Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Inter alia quae docebant Gnostici aliique haeretici, erat hoc, nullum fore judicium, ut homines sine metu judicis et vindicis Christi suis concupiscentiis et haeresibus libere indulgerent. Refellit hoc S. Petrus, ac horrorem judicii improvisi, et ignis horrendi quo conflagrabit mundus, atque novos coelos novamque terram graphice depingit; indeque concludit: «Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace.» Secundo, ne mirentur judicium differri, ait ejus moram fore brevem, eamque a Deo hominibus concedi ad hoc, ut paeniteant et suae saluti consulant, uti monuit S. Paulus in suis Epistolis, quas asserit esse difficiles intellectu, et ab haereticis depravari. Denique, vers. 17, monet ut in fide et gratia Christi firmi persistant et crescant.
Textus Vulgatae: II Petri 3:1-18
1. Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: 2. ut memores sitis eorum, quae praedixi verborum a sanctis Prophetis, et Apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris. 3. Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes. 4. Dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. 5. Latet enim eos hoc volentes, quod coeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam consistens Dei verbo: 6. per quae, ille tunc mundus aqua inundatus periit. 7. Coeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. 8. Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 9. Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. 10. Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur. 11. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, 12. exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? 13. Novos vero coelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. 14. Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace. 15. Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis. 16. Sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. 17. Vos, igitur, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. 18. Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.
Versus 1: Hanc Ecce Vobis, Charissimi, Secundam Scribo Epistolam, in Quibus Vestram Excito in Commonitione Sinceram Mentem
1. Hanc ecce vobis, — o Christiani dispersi per Asiam, Bithyniam, Cappadociam, etc., ut dixit epist. I, cap. 1, vers. 1; significat enim hic se iisdem scribere hanc secundam, quibus olim scripserat primam epistolam.
In quibus, — scilicet epistolis duabus, puta prima et secunda jam dictis.
Vestram excito in commonitione sinceram mentem. — «Excito,» scilicet quasi a somno torporis, teporis et oblivionis: hoc enim innuit Graecum διεγείρω. Pagninus, «exstimulo per commonitionem vestram sinceram mentem.» Graece ἐν ὑπομνήσει (perperam Erasmus legit, ἐν ἐπιγνώσει, id est, in cognitione), hoc est, in commonitione, in recordatione, in revocatione ad memoriam, juxta id quod dixit epist. I, cap. 1, vers. 12: «Propter quod incipiam vos semper commonere de his.» Discat hic Pastor eamdem saepe refricare et inculcare suis subditis, donec ea plane perdiscant et in mores transferant. Ita Chrysostomus, hom. 19 in Acta, suis querentibus eadem ab ipso dici et repeti, respondet: «Hoc vos maxime perdit. Id vero convincit, quia nec satiantur eadem saepius in theatro spectantes.» Additque «eorum reprehensionem esse, quod non corrigantur toties audientes.»
Nota: «Mentem» fidelium «sinceram» vocat, primo, integram; secundo, incorruptam; tertio, puram et simplicem. Sincerum enim tria significat: Primo, "sincerum," id est integrum. Sic Ovidius, lib. XII Metamorph., vocat "corpus sincerum," id est integrum: unde explicans addit «sine vulnere;» et Lucretius, lib. III, membra "sincera," id est integra. Sincerum enim conflatum videtur ex σύν, unde syncerum per y scribunt nonnulli, id est simul, et cera, q. d. Simul cum cera, ita dictum ab iis qui fructum alvearium cum socio dividunt; hi enim mel simul cum cera dividunt: quod si mel solum sine cera dent, socium fraudant, nec agunt sincere, id est integre.
Secundo, sincerum idem est quod incorruptum, immaculatum; sic Horatius, lib. I, cap. II:
«Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.»
Sincerum, id est incorruptum; et Cicero pro Quintio: «Nihil est tam sanctum atque sincerum in civitate.» Unde nonnulli sincerum derivant a carie, q. d. Sine carie, id est corruptione.
Tertio et optime: Sincerus, inquit Donatus, est purus, sine fuco et simplex, ut mel sincerum, id est sine cera. Sic vinum sincerum vocatur merum, non mixtum; frumentum sincerum vocatur purum, carens leguminibus et paleis; oleum sincerum et purum, carens aqua et faecibus. Et hoc significat graecum εἰλικρινής, id est sincerus, verus, non fictus, perspicuus, purus, manifestus, quasi ab εἵλη κρινόμενος, id est, ad solis splendorem examinatus, et judicatus.
Talis esse debet Christianorum mens, et talis fuit primorum aevo S. Petri, ita scilicet pura et sincera, ut auderet comparere et examinari a Deo sole justitiae. Nihil enim fictum, nihil fucatum, nihil simulatum, nihil vitiosum corde occultabat, sed aperta omnia, candida, fidelia, casta, virtuosa exhibebat: quod sapiebat corde, hoc ore proferebat. Sincerus et «simplex,» ait S. Gregorius, X Moral., cap. xvii, vel juxta aliam editionem, xxix, «mentem semper ad patientiam praeparat, et erectus pro justitia de perceptis contumeliis exultat, afflictis ex corde compatitur, de bonorum prosperitatibus quasi de propriis laetatur, sacri verbi pabula in mente sollicitus ruminat, et inquisitus quidlibet eloqui dupliciter, ignorat.»
Idem sinceritatis exemplum dat Isaac patriarcha: «Morum,» ait hom. 15 in Ezech., «simplicitas placet? Isaac ad mentem venit, quem in omnipotentis Dei oculis vitae suae tranquillitas ornavit?» Et S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. 1, docet nos discere «in Abraham impigram fidei devotionem; in Isaac, sincerae mentis puritatem; in Jacob, singularem animi laborumque patientiam: Joseph vero propositum esse tanquam speculum castitatis.» Idem S. Ambrosius, lib. X, in cap. xxiii Lucae, docet sinceritatem perditam ab Adamo, restitutam esse per Christum, ideoque Christum in cruce bibisse acetum, ut vitium corruptae naturae de corpore aboleretur humano. «Nos ergo,» inquit, «vitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum per paenitentiam, ut ab illo nobis vini sanguinisque coelestis incorrupta sinceritas refundatur.»
S. Bernardus, serm. 3 De Circumcis.: «Primo omnium,» ait, «Christus appareat puer cum virgine matre, ut simplicitatem et verecundiam ante omnia quaerendam nobis doceat esse. Nam et pueris simplicitas naturalis, et cognata virginibus verecundia est. Omnibus ergo nobis in conversionis nostrae initio nulla magis virtus necessaria est, quam simplicitas humilis et gravitas verecunda.» Idem ad sororem, De Modo bene vivendi, cap. IX: «Sit in ingressu tuo simplicitas, in incessu honestas. Nihil dedecoris, nihil lasciviae, nihil petulantiae, nihil insolentiae, nihil levitatis in incessu tuo appareat. Animus enim in gestu corporis apparet, gestus signum est mentis.» Idem, epist. 34 ad Rolandum Cardinal.: «Pro te faciat columbina simplicitas, et adversus maligni et antiqui serpentis astutias militet prudentia serpentina.» Ita Paulus gloriatur in sinceritate, eamque vocat gloriam conscientiae, II Corinth. I, 12: «Gloria nostra,» inquit, «haec est testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo.» Et ad eamdem exhortans Corinthios omnesque fideles epist. I, cap. v, vers. 7: «Pascha nostrum,» inquit, «immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.» Panis enim azymus est purus et sincerus; fermentatus vero est impurus et mixtus.
Versus 2: Ut Memores Sitis Eorum, Quae Praedixi Verborum a Sanctis Prophetis, et Apostolorum Vestrorum, Praeceptorum Domini et Salvatoris
2. Ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis Prophetis, — q. d. Ut memores sitis verborum, quae praedixi in oraculis Prophetarum. Unde graeca clare habent: μνησθῆναι τῶν ῥημάτων προειρημένων ὑπὸ τῶν ἁγίων προφητῶν, id est, ut memores sitis verborum praedictorum a sanctis Prophetis. Ita Œcumenius, Pagninus, Vatablus et alii. Noster Interpres «τὸ προειρημένων,» id est praedictorum, sagaciter retulit, tam ad S. Petrum, quam ad Prophetas, quia vidit S. Petrum refricare hic fidelibus oracula Prophetarum, non omnia (illa enim plurima et multis incognita sunt, nec huc pertinent), sed ea duntaxat quae spectant Christum et Christianam fidem, ac legem quam a Prophetis praenuntiatam fuisse dixit cap. 1, vers. 19; fidem enim Christi ex oraculis Prophetarum confirmare intendit. Unde Dionysius Carthusianus et alii legunt: «Ut memores sitis verborum Prophetarum et Apostolorum sanctorum,» q. d. Verba Apostolorum succinunt et concinunt verbis Prophetarum. Quod enim Apostoli praedicarunt factum per Christum, hoc Prophetae futurum per eumdem praedixerunt. Hoc est quod ait Paulus, nos superaedificatos esse super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, Ephes. II, 20.
Et Apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris, — quia praecepta Apostolorum sunt praecepta Christi Salvatoris, q. d. Ut memores sitis praeceptorum Christi Domini et Salvatoris, quae ejus jussu vobis promulgarunt Apostoli vestri; illi enim non sua, sed Christi praecepta vobis tradiderunt. Sic ait S. Paulus: «Scitis quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum,» 1 Thess. IV, 2. Unde infert vers. 8: «Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum;» et 1 Cor. XIV, 37: «Si quis,» ait, «videtur Propheta esse aut spiritualis, cognoscat quod scribo vobis, quia Domini sunt mandata.»
Alii per hyperbaton τὸ Domini Salvatoris referunt non ad praeceptorum, sed ad Apostolorum, q. d. Memores estote praeceptorum Apostolorum, quia illi sunt Apostoli Domini Salvatoris. Ita S. Judas, vers. 17: «Memores,» ait, «estote verborum quae praedicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi.» His non nihil favent nonnulla Graeca, quae pro ὑμῶν, id est vestrorum, uti legunt Complut., Regii et Latinus Vulgatus, legunt ἡμῶν, id est nostrorum, q. d. Apostolorum qui sumus nos. Unde Vatablus totum hunc locum sic vertit, «Ut memores sitis verborum quae praedicta sunt a sanctis Prophetis, et mandati nostri qui sumus Apostoli Domini et Salvatoris.»
Versus 3: Hoc Primum Scientes, Quod Venient in Novissimis Diebus in Deceptione Illusores, Juxta Proprias Concupiscentias Ambulantes
3. Hoc primum scientes, — q. d. Ante omnia hoc velut maximi momenti scitote et advertite, quasi ab eo pendeat aeterna salus, vel damnatio vestra: quo significat fideles, si salvi esse velint, summe cavere debere seductores et haereticos: hi enim suos asseclas secum abducunt in gehennam.
Venient in novissimis diebus, — sub finem mundi, tempore Antichristi, inquit S. Augustinus, lib. XX De Civit., xviii, et alii. Hoc verum, sed arctius: S. Petrus enim monet fideles tum viventes et deinceps victuros, ut caveant hosce seductores. Unde nota τὰ ἔσχατα, id est novissima tempora, in Scripturis vocari ὕστερα, id est posteriora; utraque enim significat hebr. אחרית acharit: quo modo Prophetae solent vocare Messiae tempus novissimum, id est posterius, ac sequens legem tum naturae, tum Mosis. Ita illud vocat Isaias, cap. II, vers. 1; Michaeas, IV, 1; Joel, II, 28, et S. Joannes, epist. 1, cap. II, 18. Significat ergo S. Petrus omnibus futuris temporibus, et maxime sub finem mundi, venturos varios seductores, omnesque studiose esse cavendos. Idem monuit S. Paulus, I Timoth. IV, 1, et Actor. xx, 29. Vide ibi dicta.
Notat praecipue Gnosticos, qui illo aevo docebant libere vacandum cupidinibus et libidinibus, et fideles minantes diem judicii irridebant, quasi qui inani umbra et terriculamento rei falsae, sibi adimerent usum et fructum jucundae et voluptuariae vitae.
In deceptione illusores. — S. Augustinus, lib. XX De Civit., XVIII, legit, «illusione illudentes»; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., illusores seducentes. Tales erant Gnostici, qui irridebant omnia divina et humana, ac praesertim metum numinis, judicii et vindictae divinae: hunc enim adimentes hominibus persuadebant eis impune vacare Veneri et ventri. Atque haec erat, et etiamnum est haereticorum doctrina, seductio et deceptio. Idem faciunt moderni Gnostici, qui, cum sint sine Deo (utpote athei), solos se sapere putant, atque sapientes indigitant.
Juxta proprias concupiscentias ambulantes, — indulgentes gulae, libidini caeterisque concupiscentiis, idque assidue et continue: τὸ enim ambulantes significat continuationem, consuetudinem, propositum et statum vitae voluptuariae.
Versus 4: Dicentes: Ubi Est Promissio, aut Adventus Ejus? Ex Quo Enim Patres Dormierunt, Omnia Sic Perseverant ab Initio Creaturae
4. Dicentes (irrisorie, ut illi eorum prodromi apud Jeremiam dicentem, cap. XVII, vers. 15: «Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? veniat.»): Ubi est promissio et adventus ejus. — Graece jam legitur ποῦ ἐστιν ἡ ἐπαγγελία τῆς παρουσίας αὐτοῦ, id est, ubi est promissio praesentiae (vel adventus) ipsius, ut legit S. Augustinus, lib. XX De Civit., XVIII. Ipsius, intellige Christi, qui, ut omnibus fidelibus constat, promisit se rursum venturum in terram, ut sua praesentia visitet et judicet mundum, bonos glorificando in coelis, malos damnando ad tartara. Hebraei enim suppositum saepe subticent, et illud quasi vulgatum et notum cuique subaudiendum relinquunt. Sensus est, q. d. Venient seductores, qui, ut concupiscentias suas sine remorsu et metu numinis vindicis impudenter instar brutorum expleant, negabunt Christum rediturum ad judicium, poenasque exacturum de iis qui concupiscentiis indulserint.
Tales fuere primo, Sadducaei negantes carnis resurrectionem omnemque spiritum, ac consequenter animae immortalitatem, gehennam et vitam aeternam, Actor. cap. XXIII, 8. Secundo, idem docuerunt Dositheani, orti a Dositheo Judaeo, tempore Neronis et S. Petri sub annum Domini 52, teste Hegesippo et S. Hieronymo Contra Lucifer. Tertio, Hymenaeus et Philetus dicentes resurrectionem jam esse factam, quos S. Paulus tradidit Satanae, II Timoth. II. Quarto, Gnostici negantes judicium, teste Philastrio. Horum parens fuit vel Basilides, ut vult S. Hieronymus De Viris illustr.; vel Nicolaus, unus e septem primis Diaconis, ut vult S. Augustinus, lib. De Haeresibus; vel potius Carpocrates, ut vult S. Irenaeus, lib. I, cap. XXIV, qui illo aevo vixit, et auctorem pene videre potuit. Quinto, Floriani, dicentes resurrectionem non esse aliam, quam filiorum procreationem; in hac enim pater quasi resurgit et perdurat in filio: quorum auctor fuit Florinus sub Commodo Imperatore et Sotere Pontifice, sub annum Christi 182, teste Eusebio, lib. V Histor., cap. XV. Sexto, futurum judicium et carnis resurrectionem negabant Symmachiani sub annum Domini 273. Septimo, Proclianitae, qui et Prodianitae et Hermiotitae a Philastrio nominantur, ortique sunt tempore Valentis Imperatoris et Damasi Pontificis sub annum Domini 382. Octavo, Albanenses anno Domini 796. Nono, sub annum Domini 1001, cum multi diem ultimi mundi praedixissent, eorumque praedictio deprehensa esset falsa, nata est haeresis dicentium mundum esse incorruptibilem, quae se hoc S. Petri loco tueri conabatur, uti ex Abbone, abbate Floriacensi, refert Baronius anno jam dicto. Decimo, nostro aevo, judicium futurum negarunt Davidgeorgiani anno Christi 1525. Rursum Libertini, ut quasi equi effrenes concupiscentiis adhinniant et indulgeant, negant judicium, resurrectionem omneque numen. Idem faciunt multi alii, pluresque facient in fine mundi, ac in primis ipse Antichristus, qui erit atheus et luxuriosissimus, atque atheismum et epicurismum publice docebit; volet enim ipse solus coli ut Deus, uti docet Daniel, cap. XI, vers. 37, et Paulus, II Thessalon. II, 4.
Ex quo enim patres (scilicet primi et prisci, a quibus genus hominum proseminatum est) dormierunt (id est, mortui sunt), omnia sic perseverant ab initio creaturae. — Graece κτίσεως, id est creationis. Unde Tigurina vertit, omnia sic permanent sicut ab initio creationis erant, q. d. Omnia sic permanent, sicut ab initio condita et creata sunt.
