Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Capite praecedenti S. Petrus hortatus est fideles ad fidem Christi constanter retinendam et augendam per bona opera et per lectionem Prophetarum, nunc hoc capite eosdem monet, ut caveant pseudoprophetas Prophetis contrarios, puta haereticos, quorum primo, malignitatem, mox punitionem describit; quod scilicet puniendi sint instar Luciferi, et daemonum; ac instar mundanorum, qui mersi sunt diluvio; atque Sodomae et Gomorrhae, quae caelesti igne conflagrarunt. Deinde, vers. 10, eorum pravos mores, praesertim luxuriam, superbiam, rebellionem, audaciam, philautiam, blasphemiam, adulationem, avaritiam describit. Tertio, vers. 16, eos comparat cum Balaam, cujus malitiam redarguit asina, eo quod illius instar pelliciant homines in errores, docendo luxuriam et libertatem carnis; quae mera et foeda est servitus. Quare facta sunt eis, inquit, posteriora deteriora prioribus, juxta proverbium: «Canis reversus ad suum vomitum,» et, «Sus lota in volutabro luti.»
Textus Vulgatae: II Petri 2:1-22
1. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant; superducentes sibi celerem perditionem. 2. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur. 3. Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. 4. Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. 5. Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. 6. Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens; 7. et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: 8. aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. 9. Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos; 10. magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: 11. ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. 12. Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt. 13. Percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes et maculae, deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum; 14. oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti; pellicientes animas instabiles; cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: 15. derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit. 16. Correptionem vero habuit suae vesaniae: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam. 17. Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. 18. Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: 19. libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sunt corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. 20. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. 21. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato. 22. Contigit enim eis illud proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et, Sus lota in volutabro luti.
Versus 1: Fuerunt Vero et Pseudoprophetae in Populo, Sicut et in Vobis Erunt Magistri Mendaces, Qui Introducent Sectas Perditionis
1. Fuerunt vero et pseudoprophetae, — puta falsi vates et doctores, qui populum a Deo ad idola et vitia avocabant, promittentes eis pacem et abundantiam bonorum temporalium, et oracula ac minas verorum Prophetarum irridentes. Hos enim omni aevo suscitavit daemon, qui est simia Dei, ut sicut Deus suos habebat Prophetas, ita et ipse suos haberet, sed falsos, qui Deum et veros oppugnarent, inquinando veram fidem et religionem falsis opinionibus et superstitionibus, uti notavit Tertullianus, lib. De Praescript. contra haereticos; Justinus Contra Tryphonem; S. Irenaeus, Cyprianus, Augustinus et alii. Tales fuere Prophetae Baal qui se opposuerunt Eliae, ut pro Deo substituerent Baal, III Reg. XVIII, 19; Sedecias, Ananias et alii, quos perstringit Jeremias, cap. XXVIII; Isaias, cap. IX, vers. 15; Moses, Deuter. XIII, 1, et alii.
In populo — Hebraeorum, qui erat populus et Ecclesia Dei veri.
Sicut et in vobis erunt. — Est anastrophe: haec enim verba praeponenda sunt hoc modo, sicut olim fuerunt pseudoprophetae inter Judaeos, sic et in vobis, o Christiani, erunt magistri mendaces. Deinceps enim de Christianis eorumque pseudoprophetis agit; sed meminit veterum, tum ne novum et insolens id putent Christiani, tum ut novorum mores ex veterum moribus repraesentet. Tales tempore S. Petri erant Simon Magus, primus haeresiarcha, cui successit Menander discipulus, deinde Saturninus, Basilides, Ebion, Cerinthus, Nicolaitae; mox vero futuri erant Gnostici, Valentiniani, Montanistae, Marcionitae, etc., quos Tertullianus, lib. De Praescript., cap. IV, vocat pseudoprophetas, id est, falsos praedicatores et pseudoapostolos, id est, adulteros evangelizatores, ut ipse interpretatur.
Eosdem in Ecclesia mox futuros praedixit S. Paulus, Actor. XX, 30, et S. Joannes, epist. I cap. II, vers. 2. Sic Manichaeos sui aevi pingit S. Augustinus, lib. III Confess., cap. VI, ab eisque se captum commemorat: «Incidi,» inquit, «in homines superbe delirantes, et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscus confectum commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri, Spiritus Sancti. Haec enim omnia non recedebant de ore eorum, sed sono tenus et strepitu linguae: caeterum cor inane veri. Et dicebant: veritas et veritas, et multi eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creaturis tuis, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium.»
Qui introducent, — παρεισάξωσιν, id est furtim, clam et subdole introducent, speciem et larvam pietatis ac reformationis suae haeresi praetendentes; uti faciunt nostri Calvinistae, qui se vocant Ecclesiam Reformatam, cum sit plane deformis et deformata, imo omnia sacra et sancta deformans; nimirum hi sunt lupi rapaces, qui se ovium vellere abscondunt et fucant, uti ait Christus, Matth. VII, 15. Iidem sunt vulpes, quae demoliuntur vineam Domini, Cant. II, vers. 15, quos S. Cyprianus, epistola 73, recte nuncupat simias homines imitantes; S. Ignatius ad Trallianos, cicutam mulso temperantes, caupones vino venenum miscentes.
Hinc S. Cyprianus, epist. 52; S. Augustinus, epist. 165; Irenaeus, lib. III, cap. II, et alii jugulant haeresin et haereticos, eam arguendo et convincendo injustitiae et rapinae, quod scilicet invadant sanctae Scripturae et Ecclesiae limites, eosque quasi injusti possessores occupent, legitimis Episcopis et magistris expulsis.
Praeclare Tertullianus, De Praescript., cap. XXI, hanc fidei normam sancit: «Id tenendum,» ait, «quod Ecclesia ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo suscepit: reliquam vero omnem doctrinam docet de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum et Apostolorum, et Christi, et Dei;» et cap. XXXI, idipsum ostendit ex parabola seminis et zizaniorum, Matth. XIII, «quae bonum semen frumenti,» inquit, «a Domino seminatum primo constituit, avenarum autem sterilis foeni adulterium ab inimico diabolo postea superducit. Ita ex ipso ordine manifestatur, id esse Dominicum et verum, quod sit prius traditum: id autem extraneum et falsum, quod sit posterius immissum;» et cap. XXXV, quod fides nostra orthodoxa sit prior, inquit: «Hoc erit testimonium veritatis ubicumque occupantis principatum. Quod ab Apostolis non damnatur, sed defenditur, hoc erit indicium proprietatis;» et cap. XXXVII, urgens praescriptionem: Haereticis, inquit, dicendum est: «Qui estis? quando et unde venistis? Quid in meo agitis non mei? quo denique, Marcion, jure silvam meam caedis? qua licentia, Valentine, fontes meos transvertis? qua potestate, Apelles, limites meos commoves? Mea est possessio: quid hic caeteri ad voluntatem vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio: olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus, quorum fuit res. Ego sum haeres Apostolorum. Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adjuraverunt, ita teneo: vos certe exhaeredaverunt semper, et abdicaverunt ut extraneos, ut inimicos.» Vide Vincentium Lirinensem in aureo libello contra profanas haeresum novitates.
Sectas perditionis. — Graece αἱρέσεις ἀπωλείας, id est, haereses perditionis, hoc est, perditas et perniciosas, quae ducunt in exitium tum praesens, tum aeternum. Haeresis enim non tantum perdit animas in gehenna, sed saepe et corpora, opes et imperia in praesenti vita, uti hoc et praecedenti saeculo vidimus Hungariam aliasque provincias per haeresim et haereticos occupatas a Turcis; praelia et caedes maximas commissas ab Hugonotis in Gallia, a Puritanis in Anglia et Scotia, a Lutheranis in Germania. Hinc eorum dux, choragus et incentor est angelus abyssi, puta diabolus, «cui nomen hebraice Abaddon, graece Apollyon, latine Exterminans,» Apocal. IX, 11. Porro Tertullianus, De Praescript., cap. VI: «Haeresis,» ait, «dicta Graeca voce ex interpretatione electionis, qua quis sive ad instituendas, sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur, sibi elegit: nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiamsi angelus de coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur nobis.» Haereticus ergo est qui eligit quod credat, ideoque non credit quod credendum docent Doctores et Ecclesia. Haeresis enim graece idem est, quod electio; secta vero a secando dicta est, eo quod sit factio ab aliis resecata et separata, juxta illud Judae, vers. 19: «Hi sunt qui segregant semetipsos.»
Et eum qui emit eos, Dominum negant. — Graece ἀρνούμενοι, id est negantes, tum in praesenti, tum in futuro, id est, negant et negabunt, quia hic est eorum genius et spiritus, scilicet negare Christum, q. d. Haeretici negant Christum qui eos suo sanguine redemit: quod summae est ingratitudinis aeque ac dementiae; negant enim suum Salvatorem et salutem. Porro id faciunt, tum quia pleraeque haereses negarunt Christi vel divinitatem, vel humanitatem, vel animam, vel voluntatem, vel redemptionem, vel gratiam; aut Christo indigna et blasphema ascribunt, ut ignorantiam, blasphemiam, desperationem, damnationem, uti facit Calvinus: qui enim haec asserit, negat Christum esse redemptorem, non verbo, sed reipsa; tum quia Christi Sacramenta, fidem, doctrinam et Ecclesiam impugnant: hoc est quod ait S. Petri assecla, S. Judas, vers. 4: «Solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes;» tum quia Simon Magus negabat Christum, dicebatque se esse Dei virtutem et Christum; uti hoc saeculo fecit David Georgius, Joannes Leydanus, et similes fanatici. Denique omnis haeresis tandem desinit in atheismum, ac primo negat Christum, deinde numen et providentiam, tandem Deum; uti jam videmus haereticos docere, quemlibet, etiam Turcam et Paganum, in sua fide posse salvari, ac proinde non esse necessarium Christum et Christianismum: quae secta jam valde invalescit, cui obniti totis viribus debent Praelati et Principes.
Superducentes sibi celerem perditionem, — quia post mortem, quae in hac vita adeo brevi eis accelerat et instat, accersunt sibi ignem aeternum. Plerique etiam haeresiarchae infelici, celeri et infami morte sublati sunt. Simon Magus arte magica volans, per preces S. Petri dejectus e Capitolio, in praeceps ruens crura fregit, ac paulo post ex dolore expiravit, teste Arnobio, lib. II Contra Gentes; S. Maximo, hom. 5 De Nativit. SS. Petri et Pauli, et Hegesippo, lib. III De Excid. Hierosol., cap. II. Manes, qui se Manichaeum quasi effusorem mannae nuncupavit, a rege Persarum excoriatus est, eo quod ejus filium quem curaturum se promiserat, occidisset, teste Epiphanio, haeresi 66. Montanus cum suis Prophetissis laqueo se praefocavit, ait Eusebius, lib. V, cap. XVI. Donatistae Eucharistiam canibus projicientes, ab eis discerpti sunt, ait Optatus, lib. II Contra Parmenionem. Arius vadens ad ecclesiam, eam occupaturus, dolore alvi correptus, in latrinis intestina cum anima effudit, teste Ruffino, lib. X Histor., cap. XIII. Julianus Apostata pugnans contra Persas coelesti telo ictus interiit, ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. 1 in Julianum. Priscillianus a Maximo tyranno capite plexus est. Leo Armenus iconoclasta in ipsa ecclesia necatus est. Heraclius Imperator factus Monothelita subitam foedamque mortem obiit, cum non nisi in vultum proprium mingere posset, ait Zonaras in Annal. Theodorici, regis Gothorum Ariani, horribilem necem et damnationem narrat S. Gregorius, IV Dialog., cap. XXX. Valens Arianus a Gothis victus fugiens in casam, in ea ab iisdem concrematus est, ait S. Hieronymus in Chron. Nestorii linguam blasphemam ederunt vermes, ait Evagrius, lib. I Hist., cap. VII. Hunericus Arianus, persecutor fidelium, a vermibus consumptus est, ait Victor, lib. III Wandal. Anastasius Imperator Eutychianus fulmine ictus occubuit, ait Zonaras, et Paulus Diaconus in ejus Vita. Lutherus post lautam coenam nocte suffocatus interiit, teste Cochlaeo in Vita Lutheri. Zuinglius in bello Helvetico promittens se omnia Catholicorum tela excepturum, ab iisdem interemptus est. Andreas Carolstadius a daemone abreptus non comparuit. Calvinus instar Herodis a vermibus consumptus, blasphemans et pejerans infelicem animam exhalavit, teste Bolseco in ejus Vita.
Versus 2: Et Multi Sequentur Eorum Luxurias, per Quos Via Veritatis Blasphemabitur
2. Et multi sequentur eorum luxurias. — Graece ἀπωλείαις, id est, perditiones et exitia. Sed Regia, Complut. et alia legunt ἀσελγείαις, id est petulantias, luxurias, intemperantias.
Hoc est quod ait Judas, vers. 4, haereticos gratiam Dei nostri transtulisse in luxuriam. Et Paulus eos vocat voluptatum amatores magis, quam Dei, II Timoth. III, 4. S. Hieronymus in cap. III Jerem. diserte ait, «quod nulla haeresis nisi propter gulam ventremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis;» et in cap. IX Oseae: «Difficile,» ait, «est invenire haereticum qui diligat castitatem.» Nota sunt sacrilegia et libidines portentosae Calvini, Lutheri, Bezae et caeterorum. Quocirca Thomas Morus argute cuidam objicienti, plurimos ad Lutheri sectam se conferre, ideoque eam videri veram, respondit: «Non plus miraculi est homines ad Lutherum currere, quam saxa ex alto ruere deorsum;» plerique enim currunt et ruunt ad gulam, venerem et libertatem carnis, quasi porci ad volutabrum, quam permittit, imo docet Lutherus.
Per quos via Dei blasphemabitur. — Hebr. דרך derech, id est via, significat institutum, vivendi normam et rationem. «Via» ergo «Dei» est vera religio et Christianismus sancitus a Deo; hic blasphematur ab haereticis, tum facto et vita, quia impuris moribus eum contaminant, ac Turcis et Paganis eum ridendum et blasphemandum exponunt; tum lingua et calamo, quia multos blasphemos errores docent, multaque convicia et blasphemias jactant in Christum, Beatam Virginem, Sanctos, Religiosos, Monachos, vota, jejunia, caelibatum, Sacramenta, praesertim Eucharistiam.
Versus 3: Et in Avaritia Fictis Verbis de Vobis Negotiabuntur
3. Et in avaritia fictis verbis. — Alludit ad mercatores qui verbis fictis et arte compositis, supra veritatem laudant et extollunt suas merces, ut facilius eas extrudant, et carius vendant. Sic enim haeretici, ut suam haeresim divendant et spargant, eam blandis et elegantibus verbis adornant, et quasi meretricem sermonis lenocinio fucant, ut videatur pulchra et elegans instar Helenae. Unde pro «fictis» graece est πλαστοῖς, id est, ut Pagninus et Tigurina, factitiis, aut potius fictitiis, quia more plastis ac figuli multa confingunt, ut haeresis suae idolum velent, vestiant et ornent. Hoc est quod ait Paulus Rom. XVI, 18: «Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentum;» et S. Gregorius, V Moral., cap. XI, alias XII: «Plane semper blanda sunt,» inquit, «quae proponunt, sed aspera quae prosequendo subinferunt;» et S. Hieronymus, epist. ad Oceanum et Pammach.: «Sic,» ait, «verba temperant, sic ordinem vertunt, et ambigua quoque concinnant, ut et nostram et adversariorum confessionem teneant, ne aliter haereticus, aliter Catholicus audiat;» sicut Ariani, ut ὁμοούσιον, id est consubstantialem, tollerent, dixerunt Christum esse ὁμοιούσιον, id est, in substantia similem Patri, ut viderentur idem dicere quod orthodoxi; sed unicum iota adjicientes ὁμοιούσιον sive ὁμοούσιον evertebant, teste S. Cyrillo, Dial. de Trinit., lib. I.
Praeclare S. Augustinus, lib. De Convenientia Decalogi cum decem plagis Aegypti: Qui, inquit, Christianae veritati contradicunt, «et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium quidem afferentes auribus, nullos autem praebentes cibos mentibus.» Sed ranae hae ad lucem Ecclesiae et veritatis obmutescunt, juxta illud Poetae:
Lumine perculsa cessant maledicere ranae,
Et victus veri luce sophista tacet.
Idem, serm. 87 De Temp., comparat eos cyniphibus, quos volantes non vides, sed sentis stimulantes. Haereticus enim «minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat, nec intelligat unde decipitur.» Idem, lib. V Confessionum, cap. III De Fausto Manichaeo: «Faustus,» ait, «magnus laqueus diaboli, et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiae;» et cap. VI: «Expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa, quae illi (Manichaei) dicere solent, multo suavius garrientem;» sed subdit suam sapientiae verae sitim ab eo non potuisse expleri, praesertim ubi «apparuit imperitus earum artium,» inquit, «quibus eum excellere putaveram,» etc. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de coelo, et sideribus, et sole, et luna. Unde S. Augustinus fatetur, eo relicto, se alio transtulisse ad vestigandam sapientiam.
De vobis negotiabuntur, — ἐμπορεύσονται, id est mercabuntur; Vatablus, vos cauponabuntur, de vobis ad quaestum abutentur; tum quia emungent crumenas vestras, tum quia vos vendent diabolo. Haereticorum ergo proprium vitium est avaritia, Apostolorum vero et Doctorum orthodoxorum opum contemptus. Unde Paulus gratis evangelizavit, I Corinth. IX, 13, et I Thessal. II, 5. Hoc est quod ait Paulus ad Titum I, 10: «Qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia;» et Judas, vers. 16: «Mirantes personas quaestus causa.» Unde graphice eos pingens S. Ignatius, epist. 3: «Quorum Deus,» inquit, «venter est, qui terrena sapiunt, amatores voluptatum et non Dei; speciem quidem pietatis prae se ferentes, virtutem autem ejus abnegantes; χριστέμποροι, id est, Christum mercantes, verbum Dei in tabernis praedicantes, et Dominum nostrum Jesum Christum vendentes, mulierum corruptores, aliena concupiscentes, et pecuniarum amatores.»
Quibus judicium jam olim non cessat, — q. d. «Judicium,» id est poena et damnatio justo Dei judicio ab olim, puta ab aeterno, eis decreta non tardat, sed instat et imminet, licet ipsi hic triumphent quasi securi, beati et felices. Graece οὐκ ἀργεῖ, id est, non otiatur, hoc est, ut Oecumenius, non erit otiosa nec irrita, non desidet, non torpescit, sed strenue progreditur et accelerat. Unde explicans subdit: «Et perditio eorum non dormitat.» Hoc est quod peccatoribus intonat Isaias, XXX, 33: «Praeparata est ab heri Tophet, a rege praeparata, profunda et dilatata. Nutrimenta ejus ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam:» vide ibi dicta.
Versus 4: Si Enim Deus Angelis Peccantibus Non Pepercit, sed Rudentibus Inferni Detractos in Tartarum Tradidit Cruciandos, in Judicium Reservari
4. Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit. — Subaudi, multo magis hominibus vilibus, puta haereticis, non parcet, uti explicat Petrus, vers. 9 et 11. Ita Cassianus, lib. XII Instit., cap. IV, et Damascenus, I Paralip. VI. «Peccantibus,» intellige et in peccato suo usque ad finem persistentibus: «Nam quod in homine est mors, hoc in angelis est casus seu lapsus,» puta viae, poenitentiae et meritorum terminus, ait Nyssenus vel potius Nemesius, lib. I De Homine, cap. III, et ex eo Damascenus, lib. II, cap. IV. Sicut ergo homo est viator usque ad mortem, potestque poenitere et salvari: sic et angeli habuerunt aliquod spatium, licet breve, quo fuerunt viatores usque ad lapsum e coelo, in quo poenitere potuissent, ait Nyssenus, si voluissent; sed noluerunt, ideoque omnes ceciderunt et damnati sunt, uti passim docent Patres et Doctores. Nec aliud voluisse videtur S. Thomas, I part., Quaest. LXIII et LXIV, cum ait angeli naturam secundum voluntatem esse inflexibilem, ut in eo quod semel deliberate elegit, constanter persistat, uti de facto in sua electione perstiterunt omnes tam boni quam mali: inflexibilem enim intellexit, quia aegre flectitur, eo quod prius omnia exacte consideret et perspiciat antequam eligat, quod homo saepe non facit, ideoque facilius flectitur mutatque propositum. Alioqui enim angelus cum sit liberrimus, absolute flexibilis est, potestque mutare electionem, uti evincit Scotus in II, dist. 6, Quaest. II, et Gabriel ibidem Quaest. I, art. 2. Credibile tamen est Deum eis non dedisse gratiam excitantem ad poenitendum necessariam, eo quod liberrime peccarint, et in peccato se obfirmarint, uti docet S. Gregorius, II Moral., cap. III, vel IV; Cassianus, collat. IV, cap. XIII et XIV; Prosper, lib. I De Vita contemplativa, cap. III; Fulgentius, De Fide, cap. III; Isidorus, lib. I De Summo bono, cap. XII, sentent. II; S. Anselmus, lib. I Cur Deus homo, cap. XVI.
Et hac de causa nonnulli Doctores censent daemones mox ut lapsi sunt in peccatum, fuisse in viae suae termino, ideoque non potuisse resurgere per poenitentiam et salvari; sententia tamen damnationis in omnes prolata non fuit a Deo, nisi consummata eorum in peccato perseverantia et obstinatione: qua prolata, illico e coelo in tartara praecipitati sunt. Vide Gabrielem Vasquez, I part., Quaest. LXIV, art. 2, disp. 239, cap. VII, ubi et ex Patribus quinque causas recenset, cur Deus pepercerit homini peccanti, non angelo. Prima est, quia homo fragilis per imbecillitatem carnis peccavit, ideoque misericordiam est consecutus: angelus vero purus vegetusque est spiritus, inquit S. Gregorius, IV Moral., cap. IX, alias X, et Damascenus, lib. II De Fide, cap. III. Secunda, quia angelus nullo suadente peccavit, homo autem suadente diabolo: ita S. Gregorius loco citato. Tertia, quia in angelis non est lapsa tota natura, sed pars illius; in homine vero tota natura lapsa est: posteri ergo Adae, eo peccante, digni fuere venia, quia ejus peccati non fuere conscii: ita S. Augustinus, Enchir., cap. XXIX. Quarta, quia angelus ob summam mentis perspicacitatem plena voluntate peccavit: ita Cassianus, collat. IV, cap. III. Quinta, quia angelus creatus fuit in summo honoris ordine, quem in via habere poterat, et tantum per contemplationem sui Creatoris confirmandus erat; ideo inde lapsus, non fuit revocatus per poenitentiam: homo vero in terra positus, destinatus generationi, ut inde ad meliorem vitam sine morte transiret, in statu magis remoto a beatitudine constitutus est; et ideo magis spatium constitutum est homini quam angelo, et poenitentia homini concessa, non angelo: ita Auctor De Mirabil. S. Script. apud S. Augustinum, lib. I, cap. II.
