Cornelius a Lapide

Commentarius in Secundam S. Petri Epistolam, Caput I


Index


Synopsis Capitis

Hujus capitis argumentum jam assignavi.


Textus Vulgatae: II Petri 1:1-21

1. Simon Petrus, Servus et Apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. 2. Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei et Christi Jesu Domini nostri: 3. quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria et virtute, 4. per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. 5. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6. in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7. in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. 8. Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10. Quapropter, fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando. 11. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. 12. Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. 13. Justum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: 14. certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 15. Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 16. Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. 17. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius Meus dilectus, in quo Mihi complacui; ipsum audite. 18. Et hanc vocem nos audivimus de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19. Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: 20. hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. 21. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.


Versus 1: Simon Petrus, Servus et Apostolus Jesu Christi, Iis Qui Coaequalem Nobiscum Sortiti Sunt Fidem in Justitia Dei Nostri et Salvatoris Jesu Christi

1. Simon Petrus, — qui in circumcisione a parentibus vocatus est Simon, hic in Apostolatu a Christo vocatus est Petrus Simon, vel Simeon (idem enim est nomen), ut alibi dixi. Minus recte ergo Oecumenius: «Simon,» ait, «Simeonis est diminutivum, sicut Metrodori Metras, Menodori Menas, Theodosii Theodas.» Hebr. enim שמעון si legas per sceva mobile, est Simeon; si per sceva quiescens, est Simon, quod idem est quod audiens et obediens, uti Petrus audivit et obedivit Christo, ideoque hic se vocat «Simonem,» ut indicet se haec scribere non ex se, sed jussu Christi, cui obedire oporteat. «Petrus,» hebr. Cephas, idem est quod petra, vel saxum; quia super eum quasi petram Christus aedificavit Ecclesiam suam, Matth. xvi, 18.

Addit Petrus, tum ad distinctionem: multi enim alii erant Simones, adeoque inter Apostolos erat alter Simon cognomento Chananaeus; tum ad auctoritatem, ut fideles hanc epistolam quasi a Petro, id est Summo Pontifice ipsaque petra Ecclesiae scriptam, avide et reverenter excipiant. Petro enim Christus totius orbis curam demandavit, ait S. Chrysostomus in cap. xxi S. Joannis; et S. Leo, serm. 3 De sua assumpt.: «De toto mundo,» ait, «unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique Pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus.»

Servus et Apostolus. — Vide de his titulis dicta Rom. I, 1, et Jacobi I, 1, nimirum «servire Deo regnare est.» Tropologice S. Augustinus, XIX De Civit., xxi: «Serviens Deo animus,» inquit, «recte imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo subdita recte imperat libidini caeterisque vitiis: quapropter ubi homo Deo non servit, quid in eo putandum est esse justitiae? quandoquidem Deo non serviens nullo modo potest juste animus, aut humana ratio vitiis caeteris imperare.»

Iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem. — Pro coaequalem graece est ἰσότιμον, id est ejusdem pretii et praemii, aeque aestimandam, aequivalentem, ejusdem ordinis, aequalem: tum quia eodem pretio, puta sanguine Christi, est comparata; tum quia fides ubique aeque est pretiosa; tum quia ipsa est pretium quo emitur regnum coelorum: hoc enim est fidei, quasi pretii, merces et praemium. Unde Pagninus et Tigurina vertunt, aeque pretiosam, hoc est eamdem; significantius tamen dicit, «aeque pretiosam,» ut ejusdem fidelium fidei ingens pretium et dignitatem insinuet. Hac ergo voce indicat S. Petrus omnium fidelium, sive Romae, sive in Bithynia, sive in Ponto, etc., sint, unam eamdemque esse magni pretii fidem, legem, religionem, institutum et vitam, quin et charitatem animorumque unionem: haec enim omnia continet fides, sicut radix continet omnes ramos totamque arborem. Ita Prosper, lib. I De Vocat. Gent., cap. xxiii. Rursum, omnes sive Judaeos, sive Gentiles, sive Bithynios, sive Ponticos, sive Romanos in fide et gratia Christi esse aequales: Deum enim non dedisse majorem fidem aut gratiam Judaeis quam Gentibus, Romanis quam Ponticis. Esto enim Apostolis et viris Apostolicis eximiisque Sanctis major data sit et detur gratia et fides intensive, vel extensive, ut plura sciant et credant quam caeteri fideles; objective tamen et essentialiter non datur major, sed in omnibus est eadem et aequalis, quia omnes habent eamdem specie fidem et gratiam, per quam idem eadem ratione credunt de Deo et Christo, idemque ab eo fidei suae praemium exspectant. Rursum discrimen intentionis vel extensionis fidei est in particularibus personis, non in totis gentibus: nec enim Judaei quia Judaei, intensiorem aut extensiorem accepere fidem, aut gratiam, quam Gentes. Nota, dicit «coaequalem fidem,» non gradum et ordinem: Petrus enim ordine Episcopus, et gradu Pontifex, superior erat omnium fidelium, non aequalis, uti perperam ex hoc loco probare contendunt haeretici.

Sortiti sunt, — id est, sorte acceperunt: fides enim et gratia respectu accipientium quibus non est debita, datur sorte, id est casu et gratis; licet ex parte Dei non sit sors, sed destinata voluntas et benevolentia. Unde Paulus, Ephes. I, 11, ait: «In quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.»

In Justitia, — id est per justitiam. Ita Pagninus, Tigurina, Clarius, Gagneius, Vatablus, et alii hic, ac Prosper, lib. I De Vocat. Gent., xxiii. «Justitiam» primo, accipe passionem et merita Christi: his enim Christus juste satisfecit pro nostris peccatis, nobisque meruit fidem, gratiam et salutem. Unde Christus a Paulo dicitur «factus nobis justitia, sanctificatio et redemptio,» I Corinth. I, 30; et Isaias, LIII, 11: «Justificabit,» ait, «ipse justus servus meus multos.» Quare cavendus est hic commentarius Adami Sasbout, dum hunc sensum refellit, ex eo quod fides, inquit, nobis obtingat non ex merito Christi, sed ex gratia Dei: hoc enim falsum est; Deus enim nullam homini dat gratiam nisi per merita Christi: Christus enim meruit nobis omnem gratiam; ergo et fidem, juxta illud Ephes. I, 3: «Benedictus Deus, etc., qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo;» de quo vide Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. v et vi; S. Augustinum, De Praedestin. Sanct., cap. xv, et Franciscum Suarez, III part., tom. I, disp. 41. Ita Cajetanus, Catharinus, Salmeron et alii.

Secundo, per justitiam accipe sanctitatem Christi, q. d. Christi justitia et sanctitas est causa tum efficiens, tum exemplaris, tum finalis nostrae fidei, justitiae et sanctitatis: hujus enim initium et basis est fides. Hinc Daniel, cap. ix, vers. 24, Christum vocat Sanctum sanctorum et justitiam sempiternam; et S. Dionysius, cap. iv Ecclesiast. Hierarch., part. III, Christum vocat sanctitatis fontem, qui nos repleat sanctitate; et S. Cyrillus, lib. IV Thesauri, cap. i: «Filius,» ait, «non sic, sed ut sanctitatis fons ex propria potestate discipulos sanctificat.» Idem, lib. IV in Joan. cap. ii, vers. 8: «Tabernaculo,» ait, «praecedente, Hebraei sequebantur; stante, castra metabantur, ut nos discamus nullum alium datum nobis ducem ad salutem, quam Verbum Dei hominem factum.»

Tertio, per justitiam accipi potest misericordia, juxta illud: «Dispersit, dedit pauperibus; justitia,» id est misericordia et eleemosyna, «ejus manet in seculum seculi,» I Corinth. IX, 9, q. d. Per misericordiam Christi nobis a Prophetis promissam accepimus fidem. Unde S. Ambrosius, lib. III De Virgin., sub finem, ait Christum esse omnibus quaerendum, Christum esse omnia omnibus, ac stillare rorem gratiae in omnes.

Quarto, «justitia» accipi potest pro justificatione, q. d. Per justificationem Christi, quia scilicet ipse nos justificat, accepimus fidem: justificationis enim initium est fides. Cum ergo Christus dedit nobis fidem, tunc coepit nos justificare, et orsus est nostram justificationem. Huc accedit Adamus, qui in justitia exponit cum justitia, q. d. Christus non tantum dedit nobis fidem, sed et justitiam, quasi fidei terminum et complementum. Christus enim nobis factus est omnia, quia dedit omnia dona quibus ad salutem dirigimur. Unde Nyssenus, lib. De Vita Mosis: «Omnem,» inquit, «bonorum spem in Christo firmiter esse credimus: qui bonum aliquod adeptus est, is in Christo est, qui omne bonum continet.» Origenes, lib. V in epist. ad Roman., ait «Christum esse omnia bona, diabolum vero omnia mala.» Quare sapienter Nazianzenus, in Sententiis: «Ego,» ait, «Christum amplissimarum opum instar duco, quem utinam aliquando mihi pura mente intueri contingat, caetera autem mundus habeat.» Idem in Carm. 9:

At soli tibi solus ego sum, Christe, relictus,
Imperio qui cuncta tenes: in te mihi robur
Omne situm est, in te fiducia tota salutis.

Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi, — hoc est, Jesu Christi qui est Deus et Salvator noster: utrumque enim ad Christum pertinere colligitur ex Graeco, qui utrumque uno articulo comprehendit τοῦ Θεοῦ ἡμῶν καὶ σωτῆρος Ἰησοῦ Χριστοῦ. Unde patet Christum esse Deum. Hoc enim in primis Ecclesiae et fidei initiis, fidelibus inculcare volebat et debebat S. Petrus et Apostoli, nimirum Christum non esse merum hominem, uti docebat Ebion sub idem tempus, sed verum Deum et verum hominem. Praeclare S. Hilarius, lib. VII De Trinit.: «Deum,» inquit, «Dominum nostrum Jesum Christum his quinque modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione;» quae deinde sigillatim explicat et confirmat. Secundo tamen recte multi τὸ Dei nostri referunt ad Deum Patrem, τὸ vero Salvatoris ad Christum. Nam vers. sequenti S. Petrus videtur Deum distinguere a Christo, ac consequenter per Deum intelligere Patrem, per Salvatorem Filium Jesum Christum: unde eum vocat Dominum cum articulo, dicens τοῦ Κυρίου. Nam, ut ait Christus Joannis xvii, 3: «Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum;» utrumque enim ad salutem requiritur, scilicet cognitio tam Dei veri, quam Filii ejus Jesu Christi pro nobis incarnati.


Versus 2: Gratia Vobis et Pax Adimpleatur in Cognitione Dei et Christi Jesu Domini Nostri

2. Gratia vobis et pax adimpleatur, — πληθυνθείη, id est multiplicetur, ut in multitudine (sub qua et magnitudinem, per enallagen quantitatis discretae pro continua, intellige) gratiae et pacis assidue crescentes ad utriusque plenitudinem tandem pertingatis. Innuit Christianos assidue in gratia et virtute debere proficere, quia, ut ait S. Augustinus in Psal. lxviii: «Nemo fidelis dicit, Sufficit; ubi dixisti, Sufficit, ibi defecisti.» Et S. Leo, serm. 2 De Quadrag.: «Haec est perfectorum vera justitia, ut nunquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum.» Et Nazianzenus in Sentent.: «Cave,» ait, «ut unquam in via virtutis subsistas: tibi enim qui a vitiosa vita excessisti, perinde esse puto consistere, ac si in imum vitii gurgitem labereris.»

Pacem jungit gratiae, quia, ut ait S. Leo, serm. 6 Nativ.: «Ubi fuerit veritas pacis, nihil potest deesse virtutis. Quid est autem, dilectissimi, habere pacem ad Deum, nisi velle quod jubet, et nolle quod prohibet? Si enim humanae amicitiae pares animos et similes expetunt voluntates, nec unquam diversitas morum ad firmam potest pervenire concordiam: quomodo divinae particeps erit pacis, cui ea placent, quae Deo displicent, et iis appetit delectari, quibus illum novit offendi?» Et S. Paulinus, natali 2 S. Felicis, Christum alloquens, ait:

In te compositae mihi fixa sit anchora vitae.

Adimpleatur in cognitione Dei et Christi; — crescente enim et impleta cognitione Dei et Christi, crescit pariter et impletur gratia et pax: quia quo magis bonitas Dei et Christi cognoscitur, non solum speculative, sed et practice, eo magis amatur et colitur.

Pro cognitione graece est ἐπιγνώσει, quod S. Ambrosius, epist. 33 ad Demetrium, in edit. Roman., S. Augustinus in Expos. epist. ad Rom., et Prosper Contra Collat., vertunt recognitione, id est, memoris et grati animi cognitione; Pagninus, agnitione; alii super cognitione: ἐπί enim est super, γνῶσις cognitio. Videtur enim S. Petrus optare fidelibus augmentum fidei, cognitionis et illustrationis divinae, ut prima Dei cognitio et fides quam acceperant, cum a gentilismo conversi sunt ad Christum, vocetur γνῶσις; profectus vero cognitionis et fidei vocetur ἐπίγνωσις, quasi γνῶσιν superans γνῶσιν. Minus recte aliqui γνῶσιν dant Gentilibus, ἐπίγνωσιν Christianis, quod cognitio Dei quam habent Christiani, superet cognitionem Dei quam habent Gentiles, tantum quantum fides superat rationem et lumen naturale.

Optat ergo, et optando hortatur S. Petrus, ut fideles orando, meditando, audiendo, legendo et studendo proficiant in cognitione, et consequenter in amore Dei, ut audeant se opponere haereticis, qui sub idem tempus exorti vocati sunt Gnostici, quod cognitionem Dei perfectam sibi arrogarent.


Versus 3: Quomodo Omnia Nobis Divinae Virtutis Suae, Quae ad Vitam et Pietatem Donata Sunt

3. Quomodo. — Pendet a praecedentibus. Explicat enim cognitionem Dei et Christi, q. d. Opto et precor vobis, ut «gratia et pax adimpleatur in cognitione Dei et Christi,» ut scilicet plenius et profundius cognoscatis, «quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem pertinent, donata sunt per cognitionem ejus.» Aut simplicius, q. d. «Gratia et pax vobis adimpleatur in cognitione Dei et Christi,» quomodo, id est perinde, vel sicut per hanc Dei et Christi cognitionem omnia divina dona, quae ad vitam et pietatem pertinent, nobis donata sunt, ut τὸ quomodo, graece ὡς, sit exegeticum, respondens Hebraeo כאשר caascer, explicatque praestantiam cognitionis Dei et Christi, nimirum quod per eam omnia gratiarum dona a Deo acceperimus, q. d. Ideo opto vos crescere in cognitione Dei et Christi, quia per eam crescetis pariter in reliquis donis Dei: haec enim omnia per eam uti primitus donata sunt, ita in dies magis donantur et augentur a Deo. Ita Adamus, Gagneius et alii.

Secundo, Arias et Vatablus Graecum ὡς, id est, quomodo, accipiunt ut notam admirationis, q. d. O quam abunde divina virtus largita est nobis omnia quae ad vitam et pietatem pertinent! quasi S. Petrus ordiatur epistolam ab exclamatione et admiratione divinae in Christianos munificentiae, per quam adeo nos ditavit et exaltavit, ut fecerit nos divinae consortes naturae. Haec expositio pathetica est, eique aptari potest vulgata versio, quae habet quomodo; simili enim modo Jeremias admirans cladem Hierosolymae, orditur Threnos, dicens: «Quomodo sedet sola civitas?» Simili modo admirans Dei in suos beneficentiam, exclamat Psaltes, Psalm. LXXII, 1: «Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!» et Psal. xxx, 20: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» S. Petro consonat S. Joannes, qui pari modo ab admiratione beneficii Incarnationis Verbi epistolam orditur, dicens: «Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae,» etc. Idem facit S. Paulus, Ephes. I, 3 et seq.; Rom. I, 2, 3, 4, 5, et Hebr. I, 1 et seq. Est enim hoc magnum pietatis sacramentum omni admiratione et acceptione dignum, ut ait idem I Timoth. I, 15, et III, 16. Prior tamen sensus uti simplicior, ita et germanior est. Alii aliter haec explicant, sed varie et obscure.

Omnia divinae virtutis suae, — δυνάμεως, id est potentiae, q. d. Deus per fidem Christi effudit in nos omne suum robur, omnem potentiam, aeque ac misericordiam. Unde canit Deipara: «Fecit potentiam in brachio suo,» Lucae I, 51, quia scilicet per Christum Christique fidem accepimus remissionem peccatorum, gratiam, justitiam, virtutes omnes, ac praesertim robur divinum ad superanda omnia adversa, ad martyrium, ad convertendum totum mundum; denique jus et pignus felicitatis et gloriae coelestis, regnique aeterni et divini. Annon haec potentia sunt Dei opera et dona? Adde, per fidem donatur nobis ipse Christus, qui est Verbum, brachium, robur et potentia Patris aeterni.

Quae ad vitam et pietatem (supple pertinent: ita Tigurina et Pagninus) donata sunt. — Ita Romana et Graeca nonnulla, quae habent δεδωρημένα, idque exigit sensus plenus, qui alioqui est hiulcus et pendens, si scilicet legas cum Graecis aliquibus δεδωρημένης, id est donata, scilicet divinae virtutis, hoc est, ut legit Cajetanus, «quae,» scilicet divina virtus, «ad vitam et pietatem donata est.» Pendet enim τὸ quomodo omnia divinae virtutis suae, nisi addas et expleas, «donata sunt.»

Per vitam antonomastice intellige supernaturalem, coelestem, divinam et aeternam, puta vitam gratiae et gloriae: haec enim sola, vera et perfecta est vita.

Ex hoc loco patet de fide esse, nihil ad pietatem et salutem pertinens posse effici ab homine puris naturae viribus, uti volebat Pelagius; sed tantum dono gratiae Dei. Ita Prosper Contra Collatorem, cap. xxix, ac proinde «nihil magis fugiendum est, ait S. Ambrosius, epistola 33 ad Demetriadem, quam appetitus hujus concupiscentiae, quae virtutem negat divini operis amore propriae dignitatis; et cum aliae cupiditates ea tantum bona quibus adversantur imminuant, haec dum omnia ad se trahit, simul universa corrumpit.»

Qui (Christus, ut patet ex vers. sequenti) vocavit nos propria gloria et virtute. — Legit interpres ἰδίᾳ, id est propria; jam Graeci legunt διά, id est per gloriam et virtutem, quod eodem redit. Perperam Beza vertit, propter gloriam suam, quasi διά accipiatur pro εἰς: hoc enim novum est et insolens. Jam «gloria,» id est, gloriosa gratia: «gloria» enim metonymice capitur pro gratia, quia gratia est index et effectus gloriae et gloriosae misericordiae Dei: Deus enim suam gloriam, id est gloriosam potentiam, sapientiam et misericordiam maxime ostendit per gratiam, dum per eam nos peccatores, viles, miseros et indignos vocavit ad suam amicitiam, haereditatem, regnum et gloriam. Sic ait S. Paulus: «Omnes peccaverunt, et egent gloria,» id est gratia «Dei,» Rom. III, 23. Et saepe alibi Christi gratiam, utpote magnificam et gloriosam, vocat «gloriam,» ut II Corinth. III, 8, 9, 10, 11, 18, et Rom. IX, 23, eamdem vocat «divitias gloriae.»

Eamdem misericordiam et gratiam vocat «virtutem,» graece ἀρετήν, quia maxime illustris apud homines Dei virtus est ejus clementia, beneficentia et gratia. Sensus ergo est, q. d. Vocavit nos Deus non ob nostram, sed ob suam gloriosam gratiam et virtutem, id est misericordiam. Unde Prosper loco citato legit: «Vocavit nos propria gloriae virtute,» ut sit hendiadys, «gloria et virtute,» id est, gloriosa virtute, puta gloriosa misericordia. Secundo, per «gloriam» accipe gloriosam humanitatem et opera Verbi incarnati, de quibus S. Joannes, cap. 1, vers. 14: «Vidimus, ait, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre.» Unde Cajetanus ait Christum nos vocasse «propria virtute» bene vivendo, ut et ipsi bene vivamus; et propria «gloria» patrando miracula et ostendendo subinde dotes gloriosi corporis. Hinc tertio, Thomas Anglicus per gloriam accipit gloriam corporis, quam Christus in transfiguratione ostendit SS. Petro, Jacobo et Joanni: per virtutem vero accipit miracula, quae Christus coram iisdem plura fecit quam coram caeteris Apostolis: hisce enim tam ipse quam socii ejus Apostoli vocati sunt a Christo. Hic sensus appositus est, ad eumque respexit S. Petrus; sed inadaequatus videtur et arctior: adaequate enim significat gloriam, id est, gratiam Christi qua vocavit omnes fideles.


Versus 4: Per Quem Maxima et Pretiosa Nobis Promissa Donavit, ut per Haec Efficiamini Divinae Consortes Naturae

4. Per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit. — Est hic triplex lectio. Prima, δι' ὧν, id est per quae, scilicet omnia divinae virtutis dona, quae ad vitam et pietatem pertinent, uti praecessit. Ita Œcumenius et S. Ambrosius, epist. 33 ad Demetriadem, Hugo et Thomas Anglicus. Secunda, «per quam,» scilicet vocationem: ita S. Ambrosius, lib. X, epist. 84, et Beda; vel cognitionem: ita Adamus; vel gloriam et virtutem. Tertia et genuina, δι' οὗ, id est, per quem, scilicet Christum. Ita Romana, S. Athanasius, orat. II Contra Arianos: Glossa, Dionysius, Gagneius et alii.

Promissa. — Intellige res promissas a Deo gratis et liberaliter (haec enim sunt ἐπαγγέλματα) metonymice, q. d. Pretiosa illa dona, quae Deus per Mosen et Prophetas promisit se daturum per Christum, jam per ipsum dedit et exhibuit, puta remissionem peccatorum, gratiam, sanctitatem, virtutes omnes tam Theologicas quam morales, jus et pignus gloriae, etc., quin et Spiritum Sanctum ipsamque deitatem, ut mox patebit: quae paulo ante vocavit: «Omnia divinae virtutis quae ad vitam et pietatem pertinent;» his enim convenit id quod sequitur: «Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae.» Adde Spiritum Sanctum, datum in Pentecoste cum dono linguarum, sapientiae, prophetiae, sanitatum, miraculorum, et caeteris ad convertendas gentes, ipsamque conversionem gentium toto orbe diffusarum.

Pretium et dignitatem harum rerum promissarum, quae per Christum Deus fidelibus donavit et donat, symbolicis similitudinibus et figuris repraesentat S. Agnes apud S. Ambrosium, lib. IV, epist. 34: «Ornavit,» inquit, «inaestimabili dextrocherio dexteram meam, et collum meum cinxit lapidibus pretiosis. Tradidit auribus meis inaestimabiles margaritas, et circumdedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis; posuit signum in facie mea, ut nullum praeter ipsum amatorem admittam. Induit me cyclade auro texta, et immensis monilibus ornavit me. Ostendit mihi thesauros incomparabiles, quos mihi daturum, si ei perseveravero, repromisit,» etc.

