Cornelius a Lapide
Praefatio
Tria hic ex more praemitto: primum, de Epistolae auctoritate; secundum, de auctore; tertium, de argumento.
Quoad primum. De fide est hanc Epistolam esse Scripturam Canonicam. Hic est sensus communis totius Ecclesiae, expressus tum alibi, tum in Concilio Tridentino, sess. IV.
Ubi nota duplices esse libros Canonicos S. Scripturae: Primi vocantur Protocanonici, quasi primi canonis, eo quod omni aevo apud omnes habiti sint Canonici, ita ut de eorum auctoritate nullus unquam orthodoxus dubitarit.
Secundi vocantur Deuterocanonici, quasi secundi canonis, eo quod aliquando Ecclesia aut Patres de eorum auctoritate dubitarint, posteriori tamen aevo ab omnibus in canonem sunt recepti. Tales sunt liber Esther, Baruch, Danielis pars, Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiasticus, duo Machabaeorum, partes quaedam Evangeliorum S. Marci, Lucae et Joannis, Epistola ad Hebraeos, Epistola Jacobi, secunda Petri, secunda et tertia Joannis, Epistola Judae, Apocalypsis. Caeteri omnes sunt Protocanonici: ergo inter eos est et Epistola haec S. Joannis, excepta una ejus particula, de qua suo loco. Vide Bellarminum, lib. I De Verbo Dei, cap. IV.
Hoc est quod de ea ait Eusebius, lib. III Hist., xxiv: « Inter ea quae Joannes scripsit post Evangelium, etiam prior illius Epistola cum a recentioribus, tum a veteribus absque ulla haesitatione recipitur, » quin et ab haereticis priscis aeque ac modernis. Et S. Augustinus, tract. 7 in epist. 1 Joannis: « Canonica, » ait, « est ista Epistola, per omnes gentes recitatur, orbis terrae auctoritate retinetur, orbem terrarum ipsa aedificavit. » Et Dionysius Alexandrinus apud Eusebium, lib. VII Histor., xx: « Evangelium, ait, et prima Joannis Epistola non solum vitio carent, sed etiam summa cum verborum elegantia maximo sententiarum pondere et concinna elocutionis dispositione perscripta sunt: tantum abest ut vox aliqua barbara, aut soloecismus, aut imperitus, aut rudis sermo in iis reperiatur. »
Quoad secundum, consentiunt pariter Orthodoxi auctorem Epistolae esse S. Joannem Apostolum, uti habet ejus inscriptio. Idipsum satis indicat stylus Epistolae per omnia consentiens Evangelio S. Joannis, utpote candidus et charitate melleus, plane indicans suum fontem, puta pectus S. Joannis candidum et charitate melleum. Ad haec, eadem in hac Epistola quae in Evangelio inculcat, ut solerter advertit Eusebius, lib. VII Hist., xxv: « Qui attente legit, » inquit, « inveniet utrimque frequenter vitam, lucem, dehortationem a tenebris, creberrime veritatem, gratiam, gaudium, carnem ac sanguinem Domini, judicium, peccatorum remissionem, dilectionem Dei erga nos, praeceptum nos invicem diligendi, servanda esse cuncta praecepta, redargutionem mundi, diaboli et Antichristi, promissionem Spiritus Sancti, adoptionem Dei, fidem ubique a nobis expetitam, ubique Patrem et Filium; et si per omnia character utriusque notetur, prorsus unus et idem Evangelii et Epistolae color reperietur. »
Quis, qualis et quantus fuerit S. Joannes, colligitur, primo, ex ejus stirpe et cognatione. Ipse enim prae Apostolis caeterisque viris omnibus, sanguine proxime attigit Christum, ejusque fuit consanguineus in secundo vel tertio gradu. Fuit enim S. Joannes filius Zebedaei et Salomes, quam multi putant fuisse filiam S. Annae, aeque ac fuit B. Virgo. Unde S. Chrysostomus, Actor. I, 5, Joannem vocat fratrem Domini. Et S. Brigida, lib. I Revel., x, S. Joannem vocat sororium Christi, quod natus sit ex matris Christi sorore, ac consequenter B. Virginis fuerit nepos et Christi consobrinus. Idem sentiunt Beda, Praefat. in S. Joannem; S. Bernardus, De Lament. Virg.; Hugo de S. Victore, et Glossa in cap. I ad Galat.; Albertus Magnus in cap. xix Joan.; Abulensis in cap. xx Matth., 4, Quaest. LIV, § 3; S. Antoninus, Gerson et alii multi: adeo ut Joannes Eckius, serm. 2 De S. Anna, asserat eos qui negant S. Joannem fuisse Christi consobrinum, repugnare SS. Patribus et Ecclesiae, ipsique Scripturae. Verum hoc aliis minus placet, qui censent S. Annam non nisi unam habuisse prolem, scilicet B. Virginem, id enim magis videtur decuisse et gravitatem S. Annae, et dignitatem B. Virginis ac Christi, ut docent Euthymius, Theophylactus, S. Thomas, Jansenius, Canisius, Baronius, Canus, quos citat et sequitur Franciscus Suarez, III part., tom. II, disp. II, sect. 4. Iidem tamen sentiunt S. Joannem fuisse consanguineum Christi.