Porro peccatum Luciferi et angelorum fuit superbia, quia instigante Lucifero rebellarunt Deo; sed in quo ea sita fuerit, variant Doctores. Primo, Gabriel Biel et Scotus in II, dist. 5, censent in eo sitam fuisse, quod sibi in sua pulchritudine et excellentia nimis complacuerint. Secundo, alii in eo quod noluerint pendere a Deo, sed sibi vivere et sufficere. Tertio, alii in eo quod voluerint beatitudinem sibi arrogare, suisque assequi viribus, non Dei: ita Alexander, Albertus, S. Thomas, S. Bonaventura in II, dist. 5 et 6. Quarto, alii in eo, quod voluerint caeteris praeferri et nulli subesse: ita S. Augustinus, lib. XIV De Civitate cap. XI, et S. Gregorius, XXXIV Moral., cap. XVII, alias XIV: «Jus,» inquit, «libertatis appetiit, ut praeesset caeteris, et nulli subesset.» Quinto, probabiliter Franciscus Suarez, lib. VII De Angelis, cap. XVIII, num. 13, censet eos ambivisse unionem hypostaticam Verbi, ut scilicet illa uni ex angelorum ordine, puta Lucifero suo principi, conferretur, non homini alicui, puta Christo. Hanc enim unionem videtur appetiisse Lucifer, eamque invidisse Christo, ideoque alios ad sibi consentiendum sollicitasse. Idipsum innuit Apostolus, Hebr. cap. I, vers. 6, dicens: «Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.» Eamdem sententiam tenet Catharinus hic, eamque innuit Tertullianus, lib. De Patientia; S. Basilius, homil. De Invidia; S. Cyprianus, tract. De Zelo et livore; S. Bernardus, serm. 1 De Adventu; Rupertus in cap. VIII, vers. 5 Joannis, et alii.
Sed rudentibus (perperam aliqui apud Bedam legunt, rugicatibus) inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos. — Rudentibus, id est catenis infernalibus, scilicet igni et inferno eos alligando, ut nulla potestate aut vi ea excutere, aut ab iis se liberare valeant. Graece est σειραῖς ζόφου, id est catenis caliginis, vel noctis. Per «rudentes inferni» S. Petrus significat potestatem, jus et vim quam habuit et exercuit infernus, quasi minister et lictor Dei, in angelos in coelo mox ut peccarunt, et a Deo damnati sunt, ut scilicet illos deturbante Michaele cum sociis angelis bonis, sua quasi vi supernaturali, quatenus scilicet erat instrumentum divinae vindictae, e caelis ad se attraheret, sibique ut tortori et tormento indivulse et inseparabiliter alligaret; sicut idem ille ignis inferni daemones quocumque terrarum vagantes ita detinet, ut activitatem ejus nusquam effugere possint. Sicut ergo ignis vehemens suum quaerit pabulum, adeoque si paleas aut stipulas vel eminus odoretur, illico eas invadit, corripit et incendit: sic et ignis inferni suum pabulum odoratus in coelo, puta daemones, illico eos ad se rapuit, detraxit et flammavit, fecitque folles et fomenta gehennae. Ubi nota paradoxon: nam tunc infernus habuit jus in coelum, id est, in angelos in coelo, ideoque coelum fuit quasi infernus, imo inferno subditum. Nec id mirum: quia magis mirum est peccatum angelorum fuisse in coelo, quam poenam peccati. Ubi vide et collige ex poena hac, quanta sit gravitas peccati et superbiae, quae coelum quasi in infernum, angelos in daemones commutarit.
Possunt tamen facilius in Graeco «rudentes inferni» referri non ad vocem detractos, sed ad vocem tradidit, q. d. Tradidit Deus angelos peccantes ac mancipavit carceri et igni infernali, illisque eos in perpetuum devinxit, et quasi quibusdam rudentibus, vel, ut Graeca habent, catenis caliginis alligavit et firmissime astrinxit, ut eum nunquam excutere aut evadere possint. Hae ergo catenae et rudentes non sunt aliud, quam claustra inferni. Unde S. Augustinus, lib. XI De Civit., cap. XXXIII, et S. Gregorius, lib. VIII Moral., cap. XI, sic legunt: «Sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradidit in judicio puniendos, vel cruciandos reservari.»
Hos rudentes graphice depingit S. Cyprianus, De Laudibus martyrii: «Saeviens,» inquit, «locus cui gehenna nomen est, magno plangentium murmure et gemitu, et cruciantibus flammis per horrendam spissae caliginis noctem, saeva semper incendia camini fumantis expirat, globus ignium arctatus obstruitur, et in varios poenae exitus relaxatur. Tunc saeviendi plurima genera, tum in se ipse convolvit, quidquid ardoris emissi edax flamma cruciarit. Hos quibus recusata vox Domini, et imperia fuere contempta, disparibus coercet exitiis, proque merito salutis exacte vires suas suggerit, dum pars sceleris discrimen imponit.» Atque haec quidem universim omnino vere. Mox vero singula poenarum genera distinguens:
«Et alios quidem,» ait, «moles intolerabilis curvat; alios per abruptum clivosi tramitis collem vis saeva praecipitat, et catenarum stridentium nexum grave pondus inclinat. Sunt et quos agens strictim rota et indefessa vertigo, et quos tenaci inter se densitate constrictos adhaerens corpori corpus includat; ut et absumat incendium, et gravet ferrum, et excruciet turba multorum.» Quae sane, nisi metaphorice et improprie accipias, fabulosa et Poetarum figmentis similia videntur: licet enim certum sit in inferno damnatos variis poenis et modis torqueri, tamen in daemonibus, qui corpus non habent, haec locum habere nequeunt nisi quis dicat daemones in inferno assumere corpora horribilia, ut homines damnatos magis crucient, magisque crucientur et ipsi, quod insinuat Isaias, XXXIV, 14, ut ibi dixi.
Porro ex eo quod habet Graecus, catenis caliginis, multi per caliginem accipiunt non infernum, sed aerem hunc crassum; indeque docent aerem hunc plenum esse daemonibus: partem enim daemonum detrusam esse in infernum, partem vero hic vagari ad tentandum omnes, quae in die judicii relegabitur in tartara: ita S. Hieronymus, in cap. VI ad Ephes., vers. 12; S. Chrysostomus, homil. 11 in epist. I ad Thessalon.; Tertullianus, Apolog. cap. XXII; Theodoretus, lib. IV De Graecor. Affect.; S. Antonius apud S. Athanasium; S. Augustinus, De Natura boni, cap. XXXIII, et VIII De Civit., XXII, et tract. 95 in Joann., et alibi; qui et addit aerem hunc imum, posse vocari infernum. Haec sententia vera est, sed non congruit nostrae versioni, quae habet «rudentibus inferni:» hi enim non sunt in aere; nec etiam congruit Graeco ταρταρώσας, id est, in tartarum praecipitans. Quare caligo haec accipi debet in inferno, uti explicat Judas, vers. 6, dicens: «Vinculis aeternis sub caligine reservavit;» in inferno enim sunt vincula daemonum aeterna, non in aere.
Nota: τὸ non pepercit continet meiosin: parum enim dicit, sed longe plus significat, q. d. «Non pepercit,» sed irrevocabilem in eos protulit damnationis sententiam, juxta illud I Regum cap. XV, vers. 29: «Triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur; neque enim homo est, ut agat poenitentiam.» Quare error Origenis jam olim damnatus est, daemones aliquando a Deo revocandos et salvandos fore. Quo accedit Ambrosiaster in cap. III ad Ephes., asserens aliquos ex daemonibus per Paulum liberatos ab errore, peccato et Luciferi tyrannide. Huc aliqui referunt illud Severi Sulpitii, quod ipse ascribit S. Martino in Vita ejus, cap. XXIV, ubi narrat S. Martinum diabolo energumenum possidenti dixisse: «Si poenitere et converti vis, Deus tui miserebitur.» Verum si id dixit S. Martinus, non absolute dixit Deum miserturum diaboli, sed conditionate, scilicet si poenitere vellet; atqui conditio haec est impossibilis: daemon enim obstinatus est in malo prorsusque impoenitens poenitere nec vult, nec potest: ergo pariter impossibile est secundum legem ordinariam ut Deus ejus misereatur. Quare verissime S. Augustinus, lib. XXI De Civit., XXIII: «Teneatur,» ait, «fixum et immobile, nullum regressum ad justitiam vitamque sanctorum diabolum et angelos ejus habituros; quia Scriptura quae neminem fallit, dicit eis, Deum non pepercisse, et sic ab illo esse inter impios praedamnatos, ut carceribus caliginis inferni retrusi traderentur servandi, atque ultimo judicio puniendi, quando eos aeternus ignis excipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum.»
Detractos in tartarum. — Graece significantius est ταρταρώσας, q. d. Tartarizans, siderans, fulminans, adigensque in tartara. Porro tartarus, et in plurali tartara dicuntur ἀπὸ τοῦ ταράσσειν, id est turbare; aut potius ἀπὸ τοῦ ταρταρίζειν, id est a tartarico tremore frigoris; tartarus ergo significat locum frigoris maximi: ita ex Hesiodo Plutarchus, opusc. De primo Frigido. Sicut ergo infernus dicitur gehenna ab igne et ardore, ita idem dicitur tartarus a frigore et gelu, juxta illud Job cap. XXIV, vers. 19: «Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,» quod de inferno explicat Philippus Presbyter, Beda, Lyranus, S. Thomas, Studita et alii. Idem significat stridor dentium, de quo Christus Matth. XXV, 30 et 41. Stridor enim hic oritur ex frigore. Unde Beda, lib. V Histor. Angl., refert S. Diethelmum vidisse animas in Purgatorio salire ab ignibus ad nives. Tartarus ergo est locus inferorum profundus et imus, ait Servius et Suidas. Unde Virgilius, VI Aeneid:
Tum tartarus ipse
Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras,
Quantus ad aethereum coeli suspectus Olympum.
Idem ibidem:
Hinc via tartarei quae fert Acherontis ad undas;
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
Aestuat, atque omnem Cocyto eructat arenam.
Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Lucretius, lib. III:
Tartarus horrificos eructans faucibus aestus.
Quaeres ex quo loco detracti sunt daemones, et consequenter ubi fuere creati? Resp. primo, S. Augustinus, lib. III De Genesi ad litter., cap. X, et Rupertus in Genes. libro I, cap. XI, eos conditos fuisse in aere superiore, qui coelo vicinus est, indeque detractos. Idem censuit Eugubinus, lib. VII Peren. Phil., cap. XXXVIII, sed falso nixus fundamento, scilicet quod angeli sint corporei, et quoad corpus ex aere creati. Secundo, S. Hieronymus (quem sequitur noster Lorinus et Ascanius Martinengus in Genes. cap. 1, et Franciscus Suarez, tract. De Angelis, lib. I, cap. IV), lib. VI in Isaia cap. XIV, vers. 13, explicans illud Luciferi: «In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum,» censet Luciferum et daemones creatos esse in firmamento, sive sphaera octava, in quo sunt stellae et astra, indeque voluisse conscendere in coelum empyreum.
Tertio, S. Augustinus, XI De Genes. ad litter., cap. XVII et XIX, censet daemones creatos in mundo isto inferiori, angelos vero bonos in coelo. Quarto, S. Thomas, I part., Quaest. LXI, art. 4, ad 2, insinuat angelos inferiores, qui praesunt creaturis, ut coelis, elementis, in illis ipsis esse creatos, caeteros vero in coelo empyreo.
Quinto, alii passim censent omnes angelos tam bonos quam malos creatos esse in coelo empyreo, indeque malos a Michaele et sociis praecipitatos in tartara: ita Glossa, Beda, hom. 2 Hexaem., quod opus alii Junilio ascribunt; Magister sententiarum in II, dist. 2; S. Thomas et Scholastici, I part., Quaest. LXI, art. 4. Ratio est, primo, quia angeli sunt nobilissimae creaturae et purissimi spiritus: ergo eis debebatur nobilissimus et purissimus locus; talis autem est coelum empyreum. Secundo, quia angeli creati sunt primo die mundi, scilicet cum ipso mundo. Primo autem die tantum creatum est coelum empyreum, terra et abyssus aquarum: caeteri enim coeli creati sunt quarto die mundi, uti ostendi Genes. cap. 1, vers. 1 et seq. Ergo necessum fuit angelos omnes creari in coelo non alio, quam empyreo. Tertio, caelum empyreum est immobile; caeteri enim caeli moventur et raptantur motu primi mobilis, angeli autem sunt quieti et stabiles; nec decet eos raptari instar coelorum, aut locum domumque eorum raptari ipsis immotis, ut sua eis sedes et locus eripiatur: ergo creati sunt in coelo immobili, puta empyreo. Quarto, quia in empyreo est sedes et thronus gloriae Dei; illius autem stipatores sunt angeli: ergo, etc.
Porro Isaiae locus non concludit Luciferum creatum esse in firmamento; alius enim est sensus Isaiae, ut ibidem dixi: alioqui ex eodem loco concludendum esset Luciferum creatum esse in infima aeris regione; ait enim: «Ascendam super altitudinem nubium; imo, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis,» hoc est, in monte et templo Sion. Loquitur ergo Isaias de homine terreno, puta de rege Babylonis, ut ipse ait vers. 4, non de diabolo.
Dices: Adam creatus est extra Paradisum, et translatus est a Deo in Paradisum: ergo pariter decuit angelos non creari in loco gloriae, qui est caelum empyreum, sed ad illum per merita transferri. Respondeo, nego consequentiam; et ad antecedens dico Adamum conditum fuisse extra Paradisum, quia ipse erat terrenus et terrae totius dominus, ac posteri ejus spargendi erant per omnes terrae regiones. Adde, idem pene esse creari in Paradiso, et mox a creatione gratuito collocari in Paradiso, uti contigit Adamo; unde et Eva condita est in Paradiso: angelis vero ob naturae excellentiam nullus alius erat conveniens locus quam coelum empyreum. Porro, si Adam Paradisum contaminavit peccando, quid mirum, si Lucifer coelum quoque empyreum contaminarit peccando? Nec enim locus, sed persona peccans proprie peccato contaminatur.
Nota: S. Petrus comparat et adaequat hic haeresiarchas Lucifero, haereticos daemonibus, haeresim eorum peccato, tam in culpa, quam in poena. Primo, quia Lucifer peccavit intoleranda superbia, ita et haeresiarcha. Secundo, quia Lucifer et daemones rebellarunt Deo et Ecclesiae coelesti: sic et haeretici rebellant Deo et Ecclesiae terrestri. Tertio, Lucifer cum daemonibus commisit crimen laesae majestatis divinae; ejus enim thronum voluit invadere cum dixit: «In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, similis ero Altissimo,» Isaiae XIV, 13. Sic et haeretici committunt crimen laesae majestatis divinae, quia ejus veritatem, fidem, religionem, cultum, Ecclesiam, Sacramenta impugnant; ac proinde novum quasi Deum, novam fidem, religionem, Ecclesiam inducere satagunt, in qua haeresiarcha praesideat quasi terrestris Lucifer, assistant ei haeretici qui ei credunt quasi angeli et daemones. Quarto, Lucifer satagit omnes tam angelos quam homines secum trahere in ruinam: sic haeresiarcha plurimos seducit, secumque trahit in perniciem et gehennam. Quinto, quia Lucifer auctor est omnis haeresis, adeoque multi haeresiarchae habuerunt daemones paredros et familiares, uti ostendi I Timoth. IV, 1. Unde Cassianus, Collat. VII, cap. XXXII, affirmat se daemonem audisse confitentem, se per Arium et Eunomium impietatem sacrilegi dogmatis edidisse.
Sane Lutherus, lib. De Missa angulari, et ad Electorem Saxoniae, fatetur se cum diabolo plusquam modium salis comedisse, ab eoque argumenta accepisse quibus Missam impugnaret. Calvinus Bucero objicienti sibi studium conviciandi et maledicendi, respondet epistola ad eumdem, «hunc esse morbum sui non tam ingenii, quam genii,» utique mali; se enim a genio quodam impelli, ut sive scribat, sive concionetur, assidue maledicat et convicietur. Zuinglius, lib. De Supplem. Eucharist., profitetur se noctu edoctum modum detorquendi verba consecrationis: «Hoc est corpus meum,» nimirum explicando corpus per figuram corporis; additque nescire se an genius hic albus, an ater fuerit. Carolstadium a daemone abreptum publica est fama. Hosius, lib. De Haeresibus, scribit nonnullos decies per diem diabolum adorasse, indeque vocatos Daemoniacos. Huc facit quod Tertullianus, lib. De Praescript., cap. XLIII et seq., scribit haereticos commercia habere cum Magis; imo primum haeresiarcham Simonem, ejusque discipulum Menandrum fuisse magos. Hoc saeculo est secta Diabolistarum, qui gloriantur se sortiarios esse, et diaboli charactere insignitos, quem ubi vino incaluere, nudata carne ostendere non verentur. Auditum est ex ipsorum confessione, quod numerus eorum usque ad sexaginta millia in Galliis excreverit. Dicunt se aliquid credere, ubi id expedit: nihil vicissim credere, ubi sic expedit: ita ex libro Parisiensi Rescius in Centuria sectarum.
Caveat sibi quisque ab eis quasi a diabolo, praesertim principes; nam in eorum aulas et animos, ut eorum sint consiliarii, sese insinuare satagunt, simulatione sapientiae. Vide nostrum Delrio praefat. in Disquisit. magic., ubi quinque causas recenset, cur haeresim comitetur magia: unde Apocal. cap. IX, vers. 3, locustae repraesentantes haereticos, exeunt de puteo abyssi. Hinc et Antichristus, qui erit caput et princeps haereticorum, ita possidebitur a diabolo, ut videatur esse daemon incarnatus. Unde de eo Apostolus ait II Thessal. II, 9: «Cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis.»
Sexto, sicut Lucifer est imus in inferno, sic et haeresiarchae sunt profundissimi in inferno, quasi assessores Luciferi. Quocirca S. Chrysostomus Contra Arianos ita concludit: «Arianus est, ergo diabolus est.» S. Athanasius vero, serm. 2 Contra Arian., Arium vocat atheum. S. Augustinus, XXI De Civit., XXV, docet haereticum esse pejorem Pagano. Rationem dat: «Cum pejor utique sit desertor fidei, et ex desertore oppugnator ejus effectus, quam ille qui non deseruit quod nunquam tenuit.» Et Tertullianus, lib. De Patientia: «Ethnici,» ait, «non credendo credunt» multa de Deo naturali lumine cognita; «at haeretici credendo non credunt,» quia dicunt se credere verbo Dei, cum revera non credant.
Tradidit cruciandos in judicium reservari. — Loquitur S. Petrus de daemonibus, quasi de reis jam damnatis ad extremum supplicium: hi enim post damnationis sententiam traduntur commentariensi, ut eos in carcere asservet et vinciat, donec educantur ad supplicium. Simili enim modo Deus daemones mancipavit inferno usque ad diem judicii et supplicii. Licet enim τὸ cruciandos non sit in Graeco, tamen intelligitur. Suspicatur Gagneius nostrum interpretem pro τηρουμένους, id est, eos qui servantur, aut τετηρημένους, id est servatos, hoc est servandos, legisse ταριχομένους, id est afflictos, vexatos, ac pro eo vertisse cruciandos: quin et codices nonnulli habent κολαζομένους, id est, eos qui puniuntur et cruciantur.
Aliqui ex hoc loco et similibus, ut Matthaei cap. VIII, vers. 29, ubi daemones rogant Christum ne eos mittat in abyssum, putarunt daemones necdum cruciari igne gehennae, sed eo cruciandos post diem judicii: ita videtur loqui S. Justinus, Contra Tryphonem; Irenaeus, lib. V, cap. XXXIII; S. Hilarius, can. 8 in Matth.; Eusebius, IV Histor., XVII vel XVIII; Lactantius, lib. VII, cap. XXVI. Sed certum est daemones omnes, etiam qui in hoc aere vagantur, cruciari igne gehennae, sive quod ignis ille agat in distans, sive quod ignem illum invisibiliter secum ferant, illique sint alligati: ideo enim Deus detraxit eos in tartarum, ut ibi jugiter crucientur et ardeant. Quare Patres jam citati explicandi sunt de poena accidentali: haec enim daemonibus accrescet in die judicii. Primo, quia in judicio universali, coram omnibus angelis et hominibus, publicam accipient damnationis sententiam a Christo judice, cujus facies et ira adeo erit horribilis, ut daemones et damnati mallent manere in inferno ibique cruciari, quam inde exire in vallem Josaphat ad judicium, juxta illud Apocal. VI, 16: «Dicunt montibus et petris: Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?»
Secundo, quia in judicio auferetur eis omnis libertas vagandi per terram, et tentandi perdendique homines, ac in infernum quasi in carcerem perpetuum nunquam inde exituri recludentur; quod valde eos cruciabit: unde daemones rogarunt Christum, ne eos mitteret in abyssum, Matth. cap. VIII.
Tertio, quia in judicio omnes Angeli et Beati cum Christo eos condemnabunt et increpabunt, I Corinth. VI, 3; Sapient. V, 1. Rursum daemones in judicio videbunt Angelorum et Sanctorum gloriam, eosque in thronos et sedes sibi olim destinatas succedere et evehi, se vero in gehennam deprimi, quod eos valde cruciabit.
Quarto, quia tunc simul omnes damnati et daemones trudentur in gehennam, ubi quisque caeterorum omnium tormenta videns, iisdem cruciabitur, praesertim quia unus alteri ibidem maledicit eumque execratur, affligit et torquet, praesertim eos qui ipsum tentarunt ad peccatum, ideoque damnationis ejus fuerunt causa, uti fuere daemones. Hoc est quod ait S. Joannes, Apocal. XX, 9: «Diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.» In inferno ergo omnes se invicem cruciant, ringunt et laniant quasi canes rabidi. Hoc est quod S. Clemens, VII Const. XXXIII, ait, Christum venturum ad judicandum diabolum mundi deceptorem. Et Lactantius, lib. VII, 26: In die judicii, ait, «Dominus illorum (impiorum, puta Satanas) cum ministris suis comprehendetur, ad poenamque damnabitur; cum quo pariter omnis turba impiorum pro suis facinoribus in conspectu angelorum atque justorum perpetuo igni cremabitur in aeternum.» Denique S. Bonaventura, in IV, dist. XXVII, art. 1, Quaest. IV, insinuat essentialis etiam poenae daemonum partem in diem judicii differri; verum hoc aliis passim non probatur.
Versus 5: Et Originali Mundo Non Pepercit, sed Octavum Noe Justitiae Praeconem Custodivit, Diluvium Mundo Impiorum Inducens
5. Et originali mundo non pepercit. — Graece ἀρχαίου κόσμου, quod Pagninus et Vatablus vertunt, prisco mundo; Clarius, antiquo; Gagneius, rudi et imperito, scilicet in cognitione Dei et rerum salutis. «Originalem» ergo mundum vocat priscum et primaevum, qui fuit ante diluvium: tunc enim fuit origo mundi et hominum in Adamo, a quo decimus fuit Noe, sub quo Deus totum istum mundum punivit diluvio, eo quod ingratus, et recentis originis ac creationis et creatoris sui immemor, ad carnem et scelera deflexisset; praesertim cum posteri Seth connubia junxerunt cum posteris Cain, uti narratur Genes. VI.