Aperte Tertullianus, lib. De Resurrectione, cap. viii: «Caro abluitur,» inquit, «ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut anima de Deo saginetur.»

Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. — Ex hoc loco multi accepere occasionem errandi. Primo, Osiander censuit nos ita uniri divinitati, ut realiter justificemur per ipsammet Dei justitiam et sanctitatem, quod alii haeretici videntes esse impossibile, dixerunt nos justificari per merita et justitiam Christi nobis imputatam. Vide Bellarminum, lib. II De Justific., cap. v.

Secundo, Michael Servetus, quem Calvinus quasi haereticum Genevae morte et incendio mulctari curavit, censuit deitatem reipsa in justos transfundi, sicut transfunditur anima in corpus dum illud animatur et vivificatur, de quo Beza hic: «Ridiculi,» ait, «sunt, qui hinc essentiae divinae in nos transfusionem imaginantur, ut impius ille Servetus praefracte ad mortem usque defendit; et tamen sunt qui magnam bono viro scilicet injuriam factam putent. Haec ille.»

Tertio, nonnulli nimis contemplativi tempore Gersonis, et etiam hoc nostro, imaginati sunt se per contemplationem ita uniri Deo, ut reipsa ipsorum natura in abyssali profundo divinitatis submergatur, puta humanitas annihiletur, et tota transeat in divinitatem: qui fuit error Almarici, cujus insimulatus fuit Ruisbrochius a Gersone, ut patet ex Epistola ejus ad Bartholomaeum Carthusiensem, quam scripsit contra defensionem Ruisbrochii factam a Joanne de Schonhovia. Sic Eutychiani nonnulli dicebant Christi humanitatem a deitate fuisse consumptam, sicut consumitur argentum vivum ab auro cum liquatur, ita ut in Christo una fuerit tantum natura, scilicet divina, non duae. Unde Apollinaris censuit in Christo non fuisse mentem humanam, sed tantum divinam. Et Monothelitae censuerunt in Christo unam fuisse duntaxat voluntatem, scilicet divinam. Omissis hisce fanaticorum et Enthusiastarum somniis ac deliriis, S. Ambrosius, epist. 38, et Œcumenius, hic censent nos fieri divinae consortes naturae per Christum: in Christo enim nostra humana natura facta est consors divinae, quin eidem juncta est arctissime in eadem hypostasi Verbi.

Verum haec unio jam erat facta, et per eam omnes homines facti sunt consortes divinae naturae: S. Petrus autem solis fidelibus ait: «Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae,» utique non in Christo, sed in vobis ipsis.

Dico ergo, solus Deus essentialiter habet divinam naturam; deitas enim essentialiter solum est in Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto. Unde solus Filius (aeque ac Spiritus Sanctus) est ὁμοούσιος, id est, consubstantialis Patri. Quocirca S. Ambrosius, lib. De Incarn., cap. viii, docet unam tantum esse naturam divinam, ex eo quod S. Petrus ait «naturae,» non naturarum, eamque esse in Filio, utpote qui eam nobis communicet, ac proinde Filium vere et proprie esse Deum. Rursum personaliter, puta per unionem hypostaticam, solus Christus homo est consors divinae naturae, quia cum ea subsistit in eadem persona divina Verbi.

Fideles ergo et justi sunt consortes divinae naturae, non essentialiter, nec personaliter, sed partim accidentaliter, partim substantialiter. Accidentaliter, per donum gratiae sanctificantis, quod est accidens a Deo animae infusum, per quod proxime et summe participamus divinam naturam. Gratia enim est res adeo nobilis et sublimis, ut omnium angelorum et hominum naturam superet, eisque sit supernaturalis, adeoque nulla creata substantia dari possit, cui gratia sit connaturalis, ut Theologi docent, eo quod ipsa quasi in summo participet divinitatem in eo apice, quo ipsa transcendit omnes res creatas omnemque naturam. Atque ex hoc fonte promanant septem nobilissimi effectus et dignitates, quos gratia confert animae. Primo enim gratia expellit omne peccatum mortale.

Secundo, facit hominem gratum Deo, ejusque amicum, ut vera intercedat amicitia inter Deum et hominem justum, uti docet S. Thomas, II II, Quaest. XXIII, art. 1, ubi Suarez, Valentia et alii ostendunt omnes amicitiae conditiones inveniri in charitate, qua homo fit amicus Dei.

Tertio, gratia facit hominem rectum et sanctum, ut voluntas, mens omnesque potentiae sanctae subdantur Deo ac legi Dei, ideoque hominem justum facit similem Deo, qualis creatus est Adam in statu innocentiae, juxta illud Ephes. cap. iv, vers. 24: «Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.»

Quarto, gratia facit justum Dei filium et haeredem, juxta illud Coloss. 1, 12: «Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae.»

Quinto, secum adducit omnes virtutes Theologicas, et morales supernaturales, puta prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam, etc.; ac septem dona Spiritus Sancti, quae primitus in Christo requievisse ait Isaias, cap. xi, 2, dicens: «Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.» Ita docet D. Thomas, I II, Quaest. LXIII, art. 3, et Quaest. LXVIII, art. 1, ac passim Theologi.

Sexto, gratia est semen gloriae: sicut ergo ex semine nascitur arbor et fructus, sic ex gratia nascitur felicitas et gloria aeterna.

Septimo, gratia est principium et causa tum satisfaciendi pro praeteritis culpis, tum merendi augmentum gratiae et gloriae. Ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. xvi, et S. Thomas, I II, Quaest. CXIV. Per gratiam ergo homo elevatur et fit ordinis non angelici, sed divini; adeoque consors, socius et particeps divinitatis: hujus enim major participatio esse nequit, quam per gratiam.

Considerent haec peccatores, ut videant quantum gratiae bonum ob vilem voluptatem amiserint, omnibusque viribus illud recuperare conentur; justi vero illud retinere, confirmare, augere et perficere satagant. Considerent id quod ait S. Joannes, epist. 1, cap. III, vers. 1: «Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus;» et cap. III, vers. 2: «Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus.»

Dico secundo, justi fiunt consortes divinae naturae, non tantum accidentaliter per gratiam sanctificantem, sed et substantialiter per ipsam naturam divinam eis communicatam, qua adoptantur a Deo in filios, haeredes, et quasi deificantur. Pro quo nota primo: Formalis justificatio et adoptio nostra totaliter consistit in charitate et gratia nobis indita et inhaerente, quae in se complectitur, secumque affert Spiritum Sanctum, qui charitatis et gratiae est auctor: nec enim gratia adoptans a Spiritu Sancto, nec Spiritus Sancti adoptio a gratia divelli potest, sicut radius a sole, et sol a radio divelli nequit, uti nec ejus lux a calore, aut calor a luce separari potest. «Haec scilicet est charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis,» ut ait Apostolus, Rom. v. Spiritus Sanctus enim per charitatem et gratiam nos formaliter justificat, inhabitat, vivificat et adoptat. Justitia enim inhaerens, sive gratia justificans, non est una simplex qualitas, sed multa complectitur, scilicet remissionem peccatorum, fidem, spem, charitatem, gratiam, aliaque dona, ac ipsum Spiritum Sanctum donorum auctorem. Haec enim omnia in justificatione infusa accipit homo, ut ait Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. vii.

Hinc nota secundo: In justificatione et adoptione non tantum donatur homini charitas et gratia, vel ipse Spiritus Sanctus quoad dona sua duntaxat, ut nonnulli sensuerunt; sed etiam datur ipsissima persona Spiritus Sancti, ac consequenter datur ipsa Deitas totaque S. Trinitas, ita ut ipsa non tantum objective, sed et realiter et personaliter in anima justi cum donis, et per dona sua novo modo fiat praesens, in eaque quasi in templo suo substantialiter inhabitet, eamque sibi uniat et quasi deificet, ac consequenter adoptet: quod sane magnae est dignationis divinae, aeque ac dignitatis et consolationis nostrae. Potuisset enim nos Deus et Spiritus Sanctus ita justificare, ut solum faceret justos, non tamen adoptaret in filios. Rursum potuisset nos adoptare in filios per solam gratiam inhaerentem; sed his non contentus ulterius voluit suam personam quasi annectere suis donis, eamque cum iis nobis donare, itaque per seipsum nos adoptare. Idipsum diserte docet S. Bonaventura in I Sent., dist. xiv, art. 2, Quaest. I, qua tota ostendit Spiritum Sanctum, non tantum in effectu, sed etiam in propria persona quasi donum increatum justis dari, ut sit eorum perfecta possessio. Idem docet Magister Sentent., lib. I, disp. xiv et xv, ex S. Augustino et aliis, et Scotus, Gabriel, Marsilius ibidem. Idem clare asseverat S. Thomas, I part., Quaest. XLIII, art. 3 et 6, et Quaest. XXXVIII, art. 8, ubi ostendit Spiritus Sancti nomen proprium esse donum, quia ipse donatur omnibus justis. S. Thomam sequuntur ejus discipuli, ac nostri Patres Vasquez, Valentia et maxime Suarez, lib. XII De Deo trino et uno, cap. v, num. 11 et 12, qui inde infert, quod Spiritus Sanctus novo modo secundum substantiam suam incipiat praesens esse in anima justi, quo ante non erat, citatque pro hac sententia S. Leonem, S. Augustinum, S. Ambrosium, adeoque cum S. Thoma eam ita certam esse asserit, ut contrarium dicere censeat esse errorem. Probatque ex S. Scriptura, I Corinth. vi: «Membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, quem habetis a Deo.» Rom. v: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis.» I Joan. IV: «Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.» Joan. cap. xiv: «Quem mittet Pater in nomine meo, et apud vos manebit, et in vobis erit. Et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;» et Joan. xvi: «Si abiero, mittam eum ad vos.» Rationem dat Suarez, num. 12: «Quia,» inquit, «dona gratiae vi sua et quasi connaturali jure postulant realem ac personalem praesentiam Dei in anima per talia dona sanctificata; quia si per impossibile fingamus Spiritum Sanctum non esse alias realiter praesentem intra animam, eo ipso quod anima talibus donis afficeretur, ipsemet Spiritus Sanctus veniret ad eam per praesentiam personalem, et maneret quamdiu gratia in illa duraret.» Simili modo, inquit, Verbum praesens est humanitati Christi, ut si per impossibile antea non fuisset illi praesens, jam per unionem hypostaticam illi fieret personaliter et intime praesens. Addit deinde rationem moralem, quod scilicet per gratiam fiat perfectissima amicitia inter Deum et hominem, quae postulat praesentiam amici, puta Spiritus Sancti, qui manet in anima amici sui, ut illi intime uniatur, in eaque tanquam in templo suo resideat, colatur, ametur et adoretur.

Ex hac communicatione ipsiusmet personae Spiritus Sancti et divinitatis, sequitur animae summa cum eo elevatio et quasi deificatio, ac consequenter adoptio perfectissima et divinissima, scilicet non tantum per gratiam, sed et per substantiam divinam. Unde S. Basilius, homil. De Spiritu Sancto, ait Sanctos propter inhabitantem Spiritum Sanctum esse deos; dictum enim est illis a Deo: «Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes.» Indeque probat Spiritum Sanctum esse Deum: «Necesse est enim,» inquit, «divinum esse spiritum, et ex Deo esse, qui diis divinitatis est causa.» Jam sicut prioris adoptionis, quae fit per gratiam, causa formalis est ipsa gratia: ita hujus secundae adoptionis, quae fit per communicationem ipsius Spiritus Sancti, causa formalis est ipse Spiritus Sanctus animam justi inhabitans; medium vero, dispositio et vinculum est ipsa gratia: sicut unio hypostatica est medium et vinculum quo humanitas unitur Verbo; sed cum hac dissimilitudine, quod hoc vinculum in Christo non sit aliqua qualitas, sed modus duntaxat substantialis; hic vero in adoptione nostra sit qualitas et forma realis perfectaque, puta charitas et gratia, quae natura sua poscit hanc personalem Spiritus Sancti communicationem, eamque secum affert condescendente ipso Spiritu Sancto, quod sane mire ejus in homines φιλανθρωπίαν, familiaritatem et benevolentiam demonstrat, ideoque jugi laude, meditatione et gratiarum actione est celebrandum.

Quocirca gratia justificans est quasi causa formalis hujus communicationis Spiritus Sancti, qui eam poscit, illique indivulse conjungitur: sicut calor in igne est quasi causa formalis splendoris, qui ex eo resultat, et lux in sole est causa quasi formalis virtutis calefactivae, quam in se habet sol. Et sic gratia justificans est causa formalis uti justificationis nostrae, ita et adoptionis tam secundae quam primae, omniaque haec complectitur et secum adducit. Nec aliud videtur velle Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. IV et VII, cum contra modernos haereticos statuentes justitiam externam vel imputativam, docet in justificatione nos transferri in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei; et justificationis causam formalem esse justitiam Dei, «non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, justitiam in nobis recipientes, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, etc., dum sanctissimae passionis Christi merito per Spiritum Sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhaeret: unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur per fidem, spem et charitatem: nam fides, nisi ad eam spes accedat et charitas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit.» Porro charitas secum adducit ipsam personam Spiritus Sancti, ut paulo ante ostendi: justificatio ergo et adoptio prima est accidentalis, quia fit per gratiam et charitatem, quae sunt accidentia; secunda ex prima profluens est substantialis, ideoque divinior, quia fit per communicationem ipsius Spiritus Sancti, ac naturae divinae, ideoque quasi substantialiter nos facit filios Dei, ut ejusdem quasi naturae et essentiae cum Deo Patre nostro simus.

Hinc Origenes, homil. 4 in Levit., docet, quod societas nobis sit cum Patre, Filio et Spiritu Sancto, juxta illud I Joan. 1, 3: «Ut societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo;» ac consequenter, inquit, cum Sanctis et cum angelis. Hanc societatem dirumpit et abnegat, quicumque malis actibus suis, malisque sensibus ab eorum conjunctione separatur. Haec Origenes.

Symbolice, fimus divinae consortes naturae per Eucharistiam. Ita S. Cyrillus, Catechesi IV: «Sic,» inquit, «efficimur Christiferi (ac concorporei et consanguinei Christi, ut paulo ante dixerat), hoc est, Christum in corporibus nostris ferentes, cum corpus ejus et sanguinem in membra nostra recipimus; sic secundum B. Petrum divinae naturae consortes reddimur.»

Tropologice, Nyssenus, initio operis Epistolae ad Harmonium, quaerit: Quid sit Christianismus? ac respondet: «Christianismus est imitatio divinae naturae,» ut cogitationes et actiones nostrae actionibus Dei similes sint, ab omni malitia et vitio alienae, purae, sanctae; ut coelestia sapiamus, coelestibus afficiamur. Christianismus est conjunctio cum Christo, et professio vitae Christi. Fieri enim non potest quin Christus sit et justitia, et puritas, et veritas, atque cujusvis mali vitatio; neque Christianus esse potest, qui non illorum nominum quoque communionem et societatem in sese ostendat; alioqui nomen et figuram Christiani habet, non veritatem et rem. Affert exemplum simiae, quae a circulatore docta saltare et gestus humanos imitari, ac ad quaestum in theatrum producta, cum spectatores ei applauderent, censerentque simiam humana veste et gestu praeditam hominem esse; quidam ex eis callidior socio dixit: Ostendam tibi simiam esse simiam, non hominem: quare in theatrum simiae objecit amygdala, quibus illa visis, oblita sui, omnisque doctrinae et decori, relicto circulatore magistro et praeceptore suo, ad sua amygdala cucurrit, eaque enucleavit et comedit; itaque se simiam et bestiam, quae non ratione, sed sensu et concupiscentia ageretur, ostendit. Ita Christiani multi habitum speciemque externam Christiani prae se ferunt, sed oblatis suis cupediis quasi nucibus, Christianismi obliti in eas quasi pecora ruunt, itaque se non Christianos veros, sed fucatos; non homines ratione et fide viventes, sed hominum simias esse ostendunt. Baptismus enim et Christianismus est «mors criminum, et vita virtutum,» ait S. Cyprianus, lib. II, epist. 2 ad Donatum, et Optatus Milevitanus, lib. V Contra Parmenianum. Idem Nyssenus laudans fratrem suum S. Basilium: «Genus illi, inquit, familiaritas et necessitudo erat cum Deo; patria vero, virtus.»

Quocirca graviter S. Leo, serm. 1 De Nativitate: «Agnosce, ait, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus Sancti factus es templum. Noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subjicere servituti; quia pretium tuum sanguis est Christi, qui in veritate te judicabit, qui misericordia te redemit, qui cum Patre et Spiritu Sancto regnat in saecula saeculorum, amen.» S. Macarius, hom. 45, docet Deum universa potiri creatura; at societatem contraxisse cum solo homine, in eoque conquiescere: «Vides,» ait, «cognationem Dei cum homine, et hominis cum Deo? Quapropter sagax et prudens anima cunctas percurrens creaturas sibi quietem ipsa non reperit, nisi in Domino solo: nec Domino complacuit in ullo, praeterquam in solo homine. Si explices oculos ad solem, circulum ejus reperies in coelo; lumen autem et radios in terram vergere, et ad terram tendere vim omnem lucis et splendorem. Sic etiam Dominus sedet a dextris Patris: oculum autem suum extensum habet in corda hominum in terra degentium, ut auxilium ejus excipientes illic, ubi ipse est, extollat: Quoniam, inquit, ubi ego sum, illic et minister meus erit.»

Porro licet gratia faciens nos divinae consortes naturae adducat et includat omnes virtutes, tamen S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, idipsum appropriat virginitati: «Grandia nobis,» inquit, «et pretiosa virginitatis promissa donavit, ut per haec efficiamur divinae consortes naturae.» Quo facit id quod sequitur: «Fugientes eam quae in mundo est concupiscentiae corruptionem;» et illud Sapient. vi, 20: «Incorruptio facit proximum esse Deo.» Alii melius idipsum appropriant charitati, quae, ut ait S. Bernardus, serm. De diversis affectionibus animae, ex affectu clamat: «Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea, Deus, in aeternum.» Neque enim suum aliquid, non felicitatem, non gloriam, non aliud quidquam tanquam privato sui ipsius amore desiderat anima quae ejusmodi est; sed tota pergit in Deum, unicumque ei ac perfectum desiderium est, ut introducat eam Rex in cubiculum suum, ut ipsi adhaereat, ipso fruatur. Unde et jugiter revelata facie, quoad potest, coelestis sponsi gloriam speculando, in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Ex hoc plane audire meretur: «Tota pulchra es, amica mea.» Audet et ipsa loqui: «Dilectus meus mihi, et ego illi.» Atque in hujusmodi felicissima et jucundissima confabulatione delectatur gloriosa cum sponso.

S. Ambrosius, lib. VI, epist. 38: «Quid illud attexam,» inquit, «quod hominem Deus divinae fecit consortem naturae, sicut in Epistola Petri legimus? Unde non immerito quidam ait: Cujus et genus sumus. Dedit enim nobis de cognatione sua, rationabilis scilicet naturae, ut quaeramus illud divinum, quod non longe est ab unoquoque nostrum, in quo et vivimus, et sumus, et movemur.»

Anagogice, quod tamen accipi potest ut sensus litteralis, ac prioris jam dati pars ultima et complementum (gloria enim est consummatio gratiae), erimus divinae consortes naturae plene et perfecte, cum divinae gloriae, felicitatis et regni Deus nos faciet participes in coelo. Nam, ut ait S. Joannes, epist. I, cap. III, 2: «Cum apparuerit, similes ei erimus,» et S. Augustinus, tract. 51 in Joannem: «Quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus, non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?» Idipsum innuit Petrus, dicens: «Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae,» puta divinae gloriae participes. Deus enim per lumen gloriae ostendens se clare Beatis, eosque seipso implens et beans, ita se in eos transfundit, ut eos sibi similes efficiat, puta beatos, gloriosos, divinos et quasi deos: nec enim altius assurgere potest homo, aut magis Deo uniri, in eumque transire. Unde S. Athanasius, serm. 4 Contra Arianos: «Ut enim Dominus, ait, induto corpore factus est homo: ita et nos homines ex Verbo Dei deificamur (θεοποιούμεθα, id est, fimus Dei), eo quod illud receptum sit in carne, et jam inde vitam aeternam adipiscamur.» Et Nazianzenus, orat. 42, ait hominem divinitatem consequi, ut Dei claritatem videat; ubi Nicetas: «Deificatio,» ait, «omnis actionis et contemplationis est terminus. Deificatio, id est Dei visio et contemplatio: per hanc enim Beati Deum ita possident, ut cum eo quasi deificari et in Deum transire videantur, perinde ac ferrum plane ignitum in ignem converti videtur.»

Hoc sensu particula ut, cum dicitur: «Ut efficiamini divinae consortes naturae,» proprie significat causam efficientem et finalem: gratia enim efficit gloriam, quae nos facit consortes divinae naturae et beatitudinis, atque gloria est finis gratiae. Nam in priori sensu litterali, ut significat causam formalem: gratia enim formaliter nos facit consortes divinae naturae, id est, gratos Deo, amicos, filios et haeredes Dei, homines divinos et deiformes.

Denique ex hoc loco Henricus a Gandavo, lib. XIII, Quaest. XII, censuit beatitudinem et visionem Dei fieri per illapsum divinitatis, ita scilicet ut Beatus videat Deum, hacque visione beetur non producendo, nec active eliciendo hanc visionem, sed mere passive se habendo: Deum enim solum suo illapsu illam efficere et producere primum in anima, deinde in animae potentiis. Primo ergo, inquit, ipsa animae essentia illuminante increata luce, scilicet ipsa deitate per illapsum lucet, et inflammata ardore charitatis ita ardet, ut in ipsa appareat nihil nisi Deus: sicut in ferro candente nihil apparet nisi ignis; deinde derivatur in potentias, nempe in intellectum, purgando ipsum ut clarius videat; et voluntatem, ut ardentius amet, itaque tota anima sit igne divinitatis accensa. Sic Henrici sententiam de formali beatitudine, quae est ipsa visio et amor Dei visi, explicant et refellunt D. Soto in IV, dist. 49, Quaest. I, art. 3, et Scotus, dist. 49. Quaest. II. Noster tamen Vasquez, I II, disp. 8, cap. 1, melius censet Henricum loqui de beatitudine et illapsu divinitatis objectivo, non formali: deitas enim est nostra beatitudo non formalis, sed objectiva, quia scilicet ipsa est objectum quod sui visione nos beat.