Porro L. Dexter ejusque continuator Helecas, Episcopus Caesaraugustanus, in Chronico, quod nuper in Hispania prodiit, tradunt Zebedaeum fuisse fratrem S. Barnabae, ac habuisse duos filios, Jacobum et Joannem Apostolos, ac duas filias, quarum una nupta fuerit S. Petro, altera S. Andreae. Additque Helecas: « Zebedaeus qui et Aristobulus, pater Joannis et Jacobi Apostolorum, fuit e septuaginta duobus discipulis. Hic cum S. Petro Romam venit: inde missus in Angliam Episcopus, martyr occubuit anno secundo Neronis. Salome, uxor Zebedaei, mater SS. Joannis et Jacobi, anno aetatis 90, Christi 42, die 24 maii sanctissime decessit Verulis in Italia, quae prius cum Jacobo filio peragravit Germaniam, Angliam et Italiam praedicando. » Verum horum fides sit penes Dextrum et Helecam. Nam, ut alia taceam, Verulis quiescit Maria Jacobi, ut habet Martyrologium Rom. 25 maii. Haec autem passim sensetur fuisse mater Jacobi minoris, non majoris, qui fuit frater S. Joannis; nam Marci xv, 40, expresse Maria haec vocatur mater « Jacobi minoris et Joseph, » ac distinguitur a Salome: unde et Mariae Salome, quae fuit mater SS. Joannis et Jacobi majoris, transitus in Martyrologio Rom. consignatur alio die, puta 22 octobr., ubi et Hierosolymis diem obiisse dicitur. Quare viri eruditi suspicantur haec et similia non esse genuina L. Dextri (cui S. Hieronymus dedicavit lib. De Script. Eccles.), sed sinistri alicujus tenebrionis, qui Dextri sibi nomen arrogarit, ut eo se suique cerebri sensa tegeret et honestaret.
Ex quo colligitur S. Joannis sapientia et sanctitas. Sicut enim sol radiis suis ea magis illustrat, quae magis ipsi sunt vicina, ita ut quo aliquid soli est vicinius, eo magis ab ipso illustretur: sic pariter Christus quasi sol justitiae oriens ex alto per incarnationem, radios suae gratiae magis diffudit in eos quos carne conjunctos habuit, et ex quorum carne carnem assumpsit. Ita B. Virginem summis gratiae donis prae omnibus hominibus et angelis dotavit, quia illam in matrem elegit: pari modo S. Josephum prae caeteris illius aevi viris sanctificavit, quia eum in nutricium et quasi in patrem elegit. Idem fecit S. Annae quasi aviae suae, S. Joachimo quasi avo, S. Jacobo majori et minori, S. Judae, S. Simoni Thaddaeo, quos sibi cognatos creavit Apostolos; ac Joanni Baptistae, quem sibi cognatum, ut patet Lucae I, 36, suum fecit paranymphum, ideoque inter natos mulierum eo non surrexit major, Matth. xi, 11.
Secundo, quantus fuerit S. Joannes colligitur ex eo quod inter Apostolos fuerit praecipuus, et post Petrum quasi primus, imo Petri socius, ut patet Actor. I, 13, et cap. III, 1, et cap. VIII, 14. Unde Paulus Galat. II, 9: « Jacobus, » ait, « Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis. »
Tertio, ex eo quod inter quatuor Cherubinos repraesentantes quatuor Evangelistas, Ezech. I, 10, Apocal. IV, 1, S. Joannes comparetur aquilae, eo quod mentis acie et volatu omnes transcendens, ad ipsum Dei sinum penetrarit, indeque intonarit mysterium generationis Verbi, dicens: « In principio erat Verbum, » etc. Aquila enim dicta est ab acute videndo, quasi acuta ab acumine, licet nonnulli ab aquilo colore vocem ducant: est enim aquilus color fuscus et subniger ab aqua denominatus, ait Pierius, Hierog. XXIX, cap. xxi.
