nexu inter se cohaerentibus una eademque est lucis temperatio atque conjunctio. » Sic et S. Dionysius, cap. II De Divin. Nom., S. Trinitatem repraesentat per tria lumina eamdem domum illuminantia, una luce, et indistincta quadam distinctione. Atque hac de causa lux illa Deitatis et Trinitatis licet in se sit clarissima, tamen nobis est obscura caligo, eo quod acies nostra solem illum tam fulgidum, tam sublimem, tam supernaturalem, rectis et irretortis mentis oculis intueri et aspicere non valeat. Unde ut eam contemplemur, cum Mose caliginem subire oportet. Audi S. Dionysium: « Caligo, » inquit, « lux est tum invisibilis, propter eximiam et substantiae supereminentem claritatem; tum inaccessibilis, pro immensa supersubstantialis luminis ex se manantis copia. Ad hanc pertingit et absorbetur quisquis Deum nosse ac videre meruerit, eoque ipso quod nec videt, nec cognoscit (hoc est, non comprehendit), Deo visionem omnemque cognitionem transcendenti familiarius jungitur, hoc ipsum noscens quod post et super omnia est, quae in sensum cadunt; et cum Propheta exclamat: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam; et Apostolus eam agnoscens, vias ejus investigabiles, judicia inscrutabilia, donum ejus inenarrabile, pacem omnem sensum superantem testatus est. » Deus ergo Pater lumen est luminosum et primum, v. g. lux solaris lumen producens. Filius est lumen rectum, primo productum, suaeque luci commensum et adaequatum. Spiritus Sanctus est quasi lumen reflexum, puta splendor; producitur enim ex mutuo, ideoque reflexo amore Patris et Filii. Idem per umbram viderunt Gentiles. Parmenides Deum definivit « esse coronam continentem ardorem, lucis orbem qui cingit caelum. » Democritus Deum aiebat « esse mentem in igne orbiculari. » Aegyptiis hieroglyphicum Dei erat stella: « Depicta Aegyptiis stella Deum significat, » inquit Horus Apollo, Hierogl. lib. II, cap. I.

Nota: Christus qua Deus et Verbum est lux formalis increata, qua homo est lux creata, quia plenus sapientia, gratia et gloria; est etiam lux causalis, quia causa est omnis sapientiae, gratiae et gloriae nostrae. Unde S. Joannes in Evangel. cap. I, Christum qua homo est, vocat lucem, quia « illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; » non tantum dans eis lumen naturale rationis, uti explicant Origenes et Cyrillus, sed etiam et potius dans eis lumen supernaturale fidei et sapientiae. Unde a Malachia, cap. IV, vers. 2, vocatur « sol justitiae. » Vide ibi dicta. Deliravit autem Manichaeus, cum solem istum materialem censuit esse Christum, teste S. Augustino, tract. 34 in Joann. Luxit ergo Christus maxime post incarnationem; fuit tamen etiam lux ante eam a mundi exordio; nam sicut sol antequam horizontem ascendat, aliquos aurorae radios praemittit, quibus mundum illuminat, sic et Christus. Ita S. Augustinus, tract. 2 in Joann. Hoc est quod ait Pater ad Christum: « Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae, » Isaiae XLIX, 6; et Christus: « Ego sum lux mundi, » Joann. VIII; ac de eo Simeon: « Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel, » Lucae II, 32. Pulchre S. Augustinus, hom. 43, inter 50: « Ideo, » ait, « venit Christus illuminator, quia diabolus fuerat excaecator. Fecit summus medicus infiniti collyrium pretii, ut excaecatos sanaret oculos. Vide quale, quamque salutiferum fecerit collyrium, ex Verbo et carne. Verbum, » inquit, « caro factum est, etc. Refecti autem hominis oculi ita sunt, itaque illuminati, ut angelorum exaequare possint oculos, Deique ipsius caelestem gloriam tueri. »

Hanc lucem Christus suis fidelibus, praesertim viris Apostolicis communicat, adeo ut et ipsi sint lux mundi, juxta illud Job XXXVIII: « Auferetur ab impiis lux tua; » et: « Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, » Psalm. LXXXVIII. Et Christus Apostolis: « Vos estis lux mundi. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est, » Matth. V. Idem de Joanne Baptista: « Ille erat lucerna ardens et lucens, » Joann. V. Et Paulus Ephes. V, 8: « Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate, probantes quid sit beneplacitum Deo. »

ET TENEBRAE IN EO NON SUNT ULLAE. — Sicut lux est symbolum Dei, sapientiae et gratiae: ita tenebrae symbolum sunt diaboli, ignorantiae et peccati, quae proinde longe sunt a Deo. Ita Didymus et Oecumenius, qui citans illud Evang. S. Joannis cap. I, vers. 5, Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt: « Tenebras » (inquit) « peccatricem nostram substantiam vocans, in qua Christus natus, id est, qua assumpta, Christus ejus inquinationum particeps non fuit; peccatum enim non fecit. » Sic David: « Rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. » Et Moses: « Deus, » inquit, « fidelis absque ulla iniquitate. » Et rursus David: « Non Deus volens iniquitatem tu es. » Et alibi: « Sanctus in omnibus operibus suis. » Denique Habacuc: « Mundi sunt oculi tui ne videant malum. » Hoc est quod ait S. Jacobus, cap. I, vers. 17: « Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. » Vere S. Thomas, in I Timoth. VI: « Res, » ait, « quae actus quidem sunt, sed non purus, lucent tantum, non etiam lux sunt; divina autem essentia cum actus purus sit, lux est. Unde de hominum sanctissimo dicitur: Non erat ille lux; de Dei autem Verbo: Erat lux vera omnem hominem illuminans. » Et S. Gregorius Nazianzenus, oratione 40: « Deus, » ait, « summum et inaccessibile lumen est, quod nec mente percipi, nec verbis explicari potest, naturam omnem ratione praeditam illuminans, hoc in intelligibilibus, quod sol in sensibilibus; hoc se magis contemplandum nobis praebens, quo accuratius animos purgaverimus; eo rursus magis amandum, quo magis contemplati fuerimus; eo denique magis cognoscendum, quo magis amaverimus; se ipse speculans et comprehendens, ac per exigua ad externa diffundens. Lumen porro hoc dico quod in Patre, et Filio, et Spiritu Sancto consideratur, quorum opulentia naturae identitas est, atque una eademque splendoris prosultatio. » Quae sane omnia aperte indicant vere dictum esse a Joanne Deum esse lucem tenebrarum prorsus expertem, et lucem, ut ait Oecumenius, intelligibilem, quae oculos animae nostrae ad perceptionem ejus illustrat, et ab his materialibus omnibus avocans, ad ipsam solam appetitum nostrum amatorio affectu incitat.