Ex mundi diuturnitate et rerum omnium constantia colligunt ejus aeternitatem, quod scilicet talis semper perdurabit, ut de ejus occasu et secundo Christi adventu nemo debeat esse sollicitus. Sic Aristoteles, lib. I De Coelo, coelum esse incorruptibile colligit ex eo, quod nulla unquam in eo visa sit mutatio. Sed paralogizant et errant, tum quia crebrae, imo perpetuae, sunt in mundo rerum vicissitudines, motus, generationes, corruptiones, alterationes, etc., uti subdit S. Petrus; tum quia numen, id est Deus gubernator, judex et vindex, maxime demonstratur ex mundi hujus inconstanti constantia, et constanti inconstantia. Quis enim res tam inconstantes, imo inter se pugnantes et contrarias, uti sunt ignis et aqua, calor et frigus, Auster et Aquilo, humor et siccitas, grando et pluvia, sterilitas et foecunditas, fruges et fructus tam varii et contrarii, etc., facit eos adeo esse constantes, ut tam constanter statis temporibus per tot annorum millia nascantur et proveniant, nisi unum idemque constans Numen? Vide Theodoretum decem libris De Providentia, et nostrum Lessium De Numine. Tum denique, quia creaturae sicut a Deo creatae initium acceperunt, ita et ab eodem finem praestitutum accipient. Qui enim ea facit oriri, idem faciet ea occidere: in ejus enim manu et arbitrio uti est rerum ortus, ita est et occasus, uti clamant omnes Prophetae totaque Scriptura. Id adeo verum est et evidens, ut Cicero, lib. II De Natura deorum, ex Aristotele id ostendat esse luce clarius; sic enim ait: «Praeclare Aristoteles: Si essent,» inquit, «qui sub terra semper habitavissent bonis et illustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis, instructaque rebus iis omnibus quibus abundant ii qui beati putantur, nec tamen exissent unquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen, et vim Deorum; deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus, atque exire potuissent: cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem, ventorumque vim cognovissent; aspexissentque solem ejusque tum magnitudinem pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa; cum autem terras nox occupasset, tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum, lunaeque luminum varietatem, tum crescentis, tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque in omni aeternitate ratos immutabilesque cursus: haec cum viderent, profecto et esse Deos, et haec tanta opera Deorum esse arbitrarentur.» Et inferius: «Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos caeli motus, tam ratos astrorum ordines, tamque omnia inter se connexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem, eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possumus? An cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis; cum autem impetum caeli admirabili cum celeritate moveri vertique videamus, constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute et conservatione rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione fiant, sed etiam excellenti quadam divinaque ratione?» Deinde discurrendo per singula elementa, astra, solem, lunam, herbas, flores, bestias, ac membra hominis, ostendit omnia et singula non nisi a divina mente tam affabre esse composita, ac ab eadem conservari, regi et dirigi, ut omnia tacita voce clament esse Numina, esse Deum judicem et vindicem malorum aeque ac bonorum.
Versus 5: Latet Enim Eos Hoc Volentes, Quod Coeli Erant Prius, et Terra, de Aqua et per Aquam Consistens Dei Verbo
5. Latet enim eos hoc volentes. — q. d. Volentes et ultro hoc nesciunt, quia scire nolunt. Haec est ignorantia affectata propria illusorum, seductorum et haereticorum. Probat omnia non sic perseverare uti fuerunt ab initio creaturae, uti dicebant illusores et Gnostici, ex eo quod Deus tempore Noe totum mundum ob scelera perdidit diluvio, ac simili modo eum perditurus sit per ignem, eoque illi finem cum merita poena cuique allaturus. Ita Œcumenius: «Sicut,» ait, «coelo et terra ex aqua constitutis diluvium inopinato supervenit, ita et nunc statutum est ut per ignem fiat universi corruptio, cum quo impii peribunt.»
Quod coeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam consistens verbo Dei. — Est syllepsis: τὸ enim consistens non tantum terram, sed et coelos respicit, et in se quasi concipit; proxime tamen refertur ad terram, ideoque dicitur consistens in singulari; sed tamen ad coelos quoque per syllepsin hebraicam (hebraei enim adjectivum concordant cum substantivo proximiori, licet ad remotius quoque referatur: vide Bellarminum in Syntaxi hebraica) extenditur, ut consistens idem sit quod consistentes, ut legit Clarius, Catharinus, Salmeron et Cajetanus. Imo S. Augustinus, XX De Civit., cap. xviii, sic legit: «Coeli erant olim et terra de aqua et per aquam constituta;» ac Beda et Œcumenius hic, et Rupertus, lib. I in Gen., cap. L, sic legunt: «Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti.» Ex qua lectione liquet coelos formatos esse ex aqua, ideoque hebraice vocari scamaim, id est, ibi aqua, uti ostendi Genes. 1, 2 et 6, et asserit Œcumenius hic: unde aqua ita dicta est, quasi a qua omnia. Hinc Thales Milesius dixit aquam esse rerum omnium principium. Sensus est, q. d. Latet eos quod coeli et terra consistant Dei verbo, ac proinde quod eodem Dei verbo occidere et aboleri possint. Sicut enim Deus dicendo: «Fiat lux» coeli, sol, etc., ea creavit fecitque ut essent et consisterent: ita pariter dicendo, Non sint amplius, vel desinant esse, illico illa non erunt et esse desinent; imo si Deus duntaxat suum verbum manumque subducat, ita ut amplius non dicat: «Fiat lux» coeli, sol, etc., hoc ipso omnia esse desinent. Res enim omnes ita a Deo ab initio creatae sunt, ut continuo ab eo conservari, suumque esse accipere, ac velut continuo creari debeant: pendent enim a Deo, uti radii pendent a sole. Quare conservatio rerum in Deo non est aliud, quam continuatio creationis, sive continua rerum creatio. Porro coelos et terram proprie accipe, non autem materiam primam, uti videtur velle S. Augustinus, lib. I De Gen. contra Manich., cap. vii; nec enim materia prima creata est informis, sed cum forma coelorum et terrae. Rursum coeli non solum aerem, ut vult Beda et alii, sed et veros coelos significant.
Terra de aqua et per aquam consistens. — Quaeres quomodo hoc sit verum? Respondet primo, Œcumenius: «Duo,» inquit, «sunt elementa (per quae Deus perdidit et perdet impios cum mundo) quae universi machinam maxime continent, et cohaerentem conservant, aqua et ignis, ex quibus reliqua duo etiam existunt. Nam aer ex aquarum exhalatione, terra ex earum concretione consistit.» Verum terra initio mundi per se creata est, non ex aqua, ut patet Genes. 1, 1.
Quare secundo, melius idem Œcumenius: terra, ait, dicitur ex aqua et per aquam consistere, «quia aqua continet terram velut gluten quoddam quod ipsi adest, quod nisi ipsi contingeret, necesse esset illam dissolvi et ferri in aerem.» Aqua ergo terram quasi gluten compingit et conglutinat, ut una ejus pars alteri velut compacta cohaereat. Ita Philo, lib. De Mundi opificio, qui ait aquam misceri terrae, tum ut eam conglutinet, tum ut eam fertilem et animantium usui aptam reddat. Unde nonnulli haec referunt ad fontes et flumina, quibus quasi venis terra irrigatur, ne redigatur in pulverem. Tertio, alii aiunt terram esse de aqua, quia ab aqua ita dirempta est, ut separatum ab ea globum efficiat. Verum hoc doctiores Mathematici ex eclipsibus aliisque experimentis confutant, probantque ex aqua et terra unum globum conflari, ut unum sit totius mundi centrum. Vide nostrum Clavium in Sphaera. Quarto et genuine, terra de aqua, graece ἐξ ὕδατος, id est ex aqua, consistit, quia scilicet primo die mundi terra tota operiebatur aquis, ita ut non appareret et nusquam esse videretur: tertio vero die mundi Deus aquas a terra separavit, et in unum locum congregavit, Genes. 1, 2 et 9; tunc ergo terra ex aqua quasi enatans et emergens apparuit, seque esse et existere propalam demonstravit. Neque aliud vult Scriptura, Psal. xxiii, 2, cum ait, quod Deus «super maria fundavit eam,» scilicet terram. Sensus enim est, q. d. Deus fecit terram eminere et apparere ex aquis et mari. Rursum de aqua, quia Deus fecit ut terra quoad littora aliquatenus altior esset extremitatibus maris vicini, ut ex iis, quasi celsior, exstare et caput attollere videatur.
Dices: Quomodo S. Petrus ait terram non tantum ex aqua, sed et «per aquam» consistere? Respondeo, «per aquam,» id est, in aqua media, aut inter aquas medias jam segregatas, et varias partes terrae undequaque ambientes, terra ipsa consistit, quod Galli dicunt, en l'eau, parmi l'eau; τὸ ergo per aquam explicat illud τὸ de aqua, et cum eo pene unum idemque est. Nam τὸ de aqua significat terram ex aqua exstare et eminere: τὸ vero per aquam, significat eam non ita eminere ut sit ab aqua separata, sed potius aquam ei esse immixtam, inspersam et insertam, sicut homini pituita et sanguis per venas immixtus et insertus est. Secundo, «per aquam,» quia terra per se arida et diffluens, per aquam quasi viscum et gluten conglutinatur et compaginatur; ut in unum globum cum ea coalescat, uti paulo ante dixi. Licet enim terra elementorum et corporum sit infima, tamen Deus ita digessit aquas, ut terra iis circumposita et imposita videatur. Oceano enim circumsepta, et tot fluminibus passim scaturientibus irrigua, per aquas quasi constringi, humectari, coalescere, foecundari et vivificari videtur. Meminit aquarum S. Petrus, propter diluvium ex aquis natum, de quo sermonem subdit. Denique noster Lessius, De Attrib. divin., lib. XIII, cap. XX, τὸ de aqua refert ad coelos, τὸ vero per aquam ad terram, explicatque de divisione aquarum superarum ab inferis, Genes. I, 6, q. d. «Coeli constituti sunt ex aquis,» quia Deus initio mundi constituit fecitque firmamentum (puta coelum), quod medium consisteret, divideretque aquas superas ab inferis, itaque ex utrisque exstaret, et ab utrisque separatim consisteret. «Terra vero constituta fuit per aquam,» quando aquas quae erant sub firmamento, congregavit in unum locum, et per medium aquarum apparuit arida. Similis trajectio hebraice est Psal. LXVII, 9, et Psal. CXII, vers. 5 et 6, et alibi. Eadem est huic loco apposita, ac significat coelos ex aquis non tantum exstare, sed et esse factos, uti explicat S. Clemens, lib. I Recogn., qui asserit id se accepisse ex ore S. Petri. Quare haec expositio videtur plane esse ex mente S. Petri, ac genuina, ut τὸ de aqua referendo ad coelos, τὸ vero per aquam referendo ad terram, sic exponas, q. d. Coeli primitus ex aqua a Deo creati verbo Dei consistunt, terra vero per aquam ei immixtam eodem Dei verbo firma consistit. Sic Cant. I, 5, cum dicit sponsa: «Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis;» ita haec per trajectionem respective combinanda et explicanda sunt, q. d. «Nigra sum sicut tabernacula Cedar, sed formosa sicut pelles Salomonis.»
Consistens Dei verbo — dicente: «Fiat lux; fiant luminaria,» etc., Gen. I, 3. Hoc est quod ait Psaltes: «Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum,» Psal. XXXII, 6.
Versus 6: Per Quae, Ille Tunc Mundus Aqua Inundatus Periit
6. Per quae — coelos et terram, dantes aquas diluvii, quae antiquas suas sedes repeterent (occupando scilicet et operiendo rursum totam terram), quibus Domini imperio cesserant, Gen. I, 9: repeterent eas, inquam, novo miraculo, ad ulciscendum impiorum terrigenarum scelera.
Eodem verbo (scilicet eodem Dei imperio et jussu quo olim aquis diluvii obruti sunt) repositi sunt, — τεθησαυρισμένοι εἰσὶν, id est, quasi in thesaurum divinae providentiae, justitiae et vindictae reconditi sunt, scilicet «igni reservati,» ut sequitur. Male ergo Hugo et Dionysius τὸ repositi sunt interpretantur «iterum positi sunt, et in pristinum statum restituti.» Sicut ergo peccator thesaurizat sibi culpam, ita Deus thesaurizat ei poenam. Habet enim in thesauris suae omnipotentiae et providentiae infinita suppliciorum genera, quibus culpas hominum pro meritis plectat et puniat. Unde S. Paulus ait quod peccator «thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei,» Rom. II, 4 et seq. Et Jacobus, cap. V, vers. 3: «Thesaurizastis,» ait, «vobis iram in novissimis diebus.»
Aqua inundatus periit. — Pro inundatus Thomas Anglicus per paragramma legit mundatus: hoc verum, sed mendosum.
Versus 7: Coeli Autem, Qui Nunc Sunt, et Terra Eodem Verbo Repositi Sunt, Igni Reservati in Diem Judicii, et Perditionis Impiorum Hominum
7. Coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati. — Est antithesis explens vim argumenti: opponit enim terrae et coelis qui erant prius, graece ἔκπαλαι, id est, priscis, olitanis, antiquis, terram et coelos qui nunc sunt, puta modernos; quod sicut illi, pereunte mundo, perierunt communi diluvio aquarum, ita hi peribunt diluvio ignis in conflagratione mundi, ulciscente Deo hominum scelera per ignem, sicut olim ea ultus fuit per aquam; ac proinde exspectandum esse singulis, ac metuendum hoc ejus judicium et vindictae supplicium. Porro coeli qui prius erant, perierunt diluvio, non toti, sed quoad partem imam et citimam terrae, puta quoad aerem tam infimae quam mediae regionis. Aqua enim diluvii excessit omnes montes (ac proinde et mediam aeris regionem) quindecim cubitis, Genes. VII, 20.
Eugubinus tamen et Oleaster, quos citavi Genes. VII, 11, atque alii, coelos hic totos et universim tam pro coelis proprie dictis, quam pro aere accipiunt: sic enim accipiuntur in sequentibus. Hi enim auctores censent, tempore Noe aquas quae supra coelos et supra firmamentum sunt, depluisse, ut terrae inducerent diluvium: ad hoc enim tam amplum, utpote montes omnes transcendens ad quindecim cubitos, nec aer, nec centum maria suffecissent. Ergo aquis, quas supra coelos vastissimas Deus in hunc finem reposuerat, fuit opus. Et hoc videtur hic exigere plena et perfecta antithesis S. Petri, q. d. Coeli priores, puta qui erant ante diluvium, eo fissi et obruti quasi perierunt; quia aquae quae supra coelos sunt, depluentes ad diluvium, eos fiderunt, obruerunt et immutarunt: simili modo coeli post diluvium a Deo restaurati qui nunc exstant, in fine mundi igne conflagrationis ardebunt, solventur et peribunt; ac novi coeli et nova terra a Deo formabuntur, quae cum Beatis gloriosa perennent in aeternum. Nam diserte, vers. 12, coelos ab elementis distinguit, dicens: «Coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.» Si coeli posteriores igne tabescent, ergo pariter priores, quia qui erant ante diluvium, aquis ejusdem quasi contabuerunt. Ita ipsi: de quo dixi Genes. VII, 11.
Respondet enim illusorum objectioni, dicentium, vers. 4, omnia perseverare sic sicut initio creata sunt, ac proinde nullum esse, vel fore scelerum judicem et vindicem. Hoc confutat, dicens fuisse Deum impiorum vindicem, cum omnes aquis diluvii mersit et perdidit: sed hoc, inquit, latet eos, quia id nesciunt, vel scire nolunt.
Igni reservati. — De quo Psaltes, Psalm. XCVI, vers. 9: «Ignis ante ipsum praecedet.» Et Paulus, II Thes. I, 8: «In revelatione Domini Jesu de coelo, cum angelis virtutis ejus in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt eum.» Quin et Sibylla, lib. II Oracul., de hoc igne conflagrationis ita canit:
Tunc ardens fluvius coelo manabit ab alto
Igneus, atque locos consumet funditus omnes,
Terramque, Oceanum ingentem, et caerula ponti
Stagna, lacus, fluvios, fontes, Ditemque severum;
Coelestemque polum... coeli quoque lumina in unum
Fluxa fluent, forma caelata prorsus eorum:
Astra cadent etenim de coelo cuncta revulsa.
Et in eamdem sententiam Ovidius haec scribit:
Esse quoque in fatis reminiscitur affore tempus,
Quo mare, quo tellus, quo rectaque regia coeli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Hinc disce quanta sit gravitas scelerum, quantaque eorum erit poena et vindicta: ob illa enim totus hic mundus conflagrabit, sicut olim ob eadem conflagravit Sodoma totaque Pentapolis.
In diem judicii et perditionis impiorum hominum. — Quaeres primo, an ignis hic praecedet judicium, an vero sequetur? S. Augustinus, XX De Civit. xvi et xxxviii, censet secuturum. Accedunt Prosper, Anselmus et alii, quos citat et sequitur Suarez, III part. tom. II, disp. LVII, sect. 1, qui censent conflagrationem mundi futuram post judicium ad hoc, ut per illam plane expietur mundus ab omnibus omnino sceleribus, etiam maledictis et blasphemiis a reprobis in judicio committendis. Verum communior sententia Doctorum est, hunc ignem praecessurum Christum judicem ejusque judicium. Rationes sunt: Primo, quia id clare dici videtur, Psal. XC, 3: «Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.» Quibus verbis plane significatur, quod ignis hic praecedet, omniaque exuret, deinde sequetur Christus judex ac peraget judicium. Secundo, quia homines qui in fine mundi vivi reperientur, hoc igne examinabuntur, et a levibus culpis purgabuntur, juxta illud I Corinth. cap. III, 13: «Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; et: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem;» ibi enim loqui Apostolum de die judicii (hunc enim vocat diem Domini) et igne conflagrationis mundi, ibidem ostendi. Homines autem purgabuntur non post resurrectionem et judicium (licet id de nonnullis censuerit Caesarius Arelatensis, hom. 1 in illud I Corinth. III: «Salvus erit, sic tamen per ignem»), sed ante, ut plane purgati possint cum aliis rapi obviam Christo in aera, statimque a Christo beari, glorificari, et cum illo in coelum conscendere. Tertio, quia decet Christum gloriosum non descendere in orbem, nisi jam per ignem purgatum et expiatum; quarto, quia hic ignis quasi lictor assistet Christo judici, ut reprobos percellat et puniat, utque prolata a Christo in eos damnationis sententia, illico eos abripiat, secumque convolvat in tartara. Hoc enim significat hic S. Petrus, cum ait hunc ignem reservari in diem judicii et perditionis impiorum, et Ecclesia dum canit in Officio defunctorum: «Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra, dum veneris judicare saeculum per ignem.» Et Tertullianus, vel potius Novatianus, lib. De Trinit., cap. VIII: «Ad igneum,» inquit, «judicii diem mundus iste festinat,» quibus verbis ad haec S. Petri alludit. Et S. Augustinus, lib. L Homil., hom. 46, ubi ex S. Paulo docet uniuscujusque opus igne probandum.