Fugientes (ἀποφυγόντες in aoristo, id est, cum aufugeritis; Pagninus et Tigurina, si refugeritis) ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem, — τῆς ἐν κόσμῳ ἐν ἐπιθυμίᾳ φθορᾶς, id est, «corruptionem quae est in concupiscentia in mundo»; Pagninus et Tigurina, si refugeritis a corruptione quae est in mundo per concupiscentiam: concupiscentia enim cum sit carnalis et sordida, plane repugnat divinae naturae, quae purissimus et sanctissimus est spiritus. Rursum ipsa corrumpit tam corpus, quam animam: unde Caesarius Arelatensis, hom. 11: «Incomparabiliter,» ait, «graviorem putorem reddunt cogitationes luxuriosae, quam cloacae.» Si ergo divinae naturae consortes effici cupimus, necesse est ut concupiscentiae renuntiemus et bellum indicamus.

Unde S. Leo, serm. 1 De Nativit.: «Deponamus ergo,» inquit, «veterem hominem cum actibus suis, et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus.» Idem, serm. 2 De Ascens.: «Sursum vocatos animos, ait, terrena desideria non deprimant, ad aeterna praeelectos peritura non occupent, viam veritatis ingressos fallaces illecebrae non retardent, et ita a fidelibus haec temporalia decurrantur, ut peregrinari se in hac valle mundi cognoscant, in qua etiamsi quaedam commoda blandiantur, non amplectenda nequiter, sed transeunda sunt fortiter.» Et mox: «Cui autem nisi diabolo carnales militant voluptates, qui animas ad superna tendentes corruptibilium bonorum delectationibus obligare, et ab illis sedibus de quibus ille excidit, gaudet abducere?» S. Hilarius in Psalm. cxviii, littera heth: «Patens,» inquit, «Deo est fidelis pectoris et ampla possessio, ut inhabitet et inambulet. Sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? Et ego ero illorum Deus. Ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus Dei inhabitatio. Et dum in nobis ambulat, fit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, si possessioni terrenae labili renuntiemus, si haereditatem caducorum respuamus, si viventes de saeculo exeamus.» Qui enim semel se in divinitatem mersit animus, non nisi Deo et divinis pascitur; cetera ut exilia et vilia fastidit.


Versus 5: Vos Autem Curam Omnem Subinferentes, Ministrate in Fide Vestra Virtutem; in Virtute Autem Scientiam

5. Vos autem curam omnem subinferentes. — Graeca addunt καὶ αὐτὸ τοῦτο, id est, et hoc ipsum, scilicet facite, ut fugiatis concupiscentiam, sicut jam dixi, ad id «omne studium conferentes.» Ita Clarius, Cajetanus, Vatablus. Transit S. Petrus a Deo ejusque donis ad fidelem ejusque officium, ut scilicet donis Dei jam dictis digne utatur, obsequatur, cooperetur, nec otiosa ea esse sinat; sed ea operando adaugeat et perficiat, ut quasi servus fidelis Deo reposcenti rationem talentorum dicere possit: «Domine, mna tua decem mnas acquisivit,» Lucae xix, 16, ideoque ab eo audiat: «Euge serve bone, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.»

Nota: Pro subinferentes graece est παρεισενέγκαντες, quod ex duabus praepositionibus componitur, scilicet εἰς, id est in, et παρά, id est sub, praeter, prope, obiter. Haec ergo vox significat, primo, gratiam per se solam non sufficere ad salutem, sed requiri cooperationem liberi arbitrii, «ut subinferatur adnitendo etiam nostrae voluntatis efficacia. Adjutor enim noster Deus dicitur, nec adjuvari potest, nisi qui etiam aliquid sponte conatur; quia non sicut in lapidibus insensatis, aut sicut in eis in quorum natura rationem voluntatemque non condidit, salutem nostram Deus operatur nobis,» ait S. Augustinus, lib. II De Peccat. mer., cap. v. Idem, serm. 43 De Verbis Domini: «Agis,» inquit, «si agaris: et bene agis, si a bono agaris.»

Secundo, τὸ παρά, id est sub, significat in operibus gratiae et salutis praeire gratiam quasi dominam, obsequi vero voluntatem quasi pedissequam et ancillam. Unde ait: «Ministrate,» quasi ministri gratiae; gratia enim excitat voluntatem, ut assurgat ad opus coeleste et divinum, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. v. Erravit ergo Pelagius, qui gratiam fecit pedissequam naturae et liberi arbitrii: «Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere,» ait S. Paulus Philipp. ii, 13, utique per gratiam. Gratia ergo excitans et operans praevenit voluntatem; voluntas deinde gratiae cooperatur, itaque gratia ex operante fit cooperans. Natura enim et voluntas ad opera salutis est infirma, impotens et per peccatum mortua: per gratiam ergo quasi animata et vivificata a somno et morte excitatur, roboratur et fit potens ad paenitendum, sperandum, amandumque Deum, juxta illud: «Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus,» Ephes. v, 14.

Tertio, τὸ παρά, id est, sub, praeter, significat praeter voluntatis et naturae meritum et ordinem esse, quod illa ad haec dona salutis et gloriae, quae supra sunt et superioris ordinis, ordinetur: nimirum quod debeat voluntas a gratia supra naturam elevari et quasi fieri supernaturalis, ut supernaturalia opera fidei, spei, charitatis, etc., operari possit, quibus perveniat ad salutem: in hisce enim operibus voluntas nil per se potest, sed debet elevari a gratia: unde a gratia habet opus omnem dignitatem et meritum; a gratia enim habet quod sit opus charitati, coeleste, supernaturale, divinum, meritorium vitae aeternae; a voluntate vero habet quod sit opus humanum, voluntarium, liberum. Τὸ ergo παρά significat voluntatem, quasi praeter ordinem, per gratiam elevatam irrepere et insinuare sese in hos actus supernaturales, nec suis viribus quidquam posse operari in hisce actibus, sed omnes vires ad eos operandos accipere a gratia; sicut ergo ferrum per se non potest calefacere, sed si igni uniatur fiatque ignitum, ab igne accipit vim calefaciendi et urendi: sic pariter et voluntas a gratia accipit vim credendi, sperandi, amandi Deum, etc.

Quarto, τὸ εἰς, id est in, significat voluntatem tantum Dei donum debere studiose complecti, omnesque suas vires conferre et inferre in opera haec divina. Unde ait: «Omnem curam,» graece σπουδήν, id est studium, diligentiam, sollicitudinem, nisum, conatum, «subinferentes, ministrate,» ἐπιχορηγήσατε, id est suggerite, suppeditate, praestate, subministrate, adjicite, adjungite exhibete.

In fide. — Aliqui legunt τῇ πίστει, id est fidei, q. d. subministrate fidei vestrae vigorem et virtutem, item scientiam, abstinentiam, patientiam, pietatem, etc. Facite scilicet ut fides vestra non sit otiosa, sed harum virtutum operatrix et negotiosa.

Verum alii passim legunt ἐν τῇ πίστει, in fide, id est, cum fide, vel per fidem: fides enim viva excitat virtutem, patientiam, pietatem, etc. Ubi nota: Vox in significat primo, connexionem virtutum, scilicet eas inter se esse connexas, q. d. Fidei annectite virtutem, virtuti scientiam, etc.; secundo, unam ab alia roborari et vigorem accipere, q. d. Fidei inserite virtutem, virtuti scientiam, quasi medullam ossi, vigorem membris. spiritum corpori: enervis enim et infirma est fides, nisi virtute suffulciatur; et virtus, nisi scientia dirigatur, etc.; tertio, earum medium et ordinem, q. d. in fide, id est, per fidem, excitate in vobis virtutem, per virtutem scientiam, per scientiam abstinentiam, etc.; quarto, earum coronam et coronidem: sicut enim annulus aureus insertus alteri, et hic alteri et alteri, efficit catenam et quasi coronam auream: ita fides inserta virtuti, virtus scientiae, scientia patientiae, patientia pietati, etc., efficit orbem et coronam virtutum, quae instar monilis, aut cycladis aureae, mire vestit, ornat et perficit animam.

Virtutem, — virtutem dico, id est virtutem proprie dictam, non δύναμιν, id est potentiam, q. d. Fidei jungite virtutum opera, cognitioni addite praxim. Ita Œcumenius. Secundo et aptius, per virtutem accipe virtutis vigorem, robur et fortitudinem: nam ἀρετή dicitur quod habeat aliquid Ἄρεος, id est Martis, puta quod martialis sit, bellicosa, mascula, robusta, generosa, heroica. Si enim quamlibet virtutem acciperet, non subjungeret patientiam, pietatem, etc., utpote quae sub generico virtutis nomine quasi species comprehenduntur. Sensus ergo est, q. d. Commendo vobis, o fideles, uti fidei robur, ita vigorem virtutis, puta fortitudinem ad omnia ardua heroice superanda, quam aliis elogiis vobis non commendo, quia ipsa se sua specie et pulchritudine sat superque commendat: nimirum non eget honestamento virtus: ipsa suum decus est; sicut vitium et mollities animi non eget vituperio; ipsa enim sibi dedecus est: virtus enim a viro dicta est; unde proprie significat fortitudinem, quod ea viro congruat. Ita Cicero Tuscul. II: «Appellata est,» ait, «ex viro virtus. Viri autem propria maxime est fortitudo, cujus munera duo maxima sunt, mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur his, si virtutis compotes, vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata.» Virtus ergo est perferendorum malorum fortis atque invicta patientia. Idem, Philipp. 4: «Omnia alia,» ait, «falsa, incerta sunt, caduca, mobilia; virtus est una altissimis defixa radicibus, quae nunquam ulla vi labefactari potest, nunquam dimoveri loco.» Virtus ergo poscit robur Socraticum; et Virgil. V Aeneid.:

Tunc pudor incendit vires et conscia virtus.

Hinc rursum Cicero ad Plancum, lib. X, docet virtutem omnia quamtumvis ardua transcendere, omnia occupare: «Omnia summa,» ait, «consecutus es virtute duce, comite fortuna.» Et pro Plancio: «Is gloria maxime excellit, qui virtute plurimum praestat.» Pindarus vero in Isthmiis, ode 6: «Si quis hominum,» ait, «sumptu delectatus et labore, exercet a Deo structas virtutes, simul Deus illi amabilem gloriam serit, jam ad ultimos fines felicitatis appellens anchoram jecit, divinitus honoratus existens.» Clemens Alexandrinus, lib. IV Stromatum, citat illud Simonidis: «Fertur virtus habitare in rupibus aditu difficilibus;» et Hesiodum, qui dicit sudorem ante virtutem esse positum:

.....Via longa est atque acclivis ad ipsam.
Ardua namque prius, sed cum ad fastigia ventum,
Fit facilis.

Exigit ergo S. Petrus, ut fideles in fide et vita Christiana sint non segnes et debiles, sed alacres et valentes, uti fuit S. Valentinus Martyr, qui suo fidei verbo ac vigore pene Claudium II imperatorem ad Christum convertit, ut habet ejus Acta 14 februarii. Tales fecit S. Petrus suos cives et subditos, ut Romani essent, id est Valentini: Roma enim primitus dicta est Valentia, teste Solino Polyhist. cap. II, et Dionysio Halicarnasso, lib. I Antiq. Roman. Unde etiam graece dicitur Ῥώμη, id est, robur. Hinc illa virtus Martyrum Romanorum, in continuis persecutionibus et tormentis a S. Petro usque ad Sylvestrum, puta a Nerone usque ad Constantinum per 300 annos: quibus proinde recte accinas illud Psalm. LXVII, 36: «Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit (imo dedit) virtutem et fortitudinem plebi suae; benedictus Deus,» qui facit Martyres fortes, quasi novos Israeles dominantes tyrannis ipsique Deo.

In virtute autem scientiam. — Primo, per scientiam Œcumenius accipit perfectam mysteriorum Christi et Dei cognitionem, quae, inquit, «non cuilibet advenit, sed ei tantum, qui ex operibus praestantioribus per habitum exercitatos sensus sibi comparavit.» Secundo, S. Augustinus, XIV De Trinit., cap. 1: «Sapientia,» ait, «est rerum divinarum cognitio; scientia vero rerum humanarum.» Tertio, Arias per scientiam accipit intellectum S. Scripturae. Quarto, Gregorius de Valentia, I part., disp. 1, Quaest. I, puncto 3, § 1, et alii Scholastici per scientiam accipiunt Theologiam, quae ex principiis fidei conclusiones theologicas educit, quam ex hoc loco probant esse scientiam. Quinto et genuine, per scientiam accipe practicam, puta prudentiam Christianam et divinam, quae docet quid Christiano, quolibet loco, tempore caeterisque circumstantiis agere aut non agere conveniat: quam S. Antonius dicebat esse principem; S. Bernardus, serm. 49 in Cantic., aurigam virtutum caeterarum. Vide Cassianum, Collat. lib. II, cap. II.

Unde S. Petrus ait hanc scientiam parere abstinentiam, patientiam, pietatem, amorem fraternitatis, et charitatem. Rursum eam nasci ex virtute, id est, fortitudine: fortis enim et masculus animus rectus est, recteque de agendis judicat; mollis vero et effeminatus, quia in suas cupiditates nimis propendet, hinc pravus est, et perverse de agendis judicat. Vide S. Bernardum, serm. 3 in Vigil. Nativit., ubi damnat eam doctrinam, quae operibus bonis destituitur, solamque veram esse scientiam docet eam, quae vitam componit et mores emendat. Idem, serm. 36 in Cantic.: «Sunt,» ait, «qui scire volunt ut sciant, et turpis curiositas est; et sunt qui scire volunt ut sciantur et ipsi, et turpis vanitas est; et sunt qui scire volunt ut scientiam suam vendant, et turpis quaestus est. Sed sunt quoque qui scire volunt ut aedificent, et charitas est; et item scire volunt ut aedificentur, et prudentia est. Horum omnium soli ultimi duo non inveniuntur in abusione scientiae: quippe qui ad hoc volunt intelligere, ut bene faciant.» Idem, lib. I De Conscientia, cap. II: «Multi,» ait, «scientiam quaerunt, pauci conscientiam.» Vera ergo scientia dirigit, rectamque et sanctam facit conscientiam. Unde S. Augustinus, epist. 119, cap. XXI: «Sic,» inquit, «adhibeatur scientia tanquam machina quaedam, per quam structura charitatis assurgat.»


Versus 6: In Scientia Autem Abstinentiam; in Abstinentia Autem Patientiam; in Patientia Autem Pietatem

6. In scientia (id est, cum scientia, et per scientiam) autem abstinentiam. — Scientia enim sive ethica Christiana, primo docet abstinentiam, sive temperantiam in cibo et potu, caeterisque carnis voluptatibus, ne per eas magnitudinem donorum Dei afficiamus contumelia, ait Clarius: nisi enim hae primo refraenentur, ad alias virtutes progressus fieri nequit, praesertim quia ex intemperantia et gula omnia vitia oriuntur, ut docet S. Gregorius, III parte Pastorum, admonit. 20. Adde scientiam et abstinentiam esse comites et quasi sorores, ut una sine alia reperiri nequeat; unde Daniel cum sociis, cap. 1, per abstinentiam adeptus est rerum omnium scientiam; et Salomon: «Cogitavi,» ait, «in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam,» Eccles. II, 3. Rursum abstinentia connexa est virtuti et fortitudini; nam, ut ait S. Bernardus, serm. 1 De omnibus Sanctis: «Quid mirabilius aut quod martyrium gravius est, quam inter epulas esurire, inter vestes multas et pretiosas algere, paupertate premi inter divitias, quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster iste appetitus?» Pro abstinentiam graece est ἐγκράτειαν, id est temperantiam, vel continentiam, quae generalis est virtus modum ponens superbiae, irae, gulae, libidini, avaritiae, acediae, vitiisque omnibus, omnesque actiones hominis moderans et componens. Unde Œcumenius per continentiam accipit modestiam quae scientiam moderetur, ne superbiat mentemque inflet. Alii accipiunt castitatem: haec enim est comes et soror sapientiae. Unde utraque specie matronae in visione apparens S. Gregorio Nazianzeno dixit: «Notae tibi sumus et familiares. Altera enim ex nobis sapientia, altera castitas dicitur; et missae sumus a Domino tecum habitare, quia jucundum nobis et mundum in tuo corde habitaculum praeparasti.» Ita Ruffinus in Prologo Apolog., et Aldhelmus, De Laudibus Virg., cap. XIII.

In abstinentia autem patientiam. — Quia, ut ait S. Gregorius, III part. Pastor., admon. 20, «mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquilitatis excutit, hinc S. Petrus eis ut adesset admonuit;» quod intellige de rigida et nimia abstinentia ac jejunio: haec enim corpus debilitat et exsiccat, ideoque bilem acuit, indeque iram et impatientiam. Moderata enim abstinentia et sobrietas uti corpus, ita et animum componit, facitque moderatum, patientem et hilarem; idque significat hic S. Petrus. «In abstinentia» enim, id est, per abstinentiam, ait, «ministrate patientiam:» patientia enim major altiorque est virtus quam sit abstinentia. Unde Sapiens Prov. XVI, 32: «Melior est,» inquit, «patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium;» quia, ut explicat S. Gregorius, hom. 25, ab hoc urbes «quae extra sunt vincuntur, per patientiam vero ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit.» Pro patientiam graece est ὑπομονήν, id est, tolerantiam, sustinentiam, per quam aliqui accipiunt perseverantiam in abstinentia, ut scilicet abstinentia non sit unius diei aut mensis, sed continua per omnem vitam, utque omnibus voluptatibus et tentationibus fortiter et constanter resistat (non raro enim fit ut quem tormenta non vincunt, vincat voluptas), uti de adolescente illo, qui a muliere tentatus praemordens linguam, illam in eam expuit, refert S. Hieronymus in Vita S. Pauli Eremitae, itaque voluptatem vincentem vicit.

In patientia (per patientiam) autem pietatem.Εὐσέβειαν, id est, Dei cultum, ut homo patiens in Deum pius evadat: afflictiones enim eum dejiciunt faciuntque humilem, ac cogunt ut invocet Deum pro ope. «Patientia, ait Œcumenius, subintrans rem omnem absolvit, et perfectiorem erga Deum obedientiam reddens, pietatem nobis conciliat.» Porro pietas, quia Deum respicit et colit, altior est gradus majorque virtus quam sit patientia. Est ergo hic catena, simulque climax et gradatio virtutum. Unde Beda et Dionysius, octo hasce S. Petri virtutes assimilant octo gradibus, quibus ascendebatur ad templum Salomonis. Insuper jungit Petrus patientiam pietati, ut doceat fideles qui tam multa et dura patiebantur, ea omnia referre per pietatem ad Dei cultum, ut illius amore et honore omnia generose sustineant, uti fecere martyres. Pietas ergo est condimentum et perfectio patientiae, sicut patientia est occasio et illex pietatis.

Aliqui per pietatem accipiunt benignitatem, quasi requirat S. Petrus ut patiens erga eos qui se affligunt, sit pius, id est benignus, beneficus et misericors; unde S. Augustinus X De Civit., I, ait εὐσέβειαν, id est pietatem, licet proprie congruat Deo, tamen saepe in operibus misericordiae frequentari; quia haec mire placent Deo, iisque quasi sacrificiis ipse placatur. Verum haec opera includuntur in amore fraternitatis, de quo subdit S. Petrus:


Versus 7: In Pietate Autem Amorem Fraternitatis; in Amore Autem Fraternitatis Charitatem

7. In pietate autem amorem fraternitatis, — quia Deo non placet pietas nisi amore fraterno condiatur, si scilicet sit expers beneficentiae, juxta illud: «Misericordiam volo, et non sacrificium,» Matth. IX, 13, ubi significat Deus se magis coli et honorari amore fratrum, quam sacrificio. Vult ergo ipse pietatem fidelium non esse aridam et otiosam, sed ad fratrum amorem, id est, proximorum commoda et salutem dirigi. Contra hoc peccant nonnulli fideles ita suis devotionibus addicti, ut fratrum et pauperum obliviscantur, quin et avare sua recondant, nec quidquam in egentes conferre velint.

In amore autem fraternitatis charitatem. — Charitas enim est summa et culmen virtutum, quae earum orbem et circulum jam recensitum perficit et coronat; estque quasi gemma in annulo.

Vult ergo S. Petrus amorem fraternum, non mere esse fraternum, id est, manare ex nudo amore proximi, sed condiri et animari vera charitate Dei, ut scilicet ex amore Dei amemus proximum, quasi imaginem et participium Dei, adeoque in proximo amemus Deum, illique subveniamus propter Deum, ideoque non distinguamus in proximo qualitates et conditiones, ut, v. g. amemus cives, non exteros; cognatos, non e cognatione remotos; amicos, non inimicos: Deus enim inter hos non distinguit, sed omnibus se Deum exhibet pluendo super bonos et malos, benefaciendo justis et injustis, ideoque charitas Dei neminem excludit, sed omnes suis visceribus complectitur. «Amicos diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum,» ait Tertullianus ad Scapulam, cap. 1.

Haec est ergo catena octo virtutum S. Petri perfecte ornans Christianum, si nimirum fidei jungatur virtus, virtuti scientia, scientiae abstinentia, abstinentiae patientia, patientiae pietas, pietati amor fraternus, amori fraterno charitas. In his consistit summa et perfectio vitae Christianae: haec sanctum, absolutum et perfectum efficiunt Christianum: fides enim, pietas et charitas reddunt officium debitum Deo; scientia, abstinentia et patientia reddunt debitum sibi; amor fraternus reddit debitum proximo.


Versus 8: Haec Enim si Vobiscum Adsint et Superent, Non Vacuos, nec sine Fructu Vos Constituent in Domini Nostri Jesu Christi Cognitione

8. Haec enim si vobiscum adsint (Graeca habent, ταῦτα γὰρ ὑμῖν ὑπάρχοντα, quae vel conditionate verti possunt, uti vertit Noster, vel absolute: «Haec enim cum vobis adsint.» Ita Pagninus et Tigurina; aptius tamen conditionate: exhortatur enim S. Petrus fideles ad studium virtutum ex earum fructu, dicens: Haec enim si vobiscum adsint) et superent (id est, abundent, exsuperent: hoc enim significat τὸ πλεονάζοντα; perperam ergo Beda, Glossa, Hugo et Thomas Anglicus, «si superent,» inquiunt, hoc est, si vincant vitia contraria), non vacuos (graece ἀργούς, id est otiosos), nec sine fructu (bonorum operum: unde pro ἀκάρπους, id est sine fructu, aliqui legunt ἀπράκτους, id est sine opere) vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione, — q. d. Si adsint vobis virtutes, quas jam recensui, efficient ut vestra fides et cognitio Christi non sit inanis, otiosa, infrugifera et expers meriti, sed in opera virtutum jam dictarum sese exerat, itaque sit plena, negotiosa, frugifera et ingenti meritorum numero dives et locuples. Ita Adamus, Arias, Salmeron, Titelmannus et alii. Dicit hoc S. Petrus contra Simonem et Gnosticos, qui docebant nos sola fide justificari, uti docent moderni Huguenoti, quos recte Hugnosticos voces. Unde contra eosdem S. Jacobus, cap. II, multis probat fidem sine operibus esse vanam et mortuam. Secundo, Lyranus, Hugo, Dionysius per «cognitionem Christi» accipiunt visionem beatificam, q. d. Hae virtutes parient vobis cognitionem Christi perfectam, scilicet visionem beatificam. Addit Cajetanus, q. d. Hae virtutes facient ut in hac vita crescatis in cognitione et amore Christi. Favent Graeca, quae habent εἰς τὴν ἐπίγνωσιν, id est, in cognitionem, scilicet majorem et pleniorem, juxta illud cap. III, vers. 18: «Crescite in gratia et cognitione Dei nostri.» Denique Œcumenius, Hugo, Glossa et Catharinus per «cognitionem Christi» accipiunt diem judicii, quo scilicet Christus cogniturus est, examinaturus et judicaturus de singulorum virtutibus et vitiis. Verum prima expositio uti planior, ita et germanior est, praesertim quia S. Petrus ἐπίγνωσιν vocat cognitionem quam in hac vita habemus de Christo, ut patet vers. 2 et 3; diem autem judicii et beatificae visionis, vocat diem revelationis Christi, ut patet epist. I, cap. I, vers. 5, 7, 13.