Post exemplum punitionis daemonum proponit S. Petrus exemplum diluvii, quo Deus omnes peccatores mersit totumque mundum perdidit, ut quisque impius, praesertim haereticus, secum cogitet: Si Deus toti mundo non pepercit, ergo nec mihi qui unus et solus sum, parcet.
Nota, sicut paulo ante haereticos et haeresiarchas comparavit S. Petrus Lucifero et diabolis, ita hic eosdem comparat gigantibus; hi enim fuerunt causa diluvii. Primo ergo, sicut gigantes nati sunt ex luxuria filiorum Dei, puta posterorum Seth, cum filiabus hominum, puta Caini, Genes. VI, 4: ita luxuria multos monachos et apostatas adigit ad haeresim, ut fiant haereticorum ministri.
Secundo, quia gigantes fuerunt superbi et ἄθεοι: sic et haeretici sunt Titanes superbissimi, qui contra Christum et Deum pugnant, tandemque fiunt athei et atheismum inducunt.
Tertio, sicut gigantes fuerunt tyranni et oppressores hominum, sic et haeretici.
Quarto, sicut Nemrod et gigantes aedificarunt turrim Babel quasi contra coelum et Deum pugnaturi: sic et haeretici aedificant Ecclesiam schismatis et confusionis, quam significat Babel, ut Ecclesiam tam coelestem, quam terrestrem oppugnent.
Quinto, sicut Deus gigantes mersit diluvio et praecipitavit in tartara, sic et haereticos praecipitat: vide dicta de gigantibus, Genes. VI.
Sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit. — Titelmannus censet Noe fuisse octavum ab Adamo; sed fallitur: fuit enim ab eo decimus. Dicitur ergo octavus, scilicet eorum qui per arcam salvati sunt: alludit enim S. Petrus ad id quod dixit epist. I, III, 20: «Octo animae,» id est homines, «salvae factae sunt per aquam;» eorum ergo octavus fuit Noe. Alii ex Josepho, lib. I Antiq., cap. IV et V, censent Noe fuisse octavum praeconem justitiae, quia secutus est septem generationes, quibus posteri Seth coluerunt justitiam et sanctitatem. Alii «octavum» dici censent, quia natus est anno octingentesimo, non a creatione mundi: ab ea enim natus est anno 1050; sed ab inchoata impietate et corruptione mundi, quae ante Noe duraverat per septingentos annos. Alii septem alios praecones justitiae illo aevo comminiscuntur, quos Scriptura non exprimat, quorum octavus fuerit Noe. Sed primus sensus est genuinus.
Porro Philo, lib. de Congressu quaerendae eruditionis gratia, notat Noe, qui primus in Scriptura nominatur justus, fuisse decimum ab Adamo: «Ut,» inquit, «aperte doceat, quod sicut denarius numerorum, qui deinceps unitatem sequitur, est perfectissimus: ita justitia in anima revera finis est vitae actionum.»
Nota: Noe vocatur a justitiae praeco. Primo, quia praenuntiavit justam scelerum vindictam mundo imminentem per instans diluvium. Secundo, quia ipse fuit cultor justitiae et sanctitatis, eamque verbo et exemplo depraedicavit. Tertio, quia fuit Propheta et praenuntiavit adventum justi, puta Christi, quod scilicet ipse carnem assumeret; ac proinde indignum esse carnem maculare gula et venere, quam Filius Dei ad divinitatem esset evecturus.
Hinc Josephus, lib. I Antiq., cap. IV: «Noe,» inquit, «facta eorum (hominum sui aevi) moleste et indigne ferens suadebat, ut in melius mentem ac opera sua transmutarent. Verum cum videret illos sibi non parere, totosque vitiorum dulcedini succumbere, veritus ne et se et familiam suam interimerent, secedens cum suis in aliam regionem migravit. Et Deus viri justitia delectatus, non aliorum solum malitiam damnavit, sed cum decrevisset universum humanum genus extinguere, aliudque novum et a vitiis purum instaurare, primum vitam eorum breviore spatio circumscripsit, et abrogata longaevitate intra centum et viginti annos coercuit; dein continentem terram in pelagi faciem transmutavit, atque ita genus illud abolevit universum.»
Quocirca S. Paulus ita celebrat Noe ejusque fidem et justitiam, cap. XI ad Hebr. 7: «Fide Noe responso accepto de iis, quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum, et justitiae quae per fidem est, haeres est institutus.»
Et S. Ambrosius, lib. I De Noe, cap. 1: «Noe,» ait, «Dominus Deus ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset justitiae seminarium, etc., ut dum Noe sanctum majore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requievit ab operibus suis atque tristitia. Unde et Noe dicitur latine justus, vel requies.» Et mox subdit: «Justitiam solam esse quae aliis potius nata, quam sibi, non quod utile sibi est, quaerat, sed quod omnibus. Haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, luce revocat a tristitia; quia dum ea quae justa sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate.»
Et cap. XX, docet ob justitiam Noe factam esse humani generis instaurationem, ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur, etc. «Et ideo justus quem non videbat Dominum, requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis.»
Idem S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 7, asserit «quod Enoch propter devotionem raptus ad coelum, terrenae malitiae virus evaserit; quod Noe propter justitiam diluvii victor, generis factus humani superstes sit; quod Abraham propter fidem, seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit; quod Israel propter laborum tolerantiam, populum credentium proprii nominis signaculo consecraverit; quod David propter mansuetudinem regali honore donatus, senioribus fratribus antelatus sit; quod Elias propter zelum Dei curru elatus in aerem coelestis sedis hospitium novi generis acquisierit incolatu;» vide S. Augustinum, serm. 46 De Temp., ubi Noe charitatem sanctitatemque demonstrat et celebrat.
Custodivit — tum in justitia, tum in vita, ne periret diluvio, sed esset conservator et restaurator generis humani, ac pater et patriarcha novi post diluvium saeculi.
Diluvium mundo impiorum inducens. — «Mundum impiorum» vocat non solos impios, sed totum mundum impiis plenum: totus enim mundus propter impios, cum ipsis diluvio mersus est. De Noe et diluvio, vide dicta Genes. VI.
Versus 6: Et Civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in Cinerem Redigens, Eversione Damnavit: Exemplum Eorum, Qui Impie Acturi Sunt, Ponens
6. Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum cinerem redigens. — Impiis, puta haereticis, proposuit S. Petrus primo, punitionem daemonum; secundo, vindictam diluvii. Hic tertio, proponit conflagrationem Sodomae et Gomorrhae ob infanda scelera et praeposteras libidines. Quocirca merito Justinianus imperator, Constit. Novella 77, vetans eas, nuncupat illicitas, impias et diabolicas luxurias, ob quas Deus orbi graves clades immittat. Atque Valentinianus, Theodosius et Arcadius Imperatores eas flammis puniendas, ac paederastas exurendos sanxerunt, sicut Deus exussit Sodomitas, imo totam Pentapolim, licet amoenissimam et fertilissimam, in cineres redegit, ne vel reliquiae tanti tamque enormis et infamis sceleris in terra extarent. Sic et haeresiarchae ignibus traduntur quasi piacula et catharmata terrae, ne eam inquinent, sed expient; ipsi enim non raro corporales, sed semper mystici sunt Sodomitae, quia fidem adulterant, et praeposterum inducunt: qua de causa eos hic Sodomitis comparat S. Petrus.
Exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens, — scilicet hoc exemplo ostendens omnes impios similiter ac Sodomitas puniendos esse, et perenniter arsuros in gehenna: cujus rei ὑπόδειγμα, id est exemplum, imago, specimen, paradigma, exemplar, similitudo et typus fuit incendium Sodomae: quod tantum fuit, ut etiamnum terra illa tota sit caliginosa et fumigans, plena bituminis, nil vivum alens; quin et frondes, flores et fructus mox ut carpuntur, in cineres et favillas vertuntur, quasi ignis pristinus ibidem adhuc latens perduret, itaque ignem perennem inferni repraesentet.
Unde Josephus, lib. V Belli, cap. V: «Huic Arabiae,» inquit, «vicina est Sodomitica terra, olim quidem tam fructibus quam divitiis civitatum fortunata, nunc autem omnis exusta, ut quae habitatorum impietatis fulminibus conflagrasse memoratur; denique adhuc in ea divini ignis reliquias, et oppidorum quinque videre licet imagines, et renascentes in fructibus cineres: qui colore quidem sunt edulibus similes, carpentium vero manibus in fumum dissolvantur et cinerem.» Et Philo, lib. De Abraham: «Fulmineus ignis Sodomae,» ait, «nunquam extinguitur; aut serpit aut vaporat, quod oculis ipsis cernitur; extant etiam argumento cladis veteris fumus exhalans perpetuo, et sulphur quod ibi foditur.» Adde plane videri omnes Sodomitas et Pentapolitas post incendium, damnatos fuisse ad incendium infernale, uti docet S. Cyprianus, serm. De Passione. Hoc est quod S. Petro consonans clare asserit S. Judas, vers. 7: «Sicut Sodoma et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.»
Versus 7: Et Justum Lot Oppressum a Nefandorum Injuria, ac Luxuriosa Conversatione Eripuit
7. Et justum Lot oppressum a nefandorum (Sodomitarum) injuria ac luxuriosa conversatione eripuit, — per angelos aeque ac Noe eripuit ab impiis et diluvio: vide historiam Lot Genes. XIX.
Versus 8: Aspectu Enim et Auditu Justus Erat, Habitans apud Eos, Qui de Die in Diem Animam Justam Iniquis Operibus Cruciabant
8. Aspectu enim et auditu justus erat, — q. d. Lot ereptus fuit ab incendio Sodomae, quia sanctis et castis erat oculis et auribus, cum utrisque incesti et obsceni essent Sodomitae: unde ipse tantis eorum obscenitatibus, quas invitus aegerrime videbat et audiebat, discruciabatur.
Cruciabant. — Legit Interpres ἐβασάνιζον, id est excruciabant, in plurali: jam legunt in singulari ἐβασάνιζεν, id est cruciabat, scilicet seipsum et animam suam Lot; sed eodem redit sensus: tam enim Sodomitae suis infandis sceleribus excruciabant Lot, quam Lot iisdem se discruciabat et discruciabatur, dicens illud S. Polycarpi, De Haereticis: «Deus bone, in quae tempora me reservasti, ut haec audiam?» teste Eusebio, lib. V Histor., cap. XX. Nam, ut ait S. Gregorius, I Moral., VII: «Iniquorum vita non delectando justi aures atque oculos, sed feriendo tangebat;» illam enim detestabatur et execrabatur. Nota hic, Sanctorum est cruciari sceleribus et offensis contra Deum et proximum admissis in sua congregatione, urbe, provincia et regno; ita David, Psalm. CXVIII, 139: «Tabescere,» ait, «me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.» Et vers. 158: «Vidi praevaricantes, et tabescebam.» Quia enim summe amant Deum, ejusque honorem zelant, aeque ac proximorum salutem, hinc summe dolent et cruciantur de Dei contemptu ac proximorum perditione.
Versus 9: Novit Dominus Pios de Tentatione Eripere, Iniquos Vero in Diem Judicii Reservare Cruciandos
9. Novit Dominus pios (Noe, Lot eorumque asseclas) de tentatione eripere. — Novit non tantum speculative, sed et practice; «novit» ergo, id est scit, potest, vult et solet (est metalepsis) pios eripere, juxta illud quod promisit per Isaiam, cap. XLIII, vers. 2: «Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; et cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.» Noe enim ab aquis, Lot ab igne liberatus est. Sic Deus liberavit Abraham de Ur, id est igne Chaldaeorum, Genes. XI, 31; Jacob de manu Esau, Joseph de manu fratrum et carcere, Mosen et Hebraeos de manu Pharaonis, David de manu Saul, Susannam de manu senum, Danielem de lacu leonum, tres pueros de fornace, Mardochaeum de manu Aman, Judith de manu Holofernis, Tobiam de manu Asmodaei, Machabaeos de manu Antiochi, Eliam de manu Jezabelis.
Vere Psaltes: «Multae,» ait, «sunt tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus,» Psalm. XXXIII, 20. Et Psalm. XLIX, 15: «Invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.» Et Psalm. XC, 15: «Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.»
Dicant ergo Sancti in tribulatione cum Paulo: «In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; humiliamur, sed non confundimur; dejicimur, sed non perimus,» II Corinth. IV, 8. Et: «Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis; sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos,» Roman. VIII, 37.
Quo ergo major est tribulatio et angustia, eo magis sperandum, spesque fortius et securius figenda est in Deo, quia magis tribulatis magis vicinus est Deus. Acute Plinius, lib. VIII, cap. XVI: «Tum,» ait, «praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est.» Hoc est, quod ait Nahum, id est Consolator, cap. 1, vers. 7: «Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis.» Tunc enim mira Dei benignitas elucet, cum justos videt ita oppressos, ut humanitus periculis eripi et salvari non possint.
Unde Tigurina vertit: «Praesidium temporibus difficillimis;» alii, «robur in die angustiae,» hebr. est מָעוֹז maoz, pro quo Septuaginta vertere solent ὑπερασπιστής; Vulgatus, protector, juxta illud Sapient. V, 17: «Dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos;» graece ὑπερασπιεῖ, hoc est, tanquam satelles et stipato clypeo suo proteget eos. Sic Deus dixit Abrahae, Genes. XV, 1: «Noli timere, Abraham, ego protector tuus sum;» hebr. ego scutum tibi; Septuaginta, ἐγὼ ὑπερασπίζω, hoc est, ego protego te, objecto hostibus et opposito validissimo clypeo. Hinc a Davide Psal. LIX, 9, Deus vocatur «fortitudo capitis mei,» hebr. maoz; Septuaginta, κραταίωμα, id est firmitas, securitas, munimentum. Et Psalm. IX, 10: «Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.» Prov. X, 29: «Fortitudo simplicis, via Domini;» hebr. maoz; Septuaginta, ὀχύρωμα, id est munitio, arx, propugnaculum.
Cant. 1, 8: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te,» hoc est, sicut populo meo, cum a fronte mare Rubrum objectum fugam retardaret, a tergo furens Pharao cum copiis validissimis insequeretur, a lateribus rupes transitum negarent, in tantas angustias redacto, et omni humana ope destituto, opportune subveni; sic et subveniam tibi, o sponsa mea, in quantavis angustia.
Iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. — Est hic antapodoton, sive redditio et expletio similitudinis inchoatae vers. 4. Illa enim sententia: «Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit,» inabsoluta pendet, et pendula suspendit lectorem hucusque: hic enim expletur. Imo Hyginius Papa, epistola 2, citatis praecedentibus S. Petri de angelis, Noe et Sodoma verbis, statim subdit: «Quid putatis iniquis et impiis perseverantibus in nequitia futurum erit?» sive haec ipse ab eis, ait, occulte fiunt, turpe est dicere. Sive olim in epistolis S. Petri legerit, sive non lecta, sed intellecta suppleverit. Sensus ergo est, q. d. «Si Deus angelis non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari,» etc.; ergo idem ipse novit, id est scit, potest et vult homines iniquos, ut Sodomitas et mersos diluvio, caeterosque «in diem judicii reservare cruciandos.» Hinc aliqui censuerunt damnatos non cruciari igne gehennae ante diem judicii. Quam sententiam Graecis tribuit Guido Carmelita; sed hic est error damnatus in Concilio Florentino, imo a Christo Lucae xvi, 19, ubi narrat animam divitis Epulonis cruciari igne gehennae. Sicut ergo animae Sanctorum post Christi mortem, si plene sint expiatae, illico evolant in coelum, ibique visione Dei beantur: sic animae reproborum illico rapiuntur in tartara, ut igne exurantur, ait S. Gregorius, IV Dialog., XX. Quod ergo hic dicitur eos reservari in diem judicii cruciandos, intellige quia tunc non tantum in anima uti nunc, sed et in corpore quo resurgent, cruciabuntur, aliasque poenas accidentales subibunt, aeque ac daemones, uti dixi vers. 4.
Versus 10: Magis Autem Eos, Qui Post Carnem in Concupiscentia Immunditiae Ambulant, Dominationemque Contemnunt, Audaces, Sibi Placentes, Sectas Non Metuunt Introducere Blasphemantes
10. Magis (Graece μάλιστα, id est maxime: S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, praecipue) autem eos (supple et repete id quod praecessit, scilicet: «Novit Dominus iniquos in diem judicii reservare cruciandos;» huic enim apte cohaeret «magis autem eos») qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant. — q. d. Deus in die judicii puniet omnes impios, sed maxime haereticos luxuriosos, qui dominationem contemnunt, etc.; horum enim uti majus est scelus, ita pariter majus erit judicium et supplicium. Lyranus ex «magis,» vel, ut graece est, «maxime,» colligit peccatum haeresis, praesertim in haeresiarcha, esse gravius peccato Sodomitarum et eorum qui mersi sunt diluvio, quin et daemonum, ideoque gravius puniendum in gehenna. Quod intellige non de omnibus, sed de multis: peccatum enim Luciferi excitantis caeteros ad rebellandum Deo, fuit gravius. Adde, haeresim inducere caetera omnia peccata; ac praesertim libidinem etiam praeposteram: uti paederastas fuisse Calvinum et Bezam docet eorum vita et carmina. Hoc est quod ait Judas, vers. 7, eos sicut Sodomam exfornicatos abire post carnem alteram.
Qui post carnem (id est sequentes carnem, ejusque appetitus carnales) in concupiscentia immunditiae (graece μιασμοῦ, id est contaminationis et pollutionis) ambulant. — Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, sic legit: Qui post carnem ambulant in desideriis pollutionis, id est pollutis, quibus corpus, aeque ac animam, contaminant et polluunt. Taxat S. Petrus haereticorum sui aevi, puta Simonianorum, Nicolaitarum, Gnosticorum, libidines et spurcities, ait Oecumenius. Idem fuit genius aliorum haereticorum, praesertim hujus aevi, uti norunt viri prudentes et experti. Hinc de eisdem Paulus, Ephes. v, 12: «Quae ab eis occulte fiunt, turpe est dicere.»
Dominationemque contemnunt. — Primo, q. d. Contemnunt Magistratus, Episcopos, Praepositos tam saeculares, quam ecclesiasticos, qui in Ecclesia vel Republica dominantur. Ita Vatablus; unde S. Hieronymus, lib. 1 Contra Jovinianum, legit in plurali, et dominationes despiciunt. Eodem modo legunt Biblia Regia et Complut. Quam hoc sit verum omnes historiae loquuntur, imo oculis nostris vidimus in bellis, quae haeretici rebelles in Francia, Germania, Anglia, Belgio suscitarunt. Sane Lutherus, lib. De Potestate saeculari: «Scire,» inquit, «debetis, quod ab initio mundi rara admodum avis est princeps prudens, adhuc multo rarior princeps probus: sunt communiter maxime fatui, ac pessimi nebulones super terram, et ipsi sunt lictores et carnifices Dei.» Et in Praefat. contra duo Caesaris mandata: «Turca,» ait, «decies et prudentior et probior est principibus nostris.» Et in Rusticos libello, eos vocat tyrannos, et Evangelii persecutores. «Scriptura,» ait, «vocat eos bestias, id est, animalia fera, ut sunt lupi, apri, ursi, leones. Neque igitur ego ex iis homines faciam; ferendi tamen sunt, si Deus per eos plagis nos vult afficere. Utrumque sane timui, si praevalerent rustici, diabolus foret Abbas; si vero praevalerent ejusmodi tyranni, mater ejus foret Abbatissa.» Idem in Bulla contra Ordinem Ecclesiasticum, Episcopos vocat larvas diaboli, additque: «Quicumque opem ferunt, corpus, bona et famam in hoc impendunt, ut Episcopatus devastentur, et Episcoporum regimen extinguatur, hi sunt dilecti filii Dei et veri Christiani, observantes praecepta Dei, et repugnantes ordinationibus diaboli: aut si hoc non possunt, illud saltem contemnant. Contra vero qui manu tenent Episcoporum regimen, eisque obediunt, hi sunt diaboli ministri.» Et rursum: «Evangelium quocumque venit, oportet ut tumultuetur; nisi id faciat, non est verum.»
Anno 1560 habitum est Genevae consilium de rege Francorum, regina uxore, regina matre, ejus liberis, proceribus et Catholicis magistratibus ad certum diem trucidandis, Beza principe, Calvino auctore, Ottomano subsignatore, Spifamio suasore, omnibus Galliae praedonibus et lanistis consciis. Hujus consilii et conspirationis inventa est et impressa epistola Calvini ad Viretum Lausannae, uti narrat Bolsecus in Vita Calvini, cap. xxi. Calvinus in cap. iv Danielis: «Hodie,» ait, «ut reges fere omnes fatui sunt et bruti, ita etiam sunt quasi equi et asini brutorum animalium.» Zuinglius, Martis et Bellonae sacerdos, lib. IV Epistolarum, fol. 186: «Romanum,» inquit, «imperium, imo quodcumque imperium, ubi sinceram religionem opprimere coeperit, si nos illud negligenter patimur, non minus contemptae religionis rei erimus, quam ipsi oppressores.» Ederus, in II Evang. Inquisit. parte, inter Flacianorum dogmata et axiomata haec recenset: «Papa est verus Antichristus, draco venenatus, diaboli administrator, homo peccati, filius perditionis. Caesar et reges quando sunt a Papa vel ejus Episcopis consecrati, tunc accipiunt Antichristi signum: omnes in Papatu proprie sunt regnum diaboli, populus daemonis, horrendae et immitis bestiae et archinebulones.» Plura vide apud Stanislaum Rescium, lib. I De Atheismis Evangelicorum, cap. vii. Quin et Aurifaber, Lutheri discipulus, in Symposiacis, tit. de Sectariis: «Certum est,» inquit, «quod quilibet haereticus aut sectarius est seditiosus: nam posteaquam mendacia docuit et sparsit, ea deinde homicidiis obsignat.» Et iterum folio 367: «Seditiones et homicidia haereticorum, imo diaboli velut sigillum quoddam sunt.» Inde tot scelera Lutheri sectatorum, adeo ut Lutherus ipse ad tot tantaque obstupescens dixerit homines deteriores esse in lutheranismo quam in Papatu. Aurifaber enim in Convivalibus Lutheri sermonibus scribit, saepe dixisse Lutherum cum suspiriis: «Post revelatum Evangelium (per Lutherum) virtus est occisa, justitia oppressa, temperantia ligata, veritas a canibus lacerata, fides clauda, nequitia quotidiana, devotio pulsa, haeresis relicta.» Celebre est illud de Titelmanno Heshusio Lutherano Heidelberga, aliisque quinque urbibus ejecto:
Quaeritur, Heshusius cur sexta pulsus ab urbe est?
In promptu causa est, seditiosus erat.