Hic ergo videtur futurus ordo et series conflagrationis et consummationis mundi. Primo, Deus per angelos excitabit ignem, quo conflagrabit mundus: eodem occidentur omnes homines, sed cruciabuntur et purgabuntur ii duntaxat, qui culpas habent et purgatione indigent, quisque magis vel minus pro meritis cujusque; secundo, Archangelo tuba insonante: «Surgite, mortui, venite ad judicium,» omnes e morte et cinere resurgent, et ab angelis rapientur in vallem Josaphat, ut ibi a Christo judicentur; tertio, judicium omnium et singulorum peraget Christus, moxque ignis sic reprobos ab eo judicatos et damnatos secum rapiet in tartara. Quocirca videtur ignis hic fore similis et ejusdem naturae cum igne gehennae: illi enim associabitur, in eamque desinet. Atque hac ratione tunc ignis hic expiabit mundum a maledictis et blasphemiis reproborum commissis in die judicii, quia ipsos abripiet in tartara, ut non sit opus alia expiatione aut combustione mundi.
Hinc de eo canit Sibylla Erythraea:
Decidet e coelo ignisque et sulphuris amnis;
ut sit similis igni inferni, qui est sulphureus, ut patet Isaiae XXX, 33; Apoc. XX, 9, et alibi.
Quaeres secundo, quos effectus operabitur hic ignis? Respondeo primo, serviet Christo ut ejus majestatem tum divinam, tum regalem et judiciariam in ejus humanitate repraesentet et condecoret. Ignis enim est index divinitatis: unde passim in Scriptura Deus apparuit et repraesentatus fuit per ignem, uti ostendi Exodi III, 2, et XIX, 18. Rursum regibus praeferebatur ignis, quasi symbolum potentiae et vindictae, uti dixi Jerem. I, 13. Ignis ergo hic praevius ostendet, et quasi muta voce clamabit Christum esse Deum, et qua hominem esse Regem et judicem universorum.
Secundo, ignis hic dissolvet omnia corpora mixta in elementa: cum enim illa ad usum temporalis vitae hominum condita sint, cessante illa vita nulli erunt usui, ac proinde resolvenda sunt in sua principia, ex quibus sunt compacta, et suis elementis restituenda. Ita noster Lessius, lib. XIII De Divin. attrib., cap. XX, qui idipsum de omnibus omnino mixtis affirmat: licet nonnulli id negent censeantque quaedam reservanda, ac nominatim paradisum terrestrem in usum parvulorum qui defuncti sunt sine baptismo in peccato originali; hos enim censent victuros in hoc mundo per totam aeternitatem: de quo plura vers. 10 et 13. Verum omnia exurenda esse disertis verbis asserit S. Petrus in fine vers. 10.
Tertio, ignis hic purgabit justos tunc viventes qui aliquid culpae, vel poenae luendum et expiandum habebunt, uti docet S. Paulus I Cor. III, 13; justos vero plene purgatos vel non attinget, vel potius attinget quidem, sed non affliget, nisi quantum mors naturalis naturaliter morientem affligere solet: igne enim hoc morientur omnes etiam justi, nisi dicas Deum justos non igne, sed alia faciliore morte affecturum. Certe igne omnes morituros docet S. Bonaventura in IV, dist. 47, Quaest. ult., et insinuat S. Augustinus, homil. 16, inter 50: «Illi,» ait, «qui temporalibus poenis digna gesserunt (de quibus Apostolus dicit, Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem), per fluvium igneum, de quo Propheticus sermo memorat (et fluvius igneus currebat ante eum): per fluvium, inquam, igneum, et vada ferventibus globis horrenda transibunt: quanta fuerit peccati materia, tanta erit et transeundi mora; quantum exegerit culpa, tantum sibi ex homine vindicabit quaedam flammae rationalis disciplina; et quantum stulta iniquitas suggesserit, tantum sapiens poena desaeviet.» Ubi notandum, ait Lessius loco jam citato, hunc ignem quasi ratione praeditum, singulos cruciaturum plus vel minus, pro culpae vel reatus quantitate; quia aget ut instrumentum divinae justitiae, manu potentiae illius applicitum, ut etiam docet S. Thomas in IV, distinct. 47, versus finem, ubi dicit omnes quidem tam bonos, quam malos hoc igne perimendos, et in cinerem vertendos, sed bonos in quibus nihil purgandum, nullum dolorem sensuros; malos graviter cruciandos; bonos vero in quibus aliquid purgandum, sensuros cruciatum ex illo igne plus, vel minus pro meritorum diversitate. Idem modus servatur in igne Purgatorii: saevit enim ignis ille in eos qui purgantur, pro delictorum gravitate et reatus magnitudine.
Quartus effectus erit mundi expiatio; est enim hic mundus veluti templum divinitatis, quod Deus ad suum cultum et honorem condidit et sanctificavit. Hoc templum per infinita hominum et daemonum peccata, per spurcitias carnales et spiritales multis saeculis fuit inquinatum: unde priusquam renovetur ad statum gloriae, expiandum erit, quae expiatio sicut olim facta est per aquam, ita nunc fiet per ignem, qui aptissimus est ad hunc effectum.
Mystice, ignis hic repraesentabit igneum, id est, sincerum, clarum, exactum, acre et efficax fore hoc Christi judicium, juxta illud Daniel, VII, 10: «Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus;» et Apocal. I, 14: «Oculi ejus tanquam flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco,» etc.; et: «De ore ejus gladius utraque parte acutus exibat;» et: «Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.»
Ex hoc igne, ejusque fide et doctrina, Gentiles Christianis factionis et seditionis crimen objiciebant, quod scilicet toti orbi minarentur incendium, eique ruinam molirentur, inquit Minutius in Octavio; quin et Martinus Polonus in Chron. narrat Neronem Christianos omnes jussisse cremari, Paulum vero eorum magistrum capite plecti, ea quod praedicaret mundum igne periturum: licet alii alias persecutionis Neronianae causas, easque probabiliores afferant.
Versus 8: Unum Vero Hoc Non Lateat Vos, Charissimi, Quia Unus Dies apud Dominum Sicut Mille Anni, et Mille Anni Sicut Dies Unus
8. Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. — Est occupatio; occurrit enim objectioni: Si Christus venturus est ad judicium, cur tamdiu tardat, cur tamdiu scelera tolerat, cur tamdiu suos ab impiis affligi sinit? Respondet primo, omne hoc tempus, licet nobis longum videatur, tamen esse breve coram Deo, imo esse quasi diem unum, si cum Dei aeternitate conferatur. «Aeternitas enim Dei est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio,» ait Boetius, lib. III De Consolat.; et S. Caesarius, frater S. Gregorii Nazianzeni, Dial. III: «Apud Deum,» ait, «vespere carens et unicus dies est tota aeternitas.» Quare aeternitas est quasi unum, indivisibile nunc, durans semper et constans, ideoque in ea mille anni nostrates sunt quasi dies unus, et dies unus in ea est sicut mille anni nostrates: quia in ea nulla est successio; nil praeterit, nil advenit: sed ipsa est quasi una dies perpetua et constans, coexistens omnibus saeculis, circa quam stantem et immotam volvantur, labuntur et praetereunt omnia tempora. Ita Œcumenius: «Apud Deum,» inquit, «qui infinitus est, et essentiae pelagus incircumscriptum, nihil protenditur; sed mille anni perinde atque unus dies sunt apud ipsum; aut potius, juxta David, neque diei multiplicatio est, ait enim: Mille anni in oculis tuis, Domine, tanquam dies hesterna quae praeteriit,» q. d. Mille anni apud te sunt quasi una dies: imo unum nunc aeternitatis.
Secundo et melius Gagneius, q. d. Apud Deum mille anni sunt quasi dies una, et vicissim dies una quasi mille anni; quia apud Deum nulla, vel exigua est distantia inter diem unum et mille annos: mille enim anni apud eum, utpote immensum et aeternum adeo sunt exigui, ut videantur esse quasi dies una; nam mille anni distant ab aeternitate Dei quasi tantum, quantum distat dies una, puta in infinitum: aeque ergo quasi ab ea distant, ac proinde inter se aequa et aequalia videntur: perinde ac qui in alto monte consistens, si eminus videat puerum cum viro, non secernit puerum a viro, sed videt eos quasi quid unum et aequale. Sic qui in coelo consistunt, non distinguunt in terra homines ab arboribus; sed vident utrosque modicos, exiles et quasi aequales, ut nos videmus stellas parvas et magnas quasi aequales, nec inter eas distinguimus, ut magnitudinis differentiam, quae maxima est, discernamus. Unde Irenaeus, sub finem lib. V, ait quosdam putasse idcirco intentatum fuisse Adamo: «In quocumque die comederis ex eo, morte morieris,» Genes. II, 17; quia sic revera accidit. Post esum enim pomi vetiti, Adam vivendo non explevit diem unum, quia ad millesimum annum (qui coram Deo est quasi dies unus) non pervenit.
Tertio, magis aposite, q. d. Deo objective praesens est tam unus, quam mille anni; Dei oculi et obtutus conspiciunt tam diem unum, quam mille annos. Deus enim omnia etiam minima cernit, pervidet, providet, disponit, ut unus dies alteri, unus annus alteri succedat, et existat tempore a se definito. Quare ne dubitetis quin et diem judicii praesentem habeat, intueatur, et tempore a se definito exhibebit, facietque apparere et existere. Aeque enim omnia tempora, tam longa quam brevia, Deo et ejus aeternitati sunt praesentia, ut aequo interstitio omnia et singula disponat; quare non tardat Dominus promissionem suam de die judicii, de praemiis bonorum et poenis malorum, quia eam congruo tempore a se disposito est exhibiturus. Citat S. Petrus, Psalm. LXXXIX, 4, ubi Psaltes graphice depingit brevitatem vitae nostrae, aitque: «Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit, et (tanquam) custodia in nocte; et tanquam ea quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat,» q. d. Mille anni vitae nostrae, quanti pene fuere Mathusalem (vixit enim ipse 969 annis), sunt apud Deum quasi dies hesterna, imo sunt quasi una vigilia noctis quae tribus tantum horis constat, imo anni hominum sunt quasi ea quae pro nihilo habentur.
Quare vita hominum est quasi herba quae mane viret et floret, vespere arescit et decidit. Audi S. Hieronymum in Psalm. LXXXIX: «Videte quid dicat. O brevis aeternitas! Adam ille propagator noster, qui vixit nongentis et triginta annis, etiam ille Mathusalem, qui vixit nongentis et sexaginta quinque annis. Fac quod vixerit mille: ad comparationem aeternitatis tuae, quod grande fuerit, breve est. Quid enim prodest grande esse quod finem habet? Mille anni nostri, antequam offenderemus, una dies apud te erat. Quid dico una dies? una vigilia noctis.» Et inferius: «Quoniam omnes dies nostri defecerunt. Cucurrit aetas, et dum ignoramus, graviter perimus. Et hoc ipsum quod loquimur, de morte est, et non intelligimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Videte quid dicat. Quomodo aranea quae mittit fila, et huc illucque discurrit, et texit tota die, et labor quidem grandis est, sed effectus nullus est: sic et vita hominum huc illucque discurrit. Possessiones quaerimus, divitias apparamus, procreamus filios, laboramus, in regna sustollimur et omnia facimus, et non intelligimus quia araneae telam teximus. Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Ubi sunt mille anni? In septuaginta annis contracti sumus. Si autem multum, octoginta. Si autem plus vixerimus, jam non est vita, sed mors. Si autem in potentatibus, octoginta anni. Quem enim invenies octogenarium esse et sanum? Dicit et Graeca sententia: Senectus ipsa morbus est. Et amplius eorum labor et dolor. Quidquid plus fuerit, non est vita, sed dolor.»
Huc faciunt S. Basilius ac Theodoretus in Psal. LXXXIX, qui sic explicant, q. d. «Exigua et calamitosa est haec nostra vita; apud te vero qui aeternus et sempiternus es, etiam mille annorum numerus uni diei similis est.» Et Cassiodorus ibidem: «Non,» inquit, «vel ipsi uni diei praesenti, sed praeterito comparatur tam longissimus ordo saeculorum.» Et Eugubinus ibidem: «Est sermo,» ait, «Dei ad homines, q. d. Quid struis, qua fretus spe vivis? Quid si vel mille annos, id est, plus quam primus genitor, qui nongentos et triginta annos trajecit, ipse viveres, omnis haec aetas, quia moriendum tandem est, erit tibi velut una dies hesterna elapsa. Quod si humana vita est particula temporis, tempus brevissima pars aeternitatis, quid erit, quidquid unusquisque hominum vivit, ante oculos Dei? Nam, ut aiunt Plato et Aristoteles, nec dies est, nec annus, nec mensis apud Deum, qui est supra solem temporis genitorem, nec tempore potest intercipi.»
Egregie Plinius, lib. XXI, cap. 1: «Flores natura in diem gignit, magna hominum admonitione, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere.» Lege poema Virgilii De Rosa:
Quam longa una dies, aetas tam longa rosarum.
Sapientissime itaque Nazianzenus, orat. in Laudem Caesarii: «Insomnium sumus instabile, spectrum quod vestigium non habet, pulvis, vapor, ros matutinus, flos pro tempore nascens atque marcescens.»
Neque sunt meliore conditione, vel Imperatores, vel Reges; quippe et ipsi homines nati, Eccles. X, 12: «Sic et rex hodie est, et cras morietur.» Cui accinit Senecae chorus in Thyeste, post actum III:
Ima permutat brevis hora summis.
Ille qui donat diadema fronti,
Quem genu nixa tremuere gentes,
Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens jacentem.
Perpende quam momentanea sit regalis felicitas. Unde merito celebratur versus ille Euripidis, quem recitat Plutarchus in libello consolatorio ad Apollonium: «Non est stabilis felicitas, sed in diem durans.» Quo in loco Demetrius Phalereus Poetam alioqui laudatum reprehendisse legitur, qui non unum diem, sed temporis punctum dicere debuerit. Causam acute reddit Seneca, lib. VII Natural. Quaest., cap. XXXII: «Fluit tempus, et avidissimos sui deserit. Nec quid futurum est, meum est, nec quod fuit: in puncto fugientis temporis pendeo.»
Denique Alcazar in Apocal. cap. I, vers. 3, aliter explicat urgetque τὸ apud Dominum, quasi sermo sit de Beatis: hi enim, cum fruantur beata aeternitate, mille annos aestimant quasi unum diem. Itaque «mille anni apud Dominum sicut dies unus,» scilicet, quia unicuique appropinquat mors: post mortem autem fideles et sancti fruuntur Dei beatitudine, quae mensuratur aevo, vel aeternitate, non tempore; tumque parum aut nihil curant, quod dies judicii mille annos differatur, quia «mille anni apud Dominum (puta in vita beata) sicut dies unus.» Agit ergo Petrus de iis qui sunt apud Dominum: alioquin enim si ageret de iis qui vivunt in hoc tempore, illudque compararet cum aeternitate, q. d. Exspecta paulisper tu quicumque tribularis, quia cito visitaberis, scilicet post mille annos (hi enim apud Deum sunt dies una), videretur potius esse irrisio, quam consolatio humanae infirmitatis. Ita ipse satis apposite et connexe.
Symbolice multi sic explicant, q. d. Mundus stabit per sex millia annorum, quia sex diebus creatus est; dies autem unus pro mille annis apud Deum computatur: sex dies ergo nostri faciunt apud Deum sex millia annorum. Audi S. Hieronymum, Epist. ad Cyprianum: «Ego arbitror ex hoc loco mille annos pro una die solitos appellari, ut scilicet quia mundus in sex diebus fabricatus est, sex millibus tantum annorum credatur subsistere, et postea venire ad septenarium numerum et octonarium, in quo verus exercetur sabbatismus, et circumcisionis puritas redditur: unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur.»
Haec opinio alia solidiora habet fundamenta, ideoque multorum est Patrum et Doctorum: unde probabilis est, nec temeritatis argui potest, uti ostendam Apocal. XX, 5, ac plane diversa est a Chiliastarum sententia, quam Beda, De Ratione temp., cap. LXVI, haereticam appellat.
Rursum Joannes Ferdinandus, in Thesauro Script., verbo Dies, num. 40, citat S. Augustinum sic explicantem: Dies una apud Dominum est sicut mille anni, id est, dies una poenae in purgatorio adeo acerba est, ut aequiparetur poenae mille annorum hujus vitae. Testis est ille miles, qui cum horam tantum unicam fuisset in Purgatorio, putavit se ibi fuisse annos plurimos, de quo S. Antoninus, IV part., tit. 14, cap. X, § 4. Tempus enim breve in gravissimis doloribus videtur esse longissimum.
Denique nonnulli olim sic explicuerunt S. Petrum, q. d. Dies judicii, ut exactum de singulis fiat examen, durabit per mille annos; quare Sancti qui habebunt aliquas culpas leves, per mille annos igne purgabuntur, ut eas expient. Verum hos recte refellit Beda: «Sed hi,» ait, «non vident quantae sit impudentiae credere, quod tantus perfectorum et justorum coetus receptis in ictu oculi corporibus beatis et immortalibus, per mille annorum spatia debeat in aere, vel in terra finem exspectare judicii, et tunc demum praeparatis ad integrum sociis, diu exspectatam audire sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.» Simile fuit de annorum judicii centuriis delirium Mahometi, quod refert et confutat Dionysius Carthusianus, lib. III Confut. Alcorani, cap. XV et seq.