Nota: Pro constituent graece est καθίστησιν, id est, ponent, statuent, collocabunt, q. d. Hae virtutes vos deducent ad veram et plenam cognitionem et scientiam, in eaque quasi in luce clarissima et jucundissima fixe firmiterque collocabunt, adeoque a cognitione viae deducent ad cognitionem et visionem patriae, in qua videbitis facie ad faciem Deum Deorum in coelesti Sion. Significat S. Petrus veram et plenam cognitionem Dei et Christi esse summum bonum, et beatitudinem tam hujus vitae per fidem, quam futurae per speciem et visionem, juxta illud Christi: «Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum,» Joannis XVII. Opponit enim S. Petrus virtutibus praeditos et virtutibus destitutos, quod iis praediti collocentur in plena cognitione Dei et Christi quasi in luce paradisi, iis vero destituti quasi caeci versentur in tenebris abyssi; unde de iis subdit: «Cui enim non praesto sunt haec, caecus est et manu tentans;» virtutes enim sunt lumina practica quae animam mire ornant et illuminant, ac in Dei cognitione quasi luce clara collocant et confirmant; sicut fructus arborem stabiliunt: faciunt enim ut illa profundiores in terra radices agat, quibus succum, quem fructibus suggerat, hauriant. Hinc Clemens Alexandrinus, I Paedag., cap. 6, et IV Strom., II, ac Damascenus, Paralipomen. I, cap. LXV, γνωστικόν, id est, scientem, et cognitione praeditum, vocat virum perfectum, qui scientiam virtuti et praxi jungit, ac alios quoque docet et perficit.


Versus 9: Cui Enim Non Praesto Sunt Haec, Caecus Est et Manu Tentans, Oblivionem Accipiens Purgationis Veterum Suorum Delictorum

9. Cui enim non praesto sunt haec (cui desunt octo virtutes jam recensitae), caecus est, — practice scilicet, quia non habet practicos practicae fidei et cognitionis oculos: hi enim sunt virtutes jam dictae. Hinc Christus de Pharisaeis, qui habebant fidem praxi virtutum carentem: «Sinite illos,» inquit, «caeci sunt et duces caecorum,» Matth. XV, 14; et ante Christum praevidens eos Isaias, LIX, 10, depingit: «Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi oculis attrectavimus, impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.» Et Sophonias, I, 17: «Ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt.» Et Job V, 14: «Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.» Significat S. Petrus eos qui virtutibus carent, quasi caecos in tenebris ignorantiae versari, quia carent prudentia et scientia practica, quae est lux et dux virtutum. Anagogice Œcumenius id refert ad adventum Christi ad judicium, qui erit instar solis fulgidus et gloriosus: «Nam tunc improbis caecitas orietur, quia et justi ad tantum lumen quamdam veluti sentient imbecillitatem.»

Et manu tentans. — Puta viam praetentans: caeci enim quia oculis carent, manu viam praetentant et quasi palpant, necubi labantur vel impingant. Graece μυωπάζων, quod primo verti potest, clausis oculis existens et incedens: μύω enim est claudo, ὦπας vocant oculos. Secundo, μυωπάζων, id est, muris habens oculos, μῦς enim est mus: murem accipe subterraneum, puta talpam, q. d. Qui virtutibus caret, coecutit ut talpa, quae manibus palpat et terram subruit.

Ubi nota eos qui non virtuti, sed carni et mundo student, recte comparari talpis. Primo, quia sicuti talpae habent oculos, quos reipsa curiose intuitus sum, sed pellicula obductos, ne a terra dum eam subruunt laedantur, ideoque eorum usu, puta visu destituuntur: sic et isti mentem habent, sed cupiditatibus velatam et caecatam; ideoque ea non utuntur, quia sensibus aguntur velut talpae terrae incumbentes. Quare in aggerendis opibus rebusque terrenis discernendis sunt lynces, in coelestibus talpae. Id de talpa docet Aristoteles, lib. I De Hist. anim., cap. IX: «Habent,» inquit, «oculos animalia, quae animal generant, omnia praeter talpam, quem modo quodam habere dixerim, cum tamen omnino habere negem, quippe cum omnino quidem nec videat, nec perspicuos habeat oculos: verum si quis praetentam membranam detrahit, locus oculorum apparet et pars nigra eorumdem.» Unde illud Virgilii: «Talpae oculis captae;» et Plinius, lib. III, cap. III, ait «talpas a natura damnatas caecitate perpetua.» Idem, lib. XI, cap. XXXVII: «Talpis,» ait, «visus non est, oculorum effigies inest, si quis praetentam detrahit membranam.» Secundo, talpae quia non vident, hinc acutius audiunt, natura pensante visum auditu, ibique vim alibi occlusam fortius exerente. Ita Plinius, lib. X, cap. LXIX, docet hominem superare cetera animalia tactu et gustu, at reliquis sensibus superari ab iisdem: nam «aquilae,» inquit, «clarius cernunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento. Praeterea voce omnium in sublime tendente, sermonem exaudiunt;» sed fabulosum est quod addit: «Si de iis loquare, intelligere etiam dicuntur et profugere.» Ita mundani auditu pollent, totique sunt auriti, ut audiant nova, curiosa, secreta, praesertim quae proximi famam laedunt, etiam absentis et toto orbe semoti, atque apud antipodes degentis. Tertio, talpae ita terrae inhiant, ut defossi videantur sepultisque similes, ait Plinius, lib. XI, cap. XXXVII. Ita carnales in carne, mundani in mundo se defodiunt et sepeliunt. Quarto, talpae sua antra habent sub terra, lucifugae sunt, solemque fugiunt; in sua antra germina et radices pro annona coacervant: ita avari non nisi coacervandis opibus, gulosi deliciis, superbi honoribus student. Quinto, talpae insano labore pedibus quasi manibus terram assidue suffodiunt, adeo ut integras subinde urbes subruant. Ita Plinius, lib. VIII, cap. XXIX: «M. Varro,» ait, «auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, a ranis civitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyaro, Cycladum insula, incolas a muribus fugatos.» Ita mundani qui insano cupiditatis alicujus oestro agitantur, ut ea potiantur omnia concitant, omnia miscent et turbant, adeoque integras saepe urbes et regna convellunt, bellis caedibusque conficiunt.

Tertio, μυωπάζων verti potest, connivens vel nictans oculis: unde ab Aristotele, sect. XXXI Problem., myopes vocantur qui proxima vident, remota non vident. Et Hesychius in lexico: μυωπάζειν, ait, dicuntur qui ex natali ea quae prope videntur cernunt, ea vero quae a distantia, non vident; Gellius vero, lib. IV, cap. II: «myops,» inquit, «est lusciosus»; et Œcumenius hic: «Lusciosum esse,» ait, «id est μυωπάζων, nihil aliud significat, quam coecutire;» et clare Budaeus: «Myopes,» ait, «dicuntur, qui inde ab initio ortus sui nisi admota oculis contueri nequeunt;» cujusmodi multos videmus qui res intuendas oculis prope contingunt, et limis etiam semiclusisque oculis aspiciunt, quos lusciosos vocamus, Graeci νυκτάλωπας nuncupant. Sic ergo S. Petrus myopes vocat eos, qui terrena sapiunt, utpote qui non cernant coelestia, longius, scilicet quasi extra mundum posita, sed terrestria tantum, quae proxima sunt: quanquam hoc non satis congruit cum eo coecus est, nisi per coecum accipias coecutientem. Vere S. Gregorius XXV Moral., cap. IX: «Qui,» inquit, «errant in Dei cognitione, juste traduntur ut errent pariter in agendis;» imo S. Paulus, Roman. cap. I, vers. 28, loquens de philosophis, qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt: «Et sicut,» inquit, «non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate,» etc. Sicut ergo fides mater est omnis virtutis, ita infidelitas omnis vitii.

Hinc tales sunt similes vespertilioni (μυωπάζων enim per ω deduci potest ab ὄμμα, id est vespertilio), qui conflatus est ex mure et ave, videturque talpa alatus, ideoque parum videt; unde solem fugit, et noctu volat, de quo plura dixi Isaiae II, 20. De his ait Christus: «Modicum lumen in vobis est; ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat,» Joannis XII, 35.

Oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum, — q. d. Fidelis qui virtutes abdicat et in vitia relabitur, obliviscitur baptismi et Christianismi, quo accepit remissionem peccatorum in Gentilismo vel Judaismo perpetratorum, quoque spopondit se Christiane et sancte victurum. Rogatus enim: «Abrenuntias Satanae et omnibus ejus pompis?» respondit: «Abrenuntio.» Ita Œcumenius. Vere S. Augustinus, lib. I Contra duas epist. Pelagii, cap. XIII: «Dicimus,» ait, «baptisma dare indulgentiam omnium peccatorum et auferre crimina, non radere.» Vide Concilium Tridentinum, sess. V, in decreto De peccato origin., et sess. VI, cap. XI.


Versus 10: Quapropter, Fratres, Magis Satagite ut per Bona Opera Certam Vestram Vocationem et Electionem Faciatis

10. Quapropter, fratres, magis satagite.Τὸ magis potest referri vel ad quapropter, uti referunt Graeca; et tum idem est quod «potius,» continuatque antithesin cum eo quod praecessit, q. d. Nolite oblivisci purgationis delictorum, sed potius satagite ut per bona opera certam vestram vocationem faciatis. Vel ad satagite, q. d. Magis magisque in dies satagite, etc. Pro satagite graece est σπουδάσατε, id est studete, date operam, satagite. Satagere enim est satis angi, vel satis, id est multum agere quasi sollicitum. Unde Quintilianus, lib. VI, cap. IV: «Afer,» ait, «venuste Manlium Suram multum in agendo discursantem, salientem, manus jactantem, togam dejicientem et imponentem; non agere dixit, sed satagere.» Melius S. Martha satagebat circa frequens Christi ministerium, Lucae X, 40.

Ut per bona opera. — Haec verba desunt in Graecis plerisque codicibus; in nonnullis tamen reperiuntur. Certum est ea vel legenda, vel subaudienda esse: vocationem enim nostram certam facere non possumus, nisi per virtutes quas paulo ante nominavit S. Petrus, earumque bona opera: haec enim sunt semina beatae aeternitatis et gloriosae felicitatis. «Quae enim seminaverit homo» in terris, «haec et metet» in coelis, Galat. VI, 8; ubi et additur: «Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam;» et Psaltes Psalm. CXXV, 6: «Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.» Vide dicta Jacobi cap. II, vers. 26.

Perstringit Petrus Simonem Magum, qui oblitus sui baptismi et purgationis peccatorum, quasi caecus docebat opera non requiri ad salutem, sed sufficere fidem: Si quis enim, inquit, in me credat, salvus erit. Vide dicta Actor. VIII, 20 et seq.

Certam vestram vocationem et electionem faciatis. — Duplex est electio, aeque ac vocatio (haec enim est electionis executio): una ad fidem et gratiam, altera ad felicitatem et gloriam. Rursum utraque est duplex: una enim est absoluta et efficax, qualis est justorum et beatorum; altera inabsoluta et conditionata, qualis est omnium hominum: omnes enim a Deo vocantur ad gratiam, si velint in Christum credere eique obedire: omnes vero credentes et justi vocantur ad gloriam, eam certo assecuturi, si in fide et justitia usque ad mortem perseverent. Quare vocatio ad gratiam est implicita vocatio ad gloriam, sed inchoata duntaxat et conditionata.

Jam aliqui accipiunt hic electionem ad gloriam eamque absolutam et efficacem; unde ex hoc loco contendunt probare praedestinatos efficaciter a Deo ad gloriam esse electos ante praevisa opera, ex mero ejus beneplacito, ideoque S. Petrum monere, ut hanc Dei electionem ab aeterno factam per bona opera certam faciant.

Verum alii melius censent S. Petrum loqui de electione ad fidem et gratiam, consequenter tamen loqui de electione ad gloriam, non antecedenti et absoluta, sed consequenti et conditionata, q. d. Satagite, o Christiani, ut electionem vestram ad gratiam et Christianismum per bona opera stabiliatis, ne ab ea excidatis, sed in ea constanter perseveretis: sic enim pariter stabilietis et certam facietis electionem vestram ad gloriam: omnes enim ad gloriam electi et destinati estis hoc ipso, quo baptizati estis, factique fideles et justi, non absolute, sed sub conditione, si videlicet in gratia accepta usque ad finem vitae persistatis.

Id ita esse probatur primo, quia parum probabile, imo incredibile videtur, omnes omnino fideles Ponti, Asiae, Cappadociae, Bithyniae, ad quos scribit S. Petrus, fuisse efficaciter praedestinatos et electos ad gloriam. Rursum id S. Petro revelatum fuisse magis incredibile est, S. Petrum idipsum fidelibus omnibus revelare voluisse, omnesque certos facere de sua salute.

Secundo, quia talis intelligitur hic electio, qualis vocatio; atqui vocatio intelligitur ad fidem et gratiam: ergo et electio. Minor patet, quia qui vocantur a Deo in hac vita, absolute tantum vocantur ad gratiam; qui enim absolute vocantur ad gloriam, sunt mortui et defuncti in gratia.

Tertio, idipsum patet ex praecedentibus, ex quibus hanc conclusionem colligit S. Petrus: in praecedentibus enim suasit fidelibus virtutes Christianas, ut per illas non vacui, sed frugiferi appareant et constituantur in cognitione Christi. Quare cum ait: «Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis,» idem dicit, et explicat id quod dixit vers. 8: «Haec enim si vobiscum adsint et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.»

Quarto, idipsum patet ex immediate sequentibus: «Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri,» q. d. Per bona opera eligemini ad gloriam, et introibitis in aeternum Dei regnum.

Quinto, quia S. Paulus S. Petri assecla fideles vocat praedestinatos, electos, vocatos non immediate ad gloriam, sed ad gratiam, uti ostendi Ephes. I, et can. 13 in S. Paulum.

Sexto, quia electio haec Dei est incerta; unde jubet S. Petrus ut eam certam faciamus: ergo non loquitur de electione Dei absoluta et efficaci ad gloriam: haec enim est certissima et plane infallibilis; sed de electione absoluta ad gratiam, et conditionata ad gloriam.

Dices: Haec electio Dei in se est certissima, sed nobis et aliis est incerta: jubet ergo S. Petrus, ut nobis et aliis eam per bona opera certam faciamus. Ita Beda, Glossa, Hugo et Dionysius.

Respondeo id congrue dici non posse; pro certam enim graece est βεβαίαν, id est firmam, fixam, stabilem, scilicet in se, non nobis, vel aliis certam et compertam, q. d. Vocatio et electio vestra ad gratiam, et consequenter ad gloriam, non est in se firma et stabilis, quia ab ea excidere potestis: confirmate ergo eam et stabilite per bona opera crebra et continua. Ita Œcumenius: «Studete,» ait, «ut stabilem et immutabilem vocationem vestram et electionem reddatis.»

Dices secundo: Bona opera firmam faciunt electionem Dei, quia ipsam ponunt in executione; opera enim sunt media, quibus gloriam ad quam electi a Deo sumus, assequimur: sic enim dicimus in moralibus, intentionem efficacem finis confirmari ab electione efficaci mediorum.

Respondeo: Nec hoc satisfacit, primo, quia in hominibus id verum est, non in Deo: homines enim sunt mutabiles et inconstantes, ideoque possunt mutare intentionem; unde eam confirmant per electionem mediorum: Deus autem est plane constans et immutabilis; unde intentionem quam semel fecit, mutare nequit, ut quos efficaciter semel elegit ad gloriam, postea rejiciat, aut ab ea excidere sinat.

Secundo, quia Deus eis quos efficaciter elegit ad gloriam, efficaces destinat gratias, quibus efficaciter et certo bona opera, quasi media quibus ad destinatum a se gloriam perveniant, operentur. Quare dicere potuissent fideles S. Petro: Ut quid nobis dicis: «satagite ut per bona opera certam vestram electionem faciatis?» Deo enim id curae est. Deus enim qui nos elegit efficaciter ad gloriam, efficacia quoque nobis dabit media, puta bona opera, quibus hanc gloriam assequamur. Si vero nos non praedestinavit, sed reprobavit, statuitque ponere in serie reproborum, multo minus satagendum nobis est ut bonis operibus reprobationem hanc Dei evadamus: hoc enim nobis tam impossibile est, quam impossibile est Dei decretum refigere et evertere, aut eum cogere ut pro gratia incongrua et inefficaci det nobis congruam et efficacem, quae sola electos a Deo perducit ad salutem.

Tertio, quia executio respondet intentioni, et vicissim intentio adaequatur executioni; sicut enim Deus rem facere intendit, ita et eamdem exequitur; qualis ergo est executio, talis est et intentio: atqui in executione Deus non dat gloriam nisi post, per et propter opera bona praevisa, ut Scripturae docent, et omnes fatentur. Ergo idem facit in intentione et praedestinatione, ut scilicet non intendat dare gloriam, nec ad eam praedestinet, nisi illum, quem praeviderit bene operantem, et bonis operibus immorientem; quia non intendit dare gloriam, nisi tanquam mercedem pro merito operum, Matth. XX, 8, ac tanquam bravium pro victoria certanti promissum, Apocal. III, 5; XII, 21, et II Timoth. IV, 8. Quocirca cum dat talem gratiam, cum qua praevidet eum bene operaturum et meriturum gloriam, dicitur eum stricte praedestinare, quia per merita destinat eum ad gloriam, juxta illud S. Augustini, lib. De Bono perseverantiae, cap. XIV: «Praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur.» Cum vero alicui dat gratiam, cum qua praevidet eum male operaturum, ideoque damnandum, non eum reprobat, nec damnat nisi post et ob praevisa demerita: Deus enim ex se cupit et optat ut salvetur, ideoque dat ei gratiam sufficientem, imo copiosam, serio desiderans ut ei cooperetur et salvetur: non enim seligit Deus illi gratiam incongruam hoc fine, quod intendat eum reprobare et damnare, sed praevidet fore incongruam ex eo, quod homo faciet eam incongruam nolendo ei cooperari. Quare physice aequalis, et subinde major datur gratia damnando, quam detur salvando: moraliter tamen salvando gratia majus est beneficium, quia praevidetur fore efficax, ac persuasura homini consensum, eumque certo perductura ad salutem, ideoque est gratia praedestinationis proprie dictae. Potuisset enim Deus illi dare aliam gratiam cum qua praevidebat eum non cooperaturum, ideoque damnandum; sed noluit, quod sane ingens est beneficium et donum, quia per hoc homo infallibiliter assequitur felicitatem aeternam, et evadit mortem aeternam.

Ex hisce S. Petri verbis colligimus contra Calvinum et haereticos, primo, hominem esse liberi arbitrii; secundo, fideles et justos non esse certos de sua perseverantia et salute, sed posse a fide, gratia et salute excidere, uti multi exciderunt, et in dies excidunt: ita definit Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 23.

Tertio, Gabriel Vasquez, Valentia, Ludovicus Molina et alii, I disp., Quaest. XXIII, hinc inferunt electionem ad gloriam a Deo fieri ex praevisis cujusque meritis; ac proinde ex usu liberi arbitrii electorum, vel potius eligendorum, in unam aut alteram partem pro eorum libertate futuro pendere, quod certa sit aut non sit eorum electio et vocatio; atque adeo ut in Deo ab aeternitate exstiterit praescientia, quod per hunc arbitrii usum electionem suam certam facerent, et vitam aeternam consequerentur, fuerintque ex aeternitate praedestinati, juxta illud S. Augustini: «Qui creavit te sine te, non justificabit, nec salvabit te sine te;» et Theophylactus in Matth. XXII: «Dei, ait, est vocare, electos autem fieri aut non fieri, nostrum.» Et S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. V: «Non, inquit, ante praedestinavit quam praesciret: sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit.» S. Cyrillus, lib. X Thesauri, cap. VI: «Non est meum, ait, dare supremum honorem vobis petentibus, qui reservatus est in praescientia Patris illis quos excessus certaminis commendaverit.» S. Chrysostomus, homil. 35 in Matth., asserit «dignitatem praeparatam esse ut coronam vincentibus, et pro ratione certaminis.»

Quarto, ex hisce S. Petri verbis colligunt Doctores, non tantum electionem ad gloriam, sed et ipsam praedestinationem ad gratiam pendere a cooperatione liberi arbitrii, etiamsi haec illius non sit causa. Ita Gregorius de Valentia, I part., Quaest. XXIII, disp. 1, puncto 4, sub finem, ubi et apposite solvit hoc dilemma quod plebeios cruciat: Vel sum praedestinatus, vel non sum: si sum, certissime salvabor; si non sum, certissime damnabor quidquid egero: indulgebo ergo voluptatibus, quia eis postea frui non licebit. Respondet enim: Si es praedestinatus, bene tibi operandum est; praevisus es enim bene operaturus: quod si nolis operari, signum est te non esse praedestinatum. Ut ergo certam tuam praedestinationem facias, bene operare; et hoc vult S. Petrus cum ait: «Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.» Si non es praedestinatus et ad gehennam destinatus, causa hujus erit, quia male operaberis. Ne igitur verum sit te non esse praedestinatum, omni tempore tibi pie vivendum est, ne finaliter obstrictus peccatis e vita decedas, id quod potest evenire omni hora: neque enim poteris male vitam finire et damnari, si semper pie vixeris. Perpetuo ergo quisque hunc discursum sibi proponere deberet, eoque se excitare ad studium bonorum operum, quo certam faceret suam electionem. Omnis ille praedestinatus est, qui divinae gratiae cooperans, finaliter erit expers peccati mortalis; neque est aliquis non praedestinatus, nisi qui finaliter deprehendetur in peccato mortali. Cum igitur omni hora sim incertus, utrum futurus sit tunc finis vitae meae; et longe adhuc incertior, utrum, si tunc peccem, gratiam postea per veram poenitentiam ante mortem recuperaturus sim, abstinebo, sicut cum divina gratia possum, a peccato mortali omni hora, ut, si id fecero semper, possim probabilius existimare me esse potius ex praedestinatorum, quam ex non praedestinatorum numero; nunquam enim mors me inveniet in peccato mortali, si semper a peccato abstinuero. Quod vero penitus mihi certum non sit, qualis moritur, sine his ad sanitatem quae est in futura vita, nemo pervenit. Cui Lantgravius convictus: «De cetero, ait, medicus esto animae meae, quia per linguam tuam medicinalem Deus me liberavit a maximo errore.»