Secundo et pressius, q. d. Dominium Dei contemnunt, negant Deum esse rerum suarum et humanarum gubernatorem ac dominum, negant Dei providentiam. Ita explicat S. Judas, vers. 4, dicens: «Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.» Nicolaitae enim et Gnostici, ait Irenaeus, lib. I, cap. 1: «Salvatorem dicunt: nec enim Dominum eum nominare volunt;» juxta id quod dixit Petrus, vers. 1: «Et eum qui emit eos, Dominum negant,» q. d. Spoliant Christum redemptorem suum summo dominio, id est divinitate, uti postea fecerunt Ariani: Dei enim proprium nomen est, Dominus, ob plenum ejus dominium in omnia. Unde S. Thomas profitens Christi divinitatem: «Dominus meus,» ait, «et Deus meus,» Joan. xx, 28. Causam dat Oecumenius: «Deinde,» inquit, «per haec a mundi opificio et providentia dominationibus expulsis, in omnem carnalem immunditiem profusi sunt.» Sic enim haeretici et athei negant numen et Dei providentiam, ut sine remorsu judicis et vindicis suis cupidinibus frena laxent, iisque toti velut equi et sues indulgeant. Per κυριότητα ergo S. Petrus significat divinitatem, qua dominantem omnibus, puta summum ejus imperium, imo quodcumque imperium, dominium, jus, potestatem, arbitrium, auctoritatem, gubernationem et providentiam in res omnes, quam Christo adimebat, sibique arrogabat Simon Magus cum suis. «Dominationem» ergo, id est Dominum, ut explicat S. Judas, ejusque dominium et providentiam, pro qua paulo post Valentinus triginta Aeonum suorum nomina et portenta, quasi numina, substituit, ut patet ex Tertulliano, Irenaeo, S. Augustino, Epiphanio in ejus haeresi. Unde contra eos hoc dominium Christi asserit S. Joannes, Apocal. xix: «Habet,» ait, «in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.» Et Paulus, Ephes. cap. 1, vers. 21: «Constituens,» ait, «Christum ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.»
Vere Tertullianus, lib. De Praescript., cap. XLIII: «De genere conversationis,» ait, «qualitas fidei aestimari potest, doctrinae index disciplina est. Negant Deum timendum. Itaque libera sunt illis omnia et soluta: ubi autem Deus non timetur, nisi ubi non est? ubi Deus non est, nec veritas ulla est; ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi Deus, ibi metus in Deum, qui est initium sapientiae. Ubi metus in Deum, ibi gravitas honesta, et diligentia attonita, et cura sollicita, et adlectio explorata, et communicatio deliberata, et promotio emerita, et subjectio religiosa, et apparitio devota, et processio molesta, et Ecclesia unita, et Dei omnia.» Ita Lutherus, lib. Contra coelestes Prophetas, scribit de Andrea Carolstadio discipulo suo, quod adeo fuerit impius, ut non crediderit vel in terris, vel in coelis ullum Deum existere. Calvinus, lib. II Inst., scribit Servetum, qui se summum orbis Prophetam nominabat, impie blasphemasse Deum illum, qui dicitur Jehova, in ligno lignum, in lapide lapidem, in arbore arborem esse; eo quod formam et substantiam ligni, lapidis et arboris vere habeat. Heshusius, lib. Contra Illyricum, scribit ex doctrina Illyrici elici, quod animam hominis non Deus, sed diabolus crearit. Bernardinus Ochinus in penultimo Dialogo suo, se religionis expertem professus, docet Deum primum esse motorem, non tamen esse adorandum; nec ab eo quidquam praesidii exspectandum. Beza negat Deum omnia posse. Lutherus, Melanchthon et Calvinus faciunt eum auctorem operum tam malorum, quam bonorum, puta peccatorum. Jure ergo Cardinalis Hosius atheismum vocat Lutheranae et Zuinglianae perfidiae perfectionem, alibi centrum, alibi scalae summitatem. Quarum ludimagistri, Epicuri de grege porci (inter quos Joannes Vetus Bezam nominat), illud, teste Vireto, suis occinere solebant, beatum esse, qui, ut ait Poeta:
Metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.
Denique Molinaeus, apud Genebrardum in Chronol., Calvinum facit Atheorum principem.
Audaces. — Quid enim non audeant qui Dei hominumque dominium contemnunt? Ita Oecumenius. Lutherus Sedi Apostolicae hoc xenium pro novo anno misit: «Martinus Lutherus S. Sedi Romanae meam gratiam et salutem. Sanctissima sedes, crepa.» Idem, lib. Contra Regem Angliae: «Quis est iste Henricus? novus Thomista, discipulus duntaxat tam ignavi monstri;» et mox: «Hic sto, hic maneo, hic glorior, hic insulto Papistis, Henricistis, Sophistis, omnibus portis inferi: divina Majestas mecum facit ut nihil curem, si mille Augustini, mille Cypriani, mille Henricianae Ecclesiae contra me starent; dogmata mea stabunt, et Papa cum Henricistis cadet, invitis omnibus potestatibus inferis, et potestatibus aeris, terrae et maris.» Audisti Thrasonem, audisti Luciferum.
Sibi placentes — αὐθάδεις, id est procaces. Ita S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum; Catharinus, protervi; Gagneius, pertinaces; Clarius, impudentes; Tigurina, praefracti; Vatablus, sui sensus et capitis; Pagninus, contumaces. Sic et Oecumenius: «Contumaces,» ait, «hoc est, qui quod sibi placet sequi omnino ac tueri volunt;» alii, intractabiles, insolentes, arrogantes, contemptores aliorum: haeresis enim consistit in pertinacia sui sensus et erroris. Nam αὐθάδεια idem est quod morositas, amor sui, contumacia, temeritas, duritia, pertinacia, procacitas, superbia, fastidium, arrogantia. Noster ad verbum vertit, sibi placentes, quia ἅδω est placeo, ut αὐθάδης sit quasi ἅδων ἑαυτῷ, id est placens sibi; vel, ut Hesychius, quasi αὐτὸς ἐν ἑαυτῷ, id est idem in seipso; vel, ut alii, quasi αὐτὸς ἀφ' ἑαυτοῦ, id est idem ex seipso. Ita Erasmus a Luthero appellatus diabolus incarnatus, in Apolog. contra eum, Lutherum vocat Oreste insaniorem, odio lymphatum, philautia temulentum, ideoque praebibendum ei esse veratrum, ut saniora scribat. Quin et Wittembergenses Lutherum, licet magistrum suum, vocarunt philauton, philonicum et eristicum, id est rixosum, hyperbolicum, qui ex culice faciat camelum, polypragmonicum, qui se petulanter et procaciter negotiis omnibus immisceat, ingenii ostentatorem, stoicum, durum, capitosum, somniatorem, quod nocturnas visiones in ebrio capite natas pro puro puto Dei verbo venditaret, uti refert Joannes Spangenbergius in libro cui titulus: Verax narratio beneficiorum per D. Martinum Lutherum, etc.
Sectas non metuunt introducere. — τὸ introducere non est in Graeco, sic enim habet: δόξας οὐ τρέμουσι βλασφημοῦντες, quod primo verti potest, glorias non verentur blasphemare et conviciari, ut per δόξας intelligantur in gloria celebres et majestate praediti. Ita Gagneius, Pagninus, Tigurina, Catharinus, Clarius, Salmeron et alii. Quocirca S. Judas, vers. 8, huc alludens ait: «Dominationem autem spernunt, majestatem (graece δόξας) autem blasphemant.» Unde et hic Biblia Gothica legunt, Majestatem, vel majestates non metuunt. Quare per δόξας aliqui intelligunt angelos Dei administros, Ecclesiae orbisque praesides et gubernatores. Ita Turrianus, lib. II De Hierarchia Ord., cap. IX, qui δόξας vertit glorias, vel splendores. Alii intelligunt Magistratus, Reges, Principes, Episcopos. Ita Oecumenius: «Nam qui ex contemptu,» inquit, «dominationem ullam non timent, quid mirum si omnem gloriam et excellentiam etiam spernant?» δόξα enim Graecis idem est quod majestas, splendor, gloria, dignitas, existimatio, item sententia, opinio.
Verum Noster melius subaudiens ἐπάγειν vertit, «sectas non metuunt introducere,» hoc enim est proprium haereticorum; et Graecum δόξα opiniones et sectas significat; ut idem hic dicat S. Petrus, quod dixit vers. 1: «Qui introducent sectas perditionis.» Porro non mirum Interpretem δόξας hic vertere sectas, in epistola vero S. Judae vertere majestatem, quia alia est sententia S. Judae, alia S. Petri; S. Judas enim ait: «Dominationem autem spernunt, majestatem (δόξας) autem blasphemant;» ubi δόξας verti nequit sectas: nec enim haeretici sectas blasphemant, sed ambiunt. S. Petrus vero alia interserit, aitque: «Dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas (δόξας) non metuunt introducere blasphemantes.» Ubi τὸ sectas explicat τὸ audaces, sibi placentes, q. d. Quam sint audaces et sibi placentes, liquet ex eo quod contra communem Ecclesiae Patrumque doctrinam et consensum, audeant novas opiniones ex suo cerebro confictas inducere, itaque sectas facere. Adde, Nostrum interpretem aeque ac Syrum in S. Juda legisse δόξαν in singulari, quod majestatem significat, non sectas; in S. Petro vero legisse δόξας in plurali, quod sectas significat, non majestatem.
Nota: τὸ sectas significat primo, errores et haereses; secundo, schismata et dissidia quibus Ecclesiae unionem scindunt, seque ab ea resecant, ut propriam Ecclesiam scholamque constituant, cujus ipsi habeantur auctores, ac sequaces ex se denominent; sicut a Simone vocantur Simoniani, ab Ario Ariani, a Nestorio Nestoriani, etc. Tertio, τὸ sectas significat non tantum haereticos inter se esse dissectos, sed unam eamdemque haeresim illico secari in varias sectas et schismata: haeretici enim cum agantur superbia et fastu, nec Deo, aut homini, sed suo cerebro credant, nolunt aliorum esse discipuli, sed actores. Unde plerique novas opiniones et errores comminiscuntur, ut eorum habeantur auctores, et discipulos post se trahant, eisque suum nomen indant. S. Augustinus, lib. De Haeres., enumerat nonaginta haereses a Christo usque ad sua tempora; a S. Augustino usque ad Lutherum totidem numerantur: ita ut per 1500 annos non plures quam 180 haereses collegerit Sanderus. At vero a Luthero, puta ab anno Christi 1517 usque ad annum Christi 1595, ducentas et septuaginta haereses enumerant Staphylus, Hosius, Lindanus, Prateolus, Ederus, et ex iis Stanislaus Rescius, lib. I De Atheismis, cap. IX. «Ita foecundus est error,» ait ille, «errans, nec scit quid velit, nec scit quid nolit.» Nec mirum Lutheri discipulos a Luthero magistro descivisse, et tot sectas invexisse: nam et ipse Lutherus a seipso descivit, et saepe dogmata haeresesque mutavit, uti ostendit Cochlaeus in libro cui titulus: Lutherus septiceps. Veritas enim constans est eademque semper; falsitas vero inconstans semper evariat.
Sapienter Trismegistus, tract. De Veritate, docet falsitatem nosci ex mutatione, veritatem ex immutabilitate. «Nihil enim,» inquit, «quod non manet in seipso, verum est: omne quippe quod alteratur falsitas est, non manens in quo est.» Idem, tract. De Pietate et Phil.: «Quod semper fit,» inquit, «semper etiam corrumpitur: quod semel factum est, nunquam corrumpitur;» hic est ergo fons, origo et mater haeresis, nimirum superbia et ambitio. Hinc omnium saeculorum experientia docuit haeresiarchas pene omnes ab Ecclesia descivisse, suasque haereses adinvenisse, eo quod in Ecclesia ambientes primas Cathedras, Episcopatus et Doctoratus, ab iis repulsi, eas extra Ecclesiam statuerint, ut ibi obtinerent principatum, quem in Ecclesia obtinere nequiverant. Vere S. Augustinus, lib. De Pastoribus, cap. viii: «Diversis,» ait, «locis sunt diversae haereses, sed una mater superbia omnes genuit, sicut una mater nostra Catholica omnes Christianos fideles toto orbe diffusos.» Ita Eusebius, lib. IV Histor., cap. xxii: «Theobutes,» inquit, «quia repulsam meruit Episcopatus, coepit initio perturbare omnia et corrumpere.» Et Tertullianus, libro Contra Valentinianos, post initium: «Speraverat,» inquit, «Episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio; sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi.» De Marcione idem testatur Epiphanius, haeres. 42, sub initium: «Aemulatione,» ait, «elatus Marcion, ubi non accepit praesidentiam, excogitat sibi ipse concilium;» et infra: «Aemulatione igitur commotus, et ad magnam indignationem et superbiam elatus, fissuram efficit, sibi ipsi haeresim erigens, ac dicens: Ego findam Ecclesiam vestram, et mittam fissuram in ipsam in aeternum. Et revera fissuram immisit non parvam, sed non Ecclesiam fidit, verum seipsum et eos qui ipsi obediunt.» De Montano testatur Theodoretus, lib. III Haeret. Fab.: «Is,» inquit, «ambitione et primum locum obtinendi cupiditate motus, seipsum Paracletum vocavit.» Novatianus, quia in pontificatu praelatus ei fuit S. Cornelius, schisma fecit et haeresim induxit, imo se Papam, puta Antipapam, constituit, teste Eusebio, lib. II Histor., XXXIII, et S. Cypriano, epist. 49, 52, 64, 68. Arius ambiens Episcopatum Alexandriae, cum ab eo per Alexandrum sibi antepositum exclusum se videret, in eum et Ecclesiam linguam armavit, et Arianismum induxit, teste Theodoreto, lib. IV Haeret. Fabular. Idem de Aetio, cum in Episcopatu ei praelatus esset Eustathius, scribit Epiphanius, haeresi 75. Joannem Wiclef, quod Episcopatu excidisset, haeresiarcham esse factum, asserit Thomas Waldensis, lib. II Doctrinae fidei, cap. 60.
Lutherus omnium hujus aevi haeresum choragus et antesignanus, haeresim orsus est concionando contra Indulgentias, eo quod earum promulgatio a se, suoque Ordine Augustiniano, ad Fratres Praedicatores translata esset, uti narrat Cochlaeus in actis Lutheri, anno 1517. Porro Lutheri tantus fuit fastus, ut libro contra Regem Angliae asserat, Reges, Principes, Pontifices non esse dignos qui solvant suorum calceamentorum corrigiam, et se pro sancto haberi velle invitis omnibus, ac se parvi facere mille Cyprianos et mille Augustinos; ejus enim gnome erat:
Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.
Et:
Pestis eram vivens, moriens tua mors ero, Papa.
Sed falsus est et fefellit pseudopropheta: mortuus est enim Lutherus, sed vivit vigetque Papa et Papatus. Idem reges vocat lendes capitis sui, Parisiensem academiam Sodomam, Lovaniensem Gomorrham, Episcopos et sacerdotes capita rasa ac oleata, S. Thomam unum de septem phialis irae Dei.
Blasphemantes, — quia convicia jactant non tantum in Deum, sancta et Sanctos, sed et in se mutuo, eaque atrocissima, sed saepe vera. Ita hoc saeculo Bucerus contra Calvinum, eum vocat idolum, impie audacem, rapidum, fratricidam. Calvinus Valentinum Gentilem vocat Tritheitam, haereticum, canem, proditorem, phreneticum, Satanam impudentia superantem, Luciferum convicia evomentem, etc. Vicissim Gentilis Calvinum vocat Quadritheitam, infensum veritati, crudelem, mordacem, execrabili errore fascinatum, uti refert Aretius, lib. De Supplicio Gentilis. Smidelinus fatetur se a Saxonicis vocari chamaeleontem, polypum, mendacem, falsarium, praestigiatorem, socium furum, sophistam, hypocritam, effrontem, conscientiae expertem, neque oculis, neque corde praeditum, mentis impotem. Prodiit libellus anonymus Lutherani cujusdam anno Domini 1586, Jenae impressus, cujus hic est titulus: Quod Calvinistae non sunt Christiani, sed tantum Judaei et Mahometani baptizati. Theomorus Calvinista in libro suo recenset novem turpissimas maculas a suae sectae hominibus Calvino inustas: prima, quod esset haereticus quovis haeretico pejor; secunda, quod ambitiosus et tyrannidis cupidissimus; tertia, quod usurarius insignis; quarta, quod nummularius insignis, sive trapezita; quinta, quod avarissimus; sexta, quod aleator; septima, quod scortator libidinosissimus, isque manifestus; octava, quod immoderate biliosus et iracundus; nona, quod vindictae appetentissimus, saevus et sanguinarius. Sturmius in Palinodia, ad Lucam Osiandrum, eum vocat Caligulam, Ulyssis nepotem, omnium horarum aulicum. Postellus scribit Calvinistas nihil hominis praeter formam hominis habere, Catholicae fidei nuntium remisisse, belluarum in ritu vivere. Zuingliani scriptum ediderunt, anno Domini 1527, in quo Lutherum vocant Cervisiarium, Papam, Antichristi nepotem, lunaticum, sophistam, crassum, rusticum, seductorem, pseudoprophetam, Antichristi proximum consanguineum, carnificem Christi, violatorem sacrarum Litterarum. Zuinglius ipse in Respons. ad Lutheri librum De Sacramento, Lutherum vocat pseudoprophetam, imprudenter asserentem quidquid in buccam venit, cinaedum, scurram, incorrigibilem, haereticum, impostorem, Christi negatorem, veritatis oppressorem, Antichristum. Plura vide apud Stanislaum Rescium in Ministromachia, ubi citat Lutheranos, qui Calvinistas vocant blasphemos, capitales hostes Filii Dei, imperitos, insanos Doctores a Satana missos, Suermeros, canes molossos, sues, larvas diaboli, seductores, scurras, progeniem viperarum, Turcis deteriores, latrones corporis et animae, fanaticos, moriones, truncones, diabolorum capita, animicidas, calumniatores, infernales lupos, foetorem Satanae, doctrinam eorum ex secretissima infernalis aulae abysso prodiisse, etc.
Vere Plato, lib. De Amicitia: «Solus bonus,» ait, «soli bono est amicus; malus autem nec bono, nec malo unquam revera est amicus.» Verius S. Augustinus, lib. Contra Litteras Petiliani: «Dissensio et divisio facit haereticos; pax vero et unitas facit Catholicos;» et Tertullianus, lib. Contra Hermogenem, cap. 1: «Tales (haeretici),» inquit, «loquacitatem facundiam existimant, impudentiam constantiam deputant, et maledicere singulis officium conscientiae judicant.»
Porro blasphemiae proprie dictae in Deum et Sanctos, apud haereticos sunt plurimae. Lutherus Contra Jac. Latomum ausus est scribere: «Anima mea odit hoc verbum ὁμοούσιος.» Idem e Litaniis sustulit illam precandi formulam, qua semper usa est Ecclesia: «Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.» Eamdem precationem Calvinus vocavit barbariem, uti testantur Ministri Genevenses, epist. De Blasphemia Valentini Gentilis. Sic enim ait Calvinus in epist. ad proceres Poloniae, folio 63: «Precatio vulgo trita, S. Trinitas unus Deus, miserere nostri, mihi non placet, ac omnino barbariem sapit.» Idem Deum Patrem comparabat Grammaticae, Filium Dialecticae, Spiritum Sanctum Rhetoricae. Ita refert Manlius in Locis communibus, tit. de Deo. Valentinus Gentilis uti tres personas, ita et voluit tres esse naturas in deitate, puta tres deos.
Novi Ariani negant Filium esse Deum, et Symbolum Athanasii vocant Symbolum Satanasii. Testatur Lindanus in Christomachia, quod Calvinistae in plurimis Galliae locis versiculum illum: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,» ex hymnodiis suis expunxerunt.
Beza, lib. Contra Brentium, duas docet esse in Christo hypostaticas uniones, unam carnis cum anima, alteram Dei cum homine.
Transylvani Ministri, ut Georgius Blandrata, justo Dei judicio postmodum a nepote suo suffocatus, Paulus Alciatus, Laelius Zosimus, Franciscus David in Collat. Transylvan. (horreo dum scribo), Sanctam Trinitatem vocant Cerberum tricipitem, tricorporem Gerionem, novum idolum, turrim Babel, Deum fictitium ac sophisticum, idolum Sabinense. Rident igitur haec nomina in divinis: Essentia, Persona, Relatio, Proprietas; nec ullam agnoscunt in Deo personarum distinctionem, lib. II Disp. Albana, cap. IV. Alii docuerunt Christum fuisse merum hominem, Josephi filium, qui se a poenis liberare non potuerit, ac proinde non esse invocandum, multo minus esse redemptorem mundi, etc.
Narrat Staphylus fuisse in Moravia Lucam Sterbergium, «qui primus omnium in illis partibus docuit omnes eos qui SS. Trinitatis nomen confitentur et colunt, tres deos falso comminisci, cum sit Trinitas nomen supervacaneum et inane, nec nisi unus Deus sit in coelo; voluit itaque ut loco illius, o veneranda Trinitas, cancretur, o veneranda Dei bonitas. Optat etiam impius ille (horret animus scribere) ut daemones omnes Trinitatem abducant et asportent: nescire se inquiens utrum femina vel masculus sit; sed potius habere se persuasum Trinitatem illam quamdam feminam fuisse, quae tres maritos habuisset. Docuit praeterea Christum non fuisse verum Deum, sed hominem duntaxat instar aliorum mortalium, Mariae et Josephi fabri lignarii filium, non propria virtute divina, sed virtute Omnipotentis surrexisse a mortuis, tum demum adoptatum fuisse in filium, cum Joanne baptizante vox e coelo audita est: Hic est Filius meus dilectus. Ridet Spiritum Sanctum, dicens, nihil aliud esse quam columbam. Dei genitricem negat perpetuam virginem extitisse; sabbatum sanctificandum docet, non Dominicam; baptismum vocat Satanae institutionem.» De blasphemiis Calvini vide Fevardentium in Theomachia Calvinistica, et Guilielmum Reginaldum in Calvinoturcismo.
Conradus Vorstius Calvinista, lib. De Deo et Attributis divinis, hos habet atheismos, primo, Deus non est infinitus; secundo, Deus secundum substantiam suam non est ubique praesens in hoc mundo, sed tantum in coelo; tertio, in Deo sunt vera accidentia realiter distincta a substantia Dei; quarto, decreta Dei, quale est decretum praedestinationis aut reprobationis, non sunt ab aeterno; quinto, aeternitas Dei non est indivisibilis, et tota simul, sed successiva. Vide nostrum Martinum Becanum in Titulis Calvinist., tit. 4. Denique, vers. 18, ostendam Calvinum ejusque asseclas non colere Deum verum, sed diabolum.