Tropologice: Hinc concipe, aestima et pondera quanta sit brevitas temporis humani, et quam longa Dei et Sanctorum aeternitas; nam, ut ait S. Ephrem, tom. I serm. Adhort. ad pietat.: «Mille anni hujus saeculi in aeterno et incorruptibili illo mundo tantam habent comparationem, quantam minima arena maris cum tota arena ejusdem.»
Speculum exemplorum, dist. IX, cap. LXV, narrat monachum quemdam in choro canentem versum jam dictum: «Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quae praeteriit,» mirantem quomodo id verum esset, meditabundum egressum in nemus, ibi audiisse aviculam suavissime canentem, quae eum demulsit et detinuit per trecentos annos sine cibo, potu, somno: avolavit illa deinde, ac ipse rediens ad se, reversus ad monasterium et chorum quasi Tertiam ejusdem diei cantaturus (putabat enim adhuc eumdem diem, quo e choro exierat, perdurare), vidit alios monachos, alium chorum omniaque alia. Abbas sciscitatus nomen monachi, reperit in chronicis monasterii eum ante trecentos annos vixisse, et choro exiisse, nec amplius comparuisse; sumpsit deinde monachus S. Synaxim, et illico expiravit, et ad gloriam coelestem, cujus melodiam et gaudia praelibarat, evolavit. R. P. Franciscus Costerus historiam hanc diligenter investigavit, comperitque revera accidisse in monasterio Affliginiensi Ordinis S. Benedicti, quod in Belgio situm est inter Bruxellas et Alostum, uti ipse mihi olim in Belgio affirmavit. Sicut ergo S. Benedictus elevatus in Deum Deique immensitatem, vidit sub ea totum mundum instar globi collectum: ita qui elevatur in aeternitatem Dei, sub ea videt omnia tempora collecta esse instar unius diei, imo instar puncti. Causam dat S. Gregorius, lib. II Dialog., cap. XXXV: «Quia videnti Deum,» inquit, «angusta est omnis creatura. Quamlibet enim parum de luce Creatoris aspexerit, breve ei fit omne quod creatum est. Lux enim interior quae videntis animum ad superiora rapuit, ei quam angusta essent omnia inferiora monstravit.»
Haec ruminemus, haec profunde meditemur, ut a vanitate ad veritatem, a brevitate ad aeternitatem, non miseram, sed beatam transire mereamur. Ita ea ruminabat Thomas Morus, Angliae Cancellarius et Martyr, qui ab Henrico VIII, rege Angliae, omnibus machinis oppugnatus, ac tandem per uxorem suam sortem miseram lamentantem, quantumvis optetur, «mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesternus est qui praeteriit; non saltem tanquam dies crastinus qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt,» etc.
Vita ergo nostra quantumvis longaeva, aeternitati comparata est tantum una dies hesterna, ait S. Petrus, et unum hodie, ait S. Paulus, Hebr. III, 13; ita ut ephemeri, vel hemerobii vocari possimus, similes animalculis una tantum die viventibus, de quibus Aristoteles, lib. I Histor. animalium, cap. v, et Cicero, I Tusculan.: «Confer,» ait, «nostram longissimam aetatem cum aeternitate, in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.» Spernamus ergo nugas nugarum et vanitates vanitatum, ait S. Augustinus, lib. VIII Confess., cap. xi; coelo et aeternis inhiemus, cruces omnes diurnas velut momentaneas fortiter toleremus, utpote per quas ad aeterna bona transimus; nil nisi aeternam poenam et ignem, aeque ac culpam serio formidemus: caetera sive laeta, sive tristia flocci aestimemus, ac per utraque tendamus alacriter et constanter ad beatam aeternitatem. Hoc est enim omnis homo.
Versus 9: Non Tardat Dominus Promissionem Suam, Sicut Quidam Existimant; sed Patienter Agit Propter Vos, Nolens Aliquos Perire, sed Omnes ad Paenitentiam Reverti
9. Non tardat Dominus promissionem. — Graece, ὁ Κύριος τῆς ἐπαγγελίας, id est Dominus promissionis, scilicet auctor, sive qui promisit, non tardat, inquam, praestare promissionem, hoc est, id quod promisit, puta diem judicii, ad praemiandum bonos et puniendum malos; sed tempore a se statuto, quod ipsi breve est, licet nobis longum videatur, cum exhibebit.
Sed patienter agit (graece μακροθυμεῖ, id est longanimiter agit), propter vos. — Legit Interpres ὑμᾶς, id est vos; alii legunt ἡμᾶς, id est nos, q. d. Ideo differt Deus diem judicii a se promissum, non quia tardus est, sed ut det vobis vestrisque amicis et sociis spatium paenitendi, «nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.» Causa ergo cur Deus prolonget diem judicii, est Dei longanimitas et amor erga homines peccatores, quia nimirum eos exspectat, ut resipiscant et salventur. Unde Tigurina clare vertit: «Haud tardat Dominus, qui promisit, quemadmodum nonnulli tarditatem existimant: verum longanimus est erga nos, dum non vult ullos perire, sed omnes ad paenitentiam recipere, aut complecti vel venire.» Haec enim omnia significat Graecum χωρῆσαι.
Alludit ad illud Isaiae xxx, 18: «Exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus.» Ubi S. Hieronymus: «Grandis,» ait, «misericordia Dei, ut exspectet nostram paenitentiam,» et ideo major hominis ingratitudo et impaenitentia, si Deo tanta patientia et desiderio exspectanti per paenitentiam non occurrat: idcirco «quo magis lento ad vindictam gradu divina procedit ira, tanto tarditatem supplicii majore gravitate compensabit,» ait Valerius Maximus, lib. I, cap. I.
Quocirca nervose Esdras, vel quisquis est auctor, lib. IV Esdrae, cap. II, vers. 34: «Exspectate,» ait, «pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis; quoniam in proximo est ille, qui in fine saeculi adveniet. Parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis. Fugite umbram saeculi hujus, accipite jucunditatem gloriae vestrae,» etc. Fluvius enim est tota haec vita, isque currens, rapidus, praeceps, rapiens omnia secum. Nam, ut ait Poeta:
Omnia praetereunt more fluentis aquae.
Et Heraclitus: «Vita hominum,» ait, «non aliud est quam flumen, imo homo bulla.» Et Pythagoras rogatus quid esset humana vita? ingressus cubiculum, subito egressus est, innuens vitam introitum esse et simul exitum, adventum et discessum. Deus vero est ipsa immortalitas et aeternitas, ideoque nostrae mortalitatis refugium, ait S. Augustinus. Unde vocatur «Jehova,» sive, «qui est,» sive, «ego sum qui sum,» Exodi III, 14. Deus enim est ipsum esse constans, ipsa unitas, omniumque rerum simplicissima et incorruptibilis perfectio. Quod si mille annis, o homo, vixisses in omnibus divitiis, deliciis, honoribus et pompis mundi, quid inde jam haberes? omnia praeteriissent instar fluminis: idem erit de reliqua tua vita, quae modica tibi restat: qua exacta morieris et citaberis ad Dei tribunal, omniumque dictorum et factorum exacta tibi reddenda erit ratio, ut vel coelo, vel gehennae addicaris. Idem est de mille annis in paenitentia, labore et martyrio transactis: transit enim dolor, manet praemium. Vita ergo tua est quasi momentum unde pendet aeternitas. Vive ergo, si sapis, aeternitati. Audi S. Augustinum in Psalm. LXXXIX: «Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit: ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab his praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus,» etc.
S. Hieronymus, in cap. II ad Roman. (vel quisquis est auctor: nam non videtur esse S. Hieronymus, ut ibidem ostendi): «Ideo,» inquit, «hominibus videtur Deus diu exspectare peccantes, quia nos cum parvi temporis simus, annos centum aeternitatem putamus. Ille autem apud quem mille anni pro uno sunt die, centum annos unius horae suae spatio non coaequat. Quapropter hoc parum est apud eum: cum etiam homines soleant multo tempore correptionem sperare peccantium.» Hinc patet Deum velle omnium salutem, et nolle alicujus damnationem, ac consequenter neminem reprobare ante praevisa ejus demerita et mortem in peccato, quae voluntas in Deo non tantum est signi, ut quidam censuerunt, sed etiam beneplaciti, uti solide ostendit Gabriel Vasquez, 1 part., Quaest. XIX, disp. 83, cap. II. Prophetae enim passim clamant Deum nolle, imo dolere et irasci peccatoribus, quod se perditum eant. Hoc est quod clamat Paulus: «Deus vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire,» I Timoth. II, 4. Et Christus: «Non est voluntas,» ait, «ante Patrem nostrum, ut pereat unus ex pusillis istis,» Matth. XVIII, 14. Et S. Augustinus: «Nefas,» ait, «est Deo adscribere causas peccatorum et ruinarum omnium.» Vide eum, lib. De Artic. sibi falso imposito, cap. X et XIII, et Prosperum ad Object. Gallorum. Pluribus idipsum confirmavi Osea, cap. XI, 8.
Facessat ergo impia Calvini vox in cap. IX ad Roman., vers. 17 et 28: «Deus impios destinavit creare ut damnaret.» Audiat ipse, ut alios taceam, S. Clementem, lib. II Constitut., cap. LV: «Audivimus,» ait, «ex ore Domini nostri Jesu Christi, et optime edocti dicimus, quaenam sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta, quae nobis per Jesum Christum declarata est, scilicet ne ullus pereat, sed potius omnes homines, cum ei uno consensu crediderint, laudibus eumdem uno animo et ore celebrantes, iidem in sempiternum vivant.» Nam, ut recte notat S. Ambrosius: 1 Timoth. II: «Vult Deus omnes salvos fieri, sed si accedant ad eum: non enim sic vult, ut nolentes salventur; sed vult illos salvari, si ipsi velint.» Hinc pariter liquet error eorum, qui censebant Christum non pro omnibus esse passum, sed tantum pro praedestinatis. Ita senserunt olim Praedestinatiani, Arnobius in Psalm. CXLVII, Faustus, lib. II De Lib. arbitr., cap. XIV et XVI; Remigius Lugdunensis, lib. I Contra tres epistolas trium Episcoporum, et moderni nonnulli. Verum contrarium docent S. Petrus hic, S. Paulus, et passim S. Scripturae et Patres omnes.
Versus 10: Adveniet Autem Dies Domini ut Fur: in Quo Coeli Magno Impetu Transient, Elementa Vero Calore Solventur, Terra Autem et Quae in Ipsa Sunt Opera, Exurentur
10. Adveniet autem dies Domini ut fur. — «In nocte» addunt Graeca nonnulla, et S. Paulus, I Thessal. V, 2. Nota: Proprie non ipse Christus (hoc enim incongruum et inconcinnum videtur), sed dies Domini, id est dies judicii, irae et vindictae, comparatur furi. Ita Theophylactus, in Matth. XXIV, 4: «Furem,» ait, «mundi consummationem nominat, et uniuscujusque mortem.»
Porro insinuat Dominus noctu adventum suum futurum. «Sicut igitur fur clam venit, ita et meus adventus, ut negligentes non sitis.» Quare quod Dominus dicit Apocal. III, 3: «Veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te;» et cap. XVI, vers. 15: «Ecce venio sicut fur,» metonymice accipe, ut judex ponatur pro judicio dieque vindictae, q. d. Adventus meus, sive judicium et dies vindictae, erit improvisus tibique inexspectatus, opprimet te in peccatis stertentem, sicut fur opprimit dormientem. Aut proprie, non quod ipse Christus sit quasi fur, sed quod peccatoribus tam erit improvisus et noxius, quam est adventus furis: unde ipsi eum aestimabunt et comparabunt furi; justi vero, eum exspectantes et desiderantes, eum aestimabunt et comparabunt amico et hospiti amantissimo. Loquitur ergo ex sensu impiorum, qui Christi adventum horrebunt quasi adventum furis; nam, ut ait Christus Matth. XXIV, 37: «Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis; sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam; et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes; ita erit et adventus Filii hominis.»
Secundo, multi censent diem Domini comparari furi nocte domum invadenti, eo quod noctu hic dies futurus et inchoandus sit. Unde Matth. XXV, 6: «Media,» ait, «nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.» Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius ibidem; imo S. Hieronymus ait hanc esse Apostolicam traditionem, ut ideo in paschate populum dimittere non liceat ante mediam noctem, quod eo tempore venturus sit Christus, quo typice percussit primogenita Aegyptiorum, Exodi cap. XII, vers. 29. Judaei quoque suum Messiam media nocte venturum exspectant.
Alii tamen censent judicium Christi extremum fore mane: decet enim ut Christus non in tenebris, sed in clara luce clarissime judicet. Ita S. Thomas, III part., in Supplem., Quaest. LXVII, art. 3; Abulensis in Matth. XXV; Suarez, III part., tom. II, disp. 57, et alii.
Utrumque verum esse potest, et forte verum erit, scilicet ut ipsum judicium a Christo proprie peragatur mane, juxta illud hymni Ecclesiae: «Et mane illud ultimum, quod praestolamur cernui.» Consummatio tamen mundi incipiet noctu ad majorem impiorum terrorem, nimirum noctu velociore impetu magnoque stridore agitabuntur coeli, excitabuntque ignem quo conflagrabit mundus: quo igne splendente noctu tanta erit claritas, ut videatur esse mane et dies. Rursum coeli tanta velocitate agitabuntur, ut illico mane adducant, noctemque in diem vertant, praesertim accedente claritate Christi et Sanctorum: «Fulgebunt enim justi sicut sol,» Matth. XIII, 43. Hoc est quod diserte ait Sibylla, et ex ea Lactantius, lib. VII, cap. XIX:
____ Cum venerit ille,
Ignis erit mediaque horrenda in nocte tenebrae.
«Tunc aperietur coelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in toto orbe lumen descendentis Dei tanquam fulgur appareat. Haec est nox quae nobis propter adventum regis ac Dei nostri pervigilio celebratur.»
Moraliter, Cassiodorus in Psal. CXVIII, 62, ad illud: «Media nocte surgebam ad confitendum tibi,» docet fidelibus cum Ecclesia noctu esse orandum et psallendum, quod noctu venturus sit Christus ad judicium. «Scit,» inquit, «ea tempestate Petri, Pauli et Silae in carcere positorum vincula resoluta, scit quoque sponsum media nocte esse venturum: ideoque eodem tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines janua clausa remaneat.» Et S. Augustinus, epist. 120, cap. XXXIV, et serm. 22 De Verbis Domini secundum Matth.: «Media nocte,» ait, «veniet, cum valde obscurum, id est occultum est an veniat, et quando non speratur.» Unde infert: «Ergo vigila nocte, ne furem patiaris.»
In quo coeli magno impetu (graece ῥοιζηδόν, id est impetuose, stridenter, et cum sibilo, qualis ab igne flagranti edi solet, inquit Œcumenius, vel a procella ac ventis validis: unde Tigurina vertit, coeli in morem procellae stridentis) transient. — Graece παρελεύσονται, id est praeteribunt, dissolventur; S. Augustinus, XX De Civit. XXIV, legit, transcurrent. Quaeres primo, quinam hi coeli? Multi accipiunt coelos praecise et proprie dictos, puta sidereos: distinguuntur enim hic ab elementis, ac consequenter ab aere, ut aereos intelligere non liceat; hos enim coelos censent factos esse ex aquis, ideoque non esse solidos, sed fluidos instar aeris, ac proprie esse aetherem, qui mutationis et corruptionis sit capax; quia «omne alterabile est corruptibile,» ait Aristoteles, lib. I De Generat. Sic enim Mathematici in sole, luna et stellis per dioptram deprehenderunt, mihique ostenderunt maculas, non tantum stabiles, sed et mobiles, euntes et redeuntes. Quin et iidem ultimum cometem, qui ingens apparuit anno Domini 1618, instar trabis, splendoris tenuissimi, gladii figuram referens, cujus mucro die 18 novembris sub Cratere apparebat, ima vero pars oblique ad Centauri humeros pertingebat: mox vero die 30 novembris mucro per 12 et 13 ad Hydrae cor dirigebatur; pars vero inferior sub 22 ejusdem Hydrae conspiciebatur. Hunc, inquam, cometem judicarunt Mathematici insignes non fuisse in aere, sed longe super aerem in ipsis coelis sidereis, imo super omnes coelos inferiores, idque demonstrarunt ex ingenti ejus parallaxi, quae non nisi in coelis sublimibus et vastissimis fieri potuisse videtur: errasse ergo Aristotelem, qui censuit mundos esse aeternos et incorruptibiles.