Simile est quod refert Ludolphus lib. De Vita Christi, part. II, cap. L, de quodam monacho, cujus socius cum sibi revelatum diceret ipsum esse de numero damnandorum, respondit: «Benedictus Deus, nec tamen sic desperabo, sed paenitentiam quam per ingressum Religionis assumpsi, de cetero duplicabo et triplicabo, donec gratiam et misericordiam apud Deum altissimum, qui pius est, inveniam,» et post multos dies iterum socio ejus divinitus revelatum est, ipsum esse de numero salvandorum.

Praeclare S. Augustinus, serm. 112 De Temp.: «Beata,» ait, «vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis virtus boni operis est; virtus boni operis fructus est aeternae beatitudinis.» Deinde docet huc conferre lectionem S. Scripturae: «Qui vult,» ait, «cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere; nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur: cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur, etc.; sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas vertit in opera.» Id significat parabola operariorum, quos Deus mittens in vineam, vespere dedit eis denarium vitae aeternae, quasi operis mercedem, Matth. XX; et Matth. cap. XXV, vers. 34, Christus judex bene operantibus assignat gloriam, male operantibus gehennam. «Venite,» inquit, «benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis Mihi manducare,» etc.

Quocirca Abbas Athanasius cupiens videre fructum laborantium et certantium, in visione vidit locum plenum luminis et gloriae, audivitque multitudinem innumerabilem laudantium Deum; cumque pulsaret velletque ingredi, audivit: «Non huc ingredietur quispiam in negligentia degens; sed si intrare vultis, abite, certate, nihil aestimantes vanitates saeculi.» Ita Joannes Moschus in Prato Spir., cap. CXXX. S. Theresia haec tria habebat in votis, eaque assidue postulabat a Deo, dicens: «Domine, da mihi te amare, pro te operari et pati, aut mori.» Causa est quam dat S. Bernardus, De Convers. ad Cler., cap. XV: «Nec enim,» inquit, «opera nostra transeunt, ut videntur, sed temporalia quaeque velut aeternitatis semina jaciuntur. Stupebit insipiens cum ex hoc modico semine copiosam viderit exurgere messem, seu bonam, seu malam, pro diversa qualitate sementis.» Idem, serm. 1 De Annuntiat.: «De bonis,» ait, «operibus argumentum efficax mihi est resurrectio ejus (Christi), quia resurrexit propter justificationem nostram. Porro de spe praemiorum testimonium ejus est ascensio, quia ascendit propter glorificationem nostram.»

Denique haec orthodoxa veritas fidei consonat cum hominis libertate rerumque natura, ut eamdem viderint, licet per umbram, Philosophi et Poetae, quorum illa est gnome: «Cum Minerva quoque manum move;» orta vel ab agasone, cujus asinus cum luto infixus haereret, deberetque illi succurrere, otiosus Herculem implorabat. Huic respondit Deus: «Admove manum asino laboranti, ita demum numen tibi aderit.» Vel a palaestrita, qui in palaestra luctaturus Minervam consuluit num futurus esset victor, audiitque fore. Verum cum ille ingressus in theatrum, in certamine manibus staret otiosis, percussum ab adversario victum fuisse. Huc facit illud Aristotelis, lib. V Moral. Eudem.: «Fortunam ut ars, ita fortuna artem amat invicem;» et illud Suidae: «Fac interim aliquid ipse, dein Deos voca.» Celebre est illud Graecorum: «Dii bona laboribus vendunt.» Et illud Virgilii Georg.:

Labor omnia vincit
Improbus.

Et illud Horatii:

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Et illud Antiphanis: «Domat atque subigit cuncta diligentia;» et illud Senecae, lib. II De Ira: «Nihil est tam difficile et arduum, quod non humana mens vincat;» nimirum: «Exercitatio potest omnia.» Id videre est in S. Antonio, Macario, Onuphrio, Simeone Stylita ceterisque Ascetis, quos recenset Theodoretus in Philotheo, Palladius in Lausiaca, Evagrius in Vitis Patrum, qui assidua sua exercitatione non tantum sibi, sed et cibo, potui, somno, aeri totique mundo, ac Deo ipsi dominati sunt.

Moraliter: Hinc disce quam studendum sit sanctitati et bonis operibus. Certum enim signum (imo et causa) quod quis a Deo sit praedestinatus et electus ad gloriam, est, si assidue vacet operibus humilitatis, charitatis, poenitentiae, patientiae, pietatis, obedientiae, religionis, etc.; hoc est quod succinens S. Petro ait S. Paulus: «Firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini,» II Timoth. II, 19. Nemo enim potest recedere a peccatis, nisi accedat ad virtutes, et earum opera exerceat.

Unde S. Bernardus, homil. 2 in Octava Paschae, tria dat signa praedestinationis, significata a S. Joanne, epist. I, cap. V, vers. 8, cum ait: «Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis,» nimirum bonam operationem, poenitentiam et continentiam; ac tandem summatim concludens: «Jam,» inquit, «ut breviter repetam, a sanguine, aqua et spiritu habere testimonium est, si contines a peccatis, si dignos agis poenitentiae fructus, si facis opera vitae.» Quocirca veri Religiosi qui toti hisce vacant, certum habent signum suae praedestinationis, juxta illud Christi: «Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit,» Matth. cap. XIX, 29. Vide Hieronymum in epist. ad Heliodorum; Platum, De Bono status relig., lib. I, cap. XXXV; Ruffinum in Vitis Patrum, lib. III, num. 108.

Praeclare S. Augustinus, serm. 18 De Verb. Dom., cap. XVII: «Regnum Dei,» ait, «crescente possessorum numero, non minuitur, quia non dividitur; unicuique integrum est, quod concorditer habetur a multis.» Auctor Manualis apud S. Augustinum, cap. VIII: «Regnum,» ait, «coelorum regnum felicissimum, regnum carens morte et vacans fine, cui nulla tempora succedunt per aevum, ubi continuus sine nocte dies nescit habere tempus, ubi victor miles donis ineffabilibus coronatur.»

Cupidinem genitum esse de chao et nocte, puta de confusione et ignorantia. Peccatum hic intellige perfectum, puta mortale, quod hominem a Dei gratia et salute divellit. Certum enim est praedestinatos et justos aliquando peccare venialiter.


Versus 11: Sic Enim Abundanter Ministrabitur Vobis Introitus in Aeternum Regnum Domini Nostri et Salvatoris Jesu Christi

11. Sic enim abundanter ministrabitur (ἐπιχορηγηθήσεται, id est suppeditabitur, dabitur, praestabitur) vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri.

Explicat hic vocationem et electionem fidelium, ejusque finem et praemium, q. d. Per bona opera et virtutes jam dictas dabitur vobis ingens et amplus aditus in coelum, ad felicitatem et gloriam aeternam: ergo per eadem certam facietis vocationem et electionem vestram; haec enim non alio tendit, quam ad coelestem felicitatem et gloriam.

Nota: Voce abundanter, graece πλουσίως, id est diviter, opulenter, perstringit primo, Simonem Magum, qui docebat non sufficere Christum, eo quod ab angelis impediri possit ingressus in coelum: nam ex adverso «sanguis Christi est clavis paradisi,» ait S. Hieronymus ad Dardanum, epist. 129, et crux Christi sustulit flammeum et versatilem gladium appositum paradiso, ut ait Cosmas Hierosolymitanus, ode 5. Secundo, insinuat fideles debere abundare bonis operibus; sic enim abundaturos pariter gratia in hac vita, et gloria in coelo: «introitus enim in regnum coelorum» metonymice significat ipsum regnum coelorum, puta ipsam felicitatem et gloriam coelestem: ad eam enim fit introitus Beatorum. Hoc est quod ait Paulus, II Corinth. IX, 6: «Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.» Et vers. 8: «Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi,» etc. Tertio, S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. VI, legit abundantius, quo significatur Deum nostra opera abundantius et magis remunerari, quam ipsa in se mereantur: Deus enim punit citra condignum, sed praemiat ultra condignum, ut aiunt Theologi.

Haec enim facientes non peccabitis aliquando.

Hic est syllogismus S. Petri: Quicumque non peccat, seque purum a peccato conservat, hic certam facit suam vocationem et electionem, tum ad gratiam, tum consequenter ad gloriam; atqui qui satagit studetque bonis operibus, hic non peccat: ergo qui satagit studetque bonis operibus, certam facit suam vocationem et electionem. Hoc autem tanti est, ut S. Aegidius, socius S. Francisci, dixerit: «Si unus tantum homo damnandus esset, ceterique omnes salvandi, ego totis viribus anniterer ne essem ille solus.» Quam ergo nunc annitendum est, ubi tot damnandi sunt, et tam pauci salvandi!

Pro non peccabitis graece est μὴ πταίσητε, id est non cadetis, scilicet in peccatum; Pagninus et Tigurina, nequaquam labemini; S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. VI, non errabitis, peccando scilicet. Peccatum enim est error practicus, puta error vitae et morum, juxta illud Proverb. XIV, 21: «Errant qui operantur malum;» indicant enim eligendam sibi esse cupiditatem, v. g. gulae, libidinis, ambitionis prae Deo et coelo, qui sane ingens est error ingensque imprudentia. Hinc Antiphanes apud S. Iranaeum, lib. II, cap. XIX, ait: id est non negligam, non desinam, non cessabo; alii legunt, οὐ μελλήσω, id est, non cunctabor, non procrastinabo, non differam in futurum, sed nunc incipiam, ut vertit Noster. Unde μέλλημα vocatur cunctatio, mora, dilatio, procrastinatio. Ubi nota fervorem S. Petri, qui jam senex et morti vicinus, ait se incipere et inchoare munus pastorale. Sic Psaltes ait: Dixi, nunc coepi; et S. Antonius apud S. Athanasium suos docebat ut quotidie cogitarent: «Hodie incipiam Deo servire, forte hodie et finiam;» et S. Franciscus sub mortem: «Fratres,» ait, «incipiamus Deo servire: hucusque enim nihil fecimus.» Ita S. Bonaventura in ejus Vita. Abbas Pambo moriturus post multos magnosque virtutum labores et agones, adeo ut nunquam dixerit verbum cujus eum paeniteret: «Ego,» inquit, «sic vado ad Dominum, quasi qui necdum initium fecerim serviendi Deo.» Ita Vitae SS. Patrum.


Versus 12: Propter Quod Incipiam Vos Semper Commonere de His, et Quidem Scientes et Confirmatos Vos in Praesenti Veritate

12. Vos semper commonereὑπομιμνήσκειν, id est commonefacere, in memoriam revocare.

Pastoris, praedicatoris et superioris est subditis saepe in mentem revocare leges Dei, ad vocationem suam obligationes et vota, ac stimulos ad ea servanda: frequenter enim oportet reminisci, quod mundus iste cogit oblivisci: partim enim infirmitas memoriae, partim varietas occupationum, partim species et illecebrae mundi faciunt hominem oblivisci suae salutis, obligationis et virtutis. Superior ergo haec illis crebro refricare et suggerere debet, tum ad memoriam, tum potius ad voluntatem torpentem excitandam et acuendam: ideoque fervida oratione et spiritu haec eis inculcet oportet, ut eos ad eorum praxin accendat et inflammet, juxta illud Isaiae LVIII, 1: «Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum;» et cap. LXII, 6: «Super muros tuos Jerusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Jerusalem laudem in terra;» et S. Paulus ita praecepit Timotheo, epist. II, cap. IV, vers. 2: «Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.»

Praeclare S. Gregorius, lib. II Registri, epist. 39: «Episcopi,» ait, «est de praedicationis ministerio semper cogitare, intentissimo timore considerans, quod recessurus ad percipiendum regnum Dominus, et talenta servis distribuens dicat: Negotiamini dum venio. Quod profecto negotium tunc vere nos agimus, si vivendo et loquendo proximorum animas lucramur, si infirmos in superno amore roboramus, si protervos et tumidos gehennae supplicia terribiliter intonando flectimus, si nulli contra veritatem parcimus, si supernis amicitiis dediti humanas inimicitias non timemus.» Idem rursum: «Lingua Episcopi fomentum sit bonis, aculeus malis; tumidos retundat, iratos mitiget, pigros ac desides exacuat ac succendat; asperis blandiatur, desperatos consoletur.» Talis fuit Isaias, cujus proinde labia Seraphinus unus purgavit et accendit calculo ignito, ut alios deinde ignirent, Isaiae VI; et S. Bernardus XXXIII in Cant.: «Oportet plane,» ait, «hoc vino zeli aestuet, qui aliis praesidet, quemadmodum doctor Gentium aestuabat, quando dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Alioquin improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas, et quorum non zelas salutem, subjectionem nimis ambitiose vindicas tibi.»

De his, ut scilicet virtutibus jam recensitis incumbatis, «utque per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.»

Et quidem scientes et confirmatos.

Clare Pagninus et Tigurina: «tametsi sciatis et confirmati sitis in praesenti veritate.» Dormit enim in fideli saepe fides, et scientia Dei et salutis; sed vox Pastoris et concionatoris eam a somno excitat, acuit et quasi vivificat, facitque ut non sit otiosa et speculativa, sed practica, operosa et negotiosa.


Versus 13: Justum Autem Arbitror, Quamdiu Sum in Hoc Tabernaculo, Suscitare Vos in Commonitione

13. Justum autem (enim) arbitror.

Rationem dat cur velit eos commonefacere, quia scilicet id justum, id est, aequum est, imo debitum: id enim exigit munus pascendi fideles omnes, sibi a Christo commissum et demandatum, Joannis XXI, 16. Ita Petrus Damianus, lib. III, epist. 8 ad Archiepiscopum Bisuntinum, citatis hisce S. Petri verbis: «In verbis plane suis,» inquit, «bonus pastor ostendit, quia non sibi, sed discipulis suis vivere volebat et mori:» usque ad mortem enim, imo moriendo oves suas pavit et docuit, aeque ac Joannes, S. Cyprianus aliique pastores Apostolici.

Quamdiu sum in hoc tabernaculo.

Corpus vocat tabernaculum, non quod anima illi duntaxat assistat, uti navarchus assistit navi, illudque inhabitet, ut voluit Plato: constat enim animam esse formam corporis, illudque informando unum compositum, puta hominem constituere; sed primo, quod brevis sit haec vita: sicut enim in tabernaculo solet esse brevis mora, sic et brevis est mora animae in hoc corpore.

Secundo, quia sicut in domo homo quiescit, in tabernaculo degens proficiscitur, sic et anima in corpore hoc non quiescit, sed assidue movetur, et tendit, imo currit ad mortem, et per mortem ad immortalitatem. «Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus,» Hebr. XIII, 14.

Tertio, vox tabernaculi refricat nobis, quod in hoc corpore et vita non simus inquilini, sed peregrini: sumus enim cives coeli et sanctorum, ac domestici Dei, Ephes. II, 19. Sic de Christo e coelis in corpus descendente, ait S. Joannes, cap. I, vers. 14: «Verbum caro factum est, et habitavit ἐσκήνωσε, id est, tabernaculum fixit, in nobis.» Quin et Seneca, epist. 71: «Vis,» ait, «adversus hoc corpus liber esse? tanquam migraturus habita: propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; fortior eris ad necessitatem exeundi.» Idem, epist. 72: «Ante senectutem,» ait, «curavi ut bene viverem, in senectute ut bene moriar, bene autem mori est libenter mori; ut satis vixerimus, nec anni, nec dies faciunt, sed animus.» Idem alibi docet mortem non esse aliud quam malorum carentiam; quid ergo dixisset, si beatam vitam Christianis promissam cognovisset?

Quarto, sicut miles degit in tabernaculo, ita et fidelis in corpore: assidua enim ei pugna est cum carne, mundo et diabolo.

Praeclare Tertullianus ad Martyres, cap. III: «Vocati sumus, ait, ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus. Nemo miles ad bellum cum delicatis venit, nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia, et imbonitas, et insuavitas constitit. Etiam in pace, labore et incommodis bellum pati jam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem desiccando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad coelum, de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos benedictae, quodcumque hoc durum, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate.»

Quinto, sicut degens in tabernaculo multas patitur angustias, incommoda, necessitates, defectus lecti, sedis, foci, cibi, potus, etc.: sic et in hoc corpore plurimos patimur defectus, aerumnas et incommoda. Rursum sicut tabernaculum pluvia, ventis aliisque aeris vel hostis injuriis frangitur, aut putrefit et corrumpitur, sic et corpus.

Sexto, sicut degens in tabernaculo aspirat ad domum, ita fidelis in hoc corpore suspirat ad coelum, juxta illud S. Pauli, Philipp. I, 21: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum;» et vers. 23: «Cupio dissolvi et esse cum Christo;» et II Corinth. V, 4: «Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in caelis: nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram quae de coelo est, superindui cupientes. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati, eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.» Ita B. Aloysius Gonzaga moriturus, de morte loquebatur quasi de migratione ex uno cubiculo in aliud, sed melius et diuturnius. Idem cum S. Petro dicat fidelis quisque. Praeclare S. Cyprianus, tract. De Mortalitate: «Patriam nostram, inquit, paradisum computamus: parentes Patriarchas jam habere coepimus; quid non properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus?» Idem epist. 56: «Si mortem,» ait, «possemus evadere, merito mortem timeremus: porro autem cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de divina promissione et dignatione venientem, et fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis.»

Septimo, quia corpus instar tabernaculi pellibus compingitur, nervis quasi funibus tenditur, ossibus quasi palis solidatur, pedibus quasi clavis figitur. Anima vero corpore quasi tabernaculo vestitur, et tegitur, perque illud prospicit, audit, sentit, agit et operatur, donec illud reformetur, perficiatur et beetur in resurrectione.

Alludit ad tabernacula Hebraeorum, quibus ipsi usi sunt in deserto tendentes in terram promissam, in quorum memoriam posteri celebrarunt festum Tabernaculorum. Haec enim significabant nos hic velut peregrinos agere in corpore quasi in tabernaculo, et tendere ad patriam, puta in coelum. In hac ergo vita et corpore agimus juge festum Tabernaculorum, in coelo acturi perenne Pascha. Vide dicta Levit. XXIII, 34.

Suscitare (torpentes et quasi dormientes excitare et accendere) vos in commonitione — mea admonitione, graece ὑπομνήσει, id est recordatione, et in memoriam revocatione, uti paulo ante dixit.


Versus 14: Certus Quod Velox Est Depositio Tabernaculi Mei, Secundum Quod et Dominus Noster Jesus Christus Significavit Mihi

14. Certus, — εἰδώς, sciens certo, scilicet per revelationem, ut sequitur.

Quod velox est depositio tabernaculi mei — quod brevi moriar et crucifigar, ac e morte et cruce evolabo in coelum ad meum Jesum. Haec ergo sunt ultima monita, et quasi cycneae voces S. Petri, ideoque ardentes et efficaces. Sic Christus, Jacob, Moses, David, Tobias morituri ultima suis dederunt monita.

Secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi, — ἐδήλωσε, manifestavit.

Hinc patet Christum S. Petro sub mortem et martyrium apparuisse, eique illud praesignificasse. Extat juxta Romam via Appia sacellum, in quo fertur Christus Petro e carcere rogatu fidelium fugienti apparuisse, ac roganti: «Domine, quo vadis?» respondisse: «Vado Romam ut iterum crucifigar.» Unde intellexisse S. Petrum se a Christo vocari ad crucem, ideoque in carcerem rediisse, ac paulo post crucifixum esse. Idem narrant et testantur S. Ambrosius, epist. 33; S. Gregorius in Psalm. IV Paenit.; Acta S. Processi et Martini; Hegesippus, lib. III De Excidio Jerusalem, cap. II. Addit Metaphrastes apud Surium, die 29 junii, S. Petrum, cum diu egisset in Britannia, audiisse ab angelo: «Petre, instat tempus tuae resolutionis, et oportet te ire Romam; in qua cum mortem per crucem sustinueris, recipies mercedem justitiae.» Sed hujus auctoris dubia est fides; praesertim quia ibidem asserit S. Linum ante Petrum esse defunctum, quod constat esse falsum: Linus enim successit S. Petro in Pontificatu. Sive ergo illa apparitione, sive alia anteriori (illa enim in via Appia sub mortem S. Petri, ideoque post scriptam hanc epistolam contigisse videtur) id factum sit, certum est Christum idipsum revelasse S. Petro. Videtur enim ei, utpote vicario suo, saepius apparuisse, uti saepius apparuit S. Paulo, ut patet Actor. IX, 5; Actor. XVIII, 9; Actor. XXII, 17; Actor. XXIII, 11. Simili modo Christus S. Pio I Pontifici, S. Polycarpo, S. Cypriano, aliisque Pontificibus illo aevo revelavit instantem mortem et martyrium, ut ad eam se compararent.

Moraliter S. Petrus dat exemplum Pontificibus et Principibus, cogitandi et desiderandi velocem mortem et transitum ad Deum; nimirum: «Omnis potentatus brevis vita,» Eccli. X, 11. Id verissimum esse in Pontificibus experientia perpetua docuit; nam nemo eorum a Christo hucusque aequavit annos S. Petri; nemo, inquam, sedit in Pontificatu annos 24 completos, uti sedit S. Petrus. Proxime ad eos accessit Adrianus I, qui sedit annos 23, deinde Alexander III, qui 21, mox S. Sylvester et S. Leo: uterque enim sedit annos 20. Plurimi non sederunt nisi annos sex vel septem, imo permulti ad paucos tantum menses vel dies. A trecentis annis nullus Pontificum ante Paulum V sedit annos sedecim, nisi unus Eugenius IV. Denique cum a Christo usque ad annum hunc jubilaeum 1625, sederint Romae Pontifices 239, si in eos partiaris annos a Christo elapsos 1625, cuique vix obtingent sex anni cum dimidio. Annon ergo velox fuit depositio tabernaculi Pontificum omnium? imo multo magis quam ipsius S. Petri? Ite nunc, mortales, ambite tiaras, quaerite infulas, eas cum vita post paucos annos et forte dies posituri, de iisque exactam Deo rationem reddituri. «Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.»


Versus 15: Dabo Autem Operam et Frequenter Habere Vos Post Obitum Meum, ut Horum Memoriam Faciatis

15. Dabo autem operam et frequenter.

Graecum ἑκάστοτε tripliciter verti potest. Primo, frequenter; secundo, semper et quotidie, q. d. καθ' ἑκάστην ἡμέραν, id est per singulos dies. Ita Vatablus. Tertio, sigillatim. Ita Pagninus, q. d. Singulorum vestrum quasi ovium mearum curam geram, non solum in vita, sed et post mortem.

Habere vos post obitum meum.