Antistropha est haec sententia illius cap. I Evangelii, 4: « Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, » de qua S. Gregorius Nyssenus, orat. De Nativit. Christi: « Puritas, » ait, « in nostris sordibus versatur; sordes vero puritatem non attingunt, sicut ait Evangelium, quod lux in tenebris et tenebrae eam complexae non sint. » Et S. Augustinus, epist. 120 ad Honoratum: « Filius, » ait, « Dei non est absens etiam mentibus impiorum, quamvis eum non videant; sicut nec illa lux videtur oculis praesentata caecorum. » Idem, lib. I De Pec. mer., cap. XXV: « Sicut sol a caecis quamvis eos suis radiis quodammodo vestiat, sic a stultitiae tenebris lumen Dei non comprehenditur. » Lucet autem lux Verbi in tenebris impiorum hominum per lumen rationis, per creaturarum voces, quae omnes Creatorem esse, esseque venerandum et amandum clamant, per legem naturae menti inscriptam, per legem novam, per Scripturam, doctores, concionatores, sanctas inspirationes, etc.

Unde idem Augustinus, tract. 2 in Joann.: « Noli cadere, » ait, « in peccatum, et non tibi occidet hic sol. Si tu feceris casum, tibi faciet occasum. » Si videre lucem cupis, esto et tu lux; si enim tenebras et tenebrosas cupiditates ames, obtenebrabunt, imo excaecabunt te.

Viderunt id per umbram Gentiles quos citat Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom. Antiphanes, inquit, dixit: « Plutus (id est divitiae) cum aliquos plus aliis videntes acceperit, caecos facit: hinc a Poetis praedicatur ab ortu caecus; » sic Venus, Bacchus, omnisque cupido videntes excaecat. Citat deinde Aristophanem, dicentem: « Agite, obscurae vitae homines, generationi foliorum similes, imbecilles, cerae figmenta, folia instar umbrae reddentia, evanidi, involucres, unius tantum diei vitam viventes. »

Porro ridiculi et stolidi, aeque ac blasphemi sunt Thalmudistae, qui dicunt Deum instar lunae pati eclipsin et tenebras, ac nominatim eas passum, cum lumen injuste a luna ademptum soli attribuit, ideoque ad culpam hanc suam expiandam instituisse festum Neomeniae, sive novilunii, in qua per statuta a se sacrificia initio cujusque mensis hoc peccatum purgaret, uti refert Sixtus Senensis, lib. II.


Versus 6: Si Dixerimus Quoniam Societatem Habemus cum Eo, et in Tenebris Ambulamus, Mentimur, et Veritatem Non Facimus

6. SI DIXERIMUS QUONIAM (quod) SOCIETATEM HABEMUS CUM EO, ET IN TENEBRIS (ignorantiae Dei et Christi, errorum et peccatorum) AMBULAMUS, MENTIMUR. — « Quae enim societas luci ad tenebras? » II Cor. VI, 14. « Ambulare in tenebris, » est vivere in peccatis, in iisque progredi in pejus ac peccata peccatis cumulare. Perstringit Gnosticos illo aevo docentes (uti nostro docent Lutherani et Calvinistae) fideles omnes esse praedestinatos, eosque sola fide salvari, ac proinde etiamsi peccent et turpiter vivant, manere tamen in Dei praedestinatione et gratia, certoque salvandos. Item Ebionitas, qui ambulantes in tenebris se Deo placere jactabant, ac ut caeteri Judaizantes censebant se per frequentes lotiones et baptismata peccata eluere. Nota: Peccata passim a S. Joanne in Evangelio et hic vocantur tenebrae, ob multas utrimque analogias. Prima est, sicut tenebrae sunt privatio lucis, ita peccata sunt privatio gratiae. Secunda, sicut in tenebris ambulans nihil videt, et crebro impingit: ita peccantes in via salutis caecutiunt, et crebro impingunt. Tertia, tenebriones uti noctuae oderunt lucem: ita et peccatores oderunt lucem Dei et hominum, juxta illud Christi: « Qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut arguantur opera ejus. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta, » Joann. III, 20. Quarta, quia peccata sunt opera principis tenebrarum, puta diaboli; hic enim uti primus peccati est auctor, ita omnes ad peccatum instigat. Quinta, quia pleraque peccata in tenebris fiunt, juxta illud Ovidii: « Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent: Illa pudore vacat, Liber amorque metu. »

Sexta, quia peccata oriuntur ex tenebris, puta ex errore practico, quo peccator judicat sibi hic et nunc indulgendum esse cupiditati exili cum jactura Dei, caeli et bonorum aeternorum, quae sane summa est caecitas et stoliditas. « Caecitas mentis, » ait S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, « quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati est, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati est, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur. » Septima, quia mentem magis obtenebrant et excaecant. Octava, quia ducunt ad tenebras aeternas gehennae: « Terram, inquam, miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, » Job X, 22. Sicut ergo lux est salutifera et vitalis viventibus rebusque omnibus, tenebrae vero noxiae et mortiferae: ita fides et gratia Christi est salutifera, vitamque affert aeternam; peccata vero sunt pestifera, mortemque creant aeternam. Unde Horus Apollo, lib. I Hierogl., cap. LXVII: « Aegyptii, » inquit, « tenebras significantes crocodili caudam pingunt. Neque enim aliter ad exitium et internecionem perducit crocodilus quodcumque apprehenderit animal, nisi cauda prius caesum, invalidum reddiderit; namque in hac corporis parte praecipua est crocodili vis ac robur. » Sicut ergo crocodilus exitialis est, ita et tenebrae.