Versus 11: Ubi Angeli Fortitudine et Virtute Cum Sint Majores, Non Portant Adversum Se Execrabile Judicium
11. Ubi angeli fortitudine et virtute (Graece δυνάμει, id est potentia et robore) cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. — Multi censent hic esse sermonem de angelis malis, id est daemonibus, quasi eis comparet haereticos, qui, ut paulo ante dixit, «dominationem contemnunt,» eosque daemonibus pejores esse, ideoque gravius puniendos significet, q. d. Uti ingens est audacia et impudentia haereticorum, «qui dominationem contemnunt, et sectas non metuunt introducere blasphemantes,» ita ingens eorum erit et poena. Si enim angeli mali, id est daemones, qui fortitudine et robore sunt majores, non portant adversum se «execrabile judicium,» graece blasphemum judicium, id est, execrabilem condemnationem et maledictionem aeternam, quomodo hi eamdem ferent, cum sint homines corpore et anima infirmi et imbecilles? Sane ipsi «in miseriis» gehennae non subsistent, Psalm. CXXXIX, vers. 11 et 12. Ita Genebrardus, ibidem. Aut brevius et planius, q. d. Quomodo haeretici audaces non metuunt sectas introducere et blasphemare, cum sciant daemones qui longe sunt potentiores, ob schisma et rebellionem ita esse punitos, ut non ferant execrabile judicium, id est, horrendam condemnationem a Deo contra se latam, et gehennae supplicium?
Haec expositio valde congruit versioni Latinae, et Graeco μάλιστα, id est maxime, vers. 10, q. d. Deus maxime, puta immanibus et intolerandis suppliciis, cruciabit haereticos luxuriosos et refractarios, ut patet ex daemonibus, qui cum eis in scelere sint pares, in natura superiores et fortiores, non ferunt tamen execrabile judicium, id est condemnationem et supplicium gehennae. Ita Glossa, Lyranus, Thomas Anglicus, Hugo, Dionysius, Catharinus, Titelmannus et alii.
Secundo, alii, q. d. Daemones non audent execrari et blasphemare Praepositos Ecclesiae, licet sibi adversos, imo in exorcismis eis se subdunt, licet coacti: quomodo ergo haeretici audent eos blasphemare et conviciis incessere? Ita Gagneius.
Tertio, Clarius, q. d. Daemones, licet fortiores sint ad perferendas inferni poenas, tamen non audent Deum earum auctorem blasphemare, ne gravius ab eo puniantur: quomodo ergo eum blasphemare audent haeretici? Huc accedit Arias, q. d. Daemones licet Dei hostes, tamen non audent primas Dei veritates practicas, puta prima virtutis ac pietatis principia et praecepta negare aut convellere: quomodo ergo ea negant et convellunt haeretici?
Quarto, alii, q. d. Daemones sibi invicem non maledicunt, nec se mutuo blasphemant: quomodo ergo homines, puta haeretici, audent sibi invicem maledicere et blasphemare?
Verum alii passim angelos hic proprie accipiunt, ideoque bonos. Hi ergo «non portant adversum se execrabile judicium,» graece οὐ φέρουσι κατ' αὐτῶν παρὰ Κυρίῳ βλάσφημον κρίσιν, id est, «non ferunt, non inferunt contra se a Domino blasphemum judicium,» hoc est, non intorquent hostibus suis execrandam sententiam, ut scilicet diabolo a Deo imprecentur mala, meritaque supplicia, quae sunt horrenda et execranda. Idem enim videtur hic dicere S. Petrus cum eo quod ait S. Judas, vers. 9, scilicet Michaelem altercantem cum diabolo de corpore Mosis, non esse ausum «judicium inferre blasphemiae,» id est blasphemare, maledicere et conviciari diabolum, eique justam blasphemiae poenam irrogare, dicendo: Tace, maledicte diabole; vade, blaspheme, in gehennam: in ea cruciet te Deus, uti mereris tu et tua blasphemia; sed dixisse: «Imperet tibi Dominus;» sequentia enim S. Judae verba pene sunt eadem cum sequentibus S. Petri, ut patet conferenti utrimque textum Graecum.
Rursum τὸ κατ' αὐτῶν potest verti, primo, adversus ipsas, scilicet δόξας, id est glorias, hoc est potentes, uti sunt daemones; secundo, «adversum se,» ut vertit Noster, q. d. Angeli cum sint purissimi et sanctissimi, non audent vel nominare aliquid quod aliquo modo sonet blasphemiam, id est maledicentiam, ne vel per umbram videantur angelicum suum os contaminare, et quia maxime execrantur blasphemiam et blasphemos.
Denique τὸ a Domino, quod est in Graeco, significat «a Domino,» qui est scelerum vindex, mala optari. Ita Oecumenius: «S. Petrus ait,» inquit, «hos miseros nulla habita ratione glorias maledicere, cum tamen neque qui potentia et viribus majores sunt istis flagitiosis hominibus, non ferant, id est, non inferant contra ipsas videlicet glorias maledicum judicium apud Dominum.»
Deinde citato exemplo Michaelis, quod refert S. Judas vers. 9, subjicit: «Et est a majori argumentatio in hunc modum: Si diabolus qui dignior est ut maledicatur, quia tamen gloriae cujusdam particeps est, a Michaele Archangelo coram Domino id non est consecutus; illi sane non sapiunt qui ita temere gloriam omnem maledictis prosequuntur, cum tamen multo post angelorum dignitatem sint constituti.»
Oecumenium sequuntur Adamus, Gagneius, Clarius, Salmeron et alii. Huc accedit Fevardentius, qui sic explicat, q. d. Quomodo haeretici audent dominationibus, id est, magistratibus et principibus orthodoxis, licet sibi adversantibus, obloqui, maledicere et resistere, cum angeli boni magistratus et principes Ethnicos, licet fidei et populo Dei infestos, non execrentur, sed honorent et revereantur, uti liquet in angelis Persarum et Graecorum pro Persis et Graecis contra angelum Hebraeorum populumque Dei decertantibus, Daniel. cap. x, vers. 5 et seq.
Versus 12: Hi Vero Velut Irrationabilia Pecora, Naturaliter in Captionem et in Perniciem, in His Quae Ignorant Blasphemantes, in Corruptione Sua Peribunt
12. Hi vero (magistri mendaces, puta haeresiarchae, de quibus vers. 1) velut irrationabilia pecora; Pagninus, «velut bruta animantia naturaliter,» scilicet tendunt et ruunt, «in captionem et perniciem;» graece φυσικὰ γεγεννημένα εἰς ἅλωσιν καὶ φθοράν, id est, a natura genita in captionem et perniciem, ait Pagninus. «Naturale est,» ait Ven. Beda, «irrationabilibus animalibus causa pabuli saepius in captionem et perniciem ignoranter incidere:» ita haeretici ob suam gulam suosque effrenes appetitus explendos, incidunt in laqueos diaboli et perniciem aeternam.
Ex adverso Arias haec explicat active, q. d. Haeretici sunt velut ferae, puta ursi, leones et lupi, qui naturaliter feruntur in captionem et perniciem, puta in praedam et caedem aliorum animalium. Utrumque verum: haeretici enim et passive ruunt in exitium, et alios suis laqueis irretitos secum in idem active trahunt. Est hyperbole: nec enim natura haereticorum est prava, nataque in captionem et perniciem; sed sensus est, q. d. Haeretici toti sunt pravi, toti corrupti, ut videantur nati et facti ad hoc malum, quia corruptionem et concupiscentiam naturae suae sequuntur. Rursum haeresis ita naturam eorum afficit et inficit, ut eam totam devorat et trahat ad malum. Sic dicimur natura filii irae, Ephes. ii, 3; pessimorum hominum vocatur naturalis malitia, Sapient. xii, 10, quia caeco naturae impetu eo feruntur, quo eos libidinis ardor, vel honorum opumque cupido, vel irae et ambitionis furor rapit.
Comparavit S. Petrus haeresiarchas sui aevi, puta Simonianos et Gnosticos, ob superbiam, avaritiam et libidinem, primo, daemonibus; secundo, hominibus impiis mersis diluvio, ac Sodomitis; nunc, tertio, eos comparat feris et bestiis, quae non ratione, sed naturae ferinae ardore vel furore aguntur, ideoque incidunt, imo ruunt, aliosque secum trahunt in laqueos venatorum, ut capiantur et occidantur. Idem iisdem pene verbis dicit S. Judas, vers. 10: «Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tanquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.» Et S. Ignatius utrique coaevus, epistola ad Antiochen.: «Videte,» ait, «canes rabidos, et serpentes super pectus repentes, dracones squamosos, et aspides, basiliscos, scorpiones: hi sunt thoes (genus est luporum), vulpes et simiae humana imitantes.» Nam, ut ait Clemens Alexandrinus, Adhort. ad Gentes, «homines vocantur serpentes, qui sunt deceptores; leones, qui sunt animosi et ad iram concitati; sues, qui sunt voluptati dediti; lupi, qui sunt rapaces.»
In his quae ignorant blasphemantes, — id est, ut S. Judas ait: «Quaecumque ignorant, blasphemant;» Tigurina, «in his quae non intelligunt maledicentes.» Est hebraismus: Hebraei enim verba contactus sive realis, sive mentalis, sive verbalis, qualis est blasphemare, constituunt cum ablativo mediante praepositione in, ut percutere in facie dicant pro percutere faciem, credo in Deo, pro credo Deo. Sic hic: «In his quae ignorant,» id est, haec quae ignorant, «blasphemant.» Taxat eos qui se Gnosticos, id est scientes, appellabant, cum essent ignorantes, ideoque orthodoxa, quae ignorabant aut scire et credere nolebant, superbe et proterve respuebant ac blasphemabant; de qualibus jure ait S. Paulus, Roman. cap. 1, vers. 22: «Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.» Huc facit haereticorum (Manichaeorum) «privilegium diabolicum,» uti vocat S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. xv, ut «quidquid est in Evangelio quo adjuvari haeresim suam putent, id a Christo dictum teneant; quidquid autem ex eisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum a falsatoribus ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere.» Idem, lib. XIII, cap. XII, comparat eos perdici: «Perdix enim,» ait, «nimis contentiosum animal notum est, quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum.»
In corruptione sua peribunt. — Graece est elegans paronomasia: Ἐν τῇ φθορᾷ αὐτῶν καταφθαρήσονται, id est, corruptione sua corrumpentur; hic est enim foedae voluptatis finis et merces. Nam, ut ait S. Paulus: «Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem,» Galat. cap. vi, vers. 8; et Philip. cap. III, vers. 19, hosce haereticos notans: «Quorum Deus,» ait, «venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.»
Versus 13: Percipientes Mercedem Injustitiae, Voluptatem Existimantes Diei Delicias: Coinquinationes et Maculae, Deliciis Affluentes, in Conviviis Suis Luxuriantes Vobiscum
13. Percipientes mercedem injustitiae, — non tantum in futura, sed et in praesenti vita, ut scilicet dedant se foedis et praeposteris voluptatibus Veneris et ventris, quibus tam corpus quam animam corrumpant, polluant et perdant; haec est enim corruptio de qua paulo ante, quam scilicet sponte sibi compararunt, ait Oecumenius. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, legit: «Recipientque mercedem iniquitatis luxuriam;» uti recepere Philosophi qui, cum Deum cognitum non coluissent, traditi sunt in reprobum sensum et libidines sodomiticas, de quibus Paulus, Rom. cap. 1, vers. 24. Hinc et mercedem hanc explicans S. Petrus subdit:
Voluptatem existimantes diei delicias. — Graece τὴν ἐν ἡμέρᾳ τρυφήν. Tigurina, pro voluptate ducentes, si in diem deliciis, vel ut Vatablus, diurnis deliciis fruantur; Pagninus, voluptates putantes eas quae sunt in diem delicias. Diei ergo delicias vocat diurnas, quae ad diem, id est, modicum tempus durant, cum verae deliciae sint solidae, constantes et aeternae. Ita Arias, Titelmannus, Adamus, Gagneius et Salmeron; vel, ut Oecumenius, «diei,» id est, per dies singulos, quotidianas: «Voluptatem,» ait Oecumenius, «quotidianum luxum existimantes, hoc est, veram et amabilem laetitiam et voluptatem in quotidiana gulae fruitione constituentes.»
Praeclare S. Hieronymus, lib. II contra Jovinianum, sub finem: «Quod multi,» ait, «acquiescunt sententiae tuae (Jovinianum alloquitur), indicium voluptatis est; et pro magna sapientia deputas, si plures porci post te currant, quos gehennae succidiae nutrias?» Et post nonnulla: «Basilides magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos in Jovinianum, quasi in Euphorbum, transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam.» Rursum, post pauca: «Vexillum crucis et praedicationis auctoritas idolorum templa destruxerat; e regione luxuria ventris et gutturis subvertere nititur fortitudinem crucis. Denique semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent: amara est veritas, et qui eam praedicant, replentur amaritudine; in azymis enim veritatis et sinceritatis Domini Pascha celebratur, et cum amaritudinibus comeditur.»
Et S. Ambrosius, epist. ad Ecclesiam Vercellensem: «Audio,» inquit, «homines qui dicunt nullum esse abstinentiis meritum, delirare eos qui castigant carnem suam, ut menti subditam faciant: quod nunquam scripsisset, neque fecisset Paulus, si deliramentum putasset. Gloriatur autem dicens: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus inveniar: ergo qui non castigant corpus suum, et volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur.» Mox vero perstringens eos qui in hac parte Gnosticos imitarentur: «Quae istos,» inquit, «Epicuros nova schola misit, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant? Dominus Jesus volens nos adversus diaboli tentamenta fortiores reddere, certaturus jejunavit, ut sciremus quia aliter illecebras mali non possemus vincere. Qua causa Christus jejunarit hi astruant, nisi ut nobis exemplo esset ejus jejunium?» Et S. Basilius in Regulis fusius disp., Reg. 17: «Uti,» inquit, «optimus corporis habitus et coloris bonitas pugilem a caeteris distinguit: sic Christianum a caeteris discernit macilentia corporis, pallorque deflorescens, qui continentiae velut adjunctus est comes: indicio est enim Christi mandatorum vere pugilem esse, qui in firmitate corporis adversarium suum in lucta prosternit; et quam potens sit in pietatis certaminibus, declarat convenienter verbis illis: Cum infirmor, tunc potens sum.»
Sane Lutherum, cum vespere laute coenasset, noctu desperatione et furiis daemonis actum, sibi injecto laqueo necem intulisse asseruit ejus famulus, postea ad orthodoxam fidem conversus, uti refert Thomas Bozius De Signis Ecclesiae, tom. II, lib. XXIII, cap. III. Ubi et addit Carolstadium, Bucerum, Oecolampadium a Satana strangulatos interiisse, Calvinum pediculari aliisque novem dirissimis morbis per quatuor annos excruciatum, turpissime obiisse, testatur Bolsecus ejus discipulus in Calvini Vita. Sic Dionysius tyrannus, sui et tyrannorum infelicitatem professus, aiebat: «Illis certe similes animalibus tyranni sumus, quae saginantur, quibus comedendi bibendique non ad aliud, quam ad perniciem suam copia solet offerri,» uti refert Eusebius, lib. VIII Praepar., cap. v.
Vere S. Chrysostomus, homil. 45 in Matthaeum, agens de haereticis: «Super ventrem repunt,» inquit, «quia quidquid faciunt, propter ventrem faciunt, et propter vanam gloriam pectoris sui. Terram manducant, quia neminem lucrantur nisi illos qui in terra sunt, id est, homines carnales.» Et S. Leo, serm. 1 De Ascensione: «Cui,» ait, «diabolo carnales militant voluptates, qui animas ad superna tendentes corruptibilium bonorum delectationibus obligare, et ab illis sedibus, de quibus ipse excidit, gaudet abducere?» Idem, sermone 5 De Epiphan.: «Fugiantur,» ait, «noxiae voluptates, inimica gaudia, et desideria jam jamque peritura: quis fructus est, quaeve utilitas ea indesinenter cupere, quae etiamsi non deserant, deserenda sunt?» Et S. Basilius, homil. De legend. libris Gentil.: «Corpus,» ait, «castigandum est, ac instar ferae cohibendum, et ab ipso adversus animam tumultus orientes ratione velut flagello compescendi; ne frenum voluptati omnino laxando, mens velut auriga ab equis contumacibus, ac minime obtemperantibus feratur ac rapiatur.» Citat Platonem, qui Athenis Academiam loco pestilenti elegit, ut corporis luxuriem amputaret; et Pythagoram, qui cuidam se saginanti dixit: «Heus miser! non desinis duriorem tibi carcerem praeparare!» Et S. Salvianus, lib. I ad Ecclesiam Cathol.: «In barathro libidinum commorantes, in ipsis se sepeliunt ruinis suis.»
Coinquinationes et maculae. — Σπίλοι καὶ μῶμοι. Pagninus, sordes et maculae; Vatablus, inquinamenta et maculae. Σπίλοι enim, teste Gellio, sunt maculae e vino vel unguine vestibus inhaerentes, quae eas discolorant, sic dictae a σπᾶν ὅλην, id est, a trahendo caeno. Ita vocat haeresiarchas, q. d. Inquinatissimi sunt et maculatissimi. Simili tropo hominem scelestum vocamus scelus. Porro tales sunt, tum quia voluptatibus suis sunt corruptissimi; tum quia iisdem alios corrumpunt; tum quia labem foedam inurunt Ecclesiae et nomini Christiano, ut Gentiles ab illo avertantur illudque blasphement. «Quippe, ut explicat Oecumenius, qui nihil in se habeant puritatis, sed quasi sordes in indumento mundo, id est, in pura et sincera vita inhaerentes, et omnia maculantes, ubi averterint aliquos a sanctitate, et flagitiosos reddere secum versantes vel viros vel mulieres potuerint, id delicias sibi esse existiment.» Hinc sunt μῶμοι, id est probra et dedecora, vituperium, ignominia et infamia Christi et Christianismi, idque ex dolo Satanae: nam, ut sapienter advertit S. Epiphanius, haeresi 27: «Sunt a Satana subornati ac producti in opprobrium et scandalum Ecclesiae Dei. Indiderunt enim sibiipsis cognomen Christianorum ad hoc, ut Gentes per ipsos offendantur, et sanctae Ecclesiae Dei utilitatem, et veram praedicationem propter illorum nefaria facta et incomparabilem improbitatem aversentur. Et ut Gentes, ipsorum nefaria opera considerantes, putent sanctas Dei Ecclesias tales esse, et avertant aures a Dei et veritatis doctrina.» Porro S. Judas maculas has ait fuisse in conviviis eorum, quae plena erant ebrietate, crapula, vomitu, lascivia et luxuria: ait enim, vers. 12: «Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore.» De iis etiam accipit S. Petrus; unde subdit:
Deliciis affluentes in conviviis suis. — Sapienter Gorgias Sophista, cum annum ageret centesimum octavum, dixit se ad tam longaevam aetatem pervenisse, eo quod nunquam ad aliena convivia itasset, uti refert Lucianus in Macrob. Ex adverso S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, abstinentiae et continentiae hostem, eum ita pingit: «Cum se monachum esse jactitet, et post sordidam tunicam, et nudos pedes, et cibarium panem; et aquae potum ad candidam vestem, et nitidam cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad balneas et popinas se conferat, manifestum est quod terram coelo, vitia virtutibus, ventrem praeferat Christo, et purpuram coloris ejus putet regna coelorum. Iste formosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, et quasi sponsus semper incedens.» Videtur S. Hieronymus praesentes haereticorum Ministros pingere.
Nota: Pro in conviviis suis, legit Interpres in Graeco, ἐν ἀγάπαις: olim enim convivia, sive mensae communes Christianorum post S. Synaxin vocabantur Agapae, quia erant symbolum amoris communis et charitatis fraternae fidelium. Jam legunt ἐν ἀπάταις, id est convivantes in erroribus, vel fraudibus et deceptionibus suis. Ita Oecumenius, Pagninus, Vatablus et alii, q. d. Haeresiarchae ex suo errore et haeresi non aliud quaerunt, quam epulari et deliciari. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, legit: «Nihil aliud nisi de voluptatibus cogitantes.»
Audi jam maculas et obscenitatem conviviorum apud Gnosticos, describentem Minutium Felicem in Octavio: «Ad epulas solemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. Illis post multas epulas ubi convivium caluit, et incestae libidinis fervor exarsit, canis qui candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur. Sic everso atque extincto conscio lumine, impudentibus tenebris nexus nefandae cupiditatis involvent.»
Idem de Carpocratianis scribit Clemens Alexandrinus, lib. III Strom., ubi et addit illos ad hanc promiscuam et infandam libidinem sacrilege abusos illo dicto Christi: «Omni autem petenti te tribue,» Lucae vi, 30. Idem de iisdem testatur Philastrius et Theodoretus, libro De Haeres., et Tertullianus, Apolog. cap. vii. Hisce similes sunt hodie nonnulli Anabaptistae et Adamitae, quorum parens et choragus fuit Lutherus, qui totos dies in conviviis, compotationibus et cubilibus exigebat, ibique cudebat suas haereses; idque ad hoc, ut remorsum conscientiae oblatrantis sibique jugiter apostasiam objectantis, in vino sepeliret: quod et suis ut facerent, suadebat. Quare merito in eum hoc scripsit noster Frusius:
Biblia quae tua sunt, sunt pocula Bacchica, Luther;
Est apotheca tua bibliotheca tua.
Delicias, asotias et veneres Calvini qui scire cupit, legat Bolsecum in ejus Vita. Heshusius in Antidoto contra Illyricum, rigidum Lutheranum, scribit, eum ipsissimum epicureismum secum trahere, et universam religionem a fundamentis evertere. Smidelinus de suis Lutheranis ita queritur, concione 4, in cap. xxi S. Lucae: «Ut totus mundus agnoscat eos non esse Papistas, nec bonis operibus quidquam fidere, illorum operum nullum exercent penitus. Jejunii loco comessationibus et perpotationibus nocte dieque vacant; ubi pauperibus benigne facere oportebat, eos deglubunt et excoriant: precationes vertunt in juramenta, blasphemias et divini nominis execrationes, idque tam perdite, ut ne ab ipsis quidem Turcis hodie tantopere blasphemetur. Demum pro humilitate regnat passim superbia, fastus, elatio; atque hoc universum vitae genus ab illis Evangelicum vocatur institutum.» Erasmus, epistola ad Vulturium, anno Domini 1529: «Circumspice,» ait, «populum istum Evangelicum, et observa num minus illic indulgeatur luxui, libidini et pecuniae, quam faciant ii quos detestamini. Profer mihi quem istud Evangelium ex comessatore sobrium, ex feroci mansuetum, ex rapaci liberalem, ex maledico benedicum, ex impudico reddiderit verecundum. Ego tibi multos ostendam, qui facti sunt seipsis deteriores.» Quin et Lutherus ipse (uti refert Aurifaber ejus discipulus in Convival. Luther. serm., pag. 244) asseruit «scholae suae discipulos magna ex parte Epicureos esse, metiri conciones ex suo cerebro, et hoc solum quaerere, ut bonos dies habeant: in papatu talia nebulonum portenta non inveniri; vocari Evangelicos reformatos, cum reipsa potius incarnati daemones esse videantur, ut si cui libeat caetum aliquem nebulonum, dissolutorum, rebellium et fraudulentorum hominum intueri, civitatem aliquam Evangelicam ingredi debeat; vix inter Paganos, Judaeos, Turcas reperiri adeo contumaces, apud quos omnis honestas et quidquid est virtutum penitus interierit, neque ullius peccati ratio habeatur.» Quis non credat Luthero hic, utpote magistro de suis discipulis testificanti?