«Habere,» scilicet in mente et memoria mea, ut crebro vestri sim memor apud Deum, eumque pro vobis orem, ut horum monitorum meorum memoriam vobis refricet. Ita Œcumenius, Salmeron, Catharinus, Gagneius, et alii, hic; Petrus Damianus, lib. III, epist. 8; Suarez, III part., tom. II, disp. 23; Bellarminus, lib. I De Sanctis, cap. XVIII. Unde S. Chrysostomus, orat. in princ. Apost., S. Petri opem invocans, citans haec ejus verba ita legit: «Succlamas enim, B. Petre, sic dicens: Studebo post meum obitum vestri memoriam facere.» Huc facit quod S. Clemens, epist. 1, ait S. Petrum sibi dixisse: «Certus esto quod necesse est te suscipere omne periculum, quia nec ego pro salute omnium obsecrando cessabo.» Sic Graeci dicunt ἔχω μνήμας, id est habeo in memoria, hoc est reminiscor.

Secundo, Erasmus, Vatablus, Clarius, Adamus et Cajetanus, Graecum ἔχειν, id est habere, vertunt posse, ut haec sit sententia: «Dabo operam frequenter posse vos post exitum meum horum mentionem facere,» sive orando Deum pro vobis; sive mandando haec ipsa litteris, quas crebro relegatis; sive commendando S. Lino, Cleto et Clementi, successoribus meis, ut horum memoriam crebro refricent. Sic Graeci dicunt, ἔχω δεικνύειν, id est possum ostendere; ἔχω θεωρεῖν, possum considerare, vel considerandum mihi est. Et Plato, lib. II De Republ., οὐκ ἔχω ὅπως βοηθῶ, id est non possum succurrere. Sic Latini dicunt, habeo dicere, id est possum dicere, teste Gellio, lib. XVII, cap. XX; habeo polliceri, id est, possum polliceri. Sic hic «habere vos,» id est posse vos horum memoriam facere, aut planius habere, scilicet [ὑπό]μνησιν, id est occasionem, et monumentum, vel monitores, q. d. Dabo operam ut post obitum meum relinquam vobis monumentum, puta hanc epistolam similemve, ac monitores, puta S. Linum, Clementem aliosque, ac praesertim Deum ejusque sanctas inspirationes (quas precibus meis vobis accersam), qui horum memoriam vobis frequenter renovent. Hic sensus valde planus, facilis et obvius est. Hoc est quod ait Psaltes Psalm. XLIV, vers. 17: «Pro patribus tuis nati sunt tibi filii,» quod explicans S. Augustinus ibidem: «Pro Apostolis,» ait, «constituti sunt Episcopi. Non ergo te putes desertam, o Ecclesia, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram.»

Tertio, ἐλᾶν potest verti, impellere, agere, dirigere, incitare, q. d. Agam, dirigam et impellam vos ut horum reminiscamini. Sic Homerus Iliad. III, ait: ἔχει ἀκέας ἵππους, id est agitavit et impulit veloces equos. Hic sensus huic loco congruus et appositus est. S. Petrus enim est auriga Ecclesiae, fideles agens et agitans ad bonum, etiam cum in coelis Deo fruitur, ut illi potius quam Eliae dicere possis istud Elisei: «Pater mi, tu es currus Israel et auriga ejus,» IV Regum, II, 12. Idem significat Latinum habere, ut cum dicimus: habet illum arcte et duriter, id est, tractat et regit illum arcte et duriter. Sic Plautus in Menaech.: «Nimium,» ait, «habui te delicatum.» Terentius in Hecyra: «Nunquam secus habui illam, ac si ex me esset nata.» Cato: «Villica villam conversam mundamque habeat, focum purum conversum quotidie prius quam cubitum eat, habeat,» id est sollicite servet et curet. Hinc patet S. Petrum et Sanctos vita functos curare res mortalium, ideoque esse invocandos.

Nota hic amorem, curam et sollicitudinem S. Petri circa fideles totamque Ecclesiam, utpote quam etiam post mortem semper conservaturum se promittit; et uti promisit, ita reipsa praestat: inde enim manat constantia Romanae Ecclesiae in fide et pietate orthodoxa, ac praesertim continua in eadem successio Romanorum Pontificum per annos 1625; eaque inter tot persecutores, haereses et hostes inviolata, firma et inconcussa. Hoc sane post Christum debet S. Petro, utpote primo suo Pastori et Pontifici: ut merito ab eo sperare et postulare possit deinceps continuationem hujus ejus patrocinii, ejusque clientelae se totam committere, certa quod tanto duce et protectore, utpote super ipsum quasi super petram solidissimam a Christo fundata, durabit in perpetuum, nec unquam portae inferi illi praevalebunt, Matth. cap. xvi, vers. 18.


Versus 16: Non Enim Doctas Fabulas Secuti Notam Fecimus Vobis Domini Nostri Jesu Christi Virtutem et Praesentiam, sed Speculatores Facti Illius Magnitudinis

16. Non enim. — Τὸ enim dat causam, q. d. Si fabulas vobis tradidissem, mors mihi imminens moneret et cogeret me ad paenitendum, et eas retractandum; sed vera sunt, non fabulosa quae tradidi: quare non cessabo, ne post mortem quidem, ea vobis inculcare.

Doctas fabulas secuti. — Beda, Lyranus, Cajetanus, Adamus et alii pro doctas legunt indoctas. Verum Biblia Romana legunt doctas: graece σεσοφισμένους, id est, sapienter instructas, ingeniose confictas, ad persuadendum compositas, captiosas, sophisticas. Unde Pagninus vertit, fallaces; Tigurina, arte compositas; Vatablus, argutas et ad fallendum confictas.

Taxat Gentilium, Judaeorum et haereticorum fabulas. Gentilium, quia Philosophi et Poetae multa finxerunt de Jove, Marte, Diana, eorumque generatione, apparitione, dictis et factis; itaque eorum cultum et idololatriam populo persuaserunt: maxime vero perstringit Jovis et deorum metamorphoses sive transformationes in taurum, aves et bestias, quibus eorum obscenitatem velabant, imo repraesentabant, itaque ad eamdem populum alliciebant, quas fuse describit Ovidius in Metamorph., et confutant Athenagoras, Justinus, Tertullianus, Lactantius, scribentes pro Christianis contra Gentiles.

Judaeorum, quia Judaei pleni sunt fabulis, ut patet ex Thalmud et Rabbinis. Haereticorum, quia tunc Simon Magus, quia Magus, se in varias formas transformabat, docebatque se in Judaea apparuisse ut Dei Filium, in Samaria ut Patrem, in reliquis Gentibus ut Spiritum Sanctum, teste Irenaeo, lib. I. Vide dicta Actor. viii, 20. Magis fabulosi fuere Valentiniani paulo post S. Petrum exorti, qui triginta Aeonum somnia et portenta ediderunt: quos confutarunt Irenaeus, Tertullianus, Epiphanius et alii. Similes fuere ii qui se Gnosticos, id est, scientes et doctos, appellabant, quibus similes sunt moderni haeretici, politici et athei, qui se sapientes quasi novos Gnosticos jactitant. Omnis enim error et haeresis cum sit superba, suam ignorantiam tegit jactantia et arrogantia sapientiae, cum non nisi fabulas venditet. Unde Theodoretus earum catalogum inscribit: «Compendium haereticarum fabularum.» S. Athanasius, orat. 1 Contra Arianos, «haereticos» vocat bestias lucifugas; Irenaeus, lib. I, cap. xxxiii, fungos; S. Augustinus, lib. De Haeres., sub finem, fabulones, quibus vere competit illud Apostoli, Rom. 1, 22: «Dicentes se esse sapientes,» et gnosticos, id est, scientes et doctos, «stulti facti sunt.» Quocirca Irenaeus, lib. 1, cap. xxxv: «Victoria est, inquit, sententiae vestrae manifestatio.» Et S. Hieronymus ad Ctesiphontem: «Sententias vestras prodidisse, superasse est.» Vere Psaltes: «Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua,» Psal. cxviii, 85.

Notam fecimus Domini nostri Jesu Christi virtutem, — δύναμιν, id est vim, potentiam, efficaciam, tum expiandi peccata, tum mores corrigendi, tum miracula patrandi, tum salvandi et beandi, tum orbem convertendi. Haec vis eo major apparet, quod orbem domuerit non ferro, sed ligno; non pugnando, sed patiendo. «Crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei,» ait Paulus, II Corinth. XIII, 4, de quo pulchre disserit S. Leo, serm. 8 De Quadrages. Perstringit Simonem Magum qui se pro Christo venditabat, seque vocabat virtutem Dei, Actor. VIII, 20, q. d. Nos praedicamus Christum esse Dei virtutem et sapientiam, non Simonem Magum. Sic Paulus ait I Corinth. 1, 23: «Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.»

Et praesentiam. — Ita Romana. Idque significat Graecum παρουσίαν; Pagninus et Tigurina vertunt, adventum. Male ergo aliqui legunt praescientiam. Sensus est, q. d. Christus Dei Filius ad nos non tantum descendit per virtutem et operationem, sed per praesentiam ac substantiam: hanc enim nobis spectandam exhibuit, cum «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Adamus παρουσίαν explicat περιουσίαν, id est copiam, opulentiam, praestantiam; sed hoc novum videtur et insolens. Alii intelligunt adventum Christi ad judicium: hic enim erit cum majestate, ejusque typus fuit Christi transfiguratio, de qua sequitur.

Sed speculatores, — ἐπόπται, id est inspectores, indagatores exacti, oculati testes. Rursum in forma vocantur «mystae» et sacerdotes seniores et primarii, quibus sacra et mysteria inspicere et intueri licebat, quae populo tantum velata quasi credenda proponebantur. Ita ex Suida Budaeus in Comment. linguae Graecae, pag. 338. Sic enim mystes et ἐπόπτης, hoc est inspector, gloriae Christi fuit S. Petrus in ejus transfiguratione. Sic S. Gregorius Nazianzenus, orat. 19 et 34, Isaiam, Ezechielem et similes Prophetas vocat Seraphinorum, Cherubinorum et investigabilium Dei judiciorum ἐπόπτας καὶ θεωρούς. Et Plato in Sympos, sacra amoris vocat ἐποπτικά, id est sacratiora, magis arcana, et paucis iisque eximiis perspecta. Unde Pagninus et Tigurina hoc loco vertunt: «Sed qui oculis nostris aspeximus illius majestatem,» juxta illud I Joan. 1, 1: «Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, quod manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae; et vita manifestata est, et vidimus et testamur,» etc. Sensus est, q. d. Mihi credite, quia non sum fabulo, sed ἐπόπτης, id est, ocularis inspector; narro visa, non audita: pluris enim est oculatus testis unus quam auriti decem.

Illius (Christi) magnitudinis, — μεγαλειότητος, id est, magnitudinis, majestatis, ut vertit Pagninus, magnificentiae, gloriae et claritatis; quia «resplenduit facies ejus sicut sol,» Matth. XVII, 2. Licet enim aliqui dicere videantur S. Petrum, Joannem et Jacobum in transfiguratione Christi vidisse divinam essentiam, ut Tertullianus Contra Praxeam, cap. xv; S. Chrysostomus, epist. 5; S. Leo et Damascenus, orat. De Transfiguratione; tamen communiter contrarium docent Patres et Doctores, idque satis insinuant Evangelistae. Quare Tertullianus, S. Leo, S. Chrysostomus et Damascenus exponendi sunt, quod hi tres Apostoli viderint divinam essentiam non in se, sed in effectu, puta in gloria et claritate corporis Christi; haec enim manabat a gloria animae Christi, ejusque divinitatis erat effectus, idea et index. Hoc est quod ait Damascenus: «Terrenum Christi corpus erat divinum splendorem emittens, mortale corpus deitatis gloriam fontis instar fundens, etc. Ac solis instar facies ipsius lucet: etenim luci materia carenti personaliter unitur, eoque justitiae sol efficitur.» Et auctor De Mirabilibus S. Scripturae, lib. III, cap. x, qui extat tom. III S. Augustini: «Divinitas latens in corpore, inquit, luminis sui portiunculam conspiciendam foris videntibus, quantam poterant, concessit.» Et Euthymius in Matth. xvii: «Christum transfiguratum,» ait, «splendore divino faciem ejus illustrante, speciemque illius ad majorem Dei similitudinem commutante.»


Versus 17: Accipiens Enim a Deo Patre Honorem et Gloriam, Voce Delapsa ad Eum Hujuscemodi a Magnifica Gloria

17. Accipiens enim. — Accipit enim. Est enallage Hebraica: Hebraei enim participiis utuntur pro verbis, uti saepius ostendi. Ita Oecumenius et Vatablus.

Honorem et gloriam. — Primo, quia facies Christi resplenduit sicut sol, et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Secundo, quia Moses et Elias apparuerunt cum eo loquentes, cumque quasi Messiam qui in cruce redempturus esset mundum, ac de peccato, morte et inferno triumphaturus, celebrantes. Tertio, quia Pater e nube super eum intonuit dixitque: «Hic est Filius Meus dilectus, ipsum audite,» quo protestatus est Christum vere esse Suum Filium, ideoque Deum, eo iussit omnes ei quasi novae legis legislatori et principi obedire, ideoque ei transfigurationis claritatem et gloriam dedit, quasi primitias et specimen resurrectionis, felicitatis et gloriae dandae iis qui ei crederent et obedirent. Gloria ergo Christi constitit proprie in splendore vultus et vestium; honor in voce Patris ad ipsum delapsa: «Hic est Filius Meus,» etc.

Voce delapsa a magnifica gloria, — puta e nube lucida et corusca, quae index erat gloriae divinae, scilicet Dei Patris qui per eam loquebatur. Unde S. Augustinus, tract. 35 in Joannem: «De magnifica,» ait, «potestate vocem formavit Trinitas tota, sed illa Patrem indicabat solum;» licet enim haec vox formata sit angelorum ministerio, tamen erat Dei Patris, qui per angelos quasi suos ministros loquebatur: sicut rex loquitur per suum legatum, vel oratorem. Vox haec fuit clara, augusta, intensa et sonora instar tonitrui, utpote quae e caelo ad Apostolos deferebatur, eosque sacro horrore percellebat.

Hic est Filius Meus, — quem scilicet repromisi Psal. ii, 7, dicens: «Filius Meus es tu;» et uti olim promisi, ita nunc exhibeo, sisto, ostendo et clarifico, ait Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. xxii, quasi qui decedenti Mosi et Eliae, id est, Legi et Prophetis, novus legislator succedat.

Dilectus, — ἀγαπητός, id est, dignus amore, dilectus, charissimus; S. Hieronymus in epist. ad Philipp. vertit diligibilis: ἠγαπημένος, id est dilectus, inquit, esse potest qui non sit ἀγαπητός, id est dignus qui diligatur. S. Cyprianus, epist. 63, cap. vi, vertit, dilectissimus, idque primo, quia Filius Meus est naturalis; secundo, quia Mihi ὁμοούσιος et consubstantialis, non adoptivus per gratiam, uti sunt ceteri Sancti. Unde Hilarius, lib. III De Trinit.: «Est,» inquit, «filius origine, veritate, nativitate, non adoptione, nuncupatione, creatione.» Tertio, quia unicus et unigenitus. Ita S. Athanasius, orat. 1 Contra Arianos. Sic Graeci ἀγαπητὸν υἱόν vocant filium unicum; unicus enim unice diligitur. Et apud Hesiodum ἀγαπητὴ θυγάτηρ, id est, dilecta filia, est unigenita, id est unigenita et unica.

Praeclare S. Leo, serm. De Transfigur.: «Hic est,» ait, «Filius Meus dilectus, quem a Me non separat deitas, non dividit potestas, non discernit aeternitas. Hic est Filius Meus non adoptionis, sed proprius; non aliunde creatus, sed ex Me genitus; nec de alia natura Mihi factus comparabilis, sed de Mea essentia Mihi natus aequalis. Hic est Filius Meus per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil; quia omnia quae facio, similiter facit, et quidquid operor, inseparabiliter Mecum atque indifferenter operatur.» Et S. Cyprianus, vel quisquis est auctor, serm. De Baptismo: «Duo,» ait, «grata vocabula filius et dilectus, ipso Deo dictante nostris sensibus imprimuntur, ut communio nominum nos associet collegio munerum, et tantae dulcedinis nomina nostrum emolliant animum, accendantque devotionis affectum.» Et Damascenus, orat. De Transfigurat.: «Hic,» ait, «qui nunc homo cernitur, Filius Meus dilectus est: hic qui nuper homo factus est, qui humiliter et abjecte vobiscum versatur, cujusque nunc facies resplenduit, hic, inquam, Filius Meus dilectus est; saeculis omnibus antiquior, solus ex solo, unigenitus sine tempore et sempiterne ex Me Patre progressus; quique et ex Me, et in Me, et Mecum semper est, nec existentiae ratione Me posterior.» Et inferius: «Hic est Filius Meus, ille, inquam, gloriae Meae splendor, ille substantiae Meae character, per quem angelos etiam feci, per quem caelum fundatum est, ac stabilita terra, etc. Hic est non servus, aut legatus, aut angelus, sed Filius Meus dilectus.»

Alludit ad Psalm. xxviii, 4 et 6: «Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, etc., et dilectus quemadmodum filius unicornium.» Pro dilectus hebr. est שריון sarion, vel, ut jam puncta suffigunt, sirion. Pro quo Septuaginta per metathesin poeticam legerunt ישרון jescurun, id est rectus, directus, missus, dilectus. Alludit jescurun ad Israel, imo Genebrardus censet jescurun esse diminutivum Israel, q. d. Israelulus, rectulus, dilectulus, blanditiae causa. Vide Isaiae cap. xliv, vers. 2. Israel ergo est jescurun, id est rectus, ideoque mihi dilectus. Israel autem fuit parens et typus Christi: Christus enim vere est Israel, id est, vir dominans Deo.

Jam Christus Patris dilectus comparatur filio unicornium, id est unicorni. Primo, quia unius Dei unicus est Filius, sive quia Filius est Dei, qui est unicornis, id est, unicus in essentia, idemque est cornu fortissimum in potentia: Christus enim est Patri ὁμοούσιος et consubstantialis. Secundo, quia unicornis prae aliis animalibus mire diligit suos foetus, mori malens quam eos vivos amittere. Simili modo Pater unice diligit Filium, ait Richardus in Psalm. xxviii, quia unico et singulari modo genuit eum absque matre, sicut in terra eumdem, ut homo est, genuit sine patre, ait Euthymius ibidem. Rursum Christus quasi unicornis foetus suos, puta fideles, ita dilexit, ut pro eis mori et crucifigi voluerit. Tertio, Christus fuit filius unicornium, quia fuit filius crucis, et «cornua fuerunt in manibus ejus, ubi abscondit fortitudinem suam,» ait S. Ambrosius, serm. 2 De Baptism. Christi. Unicornis enim habet cornu bifurcum instar crucis, ait S. Justinus. Quarto, quia sicut unicornis cornu tangens aquas venenatas, ab eis venenum excutit, teste Plinio, lib. VIII, cap. xxi: ita Christus tactu corporis sui aquas venenatas tribulationum et mortis nobis sanas, potabiles et suaves effecit. Quinto, quia Christus est invictus et insuperabilis per cornu deitatis, unionis hypostaticae et gratiae singularis, quod dedit ei Pater, juxta illud: «Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,» Lucae 1; et: «Cornua rhinocerotis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae,» Deuter. xxxiii, 17. Vide ibi dicta. Sexto, sicut monoceros, sive unicornis capi nequit nisi sinu virginis: ita Christus non nisi sinu Beatae Virginis capi potuit; sed eo captus, factus est homo. Vide dicta Numer. xxiii, 22. Septimo, quia, ut canit ibidem Psaltes, Christus apparuit mundo post disjectas cedros, id est, superbam impietatem, errores Judaismi et Gentilismi per vim tonitrui, id est praedicationis Evangelii. Octavo, cornu unicornis non tantum est validum, sed et medicum, ait S. Justinus: ita validum et medicum est robur ac gratia Christi, utpote quae omnes animae et corporis infirmitates sanet et corroboret, adeoque Virgines et Martyres efficiat. Nono, unicornis tactu cornu purgat aquas a veneno serpentum: sic Christus tactu Jordanis, dum in eo baptizatus est, aquas ejus ceterasque omnes fecit purgatrices et expiatrices peccati in sacramento Baptismi. Decimo, pulli sive hinnuli unicornium sunt pulchri, elegantes, amabiles et gratiosi: talis est et Christus.

Tropologice vox Christi praedicantis comminuit cedros, id est, idola et superbiam saeculi. Tunc Apostoli et fideles invicti exsilierunt et dominati sunt quasi filii unicornium, id est, sanctorum Patriarcharum, qui suum cornu et robur collocarunt in unicorni, id est, in uno Deo, aeque ac totum cor et amorem, ideoque pro eo fortiter sanguinem et vitam posuerunt.

In quo Mihi complacui. — Graeca significantius εἰς ὃν ἐγὼ εὐδόκησα, id est in quem Ego complacui, in quem omnem Meam εὐδοκίαν, id est beneplacitum, propositum et voluntatem propensam, effudi. Tigurina, «in quo mihi complacitum est.» Vatablus, «in quo placatus sum et mundo reconciliatus.» Alii valde apposite, «quem placabilem et gratissimam hostiam mihi constitui, ut homines mihi reconciliem.» Budaeus in Comment. linguae Graecae, pag. 364, «in quo animo meo obsecutus sum, in quo opus meum probavi, in quo mihi placui, in quo acquievit animus meus, in quem, cum intueor, omnem iram et offensionem pono.» S. Chrysostomus et Euthymius in cap. xvii Matth., «in quo delector;» S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangel., cap. xiv, «placitum meum in te constitui, per te decrevi implere quod mihi placet, ut deinceps non dicam: Paenitet me fecisse hominem; per te placui hominibus.» Idem, serm. 63 De Verbis Domini, et tract. 35 in Joannem, «erga quem bene affectus sum, cui bene volo, aut de quo bene sentio.» Tertullianus, Contra Praxeam, cap. xxiii; Cyprianus, lib. I Contra Judic., cap. x, et Irenaeus, lib. III, cap. xi, «in quo bene sensi.»

Deus ergo in Christo Sibi complacuit, primo, quia Eum Verbo hypostatice unitum, ut Filium Suum infinito amore diligit, in Eoque totus complacendo conquiescit.

Secundo, quia per Eum solum placuit Illi homines redimere, novamque legem et Ecclesiam instituere.

Tertio, quia in summa Ejus obedientia, humilitate, sanctitate mire Sibi complacuit, per Eum placatus fuit toti humano generi, ac cum eo in gratiam rediit, et innumera scelera ei condonavit: nam, ut ait Christus Joannis viii, 29: «Quae placita sunt Ei, facio semper.» Ita S. Bernardus, serm. 1 De Epiphan.

Quarto, quia per Eum omnes in Eum credentes diligit, sanctificat, filios et haeredes Suos destinat. Nemo enim placet Deo Patri nisi per Christum, et omnes qui Christo placent, placent et Ipsi. Denique omnis virtus, sapientia, sanctitas, adeoque quidquid Deo placet, per Christum placet.