Hinc tenebrae vocantur « umbra mortis, » juxta illud Zachariae: « Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, » Lucae I, 79; et illud Isaiae IX, 2: « Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. »

MENTIMUR, ET VERITATEM NON FACIMUS. — « Mentimur » verbo, et « veritatem, » quam loquimur et profitemur, « non facimus » ipso facto; veritas enim hic non tam speculativa mentis et oris, quam practica operis et moris intelligitur. Verum ergo est bonum honestum, sive officium cujusque quod praestare debet; si id non praestet, veritatem, id est, quod justum est et aequum, non facit, esto id simulet, ideoque personatus est hypocrita, et simia hominem vestita, ut ait Nyssenus epist. ad Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VII, ubi asserit neminem posse esse justum, « nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur; » idque fieri in justificatione impii, « dum ejusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum Sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhaeret. » Porro Clemens VI, Extravag. Unigenitus, de poena et remissione, asserit unam sanguinis Christi guttulam universum mundum redimere potuisse, quia erat sanguis Verbi per unionem hypostaticam.

Quocirca S. Gregorius Nazianzenus: « Nullum, ait, cum salutis meae miraculo conferendum est, in quo exiguae cruoris guttae orbem universum instaurarunt, atque idem quod lacti coagulum hominibus praestiterunt, in unum nos conjungentes et constringentes. » Et S. Augustinus in Psal. LXV: « Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenietis quid emerit. Sanguis Christi pretium est, tanti quid valet? Quid nisi totus orbis, quid nisi omnes gentes? » Alibi vero, serm. 128 De Temp.: « Pretium vitae nostrae sanguis est Domini, et totius mundi incolumitas sempiterna, pecunia illa totius mundi copiosa possessio est. »

Et S. Ambrosius, lib. III De Virgin.: « Omnia igitur habemus in Christo, omnis anima accedat ad eum, sive corporalibus aegra peccatis, sive clavis quibusdam saecularis cupiditatis infixa, sive imperfecta adhuc quidem, sed intenta tamen meditatione proficiens, sive multis aliqua sit jam perfecta virtutibus, omnis in Domini potestate est, et omnia Christus est nobis. Si vulnus curare desideras, medicus est; si febribus aestuas, fons est; si gravaris iniquitate, justitia est; si auxilio indiges, virtus est; si mortem times, vita est; si caelum desideras, via est; si tenebras fugis, lux est; si cibum quaeris, alimentum est. »

Nota secundo: « Emundat nos sanguis, » id est, sanguinis effusio, puta passio et mors Christi: haec enim est lytrum et pretium pro peccatis totius mundi; est metonymia. Hinc sequitur sanguinem Christi emundare peccata non physice, sed meritorie. Christus enim sanguinis effusione, passione ac morte satisfecit pro peccatis nostris, eorumque veniam nobis promeruit. Addit D. Thomas, III part., Quaest. XLVIII, art. 6, et Quaest. L, art. 6, sanguini et carni Christi inesse quoque vim physicam sanctificandi, eo quod ipsa sint instrumentum physicum divinitatis ad sanctificandum homines, de quo disputant ibidem Theologi.

Sed audi D. Thomam, Quaest. XLVIII, art. 6: « Ad tertium dicendum, quod passio Christi secundum quod comparatur ad divinitatem ejus, agit per modum efficientiae; in quantum vero comparatur ad voluntatem animae Christi, agit per modum meriti; secundum vero quod consideratur in ipsa carne Christi, agit per modum satisfactionis, in quantum per eam liberamur a reatu poenae; per modum vero redemptionis, in quantum per eam liberamur a servitute culpae; per modum autem sacrificii, in quantum per eam reconciliamur Deo, ut infra dicitur. »

Harm. Sic de diabolo dicitur Joannis cap. VIII, vers. 44: « Ille in veritate non stetit, » quia in integritate, perfectione et officio angelico, in quo creatus erat, non perseveravit; hinc factus est « mendax et pater mendacii. »


Versus 7: Si Autem in Luce Ambulamus, Sicut et Ipse Est in Luce, Societatem Habemus ad Invicem, et Sanguis Jesu Christi, Filii Ejus, Emundat Nos ab Omni Peccato

7. SI AUTEM IN LUCE (rationis, fidei, Evangelii, virtutis, gratiae) AMBULAMUS (proficiendo et eundo de virtute in virtute), SICUT ET IPSE (Deus) EST IN LUCE (id est, est lucidus, imo ipsa lux substantialis et divina, ideoque omnia sua facit in luce sapientiae, prudentiae et sanctitatis divinae), SOCIETATEM HABEMUS AD INVICEM. — Vatablus, mutuam, scilicet tum cum invicem, tum consequenter cum Deo, uti dixit vers. 3. Ita Dionysius. Vere S. Augustinus, lib. IV Confess., cap. IX: « Beatus, » inquit, « qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt qui non amittitur. » Hoc est quod ait Sapiens, Proverb. IV, 18: « Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. » Et Paulus Philipp. II, 25: « Lucetis sicut luminaria in mundo in medio nationis pravae et perversae. » Audi S. Augustinum, serm. 15 De Verbis Apostoli: « Videtis, » ait, « quia viatores sumus. Quid est ambulare? breviter dico, proficere, ne forte non intelligatis et pigrius ambuletis; semper tibi displiceas quod es, si vis pervenire ad id quod nondum es. Nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris: Sufficit, et peristi: semper adde, semper ambula, semper profice; noli in via remanere, noli retro redire, noli deviare. Remanet, qui non proficit; retrocedit, qui ad ea revolvitur, unde jam abscesserat; deviat, qui apostatat. Melius it claudus in via, quam cursor praeter viam. »