Luxuriantes vobiscum. — Graece συνευωχούμενοι ὑμῖν, id est coepulantes vobiscum, uti legit Oecumenius et S. Augustinus, lib. De Fide et Oper., xxv, et S. Judas, vers. 12: «Convivantes sine timore,» graece συνευωχούμενοι ἀφόβως. Sic et Clemens Alexandrinus II Paedag., I, ἑστία, ait, id est plenum, publicum et perenne convivium agitur in coelis; itaque dicitur a bona sessione: δεῖπνον vero, id est prandium, in terris, quia post hoc dei πονεῖν, id est operam dare et laborare. Et eodem sensu accipi posset nostrum «luxuriantes;» luxuria enim subinde significat luxum ciborum et conviviorum, ut Ephes. v, 18: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria,» graece ἀσωτία, id est luxus, ferocia, ebrietas, crapula.
Verum quia venter aestuans despumat in libidines, ut ait S. Hieronymus, et quia Gnostici epulas suas et convivia dirigebant ad explendas suas libidines, Noster interpres haec omnia complecti volens, solerter vertit luxuriantes. Vidit enim id pertinere ad id quod sequitur: «Oculos habentes plenos adulterii.» Optime id explicat Oecumenius: «Quin etiam,» inquit, «dum vobiscum coepulantur, non ob charitatem id faciunt, sed ut occasionem ad decipiendas mulieres nanciscantur. Hi enim cum oculos habeant, non aliud quam adulteras inspiciunt, atque in hoc sine ullo fine peccantes, tanquam execrationis filii animas instabiles inescant.» Significat ergo S. Petrus Gnosticos se in agapas, id est convivia fidelium post Eucharistiam, insinuasse, ibique petulantibus aspectibus et tactibus fideles ad suas libidines pellexisse. Ita S. Augustinus, De Fide et Oper., cap. xxv: «Mixti sunt enim bonis,» inquit, «in epulis Sacramentorum et alectionibus plebium.»
Forte et Interpres pro συνευωχούμενοι, legit συνοχευόμενοι, id est luxuriantes: ὀχεύω enim significat luxuriari, concumbere, venerea agere. «Luxuriantes ergo vobiscum,» id est inter vos et de vobis, q. d. Insidiantur vestrae castitati, et secum de vobis mente, oculis et tactu exercent suas libidines, ut ad easdem pleno opere complendas vos alliciant. Cavete ergo illos quasi leones, imo praedones castitatis. Quare mirum est Erasmum, Vatablum, Pagninum vertere, insultare. «In erroribus suis,» inquiunt, «id est per deceptiones suas, quibus scilicet paraverunt sibi divitias, insultant vobis, ac male precantur;» nil enim tale vox Graeca significat.
Versus 14: Oculos Habentes Plenos Adulterii et Incessabilis Delicti: Pellicientes Animas Instabiles, Cor Exercitatum Avaritia Habentes, Maledictionis Filii
14. Oculos habentes plenos adulterii. — Μεστοὺς μοιχαλίδος, id est plenos adulterae, hoc est plenos «libidinosis et adulterinis aspectibus adulterarum,» q. d. Mulieres quas ambiunt et satagunt facere adulteras, jugiter aspiciunt, eas in oculis, animo, vultu gestant, nil nisi illas aspiciunt et cogitant, ut ad adulterium pelliciant. Ita Oecumenius. Unde S. Cyprianus, lib. De Singul. Cleric., legit plenos moechationibus, nimirum,
Oculi sunt in amore duces,
ut ait Propertius in libro secundo Elegiarum, 15; et alius:
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
Unde Jeremias, Thren. III, 51: «Oculus meus depraedatus est animam meam;» et, ut ait ibidem S. Hieronymus, «per oculum corporis pertulit praedam cordis.» Nam, ut ait Christus: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo,» Matth. v, 28. Quare merito oculis summa adhibenda est custodia, quia «mors intrat per fenestras,» Jerem. ix, 21. Ita Job, cap. XXXI, vers. 1: «Pepigi,» ait, «foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.» «Ne, ut ait S. Hieronymus in Thren. iii, 51, prius incaute aspiceret, quod postmodum invitus amaret; namque semel species formae cordi per oculos alligata, vix magni luctaminis manu solvitur: ut enim munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam.» Et David Psal. cxviii, 37: «Averte,» ait, «oculos meos ne videant vanitatem.»
Sic senes illi insidiantes Susannae, habebant oculos plenos adulterii, ideoque «everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum,» Daniel. XIII, 9.
Recte S. Ambrosius, lib. De Joseph., cap. III: «Prima,» ait, «adulterae oculorum tela sunt, secunda verborum; sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere;» oculi enim sunt fenestrae mentium nostrarum, ait Salvianus, lib. III De Provid., qui et addit, «omnes improbas cupiditates in cor per oculos, quasi per naturales cuniculos introire.» Quocirca jure Zeleucus Locrensium legislator lege sanxit, ut adulteris oculi eruerentur, quasi primi in homine adulteri, uti refert Aelianus, lib. XIII Variae Histor., cap. xxiv. Vide S. Gregorium, XXI Moral., cap. ii, et S. Basilium, lib. De Virginit., et Augustinum in Reg. Monach., et epist. 109, ubi inter alia ait: «Nec dicatis vos habere animos pudicos, si oculos habetis impudicos; quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius, et cum se invicem sibimet etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas de moribus.»
Et incessabilis delicti, — id est perpetui delicti, q. d. Gnostici perpetuo libidinosis oculis procaciter aspiciunt mulieres, ut eas faciant adulteras; hinc perpetuo cum iis peccant et delinquunt, ut ne ad momentum a peccato cessent, quia jugiter eas animo versant et concupiscunt: nunquam cessant a delicto, quia nunquam cessant a turpi aspectu, cogitatione et concupiscentia adulterii. Legit Interpres ἀκαταπαύστου, id est incessabilis; jam legunt ἀκαταπαύστους ἁμαρτίας, id est incessabiles, scilicet oculos, qui scilicet nunquam cessant a delicto. Ita Pagninus, Vatablus et alii. S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, legit, insatiabili libidine.
Audi S. Cyprianum, De Singular. Cleric., praeclare hunc locum pertractantem: «Insaniunt prorsus,» inquit, «ardent desiderio feminarum, et obscoenitatibus hinnientes malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disjunctione divelli, ut ad explendam suae aviditatis ingluviem puncto temporis non sint sine feminae voluptate; et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illis semper defixa intentione, desideria satient oculorum. Sic inter eos integritas emoritur, ubi omnis commemoratio, sive convivendo, sive commanendo, corruptis affectionibus inquinatur. Quos S. Petrus Apostolus designavit, dicens: In conviviis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas.» Ita hoc saeculo Lutherus, cum esset sacerdos et monachus castitatem voto solemni professus, scribit, tom. V serm. Wittemberg. fol. 419: «Quam non est in meis viribus situm ut vir sim, tam non est mei juris ut absque muliere sim; et feminae sociari tam est necessarium, quam edere et bibere.» Zuinglius in litteris ad omnes Helveticae reipublicae civitates, de seipso loquens testatur, «se aestu libidinis et carnis cupiditatibus sic fuisse accensum, ut carnis libidinosae studia animo suo versaretur, in his solis omnes cogitationes suas insumpserit, hoc meditatus sit totusque in eo fuerit, ut carnis furori satisfaceret.» Wigandus, De Bonis et Malis Germaniae, apud Surium in Histor., pag. 664 et seqq., asserit «scortationes et ebrietates multo magis quam unquam in Germania invalescere: quia,» inquit, «majorem quam alias unquam crescendi habent libertatem, et luxuria jam omnes verecundiae fines perrupit atque excessit;» et, ut ait Lutherus in I Corinth. xv: «Sicut credunt, ita vivunt; sunt et manent sues, credunt sicut sues, et sicut sues moriuntur.» Ita modernos haereticorum Ministros comptulos quasi sponsos Penelopes, in ipso etiam verbi Dei pulpito oculos circumferre plenos adulterii, testatur Archibaldus Hamilton in Calvin. confus. demonstr. lib. II, cap. xxix; ubi asserit in Scotia «Ministrorum fere neminem esse, qui ab aliorum vel uxoribus, vel ancillis sibi temperet.» Idem fuse de aliarum Gentium Ministris ostendit Stanislaus Rescius in eorum Atheismis de sacramento Ordinis, ubi inter alia describit cenotaphium Bezae ex Gabriele Fabricio in responsione ad Bezam: «Exstat,» inquit, «Genevae in mausoleo suo statua Bezae quatuor columnis suffulta. In prima artificiose opere celato exsculpta Candida cum suo pharetrato Cupidine, multis incestis amoribus non polluta, sed constuprata. In secunda Harpya multis non rapinis, sed sacrilegiis, tanquam opimis Galliae spoliis onusta. In tertia Bellona parricidiis cincta, multorumque civium sanguine tincta. In quarta Chimaera multiplici impostura fucata. Et hae sunt quatuor Bezae virtutes cardinales, Venus, Harpya, Bellona, Chimaera.»
Moraliter nota hic luxuriae epithetum esse «incessabile delictum,» quia cujus animum semel occupavit amor venereus, ita eo velut igne succenditur, ut eum restinguere, aut ab eo cessare nequeat, nimirum nunquam dicit luxuria: «Sufficit,» Prov. xxx, 16. Ita Theotimus oculos perdere maluit, uti medicus ei praedixerat, quam ab uxore abstinere; unde exclamavit: «Vale, amicum lumen,» uti refert S. Ambrosius, lib. IV in Lucam, cap. iv. Idem videre est in bestiis, ut equis, tauris, vaccis, quae dum amore aguntur, furere videntur, nec ab ullo compesci possunt. Illustre exemplum fuit in Henrico VIII, Angliae rege, qui ut insanae libidini suae cum Anna Bolena satisfaceret, et opes, et fidem, et conscientiam, et famam, et regnum prodegit. Unde Poeta in exequiis reginae Scotiae, Parisiis anno 1587, ita de eo cecinit:
Juno Jovis soror atque uxor, verum Anna Bolena
Et spuria Henrici filia et uxor erat.
Pellicientes animas instabiles, — Δελεάζοντες ψυχὰς ἀστηρίκτους, id est, inescantes animas imbecilles, non bene in fide et castitate firmatas et solidatas. S. Cyprianus, De Singul. Cleric.: «capientes animas infirmas.» S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum: «decipientes animas nondum Christi charitate robustas.» Quocirca sapienter monet Eccli. cap. V, vers. 12: «Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui.» Sicut ergo aucupes capiunt aves objiciendo eis escam: sic haeretici sunt aucupes animarum debilium et inconstantium, quales sunt mulierculae: eas enim inescant objiciendo eis escam voluptatis et libidinis, per procaces oculos et intuitus. Hinc negant Dei judicium, vindictam, infernum, animae immortalitatem, resurrectionem, etc. Sane Calvinus infernum censet non esse ignem, sed apprehensionem qua se cruciant damnati, dum cogitant quod offenderint Deum, eumque habeant sibi iratum et offensum. Joannes Sturmius in Antiprooemio scribit Pappum et Osiandrum ad hunc colophonem pervenisse, ut omnem fidem ludibrium putent. Ait enim: «Coelum coeli somnium illis est, infernus phantasma; coelum et Dei et diaboli habitaculum est.» Rursum docent Calvinistae neminem debere resistere cupiditati aut libidini, quia nimirum est a Deo, qui est auctor omnium motuum et actionum tam malarum quam bonarum, cui semper et in omnibus est obsequendum, idque sine pudore vel scrupulo, quia motionum divinarum neminem pudere debet: de quo vers. 18.
Cor exercitatum (perperam aliqui legunt, excaecatum) avaritia habentes. — Pagninus et Tigurina: «Cor habentes exercitatum rapinis.» Consonat S. Paulus, I Timoth. VI, 10: «Radix,» ait, «omnium malorum est cupiditas,» graece φιλαργυρία, «quam quidam appetentes erraverunt a fide.» Ita hoc saeculo Lutherani et Calvinistae diripuerunt plurima templa et monasteria in Germania, Gallia, adeoque de sola Anglia vere apud Sanderum De Schism. Anglic. cecinit Poeta:
Millia dena unus templorum sustulit annus:
Quam timeo in poenas vix satis unus erit.
Rursum haeretici sunt usurarii, docentque usuras esse licitas, uti docuit Molinaeus, tract. De Usuris.
Praeclare S. Prosper, lib. II De Vita contempl., cap. XIII: «Eis,» ait, «qui militant Deo, fugiendae sunt divitiae; quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine dolore non perdunt.»
Maledictionis filii. — Κατάρας τέκνα. Tigurina, execrationis filii, id est, primo, execrabiles et execrandi; secundo, digni execratione et maledictione aeterna, ut scilicet audiant a Christo in die judicii: «Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus,» Matth. cap. XXV, 41. Nomen enim filius apud Hebraeos, quando jungitur genitivo poenae vel praemii, idem est quod dignus, ut filius mortis et gehennae, id est, reus mortis, dignus gehenna; filii regni, id est, digni regno coelorum. Thomas Anglicus per maledictionem accipit diabolum; hic enim primo maledictus est a Deo, Genes. cap. III, vers. 1, q. d. Haeretici sunt filii diaboli. «Haereticus si non frater diaboli, certe adjutor et filius est,» ait S. Augustinus, lib. De Pastoribus, cap. XII. Sed hoc symbolicum est, non litterale. Sane Guilielmus Rosseus, lib. Quod Calvinismus sit Paganismo et Turcismo longe detestabilior, conferendo utriusque dogmata et mores, clare idipsum ex eorum libris evincit. Unde et addit Calvinistas in Polonia parum abfuisse a Christo publice rejiciendo, et profitendo Alcorano Mahometis; causam esse, quod Calvinistae a Satana possideantur, ita ut per eos quasi tubos et canales loquatur agatque Satanas, suumque in Christi Ecclesiam virus evomat, ideoque eos enthusiasmo et quasi furore agi: quare Vigilantium haeresiarcham Calvino, ejusque deliria Calvinistarum furoribus tanto esse inferiora, quanto nanus minor est Hercule, verruca monte, festuca trabe, et culex elephanto.
Versus 15: Derelinquentes Rectam Viam Erraverunt, Secuti Viam Balaam ex Bosor, Qui Mercedem Iniquitatis Amavit
15. Derelinquentes viam rectam (veritatis, fidei et sanctitatis) erraverunt, secuti viam (id est, normam, institutum, mores, actiones) Balaam ex Bosor, — id est, oriundi ex Bosra, urbe Moab. Ita Beda, Glossa, Dionysius, Thomas Anglicus. Verum Balaam non fuit oriundus ex Moab, sed ex Mesopotamia, ut patet Deuter. XXIII, 4. In ea ergo fuit urbs Bosor, quam Hebraea, Chaldaica et Septuaginta, quos solet sequi S. Petrus, vocant Petor, vel Petora, Num. XXII, 5. Alii, q. d. Nati ex patre Bosor, ut Bosor sit idem quod Beor: hic enim fuit pater Balaam, Num. XXII, 5. Unde S. Augustinus, Quaest. XLVIII in Num., legit, filii Beor. Ita Pagninus, Tigurina, Gagneius, Cajetanus, Adamus, Salmeron et alii, idque innuit Graecum τοῦ Βοσόρ: articulus enim τοῦ solet notare filium, non locum.
Qui mercedem iniquitatis amavit, — nimirum munera Balac, regis Moab, quae adamans Balaam voluit maledicere Hebraeis, puta populo Dei, uti dixi Num. XXII et XXIII. Docet S. Petrus haeresiarchas studere avaritiae, sicut studuit Balaam, ideoque fingere errores gratos populo.
Rursum sicut Balaam dedit consilium Balac regi, ut speciosas puellas submitteret in castra Hebraeorum, quae eos ad libidinem, indeque ad idololatriam cultumque Beelphegor pellicerent, Num. XXV, 1: ita haeretici praedicant libertatem carnis, ut hac esca homines pelliciant in suam haeresim.
Versus 16: Correptionem Vero Habuit Suae Vesaniae: Subjugale Mutum Animal, Hominis Voce Loquens, Prohibuit Prophetae Insipientiam
16. Correptionem vero habuit suae vesaniae. — Graece ἔλεγξιν δὲ ἔσχεν ἰδίας παρανομίας, id est, redargutionem habuit propriae iniquitatis, sive praevaricationis. Noster pro παρανομίας videtur legisse παραφρονίας, id est vesaniae, insipientiae, dementiae; illud enim mox subdit S. Petrus, dicens: «Prohibuit prophetae insipientiam.» Porro correptio haec facta est per asinam, de qua subdit: Subjugale mutum animal (puta asina jugum et sessorem ferre assueta, muta et bruta) hominis voce loquens — per angelum, qui formabat voces articulatas in ore asinae, dicendo: «Quid feci tibi? Cur percutis me ecce jam tertio? Nonne animal tuum sum, cui semper insidere consuevisti? dic quid simile unquam fecerim tibi?» Num. xxii, 28. Censent Origenes et Glossa Angelum hunc fuisse eum qui praesidet speciei asinorum omnibusque asinis: singulas enim rerum species suum habere angelum praesidem. Verius Theodoretus, Procopius et Abulensis censent fuisse S. Michaelem, olim praesidem Synagogae et Hebraeorum, nunc praesidem Ecclesiae et Christianorum. Porro vesanus et vecors fuit Balaam, quod cum asina contenderet, velletque eam trucidare, nec cogitaret angelum per os ejus loqui, sed nimirum ira et furor eum agebant et excaecabant: forte etiam ipse, utpote magus cum daemone loqui assuetus, censebat daemonem per os asinae loqui, velleque sibi imponere ac iter impedire, lucrumque suum quod exspectabat a Balac, intervertere. Unde Dionysius Carthusianus, Num. xxii, censet eum cum asina contendisse hoc fine, ut daemon per eum loquens intelligeret suam contra eum indignationem, itaque cum eo indirecte contenderet indignando contra illam, et in illius dedecus asinam verberando, eamque volendo jugulare. Quare angelus se ei ostendens cum fulgenti gladio, minansque necem, hunc ei errorem, stuporem et arrogantiam exemit; Balaam tamen mox avaritia excaecatus perrexit ad Balac, cumque Hebraeis, ut volebat, maledicere non posset, dedit Balac pessimum consilium de puellis, quod paulo ante recensui, ideoque ab Hebraeis in bello contra Madianitas trucidatus est, Num. xxxi, 7 et 8. Cujus rei praesagium fuisse gladium fulgentem quem ei intentavit angelus, docet Anastasius Nicaenus, Quaest. XXXII in Script.
Mystice Beda: Sicut, inquit, asina redarguit Balaam, sic saepe Pagani redarguunt et confutant haereticos, laici Clericos, subditi Praelatos, indocti doctos, mulieres viros, plebeii sapientes. De Balaam et asina vide dicta Num. xxii et xxiii, et Apoc. ii, 14.
Versus 17: Hi Sunt Fontes Sine Aqua, et Nebulae Turbinibus Exagitatae, Quibus Caligo Tenebrarum Reservatur
17. Hi sunt fontes sine aqua, — quia vitalis aquae, id est doctrinae sanae, expertes, q. d. Gnostici jactant et promittunt magnam sapientiam, sed eam reipsa non exhibent. Ita S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum; et Oecumenius: «Vitae aquam,» inquit, «id est, puram praedicationis et dulcem aquam amiserunt;» cum ex adverso suis promittat et praestet Christus: «Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae,» Joan. vii, 38. Haeretici ergo philologi sunt, non philosophi; folia dant, non fructus; verba, non scientiam; sophismata, non solida argumenta: jactant, crepantque S. Scripturam, sed eam non intelligunt, imo pervertunt.
Secundo, S. Augustinus, lib. De Fide et Oper., cap. xxv: «Ideo S. Petrus,» inquit, «etiam fontes siccos appellat: fontes videlicet, quod acceperint agnitionem Domini Christi; siccos autem, quia non congruenter vivunt (destituuntur enim aqua gratiae et bonorum operum). Quod enim Petrus ait, fontes siccos; hoc Judas, nubes sine aqua; hoc Jacobus, fides mortua.» Rursum Glossa: «Ubi,» inquit, «fons sine aqua, ibi lutum est erroris et peccati, nec lavat, sed coinquinat.»
Alludit S. Petrus ad illud Jerem. xv, 18: «Facta est mihi manus tua quasi mendacium aquarum infidelium;» aquae enim infideles sunt fontes, qui promittunt aquam, eamque non praestant, sed siccantur in aestate, cum homines ea maxime ad potum, refrigerium et irrigationem frugum indigent. Sic S. Judas, vers. 12, haereticos comparat nubibus sine aqua, id est, sterilibus et infecundis, ideoque mendacibus et fallacibus: «Hi,» ait, «sunt nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur.»
Et nebulae. — «Nebula» est nubes sterilis et infecunda, puta residuum nubis et vaporum: hinc nebula quasi nubes videtur promittere pluviam et humorem; sed vel nullum praestat, vel frugibus noxium: sic haereticorum doctrina est fucata, fallax, sophistica, pestifera.
Turbinibus exagitatae. — Comparat haeresiarchas nebulis, quae a turbinibus, id est, ventis in gyrum rotantibus, aut ventis contrariis inter se confligentibus quaquaversum agitantur et raptantur, itaque dispelluntur et evanescunt. Sic enim haeretici a daemone spiritu vertiginis, et quasi turbine errorum aguntur, ut inter se contraria doceant et acerrime confligant, juxta illud Isaiae cap. xix, vers. 2: «Concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios;» imo unus idemque crebro errores mutet, et nunc hunc, nunc alium, et saepe contrarium doceat, ideoque ejus doctrina sui falsitatem ostendat, intereat et evanescat. Hunc haereticorum sui aevi genium notarunt S. Irenaeus, lib. I, cap. v; S. Justinus, Quaest. IV ad Orthod.; Tertullianus, De Praescript., cap. XLII, et Novatianus, lib. VII De Trinit., ubi ait: «Fidem nostram, dum sibi adversantur, affirmant, et illa inconstantia ostendunt omnia incerta et vana esse apud se, et bellum illorum pax est Ecclesiae.»
Causam dat S. Augustinus, lib. XVIII De Civit., cap. LI: «Cupivit,» ait, «per haereticos diabolus efficere, ut in Ecclesia essent liberae dissensiones, quomodo erant in Academiis Philosophorum, ut, sicut illae per multas divisiones tandem intereunt, et ab invicem consumuntur, ita fieret in Ecclesia.» Sed falsus est et fallitur. Ecclesia enim velut super firmam Petri petram a Christo fundata in fide, semper sibi constat, adeoque sectae quas diabolus inducit ad ejus obscurationem, eam magis indicant et illustrant. Idem in haereticis notavit S. Paulus, Ephes. iv, 14, dicens: «Ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.» Vide ibi dicta.