Alludit hisce verbis, imo explet Deus illud Isaiae xlii, 1, de Christo: «Ecce servus Meus, suscipiam Eum; electus Meus, complacuit sibi in Eo anima Mea.» Et ad hymnum angelorum Christo nato occinentium: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,» erga quos scilicet Deus per Christum suam εὐδοκίαν, id est beneplacitum, summumque amorem exhibere decrevit, donando eis suam gratiam, amicitiam, gloriam, haereditatem et felicitatem aeternam. Unde Syrus, Nyssenus, Theophylactus et Euthymius pro εὐδοκίας, id est bonae voluntatis, legunt εὐδοκία, id est, bona voluntas, hymnumque faciunt trimembrem, hoc modo: «Gloria in altissimis Deo, in terra pax, hominibus sit bona voluntas,» id est, benevolentia Dei, ut scilicet per Christum jam natum eos salvet et in filios sibi adoptet. Sic Ephes. 1, 9, et alibi homines bonae voluntatis vocantur filii dilectionis, id est, filii voliti, electi et dilecti a Deo.

Nota: Historiam transfigurationis varie narrant SS. Matthaeus, Marcus et Lucas; sed haec fuit rei gestae series et ordo, qui Evangelistas omnes inter se conciliat. Primo, Christus oravit; interim discipulis ex labore conscensi montis, et ex prolixitate orationis Christi somno gravatis ac dormientibus transfiguratus est Christus. Secundo, accesserunt Moses et Elias loquentes cum Christo de excessu (morte crucis) quem completurus erat in Jerusalem. Tertio, Apostoli e somno hoc fulgore et colloquio excitati viderunt gloriam Christi, cum eoque colloquentes Mosen et Eliam. Quarto, finito hoc colloquio, cum signum darent abitus, S. Petrus hac voluptate quasi ebrius, dolens eos parare abitum, petiit fieri tria tabernacula, unum Christo, secundum Mosi, tertium Eliae. Quinto, supervenit nubes subducens Mosen et Eliam, cum voce ad Christum: «Hic est Filius Meus dilectus,» etc., quibus territi SS. Petrus, Jacobus et Joannes ceciderunt in terram; sed mox a Christo confortati et erecti levantes oculos suos solum viderunt Jesum. Interim Moses ad limbum, Elias ad suum locum per angelum uti adductus, ita et reductus est.

Ipsum audite, — Ipsi et in Ipsum credite, Ipsi obedite: «Ipsum,» inquam, «audite,» non Mosen, qui umbras legis docet; non Eliam, qui caelum claudit, indeque ignem evocat quo perdit peccatores; sed Ipsum qui verus Evangelii doctor, legis novae legislator, dux caeli, idea sanctitatis, voluntatis Meae internuntius, adeoque figura et character substantiae Meae. Qui ergo Ipsum audit, Me audit; qui Ipsum spernit, Me spernit. Ita Damascenus, orat. De Transfigurat. Praeclare S. Leo, serm. De Transfigurat.: «Hunc ergo,» ait, «in quo per omnia Mihi bene complaceo, et cujus praedicatione manifestor, cujus humilitate clarificor, incunctanter audite: quia Ipse est veritas et vita, Ipse virtus Mea atque sapientia. Ipsum audite, quem legis mysteria praenuntiaverunt, quem Prophetarum ora cecinerunt: Ipsum audite, qui sanguine suo mundum redimit, qui diabolum ligat et vasa ejus rapit, qui peccati chirographum et praevaricationis pacta dirumpit. Ipsum audite, qui viam aperit ad caelum, et per crucis supplicium gradus vobis ascensionis parat ad regnum.»

Alludit ad illud Mosis de Christo oraculum: «Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies, etc. Ponam verba mea in ore ejus, loqueturque omnia quae praecepero illi: qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam,» Deuter. xviii, 16 et 18. Et illud Isaiae lv, 4: «Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem Gentibus.» Et illud Joann. 1, 17: «Gratia et veritas per Jesum Christum facta est: Deum nemo vidit unquam; Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis.»

Nota primo, haec vox Patris ad Christum facta est, non ante, ut volunt aliqui, sed post discessum Eliae et Mosis, cum scilicet intrarunt in nubem, ut ait Lucas, cap. ix, vers. 34 et 35; unde vers. 36 ait: «Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus,» nimirum ut clarissimum esset hanc vocem ad solum Christum referri, non ad Mosen vel Eliam. Ita S. Chrysostomus, Ambrosius et alii in Matth. xvii, vel Lucae ix. Secundo, hic repraesentata fuit SS. Trinitas, sicut et in baptismo Christi: scilicet Pater in voce, Filius in divina gloria, Spiritus Sanctus in nube. Tertio, hac voce, ait Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. xxii, significatur abrogatio legis veteris et novae institutio, passio Christi in excessu, de quo cum Christo loquebantur Elias et Moses; resurrectio in transfiguratione, infernus et limbus in Mose: eo enim reducta fuit, uti inde abducta fuerat anima Mosis.


Versus 18: Et Hanc Vocem Nos Audivimus de Coelo Allatam, cum Essemus cum Ipso in Monte Sancto

18. Hanc vocem nos (ego, Jacobus et Joannes) audivimus de caelo (de nube et aere celsiore) allatam, — ἐνεχθεῖσαν, id est delatam, delapsam, uti paulo ante vertit Interpres.

Cum essemus cum ipso in monte sancto. — Faber Stabulensis in cap. ix Marci opinatur hunc montem fuisse Libanum, tum quia de eo praedixit Isaias xxxv, 2: «Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron: ipsi viderunt gloriam Domini et decorem Dei nostri.» Sed alius est Isaiae sensus, ut ibi dixi: tum quia Christus tunc erat in finibus Caesareae Philippi, quae adjacet Libano. Verum id falsum est; nam sex dies jam abierant a concione habita Caesareae, quibus Christus accessit ad Thabor; unde et mox a transfiguratione descendit Capharnaum, quae urbs vicina est monti Thabor. Vide Matth. xvii, 1.

Communis ergo sententia est montem hunc fuisse Thabor, quem Septuaginta et Josephus vocant Itabyrium, de cujus situ, altitudine, amoenitate, fertilitate dixi Osee v, 1. Thabor hebraice idem est quod venit lumen, vel puritas, vel electio, quod apte convenit transfigurationi Christi: nam in eo Christus refulsit lumine solari, primam Evangelii legem sanxit, quae electos perducit ad caelum; quocirca Christiani postmodum in hoc monte tres ecclesias extruxerunt ac ingens monasterium, teste Beda cap. xvii De Locis sanctis, soletque hic mons a peregrinis magna religione visitari. Merito ergo mons hic vocatur sanctus. Fabulantur Judaei ex Isaiae cap. ii, 2, et Michaeae iv, 1, tempore Messiae Thabor jungendum Carmelo, ac utrique imponendam Jerusalem, quae tribus leucis in altum attollatur, uti ex Galatino et aliis recensui Isaiae ii, 2. Verius Damascenus, orat. De Transfigur., explicans illud Psalm. lxxxviii, «Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt»: «Thabor,» ait, «exultavit, cum in eo transfiguratus est Christus; Hermon, cum juxta eum baptizatus.»

Causam cur in monte transfiguratus sit Christus, ait Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, xxii, ut scilicet lex nova ab eo sanciretur in monte, sicut lex vetus sancita erat a Mose in monte Sina: «Oportebat,» inquit, «in eo suggestu consignari novum Testamentum, in quo conscriptum vetus fuerat.» Rursum in hoc eodem monte Thabor, Barac et Debora caelestem consecuti sunt victoriam contra Sisaram, Judic. iv, 6; nam, ut cap. v, vers. 20, ipsi canunt: «De caelo dimicatum est contra eos, stellae manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt;» quia scilicet angeli e caelo jaculati sunt fulgetra, ignem, grandinem, stellas cadentes in aciem Sisarae, inquit Lyranus et Abulensis. Addit Josephus, lib. V, cap. vi, imbrem et ventos, idque apposite significat nomen ducis: Barac enim hebraice est fulgur; Debora est apis, haec fuit «uxor Lapidoth:» Hebraei et Arias vertunt, mulier lychnaria, quae scilicet concinnabat elychnia tabernaculi; vel, ut Arias, mulier lampadarum, id est, divinis illuminata et imbuta splendoribus: fuit enim prophetissa; nam hebraice לפדים lappidim vocantur lampades, indeque graecum et latinum nomen lampas, derivatum est, ait Arias. Sicut ergo Barac et Debora cum suis fuerunt quasi legio fulminatrix Dei (uti fuit postea legio Christiana sub Antonio Imperatore, quae suis precibus pluviam a Deo impetravit, aeque ac fulmina in hostes), qui fulguribus hostes prostraverunt, Israelem vero suis oraculis et victoriis illustrarunt in monte Thabor: ita pariter Christus in eodem monte transfiguratus suo fulgore illuminavit Apostolos, et perculit diabolos. Ibi ergo ipse fuit Debora, id est, apis fundens mel Evangelii fidelibus, aculeum vero vindictae servavit infidelibus. Unde S. Hieronymus ad Furiam De Viduit. docet Deboram esse apem, quia «Debora,» ait, «dicere poterat: Quam dulcia gutturi meo eloquia illa, super mel et favum ori meo! Apis nomen accepit Scripturae floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali ore componens.»

Tropologice mons est locus semotus a turba et strepitu: ideoque appositus ad audiendam Dei vocem: hinc sua altitudine mons typus est caeli, monetque in eo degentes mentem ad caelum attollere, ideoque ad ardua virtutum opera et perfectionis culmen conniti et conscendere. Qua de causa Christus sermonem primum habuit in monte, quo docuit Evangelicae vitae summam et perfectionis Christianae culmen, Matth., cap. v, vi, vii. In monte quoque pernoctavit in oratione, Lucae vi, 12. Item panes multiplicavit ad alendam turbam, Matth. xv, 29. Eucharistiam instituit in monte Sion: crucifixus est in monte Calvariae: resurgens discipulis in monte apparuit, Matth. cap. xxviii, vers. 16: ex monte Oliveti ascendit in caelum: Spiritum Sanctum misit in caenaculum montis Sion, Actor. 1, vers. 12.

Christum imitati sunt viri eximii, ut Elias, Eliseus, filii Prophetarum, S. Antonius, S. Benedictus, S. Franciscus, qui in montibus cum Deo versari, orare et caelestem vitam agere elegerunt; unde ibidem caelestibus visionibus, gratiis, donis, stigmatibus a Deo illustrati et ornati fuerunt.


Versus 19: Et Habemus Firmiorem Propheticum Sermonem, cui Benefacitis Attendentes Quasi Lucernae Lucenti in Caliginoso Loco

19. Et habemus firmiorem propheticum sermonem. — Probavit S. Petrus Evangelii Christique fidem a se praedicatam, esse veram et divinam, ex oculari visione gloriae Christi in transfiguratione et auditione vocis Dei Patris: «Hic est Filius Meus dilectus, in quo Mihi complacui; ipsum audite.» Nunc ne ea sola niti videatur, neve quis eam velut privatam de illusione vel adulatione suspectam reddat, eamdem confirmat publico certissimoque Prophetarum testimonio: propheticum enim sermonem vocat oracula Prophetarum, sive ea quae Prophetae prophetarunt de Christo ejusque divinitate, incarnatione, morte, redemptione, etc., quale est illud Psal. ii, huic loco maxime consentiens: «Filius Meus es tu, ego hodie genui te.»

Porro hic propheticus sermo non verior, non melior, ait S. Augustinus, serm. 27 De Verbis Apostoli, cap. iv, sed firmior est oculari visione et auditione sancti Petri; quia, licet claritas illa et gloria Christi, aeque ac vox ad eum de caelo delapsa, esset revera divina et manans a Deo Patre, tamen poterant Judaei similesque calumniatores tam vocem, quam claritatem magicis tribuere praestigiis, aut certe fabulis, uti vocem similem Patris ad Christum tribuerunt tonitruo, Joann. cap. xii, vers. 29. Hoc autem de Prophetis et sermone prophetico, concesso quod esset propheticus, uti concedebant, dicere non poterant, praesertim quia Prophetae multis saeculis Christum praecesserant. «Nondum,» inquit Augustinus, «erat homo Christus, quando misit Prophetas. Si ergo magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus erat antequam natus?» Hac ergo de causa Deus misit tot Prophetas per singula saecula, ut omnes prophetarent ea quae agenda et toleranda erant a Christo, hoc fine, ut, cum ea ab ipso impleri cernerent tam Judaei quam Gentiles, certo scirent ipsum esse Christum ab omnibus Prophetis praedictum et promissum, «quod neque Apollonio, neque Apuleio, neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere,» ait Lactantius, lib. V, cap. iii. Hoc est quod canit Zacharias, Lucae 1, 70: «Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a saeculo sunt Prophetarum ejus.» Et S. Petrus: «Huic omnes Prophetae testimonium perhibent,» Actor. x, 43. Unde S. Justinus Martyr, dialog. Contra Tryphonem, narrat se lectione Prophetarum ad Christum esse conversum. Ita S. Augustinus, Beda, Hugo, Lyranus, Dionysius, et alii passim.

Adde, fides et lumen fidei, quod ostendit oracula Prophetarum esse divina et a Deo profecta, firmius et certius est omni scientia, demonstratione et visione sensitiva, ac quovis testimonio oculari et aurito. Et sic hic sermo propheticus non tantum aliis, sed et ipsi S. Petro firmior erat visione et auditione sua. Unde recte Gagneius et alii τὸ firmiorem exponunt firmissimum. Sic Paulus ait, «major,» id est maxima, «horum est charitas,» 1 Corinth. xiii, 13. Quare improbabilis est expositio Erasmi, qui per propheticum sermonem accipit ipsam vocem Dei Patris ad Christum in transfiguratione, quasi ipse Pater fuerit Christi Propheta et praeco, praedicens sibi placitura esse quae doceret et ageret Christus. Aeque improbabilis et impertinens est alia ejusdem expositio, quae placuit Clario et Titelmanno, scilicet propheticum sermonem, id est, Prophetarum oracula facta esse firmiora per vocem hanc Patris ad Christum: «Hic est Filius Meus,» etc.; nec enim S. Petrus agit hic de confirmatione oraculorum propheticorum, sed suae visionis, quam confirmat per haec oracula. Hinc sequitur falsam esse lectionem illam quam habent nonnulli Graeci codices, ut pro τὸν προφητικὸν λόγον per o, legant τῶν προφητικῶν λόγων per ω, ex qua sic vertunt, habemus βεβαιότερον, id est firmiorem, scilicet visionem et vocem Patris jam dictam, propheticis sermonibus. Alia enim, imo contraria, est mens et vox S. Petri.

Dices: Vox Patris de Christo quam audivit S. Petrus, scilicet, «Hic est Filius Meus,» etc., tam certa et firma erat, quam vox ejusdem de eodem quam audiverunt Prophetae, v. g. David Psalm. ii, 7: «Filius Meus es tu.» Ergo sermo propheticus non fuit firmior visione et auditione S. Petri. Respondeo, nego consequentiam. Licet enim vox Patris objective, puta in se, esset verissima et certissima, aeque ac oracula Prophetarum, tamen subjective, quatenus scilicet in auribus S. Petri sensibiliter recipiebatur et resonabat, non erat tam certa et firma, quam visiones Prophetarum: auditus enim omnisque sensus falli potest; visio vero prophetica falli nequit, quia fit per lumen supernaturale et divinum, quo Deus Prophetae attestatur rem ipsi revelatam esse veram certamque, ac non alium quam Deum eam revelare: quocirca Prophetae fide divina credere tenebantur ea quae videbant et audiebant esse vera, esseque a Deo.

Instabis: Etiam S. Petrus fide divina tenebatur credere hanc visionem et vocem esse veram, esseque a Deo. Respondeo: Id quoque verum est, at non quatenus eam oculis et auribus percipiebat, sed quatenus habebat certa signa credibilitatis, quibus convincebatur eam esse veram fideque credendam. Signa haec erant vita et miracula Christi, quibus certus erat ipsum esse Christum Dei Filium, ac proinde omnia quae ageret et ostenderet esse vera et a Deo; rursum testimonium Eliae et Mosis, splendor divinus Christi, nubes lucida, etc.: haec enim omnia convincebant Petrum, ut crederet hanc visionem et vocem non esse fictam, sed veram et divinam: sicut iisdem et similibus convictus fuit S. Thomas, ut videns, audiens et palpans vulnera carnemque redivivam Christi, Deo mentem ejus illustrante, fide divina crederet eum vere resurrexisse; unde exclamavit: «Dominus meus et Deus meus;» et Christus ad eum: «Quia vidisti Me, Thoma, credidisti,» Joan. xx, 29. Sicut enim timor est seta, ut ait S. Augustinus, per quam in animam inducitur filum amoris divini, ita visio haec fuit seta per quam inducta est fides. Simili modo Prophetae credebant suas visiones et voces quas audiebant, esse veras et a Deo, eo quod Deus certa hujus rei eis signa daret, ut de ea dubitare non possent, sed idipsum fide divina credere tenerentur. Pari modo fideles credere tenentur hanc visionem S. Petri fuisse caelestem et divinam, tum quia idipsum in Scriptura sacra hoc loco a S. Petro expressum est, tum quia consequenter Ecclesia idipsum fidelibus quasi fide credendum proponit, et ad id eos obligat; nam, ut ait S. Augustinus, lib. Contra epistolam Fundamenti, cap. iv: «Ego Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae Catholicae commoveret auctoritas,» Ecclesia enim est quae docet et assecurat quodnam sit verum Evangelium, quod falsum et supposititium, uti fuit Evangelium Nicodemi, Thomae, Nazaraeorum, etc. Idem censendum est de epistolis S. Petri et qualibet alia S. Scriptura.

Cui benefacitis attendentes.προσέχοντες, id est intendentes, uti legit S. Augustinus, tract. 23 in Joannem. Sic Christus: «Scrutamini,» ait, «Scripturas, quia, etc., illae testimonium perhibent de me,» Joan. v, 39.

Quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. — Prophetia omnisque Scriptura est quasi lucerna lucens in nocte, et tenebris hujus saeculi et vitae, eas illuminans, sed modice et obscure instar lucernae, ut Christum quasi solem justitiae nobis ostendat, ad eumque deducat. «Omnis enim prophetia una magna ad Christum lucerna est,» ait S. Augustinus, tract. 23 in Joan.; et serm. 237 De Temp.; lucernas has fertur adinvenisse Hieronymus Cardanus physicus et medicus, ac a forma campanarias nuncupavit, quod campanae turritae speciem gerant. Talis lucerna campanaria est S. Scriptura, utpote plena copioso sapientiae oleo, sublimis instar turris, sonora instar campanae.

In caliginoso loco, — ἐν αὐχμηρῷ τόπῳ, id est, in loco squalido, obsito, obscuro, tenebroso, sordido, horrido; talis enim est hic mundus et haec vita. Hujus rei symbolo Deus jussit Mosi fabricare tabernaculum undique clausum, et carens fenestra, ideoque obscurum et tenebrosum; sed ad illud illuminandum fieri candelabrum septiceps, habens scilicet septem lucernas, quae illud illuminarent: tabernaculum enim obscurum repraesentat saeculum hoc plenum ignorantia; candelabrum repraesentat Scripturam et fidem, quae illud illuminat: vide dicta Exodi xxvi, 1 et seq. Sic veteres praeter lucernas simplices uno elychnio lucentes, quas cubicularias vocabant, in locis amplis habebant dimyxos ad duo elychnia ferenda, aut trimyxos ad tria, aut heptamixos ad septem, aut polymyxos ad plura; de quibus Martialis, lib. XIV:

Illustrem cum tota meis convivia flammis,
Totque geram myxos, una lucerna vocor.

Vide quae de lucernis et candelabro, Ecclesiam ejusque fidem et doctrinam repraesentante, dixi Zachar. cap. v.

Denique sicut lucernae crebro suggeri debet oleum ut luceat, ita S. Scripturae crebro a Doctoribus inseri debet explicatio docta et pia, ut auditoribus lucem doctrinae et calorem devotionis aspiret. Romae et in Italia utimur lucernis grandioribus et turritis quae multum olei continent, idque arte physica, ad impediendum scilicet vanum, quasi in alta turricula suspensum, quod sensim in os et elychnium lucernae delabens, illius lucem ardoremque continuo diuque fovet.

Donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.

Idem est diem lucescere quod luciferum oriri: eo enim orto fit aurora et elucescit, sive emicat dies. Quaeres quis hic dies, quis lucifer: Primo, Oecumenius respondet esse plenam cognitionem fidei et Evangelii: «Cum,» inquit, «dies adveniet, id est, rerum ipsarum praesentia, habebitis orientem luciferum in cordibus vestris, hoc est Christi cognitionem et adventum ejus a Prophetis praenuntiatum, qui tanquam lux vera corda vestra illustrabit;» ut prophetia sit nox, Evangelium sit aurora et lucifer, visio beatifica sit clara dies et meridies. Unde S. Cyrillus, lib. I De Trinit., sub initium, docet, quod Christus sit jubar, dies et lucifer, qui mentibus fidelium per spiritum irradiat, easque illuminat clarius quam Prophetae omnes; sicut lucifer clarius rutilat quam caeterae stellae. Et quia, sicut lux luciferi gignitur a sole, sic Christus gignitur a Patre quasi lumen de lumine, Deus de Deo. Unde Christus ipse de se ait: «Ego sum stella splendida et matutina,» puta lucifer, Apoc. xxii, 16. Sensus ergo est, q. d. Intendite lectioni et studio Prophetarum, ut ex eis confirmemini in fide Christi, donec ex hoc studio et illustratione Dei dies et lucifer, id est certior et clarior planeque explicita Evangelii fideique cognitio, nocti, id est obscuriori Judaeorum et Prophetarum cognitioni succedens, vobis illucescat, ut plane in ea confirmati per eam deducamini ad clarum meridiem aeternitatis et visionis Dei. Sicut enim se habet lucifer sive lux aurorae ad lucem meridiei, sic se habet haec fidei doctrina ad visionem beatificam. Rursum, sicut lucifer se habet ad noctem, quasi medium quid inter noctem et diem, et diei lucisque initium: sic se habet haec Christi doctrina clara ad doctrinam obscuram Prophetarum: haec ergo fuit quasi lucerna, Christi vero fuit lumen, Joan. cap. 1, vers. ix. Hinc idem Joannes, epist. 1, cap. ii, vers. 27, ait: «Non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus.» Et Jerem. cap. xxxi, vers. 31: «Non docebit ultra vir proximum suum, etc., omnes enim cognoscent me;» et, ut ait Isaias liv, 13: «Erunt omnes docibiles Dei.» Ita Adamus, Arias, Gagneius et alii.