Probant id ex hoc loco S. Petri et Psalm. CI, 27: «Ipsi (coeli) peribunt;» Isaiae XXXIV, 4: «Complicabuntur sicut liber coeli;» et cap. XXX, 26: «Erit lux lunae sicut lux solis;» Apocal. VI, 14: «Coelum recessit sicut liber involutus;» Matth. XXIV, 29: «Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum: et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur.» Rursum coelum empyreum, inquiunt, constat aethere: nec enim Beati in eo, quasi in muro solido et duro compingentur, sed in eo naturaliter moveri, ambulare et loqui poterunt, uti nos in aere hoc. Si in coelo empyreo est aether, sed incorruptibilis: ergo aether divisibilis quoque est in coelis inferioribus et sidereis. Mars enim, Venus, Mercurius (qui duo ultimi modo supra solem, modo infra apparent) caeterique planetae motus habent tam miros et varios, tot gyros, flexus et reflexus, ut moveri videantur in aethere divisibili, sicut pisces in aqua, uti censuit S. Basilius, S. Ambrosius, et alii: unde Mathematici ut hos eorum motus repraesentarent, tot epicyclos, excentricos, concentricos, etc., commenti sunt. Ita diserte sentit, et S. Petrum explicat ejus discipulus et successor S. Clemens, lib. II Recognit., ubi narrat S. Petrum disputantem cum Simone Mago distinxisse duplex coelum: unum nobis invisibile in quo habitant Beati, quod ait esse aeternum et immutabile; alterum visibile et stellis distinctum, illudque esse corruptibile et corrumpendum, cum scilicet homines in terra esse desierint, quorum causa creatum est. Idem, lib. III, ex ore S. Petri ait, quod sicut pullus ex ovo prodit effracta testa alter et diversus ab ovo, ita dissoluta hac coeli et mundi machina orietur et pandetur Beatis novus coelorum status. Verba ejus sunt: «Sicut testa ovorum quamvis pulchre facta, necesse est tamen eam frangi et resolvi, ut inde pullus procedat, et illud pro quo totius ovi forma expressa videtur, appareat: ita ergo et hujus mundi necesse est transire statum, ut status ille sublimior regni coelestis effulgeat.» Et S. Basilius, lib. III Hexaem., asserit interitum mundi futurum ab igne, qui cum coelo et aquis inspersus sit plurimus, ac nunc quidem aquarum superne atque inferne circumstantium incredibili copia temperetur, in fine tamen saeculi aquis absumptis cuncta sit communi incendio devoraturus. Videtur ergo S. Basilius coelum ex parte facere igneum et igneae naturae cum Stoicis: ita enim Zeno, Cleanthes, Chrysippus, teste Eusebio De Praepar. Evangel., tradiderunt aethereo igne omnia tandem interitura. Idem de coelis sidereis interituris igneque comburendis senserunt S. Justinus, S. Hieronymus, Theodoretus, S. Ambrosius, Nyssenus, Hilarius, Œcumenius, et ex modernis Catharinus, Salmeron, et Serarius nervose id probans hic, Hieronymus Magius, Franciscus Valesius, Ludovicus Molina et alii, quos citavi Isaiae XXXIV, 4, ubi plura hac de re dixi. Idem cecinere Sibyllae, ac ex eis Virgilius poeta, Aeneid. VI et X; Lucretius et Manilius, lib. I; Plinius, lib. II, cap. IX; Ptolomaeus in Quadrip., et alii, qui censuerunt sidera ali vaporibus, quibus in fine mundi sublatis et exustis, illa interitura. Hinc et Lucanus, lib. I Pharsal., de fine mundi ita canit:
Sidera sideribus concurrent, ignea pontum
Astra petent, tellus extendere littora nolet,
Excutietque fretum, fratri contraria Phoebe
Ibit, et obliquum bigas agitare per orbem
Indignata diem poscet sibi, totaque discors
Machina divulsi turbabit foedera mundi.
Si objicias illud Job XXXVII, 18: «Tu forsitan fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt,» respondent, «solidissimi,» id est firmissimi, perinde ac si aere fusi essent. Hebraea enim sic ad verbum habent: «Numquid extendisti cum illo coelos fortes, qui sunt velut aspectus rei fusae.» Ita Vatablus; vel, ut Pagninus, «qui sunt fortes sicut speculum fusum.» Unde Cajetanus, Pineda, Tigurina et alii ibi per coelos intelligunt aerem, vel aetherem, quem Deus supra nos extendit et extenuavit, sed simul ita confirmavit et consolidavit, ut sit res stabilis, constans, fortis, valida: est enim aeris agitati et impulsi vis incredibilis, ut patet in ventis validis, qui arbores, domos, turres, arces dejiciunt et sternunt.
Verum alii passim veteres et moderni coelos hic accipiunt aereos, non sidereos. Coelum enim in Scriptura significat omne quod super nos expansum est, sive aer sit, sive proprie coelum: unde vocantur volucres coeli, id est aeris: et sic paulo ante dixit S. Petrus, coelos, id est, partem imam coelorum, puta aerem, dedisse aquas diluvii. Per elementa vero accipiunt aquam, et aerem infimae regionis terraeque vicinum: ex his enim quasi elementis facta sunt, et conflata omnia corpora mixta. Ita diserte S. Augustinus lib. XX De Civit., cap. XIV, XVI, XVIII et XXIV; S. Epiphanius, Haeres. 64; Damascenus, lib. II De Fide, cap. VI; S. Gregorius, lib. XVII Moral., cap. V.
Ratio est prima, quia coeli sunt incorruptibiles, non tantum ex Aristotelis et Philosophorum, sed etiam, ut videtur, ex Scripturarum sententia, ut Job cap. XXXVII, vers. 18, juxta versionem Latinam jam citatam; et Psaltis, qui loquens de coelestibus corporibus: «Statuit,» ait, «ea in aeternum et in saeculum saeculi,» Psalm. CXLVIII, 5.
Secunda, quia ignis non potest agere in coelos; unde nec ad eos pertinget, sicut ad eos non pertigit aqua diluvii; sed quousque haec pertigit, eodem pertinget et ignis, scilicet ut quindecim cubitis excedat omnes montes, ait Augustinus, XX De Civit., XXIV, et ex eo Scholastici in IV, distinct. 47 et 48.
Tertia, quia in coelo nullae sunt sordes, vel peccata hoc igne purganda et expianda. Hinc iidem censent coelos hos aereos corrumpendos, non quoad substantiam, sed quoad qualitates, ut videlicet manente eadem forma et materia, a vaporibus aliisque faecibus et sordibus expurgentur, ac mutentur in melius, nimirum majorem subtilitatem et lucem accipiant. Ita S. Augustinus, Gregorius, Epiphanius, locis citatis; S. Hieronymus in Isaiae cap. LXV; Scholastici in IV, dist. 48, et I part. Q. LXVII et LXVIII. Sicut enim homo idem resurget, sic et eadem elementa quae homini servierunt, cum eo resurgent, illudque quasi erit praemium laboris et passionis eorum, uti insinuat S. Paulus Roman. cap. VIII, vers. 20. Audi S. Cyrillum, lib. IV in Isaiae cap. LI: «Isaias,» ait, «mortem elementorum proprie nominat, et apte mutationem in melius, ut etiam Paulus inquit: Creatura liberabitur a servitute corruptionis; quo autem modo liberaliter ostendit Christi discipulus, dicens: Veniet dies Domini ut fur, in qua coeli procellae in morem transibunt, elementa ardentia dissolventur. Igitur creaturae renovationem, velut ex mortuis resurrectionem, sicut in humanis corporibus, fore ait.» Et S. Hieronymus in Isaiae cap. XXX: «Erit,» ait, «lumen lunae sicut lumen solis, quando dederit Dominus coelum novum et terram novam, et transierit habitus mundi hujus, ut luna et sol laboris et cursus sui praemia consequantur. Etenim exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei praestolatur.»
Mihi media sententia placet, scilicet per coelos hic intelligi tam sidereos quam aereos: utrique enim magno impetu transibunt; alibi enim S. Scriptura docet coelos proprie dictos esse immutandos, adeoque solem et lunam majori lumine esse decoranda. Hinc Christus Matth. XXIV, 29: «Virtutes,» inquit, «coelorum commovebuntur.» Et Ecclesia in Officio defunctorum: «Quando coeli movendi sunt et terra.» Ita Cajetanus hic, Viegas in cap. XXI Apoc., Suarez III part., tom. II, disp. LVIII, sect. 3, ubi ait probabile esse in die judicii coelos sidereos velocius esse agitandos, ut secum coelos aereos rapiant, et ad ignis accensionem mundique conflagrationem, tum suo illo velociore motu, tum etiam influentia et actione concurrant.
Transibunt ergo coeli primo, quia velocius raptabuntur; secundo, quia mox eorum motus cessabit, uti docet S. Ambrosius, lib. V, epist. 21, et passim Doctores. Sol ergo in uno hemisphaerio, luna in opposito in aeternum consistet, ut quisque suum illuminet; non enim est necesse ut omnes coeli suum cursum absolvant: sic enim coelum stellarum ut suum cursum ab ortu in occasum absolveret, deberet moveri per 36 millia annorum, uti censet Ptolomaeus; mundus autem tamdiu non stabit. Satis ergo est ut moveantur quamdiu homines quibus serviunt, in terra degunt. Hominibus abolitis, incidetur coelorum cursus, ac consequenter sublunarium omnium: «Cessante enim motu coeli cessat motus inferiorum,» ait Aristoteles, lib. II De Coelo.
Tertio, transibunt, id est, dissolventur, quoad inferiorem sui partem, scilicet quoad coelos aereos; unde explicans de iis subdit, vers. 11: «Coeli ardentes solventur;» quoad superiorem vero sui partem, scilicet quoad sidereos immutabuntur, et in alium statum, majoremque lucem et gloriam transibunt. Sic Christus ait, Matth. XXIV, vers. 35: «Coelum et terra transibunt,» scilicet a statu praesente corruptibili in futurum incorruptibilem. Et Psalm. CI, vers. 27: «Omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos,» puta quasi vestem inversam. Sicut enim vestis exterius detrita invertitur, ut interior pars integra fiat exterior, itaque nova videatur esse vestis: sic vetus coelorum forma et status mutabitur in novum magis lucidum et gloriosum, itaque videbuntur esse coeli alii et novi.
Quarto, transibunt, quia tonitruis, fulgetris, nubibus, cometis, stellis cadentibus, aliisque meteoris, procellis et tempestatibus, ita aer perturbabitur, ut coeli transire et e mundi cardinibus convelli, subrui et evanescere videantur, juxta illud Job cap. IX, vers. 6: «Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur.» Et cap. XXVI, vers. 11: «Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus.» Ubi Didymus in Catena Graecor. ait, illo terrae motu qui in passione Christi contigit, ipsam terram totam fuisse conquassatam et e suo centro convulsam. Quod si verum est, utique idem fiet in die judicii, quando summus erit terror, omniumque rerum commotio, finis et terminus, juxta illud Ecclesiae paulo ante citatum: «Quando coeli movendi sunt et terra.» Vide dicta Apocal. VI, in fine.
Denique nonnulli viri eruditi, ut priores duas sententias concilient et S. Scripturae locis omnibus satisfaciant, ingeniose novam opinionem adinvenerunt, dicendo coelos qui jam sunt solidi, in fine mundi redigendos et redituros in materiam fluidam, e qua quasi chao et abysso primum formati sunt, Genes. I.
Verum haec sententia suas quoque patitur difficultates: nam primo, remanet quaestio, quomodo ignis conflagrationis aget in coelos solidos et incorruptibiles, ut eos redigat in materiam fluidam.
Secundo, coeli post diem judicii videntur fore solidiores quam modo sint, quia duraturi in aeternum.
Tertio, coeli cum Beatis quibus servierunt in hac vita, in die judicii quasi resurgent in perfectiorem statum et formam: ergo erunt perfectiores, ac perfectiores et solidiores habebunt formas et dotes quam habeant modo. Nam Apostolus Roman. VIII, 20, docet omnem creaturam vanitati, id est mutationi et corruptioni, jam esse subjectam, exspectare vero resurrectionem ut per eam in libertatem gloriae filiorum Dei asseratur. Et Isaias, ac ex eo S. Petrus hic, coelos novos creandos promittit. Rursum Isaias, cap. XXX, vers. 26, ait lucem lunae fore instar solis; solis vero septuplo fore majorem: quae omnia arguunt coelos in fine mundi non redituros in suum chaos suamque primaevam materiam; sed longe elegantiores, formosiores et praestantiores fore quam sint modo.
Quocirca alii insignes Philosophi et Theologi, ut plane verbis S. Scripturae ac praesertim S. Petri hoc loco satisfaciant, utque cum iis concilient Philosophiam et Aristotelem, qui potius S. Scripturam sequi quam praeire debet, dicunt primo, coelos esse incorruptibiles hoc modo, quod naturaliter nec a se, nec a corporibus sibi subjectis, puta ab elementis, corrumpi possint: eosdem tamen corrumpi posse a virtute superiori et potentiori, ideoque a Deo corrumpendos esse sub diem judicii per ignem conflagrationis mundi, qui a Deo de novo excitabitur ad hoc, eritque nostro igni elementari superior, efficacior et ardentior. Sunt enim rerum incorruptibilium varii gradus et ordines, alii aliis perfectiores. Angeli enim magis sunt incorruptibiles quam coeli: carent enim materia, suntque substantiae plane simplices, incorporeae et spiritales, ideoque plane incorruptibiles. Quare coeli respectu Angelorum sunt corruptibiles, incorruptibiles vero respectu corporum inferiorum et elementorum.
Secundo, asserunt coelos per ignem conflagrationis arsuros et liquandos, utpote ex aqua compactos, constrictos et quasi conglutinatos, ut ab omni sorde et faece purgentur, fiantque puriores et subtiliores. Id enim diserte ait hic S. Petrus, et Isaias cap. XXXIV, vers. 4, et cap. LI, vers. 6, ac inter recentiores fuse noster Adamus Tannerus Dissertatione de coelis, Quaest. XI. Audi Isaiam, cap. XXXIV: «Et tabescet (id est, liquescet instar cerae) omnis militia coelorum, et complicabuntur sicut liber coeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu,» hoc est, ut explicat Christus Matth. cap. XXIV, 29: «Stellae cadent de coelo;» militia enim, id est, milites coelorum non sunt alii, quam stellae et sidera. Coeli ergo et stellae liquabuntur et solventur, ita tamen ut iidem quoad substantiam maneant, eamdemque numero materiam et formam substantialem retineant; sed ea ratione, ut utraque perficiatur, novamque unionem dotesque et qualitates illustriores recipiat, adeo ut videantur effici novi coeli, nova terra, novus mundus, ut ait Isaias, et Apocal. XXI, 5: «Ecce nova facio omnia;» nam cum lux ex substantia solis et coelorum naturaliter quasi profluat, cum tunc perfectior futura sit lux, videtur perfectior quoque futura substantia solis et coelorum. In resurrectione enim universali erit resurrectio, renovatio et glorificatio non solius hominis, sed coelorum, terrae et totius mundi, qui hominibus electis servivit et compassus est. Quare in praemium hujus passionis et servitutis, cum homine resurgente resurget ad gloriam. Sicut ergo homo moriens post mortem resurget idem numero quoad substantiam, sed jam perfectam et gloria donatam, ideoque immortalem et incorruptibilem: sic pariter coeli per conflagrationem aquati et purgati, manente eadem numero forma et substantia, quasi resurgent ad suam gloriam cum majori luce, subtilitate, unione, indeque incorruptione et aeternitate donabuntur. Quare sicut homo idem resurget, non alius, ne unus patiatur et mereatur, et alter qui nec passus, nec meritus est, resurgat: sic iidem prorsus coeli qui homini patiendo servierunt, resurgent, non alii, ne illi qui homini servierunt intereant, et alii pro eis praemientur. Exemplum est in metallis, ut ferro, aere, auro, argento. Sicut enim aurum igne liquatur, ut ex eo fiat pulcher scyphus aureus, ita ut manente eadem forma et substantia auri, illa ipsa tamen per ignem arte et figura perficiatur et illustretur: sic quoque coeli et elementa igne conflagrationis solventur et liquabuntur instar glaciei et cerae, sed ita, ut eadem manente forma et substantia, ad novam perfectionem et gloriam reformentur et resurgant. Eosdem enim numero quoad substantiam mansuros coelos et elementa, colligitur ex illo Eccles. 1, 4: «Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat.» Et cap. III, vers. 14: «Didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverant in perpetuum.» Et Psalm. CXLVIII, 6: «Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.» Hoc est quod diserte ait Apostolus Rom. VIII, 20: «Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis.» Eadem ergo creatura quae nunc vanitati, id est passioni et corruptioni, subjecta servit homini, speratque ab ea liberari, cum homine resurgente liberabitur, et resurget ad gloriam, non alia: alioqui enim non esset resurrectio, sed alterius creaturae creatio. Et Isaias, cap. XXX, vers. 26: «Erit,» ait, «lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum.» Manebit ergo eadem luna, idem sol, sed septuplo clarior; erit enim tunc novum gloriae, felicitatis et aeternitatis saeculum, cujus auctor erit Christus, qui proinde vocatur «pater futuri saeculi,» Isaiae IX, 6. Quare tunc coeli, sol, luna et stellae non redibunt ad primaevam abyssum fluidam, quae creata est initio mundi, Genes. 1, 1. Sic enim redirent ad suum rude et informe chaos, et miseriora essent quam modo sint; sed longe speciosiora, quam ex abysso formata sunt, resurgent, ut conformentur hominibus sanctis resurgentibus ad gloriam, eosque sua specie oblectent et beent. Hac ratione nihil detrahitur, sed potius additur Aristoteli. Ille enim solum naturam spectavit, juxta quam dixit coelos esse incorruptibiles; quod verum est. Sed S. Scriptura praeter naturam tradit Dei decretum, ac gratiam et gloriam, qua Deus supernaturaliter homines, et propter homines coelos, totumque orbem reformabit et beabit: reformari autem nequit, nisi quod prius periit, id est, dissolutum aut liquatum est. Fides ergo hic corrigit, imo elevat naturam, ac S. Scriptura Philosophiam, ac Paulus Aristotelem, informat et perficit. Denique liquari non est corrumpi: aurum enim liquando non corrumpitur, sed perficitur: sic coeli, licet incorruptibiles, liquabuntur, ut magis solidentur. Confirmantur haec omnia per maculas et faculas, quas recentiores Mathematici per tubum opticum conspexerunt in sole et planetis, ipseque ego conspexi. Item per Mercurium, Venerem et Martem, qui circa solem assidue gyrare per eumdem tubum sunt deprehensi. Rursum, per novas duas stellas quae circa Saturnum, et quatuor alias quae circa Jovem per eumdem sunt visae. Ad haec per cometas qui supra lunam apparuerunt, qualis fuit nuperus anno Domini 1618, quem supra lunam exstitisse Mathematici ex ingenti ejus parallaxi, sive ex nulla aspectus mutatione in qualibet intuentium distantia asseverarunt. Insuper per novas stellas quae in coelo sidereo subinde apparuerunt et rursus disparuerunt, qualis apparuit in Cassiopaeia, anno Domini 1572. Omitto Josue, cap. X et XII, stetisse solem, eumque retroactum sub Ezechia, IV Reg. XX, 11, ac eclipsim inusitatam passum patiente Christo, Matth. XXVII, 45. Quae omnia significant coelos non omnino esse immutabiles et incorruptibiles, sed Deum ut suam in eis ostendat potentiam, ac herile jus et dominium, pro libito illos alterare et immutare, ac disponere et praeparare ad ultimam plenamque immutationem, qua eos plane incorruptibiles ac immutabiles, imo gloriosos efficiet in omnem aeternitatem; quare tunc perfectiores et solidiores quam modo, sint oportet. Haec omnia videntur exigere verba Scripturae toties et tam clare de coelis immutandis, imo perituris, novisque faciendis iterata ab Isaia, S. Petro, S. Paulo, S. Joanne, Davide et aliis: illaque ad illorum explicationem et expletionem videntur sufficere, ut patet ea inter se conferenti. Vide S. Augustinum, lib. XXI De Civit. Dei, VIII, ubi narrat Dei nutu stellam Veneris miro portento mutasse colorem, magnitudinem, figuram, cursum ad stuporem Astrologorum. Idem, lib. De Urbis excidio, refert prodigium, quo ardente coelo terraque tremente, Constantinopolitanae urbi excidium Deus comminari videbatur, anno Domini 396. Denique si ignis agit Dei virtute in spiritus, puta in daemones et animas damnatas, cur idem non agat eadem virtute in coelos corporeos? Ex dictis colligunt nonnulli (licet alii id negent) in fine mundi a Deo coelos innovandos esse non tantum accidentaliter, sed et substantialiter. Hoc enim significat illud Isai. cap. LXV, vers. 17: «Ecce creo coelos novos et terram novam.» Et Apocal. XXI, 1: «Vidi coelum novum et terram novam. Primum enim coelum et prima terra abiit.» Sicut enim in resurrectione, licet idem numero homo resurrecturus sit, tamen is, ut videtur, substantialiter perfectior erit quam fuerit prius; accipiet enim novam substantialem perfectionem et unionem, qua anima intimius, arctius, perfectius, nobilius unietur corpori, quam ante fuerit unita, ita ut homo novus resurgat quasi homo coelestis, gloriosus, impassibilis, immortalis; tam enim arcta erit unio animae cum corpore, ut amplius solvi non possit, ita ut ex ea homo fiat immutabilis et incorruptibilis, qui antea erat mutabilis, mortalis, miser et corruptibilis; quare tunc perfectius esse accipiet, quod semper subsistere et durare possit, imo corrumpi aut alterari nequeat: idem proportionaliter fiet in coelis. Ita inter alios docet D. Thomas, et ex eo D. Soto in IV, dist. XLIX, Quaest. IV, art. 5, ubi impassibilitatis et immortalitatis corporum beatorum causam intrinsecam dat, eorumdem perfectam cum anima unionem. Dos, inquit, impassibilitatis non est qualitas, sed ipsa animae informatio perfecta et indissolubilis, quae dat corpori esse perpetuum. Anima enim beata potens est corpus resurgens indissolubiliter informare, ad eum modum quo forma coeli suam informat materiam. Ita enim arcte alligat sibi potentiam materiae, ut non sit amplius ulli alterationi aut passioni pervia, quae a sua natura corpus distrahat. Adde quod anima tunc informans corpus, id ad quemdam spiritualitatis gradum elevabit, ut sibi ad nutum subdatur et serviat, juxta illud I Corinth. XV, 44: «Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale,» uti explicat S. Augustinus, lib. XIII De Civit. cap. XX. Haec D. Soto. Idem docet noster Salmeron in hunc S. Petri locum, Delrio in cap. 1 Genes., et multi alii initio citati, quorum dicta Lectori expendenda et dijudicanda relinquo.