Quibus caligo tenebrarum reservatur. — Graeca addunt εἰς αἰῶνα, id est in aeternum caligo tenebrarum, id est, densissimae tenebrae et caliginosi ignes inferni. S. Judas, vers. 13: «Quibus procella tenebrarum servata est in aeternum.»
Symbolice Hugo, Glossa et Thomas Anglicus: Caligo servatur haereticis, quia in ea quotidie crescunt, ut qui caeci sunt, fiant caeciores et plures seducant, juxta illud Apocal. xxii, 11: «Qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc.»
Versus 18: Superba Enim Vanitatis Loquentes, Pelliciunt in Desideriis Carnis Luxuriae Eos, Qui Paululum Effugiunt, Qui in Errore Conversantur
18. Superba enim vanitatis loquentes. — Dat causam cur haeresiarchas vocarit «fontes sine aqua et nebulas turbinibus agitatas,» scilicet quia instar fontium et nebularum vane attolluntur et superbiunt. «Superba enim vanitatis,» id est, superbam vanitatem, sive inanem superbiam, tumorem et fastum quo turgent, puta fastuosa, vana et superba loquuntur et eructant; hinc vocant se Gnosticos, id est scientes, cum omnium sint inscii. Vere Tertullianus, De Praescript., cap. XLI: «Omnes,» ait, «tument, omnes scientiam pollicentur; ante sunt perfecti catechumeni quam edocti. Ipsae mulieres haereticae quam procaces? quae audeant docere, contendere, exorcismis agere, curationes repromittere, forsitan et tinguere.»
Nota: Pro superba (male aliqui legunt, superbia) graece est ὑπέρογκα, id est praetumida, excelsa, ingentia, superba, turgida, immodica, immensa, intolerabilia; Tigurina, vehementer fastuosa, de qualibus ait Horatius, De Arte Poetica:
Projicit ampullas et sesquipedalia verba.
S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., vertit, loquuntur verba tumentia. «Descripsit,» inquit, «sermo Apostolicus Jovinianum loquentem buccis tumentibus, et inflata verba trutinantem.» S. Judas, vers. 16: «Os eorum loquitur superba.» Alludit ad nebulas, quibus paulo ante haeresiarchas comparavit: sicut enim nebulae instar nubium densescunt, tument et turgent, sed intus vanae sunt, inanes et vacuae, carentes humore, rore et imbre: sic et haeretici tument fastu, jactantque suam sapientiam ore, sed in corde ea vacui sunt et inanes; unde sunt sic aes sonans et cymbalum tinniens. Et hoc significat τὸ φθεγγόμενοι, quod Noster vertit, loquentes; φθέγγομαι enim idem est quod resono, clamo, vociferor, uti faciunt haeretici, qui cum ratione vincantur, contentione et clamore orthodoxos vincere satagunt.
Pelliciunt. — Δελεάζουσι, id est inescant, objecta esca capiunt, uti aucupes capiunt aves, piscatores pisces.
In desideriis carnis luxuriae, — Carnis luxuria, id est carnis luxuriosa, vel carnalis luxuriae, legit Interpres ἀσελγείας, id est luxuriae in genitivo singulari, uti et legit S. Augustinus, lib. De Fide et Oper., cap. xxiv: «Illiciunt,» inquit, «in concupiscentiis carnis impudicitiae,» id est impudicae, vel impudicis. Jam legunt ἀσελγείαις in dativo plurali. Unde Vatablus vertit, inescant homines per concupiscentias carnis voluptatibus. Porro ἀσέλγεια generalis est, significatque luxum, petulantiam, libidinem, lasciviam, qualis est in impudicis tactibus et aspectibus, de quibus vers. 14. Hoc est quod ait S. Judas, vers. 4: «Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam.»
Porro esca ad luxuriam, et consequenter ad haeresim, ab haereticis multiplex datur. Primo, Lutherus hanc dedit, quod castitas sit impossibilis; luxuria vero homini tam necessaria sit, quam edere et bibere. Verum dixit impostor, sed de se et suis duntaxat: eis enim impossibilis est castitas, tum quia id sibi ipsi persuadent: impossibile enim est ut maneat castus, qui id sibi putat esse impossibile; affectus enim sequitur lumen et judicium rationis; tum quia fidem et gratiam Dei respuunt, sine qua impossibilis est castitas, Sap. viii, 21; tum quia negant liberum arbitrium, censentque hominem necessario agi rapique a suo appetitu et phantasia instar bestiae; tum quia velut porci sponte se totos addixerunt carni, Veneri et ventri.
Secunda est communis haereticorum, scilicet curanda esse praesentia bona certa, non futura incerta. Unde vel palam, vel tacite negant animae immortalitatem, resurrectionem et gehennam. Audi Brentium in S. Lucae cap. xx, hom. 35: «Etsi,» ait, «nulla apud nos sit publica professio, quod anima simul cum corpore intereat, et quod non sit mortuorum resurrectio, tamen impurissima et profanissima illa vita, quam maxima pars hominum sectatur, perspicue indicat quod non sentiant esse vitam post hanc. Nonnullis etiam tales voces tam ebriis inter pocula, quam sobriis in familiaribus colloquiis excidunt.» Hoc est quod de suis dixit Lutherus: «Credunt ut sues, vivunt ut sues, moriuntur ut sues.»
Tertia est Calvini, quod Deus sit auctor omnium motuum et actionum, tam malarum, quam bonarum. Ex hoc enim ejus principio ejus discipuli, Libertini, duas eliciunt regulas, quas ipse Calvinus recenset, Instruct. contra Libertin., XIII. Prima est: «Cum omnia sint opera Dei, licet hominibus velut laxis habenis quidquid in mentem venerit agere, non solum quia sumus extra periculum peccandi, sed etiam quia desiderium aliquod cohibere est impedire Deum. Ita scortationes et rapinae Deo probabuntur, cujus sunt opera: ita non est curandum ut rapta restituantur, quia non est conveniens ut Deus corrigatur.» Altera: «Ne quis ullius rei conscientia moveatur. Nec hoc solum ex superius positis consequitur, sed idipsum illi confitentur; atque adeo id praecipue sibi proponunt, ut sopiant conscientias, quo omni sollicitudine vacui homines perpetrent quidquid sese offerat, quidquid appetierint.»
Posito enim hoc principio, Deum esse auctorem omnium concupiscentiarum, libidinum, voluptatum, rapinarum, caedium, etc., dicet quilibet: Ego Deo repugnare nec possum, nec debeo; illi ergo obsequar, illi cooperabor; indulgebo concupiscentiis, libidini, voluptati sine scrupulo, imo cum laude, eo quod Deum sequar.
Hinc epicureismus ita invaluit, et in dies magis invalescit, ut Calvinus ipse admiretur in sola Gallia tot esse examina Doctorum, qui illi seminando sedulam navant operam, ac discipulorum infinitam multitudinem.
Quocirca Sebastianus Castalio, De novo Deo Calv., asserit Calvinum Deum transformare in diabolum: hic enim est auctor omnis mali; ac proinde Calvinum cum suis pro Deo colere et adorare diabolum. «Duo,» inquit, «sunt dii, alter verus Christianorum, alter falsus Calvinistarum: falsus Deus est tardus ad misericordiam, propensus ad iram, quia maximam mundi partem creavit ad perniciem, eosque non solum ad damnationem, sed etiam ad causam damnationis praedestinavit. Itaque decrevit ab aeterno, et vult efficitque ut peccent necessario, ita ut nec furta, nec homicidia, nec adulteria committantur nisi ejus voluntate atque impulsu; suggerit enim hominibus pravos affectus atque inhonestos, non solum permissive, sed efficaciter, eosque indurat ita, ut dum impie agunt, potius opus Dei quam suum faciant. Satanam ergo eum facit esse mendacem, ita ut non jam Satan, sed Deus Calvini sit pater mendacii; quippe qui saepe aliud in ore, aliud in pectore gerat. At Deus ille quem sacrae Litterae docent, est huic plane contrarius. Vult is omnes salvos fieri, etc. Et hic Deus venit ut destrueret illius Calviniani Dei opera.» Porro isti duo dii contrarii, suos cultores contrariis moribus imbuunt et informant. Nam, ut subdit Castalio: «Verus Deus venit ut destrueret illius Calviniani Dei opera; et hi duo dii, ut sunt natura inter se contrarii, sic gignunt filios etiam inter se contrarios: videlicet Calvinianus Deus immisericordes, superbos, immites, invidos, sanguinarios, calumniatores, fictos, aliud in corde, aliud in ore gerentes, impatientes, malitiosos, seditiosos, contentiosos, ambitiosos, avaros, voluptatis magis quam Dei amantes, omnibus pravis et inhonestis affectibus plenos, quos sui ipsorum pater suggerit. At alter Deus misericordes gignit, humiles, mansuetos,» etc.
Atque ut videas hunc non unius Castalionis, sed communem aliorum esse sensum, Smidelinus Contra Grynaeum: «Spiritus Calvinisticus,» inquit, «mendax est, homicida, ater, pessimus, fugitivus, lubricus, diabolicus, falsus, furiosus, verbosus, crassus, caecus. Calvinismus, Arianismus, et Mahometismus fratres sunt et sorores: tres caligae ejusdem panni. Camarina, in quam multae haereses confluxerunt; ultima Satanae ira.» Lutherus apud Gretserum, lib. I Contra Goldasium, cap. XII: «Calvinistae,» ait, «sunt fanatici, progenies viperina, animicidae, impii, blasphemi, deceptores, sanguinarii, infernales molossi, Germanici Turcae a Satana missi et obsessi, Mahometani baptizati, perdiabolati, transdiabolati, superdiabolati.» Godefridus a Valle Parisiis, anno 1572, publice concrematus librum scripsit, De Arte nihil credendi, in quo docet «oportere prius Calvinistam fieri qui atheus esse» velit. Guilielmus Reginaldus in Calvinoturcismo demonstrat calvinismum parum distare a turcismo vel atheismo, et qui vere Calvinista est, vix abesse quin Turca vel atheus sit. Denique Serenissimus rex Angliae Jacobus in Basilicodoro, asserit suos in Anglia Puritanos, id est puros Calvinistas, esse «spiritus fanaticos, perjurios, perfidos, nihil nisi seditionem et calumniam spirare, sine ratione maledicta ingerere, se plus fidei reperisse in efferis latronibus, quam in Puritanis; se non solum a nativitate continuo vexatum fuisse a Puritanis; sed etiam in utero materno propemodum ab iisdem extinctum.»
Eos (refer ad pelliciunt, q. d. Haeretici in suas haereses per escam luxuriae pelliciunt eos) qui paululum effugiunt, (illos) qui in errore conversantur. — Puta eos qui paululum effugiunt Gentiles et Judaeos, qui in errore gentilismi et judaismi conversantur, q. d. Haeretici pelliciunt ad se novitios, vel claudicantes et debiles in fide, scilicet recenter, vel languide a judaismo vel gentilismo ad Christum conversos: hi enim cum in fide sint teneri, infirmi et rudes, facile seduci se sinunt. Pro paululum legit Interpres ὀλίγῳ; alii legunt οὕτως, id est sic, hoc est, utcumque paululum; alii ὄντως, id est revera. Rursum Interpres legit in praesenti ἀποφεύγοντας, id est qui effugiunt; jam in aoristo legunt ἀποφυγόντας, id est qui effugerant. Sic enim tota haec sententia graece legitur: τοὺς ὀλίγως ἀποφυγόντας, τοὺς ἐν πλάνῃ ἀναστρεφομένους, quam plane et clare sic reddas, pelliciunt eos qui paululum effugerant, eos qui in errore conversantur, puta Judaeos, Gentiles, vel potius Gnosticos haereticos, q. d. Gnostici eos qui nuper a sua haeresi conversi fuerant ad orthodoxam fidem, rursum ad suam haeresim pelliciunt, refricando et obtrudendo illis escam priscarum voluptatum et libidinum, quibus in haeresi indulserant; quare ex earum memoria, habitu et consuetudine facile in haeresim relabuntur, cum ab ea sint recenter conversi, ideoque teneri et imbecilles in fide orthodoxa. Huic sensui valde favent sequentia, et S. Augustinus, lib. De Fide et Operib., cap. xxiv, cum sic legit: «Illiciunt in concupiscentiis carnis impudicitiae eos, qui paululum effugerunt in errore conversari;» et S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum, dum sic vertit, «pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugerunt et ad errorem reversi sunt,» graecum enim ἀναστρέφειν et reverti et conversari significat.
Summa, significat S. Petrus haereticos seducere, non eos qui in fide sunt fortes et veterani, sed qui in ea sunt novitii, debiles, ideoque facile nutant et seducuntur objecta esca voluptatis, cui antea assueverant totosque se addixerant. Unde S. Augustinus, tract. De Utilitate credendi, tom. IX: «Frumentum,» ait, «de area aut non recedit, aut redit: aliquid palearum aufert hostis vento tentationis, unde nobis faciat non viam perditionis, sed opus exercitationis.» Ibidem docet diabolum pro idololatria induxisse haereses. Sicut enim pisces et aves e reti elapsae, si juxta illud volent vel natent, escae retis inhiantes, facile in illud recidunt et irretiuntur: sic et qui ab errore conversi sunt, si ejus doctores audiant et ad voluptates eorum auscultent, facile in eumdem relabuntur; ut ergo tuti sint, debent prorsus ex toto corde errori renuntiare, et longissime ab eo ejusque doctoribus recedere, planeque aures claudere, ne quid de eo vel eminus audiant.
Versus 19: Libertatem Illis Promittentes, Cum Ipsi Servi Sint Corruptionis
19. Libertatem illis promittentes (tum a peccato, tum a lege, tum a subjectione dominorum et principum, ut libere agant quidquid lubet; luxuriam enim dicunt non esse peccatum, sed opus Dei et naturae), cum ipsi servi sint corruptionis, — puta libidinis et voluptatis, quae animum et corpus corrumpit. Sicut enim castitas est integritas mentis et corporis, sic luxuria utriusque est corruptio: ejus ergo servos se faciunt: «Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati,» Joan. cap. viii, vers. 34. Scripsit Cicero Paradoxon: «Quod solus sapiens sit liber;» et Philo: «Quod solus probus sit liber; improbum enim, licet neget, servum esse tot dominorum, quot vitiorum.» Diogenes aiebat inter servos et dominos malos nil interesse praeter nomen, nisi quod servi servirent dominis, domini cupiditatibus, iisque brutis et exilibus. Seneca, lib. De Vita beata, cap. v: «In regno nati,» inquit, «Deo parere libertas est.» Merito miratur S. Ephrem, Adhort. ad pietatem, tom. I, vel unum posse reperiri, qui malit servire creaturae quam Creatori. Animus enim liber est, qui serviens uni Deo, vitiis et creaturis omnibus totique mundo dominatur, ideoque felix est et beatus. Audi S. Salvianum, De Provid., lib. I: «Nemo,» ait, «aliorum sensu miser est, sed suo, et ideo non possunt esse falso judicio miseri, qui sunt vere sua conscientia beati, etc. Nulli, ut opinor, beatiores sunt, quam qui ex scientia sua atque voto agunt. Humiles sunt Religiosi, hoc volunt; pauperes sunt, pauperie delectantur; sine ambitione sunt, ambitum respuunt; inhonorati sunt, honorem rejiciunt; lugent, lugere gestiunt; infirmi sunt, infirmitate laetantur. Cum infirmor, inquit Apostolus, tunc potens sum. Itaque quidquid acciderit iis quicumque vere Religiosi sunt, beati esse dicendi sunt, quia inter quantumlibet aspera nulli laetiores sunt, quam qui hoc sunt quod volunt.» Vide dicta Epist. I, cap. ii, vers. 16.
Porro hoc saeculo viget secta Libertinorum, ita dicta a libertate Evangelica, quam primus proclamavit Lutherus. Hanc ita describit Stanislaus Rescius in Sectarum Centuriis: «Fanaticum hominum genus, in quo jure credas revixisse Gnosticos et Valentinitas, quibus nihil aeque displicet ac simplex, proprius ac germanus Scripturae sensus. Illis Christus est Satanas, vitium virtus, et virtus vitium. Nihil enim ex eorum sententia peccatum est, nisi eorum opinione qui sese peccare putant. Verus Dei timor, et eo imbuta conscientia pro inferno illis habetur: pro paradiso autem conscientia divini judicii contemptrix, secura, stupida et consopita. Docent homini omnia esse licita sine ulla exceptione, omneque genus vivendi probant: lenonem suo volunt fungi munere, fures audacter furari jubent, matrimonia dissolvi volunt, cum uxor mariti sui taedium ceperit: unde promiscuos laudant concubitus, idque vocant spirituale matrimonium; communionem Sanctorum vocant communionem bonorum temporalium, ideoque quantum quisque potest, ut rapiat, suadent. Resurrectionem jam factam esse dicunt, neque aliud exspectandum judicium. Jam Christianos omnes resurrexisse affirmant, quando animam humanam sciant jam factam esse illum Dei spiritum immortalem, imo in Dei essentiam rediisse, unde, inquiunt, exiit, eique ita jungi, ut unicus spiritus maneat.»
Denique haeretici nostri in Gallia, Belgio, Anglia, etc., initio haereseos arma sumpserunt contra orthodoxos principes, titulumque belli praetulerunt libertatem conscientiae. At ubi rerum potiti sunt, eamdem, pro qua tot annis pugnarunt tantumque sanguinis effuderunt, everterunt, quin et seipsos eadem privarunt. Nec enim permittunt sibi, vel aliis libertatem religionis et fidei, sed omnes cogunt esse Protestantes vel Calvinistas, magisque orthodoxos persequuntur ad necem usque, ad tormenta inaudita, quam Turcas et Saracenos, imo quam Turcae Christianos. Haeccine est libertas tot caedibus quaesita et promissa, imo jurata? Eleganter has humani generis pestes, Ecclesiae furias, regnorum faces, vel potius ardentes inferorum taedas depingit noster Perpinianus, testis oculatus, orat. 8.
A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. — Graece δεδούλωται, id est servitio, vel in servitutem addictus est. Hinc mancipium dictum est quasi manu captum in bello, et servus quasi servatus ab hoste, ait S. Augustinus, lib. XIX De Civit., xv. Jure enim gentium sic inducta est servitus, dum victores hostibus bello captis quos occidere poterant, vitam condonarunt, necemque in servitutem commutarunt, ut docet Justinianus, in Instit. de jure person., lib. IV, § 1. Unde idem Augustinus hunc locum sic legit: «A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est;» et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum: «Unusquisque enim ei subjacet passioni, a qua vincitur.»
«Quanta iniquitas,» exclamat S. Augustinus, lib. De Honest. mulierum., cap. xxx, «ut animam quam Christus suo sanguine redemit, luxuriosus pro unius horae delectatione diabolo vendat ac tradat?» Atque hujus venditionis syngrapham propria subscriptione munitam, tradit diabolo peccator. Sic explicat Origenes, hom. 23 in Gen., illud ad Coloss. cap. ii, vers. 14, Delens quod adversus nos erat chirographum: «Istud chirographum,» ait, «peccatorum nostrorum cautio fuit: unusquisque etenim nostrum in iis quae delinquit, efficitur debitor, et peccati sui litteras scribit.» Idem viderunt suo more Gentiles. «Diogenes vocabat se imperatorem, Alexandrum Magnum vero servum servorum suorum, quod ille serviret suis cupiditatibus, quibus ipse imperabat.» Ita Manutius in Apopht. Diogenis, lib. III, centur. 1, num. 47. Eidem Alexandro scripsit Brachmanes, «Nihil prodesse orbis dominum fieri, infimae autem vilique rei servire: subvertere inimicos externos, ut foveat ac sustentet internos.»
Versus 20: Si Enim Refugientes Coinquinationes Mundi in Cognitione Domini Nostri et Salvatoris Jesu Christi, His Rursus Implicati Superantur: Facta Sunt Eis Posteriora Deteriora Prioribus
20. Si enim refugientes coinquinationes mundi (hoc est, errores et peccata, puta gentilismi superstitiones et idololatrias, indeque consequentem voluptatum et libidinum licentiam. Sensus est, q. d. Talibus qui scilicet fugientes inquinamenta, voluptates et libidines mundi, contulerunt se ad cognitionem, id est, ad fidem et cultum Christi, si ab eo apostatantes ad gentilismum, vel potius haeresin Gnosticorum, rursus iis inquinamentis) implicati superantur (quae ante superaverunt, uti legit S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum), facta sunt eis posteriora deteriora prioribus, — tum quia gravius est malum recidivi; tum quia magis et profundius se vitiis pristinis immergunt, habitumque validiorem induunt; tum quia ingrati gratiae Dei ab ea deseruntur. Alludit, imo citat illud Christi: «Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus,» Matth. cap. xii, vers. 45; et Jerem. cap. ii, vers. 36: «Quam vilis facta es nimis iterans vias tuas!» S. Basilius, Regula 289 ex brevior., acute notat, cum quis relabitur in peccatum, signum esse, primitus eum a peccato non plane recessisse, nec ejus radicem exstirpasse, sed adhuc occulte in animo ejus residere peccati appetitum et concupiscentiam. Unde infert Guilielmus Parisiensis, lib. De Sacrament. Paenit., cap. v, talem non habuisse validam et efficacem contritionem. Comparat S. Petrus Gnosticos cum idololatris; ut qui ex idololatris facti sint Christiani; si e Christianis fiant Gnostici, videantur relabi in idololatriam, quia Gnostici in multis nefarium cultum infidelium imitabantur, et quia par utrorumque erat impietas, eadem libido, idem parens. Unde Tertullianus, lib. De Praescript., cap. xl, docet «neque ab idololatria distare haereses, cum et auctoris et operis ejusdem sint, cujus et idololatria: Deum autem fingunt alium adversus Creatorem; aut si unicum creatorem confitentur, aliter eum disserunt quam in vero est. Itaque omne mendacium quod de Deo dicunt, quodammodo genus est idololatriae.» Nam, ut ait S. Augustinus, Quaest. XXIX in Josue: «Quisquis talem Deum cogitat qualis non est Deus, alterum Deum utique et falsum in cogitatione portat.»
Moraliter nota hic, quod sicut aegri convalescentis relapsus in morbum gravior et periculosior est priore morbo, ita et est relapsus justificati in peccatum. Audi S. Paulum, Hebr. cap. vi, vers. 4: «Impossibile,» inquit, «est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt rursus, renovari ad poenitentiam.» Et alibi: «Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, terribilis autem quaedam exspectatio judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.» Et S. Chrysostomus, homil. De Lapsu primi hominis: «Noli,» ait, «peccare post veniam, noli vulnerari post curam, noli sordidari post gratiam: cogita, o homo, graviorem esse culpam post veniam, renovatum vulnus pejus dolere post curam, molestius hominem sordidari post gratiam. Quare indulgentiae ingratus est, qui post veniam peccat; sanitate indignus est, qui semetipsum postquam curatus est vulnerat; nec mundari meretur, qui semetipsum post gratiam sordidat.» Et paucis interjectis: «Grave est hominem instructum delinquere, gravius absolutum peccare: servo pejor est, qui patronum post datam libertatem offendit: beneficiis ingratus est, qui datorem tumoris arrogantia despicit.» Vide nostrum Joannem Busaeum in Arca Medica, verb. Recidivum, ubi quinque adversus recidivam peccati remedia suggerit, eaque testimoniis S. Scripturae et Patrum confirmat.