Secundo, apposite dies hic et lucifer accipi potest beatitudo, puta gloria coelestis et visio beatifica: vita enim in miseriis et tenebris hujus saeculi est quasi nox; futura ergo in gloria erit quasi dies et lucifer. Lucifer enim, sive stella Veneris, quia adducit auroram, sive initium diei, hinc idem est quod dies, juxta illud Martialis:

Phosphore (id est lucifer), redde diem.

Et illud Boetii, lib. III De Consol.: «Lucifer ut tenebras pepulerit, pulchra dies roseos agit equos.»

Porro lucifer est symbolum visionis beatificae. Primo, quia ea fit per lumen gloriae, juxta illud Psalm. xxxv, 10: «In lumine tuo videbimus lumen.» Apte ergo vocatur lucifer. Secundo, quia lucifer sive aurora est initium diei: significat ergo initium beatitudinis, cum scilicet anima sola statim a morte Dei visione beatur, cujus complementum et quasi meridies erit in resurrectione, quando corpus totusque homo beabitur et gloria collustrabitur per omnem aeternitatem. Tertio, quia lucifer, utpote vehens diem et lucem, symbolum est prosperitatis et felicitatis, uti dixi Isaiae cap. xiv, vers. 21. Quarto, quia Beati fulgebunt in coelo quasi stellae et luciferi, juxta illud Apoc. cap. ii, vers. 28: «Qui vicerit, etc., dabo illi stellam matutinam.» Et Daniel. cap. xii, vers. 3: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.» Vide utrobique dicta. Quinto, sicut lux luciferi et aurorae manat a sole, uti mox dicam, sic gloria Sanctorum manat a gloria Christi; et sicut lucifer et stellae comitantur, stipant et cingunt solem: sic et Sancti Christum. Sexto, quia φωσφόρος, id est lucifer, solem quoque significat, ait Suidas, quia φωσφορεῖν est illucere et diem inferre, sic et Cicero, lib. II De Natura Deorum, lunam vocat luciferam; unde Syrus hic pro lucifer vertit sol.

Ad hunc diem suspirabat Sponsa Cant. ii, 3, pascens in liliis «donec aspiret dies» beatae aeternitatis, «et inclinentur umbrae» miserae mortalitatis, ait S. Gregorius; et S. Joannes, Apocal. cap. xxi, vers. 23, ait quod Jerusalem coelestis «non eget sole neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus;» et cap. xxii, vers. 5: «Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos.» Ita S. Augustinus in Psal. li: «Quamdiu,» ait, «ad lucernam ambulamus, necesse est ut cum timore vivamus; cum autem venerit dies noster, id est manifestatio Christi, de qua Apostolus: Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.» Idem, in Psal. lxxxix: «Ergo,» ait, «in his velut nocturnis doloribus et laboribus prophetia nobis accensa est sicut lucerna in caliginoso et obscuro loco, donec lucescat dies, et Lucifer oriatur in cordibus nostris. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Huic expositioni favet vox donec; egemus enim prophetia et Scriptura per totam hanc vitam, donec perveniamus ad visionem in patria coelesti. Favet etiam quod luciferi cursus soli sit coaevus, firmus et perpetuus, ideoque post longam noctem ejus aspectus sit jucundissimus, quasi lucis, solis et diei origo: unde Sophar ad Job xi, 17: «Quasi meridianus fulgor,» ait, «consurget tibi ad vesperam,» hoc est, cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer. Et Virgilius, II Aeneid.:

— Ducit diem Lucifer.

Statius, Thebaid. III: Purpureo vehit ore diem.

et Ovidius, VI Fastor.: Et vigil Eois Lucifer exit aquis.

Idem Metamorph., lib. VIII: Retegens diem noctisque fugans tempora Lucifer.

et lib. XI: Undecimus Lucifer stellarum coegerat agmen.

et lib. XV: — Cumque albo Lucifer exit Clarus equo.

Et Statius, Thebaid. XII: Tertius auroram pulsabat Lucifer.

Hinc Poetae Luciferum, puta auroram, vocabant Titanis, id est solis filiam, eo quod ex sole oriente procedat illa claritas coeli quem auroram dicimus. Ita Varro, lib. VI: «Aurora,» ait, «dicitur ante solis ortum ab eo, quod ab igne solis tum aureo aer aurescit;» et Virgilius, IV Aeneid., de aurora ita canit:

Postera Phoebea lustrabat lampade terras;

et lib. VII: Aurora in roseis fulgebat lutea bigis.

et Tibullus, lib. III: Auroram Phaetontis (id est Solis) equi jam luce vehebant.

Hinc aurora dicitur quasi aurea hora, vel potius quasi aura rorans.

Prior sensus planior et simplicior est, ideoque magis litteralis et genuinus: posterior plenior est magisque anagogicus. Sicut enim Lucifer est diei solisque praecursor et praenuntius, sic fides Christi praecurrit et praenuntiat visionem beatificam. Hic ergo lucifer fidei oritur in cordibus nostris; in coelo vero meridies claritatis divinae in mentibus nostris resplendebit.

Tropologice Hugo: Dies, ait, est dilectionis fervor, quem praeire debet lucifer, id est cognitio Dei et virtutis, ut crescat ad meridiem perfectionis, juxta illud Proverb. iv, 18: «Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.» Unde Thomas Anglicus pro «elucescat» legens «illucescat», id est, inquit, intus luceat, et usque ad intimum animae. Porro, sicut omnis claritas luciferi et aurorae oritur a sole oriente et subsequente: sic omnis gratia et gloria Sanctorum oritur a Christo, qui est sol justitiae, gratiae et gloriae. Hoc est quod de Ecclesia et anima fideli dicitur Cantic. vi, 9: «Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?» Quod explicans S. Gregorius, lib. XVI Moral., cap. xxv: «Aurora,» ait, «mens justi est, quae peccati sui tenebras deserens ad lucem jam erumpit aeternitatis.» Eadem est pulchra ut luna, quia, ut ait Philo Carpathius in Cantic. cap. vi, accipit gratiam a Christo, sicut luna accipit lumen a sole; et quia aliquando in prosperis lucet, aliquando in tenebris adversitatum relinquitur; et quia crescit in virtute, uti nova luna crescit usque ad plenilunium. Eadem est electa ut sol, quia Christum imitatur solem justitiae, a quo et lucem sumit et calorem. S. Bernardus vero, serm. 60 ex parvis, per auroram accipit humilitatem, a qua incipit virtus et vita sancta: «Bene,» inquit, «dicitur aurora consurgens, ut virtutum structura surgens, ab humilitate tanquam fundamento proprio erigatur.» Per lunam vero, quae splendorem sumit a sole, designatur castitas: «Quaeque enim fidelis anima, si veri solis obtutibus offeratur intuenda, ex visione illius protinus admittit in se decus pulchritudinis et venustatem castitatis: unde fit ut ex ejus lumine crescens et proficiens, etiam ad perfectionem provehatur, ut recte dicatur de illa: Electa ut sol.» Per solem vero designatur charitas, ideoque sponsa dicitur electa ut sol, quia induta est veste nuptiali charitatis: qua virtute qui indutus splendebit, erit procul dubio terribilis hostibus suis ut castrorum acies ordinata. Haec S. Bernardus; Ambrosius vero et S. Augustinus, epist. 80: Ecclesia, aiunt, justorum est aurora consurgens, quia a tenebris peccatorum ad sanctitatis lucem proficit; deinde de virtute in virtutem crescit instar lunae; denique in die judicii, relicta caligine et putredine peccatorum ac mortalitate carnis, immortalitatis lumine et aeterna charitate vestita solem ipsum repraesentabit. Denique S. Gregorius in Cant. vi, ait Ecclesiam in incipientibus progredi ut auroram, quippe qui e tenebris peccatorum luce sanctae operationis splendere incipiunt; in proficientibus esse pulchram ut lunam, quippe qui dum peccantibus bona exempla praebent, quasi luna lucent in nocte; denique in perfectis esse electam ut solem, dum non tantum peccantibus, sed etiam bonis ac sanctis per eos exempla imitationis praebet. «Profecto enim jam luna,» inquit, «sol efficitur; quia quae in nocte errantibus nunc lucebat, modo in die ambulantibus lumen veritatis manifestat.» Hinc refert Venerabilis Beda, lib. III Histor. Angl., cap. xix, S. Furseum raptum in exstasin audivisse angelos justis concinentes: «Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.» Talis ergo fulget, progreditur et caeteris eminet quasi Lucifer, de quo canit Ovidius, Metamorph. lib. II:

Ecce vigil nitido patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli statione novissimus exit.

Rursum, sicut stella Veneris semper comitatur solem, et mane quidem eum orientem anteit, vocaturque Lucifer; vespere vero eum occidentem sequitur, vocaturque Hesperus, de quo Poeta:

Hespere, qui coelo luces jucundior ignis,

id est jucundissima stella: veteres enim censebant stellas esse igneas. Sic qui assidue in virtute proficit, comitatur Christum, qui est sol justitiae; et, ut ait S. Joannes, Apocal. xiv, 4: «Sequitur Agnum quocumque ierit.» Quocirca Abbas ille in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xliv, num. 6, hac ratione se jugiter excitabat ad progressum in virtutibus: «Ego,» inquit, «per singulos dies statui verba mea audiri a Domino, putans mihi dici: Laborate propter me, et ego quiescere faciam vos. Adhuc modicum decertate, et videbitis salutare meum et gloriam meam. Si diligitis me, si filii mei estis, ad Patrem rogantes revertimini. Si fratres mei estis, erubescite pro me, quemadmodum propter vos multa perpessus sum. Si oves meae estis, Dominicam passionem sequimini.» Et alius, num. 9: «Ego,» ait, «quotidie Ecclesiam intellectualium virtutum exspecto, Dominum gloriae in medio earum video super omnes splendentem. Quando autem abscedam ab eo, ascendo in coelum, exspectans admirandas pulchritudines angelorum, et quos emittunt hymnos incessabiliter Deo, etc. Et omnia quae super terram sunt, sicut cinerem et stercora opinor.» De S. Josaphat rege scribit Damascenus in Histor., cap. xxxviii, quod, relicto regno, in eremum ad S. Barlaam secesserit, ut totum se daret mortificationi vitiorum, abstinentiae, vigiliis, orationibus. «Quod quidem,» inquit, «generosus ille et expeditus coelestis itineris cursor egregie praestitit, atque animi sui ardorem ab initio ad extremum usque perpetuo conservavit, ascensiones in corde semper disponens, ac de virtute ad virtutem sublimiorem transiliens, desideriumque desiderio ac studium studio indesinenter adjungens, quoad tandem ad speratam et expetitam beatitudinem pervenit.» In monasterio S. Antonii et caeterorum olim ardens inter omnes de virtute et profectu erat certamen: dictitabant enim virtutes esse gradus et scalas inter se cohaerentes, atque alias ab aliis suffultas, quae animum in coelum subvehunt, ait Damascenus in Histor., cap. xi, qui proinde merito eosdem angelos terrestres appellat.


Versus 20: Hoc Primum Intelligentes Quod Omnis Prophetia Scripturae Propria Interpretatione Non Fit

20. Hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae (sacrae) propria interpretatione non fit.

«Prophetia Scripturae» est prophetia scripturalis, sive per hypallagen prophetica Scriptura. Probat propheticum sermonem esse firmiorem, eique studiose nos debere intendere ex eo quod prophetia non sit sermo Prophetae, sed Dei, qui est prima et infallibilis veritas, hoc est quod ait: «Prophetia Scripturae propria interpretatione non fit,» id est, non fit propria inventione, qua Propheta res arcanas et futuras per se suoque ingenio et acumine eruat in lucem, interpretetur et explicet: nam, ut ait Philo, lib. De Praemiis et poenis, «Propheta est interpres Dei dictantis oracula.» Hunc esse sensum patet ex ratione quam explicando subdit S. Petrus: «Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.» Ubi nota omnem sacram Scripturam hic vocari «prophetiam,» tum per synecdochen, quia major Scripturae, quae tunc extabat pars, erant Prophetae: totum enim vetus Testamentum est prophetia et figura novi Testamenti; tum proprie, quia omnis revelatio divina, sive quidquid a Deo revelatur, etiamsi futurum non sit, sed praesens aut praeteritum, recte vocatur prophetia, quia est revelatio rei arcanae sive in se, sive quatenus a Deo revelatur: multae enim res naturaliter certae et clarae, uti praecepta Decalogi, revelatae sunt a Deo, quae tamen dicuntur prophetia, ob revelationem arcanam, quia scilicet revelata a Deo, sunt oracula Dei revelantis, uti ex S. Gregorio, hom. 1 in Ezechiel, et S. Thoma, II II, Quaest. clxxi, art. 3, ostendi Prooemio in Prophetas.

Secundo, «Prophetia Scripturae» potest accipi ipsa interpretatio Scripturae. Sic enim prophetare subinde idem est quod docere et interpretari, ut cum Aaron dicitur Propheta, id est, interpres Mosis, Exodi cap. vii, 1. Et Antiochiae dicuntur fuisse plures Prophetae et Doctores, Actor. xiii, 1; ac saepe alibi doctores vocantur Prophetae. Pluribus idipsum ostendi I Corinth. xiv, initio capitis. Tunc sensus erit, q. d. Prophetia, id est interpretatio et explicatio S. Scripturae, non fit, id est, fieri non debet, nec potest, propria interpretatione, id est, proprio acumine et ingenio, proprio sensu, propria explicatione et doctrina. Idque probat S. Petrus ex eo quod ipsa prophetia et Scriptura non sit opus et doctrina hominis, sed Dei, q. d. Ipsa Scriptura non est inventum humani ingenii, non est opus mentis humanae, sed divinae; ergo ejus explicatio et interpretatio pariter non ab homine, sed a Deo requirenda est. Et hoc proprie significat Graecum διάλυσις, id est, dissolutio, explicatio, interpretatio.

Videtur S. Petrus perstringere Simonianos et Gnosticos, qui ad libitum S. Scripturam exponebant, et ad suas phantasias ac errores detorquebant.

Ex quo refutatur error nostrorum Gnosticorum et Illuminatorum, qui dicunt spiritu proprio et privato cuilibet interpretandam esse Scripturam; quemque, etiam cerdonem et sutorem, habere spiritum Dei internum, qui ei pandat Scripturas. Inde enim ortae sunt omnes haereses, eaeque tot tamque variae, imo inter se ex diametro pugnantes et contrariae; quia scilicet quilibet S. Scripturam ex sua phantasia interpretatur, uti vidimus et indies videmus. Ad hoc ergo posuit Deus in Ecclesia Doctores, ut scilicet Scripturam interpretentur; et interpretatio sermonum est unum e charismatibus Spiritus Sancti, uti docet Paulus, 1 Corinth. xii, 10, et cap. xiv, vers. 26. S. Scriptura enim non est privatum, sed publicum dogma toti Ecclesiae a Deo traditum; non ergo privato cujusque, sed communi et publico Ecclesiae et Spiritus Sancti illi assistentis spiritu explicanda est. Hinc spiritum a Deo et Ecclesia acceperunt sancti Patres, qui S. Scripturam toti Ecclesiae interpretati sunt: «Ecclesiae ergo est judicare de vero sensu et interpretatione S. Scripturae,» ut ait Concilium Tridentinum, sess. IV. Per Ecclesiam intellige Praesides Ecclesiae, puta Episcopos, ac praesertim summum Pontificem.


Versus 21: Non Enim Voluntate Humana Allata Est Aliquando Prophetia, sed Spiritu Sancto Inspirati Locuti Sunt Sancti Dei Homines

21. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, — q. d. Non scientibus hominibus, non ad voluntatem ac libitum hominum, sed Dei, allata est prophetia. «Prophetia» proprie est actus et cognitio intellectus; hic tamen non intellectum, sed voluntatem humanam nominat S. Petrus, quia clarum est intellectum hominis non extendere se ad futura contingentia suopte acumine praevidenda et praenuntianda; sed eo se extendere potest voluntas et praesumptio hominis superbi, puta pseudoprophetae, ut velit praedicere id quod nescit et ignorat: at vera prophetia verique Prophetae uti non suo intellectu, ita nec sua voluntate, sed Dei, futura praeviderunt et enuntiarunt: ita Cajetanus. Hoc est quod ait Isaias, cap. xli, vers. 23: «Quae ventura sunt annuntiate nobis, et sciemus quia Dii estis vos.» Nam, ut ait Tertullianus, Apologet. xx: «Testimonium divinitatis est veritas divinationis;» solus enim Deus per suam omniscientiam praescit futura contingentia.

Secundo, «voluntas» sumi potest pro opere, q. d. «Non enim voluntate,» id est, opere humano allata est prophetia: voluntas enim est causa operis, movetque intellectum ad intelligendum, caeterasque potentias et membra ad operandum, ac proinde ea sub se complectitur, eaque significat. Est metonymia. Sic Joannis 1, 13, dicitur: «Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri (id est opere et generatione carnali et virili), sed ex Deo nati sunt.» Hinc vulgo dicitur: «Voluntas pro opere et facto computatur.»

Sed Spiritu Sancto inspirati, — φερόμενοι, id est, acti; Pagninus et Tigurina, impulsi; Vatablus, rapti et agitati. Sic Plato in Memnone Prophetas vocat «fatidicos, divina re inspiratos et a Deo possessos.» «Mens enim Prophetae vi caelestis numinis agitur,» ait S. Gregorius, II Dialog., cap. iii; sed ita ut sui sit compos, non autem velut lymphatica aberret et insaniat, uti fecere Bacchae Gentiles, quae quasi ebriae et furore agitatae, ac arreptitiae ignorabant quid dicerent, vel agerent: tales quoque fuere Priscillianistarum et Montanistarum Prophetae et Prophetides.

Locuti sunt sancti Dei homines, — puta Prophetae caeterique Scriptores S. Scripturae. Licet enim nonnulla ex iis quae scribunt, scirent naturaliter, puta quia ea viderant vel audierant, ut cum scribunt historias sui temporis, uti facit Auctor Machab., lib. II, cap. ii, vers. 24 et 27, tamen in illis ipsis incitabantur a Spiritu Sancto ad ea scribendum, idque eo modo et ratione quo volebat Spiritus Sanctus, qui proinde illis assistebat ut ne vel in puncto errarent; nam, ut ait S. Augustinus, epist. 8 ad S. Hieronymum: «Titubabit fides, si divinarum Scripturarum vacillet auctoritas.» Unde Psaltes, Psalm. xliv, 2: «Lingua mea,» ait, «calamus scribae (Spiritus Sancti) velociter scribentis.» Hinc et Prophetae suis oraculis hoc elogium praeferunt: «Verbum Domini quod vidit vel audivit Isaias, Amos, etc. Os Domini locutum est,» etc. «Spiritus Sanctus ergo erat scriba, Prophetae erant ejus calami quibus Spiritus Sanctus scribenda dictabat,» ait S. Cyprianus, serm. De Eleemosyn., et S. Augustinus, XVIII De Civit., xxxviii, et S. Gregorius, Praefat. Moral. 1. Quocirca «S. Scripturam esse Epistolam Dei e coelo ad homines missam,» aiebat S. Antonius, teste S. Athanasio et S. Augustino, conc. 2 in Psal. xc, et S. Chrysostomus, homil. 3 in II ad Thessal., ac proinde nihil in ea est otiosum, sed omnia etiam minima plena sunt sensu, mysterio et spiritu, teste S. Basilio, hom. 6 Hexaem., et S. Hieronymo, in cap. v Matth. Vide Bellarminum, lib. III De Verbo Dei.

Sancti Dei homines. — Licet enim prophetia sit gratia gratis data, non gratum faciens, ideoque subinde detur improbis, teste Christo, Matth. vii, 22, uti data fuit Balaam, Num. xxiv, 17, et Caiphae, Joann. xi, 51, tamen Prophetae et Scriptores hagiographi plerique omnes fuere sancti, excepto Salomone, de quo multi dubitant. Fuere enim ipsi familiares, interpretes, legati, nuntii, angeli Dei, ut patet Aggaei i, 13, et 1 Reg. ii, 27, 3 Reg. xii, 22, et alibi; unde Philo, lib. De Gigant., ante finem: «Dei homines,» inquit, «sacerdotes et Prophetae sunt, quorum major est dignitas, quam ut se misceant humanae reipublicae et mundi cives sint; sed sublimiores omnibus rebus sensibilibus migrarunt in mundum intelligibilem, ibi sortiti domicilium, ascripti reipublicae idearum incorporearum et incorruptibilium;» et S. Augustinus, tract. 1 in Joan., explicans illud Psalm. lxxi, «Suscipiant montes pacem populi, et colles justitiam»: «Montes,» ait, «sunt magni sancti, colles plebeii, justitia est fides. Nam non acciperent minores animae fidem, nisi majores animae quae montes dictae sunt, ab ipsa sapientia illustrarentur, ut possent parvulis trajicere quod possent parvuli capere.»

Moraliter: Hinc discant Doctores et Interpretes ac studiosi S. Scripturae, primo, ut eam non interpretentur suopte ingenio et sensu, sed ex mente Ecclesiae et Patrum, ut sancit Concilium Tridentinum, sess. IV. Quare fugiant Rabbinorum commenta, quasi humana, indocta, fabulosa, Christo adversa, utpote quae pleraque de Christo oracula ad Davidem vel Salomonem detorquent. Secundo, ut cum studio jungant vitae puritatem, sanctitatem et preces, quibus a Deo lumen impetrent ad eas intelligendas et explicandas. Ita fecere S. Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus, Basilius, Nazianzenus, S. Thomas Aquinas, qui in locis difficilioribus orationi addere solebat jejunium, palamque dictitabat suam scientiam magis illustratione Dei, quam labore et studio esse comparatam. Quin et regius Psaltes: «Revela,» ait, «oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua,» Psalm. cxviii, 18. Praeclare S. Athanasius, lib. De Incarnat. Verbi, prope finem: «Ad Scripturae indaginem,» ait, «verumque intellectum opus est vita proba, animo puro et virtute quae secundum Christum est, ut mens per ejus tramitem decurrens, ea quae expetit adipisci possit, quatenus fas est humanam naturam divina intelligere: nam sine pura mente et Sanctorum imitatione nemo comprehendit Sanctorum verba.» Et S. Bernardus ad Fratres de Monte Dei: «Quo spiritu,» ait, «Scripturae factae sunt, eo spiritu legi desiderant, ipso etiam intelligendae sunt.» Et Procopius Gazaeus, Praefat. in Genes.: «Si quis,» ait, «locus se offert obscurior, quam ut ingenii tui vires assequi valeant, aut Patres tibi consulendi sunt, aut scientiarum Deus precibus fatigandus est.» Abbas Theodorus apud Cassianum, Collat. V, cap. xxxiv, docet intelligentiam Scripturarum quaerendam non tam volvendo Commentarios Interpretum, quam mundando cor per emundationem vitiorum carnalium: «Quibus expulsis,» inquit, «confestim cordis oculi sublato velamine passionum, sacramenta Scripturarum velut naturaliter incipiunt contemplari.» Vide eumdem, Collat. XIV, cap. x et xi.