ET SANGUIS JESU CHRISTI, FILII EJUS, EMUNDAT NOS AB OMNI PECCATO. — Non quasi faciat nos impeccabiles, uti somniant haeretici: contrarium enim docet S. Joannes verbis proxime sequentibus; sed « emundat, » id est, emundavit a peccatis per baptismum, et emundat in praesenti a peccatis venialibus, sine quibus non ducitur haec vita mortalis, et emundabit in futuro ab iisdem, et a periculis peccatorum mortalium. Denique in coelo emundabit nos, non tantum ab omni culpa et poena, sed et ab omni concupiscentia. Ideo enim S. Joannes utitur praesenti emundat, ut sub eo quasi medio praeteritum et futurum complectatur. Ita S. Augustinus et ex eo Beda hic, ac S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagianos: « Quod, » inquit, « scriptum est, Et sanguis Jesu Filii ejus emundat nos ab omni peccato, tam in confessione baptismatis, quam in clementia poenitudinis accipiendum est. » Emundat ergo, id est, emundandi vim habet, emundareque potest et solet instar lixivii.

Nota primo: Deus non radit peccata, ut volunt haeretici, sed prorsus emundat, id est, expurgat et abolet sicut macula a facie, lutum e veste, sordes e domo everruntur et emundantur. Ita Concilium Tridentinum.


Versus 8: Si Dixerimus Quoniam Peccatum Non Habemus, Ipsi Nos Seducimus, et Veritas in Nobis Non Est

8. SI DIXERIMUS, QUONIAM PECCATUM NON HABEMUS, IPSI NOS SEDUCIMUS. — Quod et quale peccatum? Primo, Cajetanus accipit peccatum originale; hoc enim omnes contrahimus ex Adamo, excepta B. Virgine, uti habet pius fidelium sensus, et aperte colligitur ex S. Augustino, lib. V Contra Julianum, cap. XV, ubi asserit eum qui caret peccato actuali, caruisse etiam originali; atqui B. Virgo caruit peccato actuali, uti docet Ecclesia: ergo et caruit originali. « Sanctificavit ergo tabernaculum suum Altissimus, » Psalm. XLV, 5, quia « in ipso inhabitavit plenitudo divinitatis corporaliter, » ut ait Paulus Coloss. II, 9. Imo purissimam ex ejus carne utique pariter purissima, carnem assumpsit. Superat ergo ipsa puritate omnes angelos, et Cherubinos et Seraphinos, ait S. Chrysostomus in Liturgia, Nazianzenus in Tragoedia, sub finem; Ephrem, in Laudibus Deiparae, et S. Ambrosius, lib. II De Virgin.: « Quid nobilius, » ait, « Dei matre? Quid splendidius Dei matre? Quid splendidius ea quam splendor elegit? » S. Anselmus, De Concept. Virg., cap. XVIII: « Decebat, » ait, « ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo aequalem sibi genitum tanquam seipsum diligebat, ita dare disponebat. » Denique de ea dicitur Cantic. IV: « Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. »

Secundo, Lyranus accipit peccatum mortale; licet enim justi eo careant, tamen quia nemo scit certo se esse in gratia Dei, esseque justum: hinc pariter nemo praesumere debet, certoque asseverare se immunem esse a peccato mortali.

Tertio, Hugo, Dionysius et alii passim accipiunt peccatum veniale: licet enim infans et adultus recens baptizatus, aut plene contritus ab omnibus peccatis absolutus careat omni peccato, etiam veniali; tamen tota vita, imo longo tempore eo carere nequit, quin brevi in aliquod labatur: ita definit Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 23, ubi tamen excipit B. Virginem: « Si quis, » inquit, « hominem semel justificatum dixerit, etc., posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de B. Virgine tenet Ecclesia, anathema sit. » Ubi nota, quod ait Joannes « habemus » in prima persona, significare se quoque, aeque ac caeteros Apostolos, habere peccatum; licet enim confirmati essent in gratia, ut non peccarent mortaliter, poterant tamen peccare, et peccabant aliquando venialiter: quanto magis ergo nos nati et enutriti in peccatis, peccata multa et gravia committimus? Unde jugiter nos humiliare eaque plangere debemus, uti egregie ostendit Bellarminus, lib. De Gemitu columbae, sub initium lib. II.

Quarto, alii per « peccatum » accipiunt, non solum culpam, sed et reatum sive obligationem ad poenam temporalem, qui remissa culpa et poena aeterna communiter remanere solet. Ita D. Thomas in IV, dist. 21, Quaest. II, art. 1, ad 4.

Quinto, alii per « peccatum » accipiunt concupiscentiam, quae subinde in Scriptura, ut Rom. VII, 13 et 17, et a S. Augustino vocatur peccatum, non quod proprie et formaliter peccatum sit, uti volunt haeretici, sed metonymice, quia est effectus, poena et causa peccati. Concupiscentia enim, remissa culpa, manet in omnibus renatis et justificatis, uti docet Concilium Tridentinum ipsaque experientia. Huc accedit Gennadius, lib. De Eccles. dogmat., LXXXVI (qui liber falso ascribitur S. Augustino), ubi docet omnes veraciter asserere se peccatores, « quia in veritate habent quod plangant, si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate et mutabilitate praevaricatricis naturae. »

Fateor omnes hosce sensus simul nos posse complecti, ut generalem S. Joannis propositionem generaliter accipiamus de quovis peccato, ejusque effectu, puta reatu et concupiscentia, et tunc verbum habemus ample accipitur, et ampliandum est ad praeteritum et futurum, q. d. Habuimus peccatum originale, et habemus vel habebimus peccatum aliquod actuale, si diu vivamus. Unde mox vers. 10, mutat praesens in praeteritum, dicens: « Si dixerimus quoniam non peccavimus, » etc.; vult enim docere omnes obnoxios esse peccato, et egere redemptore Christo: ejus enim sanguis emundat nos ab omni peccato, tam quoad culpam, quam quoad poenam, et concupiscentiam, uti paulo ante dixit. Quare sicut sanguis Christi emundat nos ab omni peccato originali, mortali, veniali, etc.; ita pariter illud omne hic accipi potest: proprie tamen et directe accipiendum est hic peccatum actuale, sive mortale id sit, sive veniale. Illud enim solum confitendum est, uti de peccato hoc subdit Joannes: « Si confiteamur peccata nostra, » etc.; et de eo solo verum est quod subjicit vers. 10: « Si dixerimus quoniam non peccavimus, » id est, commisimus actuale peccatum.