Elementa vero calore (graece καυσούμενα, id est aestuantia, hoc est, prae aestu et ardore, ut ait vers. 12) solventur. — Per elementa accipe aerem inferiorem et aquam: nam de terra mox subdit eam esse exurendam. Ignis vero vel purgatione non eget, vel si in crassiore et fumosa sit materia, eam urendo et consumendo seipsum purgat et clarificat. «Elementa» ergo hic accipe media inter coelum et terram, puta mare et aerem nobis vicinum, ex quibus omnia mixta conflantur et constant.
Porro τὸ solventur sic aliqui explicant, q. d. Corrumpentur, peribunt et evanescent. Ita Beda hic censet in die judicii peritura plane duo elementa, scilicet ignem et aquam, duo vero renovanda, scilicet aerem et terram. De qua idem docent Andreas Caesariensis, Aretas, Anselmus, Haymo et Rupertus in Apocal. XXI, 1, ubi dicitur: «Et mare jam non est.» Verum alius illius loci est sensus. Quare longe verius est, elementa alteranda tantum esse ut mutentur in melius, non vero corrumpenda; pertinent enim omnia ad integritatem universi. «Solventur» ergo, id est, vi ignis extenuabuntur, et quasi liquabuntur, ut ab iis separentur vapores, faeces, exhalationes, aliaeque res crassae et impurae eis permixtae; sicut in conflatorio solvitur aurum, dum vi ignis liquatur ut ab eo separentur scoriae, aes omnisque alia impuritas ei commixta, ut purum putum restet et effulgeat aurum. Ita S. Thomas, Titelmannus, Cajetanus hic, et Doctores Scholastici in IV, dist. XLVIII.
Terra autem, et quae in ipsa sunt opera (tum a natura, tum arte ab hominibus facta, puta mixta omnia) exurentur. — Hinc patet mixta omnia esse exurenda, ac in cinerem terramque convertenda, ut in primigenium sui elementum remeent et redeant. «Cum enim,» ut docte ait noster Lessius loco jam citato, «omnia illa ad usum temporalis vitae hominum condita sint, cessante illa vita nulli erunt usui, ac proinde resolvenda sunt in sua principia ex quibus compacta, et suis elementis restituenda. Itaque exuretur terra profundissime, et omnia opera quae in ea sunt; exurentur montes et montium fundamenta; dissolventur omnia saxa et metalla, et rupes instar cerae liquescent; exuretur mare, ita ut consumatur quidquid in eo est terrenum vel concretum; denique exuretur quidquid in aere est materiae inflammabilis.» Et paulo inferius: «De mari exurendo non habemus locum expressum: colligitur tamen ex verbis S. Petri, cum dicit: Elementa ignis calore solvenda. Est enim quid valde mixtum et impurum; unde debet dissolvi et purgari: facile erit Deo per ignem accendere et dissolvere quidquid in mari est inflammabile. Hinc, Apoc. XXI, facta renovatione mundi dicit Joannes: Et mare jam non est; non quod elementum aquae sit abolendum (cum ad constitutionem mundi pertineat tanquam una ex principalibus ejus partibus), sed quia hoc mixtum quod proprie mare dicitur, non amplius erit; nec aqua, quae est portio istius mixti, alveo eodem continebitur, ita ut speciem maris praebeat; sed erit limpida instar crystalli, terramque undique operiet, sicut tempore diluvii, ut multi volunt; vel si non totam operiat, alia ejus erit dispositio et forma quam modo sit, cum navigationi, et aliis usibus nostrae mortalitatis inservit.» Hippolytus, oratione De Consummatione saeculi: «Fluvius igneus,» inquit, «egrediens cum furore instar maris saevi, exuret montes et colles, et mare delebit, et aethera inflammatione dissolvet.» Delebit mare, intellige non consumendo aquarum naturam, sed purgando, sicut dictum est; aget enim hic ignis non solum vi naturae, sed ut instrumentum divinae potentiae: sicut ventus quo siccatae sunt aquae diluvii, Genes. VIII. Itaque non mirum si possit brevi tempore terram profundissime exurere, montes, saxa et metalla dissolvere, et in ipsis aquis quidquid admixtum est absumere. Fient haec omnia incredibili fragore et strepitu, saxis ignitis et cinere in aerem altissime ejectis, flamma fumo permaxo in coelum exeunte, torrentibus sulphuris, et liquatorum vi ardoris saxorum, passim decurrentibus. Si enim haec omnia interdum in uno monte ardente fiunt, idque cum tanta elementorum perturbatione, ut mundus periturus videatur: quid fiet cum tot montes et tota terra ab imo ardebit?
Ex dictis patet improbabile esse quod censet Moses Barcepha, lib. De Parad., cap. xviii, nimirum paradisum terrestrem ab igne conflagrationis mundi fore immunem, quamvis vacuum et nulli usui futurum; nam paradisus aquis diluvii obrutus interiit. Minus male dicunt alii paradisum servandum esse parvulis, ut post judicium in eo degant per omnem aeternitatem. Sed et hi errant; tota enim terra et omnia quae in ea sunt exurentur, uti significat hic S. Petrus.
Porro lignum crucis Christi ab hoc igne fore immune, illudque quasi triumphale Christi trophaeum caelis esse inferendum canit Sibylla, lib. VI Carm., dicens:
O lignum felix, in quo Deus ipse pependit!
Nec te terra capit, sed coeli signa videbis
Cum renovata Dei facies ignita micabit.
Idem innuit Christus Matth. xxiv, 13: «Tunc parebit signum Filii hominis,» quod licet Abulensis et Jansenius, ac Anselmus in Elucid., accipiant de signo crucis in aere picto, tamen de ipsissima Christi cruce exponit S. Chrysostomus, hom. De Cruce et latrone; Waldensis, tom. III De Sacram., tit. 20, cap. clviii. Idque innuunt S. Cyrillus, Catechesi 13, et S. Ephrem, serm. De Vera paenit., cap. IV. Ac probabile esse censent Gretserus, lib. I De Cruce, cap. xcii, et Suarez, III part., tom. II, disp. LVII, sect. 2.
Moraliter, hinc disce nulli rei terrenae cor tuum affigere, quia omnis illa exurenda est in die judicii: igne enim conflagrationis exurentur omnes flores, omnes gemmae, omne aurum, omnia metalla, omnes equi, omnia jumenta, omnia animalia, omnes plantae, omnes arbores, omnes horti, omnia palatia, omnes picturae, omnes agri, omnes libri, etiam S. Augustini, S. Ambrosii, S. Basilii, quin et S. Scripturae omnes Bibliothecae. Et si ita ardebunt res inanimae et insensibiles quae culpa carent, quomodo ardebunt cupiditas et voluntas hominis tot culpis inquinata et scatens? Ite nunc, mortales, aedificate palatia, hortos adornate, aurum sine fine congerite, deliciis affluite. Haec omnia vobiscum brevi exuret ignis ille divinus: «Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.»
Versus 11: Cum Igitur Haec Omnia Dissolvenda Sint, Quales Oportet Vos Esse in Sanctis Conversationibus et Pietatibus
11. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus. — Est conclusio, qua acrem adhibet fidelibus stimulum ad Christianam vitam ac pietatem, omnemque virtutem et studium bonorum operum.
Versus 12: Exspectantes, et Properantes in Adventum Diei Domini, per Quem Coeli Ardentes Solventur, et Elementa Ignis Ardore Tabescent
12. Exspectantes et properantes in adventum diei Domini. — S. Augustinus, De Fide et Operib., cap. xiv, legit, «ad praesentiam diei Domini,» quasi hunc unum spectantes, hoc unum agentes. «Qui enim unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat,» ait Agellius. Hoc est enim unum illud quod necessarium asserit Christus Marthae, Lucae cap. x, vers. 42. Nam hoc uno adepto, omnia adipiscimur; uno hoc perdito, omnia perdimus. Ita ad diem Domini properabat S. Joannes, utpote sibi bene conscius et avidissimus ut suo Jesu frueretur: «Veni, Domine Jesu,» inquit, Apoc. cap. ultimo. Hoc est quod quotidie ex praescripto Christi oramus: «Adveniat regnum tuum.» Causam dat S. Augustinus in Psalm. LXVI: «Gaudere judicandum, qui timuerit judicaturum.» Idem exemplum dat seipsum ante conversionem, lib. VI Confess., cap. ult.: «Nec me revocabat,» inquit, «a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii, qui per varias quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo. Et disputabam cum amicis meis Alipio et Nebridio de finibus bonorum et malorum: Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animae vitam et fructus meritorum, quod Epicurus credere noluit.» Nam, ut ait Paulus, II Tim. cap. IV, vers. 8: «Justitiae corona reposita est iis, qui diligunt adventum ejus.» Quo loco Anselmus: «Adventum judicis,» inquit, «non diligunt, nisi qui in causa sua habere se justitiae meritum sciunt.» Et Theodoretus: «Amat Domini adventum, qui illius leges sequitur, et ex illis vitam instituit.»
Quaerit autem S. Chrysostomus quonam modo quis diligat adventum Christi? et respondet: «Si de ejus praesentia gaudet; qui vero in ejus gaudet praesentia, digna gaudio facit; opes omnes, si opus sit, atque ipsam animam ponet ut bonis fruatur aeternis, ut secundum ipsius adventum congruo habitu mereatur aspicere cum fiducia, cum gloria, cum claritate: hoc est diligere adventum ejus. Qui illius adventum diligit, omnia faciet ut ante universalem illum, singularis fiat ad eum quidam Salvatoris adventus. Quis vero iste est? audi dicentem ipsum Dominum nostrum: Qui diligit me, mandata mea servabit, et veniemus ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus.»
Quin et Seneca ad Martiam, cap. xxIII: «Sapientis,» ait, «animus totus in mortem prominet: hoc vult, hoc meditatur, hac semper cupidine fertur in exteriora tendens.» Et Plato in Gorgia, quem citat Theodoretus, lib. XI De Curand. Graecorum affect.: «Rhadamanthus (quem Gentiles credebant esse judicem mortuorum),» inquit, «nihil sane aliud hominis novit, neque quis sit ille, neque ex quibus parentibus ortus, sed solum curat malus-ne ille sit: quod ubi comperit, ad Tartarum eum demittit; animam vero conspicatus quae sancte vitam peregerit, idiotaeque aut alterius qui veritatem coluerit, Philosophi praesertim animam nactus, qui soli sibi vacaverit, neque multarum praeterea rerum in vita sollicitus fuerit, amanter illam excipit, atque ad beatorum insulas mittit.» Unde refert Plato: «Mihi quidem, o Callicles, his rationibus persuasum plane jam est, idque unum maxime aspicio, ut quam sanissimam animam judici Rhadamantho ostendam. Missas igitur faciens quas multi appetunt dignitates, veritatique incumbens curabo, ut quantum in me sit, quam optimus homo vivam; cumque mihi moriendum sit, mori homo quam optimus.» Et mox quemlibet ad idem studium adhortans: «Neque enim,» ait, «tibi ipsi ullas afferre poteris suppetias, cum tibi causa ibi fuerit, statueturque judicium; sed cum veneris in conspectum judicis, hiabis attonitus, tenebrasque et vertiginem patieris,» etc. Si haec Plato, quid faciet Christianus?
Haec profunde meditans regius Propheta Psalm. lxxvi, 6: «Cogitavi,» inquit, «dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.» Alii legunt scopabam, id est, variis cogitationibus et meditationibus quasi verrebam, versabam, excutiebam vel a scope, q. d. Ad scopum suum dirigebam: ita Genebrardus Hebraea; unde Symmachus vertit, rimabar; S. Augustinus et Theodoretus, scrutabar; Romanum Psalterium, ventilabam; S. Hieronymus ad Suniam, sarriebam, uti sarculo ex agro eruuntur herbae inutiles et noxiae; idem S. Hieronymus in Psalterio vertit, fodiebam tanquam agrum ut ibi mitterem semen doctrinarum Domini; Aquila, scalpebam; Chaldaeus, pervestigabam; alii, vexabam spiritum meum. Haec omnia significant exactum, profundum et frequentem retractatum, discussionem et examen cogitationum et operum quod faciebat regius Propheta, et quilibet justus parans se ad mortem et diem Domini quotidie facere debet.
Quocirca S. Basilius in Psalm. xxxIII: «Siquando,» ait, «senseris te ad peccatum incitari, ad mentem revoca formidabile illud, nec ulli mortalium tolerabile Christi judicium, in quo quidem judex praesidet in alto throno, astabit autem omnis creatura pertrepida et intremiscens; eo singuli quoque sistentur, de his examinandi quae quisque gessit in vivis. Deinde eos qui mala perpetrarunt, horrendi quidem et tristes circumstabunt ignem spirantes, vultum prae se ferentes nocti assimilem prae maerore et hominum odio. Subinconspicient barathrum in imum patens, tenebras impermeabiles, ignemque obscurum, urendi quidem vim habentem, luce autem destitutum.»