Versus 21: Melius Enim Erat Illis Non Cognoscere Viam Justitiae, Quam Post Agnitionem Retrorsum Converti ab Eo, Quod Illis Traditum Est Sancto Mandato
21. Melius, — non positive, quasi majus sit bonum, cum nec sit bonum; sed negative, quia minus malum, hoc est, minor est infidelis ignorantis, quam fidelis cognoscentis culpa, ideoque minor erit et poena. «Ille enim nondum accessit, iste retro respexit,» ait S. Augustinus in Ps. lxxxiii. Idem S. Augustinus, concione 2 in Psalm. xxx: «Cum dicit,» inquit, «Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, nonne judicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia?» Et Salvianus, lib. IV De Provident.: «Nunc,» ait, «quia jam Christum agnovisti, qui susceptus es quasi intra os Dei per fidei agnitionem, projicieris per teporem; quod etiam beatus Petrus exposuit, dicens de vitiosis et tepidis: Melius erat illis,» etc.
Non cognoscere, — μὴ ἐπεγνωκέναι, id est non cognovisse.
Viam justitiae, — id est institutum et religio est via nos ducens ad veram virtutem et justitiam coram Deo, in qua proinde nemini sistere licet, sed quemque semper in ea progredi et proficere oportet, donec ad metam, puta coelestem patriam et gloriam perveniat. Aliqui pro justitia legunt ἀληθείας, id est veritatis, id est, verae doctrinae et fidei, puta Evangelii.
Retrorsum converti a sancto mandato. — S. Augustinus, De Fide et Oper., cap. XXIV, legit, «reflecti a tradito;» S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, «retrorsum converti, et relinquere sanctum mandatum, quod eis traditum est.»
«Sanctum mandatum» vocat legem Evangelicam. Primo, quia ejus auctor est Christus et Spiritus Sanctus.
Secundo, quia lex Evangelica docet jubetque omnem puritatem et sanctimoniam, ac vetat omnem coinquinationem et impuritatem.
Tertio, quia omnes sibi obedientes sanctificat per doctrinam, gratiam et sacramenta quae suggerit.
Quarto, quia sancte servari debet: ejus enim modus, aeque ac finis, est sanctitas, juxta illud: «Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris,» Lucae I, 78.
Quinto, quia multa in ea sine gratia sanctificante observari nequeunt, inter quae prima est lex charitatis, susceptio Eucharistiae, administratio S. Sacramentorum, etc.
Sexto, quia pro objecto habet Deum, qui est ipsa sanctitas: hunc enim colit fide, spe, charitate, religione ceterisque virtutibus Christianis.
Septimo, mandatum Evangelii sanctum est, quia a Deo sancitum et firmatum, ut duret per omnia saecula, perque totam aeternitatem, utque a Sanctis in coelo plene et perfecte adimpleatur.
Praeclare enim Salvianus, lib. IV ad Eccles. Cathol., in fine: «Cuncti,» inquit, «qui oderunt mandatum sacrum, causam odii in seipsis habent. Omne fastidium non in praeceptis legis, sed in moribus suis. Lex quippe bona est, sed mores mali, ac per hoc mutent homines propositum et affectum suum. Si enim mores suos probabiles esse fecerint, nihil eis ex eo quod lex bona praecipit, displicebit: quando enim bonus quis esse coeperit, non potest non diligere legem Dei, quia hoc intra se habet lex Dei sancta, quod sancti homines in moribus.» Loquitur S. Petrus de apostasia et apostatantibus a sancta Christi fide et lege ad impuram Gnosticorum sectam. Ejus tamen sententiam recte adaptes Sacerdotibus et Religiosis, qui a sacerdotio et religione apostatant, redeuntque ad saeculum, aut ducunt uxores, vel potius concubinas: quod quantum sit nefas, vide apud S. Basilium Reg. fusior., Reg. 14; Caesarium, hom. 3 ad Monach.; Auctorem serm. ad Fratres in eremo apud S. Augustinum, tom. X, serm. 8 et 34, ac nostrum Hieronymum Platum, III De Bono status religiosi, XXXVII.
Maxime vero taxat Agapetarum sectam, quae orta est paulo ante tempora S. Hieronymi valde sese dilatavit, ideoque plerique Patres, ut SS. Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus, Nazianzenus, Basilius, lib. De Virgin., in eam acriter invehuntur. Vocabantur graece ἀγαπηταί, id est dilectae (item sorores adoptivae, ut ait S. Chrysostomus), eo quod praetextu dilectionis viris spiritualibus cohabitarent, quasi ab iis instruendae et formandae in pietate et virtute, sed sub hoc praetextu turpiter vivebant, uti etiamnum nonnullis in locis fit. Quocirca Patres jam citati docent virgines et mulieres devotas plane debere a viris, etiam spiritualibus, separari. Audi S. Hieronymum ad Eustochium, lib. De Custod. virgin.: «Pudet dicere (proh nefas!) triste, sed verum est. Unde in Ecclesias Agapetarum pestis introiit? Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? imo unde novum concubinarum genus? Plus inferam: Unde meretrices univirae? Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si hinc aliquid existimamus. Frater sororem virginem deserit; caelibem spernit virgo germanum, fratrem quaerit extraneum. Et cum in eodem proposito esse se simulant, quaerunt alienorum spirituale solatium, ut domi habeant carnale commercium. Hujusmodi homines Salomon in Proverbiis spernit, dicens: Alligabit quis in sinu ignem, et vestimenta ejus non comburentur? Aut ambulabit super carbones ignis, et pedes illius non ardebunt?» Rursum idem Hieronymus paulo supra ibidem: «Hae sunt,» inquit, «quae solent dicere: Omnia munda mundis, Sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum Deus solum desiderat. Cur me abstineam a cibis quos Deus creavit ad utendum? Et si quando volunt festive et lepide vivere, ubi se mero ingurgitaverint, ebrietati sacrilegium copulantes aiunt: Absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam. Et quam viderint pallentem atque tristem, miseram atque Manichaeam vocant. Et consequenter tali proposito jejunium haeresis est. Hae sunt quae per publicum notabiliter incedunt, et furtivis oculorum nutibus adolescentium greges post se trahunt, quae semper audiunt per Prophetam: Facies meretricis facta est tibi, impudorata es tu. Purpura tantum in veste tenuis, et laxius, ut crines decidant, ligatum caput: soccus vilior, et per humeros hyacinthina laena mavorte volitans; succinctae manicae brachiis adhaerentes, et solutis genibus fractus incessus. Haec apud illas tota virginitas.»
Versus 22: Contigit Enim Eis Illud Proverbii: Canis Reversus ad Suum Vomitum, et, Sus Lota in Volutabro Luti
22. Canis reversus ad vomitum. — Comparat Gentiles a Christianismo relapsos in haeresin Gnosticorum, canibus. Primo, quia tales sicut canes revertuntur ad vomitum, id est ad errores, gulas et libidines, quas in Christianismo evomuerant et abjecerant. Porro vomitum resorbere est foedum et abominabile. Unde S. Augustinus, conc. in Psalm. XXX: «Vide,» ait, «quam horribili rei eos comparaverit. Horribilis profecto res est proprium resorbere vomitum, nec in summa quidem fame a quoquam usurpatum.» Secundo, quia impudici et impudentes sunt ut canes, qui in publico commiscentur. Unde impurus Diogenes ob caninam obscenitatem et inverecundiam vocatus est Cynicus, id est, catinus et canis, teste Laertio. Rursum τὸ canis notat Gnosticorum vagas et promiscuas libidines, ac adulteria: talia enim sunt canum; unde proverbium: «Canis masculi infinita cubilia.» Tertio, quia haeretici veritati veraeque fidei oblatrant, ac orthodoxos verbo et scripto insectantur quasi canes latrantes: ita S. Chrysostomus, hom. De Cruce Domini: «Canes,» ait, «sunt omnes haeretici, qui contra Creatorem suum blasphemiarum extendunt eloquia.» Quarto, quia canis vile foedumque est animal et legaliter immundum, ut patet Deuter. XXIII, 18; tales quoque sunt haeretici. Unde Eccli. XIII, 22: «Quae communicatio,» ait, «sancto homini ad canem?» Et Isaias, cap. ult., 3: «Qui mactat pecus, quasi qui excerebrat canem;» et Christus, Matth. VII, 6: «Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.» Huc alludens Petrus utramque Christi similitudinem, puta canum et porcorum, usurpat. Quinto, quia, ut ait S. Hieronymus ad Rusticum: «Pomparum ferculis procedunt in publicum ut caninam exerceant facundiam,» scilicet compositam duntaxat ad maledicendum et rixandum, quae canina dicta est, a rixa et oblatratu canum. Porro haec maledicentia arguit haereticorum timiditatem, falsitatem et diffidentiam. Sicut enim canes timidissimi maxime latrant, quia mordere non audent, vel nequeunt; canes vero muti mordent, nec latrant: sic haeretici quia timent et diffidunt causae suae, utpote falsae et erroneae, hinc clamoribus et maledictis eam tegere, iisque victoriam obtinere satagunt, quam sciunt se argumentis et rationibus obtinere non posse. Sexto, canes sunt mendici: mendicant enim astando mensae heri, in eumque intenti, offam et ossa exspectant. Unde proverbium: «Canis mendico auxilians.» Canes enim infesti sunt mendicis quasi ὁμοτέχνοις, qui scilicet eamdem secum artem exerceant, panemque praeripiant: unde mendici objiciendo canibus frustum eos sibi conciliare solent. Ita mendicant haeretici, mensisque et bursis divitum inhiant, et quasi canes circa macellum et intestina oberrant. «Est enim odora canum vis,» et ubicumque odoratur escam, eo se insinuat. Septimo, canis pronus est in vindictam, sed stolide lapidem in se jactum remordet; jacientem vero dimittit, quasi eum non audeat attingere, ait Plato, lib. V De Republ. Ita haeretici proclives sunt in vindictam, cumque veritatem et eruditos se impetentes impetere et ulcisci nequeant, plebem indoctam invadunt. Octavo, canes vivunt otiose et secure ex alieno, juxta illud: «Canis vivens e magdalia,» id est, e furfure, alipe caeterisque manuum purgamentis; et: «Canis tanquam Delum navigans,» jaci solitum in supinum, otiosum, securum, ac voluptuariam vitam agentem: nam Athenis facilis ac tuta in Delum erat navigatio. Eamdem vitam vivunt haeretici. Unde Paulus: «Videte,» ait, «canes, videte malos operarios, videte concisionem,» Philip. III, 2. Nono, canes acriter in venatione persequuntur feram, eamque cingunt donec comprehendant et lanient; «est enim genus acre luporum atque canum,» ait Virgilius, III Georg.
Et canibus leporem, canibus venabere damas,
ibidem. Et Ovidius in Ibin:
Scindent avidi perfida corda canes.
Ita haeretici venantur animas quasi lepores, nec desistunt donec eas capiant et occidant.
Decimo, canes horribiliter ululant, quod «baubare» vocat Lucretius. Hinc apud inferos dicunt Poetae esse tricipitem canem, puta Cerberum, instar horrendi monstri, qui damnatos mordeat et cruciet. Similis est ululatus, morsus, horror et cruciatus haereticorum, praesertim in gehenna. Hinc Cerberus dictus est quasi κρεοβόρος, id est, «carnem vorans,» de quo Virgilius, VI Aeneid.:
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
Personat, adverso recubans immanis in antro:
et mox:
Ille fame rabida tria guttura pandens
Corripit objectam, atque immania terga resolvit.
Moraliter S. Gregorius, III part. Pastor., admon. XXXI, hanc S. Petri sententiam applicat quibusvis ad peccata dimissa redeuntibus. Alludit enim S. Petrus ad illud Proverb. XXVI, 11: «Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.» Admonendi sunt enim, inquit S. Gregorius, qui admissa plangunt, nec tamen deserunt; atque aliter qui deserunt, nec tamen plangunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant, quia flendo inaniter se mundant, qui vivendo nequiter inquinant, cum idcirco se lacrymis lavant, ut mundi ad sordes redeant. Hinc enim scriptum est: «Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.» Canis quippe cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursum oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti cum lavatur, sordidior redditur. Et qui admissum plangit, nec tamen deserit, poenae gravioris culpae se subjicit, quia et ipsam quam flendo potuit impetrare, veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit; et paulo inferius: «Hinc per quemdam sapientem Eccli. XXXIV dicitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato: sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.»
Guilielmus Parisiensis, lib. De Poenit. cap. XII, apte pieque docet in confessione evomi peccata, ideoque detestabiles esse qui postmodum ad peccata redeunt, ac opera virulenta quae semel evomuerunt, resorbent. Vide S. Augustinum in Psalm. LXXXIII, post initium, ubi urget exemplum uxoris Lot, quae retro respiciens versus Sodomam, versa est in statuam salis, citansque hunc locum S. Petri: «Canis,» inquit, «reversus ad suum vomitum. Premebat enim pectus conscientia peccatorum, accepta indulgentia quasi vomuisset, relevatum est pectus tuum. Facta est bona conscientia ex mala conscientia. Quid rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis tuis, tu quid eris oculis Dei?»
Sus lota (rediens, rursumque se volutans) in volutabro luti. — Unde Graeca clarius habent: «Sus lota ad volutabrum luti,» scilicet reversa. Volutabrum est locus coenosus ubi sues volutantur, de quo Virgilius, lib. III Georgic.:
Saepe volutabris pulsos silvestribus apros
Latratu turbabis agens.
Et Horatius, lib. I, epist. 2:
Et amica luto sus.
Notat Gnosticos, tum quia porcus, ait Horus, et ex eo Pierius, Hierolog. IX, symbolum est hominum veritatem spernentium, profanorum, perniciosorum et eorum qui a Deo penitus sunt aversi, quales erant Gnostici; tum quia Gnostici dicti sunt Borboritae, id est coenosi, vel lutosi, a βόρβορος, id est luto, sive caeno. «Illi enim, ut ait Philastrius, De Haeresib., in coenum euntes, et inde obliti de coeno facies et membra sua deformantes gerebant;» et S. Augustinus, haeresi 6: «Nonnulli,» ait, «eos Gnosticos Borboritas vocant quasi coenosos, propter nimiam turpitudinem quam in suis mysteriis exercere dicuntur.» Similes novi Gnostici coenosi, nuper ex Anabaptistis orti sunt in Hollandia, quorum secta vocatur currus stercorum; quia sentinam putidissimorum errorum et blasphemiarum vehit, omnemque religionis curam abjicit, ait ex Ulembergio Rescius in Sectarum centuriis; ubi et ex Hosio aliam sectam recenset eorum qui vocantur Suistae, eo quod sui capitis somnia sequantur. «Rusticus,» inquiunt, «fuit Lutherus, monachus Bucerus, stigmaticus Calvinus, carnifex Sudrovius, sui spiritus ergo cuique sequenda sunt consilia: suo spiritu ex inspiratione Spiritus Sancti quisque interpretetur S. Scripturam, sibique sapiat et consulat.» Vere Suisticum, imo suinum est hoc eorum dictum.
Moraliter Origenes, hom. 4 in Psalm. XXXVII, recte peccatores comparat suibus. Primo, quia uti sues res sordidas et putidas adamant, habentque pro deliciis, decore et odore suavissimo, ita et peccatores: «Porcis,» inquit, «similes dicuntur ii qui peccatorum foetoribus delectantur sicut porci, qui foetorem omnem tanquam odorem suavissimum expetunt. Considera ergo peccatorem qui peccatis suis delectatur, et laetus est in malis suis, quoniam et ipse in stercore foetido volutatur, et nullum foetoris ejus qui ex peccati stercore oritur, percipit sensum, ac velut in summis voluptatibus et gratissimis deliciis delectatur.» Quin et Cicero, De Arusp. resp.: «Velut sus quaedam luto, ita stupris delectatur;» et Horatius:
Epicuri de grege porcus.
Secundo, quia peccator in se spurcus et foedus est uti porcus, praesertim sus, quae est animal calidum, obscenum et foedum. Unde nonnulli censent dictum esse foedus, eo quod in illo feriendo mactabatur animal foedum, id est porca, juxta illud Virgilii, VIII Aeneid.:
Stabant, et caesa jungebant foedera porca.
Inde manarunt phrases «ferire, icere, percutere foedus,» quia scilicet feriebatur porca ad sanciendum foedus. Hinc diabolus adamat porcos, et saepe in specie porci apparet, ac porci vel corpus, vel formam induit, ut patet ex Vita S. Antonii; quin et a Christo petiit facultatem ingrediendi in porcos, Matth. VIII, 31: praesertim quia porci omnes in Italia locisque vicinis sunt nigri (unde Alba urbs vicina Romae, ejusque parens et aemula, ita dicta est a prodigio albae suis, quae ibi praeter morem enixa est triginta nefrendes); diabolus autem aterrimus est, non coloribus, sed moribus et gehennae ardoribus.
Tertio, quia sus pascitur rebus sordidis, ita et gulosus; unde proverbium: «Sus comessatur.» Rursum sus saginatur ut mactetur: ita peccator saginat se ut mactetur, epulumque praebeat diabolo in gehenna.
Quarto, porcus in ventrem pronus non nisi terram aspicit, terrae incubat, nec aliud est quam moles carnea, terrestris et ponderosa: sic et peccator terrenis inhiat, ventri et carni incubat. Hinc Lutherus suos Lutheranos in ventrem projectos vocabat sues, ut superius dixi. Audi Lactantium, lib. IV, cap. XVII, qui dans causam cur Judaeis esus suillae interdictus fuerit, sic ait: «Est enim lutulentum hoc animal, et immundum, nec unquam coelum aspicit, sed in terram toto et corpore et ore projectum ventri semper et pabulo servit, nec ullum alium, dum vivit, praestare usum potest, sicut caeterae animantes, quae vel sedendi vehiculum praebent, vel in cultibus agrorum juvant, vel plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumentum exuviis suis exhibent, vel copia lactis exuberant, vel custodiendis domibus invigilant. Interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur; ne ventri ac voluptatibus servientes, ad faciendam justitiam inutiles essent, ac morte afficerentur. Item ne se foedis libidinibus immergerent, sicut sus quae se ingurgitat coeno, vel ne terrenis serviant simulacris, ac se luto inquinent; luto enim se oblinunt, qui Deos, id est, qui lutum terramque venerantur.»
Quinto, quia sus inverecunda est, neque dominum cum vorat, agnoscit; quin et subinde efferata dum foetus lactat, pueros invadit, necat, devorat. Audi Aristotelem, lib. VI Histor. anim., cap. XVIII: «Sues cum libidine excitantur, quod subare dicitur, vel homines aggrediuntur.» Ita peccator inverecundus, ingratus et infamis est, quia Deum creatorem suum non agnoscit, non curat, non metuit. Vide dicta de sue et porco, Levit. XI, 7.
Sexto, esus continuus suillae lepram aliosque graves morbos creat: ita voluptates peccatori creant morbos corporis et tormenta animae. Denique de sue Plinius, lib. VIII, cap. LI: «Animal,» ait, «hoc maxime brutum, animamque ei pro sale datam non illepide existimatur.» Sic peccator brutus est, et ex homine nil hominis habet praeter animam, quae instar salis corpus a putredine et corruptione conservat.
Septimo, aprorum et suum silvestrium ingens est feritas, adeo ut plantas arboresque suffodiant, quin et conficiant et discerpant: ita libido omneque peccatum hominem efferat, facitque saevum et crudelem. Audi Aristotelem, lib. I De Histor. anim., cap. 1: «Animantes aliae,» inquit, «animosae, pervicaces, brutae omnino, ut sues silvestres.» Denique hebetudo et stoliditas suis patet ex hirta seta, suillo vultu, oculis, rostro, grunnitu, etc.
Hinc proverbium apud Suidam: «Asinus lyram, sus audiit stolidus tubam,» dictum in eos qui res egregias audiunt, sed eas neque intelligunt, neque mirantur, et illud: «Sus Minervam,» cum quis stupidus docere vult sapientem; et illud: «Sus fustem,» cum quis se stolide in praesens periculum et perniciem praecipitat; et illud: «Sus per rosas,» dictum in agrestes et intractabiles: nec enim sus per rosas duci potest, quin eas foedet; et illud:
Acinos sus improba pendis,
id est, pusillum commodi magno lues malo. Haec omnia facile est peccatori adaptare, qui stolidissime se in omne malum praecipitat ob micam vel guttam voluptatis.
Haec est ergo idea haeretici, quam toto hoc capite graphice hisce moribus, quasi coloribus ad vivum pinxit S. Petrus. Primo, vers. 1: Haeretici, inquit, sunt pseudoprophetae et magistri mendaces. Secundo, introducunt sectas perditionis. Tertio, eum qui emit eos, Dominum negant. Quarto, vers. 2, multi sequuntur eorum luxurias. Quinto, per eos via veritatis blasphematur. Sexto, vers. 3, in avaritia de fidelium corpore et anima cum daemone negotiantur. Septimo, sunt hypocritae et adulatores: utuntur enim verbis fictis et blandiloquiis, et ad seducendum compositis. Octavo, perditio eorum accelerat. Nono, vers. 4, similes sunt Lucifero et daemonibus. Decimo, vers. 5, similes sunt carnalibus mersis diluvio, ac Sodomitis. Undecimo, vers. 10, post carnem in concupiscentiae immunditia ambulant. Duodecimo, dominationem contemnunt. Decimo tertio, sunt audaces. Decimo quarto, sibi placentes. Decimo quinto, blasphemi. Decimo sexto, vers. 12, sunt velut irrationabilia pecora nata in captionem et perditionem. Decimo septimo, quae non intelligunt, blasphemant. Decimo octavo, vers. 13, sunt voluptuarii, coinquinationes et maculae, deliciis affluentes. Decimo nono, in conviviis luxuriantes, oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti. Vigesimo, vers. 14, pelliciunt animas instabiles. Vigesimo primo, cor habent avaritia exercitatum. Vigesimo secundo, sunt maledictionis filii. Vigesimo tertio, vers. 15, derelinquentes viam rectam errant. Vigesimo quarto, sequuntur viam Balaam, qui mercedem iniquitatis amavit, ideoque periit. Vigesimo quinto, vers. 17, sunt fontes sine aqua. Vigesimo sexto, sunt nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Vigesimo septimo, vers. 18, superba vanitatis loquuntur. Vigesimo octavo, pelliciuntur per escam voluptatum et luxuriae noviter ab ea conversos. Vigesimo nono, vers. 19, promittunt libertatem, cum ipsi sint servi corruptionis. Trigesimo, vers. 20, fiunt eis posteriora deteriora prioribus. Trigesimo primo, vers. 22, sunt velut canes reversi ad vomitum, et velut sues lotae reversae ad volutabrum luti.