Sensus ergo est: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, » id est, quod peccatum non facimus, non committimus aliquando, sed vivimus sine peccato, sumusque ἀναμάρτητοι, id est expertes peccati, vel impeccabiles, « ipsi nos seducimus. » Peccatum ergo non habere, idem est quod non peccare; sicut habere spem, idem est quod sperare, Proverb. XXIII, 18; habere fidem, est credere; habere quietem, est quiescere, Apocal. IV, 8; finem habere, est finire, Marci III, 26. Per « peccatum » ergo accipe actuale, praecipue veniale, quia in illud crebro cadunt homines, etiam justi, ita ut parvo, et vix ullo tempore omni veniali careant; sicque de eo potest dici in praesenti, quod « peccatum habemus, » id est, peccamus saepe venialiter: ita explicat et definit Concilium Milevitanum, can. 6; Tridentinum, sess. VI, can. 23; S. Augustinus, De Perfectione justitiae, cap. XXI; S. Hieronymus, dial. 3 Contra Pelag.; S. Basilius, hom. De Paenit.; S. Cyprianus, lib. III ad Quirin., cap. LIV; S. Gregorius, XVIII Mor., IV; S. Ambrosius, De Fug. saec., cap. I, et alii. Succenturiatur S. Jacobus, dicens cap. III, 2: « In multis offendimus omnes. » Vide ibi dicta. Perstringit enim Joannes, aeque ac Jacobus, Simonianos, Gnosticos aliosque illius aevi haereticos docentes solam infidelitatem esse peccatum; fideli enim omnia esse munda, etiamsi turpiter vivat. Idem hoc seculo docuit Lutherus et Libertini. Beguardi vero et Beguinae censuerunt se suique similes ad tantam posse perfectionem ascendere, ut fiant impeccabiles, quantacumque tentatio exurgat. Pelagius quoque docuit peccata omnia, etiam venialia, sine gratia Christi, solis naturae viribus posse vitari, quae omnia damnat hic S. Joannes.

Ab his non longe abit Durandus in II, dist. 28, Quaest. III, qui putat omnia venialia deliberata posse vitari, non autem omnia venialia indeliberata, quae fiunt ex subreptione. Hoc est quod ait Sapiens Eccli. VII, 21: « Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. » Et Proverb. XXIV, 16: « Septies in die cadit justus, et resurgit. »

Haec est ergo humiliatio nostra in medio nostri, ut jugiter agnoscere debeamus nos esse peccatores, ideoque quotidie juxta Christi doctrinam orare: « Dimitte nobis debita nostra, etc., et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. » Audi S. Augustinum, De Natura et Gratia, cap. XXXVI: « Excepta, » inquit, « S. Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem; inde enim scimus quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato, quid fuisse responsuros putamus? Utrum hoc quod iste dicit, an quod Joannes Apostolus? Rogo vos quantalibet fuerit in hoc corpore excellentia sanctitatis, si hoc interrogari potuissent, nonne una voce clamassent: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est? » Et S. Gregorius, hom. 39 in Evang.: « Sine culpa, » ait, « in mundo esse non potuit, qui in mundum cum culpa venit. »

Qui ergo ob scientiam inflaris, qui ob ingenium, opes, vires, formam, dignitatem, cervicem attollis, cristas pone, pedes cum pavone inspice. Nosti quis sis? peccator es. Scis quid sit peccatum? est summa hominis vilitas, summa miseria, summum orbis malum; summe enim summo bono adversatur. Peccatum enim est summus Dei contemptus, summa ingratitudo, summum odium, summa offensa, adeoque est Christicidium, imo quasi Deicidium. Si enim Deus occidi posset, utique non alio telo quam peccato perimeretur.

Porro Cassianus, lib. XXIII Collat. cap. XIX, exemplum dat orationis, in qua vix quisquam est qui non mente evagetur, et venialiter delinquat. Caute tamen legendus est ipse, cap. V et seqq., ubi videtur asserere malum esse, quidquid nos etiam invitos a jugi Dei contemplatione abstrahit, ut comedere, bibere, dormire, laborare manibus, uti fecit S. Paulus ad comparandum victum; sed explicandus est de malo poenae, ex quo tamen facile oriatur malum culpae. Explicat enim illud Apostolus, Rom. VII, 19: « Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago; » et per « bonum » accipit jugem Dei memoriam et praesentiam, per « malum » distractionem mentis ab hac Dei praesentia, q. d. Apostolus: Vellem jugiter contemplari Deum praesentem, sed ob corruptae naturae necessitates id praestare nequeo, ideoque culpae periculum incurro.

IPSI NOS SEDUCIMUS, — ipsi nos decipimus et decipimur, quia falsum nobis ipsis persuademus in perniciem animae nostrae. Ita Oecumenius. Qui enim putat se plane a peccato purum, negligit quaerere remedium peccati sui, ob quod punicandus est. Rursus, dicens se carere omni peccato, superbe et praesumptuose errat; contradicit enim Scripturae asserenti nos omnes esse peccatores, et evacuat gratiam et passionem Christi, dicens se non egere emundatione sanguinis ipsius, ideoque blasphemus est et ingratus: quare nisi resipiscat, condemnabitur.