Unde S. Hieronymus, De Script. Eccles., in Joanne et Papia: « Clangat, ait, tuba Evangelica filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui e pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit. » Origenes, hom. 2 in Diversos, loquens de S. Joanne: « Vox, » ait, « spiritualis aquilae auditum pulsat Ecclesiae, vox altivoli volatilis non aerem corporeum, vel aethera, vel totius mundi sensibilis ambitum supervolitantis, sed omnem theoriam ultra omnia quae sunt et quae non sunt, citivolis intimae Theologiae pennis, clarissimae supernaeque contemplationis obtutibus transcendentis. Supervolat itaque B. Joannes Theologus non solum quae intelligi ac dici possunt, verum etiam quae superant omnem intellectum et significationem supervehitur, extraque omnia ineffabili mentis volatu in arcana unius omnium principii exaltatur. » Et mox: « O beate Joannes, non immerito vocaris Joannes, id est, cui donatum est. Cui enim Theologorum donatum est, quod tibi donatum est, abdita videlicet penetrare mysteria? » Deinde cum dixisset Petrum typum gerere actionis, Joannem vero contemplationis, subdit: « Spiritale igitur petaurum, citivolum, deivolum, Joannem dico Theologum, omnem visibilem et invisibilem creaturam superat, omnem intellectum penetrat, et deificatus in Deum intrat se deificantem, etc.; non enim aliter potuit ascendere in Deum, nisi prius fieret Deus. » Additque Paulum raptum in tertium coelum et Paradisum, Joannem vero plusquam hominem raptum supra omnes coelos in paradiso paradisorum, hoc est, in causa omnium audisse unum verbum, per quod facta sunt omnia; ideoque in Deum quasi transmutatum fuisse. Hinc S. Dionysius Areopagita, epistola ad S. Joannem, eum vocat « solem Evangelii. »
Rursum, quod S. Joannes a Christo nuncupatus sit Boanerges, id est, filius tonitrui, Marci III, 17, hoc est, fulmen. Fuit ergo ipse Ceraunius, id est, fulmineus, tonans et fulminans; « ejus enim oratio erat tonitru, quia vita ejus erat fulmen; » quod de S. Basilio ait Nazianzenus, in ejus Elogio. Unde S. Epiphanius, haeresi 73: « Joannes, » ait, « severa tonitrui filius per propriam suam grandiloquentiam, velut ex quibusdam nubibus a sapientiae aenigmatibus, piam nobis de Filio intelligentiam persuasit. »
Quarto, quod unus ipse omnes Sanctorum gradus et laureas meruit, eosque heroicos et primos. Joannes enim primo, ob excellentem animi puritatem fuit terrestris angelus, angelos superans, non natura, sed virtute illibatae virginitatis; secundo, idem fuit Patriarcha, quia solus ipse caeteris Apostolis diutissime superstes fuit, communis omnium fidelium pater, basis et columen. Unde S. Hieronymus, De Script. Eccles., in Joanne: « Totas, » ait, « Asiae fundavit rexitque Ecclesias; » tertio, idem fuit Apostolus, Episcopus, Hierarcha, Doctor, Evangelista, Propheta in Apocalypsi, Martyr, tum quia Christo in cruce assistens, omnes ejus dolores et mortis agones per compassionem et amorem intimum sustinuit; tum quia Romae a Domitiano in dolium ferventis olei fuit immissus, esto per miraculum illaesus exiverit. Unde Polycrates apud Eusebium, lib. V Hist., xxiii, scribens ad Victorem Romanum Pontificem: « His accedit, » ait, « Joannes, qui super pectus Domini recubuit, qui sacerdos fuit, qui laminam auream gestavit, qui Martyr et Doctor extitit, qui tandem Ephesi morte consopitus occubuit. » De lamina aurea, quam in fronte gestavit S. Joannes, quasi coronam, Episcopatus insigne, astipulatur S. Hieronymus, De Script. Eccles., in Polycrate, et Nicephorus, lib. II, cap. xliv. Idem de S. Jacobo dixi in Epistolae ejus Proemio. Quocirca apte vocatus est Joannes, Hebr. Jehochanam, et crasi Jochanan, id est gratia Dei, vel potius misertus est Deus, aut gratiosus Deo; perinde ac Baptista ille coaevus eadem de causa ab angelo vocatus est Joannes, Lucae I, 13. Joannis enim Baptistae gratias ac dotes habuit Joannes Evangelista, et insuper alias majores, quas jam recensui et recensebo, adeo ut Christus inter duos hos Joannes fuerit quasi sol inter Jovem et Lucinam; Baptista enim fuit praecursor, Evangelista pedissequus Christi. Fuit ergo Joannes, quasi filius Charitum, filius gratiarum, in quo scilicet ornando et decorando omnes Charites, omnes gratiae conspirasse videantur, adeoque tres Christianorum Charites sunt Christus et uterque Joannes.
Quinto, quia Joannes Christo prae caeteris Apostolis fuit familiaris, et quasi a secretis: unde ipse passim se vocat discipulum quem diligebat Jesus. Hinc et transfigurationi ejus ac orationi in horto, secretisque ejus miraculis interfuit; unus ipse in ultima coena super pectus Christi recubuit, quod summum mutui et reciproci amoris fuit indicium, sane ac fomentum et augmentum: e Christi enim pectore arcana divinae sapientiae, et gratiarum altiora prae caeteris fluenta potavit, ut ait S. Augustinus, tractatu 18 in S. Joannem; atque supra templum Verbi recumbens, aulam divinae plenitudinis scrutatus est, ait S. Ambrosius in Psal. cxviii, Octon. 2, et S. Hieronymus in cap. II Ezechielis: « Joannes, » ait, « recubuit in pectore ejus, ut hauriret fluenta sapientiae, ut posset dicere: In principio erat Verbum; quia enim in pectore Christi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito super pectus ejus recumbit, quem majore caeteris sapientiae et scientiae singularis munere donat, » ait Beda, homil. De S. Joanne; et Laurentius Justinianus, libro De Agone Christi, cap. v: « Sapientiae, » ait, « arcana contemplando rimaris, curris per angelos, discurris per archangelos caeterasque spirituum legiones considerationis penna percurrendo rimaris: tibi nunc panduntur indicibiles sapientiae thesauri, tibi reserantur revelationum sacra mysteria, divinitatis altitudo, aeterna Verbi generatio, et coelestis gloriae triumphale regnum. » Quin et Plutarchus, lib. I Conviv., Quaest. III: « Locus, » inquit, « infra dominum uxoris et liberorum est, qui in sinu esse dicebantur. » Fuit ergo Joannes filius Christi, ideoque in sinu ejus; quasi Benjamin recubuit.