Per quem coeli ardentes solventur. — «Coelos» intellige inferiores, puta aereos. Superior enim aeris pars pingui vapore et halitu inflammabili plena est, ait S. Augustinus XX De Civit., XVIII. Addunt alii coelos etiam superiores, puta sidereos (hi enim proprie vocantur coeli, praesertim cum ab elementis distinguuntur, uti hic fit), quos aethereos et aetherem esse, ideoque inflammari posse et debere arbitrantur, ut superius dixi. Ita Serarius hic nervose contendit igne exurendos esse, primo, coelos sidereos; secundo, aerem; tertio, aquam; quarto, terram, ita ut haec quatuor quoad substantiam, puta formam, intereant, solaque supersit eorum materia cum igne devorante et coelo empyreo. Vide dicta vers. 10.
Et elementa ignis ardore (καυσσούμενα, id est aestuantia) tabescent, — τήκονται, id est, liquescent instar metalli in fornace liquati, ut dixi vers. 10. S. Augustinus loco citato legit: «Ardore ignis decoquentur.» Sicut enim aurum in conflatorio tabescit, id est liquatur et extenuatur, ut ab eo omnis faex et materia extranea abradatur, illudque purius et splendidius evadat: ita et tabescet, id est extenuabitur aer et aether, ut omnes exhalationes et faeces abradantur, illeque purior et splendidior enitescat. Nam sicut per resurrectionem corpora hominum non mutabuntur in aliam substantiam aut corpus, sed quasi per fornacem colabuntur et ab omni corruptione purgabuntur, itaque quasi coquentur ut sint aeterna: ita plane fiet toti mundo per ignem conflagrationis. Scriptura enim mundum dicit fore aeternum, Psal. xcIII, vers. 2, et Psalm. cxvIII, 89; atque ita explicat et conciliat haec loca Psaltes Psalm. CI, 27 et 28; unde et hic, vers. 13, S. Petrus ait coelos innovandos, id est, non substantia, sed qualitate tantum et perfectione fore immutandos. Idem docet S. Paulus, Rom. viii, 21. Atque eodem modo paulo ante, vers. 6, dixit S. Petrus mundum diluvio periisse, cum tamen substantia mundi diluvio non perierit, sed tantum ejus species et decor. Ita S. Augustinus, XX De Civit., xvi et xviii; S. Hieronymus in cap. xviii Isaiae, et alii. Per elementa accipe terram, aquam et aerem eis vicinum; superior enim aeris regio coelis vicina coelorum nomine comprehendi videtur, uti dixi vers. 7.
Versus 13: Novos Vero Coelos, et Novam Terram Secundum Promissa Ipsius Exspectamus, in Quibus Justitia Habitat
13. Novos vero coelos, — tum sidereos, tum aerios; «novos,» ut Sanctorum novitatem et gloriam repraesentent, ait Œcumenius: «novos,» inquam, vel quoad substantiam, ut multi volunt citati vers. 10; vel potius secundum qualitatem: «Quia lux lunae erit sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum,» ait Isaias, xxx, 26. Idem proportionaliter accidet caeteris stellis ipsisque coelis. Ita S. Gregorius, lib. XVII Moral., cap. III: «Utraque haec (coelum et terra),» inquit, «per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt.» Figura enim mundi, id est imago, transibit, non substantia, ait S. Augustinus, vel potius Gennadius De Eccles. dogmat., cap. LXX.
Dicit ergo S. Petrus ad consolandos animandosque fideles, tot aerumnis et mortibus exagitatos, ut cogitantes revirescentes veteris mundi in novis coelis exuvias, meminerint Sanctis pariter damna fugientis vitae in immortalitatis lucra converti, ac cum novis coelis novum exspectent corpus beatum et gloriosum.
Quocirca hos coelos novos continuo suspexerunt, et ad eos aspirarunt omnes Sancti. Celebris fuit Simeon Stylites, qui stetit in columna usque ad extremum senium, eique pedem ferrea catena astrinxit. Causam dat Theodoretus oculatus testis in ejus Vita, puta in Philotheo, cap. xx: «In ea,» ait, «degit coelum assidue visione apprehendens, et ut ea quae sunt super coelos contemplaretur, sibi vim afferens; mentis enim volatum non impediebat ferri vinculum.» Et inferius: ut se magis ab hominum consortio et contactu abduceret, «primum,» inquit, «jussit aedificari columnam sex cubitorum, deinde duodecim, postea autem viginti, nunc autem sex et triginta; cupit enim in coelum evolare et ab hac terrena conversatione liberari.» Et sub finem: «Accepit etiam doctrinae donum, et bis quotidie facit admonitiones, jubens in coelum suspicere et evolare, et a terra discedere, et regnum quod exspectatur visione apprehendere, et gehennae minas timere, et terrena contemnere, et futura exspectare.»
Mirum est quod de S. Mechtilde scribit Ludovicus Blosius in append. De Quatuor sanctis feminis: «S. virgo Mechtildis,» inquit, «cum feria quarta post diem Paschae in Missa inchoaretur: Venite, benedicti Patris mei, ipsa ingenti et insolita laetitia repleta dixit ad Dominum: O si una essem ex illis benedictis, qui hanc dulcissimam tuam vocem audituri sunt! Et Dominus ad eam: Certo scias, te unam ex illis esse, et ut nihil dubites, ecce ego do tibi cor meum in pignus amoris, et in domum refugii, ut semper maximeque in hora mortis tuae consolationem et requiem in eo invenias. Ab eo tempore coepit mira devotione erga cor Jesu affici. Unde et frequenter dicebat: Si scribi deberent omnia bona quae a benignissimo corde Domini mei accepi, nullo quamlibet grandi volumine scribi possent. Instante autem hora mortis Dominus Jesus eam lumine divinitatis suae totam illustrans, blanda voce invitavit his verbis: Veni, benedicta Patris mei, posside paratum tibi regnum a constitutione mundi. Igitur beata illa anima expirans in coelum ad suavissimum Jesu cor evolavit.»
Quocirca viri timorati et sancti quotidie crescunt et proficiunt in abdicatione rerum temporalium et studio coelestium, ut hac quasi scala Jacob (Genes. xxviii, 12) in coelum conscendant, juxta illud Davidis Psalm. LXXXIII, 5: «Beati qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion.» Id fecit magnus ille Polychronius, de quo Theodoretus in Philotheo, cap. xxiv: «Est,» inquit, «divino incensus desiderio, et est terrenis omnibus superior, et corpori alligatus mentem habet alatam, et quae fertur in sublime, aeremque trajicit et aetherem, et caelis fit sublimior, et perpetuo divinam visione apprehendit contemplationem; nec potest illinc unquam mentem detrahere; quin etiam cum iis qui adveniunt colloquens, superna mente peragrat.»
Et novam terram, — novo decore, puritate et fulgore splendentem, ut cum Sanctis, quibus serviet, quasi glorificetur, eorumque oculos mentesque oblectet. Paludanus in IV, dist. xLVIII, Quaest. I, censet quod hic fulgor terram pervadet et pertinget usque ad limbum puerorum, eorumque oculos et corpora postquam resurrexerint, illuminabit et recreabit; alioqui enim ipsi velut caeci in perpetuis degerent tenebris. Alii, ut Catharinus et Salmeron, hic censent pueros hosce futuros in terra quasi in quodam paradiso terrestri, ideoque perficiendos in cognitione naturali, ut Philosophos omnes superent, contemplaturos Deum in suis creaturis, eumque amaturos et laudaturos, quin et visitatione ac revelationibus angelorum gavisuros. Sed falluntur, dum eos censent fore beatos beatitudine naturali; cum enim damnandi sint poena damni (licet non sensus), puta carentia visionis beatificae, ad quam creati erant, uti contra Pelagianos docet S. Augustinus, haeres. 88, epist. 106, lib. I De Peccat. merit., cap. xxIII, et alibi: damnati dicendi sunt potius quam beati. Caeteroqui probabile est eos in terra vitam commodam acturos. Nam limbus puerorum eorum corpora, quae resument in die judicii, non capiet: erunt enim facile mille milliones parvulorum, qui toto orbe per tot saecula sine baptismo mortui erunt in peccato originali. Adde tot corpora ibi naturaliter esse non posse sine maerore et poena sensus (quam tamen parvulis communiter adimunt Theologi); hanc enim causaret loci obscuritas, conclusio, depressio, squalor, angustiae, etc. Recte enim ait Tobias, v, 12: «Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video?» Vide Lessium De Attribut. divin., lib. XIII, cap. xxIII, ubi ex S. Thoma, Scoto, Marsilio, D. Soto aliisque Scholasticis, docet parvulos hosce comparituros in judicio universali, excepturos poenam damni, sed perficiendos in intellectu, voluntate, aliisque naturae facultatibus (erit enim tunc communis totius naturae renovatio et instauratio), ut contenti et laeti in omnem aeternitatem concorditer et amice vivant, ac Deum ament et laudent, quod se a peccato actuali et gehenna praeservarit, tantisque naturae donis ornarit, ut res creatas, ac praesertim animae suae excellentiam, aeque ac angelorum contemplari valeant, indeque Creatorem admirari et glorificare; alioqui enim essent otiosi per omnem aeternitatem. Nec enim credendum est Deum tot milliones animarum velle esse semper in otio, et quasi frustra in orbe. Si enim, ut passim docent Doctores in II, dist. xxxIII, quos citat et sequitur Gabriel Vasquez, III, disp. 134, cap. III, parvuli, Deo ita providente, non sentient maerorem ob amissionem regni caelestis, eo quod illud sua culpa non amiserint: cur non credamus eos in communi totius orbis instauratione pariter perficiendos in ordine bonorum naturalium, ut Deum cognoscere, amare et laudare valeant, itaque vitam quietam et jucundam agant? Haec Lessius, eaque multis rationibus confirmat. Quae si vera sunt, quis locus parvulis hisce aptior erit quam terra? utpote in qua solem, coelos, astra, mare caeteraque creata intueri et contemplari poterunt, ex iisque Deum amare et laudare.
Dices, Job xxvi, 10, dicitur: «Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae,» id est, vicissitudo diei et noctis; ergo ea cessante, uti cessabit in die judicii, aquae excedent suos terminos, rursumque operient terram, uti operuerunt in mundi primordio; itaque futurum censent probabiliter S. Bonaventura, D. Soto in IV, dist. xLVII, Quaest. II, art. 4, et alii. Sed responderi potest, primo, τὸ usque dum finiantur lux et tenebrae, esse proverbium, significans idem quod semper et perpetuo. Sic enim explicat Jeremias, cap. v, vers. 22, dicens: «Qui posuit arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit;» alioqui enim terra aquis operta esset invisibilis, et ad primum chaos rediret, ex quo a Deo fuit educta die tertia mundi, cum discooperta fuit et ab aquis separata, Genes. I, 9, tuncque suam formam et decorem accepit. Secundo, dici potest quod mare in fine mundi multas rursum terras operiet, at non omnes; saltem parvulis locum vacuum relinquet. Ut ut est, Deo facile erit parvulis resurgentibus locum congruum sive in terra, sive sub terra, sive ubi ei libuerit, instruere et aptare.
Porro Guilielmus Parisiensis apud Dionysium Carthusianum in IV, dist. xLVII, asserit viros sapientissimos censere, quod post diem judicii et conflagrationem mundi terra rursum floribus, gemmis, arboribus, fontibus aliisque similibus ornamentis sit vestienda, tum ad ejus mundique decorem, tum ad Sanctorum oblectationem, tum ad parvulorum sine baptismo defunctorum, qui in ea degent, recreationem. Idem censent Catharinus hic, Picus Mirandullus in Heptaplo, Abulensis in cap. xxv S. Matth., Quaest. DXLII et DXLVIII, ac Serarius in Judith, cap. xvi, Quaest. II. Audi Anselmum in Elucidario: «Terra,» inquit, «quae in gremio suo corpus Domini confovit, tota erit ut paradisus, et quia Sanctorum sanguine est irrigata, odoriferis floribus, rosis, violis immarcescibiliter erit perpetuo decorata.» Alii tamen, ut Œcumenius, idipsum negant.
Secundum promissa ejus exspectamus. — Novos enim coelos novamque terram promisit Deus, Isai. LXIII, 17, et cap. LXVI, vers. 22, et cap. LXIV, vers. 4: «Oculus,» inquit, «non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te;» quo alludit S. Petrus, ideoque ait: «Exspectamus.» Rursum Christus saepe suis promittit regnum caelorum; hoc autem erit in coelis novis. Denique S. Joannes, Apocal. xxi, 1, promittit coelos novos et terram novam, sed post S. Petrum; post hanc enim epistolam scripta est a S. Joanne Apocalypsis. «Grandis audaciae puraeque conscientiae est regnum Dei postulare, et judicium Dei non timere,» ait S. Hieronymus in cap. vi Matth.
In quibus justitia habitat. — Quaenam justitia? omisso errore Origenis, I Periarchon., cap. vii, qui Platonem secutus coelis animam et mentem, ac consequenter peccatum, justitiam et sanctitatem tribuit: primo, Philippus Solitarius, lib. III Dioptr., cap. vi, per justitiam accipit Deum; hic enim quasi sol justitiae in coelis novis habitabit.
Secundo et melius, q. d. In coelis hisce nostris habitat misericordia tolerans peccatores; in coelis vero novis habitabit justitia, quae non admittet quidquam coinquinatum in illas ingredi, Apocal. xxI, 27. Rursum justitia divina cuique vel in coelis novis, vel in terra nova assignabit pro meritis locum ad praemium, vel poenam, eumque constantem et perpetuum absque ulla mutationis spe vel metu: nam Sanctis assignabit coelum, impiis infernum, pueris in peccato originali decedentibus terram. Hoc est quod Cyrillus, lib. III in Genes., ait Christum omni maledictione terram liberaturum, cum dabit coelos novos et terram novam; et, ut ait S. Ambrosius, lib. V, epist. 21, tunc omnia creata quae prius fuerunt instrumenta flagitiorum, iis exstinctis, quantum in ipsis est, pietatem et justitiam colent, quae idcirco dicitur in iis habitare. Hinc aliqui per catachresin per justitiam accipiunt mundi innovationem, splendorem et decorem. Hic enim congruit justitiae ac mundo jam a peccatis et peccatoribus expiato, ideoque quasi justo et sancto. Ita S. Ambrosius loco citato.
Tertio, simpliciter et plane, «justitia,» id est sanctitas, puta justi et sancti, q. d. Mundus hic vetus instaurationem exspectans omnium scelerum est officina et sentina: at mundus per Christum judicem innovatus, exclusis et in tartara relegatis sceleribus et sceleratis, erit duntaxat locus et sedes justitiae ac justorum et sanctorum; hi enim erunt incolae et domini novi caeli et novae terrae: tunc enim Deus erit omnia in omnibus, I Corinth. xv, 28.
Mystice, coeli novi et terra nova, sed animata, sunt sancti; in his enim habitat justitia, omnisque virtus et sanctitas, juxta illud: «Coeli enarrant gloriam Dei. In omnem terram exivit sonus eorum,» Psalm. xviii, vers. 1 et 5; quod de Apostolis mystice explicat S. Paulus, Rom. x, 18.
Versus 14: Propter Quod, Charissimi, Haec Exspectantes, Satagite Immaculati et Inviolati Ei Inveniri in Pace
14. Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite (σπουδάσατε, id est, omni studio, omni cura, omnibus viribus et nervis contendite) immaculati (ἄσπιλοι, id est, sine macula, scilicet graviori et mortali: nam omnes veniales in hac vita cavere est impossibile) et inviolati (ἀμώμητοι, id est irreprehensibiles) inveniri ei. — Nam, ut ait S. Paulus, Ephes. I, 4: «Elegit nos in ipso (Christo) ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate.» Et Coloss. I, 22: «Reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere nos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso.» Praeclare S. Bernardus, De Triplici Jud.: «Debet,» ait, «quisque quantum potest se irreprehensibilem exhibere, primum quidem coram Deo, sed deinde etiam coram hominibus.» Tum allatis S. Petri verbis subjicit: «Tribus siquidem modis providemus bona coram hominibus, id est habitu, actione, sermone. Habitu ne sit notabilis, actione ne sit reprehensibilis, sermone ne sit contemptibilis. Tribus etiam modis coram Deo, cogitatione, affectione et intentione; nam et cogitatio debet esse sancta. Unde scriptum est: Cogitatio sancta servabit te; et affectio pura et intentio recta. Sunt autem tria ista, id est, cogitatio, affectio, intentio in anima; sed in ea quoque propriis singula locis distincta videntur. Nam cogitatio in memoria est, affectio in voluntate, intentio in ratione.»
Nota τὸ ei, cum ait, «inveniri ei,» q. d. Primo, «ei,» id est, ab ipso quem nihil latet. Secundo, «ei,» id est, in judicio ipsius, quod falli nequit, quodque nemo potest evadere. Tertio, «ei,» id est, in conspectu ejus qui omnia praesens intuetur. Quarto, «ei,» id est, ad honorem et gloriam illius, ut illi placeatis, non hominibus; ut illius honorem promoveatis, non vestrum; ut ab illo praemium et gloriam recipiatis, non a mundi principibus. Ita Deus Abrahae perfectionis ideam praescribens: «Ambula,» ait, «coram me, et esto perfectus;» Septuaginta: «Place in conspectu meo, et esto inculpabilis seu irreprehensibilis.» S. Augustinus, lib. XVI De Civit., cap. XXVI, legit absolute: «Place, et esto sine querela.» Cum simile Thaletis Milesii monitum recitasset Tullius, lib. III De Legibus, nimirum assidue volutandum animo esse, non solum facta atque dicta, verum etiam cogitata divinis oculis patere, praefare adjecit: «Omnem virtutis Philosophiam hoc uno verbo Thales complexus est.» Addit explicatius Valerius Maximus, lib. VII, cap. II, 7: «Ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere vellemus, cum secretis cogitationibus nostris coeleste numen adesse credidissemus.» Ita Jacob patriarcha moriturus benedicens filiis Joseph, ait: «Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei;» Septuaginta: «Deus, cui placuerunt patres mei in conspectu ejus.» Ita David, Psal. CXIV, 9: «Placebo,» ait, «Domino in regione vivorum;» hebraice, ambulabo coram Domino in terra viventium. Ita Abel «in omnibus quaecumque gerebat, Deum putabat esse praesentem,» ait Josephus, I Antiq. IV. Ita Henoch «ambulavit cum Deo;» Septuaginta, beneplacuit Deo, Gen. V, 24. Quidni placeat Deo, qui ita vivit, ut cogitet semper Deum sibi esse praesentem? «Noe vir justus atque perfectus cum Deo ambulavit;» Septuaginta, placuit Deo, Genes. VI, 9. Ita Abraham: «Dominus,» ait, «in cujus conspectu ambulo;» Septuaginta, Dominus Deus, cui placui ante ipsum. Seneca Gentili Lucilo hoc vitae honestae dat consilium, epist. 25: «Sic vive, tanquam sub alicujus boni viri, ac semper praesentis oculis.» Pientius S. Augustinus, Soliloq., cap. XIV, Christianis hunc sanctae vitae dat stimulum: «Magna nobis est indita necessitas juste recteque vivendi, qui cuncta facimus ante oculos Judicis cuncta cernentis.»