ET VERITAS IN NOBIS NON EST. — q. d. « Mentimur, » uti legit Cyrillus, catech. 5. Hinc S. Augustinus in Sententiis, sent. 365: « Divinitus, » ait, « dictum est, Eccli. cap. VII, 47: Noli esse justus multum, quoniam non est justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo sic fit nimis justus, ipso nimio fit injustus. Quis est autem qui se facit justum, nisi qui dicit se non habere peccatum? »


Versus 9: Si Confiteamur Peccata Nostra, Fidelis Est et Justus, ut Remittat Nobis Peccata Nostra, et Emundet Nos ab Omni Iniquitate

9. SI CONFITEAMUR. — Suggerit S. Joannes peccati, cujus omnes reos esse dixit, remedium, scilicet veram ejus agnitionem et humilem confessionem ac poenitentiam; per hanc enim applicatur nobis sanguis Christi, qui nos ab eo emundat, uti dixit vers. 7. Sed quam confessionem exigit S. Joannes, generalemne quae fit Deo, an specialem quae fit sacerdoti in sacramento Poenitentiae? Haeretici solam generalem quae fit Deo admittunt, Catholici etiam specialem requirunt. Respondeo S. Joannem utramque exigere, generalem pro peccatis levibus, specialem pro gravibus: mortalia enim peccata non sufficit confiteri Deo, sed eadem sacerdotibus confitenda sunt, ut ab eis absolvamur; eis enim solis tradidit Christus potestatem absolvendi, dicens, Joannis XX, 23: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenta sunt. » Quare cum S. Joannes hoc loco nec sibi in Evangelio, nec Christo sit contrarius, dicendum est cum sic esse explicandum, q. d. Si confiteamur peccata nostra, eo scilicet modo, quo Christus voluit et instituit, nimirum mortifera confitendo sacerdoti, venialia ipsi Deo, vel etiam sacerdoti, si velimus, fidelis est Deus ut nobis confitentibus ea remittat. Ita Thomas Anglicus, Dionysius ac Serarius hic, et Bellarminus, lib. I De Poenit., cap. XIII, et lib. III, cap. IV, qui duo pluribus idipsum confirmant.

Audi S. Cyprianum, serm. De Lapsis: « Hoc ipsum (peccatum), » ait, « apud sacerdotes Dei dolentes ac simpliciter confitentes exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet ac modicis vulneribus exquirunt. » Et Tertullianus, lib. De Poenitent., cap. VIII: « Tantum, » ait, « relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat; confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae. » Deinde actus Poenitentis verae confessionis indices et comites subjungit: « Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem injungens misericordiae illicem. De ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus dejicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare, pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae causa. Plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum; presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere. » Breviter S. Chrysostomus, hom. De Poenit.: « Poenitentia, » ait, « est contritio in corde, confessio in ore, in opere tota humilitas. »

Moraliter: Vide hic quam utilis sit confessio, quae illico Dei iram placat, ejusque gratiam accersit, juxta illud Isaiae XLIII, 26, secundum Septuaginta: « Dic tu prius peccata tua ut justificeris. » Ita David: « Quoniam iniquitatem, » inquit, « meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper, » Psal. L, 4; et Psal. XXXI, 5: « Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. » Vide S. Chrysostomum in Psal. L, et S. Augustinum, homil. 12, inter 50. Audi Origenem, homil. 2 in Psal. XXXVII: « Sicut ii qui habent intus inclusam escam indigestam, aut humores, vel phlegmata stomacho graviter et moleste imminentia, si vomuerint, relevantur: ita etiam ii qui peccaverunt, siquidem occultant et retinent intra se peccatum, intrinsecus urgentur et propemodum suffocantur a phlegmate, vel humore peccati; si autem ipse sui accusator fiat, dum accusat semetipsum et confitetur, simul evomit et debitum, atque omnem morbi digerit causam. » Unde S. Diadochus, lib. De Perfect. spirit., cap. ult., hunc S. Joannis locum explicans de confessione quam facit Religiosus suo directori et patri spirituali, tentationes et lapsus suos ei manifestando, docet eam esse singulare tentationum et peccatorum omnium remedium. Et S. Franciscus ex S. Augustino in Sententiis: « Si te excusas, » inquit, « Deus te accusat; et si te accusas, Deus te excusat. »

Porro docet S. Joannes nos eo quod crebro peccamus, crebro debere confiteri; esto enim levia sint peccata, tamen si negligantur, evadunt multa et gravia. « Levia multa faciunt unum grande, multae guttae implent flumen, multa grana faciunt massam, » ait S. Augustinus hic. Idem, epist. 108: « Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur, an paulatim aqua subrepens sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta impleat navim, atque submergat? » Hoc est quod ait Ecclesiastic., XIX, 4: « Qui spernit modica, paulatim decidet. » Et, ut ait Gregorius: « Si curare parva negligimus, insensibiliter seducti audenter etiam majora perpetramus. » Et alibi: « Qui enim peccata minima flere ac devitare negligit, a statu justitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit. Admonendi sunt qui minimis frequenter excedunt, ut sollicite considerent, quia nonnunquam in parva deterius quam in majore culpa peccatur. Major enim quo citius quia sit culpa agnoscitur, eo etiam celerius emendatur; minor vero dum quasi nulla creditur, eo pejus quo et securius in usu retinetur. Unde fit plerumque ut mens assueta malis levibus, nec graviora perhorrescat, atque ad quamdam auctoritatem nequitiae per culpas nutrita perveniat, et tanto in majoribus contemnat pertimescere, quanto in minimis didicit non timendo peccare. »

FIDELIS EST. — « Quia qui orare nos pro debitis et peccatis monuit, paternam misericordiam promisit, et veniam secuturam, » ait S. Cyprianus, De Orat. Domin.

