Cornelius a Lapide

Commentarius in Secundam S. Petri Epistolam: Argumentum


Index


Argumentum

Nonnulli olim de auctore et auctoritate huius Epistolae dubitarunt, teste Eusebio, lib. III Hist., cap. xxv, et nostro saeculo Lutherus, Erasmus, Kemnitius in Exam. Conc. Trident., sess. IV, ac Centuriatores, cent. I, lib. II, cap. IV. Ratio est, quia haec Epistola stylo valde dissidet a prima. Accedit quod Syriace non extet: unde Syri videntur eam non habuisse pro canonica.

Verum iam de fide est hanc Epistolam esse S. Petri, esseque canonicam Scripturam. Hic enim est sensus totius Ecclesiae, adeoque idipsum definivit Concilium Carthaginense III, cap. xlvii, Concilium Florentinum et Tridentinum, sess. IV: unde Didymus in eam commentatus est; et S. Hieronymus, epist. 150, Quaest. XI, ac S. Gregorius, hom. 18 in Ezech., testantur eam esse germanam S. Petri. Idem satis insinuat S. Iudas, qui in sua epistola passim ad hanc alludit, imo multa ex ea deprompsit. Denique S. Athanasius in Synopsi, Nazianzenus in Carm. de Script. sacr.; Cyrillus, Catech. IV; Origenes, Epiphanius, Iustinus, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus caeterique Patres citant eam quasi canonicam.

Ad rationem haereticorum respondet S. Hieronymus stylum esse dissimilem, eo quod S. Petrus in hac usus sit alio interprete, qui sensa S. Petri sua phrasi et stylo conscripserit. Primae enim Epistolae interpres fuisse videtur vel Silas, vel potius Marcus, ut patet cap. v, 11 et 13, huius secundae Glaucias: hunc enim S. Petri fuisse interpretem ait et Clemens Alexandrinus, lib. VII Strom., sub finem. Adde eumdem auctorem subinde mutare stylum, alioque et alio uti pro dispositione personarum, locorum et temporum. Quin et aetas ipsa mutat stylum: iuvenes enim iuvenilem et floridum habent stylum, viri virilem, senes senilem et gravem. Sic S. Paulus alio utitur stylo in Epistola ad Hebraeos; unde illa multum differt a caeteris eius epistolis. Denique stylus huius Epistolae non multum dissidet a stylo primae, si quis penitius utrumque inspiciat, idque fatentur Centuriatores.

Quoad Syros, constat ex Maronitis qui Romae sunt, eos hanc Epistolam habere pro canonica. Unde et S. Ephrem et Damascenus, quorum uterque fuit Syrus, saepe ex hac Epistola citant sententias quasi canonicas Scripturas. Denique syriace eam extare, et ex Syriaco in Latinum conversam esse a nostro Balthazare Etzelio, testatur Possevinus in Apparatu.

Auctorem esse S. Petrum constat tum ex traditione et definitione Ecclesiae iam dicta, tum ex ipso eius initio: «Simon Petrus, servus et Apostolus Iesu Christi.» Unde et vers. 18, ait se interfuisse transfigurationi Christi cum S. Iacobo et Ioanne: hinc et epistolas Pauli quasi socii sui citat, cap. III, vers. 15.

Porro S. Petrus contra haereticos, puta Simonem Magum eiusque sequaces, vel iam natos, vel proxime nascituros, quales fuere Menander, Carpocras, Basilides, Valentinus et Gnostici, scripsit hanc Epistolam, sub finem vitae, quasi pastor valedicens Ecclesiae et mundo, fidemque et doctrinam suam in ea contestatam relinquens, et futuris omnibus saeculis quasi pignus pastoralis amoris et curae resignans, puta sub annum Christi 69, quo et martyrio laureatus est; unde cap. I, vers. 14, ait: «Certus quod velox est depositio tabernaculi mei.» Scripsit ergo eam 24 annis circiter post primam, primam enim scripsit ann. Christi 45. Quocirca S. Petrus quasi brevi moriturus cycneam hic edit vocem, totusque spirat ardorem, zelum, martyrium, omniaque coelestia et divina. Hinc liquet scriptam esse Romae e carcere, ut videtur, Mamertino: in eo enim fuit per novem menses ultimos vitae, uti habent Acta SS. Processi et Martiniani, ibique habebat otium scribendi, suosque confirmandi per litteras, quos voce confirmare non poterat. Unde et S. Paulus epistolas ad Philippenses, Ephesios, Colossenses, Hebraeos, Philemonem, et secundam ad Timotheum scripsit in carcere Romano.

Argumentum epistolae est triplex iuxta tria eius capita.

Primo enim, cap. I, admirans Christi gratiam et oeconomiam, docet Deum per eum nobis maxima et pretiosa promissa donasse, ut per hoc efficiamur divinae consortes naturae, ideoque par esse ut non terrenam et carnalem, sed coelestem et divinam vitam vivamus in constanti fide, virtute, scientia, abstinentia, patientia, pietate et fraternitatis amore: quae omnia confirmat tum visione gloriae Christi in monte Thabor, cum vocem Patris de eo audivit: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; ipsum audite»; tum firmiore prophetico sermone, puta sacrae Scripturae, scilicet Mosis et Prophetarum, qui haec ipsa de Christo prophetarunt et promiserunt.

Secundo, cap. II, monet ut caveant haereticos, quorum proinde luxuriam, avaritiam, mores et fraudes graphice depingit, aeque ac exitium quod subibunt cum daemonibus, sodomitis caeterisque diluvio mersis.

Tertio, cap. III, inculcat et depingit finem mundi diemque iudicii (quem haeretici fabulosum nunquamque futurum dicebant), eiusque certitudine, vicinitate et terrore incitat fideles ut fidem illibatam conservent, eaque dignam vitam agant in omni sanctitate. Primo ergo capite constantiam in fide Christi Christianis commendat; secundo, haereticos eam impugnantes confutat; tertio, utrisque dat stimulum acrem, scilicet instans iudicium. Denique scriptam esse ad eosdem ad quos prima scripta est, liquet ex illis eius verbis cap. III, vers. 1, quibus ait: «Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam.»