Porro, quanta ex eo charitatis zelique incendia hauserit, patet ex gestis ejus, non tantum in fundandis Ecclesiis quaquaversum, sed etiam in curanda singulorum, etiam perditorum, salute. Ex uno exemplo disce caetera. Narrat Eusebius ex Clemente Alexandrino, lib. III Hist., xxiii, S. Joannem Episcopo cuidam commendasse adolescentem quemdam, qui seductus a sociis tandem factus sit princeps latronum. Reversus S. Joannes ad Episcopum: « Age, » inquit, « o Episcope, depositum repraesenta, quod tibi ego plane et Christus commendavimus, Ecclesia teste quam regis. Juvenem illum repeto a te et animam fratris. » Cumque ille suspirans diceret eum mortuum esse, Deo scilicet, factumque principem latronum. « His auditis, Apostolus vestem continuo qua erat indutus, scidit, et cum ingenti gemitu feriens caput suum: Bonum te, » inquit, « custodem fratris animae dereliqui. Sed jam nunc mihi equus paretur, et dux itineris. Et confestim ab ipsa ecclesia ascendens concitus properabat. Cumque pervenisset ad locum, attinetur ab his latronibus qui custodias observabant. At ille neque effugere, neque prorsus declinare usquam nitens, ingenti tantum voce proclamabat: Quia ad hoc ipsum veni, adducite mihi principem vestrum. Qui cum veniret armatus, eminus agnito Joanne Apostolo, pudore actus in fugam vertitur. Ille equo post eum admisso, confestim insequitur fugitantem, etiam aetatis oblitus, simul et clamans: Quid fugis, o fili, patrem tuum? Quid fugis inermem senem? Miser, haere, noli timere, habes adhuc spem vitae. Ego Christo rationem reddam pro te: morte et mortem libenter pro te excipiam, sicut Dominus excepit pro nobis, et pro tua anima dabo animam meam. Sta tantum, et crede mihi, quia Christus me misit. At ille audiens, restitit, ac vultum demisit in terram; post hoc arma projecit, tum deinde tremefactus flebat amarissime, et accedentis ad se senis genibus provolvitur, gemitibus et ululatibus quibus poterat satisfaciens; et uberrimis lacrymarum suarum fontibus iterum baptizabatur, occultans solam dexteram suam. Apostolus vero jurisjurandi sacramento se ei a Salvatore impetraturum veniam pollicens, simulque genibus ejus provolutus, atque ipsam dexteram, ex cujus caedis conscientia torquebatur, tanquam jam per poenitentiam purgatam deosculans, ad ecclesiam revocat, et indesinenter pro eo orationes profundens, et cum ipso pariter ducens crebra jejunia, indulgentiam a Deo, quam ei pollicitus fuerat, expetebat. Sed et variis sermonum consolationibus, velut quibusdam praecantationibus efferos et exterritos ejus animos mitigabat. Nec prius abstitit, quam eum in omnibus emendatum etiam ecclesiae praeficeret. »
Ex quo Joannis exemplo discant Episcopi, Pastores, Praefecti, Magistri, quantum cujusque fidelis, etiam juvenis et perditi, suae curae crediti, curam gerere debeant; ac rursum si perditus sit, modum eum revocandi esse eum quem hic usurpavit S. Joannes, nimirum summam commiserationem, humilitatem, dilectionem. Unde S. Chrysostomus Theodoro lapso hoc S. Joannis factum proponens, hortansque ad poenitentiam, commendat a S. Joannis condescensum et mansuetudinem, et suavitatem illicem, quoniam prior cruentam dexteram exosculatus est, haerens in amplexu adolescentis, et ea via reduxit ad amissam virtutem.
Porro hoc summi amoris et honoris privilegium recumbendi in sinu Christi, Joanni soli prae omnibus Apostolis concessum fuit quatuor de causis.