ET JUSTUS. — Quomodo justus? Non enim tenetur Deus ex justitia remittere peccatum peccatori, etiam poenitenti; nam illud remittere et condonare est merae ejus misericordiae et clementiae. Respondeo, « justus, » id est aequus. Aequum enim est et congruum Deoque dignum ut poenitenti peccatum remittat, tum quia id ipse promisit poenitentibus, non ut operis mercedem, sed ut poenitentiae donum et praemium, Joann. XX, 23; Ezech. XVIII, 32, et alibi: promissum autem est debitum, quod proinde solvere est justum; tum quia Deo et divinae bonitati, ac clementiae conveniens et dignum est, ut poenitentes in gratiam recipiat sibique reconciliet. « Justum est, » ait S. Anselmus, Prosol., cap. IX et X, « o Deus, ut parcas malis, sed et justum est ut malos punias. » Unde aliqui exponunt, « justus, » id est, benignus et misericors; misericordia enim maxime congruit Deo; tum denique quia poenitentia quasi ex natura rei, est proxima ad reconciliationem et gratiam dispositio. Sicut ergo naturaliter justum est ut in lignum calidum ut octo, quasi habens ultimam dispositionem, inducatur forma ignis: sic supernaturaliter aequum est, ut posita poenitentia quasi ultima dispositione, inducatur forma gratiae, qua peccator reconcilietur Deo. Ita Lyranus et Dionysius. Pertinet hoc ad justitiam vindicativam, ac consequenter commutativam large sumptam, sicut est pietas, observantia, religio, quae deficiunt a ratione justitiae strictae, quia respiciunt majus debitum quam sit justitiae, et quia respiciunt Deum, inter quem et hominem non est aequalitas quam requirit justitia. Imo Durandus, in IV, dist. 14, Quaest. II, censet poenitentiam esse ipsammet justitiam commutativam, quatenus ei imperant virtutes theologicae, ut reddat Deo debitam satisfactionem (qualem scilicet potest) pro offensa. Verum alii passim verius censent poenitentiam esse specialem virtutem, a justitia stricta et moralibus caeteris distinctam. Addit Richardus in IV, dist. 15, art. 1, Quaest. II, in corp. et ad 1, positis meritis Christi, posse poenitentem pro peccatis satisfacere ex justitia; et dist. 17, art. 2, Quaest. VII, asserit contritionem, si praecedat remissionem peccatorum, ex condigno eam mereri. Sic et nonnulli alii docent contritionem aequivalere peccato mortali, et ex aequo pro eo satisfacere, idque deducunt ex principiis S. Thomae. S. Thomas enim I II, Quaest. CXIII, art. 8, docet in justificatione peccatoris prius esse infusionem gratiae sanctificantis, quam sit contritio et remissio peccati; ex gratia enim sanctificante manare contritionem, ex contritione remissionem peccati. Idem docent discipuli S. Thomae, ut Cajetanus et Medina ibidem, Ferrariensis, lib. III Contra Gentes, cap. CLIII; D. Soto, lib. II De Natura et Gratia, cap. XVII. Quo posito, sequitur contritionem quasi ex aequo mereri remissionem peccati. Si enim contritio manat ex gratia sanctificante, et praecedit remissionem peccatorum, ergo eamdem meretur, perinde ac meretur gloriam aeternam, ex sententia S. Thomae; gratia enim sanctificans naturaliter et quasi jure suo expellit peccatum, imo per se et formaliter id facit, ac proinde sine intermedio contritionis.

Verum contrarium sentiunt passim alii Doctores, scilicet contritionem non manare ex gratia sanctificante, sed ex auxilio speciali, sive ex gratia praeveniente et excitante. Ratio est, quia nulla dispositio potest manare ex forma ad quam disponit, ut patet inductione aliarum dispositionum et formarum. Ergo cum contritio sit dispositio ad gratiam sanctificantem, non potest ex ea manare; sed necessario eam praeit et praecedit, uti diserte docet Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VI, VII et VIII, ubi consequenter docet nos gratis justificari, ideoque non mereri justitiam quae includit remissionem peccatorum. Ita pariter docent Scotus in IV, dist. 14, Quaest. II; Gabrielis, ibid. Quaest. I; Durandus in IV, dist. 17, Quaest. II; Andreas Vega in Concilio Tridentino, lib. VI, cap. XXVIII et XXIX; Bonaventura in IV, dist. 15, art. 1, Quaest. I, Almainus, Marsilius et alii ibid. Idem docent Patres, uti S. Augustinus, Ambrosius, Tertullianus, Chrysostomus, tract. De Poenitentia.

Secundo, « justus, » quia Christus suo sanguine et morte promeruit nobis hanc veniam, eique Deus illam promisit. Justa ergo est, et ex justitia debita haec peccatorum remissio, sed Christo, non nobis: ita Cajetanus. Porro Christus sua merita poenitenti communicat, applicat et quasi appropriat, ut ea poenitens quasi peccatorum suorum lytrum proprium Deo offerat. Quare justus est Deus, qui lytrum hoc accipiens peccata remittit; sed quia haec merita sunt propria Christi, ab eo vero nobis duntaxat appropriata, id est applicata, hinc ratio justitiae in remissione peccatorum proprie est respectu Christi, non nostri, tum quia ejus sunt merita; tum quia ei remissionem promisit, et ex pacto praestat Deus, non nobis; alioqui enim non solus Christus, sed et nos ipsi essemus redemptores nostri, quod est impium et injurium Christo.

Tertio, subtilius noster Suarez, 3 part., tom. III, disp. XI, sect. 1, concl. 3: « Fidelis, » inquit, est Deus cum condonat poenitentibus peccata mortalia; « justus, » cum justis condonat venialia: quia scilicet justi per opera poenitentiae, charitatis, etc., merentur de condigno hanc condonationem, uti docet S. Augustinus, De Corrept. et Grat., cap. XIII.