Addit S. Petrus τὸ in pace, ut scilicet existentes immaculati et inviolati, primo pacem habeatis cum Deo, cum proximo et cum propria conscientia: magnum enim bonum est pax conscientiae, qua anima, domitis passionibus, tranquilla est, suique regina et domina. Unde haec pax exsuperat omnem sensum, et custodit corda et intelligentias nostras, ait S. Paulus, Philipp. IV, 7. Vide ibi dicta. Secundo, ut adventum Domini, mortem scilicet et judicium, vobis bene conscii exspectetis animo pacato, sereno, hilari et fidenti; haec ergo pax est effectus et praemium immaculatae et inviolatae mentis.
Antistropha huic S. Petri sententiae est illa S. Pauli monentis Titum, cap. II, vers. 12: «Ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.» Et illa, II Corinth. VII, 1: «Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei,» etc. Uterque vero eam accepit et didicit a Christo dicente et docente, Lucae cap. XII, vers. 35: «Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum.» Ubi vide S. Gregorium, S. Augustinum et S. Ambrosium. Anterius idem monuerat, Ecclesiastici cap. XVIII, 19, dicens: «Ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.» Et: «Ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.» Quin et Salomon: «In omnibus viis tuis,» ait, «cogita illum, et ipse diriget gressus tuos,» Proverb. cap. III, 6. Et Tobias ad filium, cap. IV, 6: «Omnibus,» ait, «diebus vitae tuae in mente habeto Deum.» Et David, Psal. XVII, 13: «Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me; et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea.» Et Michaeas, cap. VI, vers. 8: «Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te, utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.» S. Ignatius quoque ad Heronem: «Memento,» ait, «Dei, et non peccabis.» Et Clemens Alexandrinus, III Paedag., cap. V: «Hac ratione fit ut quis nunquam labatur, si Deum semper sibi adesse existimet.»
Moraliter: Mirare hic et imitare candorem, humilitatem, integritatem et charitatem S. Petri, qui divini honoris studiosus, sui negligens, adeo dilaudat, imo canonizat Epistolas S. Pauli, cum tamen sciret in iis se taxari, suumque errorem et lapsum toti orbi propalari; nam, Galat. II, 11, de eo sic scribit S. Paulus: «Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat,» etc. Notent hoc doctores et Scriptores, qui aliorum dicta et scripta suis contraria vituperant, impugnant, lacerant. Notent et discipuli qui suos antagonistas supplantare satagunt, qua in re magis se quam suos aemulos infamant; produnt enim suam superbiam, invidiam, odium, immodestiam, insipientiam. Quanto satius acerbius contra se dicta dissimularent, et silentio premerent? sic enim se sapientes, magnanimos, Christianos, religiosos ostenderent, horum enim decus in unica virtute consistit.
Versus 15: Et Domini Nostri Longanimitatem, Salutem Arbitremini: Sicut et Charissimus Frater Noster Paulus Secundum Datam Sibi Sapientiam Scripsit Vobis
15. Et Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini. — q. d. Hortatus sum vos, ut sancte vivendo exspectetis et desideretis adventum Domini; interim tamen nolo vos queri de ejus tarditate, ac dicere: «Tardat Dominus promissionem suam,» vers. 9. Sed potius arbitrari, sentire et existimare quod haec ejus longanimitas protendatur, nobisque exhibeatur ad salutem, tum nostram, tum malorum aliorum, ut scilicet omnes a peccatis resipiscant, aut certe virtutes et merita bonorum operum accumulent, quorum coronas et praemia aeterna a Christo judice accipient: sicut de facto haec Dei longanimitas multis est saluti, qui alioqui periissent, adeoque per eam completur omnis Sanctorum et electorum numerus.
Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, — commendans tum Dei longanimitatem peccatores exspectantem ad paenitentiam, tum puritatem vitae, fidem, spem, etc., quae hac epistola vobis commendavi. Id facit Paulus, tum epist. ad Rom., cap. II, vers. 4: «An ignoras,» ait, «quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?» ita Œcumenius; tum epist. I ad Corinth., cap. III et XII, sed praesertim epist. ad Hebr., III, VI et X, vers. 36, ubi Dei longanimitatem nobis debere esse saluti hisce verbis significat: «Patientia,» ait, «vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum qui venturus est veniet, et non tardabit; justus autem meus ex fide vivit.» Cum enim ait Petrus: «Scripsit vobis,» videtur denotare Hebraeos; ad Hebraeos enim praecipue scripta est haec S. Petri epistola, utpote quorum ipse quasi Christi successor et vicarius, propriam sibi curam assumpserat. Ita Catharinus, Salmeron et alii hic, ac Baronius, anno Christi 60, et Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. XVII. Nota hic charitatem et unionem S. Petri cum S. Paulo, cui tam luculentum sapientiae divinae dat elogium et testimonium; ex quo sane S. Paulo ejusque epistolis magna accessit auctoritas. S. Petri enim et summorum Pontificum ejus successorum est, Canonicas Scripturas a non Canonicis secernere, probare et definire. S. Petri judicium secutus S. Dionysius Areopagita, cap. II et VII De Divin. Nomin., S. Paulum vocat solem, perfectorem, ducem et sapientiae abyssum, ab eoque se suam Coelestem et Ecclesiasticam Hierarchiam accepisse testatur. Et S. Hieronymus, epist. 61 ad Pammachium, S. Paulum ejusque vocem vocat «vas electionis, tubam Evangelii, rugitum leonis nostri, flumen eloquentiae Christianae.» S. Augustinus in Psal. CXLVII: «Nihil,» ait, «nobis isto viro notius, nihil suavius, nihil in Scriptura familiarius est.» Nazianzenus, orat. 33, Paulum vocat discipulum piscatorum (Apostolorum) simul et magistrum. Vide dicta Prooemio in S. Paulum, ubi sapientiam aliasque dotes S. Pauli multis demonstravi.
Versus 16: Sicut et in Omnibus Epistolis, Loquens in Eis de His, in Quibus Sunt Quaedam Difficilia Intellectu, Quae Indocti et Instabiles Depravant, Sicut et Caeteras Scripturas, ad Suam Ipsorum Perditionem
16. In quibus sunt quaedam difficilia intellectu. — Graecum ἐν οἷς, est masculinum; unde non potest referre Epistolas, utpote generis feminini, sed ipsa dicta et scripta, sive ea quae scripsit Paulus, in quibus sunt multa difficilia. Unde liquet contra Calvinum et Lutherum, Scripturas non esse faciles, et cuique etiam idiotae perspicuas. Respondet Calvinus, ejusque hyperaspistes Beza, τὸ ἐν οἷς referri ad τούτων, quod praecessit, puta ad res de quibus scripsit Paulus: hae enim cum sint de Deo trino et uno, Christo crucifixo similibusque fidei arcanis, sunt intellectu difficiles. «Ne quis ergo,» ait Beza, «hinc putet errorem stabiliri; impius enim et blasphemus est qui nuper scripsit, verbum Dei ita esse obscurum, ut quocumque modo illud accipias, controversiis religionis decidendis non sufficiat.» Haec ille, sibi Lucifer, aliis tenebrio, imo erro et impostor. Subdit S. Petrus: «Quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas.» Ubi nota τὸ caeteras; haec enim vox denotat ipsas S. Pauli Epistolas; hae enim numerantur inter caeteras Scripturas Canonicas, q. d. Depravant Epistolas S. Pauli, sicut et caeteras Prophetarum et Apostolorum Scripturas, quas, quia difficiles sunt intellectu, in alienos sensus detorquent. Adde difficultatem Epistolarum S. Pauli sat convinci ex tot et tantorum Patrum et Doctorum in eas Commentariis, qui tamen sensa mentemque Pauli non adaequant, multoque minus exhauriunt. Item ex perpetuo haereticorum de earum intellectu tum inter se, tum cum Catholicis litigio et dissidio. Denique ex ipso earum intuitu et lectione. Legat quilibet Epistolam ad Hebraeos, et mille in ea inveniet difficultates.
Depravant. — Graece στρεβλοῦσιν, id est detorquent S. Scripturas, quae sunt «originalia instrumenta Christi,» ait Tertullianus, cap. II De Carne Christi. Idem De Praescript., cap. XVII: «Tantum,» ait, «veritati obstrepit adulter sensus, quantum corruptor stylus.» Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 18 in Joan., non aliunde «natae sunt haereses, nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.» Vide Vincentium Lirinensem, Contra haereses. Sic etiamnum hodie nostri haeretici depravant Epistolas S. Pauli, eisque suas haereses tuentur, adeo ut Calvinus clamet pro se, puta pro suo praedestinationis et reprobationis fato, pro fide sola justificante, pro servo arbitrio, etc., stare Paulum et Augustinum. Lutherus vero inter alia ausus fuit depravare verba illa Pauli Roman. III, 23: «Arbitramur justificari hominem per fidem,» addendo solam.
Moraliter: Notent hic concionatores, qui nimis licenter S. Scripturam ad suos conceptus, volentes nolentes trahunt et torquent, se id faciendo illam depravare. Qui enim in alienos sensus eam detorquent, hi eam depravant: vis enim et mens S. Scripturae non in verbis, sed in sensu consistit; qua de re plura dixi in Prooemio in Min. Prophet. Quin imo S. Gregorius, lib. VI, epist. 7, reprehendit eos, qui in Cyriaci Episcopi ordinatione prae gaudio clamaverant: «Haec est dies quam fecit Dominus,» eo quod haec verba proprie dicta sint de Christo, Psal. CXVII: «In creaturae autem laudem,» inquit, «vox illa dari non debuit, quae soli convenit Creatori.»
Ad suam ipsorum perditionem. — Quia ipsa Dei verba, oracula et diplomata violant et depravant. Si enim qui litteras regis falsificat, reus est laesae majestatis humanae, utique qui litteras Dei falsificat, reus est laesae majestatis divinae, ideoque perditioni et gehennae obnoxius.
Versus 17: Vos, Igitur, Fratres, Praescientes Custodite, ne Insipientium Errore Traducti Excidatis a Propria Firmitate
17. Vos igitur, fratres, praescientes (puta praemoniti a me de periculo) custodite (id est, ut vertunt Tigurina, Pagninus et S. Augustinus, De Fide et Oper. cap. XIV, «cavete») ne insipientium (graece ἀθέσμων, id est impiorum, nefariorum, exlegum, puta haereticorum qui depravant Epistolas S. Pauli aliasque Scripturas) errore traducti (Tigurina, abducti; graece συναπαχθέντες, id est simul cum aliis abducti) excidatis a propria firmitate, — fidei, pietatis, gratiae et virtutis Christianae. Unde ait Paulus: «Optimum est gratia stabilire cor,» Hebr. XIII, 9. Pro errore graece est πλάνη: unde stellae erraticae vocantur planetae, quo innuit haereticos esse planetas et errones, qui nusquam fixi consistant, sed per varias haereses oberrent, et ab una in aliam et aliam, ac tandem in atheismum dilabantur.
Versus 18: Crescite Vero in Gratia, et in Cognitione Domini Nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi Gloria et Nunc, et in Diem Aeternitatis. Amen
18. Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. — Idem precatur et hortatur Paulus: «Non cessamus,» inquit, «pro vobis orantes, ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni bono opere fructificantes, et crescentes in omni scientia Dei, in omni virtute confortati,» Coloss. I, 10. Nam, ut ait S. Leo, serm. 8 De Passione: «Omnes de die in diem proficiendo per pietatis augmenta renoventur: quantumlibet enim quisque justificatus sit, habet tamen dum in hac vita est, quo probatior esse possit et melior: qui autem non proficit, deficit; et qui nihil acquirit, non nihil perdit.»
Gratiam praeponit cognitioni, quia crescere in gratia utilius est et magis necessarium, quam crescere in cognitione; multi enim plebeii et rudes crescunt in gratia, et non in cognitione, hique superabunt multos doctos et litteratos in gloria coelesti. Crescere autem in cognitione Jesu Christi Salvatoris, est crescere in cognitione divinitatis, humanitatis, redemptionis, resurrectionis, gratiae, gloriae, omnibusque mysteriis et beneficiis Jesu Christi; unde sequitur incrementum charitatis et amoris ejusdem. Sane quisque Christianus quotidie deberet crescere in cognitione, meditatione et amore Jesu Christi Salvatoris sui; ita cresceret pariter in meritis, et in corona ac gloria coelesti. Dicit hoc Petrus contra haereticos qui se Gnosticos, id est scientes et in cognitione perfectos, vocabant et jactitabant, cum essent ignorantes et errantes. Veri enim Gnostici sunt fideles qui suam ignorantiam fatentur, ac student crescere in cognitione rerum salutis, ideoque assidue orant cum Psalte: «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.»
Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen. — Puta in omnem aeternitatem, quamdiu durat dies aeternitatis. Aeternitas enim est quasi una dies, unumque hodie constans semper et perennans, ut dixi vers. 8. Vel «in diem,» id est in tempus aeternitatis, puta aeternum quod imaginamur aeternitati Dei coexistere, ut illam animo concipere et aliquo modo apprehendere possimus; dies enim saepe pro tempore capitur: imaginamur enim millia et milliones annorum semper sibi succedentium, idque sine fine, ut aeternitatem mente concipiamus. Sic David ait Psalm. LXXVI, 6: «Annos aeternos in mente habui.» Significat hic S. Petrus fideles debere perpetuo vita et voce glorificare Deum, ipsique optare gloriam non praesentem et hodiernam duntaxat, sed perennem et aeternam, ac jugiter cum Ecclesia canere: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.» Hoc enim faciunt canuntque perpetim Beati in coelo, quorum vitam, laudem et felicitatem nos in hac vita inchoare decet, ideoque mentem abstrahere a rebus terrenis, caducis et momentaneis, eamque figere in coelestibus, stabilibus et aeternis. Praeclare S. Leo, serm. 2 De Passione, in fine: «Magni nominis militiam,» inquit, «magnae professionis suscipimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, sed dignum est temporalibus non occupari ad aeterna tendentes.» Idem, serm. 1 De Resurrect.: «Ex qualitate,» ait, «temporalium actionum, differentiae retributionum pendent aeternarum.» Et inferius: «Pro transactis habeantur quae ex maxima parte jam non sunt: et mens intenta mansuris ibi desiderium suum figat, ubi quod affertur, aeternum est.»
Et S. Basilius in Psalm. XLVIII, agens de divitiarum contemptu: «Ne esto,» inquit, «circa praesentia haec pusillo aut dejectiori animo, quin potius vitam illam exspectato beatam prorsus, nec ullo fine claudendam.» Pathetice vero B. Petrus Chrysologus, serm. 124: «Quid stupemus? ubi sumus? Quis est iste qui nos eludit somnus? Quae est ista quae nos tenet oblivio lethalis? Quare non coelo mutamus terram? Quare non caducis emimus aeterna? Quare non perituris manentia comparamus?» Nae ille alte stertit qui ad haec vehementia tonitrua fulminaque verborum non expergiscitur. Nec minus ardenter in saeculi asseclas intonat Nazianzenus, orat. 16: «Quis praetereuntia praeteribit? Instabilibus et aeternis mentem adjunget? Quis de praesentibus rebus tanquam de abeuntibus cogitabit? Quis picturam a veritate, quis umbram a vita sempiterna discernet?» Congruenter et Seneca, epist. 110: «Quid miraris? Quid stupes? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentur; et dum placent, transeunt: ad veras potius te converte divitias.» Denique S. Bernardus in Meditat. cap. II, clare et nervose: «Dic mihi,» ait, «ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nihil ex eis remansit, nisi cineres et vermes. Attende diligenter quid sunt, vel quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu: comederunt, et biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descenderunt.» Unde concludit idem in Sententiis: «Infelix proinde qui in hujus vitae lubrico fidens, perituram insumit operam; nec advertit quoniam vapor est, et ad modicum parens, et vanitas vanitatum.» Si sapis ergo optasque esse felix,
Benedictio Conclusiva
Quocirca Ecclesia nos docet Deum orare, «ut eo rectore et duce sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna;» transeundum enim est per temporalia et transitoria, haerendum in fixis et aeternis.
VIVE VERITATI,
VIVE IMMORTALITATI,
VIVE AETERNITATI.
«Haec sollicitissima meditatio debet esse sapientis, ut quoniam brevis dies istius vitae, et incerta sunt spatia, nunquam sit mors morituro improvisa, nec inordinatum incidat finem, qui se novit esse mortalem,» S. Leo, serm. 5 De Jejunio 7 mensis.