Prima, ut ipse ejus incarnationis et secretorum esset testis omni exceptione major, utpote qui proximus illi et familiarissimus extitisset, adeoque in sinu ejus recubuisset. Unde Rupertus explicans illud Joan. xiii, 23: « Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus, » ait hoc dicere Joannem, ut suo Evangelio fidem astruat: « Hic enim, » inquit, « praecipue dignus fide testis est, qui adeo veritati quam narrat, praesens cognitor interfuit, ut recumberet in sinu ejus familiaris ac dilectus, et illi Verbo prae cunctis mortalibus prope admissus, quod eructatum de corde Patris, et caro factum, altius personare decreverat per linguam et calamum ejus. » Unde S. Joannes eodem quasi sigillo obsignans Evangelii sui fidem cap. ult., cum vers. 20 dixisset de se: « Qui et recubuit in coena super pectus ejus, » subjungit vers. 24: « Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium ejus; » et initio Epistolae: « Quod fuit ab initio, » ait, « quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, quod manus nostrae contrectaverunt, de Verbo vitae, etc., testamur et annuntiamus vobis. »
Secunda, ad commendandum decus virginitatis: ob hanc enim meruit a Christo prae caeteris diligi et in sinu ejus recumbere. Ita ibidem Rupertus ait in S. Joanne completum illud Sapientis dictum Prov. xxii, 11: « Qui diligit cordis munditiem, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem; quia videlicet propter excellentem castitatis decorem dignus fuit de ipso sacro Dominici pectoris fonte divinitatem ejusdem Verbi, et aeterni potare secreta principii. »
Unde S. Cyrillus, lib. IX in Joann., cap. xv, ait S. Joannem nos hortari ad bene vivendum, si volumus divinarum rerum cognitionem adipisci. Exemplo enim seipsum nobis proponit, qui sic diligebatur a Christo, ut in sinu ejus sederet. Illi enim summopere Deo propinquant, qui mundo corde sunt, quibus praecipuum a Salvatore munus attribuitur. Beati enim sunt, inquit, homines mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Nempe ista beatificatio vera extitit in Joanne. Vidit enim gloriam Christi, ut ipse testatur, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Nullus enim Patrem vidit, nisi qui a Deo est, id est, Filius Dei: qui vero procul se a turpitudine removent, et inanibus hujus vitae curis mente non agitantur, illis supra quam animus per se hominis ferre potest, gloriam suam Christus revelare solet. Hinc et ipse Joannes Apoc. xiv, 1, vidit virgines proximas Agno, ipsum per omnia sequi, ac cantare canticum novum, quod nemo alius cantare potest.
Tertia, recubuit Joannes in sinu Christi, ut inde secretiora et sublimiora Evangelii et Apocalypseos mysteria hauriret quae mundo panderet. Unde Ecclesia in officio S. Joannis, Respons. lectionis 8, canit: « Iste est Joannes, qui super pectus Domini in coena recubuit. Beatus Apostolus cui revelata sunt secreta coelestia: fluenta Evangelii de ipso Dominici pectoris fonte potavit. » Ideoque, ut ait Beda, Evangelium S. Joannis caetera omnia sublimitate transcendit; et S. Augustinus, tract. 18 in Joannem: « Joannes Evangelista, » ait, « inter consortes et comparticipes suos alios Evangelistas, hoc praecipuum et proprium donum accepit a Domino, super cujus pectus in convivio discumbebat, ut per hoc significaret, quia secreta altiora de intimo pectore ejus potabat, ut ea diceret de Filio Dei, quae parvulorum mentes fortassis intentas excitare possint, implere autem nondum capaces non possint. » S. Chrysostomus, Praefatione in S. Joannem, ait angelos multa didicisse a S. Joanne, ac proinde ipsos etiam Cherubinos et Seraphinos avide eum suum Evangelium et Apocalypsin intonantem audiisse.
Quarta, ut ex pectore Christi sugeret delicias amoris ejusdem, juxta illud Cantic. II, 5: « Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. » Causam subdit: « Laeva ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me; » et S. Joannes, Evang. cap. I, dans causam cur per Christum solum gratia et veritas facta sit, subdit: « Deum nemo vidit unquam; Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis, » q. d. Christus in sinu Patris hausit omnem Patris gratiam, amorem et sapientiam, eaque nobis communicavit, sic et Joannes eadem hausit e sinu Christi, ac nobis communicavit. Ferunt aquilam (quod est stemma et insigne S. Joannis) illum pullum prae caeteris adamare, cui corde suo incubavit: ita Christus plus adamavit Joannem, cui pectore et corde incubuit. Unde S. Bernardus, serm. 23 in Cantic., cum dixisset Magdalenam devotionis suae fructum invenisse apud pedes Christi, subdit: « Porro Thomas in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo secreti hujus gratiam sunt assecuti, etc. Prior mulier (Magdalena) stravit sibi in tuto humilitatis et spei, Thomas in solido fidei, Joannes in lato charitatis, Paulus in intimo sapientiae, Petrus in luce veritatis. » Idem, vel quisquis est auctor, serm. 3 De coena Domini: « Jesus, » ait, « valde eum diligebat, quem tanto honore sublimabat. O quam bene quiescebat, qui super pectus Christi quiescebat! O beate Apostole Dei, discipule Jesu Christi, Joannes beate, utinam mererer illius dulcissimos pedes osculando lacrymis rigare, in cujus pectore tu meruisti dormire! Utinam faciem illius a longe saltem possem contemplari, in cujus pectore tam dulciter dormire meruisti. Per sinum sive pectus significabatur illud secretum, de quo bibit divinitatis sacramentum. Hinc diligebat Joannem non plus omnibus, sed familiarius, ut per pacem exiret de vita, non per passionem. »