Quarto, quadam etiam ratione justus est Deus, cum condonat poenitenti et confitenti peccata mortalia, eo quod confessio, ejusque poenitentiae actus, paulo ante ex Tertulliano recensiti, sint quasi satisfactio quaedam, qua satisfacimus Deo pro offensa contra ipsum admissa. Sicut enim offendens qui proximum vilipendit, juste satisfacit ei, dum se humiliat et ab eo veniam petit; unde offensus ex justitia tenetur acceptare hanc satisfactionem: sic et poenitens satisfacit aliqua ratione Deo cum offensam humiliter confitetur, veniamque petit cum gemitu, lacrymis, ac praesertim si id faciat ex vera et perfecta animi contritione. Contritio enim, cum ex amore Dei super omnia procedat, est quasi compensatio quaedam injuriae, qua peccator Deum vilipendit et postposuit creaturae, quam peccando adamavit; amor enim Dei amans eum super omnes creaturas compensat quasi odium Dei, ac honor et pretium Dei compensat ejusdem vilipendium et contemptum, licet non ex aequo.

Quare aliqua ratione justum est ut Deus poenitenti ob hosce actus offensam condonet; atque hac de causa poenitentia ponitur a Theologis virtus affinis et connexa justitiae, ejusque pars potentialis. Unde D. Thomas, III part., Quaest. LXXXV, art. 3, docet poenitentiam esse partem et speciem justitiae.

EMUNDET NOS AB OMNI INIQUITATE. — Plus significat « iniquitas, » quam peccatum, ait S. Gregorius, XI Moral., cap. XXI aut XXII, quia facilius fert quis se vocari peccatorem, quam iniquum. Negat id S. Ambrosius, De Apolog. David, imo vero, inquit, turpius est esse et vocari peccatorem quam iniquum. Verum quidquid sit de hac re, saepe haec duo pro eodem sumuntur; unde hic quasi synonyma ponuntur.


Versus 10: Si Dixerimus Quoniam Non Peccavimus, Mendacem Facimus Eum, et Verbum Ejus Non Est in Nobis

10. SI DIXERIMUS QUONIAM NON PECCAVIMUS. — Primo, peccato originali, quo peccavimus jam olim in Adamo, quodque in nobis ipsis contraximus, dum primum concepti et animati fuimus: ita nonnulli. Verum quorsum S. Joannes inculcaret hic peccatum originale omissis actualibus? Secundo, « peccavimus, » id est peccare potuimus peccato actuali mortifero ob innatam concupiscentiam. Sed quis hoc nescit? Quare verius est S. Joannem loqui de peccatis venialibus; more enim suo repetit, idemque dicit et inculcat hic cum eo quod dixit vers. 8: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus. » Unde Syrus vertit, si dixerimus nos non esse peccatores, vel nos non peccare. Hebraizat S. Joannes; Hebraei enim praeterito utuntur pro praesenti quo carent, et pro futuro. Praeteritum enim apud eos est ipsum thema et radicale verbum a quo caetera tempora, modos et personas derivant.

Illustrat idipsum variis exemplis S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. VIII, ut Joannis XV, 8: « In hoc clarificatus est (id est clarificatur et clarificabitur) Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. » Lucae I, 47, canit B. Virgo: « Magnificat anima mea Dominum; et exultavit, » id est exultat, « spiritus meus in Deo salutari meo. » Matth. XXIII, 2: « Super cathedram Mosis sederunt, » id est sedent, « Scribae. » Sensus ergo est: « Si dixerimus quoniam non peccavimus, » id est quod non peccamus, quod sine peccato tam veniali, quam mortali vivimus, quod nec peccavimus, nec peccare solemus. Dicit tamen peccavimus in praeterito, quia scribit ad Parthos (uti dixi in proemio), qui recenter a gentilismo ad Christum conversi, multa in gentilismo eaque gravia peccata commiserant. Rursum inter conversos olim erant qui baptismum diu differebant, etiam usque ad mortem, adeoque aegri in lecto baptizabantur, ut per baptismum expiati ab omni culpa et poena illico puri evolarent in caelum, indeque Clinici, id est Lectuarii, vocabantur, in quos graviter invehuntur Patres, ut S. Ambrosius, serm. De Sanctis; S. Basilius, Nazianzenus et Nyssenus, oratione De Baptismo. Hi sane ante baptismum, utpote in peccato originali existentes et gratia Dei destituti, multa peccata committebant. Qui vero pueri baptizati erant, jam adulti multa peccata saltem venialia admiserunt. Loquitur enim Christianis adultis. Quare vere asserit omnes peccavisse in praeterito, quia vult monere eos, ut deinceps in futuro, utpote jam renati in Christo, a peccatis studiose caveant; unde mox initio cap. II, subdit: « Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis amplius. »

MENDACEM FACIMUS EUM (quia Deus in Scripturis asserit omnes homines esse peccatores, nec vivere sine peccato, ut Eccles. VII, 21; Proverb. XXIV, 16; Psalm. CXLI, 2; Jacobi III, 2, et alibi. Et docet nos orare quotidie: « Dimitte nobis debita nostra. » Quocirca) VERBUM EJUS NON MANET IN NOBIS. — q. d. Non intelligimus, non amplectimur, non retinemus veram ejus doctrinam, aut certe ejus obliviscimur; non credimus Scripturis et verbo Dei, quod asserit omnes obnoxios esse peccato, sed illud, ipsumque Deum facimus mendacem. Ita Clemens, Didymus, Cajetanus, Dionysius et Catharinus. Aliter Glossa: « Verbum Dei, » inquit, id est Christus per quem fit remissio peccatorum, non manet in nobis, utpote incredulis et superbis, quia evertimus redemptionis Christi mysterium, dicimusque nos utpote justos ipso redemptore non eguisse, nec egere. Aut « verbum » quod locutus est Deus Eccles. III, 20: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus, » non manet in nobis, quia ejus contrarium facimus; cum enim simus parvi et peccatores, volumus esse magni et impeccabiles.