Quinta, Christus collocans Joannem in sinu et pectore, eum quasi in filium adoptavit. Solent enim parentes filios quasi pignora charissima ad pectus et ubera admovere, iisque complecti. Hinc Christus moriens in cruce eum matri quasi filium pro se substituit dicens: « Mulier, ecce filius tuus; » et Joanni: « Ecce mater tua. » Solent enim nepotes, moriente filio, avis et aviis in ejus proximum filiationis et haereditatis succedere. O commutationem! exclamat S. Bernardus, sermone in illud Apoc., Signum magnum apparuit in caelo: « Joannes tibi pro Jesu traditur, servus pro domino, discipulus pro magistro, filius Zebedaei pro Filio Dei, homo purus pro Deo vero. » Fuit ergo S. Joannes Benjamin B. Virginis, imo Benjamin Christi; et quasi Benjaminus, id est, minimus natu Apostolorum, et prae omnibus gratiosus ac tenere dilectus, in sinu Christi requievit. Officium ergo S. Gabrielis Archangeli sortitus est, ut esset praeco Christi et custos B. Virginis, ideoque nonnulli censent S. Joannem, cum vellet adorare angelum, ab eo prohibitum cum
Hinc patet S. Joannem prae caeteris Apostolis a Christo fuisse dilectum, uti expresse ait S. Augustinus, tract. 16 et 124 in Joannem, et S. Chrysostomus, homil. 71 in Joannem, Theophylactus et Euthymius in Joannis cap. xiii, ac consequenter S. Joannem vicissim prae caeteris maxime dilexisse Christum. Ille enim magis diligitur a Christo, qui magis eum diligit, majoremque habet charitatem, Joan. xiv, 21; et Proverb. viii, 17, ait Sapientia: « Ego diligentes me diligo. » Porro S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian., Joannem a Christo plus dilectum censet, eo quod esset virgo et minimus natu Apostolorum. Sic et Euthymius in cap. xxiii Joannis, asserit Joannem a tantam a puero curam habuisse puritatis, ut ne turpem quidem cogitationem unquam in cor suum ascendere permiserit. S. Chrysostomus addit alteram amoris causam, excellentem animi humilitatem ac mansuetudinem, quas adeptus erat postquam de praeeminentia correptus fuerat. Tertiam indicat Theophylactus: « Joannes, » ait, « innocentissimus, simplicissimus, mansuetissimus omnium erat, et ideo diligebatur. » D. Thomas enumerat inter amoris causas sapientiam singularem et amoris Dei vehementiam. Alibi juventutem ait majora sibi benevolentiae ac familiaritatis indicia vindicasse.
Sexta, S. Joannes Christo in cruce toto tempore passionis usque ad mortem astitit, ubi sane Christum se immolantem, et immolatum pro salute generis humani jugiter aspiciens, miros ab eo rerum divinarum sensus, ac virtutum omnium ardores accepit. Idem primus post Christi resurrectionem cum Petro ad monumentum cucurrit, imo Petro praecucurrit. Idem Christo apparente piscantibus primus eum agnovit, dicens: « Dominus est; » quod S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, virginitatis merito adscribit: « Solus, » inquit, « virgo virginem agnoscit; » et alibi: « Prior virginitas virginale corpus agnoscit; » et Cyrillus: « Joannes, » inquit, « propter mentis puritatem et cordis oculorum acumen ad intelligendum erat aptissimus; unde solus signum statim intellexit, et Christum adesse cognovit, et aliis nihil dubitans significavit. » Chrysostomus vero Joannem cum Petro comparat: « Proprios, » inquit, « mores referent Petrus et Joannes; ille ferventior, hic altior erat; ille vehementior, hic perspicacior: ideo Joannes prior novit Jesum, Petrus prior ad eum properavit; » et Origenes: « Petrus, » inquit, « in forma actionis ac fidei ponitur, Joannes autem contemplationis et scientiae typum imitatur: unus siquidem recumbebat super pectus Dominicum, quod est contemplationis ornamentum; alter saepe titubabat, quasi trepidae actionis symbolum. »
Septima, quod Christus in cruce moriens Joannem quasi fratrem sibi substituit, assignans eum pro se quasi filium B. Virgini: « Mulier, » inquit, « ecce filius tuus; » ac vicissim Joanni eam assignans quasi matrem: « Ecce, » inquit, « mater tua. » Unde et Joannes quasi filius Virginis curam tota vita egit, ejusque fuit custos, tutor et provisor, ac cum ea Ephesi habitavit, ex cujus continua familiaritate et colloquiis quanta cœlestium arcanorum lumina, quantos charitatis ignes, quanta virtutum omnium documenta et incitamenta hauserit, cuilibet facile est conjicere. Hoc est quod citatis Christi verbis subdit Joannes, Evang. XIX, 27: « Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua » (alii legunt in suam, scilicet matrem), græce eis ta idia, id est in propria, scilicet bona, inquit S. Ambrosius, Enchir. ad Virgin., non temporalia, quæ jam Christi amore reliquerat, sed spiritualia: « Accipite, » inquit, « Spiritum Sanctum; neque enim mater Domini nisi ad possessionem gratiæ demigraret, ubi Christus habebat habitaculum; » et S. Augustinus, tract. 119 in Joan.: « Suscepit, » ait, « eam discipulus in sua, non prædia, quæ nulla propria possidebat, sed officia, quæ propria dispensatione exequenda curabat; » et S. Cyrillus, in cap. xix S. Joan.: « Commendavit, » ait, « Christus Matrem discipulo, ut officium filii in eam servaret. Matrem similiter admonuit, ut parentis in discipulum auctoritatem haberet: amore videlicet atque charitate non minus illos conjungi voluit, quam si naturæ maxima propinquitate conjuncti essent; » et S. Cyprianus, tractatu De Passione: « Passus est, » ait, « æquanimiter Joseph sibi Joannem in hoc servitio præponi, quem digniorem se judicabat, et ideo maxime, quia Magistri electio sic negotium ordinabat. »
In revelationibus S. Brigidæ quas defendit Cardinalis Turrecremata, probantque non solum eruditi Theologi, ut Michael Medina, Alphonsus Mendoza, Petrus Canisius, Martinus Delrio, etc., sed et Bonifacius IX et Martinus V Pontifices, in Canonizatione ejusdem, hæc de S. Joanne habentur: S. Joannes apparens S. Brigidæ monensque eam contemnere omnia mundi bona, eaque respectu æternorum non pluris facere quam siliquas porcorum, ac sequi viam crucifixi Dei, quæ in principio est arcta, sed in fine gaudiosa: « Ego, » inquit, « sum ille qui scripturam auream plenius agnovi, et agnoscendo augmentavi. Ego fui nudatus ignominiose, sed quia patienter sustinui, Deus vestivit animam meam veste immortali. Ego etiam fui intinctus oleo; ideo nunc gaudeo oleo lætitiæ sempiternæ. Ego insuper post Matrem Dei levissima morte de mundo transivi, quia custos Matris Dei factus fui, et corpus meum est in loco quietissimo et securissimo. » Ita refert S. Brigida, lib. IV Revelat., cap. 1; et cap. xxiii, narrat se audisse B. Virginem dicentem S. Joanni: « Tu inter Apostolos vicinius mihi appropinquasti, majoraque signa dilectionis expertus es præ aliis, et amarior tibi passio Filii mei facta est, quam præ cæteris clarius aspexisti; et quia præ cæteris fratribus tuis longius vixisti, et quasi in ipsorum omnium martyr fuisti (planius legit Codex Farnesianus: et inter eos quasi martyr fuisti), ideo placuit Deo te vocare de mundo morte levissima post me, quia Virgo virgini fuit commendata, ideo fiet quod petisti, et non prolongabitur. »
Denique S. Joannem adhuc vivere cum Elia et Henoch in Paradiso terrestri, ac cum eis venturum in fine mundi, ut contra Antichristum decertet, censuit Hippolytus, tractat. De Consummatione sæculi, et alii plures, teste Theophylacto et Euthymio in cap. xxi Joan. Verum certum est S. Joannem esse mortuum: nam Ecclesia ejus quasi post mortem jam beati, et cum Christo in cœlo regnantis, festum celebrat die 27 decembris. Audi S. Hieronymum, De Scriptoribus Ecclesiæ, in Joannis: « Confectus senio, » ait, « sexagesimo octavo post passionem Domini anno (qui fuit annus Christi 101), mortuus juxta eamdem urbem sepultus est. » Idem docent Tertullianus, S. Augustinus, Chrysostomus, Euthymius et alii, quos citat et sequitur Cardinalis Baronius, initio tom. II Annal. Plura de S. Joanne dicam Præfatione in Apocalypsin.
Quoad tertium, argumentum Epistolæ est, primo, docere veram fidem, spem et charitatem. Fidem, tum de S. Trinitate, tum de Verbo incarnato: quod sane nullus uberius præstitit S. Joanne in Evangelio, æque ac in hac Epistola; eaque de causa a S. Dionysio, epist. ad S. Joannem, Athanasio in Synopsi, Cyrillo, Catechesi, 12 Chrysostomo, Epiphanio et aliis, passim Joannes, cognominatur Theologus. Inde spem excitat commemorans præstantiam status Evangelici, ac charitatem Patris; qui secrevit nos a filiis diaboli, deditque nobis ut filii Dei nominemur et simus, ideoque Filium suum misit in carnem, ut passione et morte sua peccata tolleret et dissolveret opera diaboli. Denique præ cæteris inculcat charitatem, ut non diligamus mundum; sed Deum qui prior dilexit nos, et Christum, qui nostri amore mortuus est, ac proximum, quem Deus et Christus jubent diligi. Pene ergo tota Epistola charitatis ardorem et vehementiam spirat. Unde S. Augustinus in Præfat. hujus Epistolæ: « Maxime, » ait, « commendatur charitas; locuturus est enim multa et prope omnia de charitate. Qui habet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. Sic enim erit illi lectio ista tanquam oleum in flamma. » Refert S. Hieronymus, in cap. ult. ad Galat., S. Joannem senio gravem in collectis non aliud prædicasse, quam: « Filioli, diligite invicem. » Cumque audientes tædio afficerentur quod semper idem audirent, causamque rogarent, dixisse: « Quia præceptum Domini est, et si solum fiat, sufficit. »
Secundo, hæresim duplicem tum subnascentem confutat. Prior erat Cerinthi, Ebionis et asseclarum, qui negabant Christi divinitatem. Secunda Basilidis cum suis, qui negabat veram Christi humanitatem.
...initio Epistolae, et quod « electis advenis » dispersionis, ut ait S. Petrus initio Epistolae. Verum a Scythis exules tam impii quam pii vocati sunt Parthi, non a Graecis vel Hebraeis, qualis fuit S. Joannes: alioqui enim S. Petrus et Jacobus qui ad dispersos scribunt, pariter et ad Parthos scripsissent: vide Serarium. Proprie ergo hic Parthos accipio, quorum tunc imperium aeque ac nomen erat amplum, ut Orientis nationes plures complecteretur, etiam Persas, teste Tertulliano, lib. De Pallio, cap. II; Justino, lib. XLI et XLII; Solino et Plinio, lib. VI, cap. XXV. In Parthia autem multos fuisse Judaeos aeque ac Christianos, partim e Judaeis, partim e Gentilibus ad quos omnes scribit hic S. Joannes, colligitur Act. II, 9; et ex Tertulliano, lib. Contra Judaeos; ac Josepho, lib. XIV Antiq., cap. XII, et lib. XVI, cap. X, et lib. XVIII, cap. XII.
Scripsit ergo ad Parthos S. Joannes, sive quod eos antea adierat, et fide Christi imbuerat, uti censet Baronius aliique plures; sive quod Ephesii et Asiani quibus praedicavit S. Joannes, permulti ab eo ad Christum conversi ex Asia migrarunt in vicinam Parthiam et Persidem; sive quod fideles a Simone Chananaeo, Bartholomaeo et Thoma (hos enim praedicasse Parthis et Persis tradit Sophronius, De Viris illustribus, et alii) in Perside et Parthia conversi, iis morte et martyrio functis, petierint a S. Joanne grandaevo monumentum aliquod Ecclesiae, quo in fide et vita Christiana confirmarentur, aut ultro id eis ingesserit S. Joannes, utpote conversionis Gentium et propagandi Evangelii sitientissimus. Apostoli enim cum ubique praesentes adesse et Evangelizare non possent, id absentes praestabant per Epistolas; ἀποστολή ergo, id est apostolatus, vice fungebatur ἐπιστολῆς, ipsaque Epistola erat quasi apostola. Sane Antonius Quadrius, Provincialis Societatis Jesu in India Orientali, et Michael Barulus in Epistolis Goa datis anno Christi 1555, scribunt etiamnum nonnullos e Persis fidem Christianam profiteri, eamque S. Joanni acceptam ferre.
Graece scriptam esse Epistolam, aeque ac caeteras SS. Petri, Jacobi et Judae consentiunt Interpretes: Graecus enim sermo a tempore Alexandri Magni plurimas gentes pervasit.
Porro quod Joannes initio Epistolae nomen suum subticuerit, quid mirum? Idem fecit S. Paulus, epistola ad Hebraeos. Idem facimus hodie plerique omnes, qui Epistolis nomen non praefigimus, sed subscribimus, praesertim cum Epistolae hujus auctor fuerit Spiritus Sanctus potius quam S. Joannes. Auctor ergo « valde supervacue » quaeritur, ait S. Gregorius, praefat. in Job, cap. I, « cum auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui haec scribenda dictavit. Si magni cujusdam viri susceptis Epistolis legeremus verba, eaque quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset, » etc.
Videtur S. Joannes jam senex et omnium quasi terrenorum oblitus, ac anhelans ad Christum, hic aeque ac in Evangelio, magnitudine mysterii et charitatis Christi absorptus, omisso nomine aeque ac salutatione, ab ipso mysterio tam sublimi ordiri, ut eo secum rapiat lectorem, itaque insinuet se Epistolae hujus, aeque ac Evangelii esse auctorem. Ita Thomas Anglicus. Idipsum satis indicant primae Epistolae verba, quibus cum Christo incarnato mire deliciatur et dissuaviatur.
Denique S. Joannem in senio has Epistolas scripsisse, patet ex ipsis ejus verbis, quibus se seniorem vocat, fideles vero filiolos, ac quasi senex non aliud pene quam charitatem inculcat. Quo anno praecise scripserit, incertum est. Videtur sub idem tempus quo scripsit Evangelium, eas scripsisse; magna enim earum cum Evangelio est consonantia. Unde Baronius tam illud quam has consignat anno Christi 99, qui fuit Clementis Pontificis septimus, Nervae imperatoris...
Claudat argumentum aurea S. Gregorii sententia, hom. 15 in Ezech.: « Succendi, » ait, « cor nostrum igne charitatis quaerimus? Joannis verba pensemus, cujus omne quod loquitur, charitatis igne vaporatur. » Non enim aliud spirat, repetit et inculcat quam amorem Dei, Christi et proximi: perinde ac senes et amantes non aliud cogitant et loquuntur, quam illud quod amant et tota vita amaverunt.